Jump to content

In epistolam Pauli ad Galatas

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In epistolam Pauli ad Galatas
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


MarVic.InEpPaA 8 Marius Victorinusc.285-c.365 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin LIBER PRIMUS. Epistola ad Galatas missa dicitur ab Apostolo ab Epheso civitate: et idcirco quidam illam praemittunt epistolam, hanc ordinant consequentem. Summa autem hujus epistolae haec est: errare Galatas quod ad evangelium fidei, quod est in Christo adjungant judaismum, corporali intellectu observantes sabbatum, et circumcisionem, item caetera opera quae ex lege perceperant. His rebus motus Paulus scribit hanc epistolam, eos volens corrigere et a judaismo revocare, ut fidem tantum in Christum servent, et a Christo spem habeant salutis et promissionum ejus: scilicet quod ex operibus legis nemo salvetur. Ut refutet ergo ista quae adjungunt, confirmare vult evangelium suum. Ut autem det auctoritatem evangelio suo, adhibet principia, dicens, se esse apostolum non ab hominibus neque per hominem. His divisionibus, quod evangelium revelatione susceperit judaeus, et acriter judaeus; quod post triennium Hierosolymam ad Petrum venerit; quod quindecim diebus cum eo fuerit; quod Hierosolymam post quatuordecim annos redierit: quibus omnibus hoc ostendit, nihil se ab his didicisse vel propter exiguam praesentiam, vel propter longam absentiam. Confirmata igitur auctoritate quod a Deo susceperit evangelium Domino nostro Jesu Christo, subjungit ipsa praecepta, id est non esse jungendum corporalem intellectum judaismi: et id se dicit olim ostendisse et egisse, cum ageret etiam contra Petrum. Deinde exsequitur hoc ipsum, asserens unum esse evangelium quod ipse docuit, et longe errare eos qui judaismi praecepta jungunt et observationem. Haec igitur quemadmodum tractet, suo loco dividemus: interim ad principium epistolae revertamur.

CAP. I.

VERS. 1.-- Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum patrem, qui suscitavit illum a mortuis, et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiae Galatiae. Ordo in principio sententiae hic est: Paulus apostolus, et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiae Galatiae. Et hic se laudat apostolus, non ab hominibus missum neque per hominem, sed per Dominum Christum et Deum Patrem qui suscitavit illum a mortuis; ostendens quis, cum quibus, et quibus scribat: et cum soleat de se tantum profiteri Paulus apostolus Romanis, Corinthiis; ut oneraret Galatas, et in errore gravi notaret, conjunxit secum etiam omnes fratres qui cum eo erant, quod et ipsi illis scribant, faciens eis pudorem quod contra omnes sentiunt. Non ab hominibus neque per hominem, quo majorem vim faciat praeceptorum suorum et evangelii quod annuntiat. Quippe correcturus Galatas dicit se non apostolum esse aut ab hominibus aut per hominem, sed esse per Jesum Christum et Deum Patrem. Ergo credendum mihi, et habenda fides: et verum Evangelium est quod profero; quippe per Jesum Christum et Deum Patrem. Apostolus ergo, inquit, non ab hominibus neque per homines; quoniam non per apostolos, de quibus dicit quia et paucos dies cum ipsis fuit, et quia dexteras sibi dederunt: nihil ergo ab ipsi didicit. Neque per hominem vel per prophetam aliquem, ut ambigue; neque per Christum hominem, sed per Christum qui in homine: Christus enim et Deus et homo. Non ab hominibus neque per hominem. Cum dicit ab hominibus, significare videtur Matthiam, qui ab hominibus didicit: hic enim suppositus est in locum proditoris; ergo ab hominibus didicit. Quod autem dixit neque per hominem, intelligit quod non missus aut doctus est ab homine, sed per Jesum Christum, scilicet Deum. Ergo in eo quod dixit non ab hominibus, apostolos innuit; quoniam apostolus Paulus, sicuti probavit, a nullo apostolo, qui cum Christo fuit, aliquid didicit. Item ne, cum per Christum didicerit, negare videatur, ut quidam haereticus blasphemus, quod fuerit homo Christus; adjiciens, non per hominem, quid illud sit subjungit, dicendo, sed per Jesum Christum et Deum Patrem. Cum negavit utique per hominem, et subjunxit per Christum, intelligi licet per Deum Christum. Sed quoniam subjunxit per Deum Patrem, idcirco quidam vix a Paulo nominatum Deum dicunt Christum. Verum in multis locis probavimus Deum dictum etiam a Paulo. Etiam hic quoque intelligi licet: etenim si dictum est non per hominem, et subjunctum sed per Christum, intelligendum est quod et Christus Deus est. Quoniam tamen Deus quae facit, per Christum facit, sicuti multis ostendimus, idcirco dictum per Christum, et Deum Patrem qui excitavit illum a mortuis. Utique ne diceretur, quo modo per Christum didicisti qui Christum non secutus es, et Christus mortuus est? addidit, quod resuscitaverit Deus Christum a mortuis. Ergo Christus me docuit, qui resuscitatus est a mortuis; resuscitatus autem Dei Patris virtute. Quod sit hoc mysterium resuscitati Filii a mortuis saepe exposuimus; saepe, cum occasio erit, dicemus. Et qui mecum sunt omnes fratres, ordinem jam supra hujus sensus ostendit Paulus apostolus et qui mecum sunt omnes fratres. Quid subjungitur? ecclesiae Galatiae.

VERS. 3, 4, 5.--Servata consuetudine qua addimus aut salutem aut aliquid tale, Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris ut liberaret nos de praesenti saeculo malo secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum. Memores simus quid in Epistola agat hac Apostolus; quoniam Galatas reprehendit, et corrigere cupit, ut in Christum fidem habeant, et ab ipso solo spem salutis, spem aeternitatis expectent, remissionem peccatorum; et omnino ne sibi credant prodesse vel opera legis vel sabbata vel circumcisionem. Ergo in principio pacem illis precatur et gratiam a Deo: et deinde adjunxit a Christo, quia in Christo sunt omnia nostra bona: et probat in Christo esse omnia, et per Christum omnia, cum dicit qui se dedit pro peccatis nostris, ut liberaret nos de praesenti saeculo malo. Ergo ipsius beneficio, ipsius gratia, a Deo quidem Patre, sed passione ejus, nos de praesenti saeculo maligno liberamur; et liberamur per Christum, sed virtute Dei, Dei scilicet cui est gloria per omnem aeternitatem. Si igitur Deus aeternus, et gloria ejus in aeternum. Et ex Dei voluntate Christus mysterio functus, pro peccatis nostris se dedit, ut nos liberaret omnes, liberatio ex Dei voluntate per Christum est. Quod si per Christum est, ultra nihil quaerendum, et vana sunt illa, quae Galatae adjungunt, id est judaismus, opera legis, et sabbati observatio, et circumcisio.

VERS. 6.-- Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam in aliud evangelium. Cum evangelium certum sit quod annuntiat apostolus Paulus, id est Christum Dei Filium, virtutem Dei in salutem omnibus credentibus sive Graecis sive Judaeis; nihilque praeterea; sed omnem spem salutis, et gratiae Dei circa nos in fide esse circa Christum, ut eum credamus Dei filium esse, pro nobis passum esse, resurrexisse, exinde nos quoque resurgere, cum remissione peccatorum; quod est verum evangelium, quod annuntiat Paulus; siquis aliud adjungit, idest judaismum et circumcisionem et sabbati observationem et caetera, peccat hujusmodi, atque alienus a veritate est. Cum igitur Galatae adjungendum putaverint judaismum ad evangelium Apostoli; ideo, ait, miror quod sic tam cito transferimini. Primum enim peccatum est cito transferri; non enim habet rationem cum cito aliquid transfertur: et deinde quod transfertur, quoniam ab aliquo transfertur. Videamus ergo a quo ab eo, inquit, qui vos vocavit in gratiam. Etenim Christus qui pro nobis omnibus passus est, in gratiam nos vocavit, si in ipsum credamus; non enim magnum est gratiam ejus consequi, si modo cum sequamur credentes mysterio suo ista praestitisse; et id gratis, et sine labore, et sine magnis operibus. Hoc cum sit nobis ab eo praestitum, cito ab eo transferri, magnum est mirandi argumentum, ut transferri maluerint in aliud evangelium, sociantes judaismi disciplinam. Unum autem est evangelium, solumque unum, Christum credere Dei Filium esse, Christum cum passione sua et adventu in carne et resurrectione ac passione solvisse omnia peccata, vicisse mortem, corruptionem omnem exterminasse: hoc est solum evangelium. Ideo adjungit,

VERS. 7:-- Quod non est aliud: solum enim illud est, quod supra diximus: aliud enim non est, neque ex operibus mereri salutem, neque ex sabbati observatione, neque ex circumcisione evangelium est, id est, salus nostra.

Nisi si aliqui sunt qui vos conturbant, et volunt convertere evangelium Christi. Dicit ergo quorumdam opera fieri non ex veritate, ut cum volunt vos conturbare, et quasi minus docti sitis, vos docere. Convertunt evangelium Christi, cum evangelium non sit nisi Christi. Illud vero quod ex operibus est aut ex circumcisione, Christi non est: etenim ista carnaliter intellecta Christi non sunt; si autem spiritaliter intelliguntur ut circumcisio sit cordis, et omnia quae in carne sunt, spiritaliter intelligantur, haec inquam Christi Evangelium sunt. Porro autem qui ad opera, et ad ea quae sunt carnalia descendunt, Christi Evangelium non habent. Ergo qui vos observare vel sabbatum vel neomenias vel circumcisionem vel caetera quae operibus fiunt, volunt et jubent, isti Christi evangelium non habent: unde volunt vos convertere a Christi Evangelio. Porro autem cum in Christum credideritis, et in Christo omnia speranda, volunt vos conturbare dum aliud suadent.

VERS. 8.-- Sed et si nos vel angelus de coelo vobis evangelizaverit praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Acrius ac vehementius coactum sensum conjunxit, errare omnes, si praeter evangelium Christi quid annuntiaverint; siquid nos ipsi, quibus jam credidistis, vel amplius angelus, licet angelus de coelo, aliter evangelizaverit vobis, aliter scilicet, praeter evangelium Christi, quod quidem nos evangelizavimus, anathema sit; hoc enim dixit praeter quam quod evangelizavimus vobis. Et mihi ergo, si aliter evangelizavero, et angelo qui de coelo sit, si, inquit, aliter enuntiaverit quam nos semel enuntiavimus vobis, sit anathema; id est, quod supra exposuimus, repudietur: et sit ille sine praemio, immo magis cum poena malefacti sui.

VERS. 9.-- Sicuti praediximus. Potest videri quia et in superioribus tale aliquid praedixerit, ut anathema sit illis qui aliter praedicant Evangelium: sed ideo dixit sicuti praediximus, ut adjiceret et nunc iterum dico ut de hoc ipso quod nuper dixit intelligatur: sicuti praediximus, et nunc iterum admoneo. Quid? illud, quod supra dictum est, si quis vobis evangelizaverit, praeter quam quod accepistis, anathema sit: idest sive ego aliter praedixero et enuntiavero Evangelium, sive angelus, sive quilibet alius, anathema sit. Adjicit autem fortiorem rationem quia non hoc quod agit, ideo agit, ut hominibus suadeat, sed ut mysterium compleat, quod ei mandatum est. Sic enim adjungit,

VERS. 10.-- Modo enim hominibus suadeo an Deo? non enim, inquit, hoc quod ago, ago propterea ut hominibus suadeam, sed suadeo ante dominum Deum, cui velim placere, ut id quod mandatum est exsequar. Graecus aliter habet, modo enim ἀνθρώπους πείθω ἢ τὸν θεόν? Hoc est non evangelizo homines, neque quae hominum sunt, sed Deum. Persuadere enim non homines volo, sed Deum Christum. Ergo et sic habeo necessitatem et metum vera dicendi, et non alia et alia dicendi. Aut quaero hominibus placere? Non enim ea ago quae pro hominum commoditate sint, ut hominibus placeam, sed ut placeam Deo in eo quod obsequium praesto, et mandata compleo. Fortius autem adjungit illud quod dicit si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Etenim placere hominibus, sicuti multis rebus ostenditur, non est gratiam Dei mereri. Si quis ex operibus putat agendam vitam, hominibus placet, adhuc gratiam non meretur. Quod si hominibus placerem. Ergo si vellem, inquit, hominibus placere, Christi servus non essem, id est non a Christo redemptus essem. Hoc est enim servum esse Christi, ut redemptus per ejus passionem, a mundo atque a dominis mundi et carnis liberatus, jam Christum dominum habeam, et ejus servus sim. Itaque qui hominibus placere vult, a Christo redemptus non est, et servit mundi dominis, cum hominibus placet: servus autem Christi fit qui est redemptus a servitute in libertatem: hoc est enim servum Christi esse, liberum esse a servitio mundano: is servus Christi est, qui redemptus, ut diximus, nescit illam servitutem; quae plena libertas est.

VERS. 11.-- Notum enim facio vobis Evangelium, quod evangelizatum a me, quia non est secundum hominem. Sive, ut supra dixit, quod non ab hominibus neque per hominem apostolus sit, et nunc hoc dixit quia non secundum hominem. Etenim apostolus nuntiat, id est evangelizat, quod est Dei Filium praedicat Christum Salvatorem omnium, per quem omnia facta sunt: et hoc ego non secundum hominem dico, id est non ab homine acceptum. Sive quia ipse ille Salvator non homo est, ita ut quidam putant; neque quia in hominem missus, idcirco homo; sed Deus mysterio carnem sumens ad carnem vincendam, sicut multis dictum atque tractatum, homo factus est. Non ergo, inquit, secundum hominem evangelizavi vobis. Notum ergo facio fratres qui erratis, et ad hominem deferimini et deportamini carnaliter sentiendo, observando sabbata, circumcisionem, et caetera; Evangelium meum non secundum hominem est, id est ut de homine agatur, id est de carne, sed secundum virtutem animae. Omne enim mysterium ideo actum est, ut non eo modo sentiamus, quomodo secundum hominem sentiunt quidam, omnia carnaliter accipiendo: sed ipse subjunxit quid intelligi velit, quia non secundum hominem.

VERS. 12.-- Neque enim ego ab homine excepi illud, neque doctus sum, sed per revelationem Jesu Christi. Non ergo secundum hominem evangelizavi, quia non ab homine accepi. Ergo si aliud est accipere ab homine, aliud erit secundum hominem: et item si aliud est non ab homine accepi, aliud erit non secundum hominem: unde intelligi licet secundum hominem, ut corporaliter sentias; quippe cum hoc accipiat argumentum, quia non ab homine accepi. Si enim mihi homo ista tradidisset, secundum hominem acciperem, ut omnia secundum carnem intelligerem: nunc vero quod evangelizo, non secundum hominem accipiendum est; id est non carnaliter sed spiritaliter: quippe cum hoc sit argumentum, quod non accepi. Si enim a spiritu accepi, et a spiritu doctus sum, spiritaliter debeo intelligere: et hoc erit non secundum hominem. Denique quid subjungit? Sed revelatum est mihi, inquit, a Christo Jesu. Plus autem fidei habet quod revelatum dixit, quam si doceatur. Etenim homines docent, et quasi rationibus asserunt aliquid; revelatio autem, ipsarum rerum visio est; quod utique plus est. Quis autem revelavit? Jesus Christus. Non enim ita accipere debent illi, qui jam Christum sequuntur, ut ab homine intelligant acceptum, cum dictum esset, revelavit Jesus Christus, et Galatae jam acceperunt et Deum et Dei filium. Reliqua quae adjungunt, ab homine sunt, vel ab his qui illis suaserunt, vel ab ipso Moyse, qui legem dedit. Ipse quidem a Deo accepit, verum illi parum intelligentes, omnia carnaliter sentiunt. Ita tantum est mali! Etenim Moyses accepit legem hanc, et credidit: at vero apostolus revelatum sibi esse dixit, et hoc exponit.

VERS. 13.-- Audistis enim conversationem meam aliquando in judaismo, quia supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam, et proficiebam in judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo abundantius zelator existens paternarum traditionum. Summa hujus de se narrandi haec est, uti doceat non se ab hominibus neque per hominem didicisse, sed a Deo atque a Jesu Christo: quae quidem res ad illud proficit, ut aliter Galatae non sentiant, neque adjungendum aliquid putent ad id evangelium quod eis annuntiavit Paulus; in Christum fidem suscipiendam, et credendum quod ipse salutem dat, et alius nullus: neque ex operibus salutem dari neque ex circumcisione vel sabbati observatione hoc esse evangelium, neque aliud accipi praeterea debere, quod Galatae acceperunt. Hoc ut facile probet, adjungit, uti dixi, de se narrationem, quid fuerit, quemadmodum conversus sit; postea quam conversus a judaismo in Christum coepit credere, quae egerit: et quod omnia haec non ab hominibus didicerit; si quidem neque Petrum vidi nisi jam paratus et doctus, neque aliquem apostolorum. Nam primo, inquit, judaeus fui; ergo contrarius: neque ab ipsis didici, quippe cum contra eos sit, quod in evangelio de Christo dicitur. Ergo fui judaeus multa faciens contra Ecclesiam; nihil ergo a judaeis didici. Postea quam autem conversus sum, et per gratiam suam Deus revelare Filium suum in me coepit; coepi, inquit, evangelizare inter gentes.

Deinde se ostendit non sibi pepercisse nec venisse se Hierosolymam, ne forte ibi didicerit ab apostolis. Sed recessi, inquit, in Arabiam; inde Damascum redii; deinde post tres annos Hierosolymam veni. Ecce jam evangelizat, et Christum docet. Non ergo ab hominibus haec didicit: post triennium enim venit Hierosolymam. Deinde ergo vidit Petrum, et quindecim diebus cum eo fuit. Quando ergo didicit a Petro aut discere potuit? Deinde neminem, inquit, vidi apostolorum nisi Jacobum fratrem Domini. In quo illud utique ostendit, a nullo se didicisse, cum et cum Petro paucis diebus fuerit: et Jacobum videns fratrem Domini, magis confirmavit a Jacobo se non potuisse discere; si quidem ea in evangelio habet Paulus; contra Jacobus non haec, ut post docebimus. Deinde isse se ad partes Syriae dicit et Ciliciae; omnibus tamen jam se ecclesiis et Judaeis notum fuisse, quod cum Judaeus fuisset, etiam evangelium sequeretur et evangelizaret.

Post haec narrat, post quatuordecim annos venisse se Hierosolymam. Unde ergo didicit haec quae evangelizat? non ab hominibus neque per hominem, sed per revelationem. Exposui, inquit, illis omnibus Evangelium, quod praedico inter gentes. Deinde etiam apostolis ego magis narravi Evangelium, non illi me docuerunt. Ubi et quantum per dissimulationem fecerit, docet, ut Evangelium obtineret: si quidem judaismi particulam acceperit ex necessitate, ut veritas Evangelii permaneret, quod loco suo quid sit docebimus. Inde Evangelium unum, et Petrum et se habere dicit; sed Petrum ut evangelizet Judaeis, se ut gentibus; et hoc sibi per revelationem datum; et haec officia divisa esse a Deo et domino nostro Jesu Christo: ipse enim in ambobus operatus est: quod confirmaverunt sententiam suam eamdem esse Petrus et Joannes cum apostolo Paulo et cum Barnaba; et consenserunt ut isti gentibus evangelizarent, illi Judaeis. Maximum autem illud et fiduciae suae et scientiae et revelationis et Evangelii sui adjungit et memorat, quod integre Petrum dicit egisse antequam a Jacobo quidam venerunt: deinde postea quam venerunt, mutatus est: et hoc ipsum quod reprehenderit Paulus, et eum revicerit. Mutatus autem fuerat ut non ederet cum gentibus, et Judaeis cibis uteretur. Hoc a se dicit reprehensum quippe cum antequam venissent a Jacobo, cum gentibus vivebat: postea timens veluti Jacobi legatos, cum Judaeis vixerit; etenim Jacobus admixto Judaismo Christum evangelizabat, quod negat id faciendum. Si ergo jam hoc et reprehensum est, et in Petro cum ita ageret convictum atque superatum et confirmatum; utique etiam isti Galatae, cum hoc facere coeperint, corrigendi et commutandi sunt: scilicet ut hi per fidem in Jesum Christum credentes justificentur ex fide non ex operibus legis.

Huc usque ratio de se: deinde admonitio et enarratio est satis utilis et commoda ad id quod agere cupit, ut Galatas corrigat, ne sequentes judaismum, Evangelium non sequantur; quod unum est, et in Christum veram fidem habere, et ab eo justificari, non ex operibus legis. Post haec dat alia argumenta, quia ex Christo justificatio fit non ex lege neque ex operibus; et est ista omnis lectio, quam supra dixi, usque ad illum locum, qui incipit ita, si autem quaerentes justificari in Christo, inveniemur et ipsi peccatores; ergo Christus peccati minister est? » et reliqua. Sed nunc ad narrationem (quae quare suscepta sit diximus) de sua persona redeamus. Audistis, inquit, conversationem meam aliquando in judaismo. Ne novam rem de se narrare videatur, audistis inquit vitam meam: hoc enim dixit conversationem: actum scitis vivendi, quem actum habebam aliquando cum in judaismo eram, et quemadmodum agebam, quia supra modum persequebar Ecclesiam Dei. Non solum, inquit, judaeus eram, et legem sequebar, sed contra persequebar ecclesiam et impugnabam. Ergo qui talis eram ut persequerer Ecclesiam, non possum hodie qui conversus sum a judaismo ecclesiam persequi, quam persequebar; non possum, inquam, probare ut et judaismum sequar, et Ecclesiam persequar: simulque, et quod supra dixi, in judaismo nihil intellexi neque accepi quod ad Ecclesiam pertinebat. Non ergo ab hominibus doctus sum: expugnabam ergo ecclesiam: parum est expugnabam: quid adjecit? et proficiebam in judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo abundantius: et cum haberem collegas, aeque omnes vincerem cupiditate, et professione in judaismo: et abundantius agerem, id est fortior ac vehementior ad judaismum asserendum essem: aemulator existens paternarum traditionum ut eodem modo traditiones paternas, id est lectiones judaismi et legis, exponerem et traderem. Aemulus, id est, imitator, et quasi concertatione quadam; qui et idem esse vellem quales fuerunt, vel patres mei vel ipsae traditiones.

VERS. 15.--Haec igitur cum fuerit vita, unde conversio tanta? Subjungit, Sed cum placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam ut revelaret filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus. Ordo est, sed cum placuit Deo revelare filium suum in me. Quid est autem placuit Deo revelare filium suum in me? id est ut ego cognoscerem Christum: prius enim est ut cognoscat, deinde ut evangelizet. Sic qui me, inquit, separavit de utero matris meae, id est nasci me fecit. Item et vocavit me per gratiam suam; id est ut ad gratiam suam venirem Deumque cognoscerem, evocavit: nemo enim cognoscit Deum nisi qui vocatus est. Vocavit ergo me, et placuit ei ut revelaret filium suum in me; ut ego, inquit, cognoscerem, et sic deinde ut eum evangelizarem inter gentes. Hoc postea quam placuit, quid secutum est? continuo non acquievi carni et sanguini. Ergo revelatum, inquit, mihi est quod evangelizo. Et omnino laboravi carnaliter. Hic enim labor non est. Nam si divina nuntiat, et ea quae gratiam Dei habent animo labor non est, sed labor carnis et sanguinis, id est discurrere, ferre itineris laborem, provincias et gentes peragrare. Non autem acquievi, inquit, carni et sanguini. Caro enim et sanguis homo exterior totus est. Neque veni Hierosolymam ad praecessores meos apostolos. Hinc enim videri potuit ab hominibus vel per homines didicisse si Hierosolymam pergeret, et cum majoribus et praecessoribus diu viveret. Non, inquit, ivi ad apostolos praecessores meos, non ab ipsis didici; sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Hoc est quod accepit per revelationem a Deo, ut evangelizaret inter gentes. Abii, inquit, in Arabiam. Quam longum iter! et cum redit Damascum, quam diversum? Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum. Ergo jam tribus annis evangelizaverat inter gentes. Quid utique, nisi quod a Deo acceperat, ut Christum revelatum sibi gentibus evangelizaret? Post tres, inquit, annos Hierosolymam veni. Deinde subjungit causam, videre Petrum. Etenim si in Petro fundamentum ecclesiae positum est, ut in evangelio dictum; cui revelata erant omnia Paulus scivit videre se debere Petrum; quasi eum, cui tanta auctoritas a Christo data esset, non ut ab eo aliquid disceret. Denique quid subjungit? et mansi apud eum diebus quindecim. Ergo mansi tantum. Numquid paucis diebus tantam istam de Deo scientiam tam parvo tempore a Petro potui discere? Alium autem apostolorum neminem vidi, nisi Jacobum fratrem Domini. Magna doctrina etiam hoc adjunxit magnoque ingenio: primo quod ita dixit, apostolorum neminem alium vidi: nam Jacobum apostolum Symmachiani faciunt quasi duodecimum: et hunc sequuntur qui ad dominum nostrum Jesum Christum adjungunt judaismi observantiam: quanquam etiam Jesum Christum fatentur: dicunt enim eum ipsum Adam esse, et esse animam generalem, et alia hujusmodi blasphema. Ergo hic Paulus negavit Jacobum apostolum, dicendo alium autem apostolorum neminem vidi quod neminem apostolorum alium vidisse se dixit, nisi Jacobum. Et causa, quare Jacobum, adjecta est fratrem Domini qui frater est habitus secundum carnem. Cum autem fratrem dixit, apostolum negavit. Videndus autem hic fuerat honorifice. Sed neque a Jacobo aliquid discere potuit, quippe cum alia sentiat. At neque a Petro, vel quod paucis diebus cum Petro moratus est; vel quod Jacobus apostolus non est, et in haeresi sit. Adjecit autem et Jacobum. Vidi ergo nominatim quid Jacobus tractet et evangelizet: et tamen quoniam cognita mihi est ista blasphemia, repudiata a me est, sicut et a vobis, o Galatae, repudianda. Non enim potestis dicere, negas Jacobum, et inde ea quae nos sequimur repudias, quia non vidisti Jacobum. Adjecit ergo vidi et Jacobum. Nec error est: quem Jacobum fratrem inquit Domini, id est auctorem sententiae vestrae. Ita nihil apud me valuit. Et cum non secutus sim, et novi ejus sententiam. Quia ergo nihil mihi incognitum est, nec ille valuit persuadere, frustra vos eum sequimini.

VERS. 20.-- Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Deferenda fides erat etiam jurejurando. His enim, qui jam erraverunt a fide, ea, inquit, quae scribo vobis non mentior, ecce coram Deo omnia profiteor me narrare, quemadmodum gesta sunt.

VERS. 21.-- Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae, hoc est evagelizare per gentes.

VERS. 22.-- Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo. Id est jam notum erat evangelium pene omnibus ecclesiis Judaeae, quod ego annuntiabam (quae tamen Judaea est in Christo, non in judaismo Judaeorum). Multae autem ecclesiae sunt in Christo, quibus omnibus notum erat evangelium, quod de Christo habet. Eram tamen ipse ignotus facie. His ergo omnibus, quid ostendit? jam se evangelium suum omnibus persuasisse etiam cum absens esset.

VERS. 23.-- Tantummodo audiebant quod is qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem. Hoc et miraculo dicit fuisse omnibus, quod utique et esse debet ad miraculum: audiebant, inquit, omnes quod ego qui judaeus fuissem, qui persequerer Christianos et ecclesias aliquando, nunc evangelizarem fidem, id est, ut omnes haberent fidem in Christum: quam fidem antea denegabat, quam aliquando expugnabat. Miraculum ergo erat ut hodie evangelizaret fidem, qui aliquando expugnaverat; quod ipse fecerat.

VERS 24.-- Et in me, inquit, magnificabant Dominum. Quia omnes jam capiebant virtutem Dei, et magnificum Deum dicebant, quod ego conversus essem; et expugnator qui fueram, nunc essem praedicator. Sic fiebat ut magnificarent Deum in me; id est magnum dicerent, qui conversa subito mente praedicarem Dominum Christum, scilicet quem ego antea expugnabam. Quid enim tam magnificum, quam vinci mentem, et accipere contrariam et praedicare eam quam ante expugnaras fidem? Quod si ita est, ergo et vos nihil aliud sequi debetis, nisi quod vobis evangelizat fidem Christi.

CAP. IV.

VERS.1.-- Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Semel enim ante, post triennium; nunc post annos quatuordecim iterum, inquit, ascendi. Ergo evangelium a me gentibus enuntiatum, per revelationem accepi, non ab hominibus neque per hominem didici. Cum Barnaba et assumpto Tito. Hos utique ut testes habet, per quos probat evangelium suum per revelationem sibi datum; si quidem Barnabas mecum, inquit, ascendit; assumpsit etiam Titum; quorum fides probata omnibus et evangelium.

VERS. 2.-- Ascendi autem secundum revelationem, et exposui illis evangelium quod praedico inter gentes. Magnis argumentis probare nititur evangelium ex revelatione sibi datum, quod inter gentes praedicaret a Deo esse: nam ascendi, inquit, Hierosolymam secundum revelationem; ut etiam docerem omnes; etiam ipsos Judaeos; exposui, inquit, omnibus evangelium quod praedico inter gentes. In quo intelligitur, ex eo quod nemo contradixit, nemo restitit, hoc verum esse evangelium et unum: siquidem hoc quod praedico, inquit, inter gentes exposui in Hierosolyma. Sed potuit ignorare populus. Quid adjecit? Seorsum autem his qui firmamenta videbantur esse. Id est per quos mandata Dei tradebantur et evangelium, ut apostolis caeterisque; his, inquit, seorsum exposui evangelium quod praedico inter gentes, ut si quid esset quod aliter traderent, corrigerent, vel quod ipse aliter traderem, emendarent. Haec igitur causa fuit cur ascenderem Hierosolymam; et propterea mihi revelatum est ut ascenderem, quo facilius cognosceretur bonum evangelium, et meum inter gentes, et illorum inter Judaeos. Quod autem seorsum illis ostendit, est, ut Judaeos de medio tollerent, et inter se mysteria communicarent ipsi, qui noverant. Quibus omnibus cum fuisset una sententia atque unum evangelium, quid persuadere nititur? nihil novi addere debere, nihilque conjungere. Unde peccant hodie Galatae sequendo judaismum et disciplinam vel circmcisionis vel sabbati vel rerum caeterarum: Ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. Id est ne non integre evangelizarem: si enim minus aliquid evangelizavi, in vacuum cucurri, aut in vacuum nunc etiam curro. Si enim prodest circumcisio, sabbati observatio, rerumque caeterarum, non erit ex gratia Christi salus, et in vacuum curritur.

VERS. 3.-- Sed neque Titus, qui mecum erat, graecus compulsus est circumcidi. Illud explicat, nihil omnino actum esse ab his qui pseudoapostoli sunt, id est ab his qui evangelio Pauli, hoc est nuntio de Filio Dei Christo, per quem est fides et certa salus, huic, inquam, evangelio adjungendum putant esse, circumcidi, observare sabbatum, et caetera; haec, inquam, non valuisse, ait; neque persuasum esse Tito, qui utique, inquit, graecus erat, id est paganus, ut compelleretur circumcidi, ac propterea non tamen illi persuasum est, neque ipsi quidem ausi sunt illum compellere. Ita consensus apostolo factus est de evangelio omnium, qui apud Hierosolymam fuerunt. Unde peccant Galatae, qui novum istud adjungendum putant.

VERS. 4 et 5.-- Sed propter subinductos falsos fratres, qui subintraverunt auscultare libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos in servitutem redigerent, ad horam cessimus subjectioni. Quidam haec sic legunt: Nec ad horam cessimus subjectioni; et est sensus integer cum superiori, ut neque graecus Titus compulsus sit circumcidi, nec tamen nos cessimus vel ad horam subjectioni; id est ut in aliquibus cederemus. Quoniam tamen in plurimis codicibus et latinis et graecis ista sententia est, ad horam cessimus subjectioni, id est ferimus quae illis facienda videbantur, sed non ut semper sequeremur; multis modis probatur legendum ita esse, ad horam cessimus subjectioni; primum quia vere cessit; nam et Timotheum circumcidit propter Judaeos, ut ait in Actibus apostolorum (Cap. XVI, 3). Ergo mentiri non debuit apostolus. Deinde nec ad horam quis diceret, si negare opus fuerat omnino factum. Et certe si Petro restitit, quid est hic nec ad horam cessimus? Item si supra dictum neque Titus, qui mecum erat graecus, compulsus est circumcidi; non ergo in omnibus nec semper aut multum; postremo propter inductos fratres, qui erant miscentes judaismum christianismo. Et hinc propter Judaeos declaravit certe semper consilium suum, ut aliquando cederet, etiam his rebus quae verae sunt. Nam hinc ille sensus est, qui judaeus ut Judaeos lucrifacerem, et caetera hujusmodi. Ergo nunc propter subinductos falsos fratres (quoniam multi pseudoapostoli, quos falsos fratres dicit) quidam coeperunt addere, subintrare persuasionibus suis, atque auscultare libertatem verborum apostolicorum; id est intrare cupiebant nos. An veri apostoli tamen Christi? an tentabant libertatem nostram quam habemus in Christo? Cum ergo illorum consilium videremus, ut nos inducerent in servitutem, ad horam quidem cessimus subjectioni, id est ad breve tempus ut aliqua faceremus. Non hoc cuicumque, sed perfecto et in fide corroborato permissum intelligere debemus, ut propter Christum aliqua faciat quae extra regulam sunt; dummodo ea, quae facit, prosint legi, id est ut animae liberentur. Et id multis in locis probatum, et a Paulo gestum ostendemus, uti cedat non verae regulae; exinde corrigat, atque inducat ad veram regulam multos. Hinc et illud est quod concedit et secundas nuptias, et quod ipsas nuptias, et quod etiam cibos et omnes cibos: et idolothytos cibos quamquam prohibeat, fiducia tamen et certae fidei concedit. Cum enim Christus in animo sit, et Christus nutriatur per fidem in nobis, cedere ad tempus regulae non verae periculum non est; si modo tamen hoc ideo faciamus, ut eos adducere ad veram regulam ipsa prima societate possimus. Denique sic subjungit cessimus subjectioni, sed ad horam, ut veritas evangelii permaneat apud vos; vos qui a nobis instructi. O Galatae, non cessimus, ut et vos faciatis, sed ut illis satisfieret atque inducerentur ad veram regulam, et apud vos veritas evangelii ut permaneret.

VERS. 6.-- Ab his autem qui videntur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest, Deus hominis faciem non accipit ). Ita positum, ab his, quasi ex his qui videntur esse aliquid, vel ab his qui ab ipsis provenerunt pseudo-apostoli, tamen aliquid essent, id est mutarentur, sequerentur jam evangelium. Quicumque igitur nunc videntur esse aliquid, et ab his orti sunt, ut ante tales fuerint, nunc vero integri (hoc est enim esse aliquid): quales ante fuerint, id est aliquando, nihil inquit mea interest: sufficit enim mihi qualis sit, neque curo qualis ante fuerit. Et adjungit causam Deus enim hominis faciem non accipit, sed mentem, sed fidem: utrum graecus, utrum judaeus, utrum aliquid fuerit, non hoc Deus accipit, sed quid sit; et an fidem susceperit et evangelium: non enim in praejudicio veritatis acceptat Deus personam: neque ego illos accepi, qui dicebantur columnae esse. Hoc est ergo quod ait: mihi enim qui aliquid existimantur esse, nihil contulerunt, hoc est nihil me docuerunt, nihil addiderunt, sed evangelium meum probaverunt. Ergo, et vobis nihil debuit addi ad evangelium, quod vobis pronuntiavi.

VERS. 7, 8, 9.-- Sed magis contra cum vidissent quoniam creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis; qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est mihi in gentibus: et cognita gratia quae data est mihi Petrus et Joannesh, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt. Ordo: mihi illi praecipui viri Petrus et Joannes et Jacobus, qui columnae esse videbantur, dexteras dederunt; id est consensum commodarunt, cum viderent mihi creditum esse evangelium praeputii, id est per gentes eodem modo creditum, ut Petro evangelium creditum est circumcisionis ut evangelizaret per Judaeos. Quare autem creditum mihi sicut illis, subjunctum est qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi in gentibus: id est unus Deus atque idem Deus ipse operatus est ut Petrus evangelizaret Judaeis, et mihi ut ego evangelizarem gentibus: qua gratia cognita, quae data est mihi, quod et ego pari modo per gentes apostolus factus sum Dei gratia; coactus Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, id est qui sustentabant Ecclesiam, ut columnae sustentant culmina et caetera; isti, inquam, tales vel tanti dexteras mihi dederunt, id est copulaverunt amicitiam et pacem et firmitatem, et unum evangelium se habere pronuntiaverunt. Vos ergo, Galatae, peccatis; et neque meum sequimini evangelium, neque Petri, Jacobi, Joannis, qui columnae sunt Ecclesiae, dum additis ea quae a nullo approbata. Hoc enim agit in hac omni narratione, peccare Galatas, addendo ad fidem in Christum, observationem legis judaicae et sabbati et circumcisionis.

Et Barnabae societatis. Non mihi tantum dexteras dederunt societatis, sed etiam Barnabae, qui mecum fuit socius. Plus autem adjecit, ne videretur sibi tantum creditum. Verum autem probatum est evangelium Pauli, si probatum est et Barnabae, qui comes fuit Pauli; cui data est societas per dexteras ab his qui in Hierosolymis apostolatum gerebant, et evangelium nuntiabant Judaeis. Unum verum probat esse evangelium apud omnes, et Galatas errare. Ut nos in gentibus, ipsi autem in circumcisione praedicarent. Ad hoc dexteras dederunt, consensum commodantes in evangelium et mihi et Barnabae, ut nos praedicaremus in gentibus, ipsi autem Judaeis, hoc est in circumcisione, evangelium praedicarent.

VERS. 10.-- Tantummodo ut pauperum memores essemus. Ita si quid corrigendum esset, corrigerent et monerent: si quidem quod addendum putavissent, adjecissem. Quid tamen illud ut pauperum memores essemus? In omni epistola sua Paulus ita agit. Cum igitur ista tractarent Paulus et Barnabas cum Joanne et Petro et Jacobo, admissum evangelium est eodem modo, ut tradit Paulus, et confirmatum est. De hac tantummodo disputatione non admitti opera ad salutem, non libenter audierunt: monuerunt tamen ut memores tantum pauperum essemus. Ita et ipsum consentiunt, non ibi esse spem salutis, si in pauperes opera efficiamus, sed tantummodo quid admonent ut memores essemus pauperum; non uti consumamus omnem actionem nostram, sed non habentibus id quod possumus habere commodemus. Memores tantum ut simus pauperum. Non in hoc curam et sollicitudinem ponamus, totamque virtutem salutis nostrae retinendae. Ita pene correctus in hoc est et admonitus, tamen non fatetur: ut memores essemus, inquit, non ut hoc ageremus, sed ut in memoria haberemus; quod est minus quam in hoc operam ponere, et hoc solum complere. Quod etiam sollicitus fui etiam hoc ipsum facere. Plus adjecit ut etiam de hoc praeter Evangelium, quod praedicabat, habuerit sollicitudinem, ut circa pauperes memor esset, et quodcumque posset praestaret. Etiamsi revera pauper nullus est, si modo fidem servans, et in Deum credens divitias expectat salvationis suae. Nam victus praesens, et parvus est et sufficiens, et qui non magnopere constet vel praestanti vel accipienti.

VERS. 11.-- Cum autem venisset Petrus in Antiochiam, in faciem illi restiti, quoniam reprehensus erat. Non solum, inquit, evangelium meum probatum est ab his apostolis, qui erant in Hierusalem, neque solum admonitus sum, ut pauperum memor essem, quod bene officium est, necessarium tamen; quod ipsum implevimus, et sollicitus fui hoc ipsum ut facerem; verum etiam, inquit, peccatum Petri non tacui; in quo libertatem suam ostendit, et fiduciam de evangelio suo, si quidem quod aliter fiebat a Petro, reprehendit. Rursusque etiam illud quod utique Petrus reprehensus magis erumperet reprehendere, si quid in me vitii esset; meque si non recte agerem in evangelio, proderet; et laesus non parceret. Cum in Antiochiam, inquit, venisset Petrus, non per ecclesiam locutus sum et apud plebem, sed in faciem illi restiti, id est aperte contradixi. Et unde fiducia fuit? non ipse eum reprehendit, sed reprehensum ab omnibus arguit et accusat, quoniam reprehensus erat. Ergo et ille populi judicio peccavit, et accusatus est; et populus si quid in me peccati esset, pari modo reprehenderet, sicut illum reprehendit.

VERS. 12.-- Prius enim quam venirent quidam ab Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat se timens eos qui erant ex circumcisione. Et consenserunt cum illo et caeteri Judaei, ita ut Barnabas consentiret simulationi eorum. Aperte ipsum peccatum explicat, quid fecisset. Quod quidem peccatum se reprehendisse dicit in Petro, fortasse nunc tacuisset: suffecerat enim correctum esse Petrum reprehensione populi, et aperta hujus accusatione: sed quoniam prodest, et ad epistolam maxime necessarium, idcirco narratur. Ubi duo agit; primum quoniam evangelium suum privatum non esset reprehensum, et ipse cum reprehenderet Petrum nihil a Petro reprehensionis audierit; tunc deinde illud quod dixi maxime necessarium est, uti quoniam Galatae, omisso evangelio primo, regulae evangelii adjiciendum aliquid putabant, ut et sabbatum observarent, et circumcisionem, et eodem modo viverent ut Judaei; hoc quoniam Galatae faciunt, idcirco haec epistola ad illos scribitur: unde optime narratur, quia id ipsum a Paulo reprehensum est in Petro, et populus reprehendit: unde colligitur et hos quoque peccare. Quomodo autem vel quid admiserit Petrus, sic subjungit per narrationem: prius enim, inquit, ante quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat tenens evangelium integrum, et regulam ejus, ut aequaliter de Christo annuncietur et Judaeis et gentibus, et non observetur cibus Judaeorum, sed vivatur simpliciter more gentium. Hoc prius, inquit, faciebat Petrus ante quam ab Jacobo venirent quidam. Jacobus enim frater Domini, qui auctor est ad Symmachianos, primus apud Hierosolymam sibi hoc adsumendum putavit, uti et Christum praedicaret, et viveret ut Judaei, omnia faciens quae Judaeorum lex praecipit, id est quae sibi Judaei observanda intellexerunt. Ab Jacobo ergo quidam cum venissent ad Petrum; veritus, inquit, et timens subtraxit se ne cum gentibus ederet. Sed hoc reprehendit quod antea cum gentibus edebat, et nunc subtraxit se, timens eos qui erant ex circumcisione, id est homines ab Jacobo venientes.

Atque id parum est quod ipse faciebat; inde magnum peccatum, quod alii illi consentiebant. Et consenserunt cum illo et caeteri Judaei. Sic accipiamus hic Judaeos qui jam tamen Christum acceperant, ut consentirent illi, et Christum accipientes, et judaicam disciplinam et observantiam; nisi enim hoc accipiamus, quid erit, consenserunt illi, si illi suo more viventes secundum judaicam disciplinam agerent? Sed qui jam evangelium perceperant Christo credendo, quemadmodum et ipse prius cum gentibus edebat, postea illo subtrahente se, et timente eos qui venerant ab Jacobo (quos timebat scilicet ex circumcisione viros) ita caeteri consenserunt, ut non cum gentibus viverent, sed cum circumcisione, id est cum Judaeis et ipsi qui Judaei erant antea. Ita ut et Barnabas consentiret simulationi eorum. Ita, inquit, male simulaverant cum Judaeis vivere, dimissis gentibus, ut Barnabas consentiret illis: de quo supra dictum quod socius sit Pauli, et evangelium integre tenet: consensit tamen illis, et illorum simulationi. Quid igitur intelligimus simulationem? Nam etiam Petrus, et Barnabas et caeteri Judaei vere transierant in hoc ut et judaica disciplina vitam agerent, sed ad tempus propter praesentes, et simularent: et idcirco, inquit, et Barnabas consensit eorum simulationi. Ita accipiendum: nam neque Petrus neque caeteri transierant ad judaicam disciplinam, sed ad tempus consenserant; quod quidem aliquoties fit simulata consensione: verumtamen unde peccabat Petrus? quia non ille ad inducendos Judaeos ista finxerat, ut consentiret illis; quod fecit ipse Paulus, et fecisse se gloriatur, ut consentiret Judaeis, sed ut illos lucrifaceret: sed quod Petrus simulavit quidem, in eo tamen peccavit, quod subtrahebat se timens eos qui erant ex circumcisione. Propter timorem igitur cum simularet seque abstineret a gentibus, ipsi simulationi et Barnabas consentiret, idcirco, inquit, ego aperte restiti, et eum accusavi, non recte propter timorem illum ita simulasse.

Deinde sic subsequitur, VERS. 14:-- Sed cum vidissem quoniam non recte ingrediuntur ad veritatem evangelii. Tenebant quidem evangelium et integre tenebant, et intelligebant non ita vivendum quemadmodum vivunt ex circumcisione; sed quoniam simulabant, idcirco male evangelium et interpretabantur, et male ad veritatem evangelii non recta via pergebant. Hoc ergo cum viderem, dixi Petro coram omnibus: id est quod supra dixit in faciem restiti; et aperte dixi, et coram omnibus dixi: si tu cum sis judaeus gentiliter vivis, quomodo gentes cogis judaizare? Utique intellexit etiam Paulus Petrum simulasse propter metum, ut non cum gentibus viveret. Itaque non hoc illi objicit; quia dicere poterat ille, simulavi. Quid igitur objecit illi? vixisti cum gentibus, et vivis cum gentibus: si enim ad tempus consensionem habes, sine dubio gentiliter vivis: quoniam simulatio decipit multos, peccas: cogis enim gentes judaizare. Ita et intellexisse ostendit consensisse Petrum Judaeis, sed simulatione; et tamen illum peccare, primo quia timuit eos qui venerant; deinde quia caeteri fallebantur et cogebantur judaizare, non intelligentes illum simulare. Hoc ergo colligit, et dixisse memorat: si tu, Petre, cum sis Judaeus gentiliter vivis, id est cum gentibus vivis, quomodo ipsas gentes cogis judaizare? id est judaicam disciplinam agere et in cibis et in observationibus?

VERS. 15.-- Nos natura Judaei, et non ex gentibus, peccatores; scientes quia non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Christi Jesu: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide et non ex operibus legis: quoniam ex operibus non justificatur omnis caro. Adhuc pars orationis est ipsius Pauli accusantis Petrum et ad eum loquentis quod non recte judaismo consentiret, et sic induceret gentes judaizare. Nos, inquit, Judaei, id est, ego et tu, Petre, et caeteri qui peccatores sumus, non tamen ex gentibus, sed judaei sumus, nempe in Christum fidem sumimus, qua utique ratione cum judaei essemus; scilicet quia scimus non justificari hominem ex operibus legis, sed justificari per fidem, et fidem Jesu Christi; cum hoc igitur sciremus, nos, inquit, in Christo Jesu credidimus, et credimus, ut justificemur ex fide, non ex operibus legis; quia ex operibus legis, non justificatur omnis caro, id est homo qui in carne est. Ergo si hoc scientes credidimus per fidem justificationem fieri, utique erramus, si nunc ad judaismum redimus, ex quo transivimus, ut non ex operibus justificemur sed ex fide, et fide in Christum: ipsa enim fides sola justificationem dat et sanctificationem. Ita quaelibet caro, sive judaei, sive ex gentibus, non ex operibus, neque observatione legis Judaeorum, sed justificatur ex fide.

VERS. 17.-- Si autem quaerentes justificari in Christo, inveniemur et ipsi peccatores, ergo et Christus peccati minister est,? Etenim peccatores cum sint judaei, et peccatores non ex gentibus, et cum accepta fide in Christo agimus quod Judaei agunt, qui ideo in Christum fidem sumimus, quia non ex operibus legis justificari intelleximus hominem, in qua volumus justificari in Christo; observantes legis opera, peccatores efficimur: jam fit ut Christus peccati minister sit; quem ideo accepimus, ne peccaremus; nunc accepto ipso; cum ad peccata redeamus, id est judaizemus, factus est Christus peccati minister? Sed hoc, inquit, absit: id est non ita oportet sentire, non ita agere, ut Christus peccati minister sit, qui ideo passus est ut peccatum interiret.

VERS. 18.-- Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico, praevaricatorem me constituo. Cum enim credidi judaeus in Christo, destruxi legem et legis opera: nunc autem post credulitatem in Christum si revertor atque ago legis opera, aedifico quae destruxi, et sum jam praevaricator, qui contra facio quam utilitas et virtus et causa postulat. Cujus autem praevaricator sum? non legis, sed Christi: mandata enim Christi in praevaricationem traho, si ad judaismum revertor, et ea observare incipio quae condemnavi observanda; quia intellexi non ex ipsis justificari hominem, sed ex Christo.

VERS. 19.-- Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Potest videri duas leges dixisse Paulus, unam Christi, alteram Moysi, ut ipsi legi mortuum se dicat, quae fuit Judaeis data, per legem quae a Christo data sit: ut hoc sit, per legem legi mortuus sum; id est per legem Christi mortuus sum legi Judaeorum ante datae. Potest autem videri, quod frequenter ait Paulus, sed et ipse Salvator, ut idcirco duas leges hinc nominaverit, quoniam eadem ipsa velut duplex est, una cum carnaliter, altera cum spiritaliter, intelligitur. Ante autem carnaliter intelligebatur; et ex operibus et ex circumcisione et caeteris observationibus carnaliter intellectis legi serviebatur: at postea quam Salvator verum et spiritale lumen apparuit, intelligi lex coepit spiritaliter; facta velut alia, cum eadem ipsa lex sit. Ergo erit sensus: ego enim per legem quae nunc spiritaliter intelligitur, legi mortuus sum; illi scilicet legi, quae carnaliter intelligebatur. Et cum ita sit, quia tamen spiritaliter intelligo legem, mortuus sum legi carnali, ut Deo vivam. Sic enim Deo quis vivit cum praecepta illa in lege posita non carnaliter intelligit, sed spiritaliter; id est quid sit vere circumcidi, quid sit verum sabbatum, quid caetera, quae multis locis et tractata sunt et tractabuntur.

Cum Christo crucifixus sum. Hoc est jam aliam legem accepisse, ut jam homo vetus fixus sit cruci, id est tota caro, id est omnis homo vetus, et desideria carnis. Hoc enim Christus mysterio suo, et mihi egit. Confixi ergo cum Christo sumus cruci.

VERS.20.-- Vivo autem, jam non ego, sed vivit in me Christus. Id est jam spiritus factus sum, spiritaliter intelligendo mandata Dei. Ante totum circa carnem me exhibebam, et ejus desideriis vel serviebam vel imperabam, nihil spiritaliter intelligens. Nunc ergo quoniam ipse spiritaliter vivo, vivit in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei et Christi. Hoc est vere spiritaliter vivere, ut cum in carne quis vivat, non propter carnem vivat, neque ex carne, sed vivat Deo et Christo in fide eorum: quod est vivere spiritaliter, de ipso cogitare, ipsum loqui, ipsum credere, ad ipsum desiderio tendere, fugere mundum, exponere omnia quae in mundo sunt ex animo: hoc est fide vivere, a nullo aliud boni sperare quam a Christo et a Deo: hoc est in fide vivere et Dei et Christi, qui me dilexit et tradidit tantum beneficium, ut se pro nobis daret morti et cruci, ac sic nos de peccatis liberaret.

Denique sic subsequitur, VERS. 21:-- Non sum ingratus gratiae Dei ut cum ipse me haeredem fecerit per Christum, et Christus se tradiderit pro me, ego dimissa omni spe quam habeo in Christo, redeam ad spem legis ut credam ex operibus legis me justificari. Hoc est ingratum esse ei qui mihi tantum praestitit, ut pro me se objiceret, et me a peccatis liberaret per peccata in se punita. Nam si per legem justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Plena conclusio circa errores Galatarum et eorum qui ad christianismum judaismum addunt: etenim, inquit, si justitia est per legem, frustra mortuus est Christus. Si enim ideo mortuus est Christus, quoniam justificatio non contingebat ex lege, debeo Christum tamen sequi: sin autem etiam post adventum Christi per legem justificari me credo, non est mortuus Christus propter me, et gratis mortuus est, id est sine causa mortuus est. Pugnat et adversum sibi est, credere in Christum, et legis opera sequi; cum enim lex ex operibus suis non justificaret hominem, idcirco Christus venit, ut morte sua justificatio homini fieret: nunc cum ad legem reditus sit post fidem in Christum, gratis videbitur Christus mortuus esse, ut nihil nobis praestiterit; quippe cum jam praestabat hoc lex. Porro autem non praestabat hoc lex; et ideo Christus venit, ut ipse praestaret: ergo non gratis mortuus est Christus; sed per ipsum nobis justificatio provenit: quod si ita est, ex operibus legis non est justitia.

CAP. III.

VERS. 1.-- O stulti Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Christus Jesus proscriptus est, et in vobis crucifixus? Non patiuntur fascinum, nisi qui in bono aliquo pollent, et patiuntur a malignis et invidis: et cum bonum ex evangelio vero accepissent, et in Christum crederent, et ejus promissa sperarent, nunc cum adjungere coeperint etiam judaismi disciplinam, quis, inquit, vos fascinavit, ut a bono vestro recederetis? Estis igitur stulti, id est non intelligentes. Quid autem admiserunt, unde stulti sunt? quod illis persuasum est colere judaismum. Ergo proscriptus Christus est, id est bona ejus distracta et vendita sunt, quae utique in nobis erant, et judaismi persuasione proscripta sunt, vendita et perdita. Ergo stulti, quorum ante oculos Jesus Christus proscriptus est, ut ea bona in vobis praesentibus perirent, ut pereunt illa quae proscribuntur: quod non restitistis, non repugnastis, et idcirco stulti. Denique et in hac sententia etiam illud est quod in vobis crucifixus est Christus; hoc enim fecerunt et in vobis illi Judaei, qui vobis persuaserunt ut judaismum sequeremini, quod fecerunt Christo ut in crucem tollerent: sic et persuadendo vobis judaismi disciplinam, et vobis Christum crucifixerunt. Stulti ergo vos, Galatae, perdidistis ex vestris animis Christum et ejus bona. Nescio quis igitur vos in bonis vestris fascinavit.

VERS. 2.-- Hoc solum volo discere a vobis. Nihil movebo, nihil reprehendam; hoc solum, inquit, volo discere, et a vobis discere; ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei quo meliores ad Dei cognitionem esse coepistis? Unde, inquit, provenit vobis accipere spiritum, ex operibus legis, an ex auditu fidei? Cum ergo vobis evangelizavi, ex auditu fidei spiritum accepistis: non ergo ex operibus legis. Aut, si non ex operibus legis, quare nunc adjungitis judaicam disciplinam, ut ex operibus legis spiritum accipere vos credatis, et de Deo sentire, et Deum sperare, cum jam accepistis spiritum ex auditu fidei? id est quod audistis fidem in Christum sequendam? Quod si ex auditu, contra fidem fit cum ex operibus legis spiritum vos accipere creditis, cum hac sola fide in Christum spiritus detur et datus vobis est.

VERS. 3.-- Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consumemini? Expressit quid sit ex operibus legis, et quid sit ex auditu fidei: etenim opera legis nihil aliud agunt, nisi ut carni satisfaciant, ex carne affectum patiantur, carni subveniant. Secundum carnem igitur sapit, qui ex operibus legis justificari se credit. Vos igitur, inquit, sic estis stulti, sic non intelligentes, dum adjungitis opera ad justificationem vestram, quod est secundum carnem sapere, ut cum spiritu coeperitis per evangelium a me datum, ut ex auditu fidei in Christum acceperitis spiritum, nunc exitum actus vestri et vitae carne consumetis; id est operibus ad carnem et secundum carnem susceptis?

VERS. 4.-- Tanta passi estis sine causa? Facile adducit ad patientiam talis oratio, quae reprehendit et monet, et tamen ipsam reprehensionem rursus reprehendit: namque reprehendit quod dixit, tanta passi estis sine causa, subdens si tamen sine causa. Monet autem cum dicit, tanta passi estis, ut cum toleraverint multa fortiter cum acciperent fidem, etiam spiritaliter viverent; necessario enim qui spiritaliter incipit vivere, dum abjicit mundana, dum sustinet cum novello suo homine invidiam Graecorum et gentium imperiturum, multa necesse est patiatur, quae utique passos dicit Galatas. Verum cum tanta passi sitis, hoc magis dolendum quod sine causa passi non pervenistis ad praemium ex fide, propter quam tanta passi sitis. Ne desperare tamen videretur, quod dixit sine causa, correxit reprehensionem suam dicendo, si tamen sine causa: possunt enim corrigi, ut non sit sine causa quod passi sunt, sed habeant causam perseverationis in fide praemium et confirmationem promissorum ex Christi fide.

VERS. 5.-- Qui ergo tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis ex operibus legis operatus est, an ex auditu fidei? Quoniam supra dixit, tanta passi estis, et exposuit quae passi viderentur, vel talia atque ejusmodi, in eo tamen quod toleraverunt, utique virtutes habuerunt circa tolerantiam: conjungit igitur, qui tribuit vobis spiritum, operatur virtutes in vobis, quibus virtutibus tanta passi estis et tolerastis. Jam ex hoc utique intelligere illos facit, quod operatus sit in his Deus virtutes plurimas: et si operatus est virtutes, tribuit illis spiritum. Ergo confirmato eo quod datus sit illis spiritus, recte procedit interrogatio, utrum ex operibus legis operatus sit Deus in illis virtutes an ex auditu fidei. Utique autem non ex operibus; non enim ulla opera a vobis progressa sunt, sed audistis fidem, et obaudistis fidei; et propterea operatus est in vobis Deus virtutes: et si operatus est, tribuit vobis spiritum: operatus est autem, et tribuit spiritum, si quidem multa et tanta passi estis. Hoc autem sine quare? sine causa? Quod tamen correxit, quod non sine causa: nam sperat illos corrigi posse. Redit igitur ad confirmationem quod ex auditu fidei ista omnia eis provenerint: et id approbat, ut numquam mirabile aliquid eveniat et incredibile, nisi obaudiatur fidei evangelii.

Dat igitur similitudinem ex lectione quae continet admirabilia passionum, quae passi sunt Galatae, et toleraverunt per fidem, ac propterea per spiritum datum et virtutem sibi a Deo operatam.

VERS. 6.-- Sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad justitiam. In Genesi (cap. XV, 61) hoc positum quod Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam ita Deus operatur virtutes cum fides provenerit in hominum animis, et fides ut in Deum credant. Reputatum est, inquit, Abrahae ad justitiam, quia credidit Deo. Ergo et vos tanta perpessi estis et tolerastis atque vicistis: et virtutes in vobis operatus est Deus atque operatur, quia per auditum fidei credidistis Deo. Intellegitur ergo quoniam qui ex fide.

VERS. 7.-- Ii filii sunt Abrahae. Semini enim Abrahae promissa sunt multa; ipse autem ex fide acceptus est ad justitiam. Ergo quicumque sunt ex fide, ii sunt filii Abrahae, ut saepe admonuimus. Omne mysterium, quod a Domino nostro Jesu Christo actum est, fidem solam quaerit: fuit enim pro nobis actum, et in nostram resurrectionem actum et liberationem, si fidem in mysterium Christi et in Christum habeamus. Hoc enim praelusit divinitas et praemisit, ut ex fide homo justificaretur. Ut reputatum est igitur Abrahae ad justitiam, quia fidem habuit; sic et nos, si fidem habemus in Christum ejusque mysterium, erimus filii Abrahae, id est reputabitur nobis omnis vita ad justitiam. Denique sic adjungit: et mysterium circa Abraham idcirco gestum est ut ex fide justificarentur homines, ex fide scilicet in Christum.

VERS. 8.-- Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praedixit Abrahae, hoc est prophetae, ut id quod gerebatur circa unum, circa alios pronuntiaretur ad futura saecula. Providens, inquit, Scriptura, id est quae futura sunt videns; Scriptura, id est prophetia quae scripta est. Quid providens? quia justificare habet Deus gentes ex fide, idcirco eadem Scriptura praedixit Abrahae. Quid autem praedixit? ex fide justificari gentes. Denique subjungit exemplum Scripturae, quod benedicentur; id est in quo Abraham ad justitiam reputatus est, scilicet ex fide. Hoc exemplum de Genesi est. Ergo qui ex fide sunt, benedicentur, quod est ad justitiam illis reputabitur, et a Deo benedicentur; benedicentur autem a Deo justificati: justificari autem est liberari a lege servitutis. Ergo ii qui ex fide benedicentur, quia ex fide benedictus est Abraham, benedicentur. Totum igitur fides est. Hoc ad Galatas quemadmodum revocatur? scilicet quoniam tantum ex fide non ex operibus benedictio provenit et justificatio. Illi igitur erraverunt, qui praeter fidem quam acceperunt in Jesum Christum dominum nostrum, adjungendam etiam legem putaverunt et praecepta legis, idest ut ex operibus justificationem crederent. Denique ita adjungit, ut et contrarium doceat, ex operibus quid proveniat; ne veluti hoc aestiment Galatae, et fidem retinere credant in Christum; et nihilominus prodesse sibi amplius posse, si agant aliquid et ex operibus.

At contra Apostolus negat ex operibus benedictionem provenire: sed quod est etiam gravius, et contrarium benedictioni, sub maledictione esse eos, qui ex operibus agunt.

VERS. 10.-- Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledictione sunt. Vehementer igitur adjunxit non modo non benedici eos qui ex operibus sunt, sed etiam eos esse sub maledictione qui ex operibus legis sunt. Quod autem dixit, ex operibus legis, intelligamus esse etiam opera christianitatis, maxime illa quae saepe Apostolus mandat, sicut sibi mandatum ait, pauperum memores simus et caetera quae in hoc Apostolo ad vivendum praecepta retinentur, quaeque opera ab Apostolo omni christiano implenda mandantur. Alia igitur opera legis, scilicet observationes, immolationes agni cum jam pascha completum sit per Christum caeteraque opera quae faciunt etiam circa circumcisionem et cibos vel habendos vel praestandos intelligamus. Igitur opera legis cum nescimus, Christus qui in coelis est et ad carnem usque descendit, utramque ecclesiam copulat et jungit. Est ergo mediator, et mysterio suo per angelos disposito, quasi mediator liberat istam ecclesiam, id est membra ecclesiae, et revocat ad superiorem Ecclesiam. Ergo mediator cum sit Christus.

VERS. 20.-- Non est autem unius mediator qui mediator est: Deus autem unus est. Christus est qui revocat et jungit Ecclesiae membra sua. Num igitur lex hoc facit? Numquid lex mediator est? Si ergo lex mediator non est; neque enim cum lex sit factorum, jungit aliqua quae sunt separata; de factis enim tantummodo judicat: quae idcirco interposita, inquit, quousque veniret Christus, id est semen cui promissa est haereditas, in cujus manu dispositum est, quod dispositum est per angelos, qui mediator est, et mediator utique inter duo. Dixique duo; Deus autem unus est: ergo mediator Dei tantum esse non potest, quia unus Deus. Ita nullo modo lex justificat, nullo modo lex factorum haereditatem consequitur: quia haeredes illi sunt qui inde originem ducunt, et inde spiritum accipiunt, unde haereditas veniet; scilicet jungente Christo ea quae sunt separata, et liberante partem ecclesiae quae hic per errores mundi tenetur, et revocante ad ecclesiam coelestem: ipse est enim solus mediator. Mediator autem, ut docuimus, non unius: reliqui enim post Deum, unum non sunt: solus autem Deus unus est: ergo quidquid extra Deum est multa sunt, quae adjungi possunt, quia inde sunt, aut separata sunt, quia ita mysterium fuit, et ita est etiam nunc, ut jungantur; quia longe alia sunt et divisa et hostilia et peritura. Solus ergo Deus cum sit, praeter Deum mediator est, qui tamen non est unius mediator. Ipse autem mediator, alia quae inter se mysterio quodam discreta sunt, quodam rursus mysterio reconciliat atque conjungit. Sumus autem nos, et qui separati sumus per majores nostros, et juncti rursus per majores quidem, sed secundum Christum, id est secundum fidem: unde apparet sine mediatore nos non posse liberari. Quod si ita est, vana spes est de factorum lege credere justificationem et salvationem; quae, ut diximus, non mediator est: solus enim Christus mediator, qui jungit illa inter quae mediator est. Ergo per Christum justificatio et liberatio, non per legem factorum.

LIBER SECUNDUS. Omnis, ut diximus, ista epistola ad Galatas illud operatur, illud expugnat, quod sibi assumendum putaverunt Galatae uti cum judaica disciplina atque observatione, Christi fidem servarent et evangelium tuerentur. Hoc neque ita esse neque se ita mandasse Apostolus docet, atque omnino frustra illud esse quod ex lege justificatio et salus speratur. Omnia enim ex fide proveniunt: promissio quippe liberationis et justificationis et haereditatis in coelo et supra coelum Abrahae data ex fide est, ita et ejus semini. Quod si ita est, docet omnino ex lege atque ex operibus ejus secundum praecepta completis nullam justificationem, nullam liberationem, haereditatem nullam provenire: ob quam causam cum impugnare legem videatur, merito quaestio proponitur.

VERS. 21.-- Quid ergo, inquit, lex adversum promissa? Etenim si lex nihil agit ex operibus suis, et est haec posterior; promissa enim priora facta sunt Abrahae (quia lex per Moysen data factorum justitiam tenet); quodammodo videtur aut frustra data aut esse contraria promissioni lex. Nam si nihil operantur opera ex lege, et nihil praestant, contra promissa lex est: promissa enim cum haereditatem polliceantur et justificationem; haec lex quae ex operibus est, dum avocat a fide, dum in alio occupatas animas tenet, ut promissa non ex fide expectentur, sed ex alio, id est ex operibus, adversum promissa lex est. Non autem verisimile est, ut cum legem Deus dederit, eadem rursus lex adversum promissa data esse videatur: quae utique adversum promissa est, si in alio occupat nos, scilicet ut opera compleamus ex lege praecepta, et non expectemus ex fide, quod promissum est, ut haereditatem coelorum fide consequamur in Deum.

Verum adversum hoc quid respondeat, sic accipiemus: ait enim primum generaliter: absit; id est non convenit ut id a Deo factum esse videatur, et adversum promissa sit, quod dedit legem, quae occupatum hominem in aliis rebus cum tenet, evacuat promissionem, facitque meritum esse, non fidem; id est ut operibus omnibus factis justificationem merito consequamur, non fide sola. Ergo absit, inquit: deinde supponit rationem. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Diximus quod lex a Moyse data, nihil aliud quam peccata docet quae peracta sint, et quemadmodum vitanda sint monet, nihilque aliud Scriptura conclusit, nisi ut sub peccato omnia praecepta poneret et de peccato. Haec, inquit, non ideo data lex est, quae posset vivi ficare: nam si ita data esset, vere ex lege esset justitia; nunc autem non ita data est, ut vita inde quaeratur, sed data est, ut scriptura sua omnia peccata et doceat et vitanda demonstret. Non ergo ex lege justitia est, id est non est inde justificatio, neque salus sed ex fide, sicuti promissum est.

Denique sic subjungit, VERS. 22:-- Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Hoc, inquit, actum est per Moysen, ut ipse quidem de peccato legem constitueret, et omnis scriptura de peccato et quae sunt sub peccato concluderetur; ut quod promissum erat, ex fide fieret, et haereditas ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Ergo his omnibus quid agit vel egit? ut fides sola Jesu Christi sufficiat ad justificationem liberationemque nostram.

VERS. 23.-- Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae futura erat, ut revelaretur ne vacua lex fieret, vel adversa promissis. Quomodo dicit necessariam? quoniam expectatio de fide futura erat, et promissio per fidem. Prius, inquit, ante quam veniret fides, custodiebamur, id est quodammodo duce lege atque custode vitam colebamus integram ex vitato peccato et ex cognito; ut cum Christus veniret, nos veluti conclusi in illam fidem, quae futura erat, expectaremus adventum: in cujus fidem credentes, praeparati per legem, cum peccata vitaremus atque opera legis efficeremus, facile promissum ex adventu, fidem scilicet in Christum, habere possemus. Non ergo fidem in legem habere debemus sed in adventum: nam conclusi, inquit, eramus per fidem; in eam, inquit, fidem quae futura erat id est Christi; ut revelaretur eadem fides, cum ille venisset.

VERS.--24. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo. Quomodo enim qui pueros docent, monent viam, quantum possunt, vivendi et ostendunt, non tamen ipsi magistri sunt plenae vitae: sic et lex quasi paedagogus fuit, sed non sibi profuturus neque plenus paedagogus ad vitam docendam: sed in Christo, inquit, id est usque ad Christum: et sic custodiebat lex nos circa peccata monendo, ut in Christo omnem spem salutis ac vitae habere possemus ut ex fide justificemur. Non ex lege, sed ex fide, inquit, ut liberemur, hoc est ut justificemur, et haereditatem promissionemque capiamus.

VERS. 25.--Veniente autem fide, id est Christo ipso (tunc enim orta fides est, idest tempus habere coepit, ut fides esset, atque in eum crederemus ubi tota salus est; et Judaeis contra, qui non crediderunt) jam non sub paedagogo sumus, id est jam non sub lege vivimus, quia custodivimus praecepta legis quae ad ipsam fidem spectant, qui parabamur paedagogo legis. Veniente ipso Christo, id est ipsa fide, jam non sub paedagogo vivimus, sed ex fide vivimus vel vivemus.

VERS.26.-- Omnes enim estis filii Dei, fide in Christo Jesu Haec est enim haereditas ut consequamur vitam aeternam: tunc enim sumus filii Dei. Sed unde istud? fide in Christo Jesu. Tunc fidem in Jesum Christum habemus, id est dum in illum credimus, quod filius Dei sit, et quod ipse nos salvet, et quod illud mysterium pro nobis egerit, et illa omnia quae in evangelio diximus. Verum illud hic animadvertendum, quod cum de rebus loqueretur, ad personam se vertit, ubi blandimentum ostendit quo facilius persuaderet. Omnes, inquit, filii estis. Supra, sub paedagogo sumus, nunc velut apostrofat ad ipsos: filii estis, inquit, Dei; sed filii ex fide in Jesu Christo.

VERS. 27.-- Nam quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis: hoc est in Christo filii Dei estis. Quid est illud in Christo? quoniam quicumque baptizatur in Christo, jam filius Dei est: quicumque enim baptizatur, in Christum baptizatur: baptizatus autem in Christo, induit Christum. Habet enim Christum quicumque baptizatur; et jam est in Christo, dum habet Christum: dum habet Christum, filius Dei est, quia Christus filius Dei est.

VERS. 28.-- In Christo enim non est Judaeus neque Graecus, non servus, neque liber, non est masculus. neque foemina: omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Tollit ergo reliquas personas hominum, quae possunt accedere vel ex conditione, vel ex natura humana, vel ex gente. His enim rebus separati inter nos esse possumus, ut alius Judaeus sit, alius Graecus, servus alius, liber alius. Haec, conditione vel jure; at illa, natura. Non est, inquit, masculus neque foemina. Quid ergo? his sublatis omnibus, unum inquit, vos estis omnes in Christo Jesu: quod estis unum accepto spiritu a Christo, Christus estis. Ergo filii Dei estis in Christo:

VERS. 29.-- Ergo Abrahae semen estis secundum promissionem haeredes. Quod si ita est, completum est illud, quod Abrahae semini promissum est; unde et vos estis semen Abrahae, secundum fidem; et vos in Christo estis, ac propterea semen estis Abrahae: secundum promissionem haeredes estis, quia Abrahae semini promissa est haereditas. Vos autem, baptizati in Christo Jesu, Christum accepistis, et Christus estis; semen ergo estis Abrahae. Si semini promissa haereditas, vobis quoque haereditas dabitur, et haeredes estis secundum promissionem.

CAP. IV.

VERS. 1.-- Dico autem quamdiu haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum Dominus sit omnium. Per adjunctam similitudinem perseverat, ut quid fuerimus ante adventum Christi sub lege, doceat; quid, postea quam venerit. Solvens enim quaestionem illam, an adversum promissa lex fuerit, dicit ad tempus legem datam, quae nos sub custodia contineret: ac praecepta tradens custodiret a peccatis, quousque tempus veniret in adventum Christi, ut haeredes promissionum esse possemus. Ergo, inquit, haeredes cum parvuli sunt, quod est tempus sub lege ante adventum Christi, cum, inquam, parvuli sunt haeredes, nihil differunt a servis: licet enim domini futuri sint omnium, quod haeredes futuri, tamen dum non venit tempus, quo tempore exerant plenum domini nomen, quasi quodam officio servitutis tenentur; sed non in perpetuum, quousque suae sint aetatis et libertatis, et haeredis possint implere et nomen et potestatem. Hoc est quod subjungit.

VERS. 2.-- Sed sub curatoribus est, et actoribus usque in praefinitum tempus a patre. Omnis, inquit, haeres, dum est parvulus, est sub curatoribus. Lex illa Moysi velut sub curatore et actore custodiebat futuros haeredes, vel jam qui essent, sed pleni non erant propter aetatem; quoniam ipsi per se agere non possunt, nec capere effectum vel plenum nomen haeredis. Nec tamen illo tempore sic servi sunt, uti vere serviant, sed sub custodia agunt: ut servi sint in tempus praefinitum a patre. Sic enim vel actor vel curator vel tutor valet patris instituto, ut cum ille in pubertatem suam venerit, agat jure suo, libera voluntate, atque acceptam haereditatem gubernet. Haec, ut dixi, similitudo refertur ad eos, quibus lex data est.

VERS. 3.-- Ita et nos cum essemus parvuli sub elementis hujus mundi eramus servientes. Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. De alio quaestio fuit; et in reditione ad similitudinem, aliud subjungit, id est amplius aliud quam fuerat ante positum. Nam cum ageretur de lege, quae data fuerat, velut interposita post promissa, et ante adventum Christi diceretur interjectam esse legem, quoniam adhuc parvuli fueramus, et sub legis custodia positi; et sicut ipse dixit sub lege custodiebamur, et erat nobis lex paedagogus; quamquam, inquit, lex paedagogus erat, sed in Christo tamen (omnis dictio superior de lege fuerat, quousque veniret tempus, ut secundum promissionem haeredes esse possemus) haec, ut dixi, cum de lege loqueretur, et similitudinem adjungeret, integro sensu persequebatur. At nunc in conclusione non ad legem, sed ad elementa retraxit: et nos, inquit, cum essemus parvuli. Quid subsequi debuerat? sub lege vivebamus. At non hoc adjunctum est; sed sub elementis hujus mundi eramus servientes. Hoc aut alterum est a superioribus, aut ad superiora pendet. Quaerendum est quomodo non sit alienum. Sine dubio illud est supra dictum, quod quicumque in Christo baptizati sumus, Christum induimus. Qui autem induimus Christum, neque judaei neque graeci sumus. Si autem neque graeci neque judaei sumus qui induimus Christum, jam non mundi sumus: etenim mundus hominem ante adventum Christi aut judaeum habebat aut graecum. Vel Judaeus vel Graecus, dum legibus suis ageret, sub elementis mundi vita gerebatur. Namque est apud Judaeos puniri sacrilegum, furem, falsum testem, et caetera. Eodem modo et apud Graecos, id est apud paganos, ista legibus vindicabantur et vindicantur. Elementa vero mundi simul habent secum, et motus suos, et quasi quasdam ex motibus necessitates; ut in sideribus, quorum conversione hominum vita vel in necessitatem ducitur: et sic serviunt elementis homines, ut astra jusserint, ut mundi cursus imperaverit: quibus omnibus solvitur, quisquis in Christum fidem habens dominum vitae suae a Christo spiritum acceperit, ut omnem mundi necessitatem, elementique vim fugiat et vitet, neque mundo serviat, sed domino Christo serviens, habeat spiritu regente in suis actibus libertatem. Amplius igitur quam sperabatur illatum est, ut intelligerent omnimodo relinquendam Galatae legem judaicam, atque ejus praecepta et observationes et opera: cum videant etiam mundi ipsius atque elementorum legem esse subversam, nec valere sub Christo, et conversionis mundanae vim penitus everti.

VERS. 4.-- Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum editum ex foemina. Ut in rebus est plenitudo, ita et in temporibus: est enim plenitudo sua cujusque. Omnibus abundant et plena et copiosa perfectio rerum plenitudoque Christus est: temporum plenitudo consummatio est liberationis. Quemadmodum autem Christus, ut plenitudo tota sit et perfecta, colligit membra quae dispersa sunt, et efficitur plenitudo; ita eodem modo et temporum plenitudo tunc effecta, cum maturatis ad fidem omnibus, et peccatis usque ad summa surgentibus, medicina necessario ad rerum omnium mortem quaerebatur: unde subvenit Christus, temporum plenitudine perfecta. Diciturque quod misit Christum suum: suum, inquam, ante quam mitteret, intelligamus, post autem editum ex foemina. Sed misit filium suum, id est qui sibi fuerit filius: misit autem. Quomodo misit? editum ex foemina. Sic enim mysterio suo Christus Dei filius subvenit mundo, nobisque omnibus: nos enim mundus sumus. Cum et ipse induens carnem, id est editus ex femina, omnia quae in mysterio agenda fuerant compleret, id est ut videretur, et audiretur, et pateretur, et moreretur, et resurgeret: ideo misit editum ex foemina; eum, qui suus filius fuisset, editum ex foemina. Quidam ita dicunt, editum ex muliere: et habent ipsi, propter positum a se verbum, quaestionem; cum virgo Maria sit vel fuerit, quare dixerit editum ex muliere? In usu loquendi foeminam dicimus, quod Graeci γυνὴ dicunt. Deinde ex eo quod ediderit Christum, cur non mulierem diceret? Omnis enim foemina quae edit aliquid, mulier dicitur: virtus autem mysterii quamquam et occulta et sancta sit, tamen ut interim in transitu agnosci possit, sic attendenda est, quod omnia quae perfecta sunt, vir dicuntur; omnia quae imperfecta, foemina. Denique cum perfectis omnibus sanctificatisque et justificatis concurrere in virum reperimus. Sic enim dictum esse intelligi licet: cum mundus, vel nos in ipso mundo positi, non perfectissimus, foeminarum modo et mulierum exigimus vitam.

Ut igitur Christus salutem nobis praestans vel praestaturus ad nos veniret, natus est ex foemina, id est accepit et illam partem, quae imperfectum eum redderet, et nobiscum se parem faceret, id est vel carnem vel mundum; in quo mundo vel in qua carne cum esset editus, utique ex foemina, id est ex non perfectis mysterio completo, sanctificatus etiam post passionem et post resurrectionem vir effectus, id est perfectum spiritum habens atque recipiens, similitudinem nobis daret, ut et nos in virum consurgeremus ex foemina, id est ex hac vita, quae cum corrupta est, merito vel foemina vel mulier nominatur. Hinc enim malum ex foemina: nam et in primo homine non peccatum nisi ex foemina.

Factum. Sub hoc verbo error plurimus nascitur ut exinde intelligant non natum filium, sed factum, quia dixit misit Deus filium suum editum ex foemina, factum sub lege. Sed multum interest, utrum filium factum diceret, an factum sub lege. Aliud est enim filium missum esse, qui jam fuit filius, et utique cum filius natus, nunc autem cum ex foemina editus est, potest dici factus ab hoc ut sub lege esset. Quid est autem dixit factum sub lege? ut non inter gentes nasceretur, sed apud Judaeos, et in disciplina ac lege Moysi. Omnis enim illic poterat esse correctio; etenim in Israel populus Dei dictus est, cui legem Moyses a Deo accepit, et dedit ipsi utique male intelligenti legem; et idcirco peccanti debuerat subvenire, et peccata ei auferret; si modo idem ipse populus cognosceret Dei filium. Poterat enim si alibi nasceretur, id est inter gentes, Israel idcirco non cognoscere, quod non in sua gente natus videretur. Hinc autem majora peccata iste populus admisit, quod in sua gente, id est in lege Moysi, inter Israel natus, non est cognitus, cum ipsi genti, id est et David, dictum sit, quod semini ejus daretur haereditas et aeternitas. Ergo cum David sit pater Israel, ibi natus est, ut illum agnoscerent. Unde majus peccatum est, quod non agnoverunt factum sub lege.

Multa dici possunt, quare factum sub lege; vel quod ibi jam Deus unus colebatur, vel quod jam acceperant a Deo oracula atque praecepta, vel quod Moyses imago et typus fuit Christi; vel cum ipse, cum hoc esset quod ii qui sub lege sunt, et alio modo praeciperet atque a lege pro salute discederet, non observando sabbato caeteraque; exinde scirent, non in operibus legis neque ex lege salutem sperare. Unde etiam Galatae intelligerent se in errorem esse delapsos, siquidem etiam Salvator ipse, in quem crediderunt, sub lege factus, non tamen servivit legi. Verum haec et alia multa, quare factus sit sub lege, non colligenda, quoniam ipse causam subjecit, quare factus sit sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut filiorum adoptionem reciperemus. Haec, inquit, causa est cur Deus misit filium suum, et misit utique jam filium, sed nunc editum ex foemina; et misit factum sub lege. Quae causa est cur sub lege? ut eos redimeret qui sub lege erant. Ergo si ut redimeret missus est, magis obligati sumus si a lege redimimur. Sed et ipse sic et alio in loco cum de foemina loquitur: quoniam cum vir ejus vivit, obligata est viro; at si perierit, liberata est a viro. Ergo quoniam lex praeceptis velut tenebat vinctos, ad vitae tantum integritatem, non et ad spem liberationis et aeternitatis, misit filium suum Deus, et sub lege misit, id est in Israel, ut eos qui ibi fuerant, ac sub lege vivebant, redimeret. Magnum autem hoc, ut non illis viam vivendi praestaret neque praeceptis tantummodo excitaret ad aeternitatem, sed ut redimeret, inquit. Hoc enim actum est mysterio ut redimeret omnes in illum credentes, ut fiant omnes in illum credentes, filii adoptionis.

Cum ergo tantum beneficium totumque beneficium ex Christo sit, nihil adjungendum praeterea, neque legi serviendum: redempti enim sumus, et redempti a lege, et redempti ab hoc mundo, ut filii Dei simus, sed et filii adoptione. Non enim filii, ut ipse filius, sed per filium filii. Haec est igitur adoptio; quam ut reciperemus, inquit, Deus filium suum misit. Sed quoniam filii estis Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra. Ecce totus ordo trium istarum potentiarum per unam virtutem unamque deitatem. Nam, inquit, qui pater est, misit filium suum, qui Christus est. Rursusque Christus ipse, qui est Dei virtus, et ipse Deus est, misit Deus, inquit; jam enim trinitas est. Et Christus et maxime post mysterium sanctificatus misit, inquit, spiritum filii sui, qui est spiritus sanctus, qui in corda nostra descendens facile cognoscit patrem. Est ergo a Deo missus filius Jesus Christus, in quem credunt, qui credunt, atque efficiuntur filii Dei: mittiturque in eos a Deo spiritus filii, id est spiritus sanctus, ut jam properent, ad patrem festinent, clament quodammodo interiore sanctificatione et interiore voce. Quid clament, ipse subjungit, clamant abba pater. Habent spiritus verba et magis habent cum cognoscentiam patris capiunt. Ipsa autem cognoscentia patris, id est cum cognoscimus patrem, ipsa vox est spiritus nostri ad Deum quem spiritum nobis dedit Deus: cognitio consonans cum eo quem cognoscit, quasi quaedam vox est in eum quem cognoscit. Ergo quoniam et per Deum et per Christum cognoscimus Deum, efficimur filii et ipsi Dei, et ipsa cognitione vocem habemus ad patrem. Quomodo enim solus est, qui cognoscat Deum Christus, et ex eo quod cognoscit, cognitionem habet, ita eum vocat atque illum appellat, quia eum cognoscit. Idcirco Christus Dei verbum est: dixi enim quod cognitiones quaeque cum nos intelligere faciant et designare et capere et concipere id quod intelligimus, quasi illud, quale sit cognitione appellamus; accipimus enim in illum quem cognoscimus, de eo quem cognoscimus, verbum cum quid sit appellamus, quia cognoscimus ea: quae est omnis cognitio ejus rei, quam cognoscimus.

Ergo Christus quia cognoscit Deum, Dei verbum est; et spiritus quia Christus nobis datur, dat nobis cognitionem Dei per ipsum se: inde fit ut et nos verbum simus, et in Christum et in Deum; et idcirco clamemus cognitores. Cognitor autem cum est ipsius cogniti, fit ut cognitum pater sit, cognitor filius. Quod si ita est, merito cum cognoscimus per Jesum patrem, ex cognitione verbum ipsius efficimur: ac propterea filii inde clamamus abba pater.

VERS. 7.-- Itaque jam non es servus, sed filius. Is enim qui dicit abba pater, Deum utique patrem nominat. Si patrem nominat, filius est: jam non ergo servus. Quod si ita est, in Christo neque servus, neque liber, neque masculus, neque foemina: omnes enim unum sumus. Sed quo cogit hoc totum? Si autem filius, et haeres per Deum. Ergo si filius appellatur, erit et haeres: haeres autem non factis, non operibus suis, sed Dei miseratione et Dei gratia. Hoc est quod dixit sed per Deum. Sicuti multis probatum est, quia non currentis sed miserantis; et omnia per Dei gratiam.

VERS. 8.-- Sed ante quidem ignorantes Deum, his qui non sunt dii servistis. Saepe dixi et admonui, ignorare Deum est Christum nescire; per Christum enim cognoscitur. Nunc autem cum apparuerit Christus qui me docuit, et per se Deum ostendit, et se Deum et per se patrem, ignorare non licet Deum. Ante autem cum ignoraretis, inquit, Deum, o Galatae, servistis his qui non sunt dii. Dici deos et numero plurali, et in lege dici, saepe admonui: verum unus Deus: reliqui hoc nomine honorantur angeli, caeteraeque virtutes, ut dictum Deus deorum. Atque utinam illis servivissent! Porro autem his servistis qui non sunt dii, omnibus scilicet mundanis caeterisque falsis virtutibus imaginariis et a diabolo fictis atque simulatis.

VERS. 9.-- Nunc autem ut cognovistis Deum, imo cogniti estis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena hujus mundi elementa? Veluti aliud adjungit Galatis, quod etiam in gentilem transierint disciplinam: aut in eadem accusatione perseverat, quae prima fuit, quod adjungerent etiam christianismo legem judaicam, de circumcisione, de sabbato, de victu: et hinc accusat, ut dicat, postea quam cognovistis Deum per evangelium a me datum, quomodo convertimini iterum ad infirma, quae sunt utique. Vel intellige, si ad judaicam, vel ad paganos, qui et ipsi infirmi sunt. Sed cum adjunxit egena elementa hujus mundi magis quasi paganos tangit, qui etiam de elementis hujus mundi operantur sibi Deos, vel ipsa illa elementa ut ignem colant, aquam colant, terram colant, aerem colant. Nulla enim dubitatio quin singula haec deos dicant, de quibus longa est disputatio, dummodo certum sit et ex elementis singula quaeque paganos deos dicere, vel ipsorum elementorum repertores deos dicere, vel ex elementis deos sibi facere, ut et de terra deos faciant, sed per ignem deos faciant: deinde etiam quosdam daemones aerios vocent, rursus alii empirios, alii enydros, alii genios, id est terrenos, aquaticos, aerios, ignitos. Si ergo haec pagani faciunt, quasi et hoc quoque reprehendit, illos etiam ad paganismum esse conversos, maxime cum dixerit ante quam Deum cognosceretis et ignoraretis Deum, serviebatis his qui non sunt dii. Quod utique de paganis et in superioribus intelligendum. Verum tamen cum et omnis ordo et omnis iste tractatus propterea sumptus sit, ut reprehendat illos Galatas, quod ad judaismum conversi sint, et de Judaeis ista omna intelligenda sint, quomodo convertimini iterum ad infirma, intelligimus. Igitur cum dixit egena elementa hujus mundi, intelligamus, quod illi carnaliter intelligentes legem, ad elementa videantur esse conversi quae egena sunt; eget enim semper caro et desiderat sustentari cibis et poculis et cupiditatibus, quae tamen omnia infirma sunt. Ergo cum inquit, convertimini ad infirma et egena elementa, id est quae semper egeant, anima enim et spiritus nullus eget, neque aliquid desiderat, nisi illa quae sua sunt. Quod autem dixit cognovistis Deum, immo cogniti estis a Deo, servat virtutem praecepti sui, ut ii veniant ad Christum, quos Deus mittit, et quos Deus vocat, et ii cognoscant Dominum, quos cognovit Deus: de quo tractatu supra multa diximus. Cogniti enim a Deo accipiunt spiritum, quo Deum cognoscant. Sed utique ut cognoscantur a Deo cognitique Deo sint, aguntur jam principali illo spiritu, qui datus est ut subdita sit anima divinis illis patris sui praeceptis; quae cum se excitat, cognoscit eamdem Deus, et sic anima cognoscit Deum. Quod autem dixit elementa hujus mundi egena, non quo sint elementa alia, idcirco egena hujus mundi, et elementa quae egena sunt: quamquam possumus etiam in superioribus elementa dicere: sed longe semotum hoc ab usitatione. Quibus rursum servire vultis. Silicet, ut supra dixit, antequam Deum noratis, serviebatis iis, qui dii non sunt, nunc ergo his rursum servire vultis: vultis inquit; ut eorum voluntatis sit, non necessitatis.

Ut autem ad Judaeos ista et de Judaeis videatur dicere, id est ad Galatas, qui Judaeorum sibi disciplinam jungunt, sic adjungit.

VERS. 10.-- Dies observatis, et menses, et tempora et annos. Cum tempora, genus sit ad omnia, cur et dies, et menses, et anni interpositum? Quasi alterum quod quidem fieri potest: nam aliud est observare dies, ut est ut sabbato requiescat: aliud est observare menses, ut est ut neomenia observet, cum finit luna vel incipit, aliud est observare annos: aliud vero tempora, ut jejunium, pascha, azyma, et caetera hujusmodi quae apud Judaeos multa sunt. Non enim aut anni sunt aut menses aut dies, sed tempora.

VERS. 11.-- Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. Id est multum metuo ne labor omnis meus in evangelio quo instruxi vos, ut in Christum fidem habeatis; ne hic, inquit, labor in irritum veniat. Frustra enim erit quod vos docui, cum Judaeorum servare discpilinam et observationes coeperitis.

VERS. 12.-- Estote sicut ego, quoniam et ego sicut vos. Quomodo enim, inquit, transivi a Judaeorum disciplina, et credidi in Christum, et illi servio, et aliud ago, et hoc vos docui, factusque sum talis quales vos feci. Vivite ergo, ut ego vivo: et si vos vivitis, vivo.

VERS. 13.-- Fratres obsecro vos, nihil me laesistis: scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem. Istud, quod interpositum, ad persuasionem pertinet, ut in omnibus sequamur Christum. Quo facilius autem hoc suadeat, repetit principia evangelii sui. Primum commendat labores suos, ut jam infirmus carne cum fuisset et laboraret, tamen imposuerit sibi laborem, et evangelizaverit Galatis: addidit etiam jampridem id est, olim; unde firmari apud vos debuerat charitas erga me, fides erga Christum: si quidem longum tempus est. Non peperci, inquit, carni meae; sed per infirmitatem carnis evangelizavi vobis, et jampridem evangelizavi: quare ergo adjungitis alia, quae ego vobis non evangelizavi? Cum autem dixit nihil me laesistis illud adjecit, non aliquid vobis subtraxi, non aliquid minus dixi, quod facit ille qui laeditur: ac ne crederent se veluti oneri fuisse, cum infirmus carne evangelizavit, idcirco ait, nihil me laesistis, et ego propter vos infirmus carne cum fuissem, evangelizavi vobis jampridem; et hoc utique scitis.

VERS. 14.-- Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis. Quid accipiamus tentationem vestram, ambiguum mihi est: quod vos me tentatis, an quod ego vos? Quod vos me tentatis, nullus est sensus: non enim tentaverunt illum ipsi. Sed rursus numquid Paulus ipse tentavit illos, qui verum dicebat, et evangelizabat Christum? evangelizare enim non est tentare. Quid igitur, cum tertium nihil sit? An intelligimus, quod cum ad Galatas venisset Paulus, quod illi eum tentare voluerunt, id est interrogare, et de Christo aliquid inquirere, an sciret: quod quidem videri poterat tentatio; cum infirmum hominem, et in carne infirmum viderent Galatae Paulum: scilicet ut cum Deo serviat, Deum praedicet, infirmus carne sit, fueritque ista cogitatio Galatis, interrogemus eum, videamus quid respondeat de Christo iste qui infirmus in carne est. Hoc, inquit, vos in carne mea non sprevistis, et me tentastis neque contempsistis tentationem vestram in carne mea: contemnerent autem, id est non interrogarent, falsumque putarent se audire posse, quod quaerebant, id est quod interrogabant, quod est tentabant: falsum, inquam, responderi sibi credentes ab eo qui esset infirmus in carne. Verum perseverastis, nec contempsistis tentationem vestram in carne mea; sed accessistis ad me, an in fide mea essem atque in evangelio perseverarem. Igitur in carne infirmum tentastis, interrogantes, si ea mihi evangelizandi esset perseverans sententia, cum in carne infirmus essem, hoc est non respuistis quasi infirmum in carne, minus idoneum ad respondendum, vel qui posset mutare sententiam, qui in carne esset infirmus: in quo et rationem reddidit, cur fieri non posset vel non factum sit, ut sententia evangelizandi alia esset: carne enim infirmus fui, non animo, non spiritu: ita et illos quasi considerasse dixit quod in carne essem ego infirmus, non etiam in spiritu: et idcirco perseverent, ut tentarent illum, neque respuerent, neque non tentarent: hoc est non contempsistis, non sprevistis tentationem vestram. Denique et ipsos intellexisse Paulum in carne infirmum esse, non in spiritu, ex subjunctis docet: sed ut angelum excepistis me, ut Christum Jesum. Adeo non vobis impedimento fuit, quod in carne infirmus eram, sed accepistis me ut angelum Dei, id est nuntium, praedicatorem a Deo missum; hic est enim angelus Dei; et me suscepistis ut Christum Jesum, quem vobis praedicabam: ita vere Christum Jesum suscepistis, si me recepistis angelum Dei, quomodo recepistis Christum Jesum.

VERS. 15.-- Quae ergo erat beatitudo vestra? Jam ostendit illos nunc miseros, siquidem antea beatitudo illis fuerat, quia receperant Jesum Christum, quia Paulum ut angelum Dei. Magna, inquit, fuit vestra beatitudo: erat, inquit: nunc igitur utique contra, dum adjungitis ea quae non docui, non insinuavi, quae extra evangelium sunt, illa scilicet quae supra dixi. Testimonium vobis perhibeo, quoniam, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Sic me suscepistis, et talem erga me animum habuistis, talem voluntatem, ut jam quoniam nihil est charius homini oculis, ipsos quoque oculos eruere vobis velletis, et mihi dare. Ergo cum sic me amaveritis, et amaveritis propter evangelium, unde vobis ista sententia est, ut adjiciatis ea ad disciplinam, quae a me evangelizata non sunt? id est ut praeter Christum aliquid de lege faciatis, et non ut simpliciter tradidi, in Christo habentes spem, fidem, credulitatem, omnia speretis, omnia consequi vos posse credatis, et remissionem peccatorum, et sanctificationem, et Dei gloriam?

VERS. 16.-- Ergo inimicus vester factus sum, verum praedicans vobis? Si enim alia facere coepistis, inimicus vobis factus sum. Sed cum praedixerim vobis et praedicaverim Christum et evangelium, quod est vere unum Dei filium esse Christum, per ipsum omnia, et in Christo omnia, ipsum ante omnia; hoc cum sit verum, et ipsa sit veritas; quare vobis inimicus factus sum? Is enim inimicus esse debet, qui cum interrogetur quid verum sit, docet falsum: at ego cum verum dixerim (verum enim dicit qui praedicat Christum) non est conveniens ut inimicus vobis factus sim.

VERS. 17. et 18.-- Aemulantur vos non bene; et excludere vos volunt, ut illos aemulemini: aemulamini autem meliora dona. Ut saepe ab insidiis caveant monet, quod illi qui persuadent Galatis uti etiam judaicam legem sequantur, aemulantur, inquit, vos; id est invident vobis; nam aemulari dum duas res significet; unam, cum aliquis aemulatur, quia placet, quia bonum est: aliam, qua quidem ideo aemulantur, quia invident. Ii, inquit, aemulantur vos non bene; quo ostenderet de invidia illos aemulos esse. Deinde adjunxit excludere vos volunt, id est ab ista felicitate et beatitudine; quia Christum cognoscendo, salutis habetis spem et gloriam coelestem: sed ab hac vos excludere cupiunt. Quod autem adjunxit ut illos aemulemini ut et vos sequamini illos, ita duplicem istam aemulandi significantiam diversis locis posuit, cum aemulatio sit imitatio, maxime cum et in bonum est. Hoc est quod hic ait, ut illos aemulemini, id est ut quasi bonum illorum sequamini. Porro autem quod dixit aemulantur vos, ut ostenderet ad invidiam aemulationem positam, adjungit non bene. Aemulamini autem meliora dona, non illa quae Judaei habent, quae bona non sunt, ac meliora non sunt; vos autem aemulemini ea quae bona sunt, et meliora dona, id est uti quidquid in fide et charitate est, circa Christum aemulemini, et hoc sequamini. Bonum est aemulari meliora semper. Non, aemulari bonum est; sed meliora aemulari et semper, bonum est. Et non solum cum praesens sum apud vos.

VERS. 19.-- Filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Non solum, inquit, me praesente aemulari debetis, sed semper. Ad id igitur quod posuit semper adjunxit et non solum cum praesens sum apud vos. Porro autem quod adjunxit filii mei quoniam multis modis dicuntur, nunc charitate, nunc natura, nunc sanguine, nunc etiam religione, qua hodie dicit Paulus, filii mei: sive quia per baptismum, cum regeneratio fit, ille qui baptizatum perficit, vel perfectum suscepit, pater dicitur: sive quia cum renovat illos in Christum, facit filios suos; idcirco adjecit quos ego parturio, id est in lucem proferre cupio, magnisque doloribus animae meae nasci ad vitam cupio et ad salutem: hoc est enim quod ait donec formetur Christus in vobis. Omnis enim anima Christum recipere potest: anima, inquam, hominis si ratione utatur, si cognoscat mundum ut non suum, si omnia in mundo discernat, si creatorem suum recognoscat, recipere Christum potest; imo in ipsa illa anima Christus formatur, id est spiritus; quo insito et crescente per credulitatem liberatur, et ad coelestia regna pervenit, et salutem consequitur lucis aeternae. Magna autem vis et potentia est, quod ait, donec Christus formetur in vobis. Atque iste sermo, qui nunc noster est, expositionem verborum simplicem tenet; unde quantum satis esse credimus, supra diximus. Quid sit autem Christus, quidve formari Christum, et in homine formari, altior veriorque expositio alibi a nobis panditur ac explicatur.

VERS. 20.-- Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Per epistolam haec praecepta, ut cernimus, dantur. Magna autem indignatione hoc sumptum ut diceret, utinam apud vos nunc essem et mutarem vocem meam! non quo evangelium aliter pronuntiarem, sed in iracundia exprimerem. Nunc monet, per epistolam, quam mittit: adjecit autem causam justae iracundiae, quia dixit confundor in vobis, id est pudore crucior, quod cito conversi estis, qui fidem tantam perditis, qui laborem et evangelium et insinuatam veritatem non tenetis. Hinc enim mihi de vobis efficitur magna confusio. Denique si iracunde quidem cum tentatione, tamen subjunxit.

VERS. 21.-- Dicite mihi qui sub lege vultis esse, legem non legistis? Ex ipsa lege cupit illis persuadere, ad quam transitum fecerunt: si modo enim ipsam legem legant, ex ipsa, inquam, lege persuadere nititur, ut intelligant quia scriptum ita est, ut in Christum credatur, et credulitas sumpta in Christum, sit tota liberatio, et tota salus, et omnis beatitudo. Qua ergo indignatione, ait, dicite mihi? Non vos ego moneo, sed vos ipsi respondete mihi, nempe in legem transistis, et sub lege esse vultis, et tamen legem non legistis, in qua scriptum ita est. Et subjungit, unde probet quid sit lex Judaeorum et diciplina, et quae spes, et quae fides, et quid sit in Christum fides, et quae spes et beatitudo.

VERS. 22.-- Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, unum de libera. Hoc exemplum de Genesi est: hoc probatum cupit quod lex, quae Judaeorum est, et omnis populus veluti de ancilla filius sit: porro autem Ecclesia et Christiani, filius de libera est. Hoc enim scriptum est, quod Abraham, qui pater est fidei, habet unum filium de ancilla; id est de Agar; et alium de libera, id est de Sara Isaac: significans utique duos populos, sed istum meliorem, qui de libera est: in figura enim Christi Isaac. Denique sic subjungit.

VERS. 23.-- Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem. Etenim qui de ancilla natus est, carnalis est filius; qui autem de libera, spiritalis est, propterea, quia a Deo promissus est. Deus enim ei promisit credenti, qui cum jam pene annos centum et ipse et uxor nati essent, filium habituri essent. Ergo cum vel emortuo semine, vel emortua etiam vulva, ambo jungerentur, non jam de carne, sed de spiritu, procreaverunt filium, quem procrearunt: et haec fuit repromissio, illos eum habituros. Sed nos duos istos filios comparabimus, simulque et matres populi, ecclesiis Judaeorum et Christianorum. Paulus vero aliter interpretatus subjungit ita.

VERS. 24 et 25.-- Quae sunt per allegoriam dicta . . . Sic utique nos interpretati sumus, quasi per allegoriam. Cum aliud dicitur, aliud significatur, haec allegoria est, ipsam tamen allegoriam interpretatur Paulus, ut ipse subjungit: Nam haec sunt duo testamenta, unum quidem ex monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei qui nunc est juxta Hierusalem. Populus Judaeorum, inquit, vel testamentum vetus significat filium ex ancilla: ancilla autem quae ex monte fuit Sina. Quod autem in servitute erat ancilla, ideo et hic populus in servitute est. Quod autem fuit Sina mons conjunctus ei civitati, quae Hierusalem est, ex ipso monte intelligi civitatem voluit, et per civitatem Judaeos: per montem autem illa, quae erat ex eodem monte Sina, ancilla fuit, et in servitute generavit; idcirco etiam Hierusalem, id est populus ejusdem civitatis, et testamentum quod scriptum est de eadem civitate, in servitute est cum filiis suis.

VERS. 26.-- Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, mater omnium nostrorum. Ad illum populum redit, id est ad filios Abraham, qui sunt de libera, dicitque et istam Hierusalem, quam liberam nominat, esse in coelis. Hoc est quod ait quae autem sursum Hierusalem et quae supra coelos est, utique quia non in mundo est, non servit. Haec igitur cum populis suis libera est Hierusalem, et hanc dicit esse matrem omnium nostrum, id est Christianorum; illam vero Judaeorum. Quid sit istud, Hierusalem esse supra coelos, et esse et in terra Hierusalem? Unde intelligi licet, et hic terram et ibi terram supra coelos: neque enim Hierusalem, quae civitas est, sine terra est. Ergo quid sit istud inquam esse, et hic et ibi terram esse, et hic et ibi civitatem, sed illam liberam, hanc servam, alius tractatus est longus: modo, illud teneamus, illam esse nostram, ad illam esse festinandum. Moneo enim nunc interim illam esse spiritalem, quae superior est; hanc esse carnalem, quae sit inferior.

VERS. 27.-- Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quae ejus quae habet virum. Hoc exemplum de Isaia est, ad excludendum id quod maxime persuadere cupiebant, id est ut disciplinam quam sibi Galatae assumpserant cum Christi veneratione et fide in Christum, observarent tamen etiam judaicam disciplinam. Ad hoc, inquam, excludendum, ut illam rejicerent, et solum evangelium de Christo haberent, assumpserat superius exemplum, quo doceret Abraham duos filios habuisse, unum de ancilla, alterum de libera. Illa autem libera, quae vere uxor fuit, sterilis erat, neque enim edidisset partum, si non Deus repromissione sua ei filium praestaret. Unde intelligitur, non ex admixtione inter se corporum, sed ex promissione Dei Abraham filium habuisse; siquidem hic filius liberae, qui Isaac fuit, de sterili natus est, spiritu quodam potius conceptus quam copulatione. Haec igitur sterilis, quae filium fecit Isaac, qui ad imaginem et typum Christi natus est, ipse est qui liberavit populum. Cum igitur dicit laetare sterilis quae non paris, quia tibi Deus filios facit; item cum dicit, erumpe quae non parturis; sine dolore etenim tibi filii creantur; parturire enim, in dolore esse est, cum partus effunditur: quod utique non eodem modo est, cum Ecclesia, quae imaginem tenet, vel cujus imago fuit uxor illa Abrahae libera; Ecclesia, inquam, est, quae filios multos habet, quos Dei filios, et spiritus filios cum laetitia magis habet, non cum dolore. Hos igitur dicit esse multos filios desertae. Etenim illa ancilla, et si habuit filium, habuit ex dolore, habuit ex viro. Ergo cum dixit, multi filii desertae, ad Ecclesiam retulit, cujus imaginem et typum praestitit supra. Deinde cum dixit, multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, ostendit quod supra, sine viro sed spiritaliter filium habuit. Numquam enim huic virum daret, nisi illa virum non viri conjunctione sensisset, sed spiritali promissione suscepisset. Et certe multi, inquit, filii desertae. Utique cum Sara filium habuerit, non referendum ad Saram, sed ad Ecclesiam quae multos filios habet: ut sit illa, quae virum habet, lex et Ecclesia Judaeorum, quae corporaliter consentit, corporaliter cum sibi jungitur, filium spiritaliter habere non potest.

VERS. 28.-- Vos autem fratres secundum Isaac, promissionis filii estis. Satis aperte comparatione ista separat, ut Judaei filii videantur ancillae, at vero Christiani filii liberae. Ut enim promissus Sarae filius spiritalis est; sic etiam vos qui fidei filii estis, filii liberae secundum Isaac: hoc est secundum fidem filium habuerit Isaac. Fit ergo omnis filius, qui secundum fidem est: secundum fidem enim spiritaliter accipit filium, et spiritalem filium Isaac.

VERS. 29.-- Sed sicuti tunc, qui secundum spiritum erat, sic et nunc. Plena expositione ostendit, quod qui secundum carnem natus est, id est ex ancilla, persequebatur eum, scilicet Isaac, qui secundum spiritum erat, sicuti in Genesi lectum est: et nunc isti persequuntur, qui secundum carnem intellectum habent, eos qui secundum spiritum vivunt, id est Christianos. Denique ut totius argumentationis vim, quam concepit, ostendat, subjungit ista.

VERS.30.-- Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Satis aperte declarat ex hoc exemplo, quod est in Genesi, quoniam quicumque sentit, et legem Judaeorum sic accipit, ut carnaliter accipiat, secundum carnem est filius, de quo etiam lex pronuntiavit deditque sententiam, ejiciatur ancilla et filius ejus, propterea quia haeres esse non poterit ancillae filius cum filio qui est ex libera, qui est Isaac. Ergo vos quoque quia adjunxistis observantiam legis secundum carnem, ut facilius haeredes esse possitis, estote filii liberae, id est christianismum, solum legemque Christi atque evangelium in Christum suscipite, nihilque quasi ex ancillae filio habitote, idest sequimini judaicae disciplinae.

VERS. 31.-- Ergo, fratres, non simus ancillae filii, sed liberae. Ipse aptius hoc subjungendo declarat, quod jam qui Christum accepistis et meam fidem, ancillae filii non estis, id est non carnaliter sentitis, quoniam ancillae filius carnalis est; sed estis filii liberae, id est fidei filii. Hoc enim Isaac fuit secundum fidem et promissionem, filius spiritalis. Qua libertate Christus nos liberavit: illa scilicet libertate, qua mater est nostra libera, quae libera est, fide scilicet: haec enim vera libertas est, fidem servare in Deum, et Deum et Dei promissa omnia credere. Ergo secundum fidem nos Christus ad libertatem reduxit, et libertate fidei liberavit.

CAP. V.

VERS. 1.-- State ergo, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Subjungenda hortatio fuit, ut in iisdem, quae per evangelium a se acceperant, perseverent, ne revertantur rursum ad legis servitium. State, inquit; quod non permittitur ei qui sub jugo est; etenim ille deponit cervicem submissam: non ergo stat. Vos, inquit, ergo state; quod est liberis membris erectum habere corpus, Nolite, inquit, iterum jugo servitutis contineri, quia antea vel legi serviebatis vel gentilitati. Ideo iterum ait, ne ad eamdem revertamur.

VERS. 2.-- Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Aperte ostendit, non prodesse Christum, si aliqui in circumcisione spem ponat, et in circumcisione carnali. Ergo cum vos jungitis Judaeorum morem et praecepta et disciplinam, si in his ponitis salvationem et liberationem, dico, inquit, vobis, et dico Paulus scilicet, qui vobis ante promisit cum in evangelium Dei vocavit, Paulus, inquit, ego nego vobis prodesse et in nullo auxilium ferre Christum, si circumcidamini, si omnem spem in circumcisione ponatis. Quamquam Galatae videntur et accepisse Christum, et jungere judaicam disciplinam, tamen affirmavit et personam suam veluti obligavit, id quod loquitur dicendo, nihil proderit vobis Christus, si circumcidamini. Videri ergo potest, nescio quid occultum: quippe cum Christum sequantur Galatae, et Christum sequentes spem salvationis in eo ponant, quomodo hoc confirmaverit Paulus, quod Christus nihil proderit si circumcidantur Galatae? Servato autem animo et fide circa Christum, aliquid amplius faciunt, non tamen Christum derelinquunt, aut non in Christo fidem ponunt. Sed redeamus ad animum et propositum et voluntatem. Cum Christum a Paulo acceperint, et fidem in Christum sumpserint, et hoc sit verum evangelium, utique a Christo minus accepturos se putaverunt, quod est jam blasphemiae, et fidem non habentium, ex eo quod post acceptum Christum circumcidi voluerunt, et servire legi et operationibus. Quod si ita est, fides nulla in Christum: ex eo quod et aliud quod prodesse possit adjungitur, merito nihil vobis proderit Christus.

VERS. 3.-- Testificor autem omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Ne putarent Galatae tantum sibi ex lege, quae Judaeorum, certa assumenda esse, ut circumcisionem; caetera vero contemnerent, vel in cibis, vel in observantia dierum, vel in conjunctione, quae qualis, et quarum rerum sit, in lege retinetur, in quibus omnibus quaedam supervacua, quaedam quasi nefanda, sic relinquuntur a vero christiano atque castissimo. Unum tantum memorabo, cum excitandi seminis causa fratri jungitur uxor fratris: et caetera hujusmodi aut fiunt aut leguntur acta: item caetera quae dixi de cibis, deinde de observationibus, multisque etiam aliis rebus: quae etiam assumenda sunt, inquit, ei qui se circumcidit. Quod si non facitis alia, frustra circumcisionem adhibuistis. Testificor enim quia omni homini circumcidenti se, fit necessitas, ut sit debitor ad universa, quae legis sunt, facienda. Facit igitur illos et in lege illa, quam assumpserunt, peccatores esse, ex eo quod non omnia faciunt, et eligunt quae facienda: et rursus circa legem, quae Christi est, et circa evangelium omnino aberrant, et magis aberrabunt, si omnia, quae legis sunt, faciant. Denique subjungit ex hac parte jam, qua agunt quaedam quae Judaei, ex hac, inquam, parte, quod a Christo videantur alieni.

VERS. 4.-- Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Omnis enim virtus in Christum credentis, in gratia est Dei. Gratia autem non ex meritis, sed ex Dei pietate est: ergo jam a gratia excidistis, si in lege justificationem vestram ponitis; ut quia operibus servitis, quia sabbatum observatis, quoniam circumcisi estis, excidistis a gratia, et evacuati estis a Christo. Jam enim non a Christo spem habetis, neque secundum ejus passionem et resurrectionem speratis gratiam vobis, si a lege justificationem creditis advenire.

VERS. 5.-- Nos enim in spiritu et fide spem justitiae expectamus. Christiani, inquit, et qui Christum sequuntur, et in spiritu et in fide spem habemus, et in Dei justificatione non ex operibus. Omnis enim virtus mysterii hoc operata est, ut nobis per gratiam et Dei pietatem relaxatio fieret peccatorum, et vita aeterna praestaretur, ut saepe docuimus, ex Dei gratia, non ex operibus aut meritis. Hoc autem per spiritum contingit. Cum vero ex operibus justificatio speratur, non ex spiritu spes est. Hoc nos expectamus, et hoc est evangelium Christi sequi.

VERS. 6.-- Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per charitatem operatur. Ubique ponit circa fidem in evangelium Christi, neque circumcisionem valere, neque facta circa corpus, aut facta de corpore, aut propter corpus, ut circumcisio, ut opera, ut caetera hujusmodi: nihil horum, inquit, in Christo valet: frustra circumcisio est. Neque ex eo quod praeputium est, valemus in Christo; sed quia fidem in eum suscepimus, et quia promissa ejus credimus, et quia ex resurrectione ejus nos quoque resurgimus, et omnia cum eo perpessi sumus, et cum eo ad vitam, per eum tamen, resurgimus; certa nobis fides est, per quam fidem operatio fit ad salutem, et per charitatem accipere nos oportere, quam habemus in Christum et in Deum, et exinde circa omnem hominem. Duo enim haec maxime omnem vitam corrigunt et omnem vim legis implent, et omnia illa, quae praecepta sunt in decalogo, continent. Si fidem qui servet, sequitur ut servet charitatem, quae duo implent omnia, quae lex Christi praecepit. De his rebus saepissime tractavi, quod fides liberet, et charitas aedificet.

VERS. 7.-- Currebatis bene; quis vobis impedivit? Id est bonam fidem circa evangelium habebatis; quare mutati estis? quare, quasi fascino quodam, ab integro cursu revocati? Illud enim quod vos per evangelium docui, integrum verum fuit; hoc et falsum et contrarium, et nihil profuturum. Hoc est quod adjungit: Veritati non obedire. Quis vos, inquit, impediit, veritati non obedire? Etenim in nobis veritas est: huic obtemperare debuistis, ne quid aliud observaveris. Ergo primum veluti miratur cum dixit, quis vos impedivit. Postea jam monet, quid faciendum, nemini consenseritis. Omni genere pugnat, ne mutent sententiam, et adjiciant aliquid extra quam quod illis praeceptum est per evangelium a Paulo. Nolite, inquit, consensum aliis accommodare.

VERS. 8.-- Suasio vestra ex Deo est, qui nos vocavit. Id est quod vobis vel suasum a me est, vel quod ipsi jam suasum habetis a Deo, qui vos vocavit, sicuti supra dictum est, quos vocavit et praedestinavit: caetera quaeque per ordinem dicta sunt.

VERS. 9.-- Nescitis quia modicum fermentum universam massam corrumpit? Omne fermentum corruptio est panis et corruptus panis farina, et massa farinae dum dimittitur coacescit, et hinc fermentum efficitur. Modicum autem fermenti, cum in massam mittitur, corrumpitur massa. Oportet, inquit, vos azymos esse. Ergo illud quod putatis modicum vos adjecisse, id est, ut observetis circumcisionem, istud modicum quia corruptum est, corrumpit massam evangelii nostri, ut non plenam spem in Christo habeatis, neve vos Christus, ut suos ac de se spem habentes respiciat: fides enim liberat: et, ut diximus, fidem non habet, qui praeter Christum aliquo modo auxilium, licet cum Christo, sperat.

VERS. 10.-- Ego confido de vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Bene jam de futuro confido, inquit, quia nihil aliud habebitis in corde et sapientia, nisi ut fidem tantum habeatis in Christum secundum evangelium meum. Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque fuerit. Et illos terruit, qui seducebant, et istos per minas judicii futuri: qui vos, inquit, perturbat, portabit judicium. Sufficit autem judicium nominasse, in quo utique non dici debuit quod poenam patientur, sed vero judicium. Deinde praemisit, quod judicium futurum ab ipso est. Expressit autem jam metum pene, cum dixit portabit.

VERS. 11.-- Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Alienum se a praecepto, quod illi jungendum putaverunt, omni genere probat. Patitur persecutionem a Judaeis. Qua causa? nisi quia circumcisionem non praedico. Ergo non vobis in Evangelio circumcisionem praedicavi: ex eo quod Judaei me persequuntur. Adjungit et aliud argumentum, ut ostendat quod circumcisionem non praedicat. Ergo evacuatum est scandalum crucis? Frustra est, quod poenam merentur, qui in crucem Christum sustulerunt, et evacuatum est illud, quod male factum est. Hoc est enim scandalum crucis, unde et conturbabantur Judaei. Jam hoc non ad praedicationem suam tantum revocavit, sed et ad rei virtutem. Ideo enim non praedico, quia scandalum crucis manet, nec evacuatum est. Debent ergo poenas. Quod si debent Judaei, qui scandalum crucis effecerunt, superest ut et ego non praedicem, et vos circumcisionem non sequi debeatis.

VERS. 12.-- Utinam abscidantur, qui vos conturbant! Maledicto persecutus est eos qui his injiciunt novas persuasiones, et conturbant. A veritate evangelii abscidantur, inquit, vel a se separentur, vel poenis lacerentur. Magna autem fiducia maledictum in eos ingessit, ut ostendat illos non timeri a se, a quibus supra dixit, persecutionem patiatur. Ita nec persecutionem timeo, quia vera praedico, et circumcisionem non praedico, nec pati persecutionem timeo. Utinam abscidantur qui vos conturbant! non solum circumsecentur, sed abscidantur etiam: ut hoc quoque verbum ita sit positum quod ad circumcisionem pertinet, ut sit et abscisio.

VERS. 13.-- Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertate in occasionem carnis abutamini. Etenim lex Christi, quae spiritalis est, libertatem dat, qua exeamus a mundo, et ad patrem et ad originem revertamur. Sed quoniam adhuc in mundo sumus, id est in carne, non debemus istam, quam accepimus, libertatem ita exercere, uti secundum carnem ambulemus; et quasi occasio nobis sit etiam faciendi in carne, quoniam liberos nos esse confirmat fide circa Christum. Per charitatem Spiritus servite invicem. Libertatem datam accepimus, tamen servire nobis invicem debemus per charitatem, et spiritus charitatem, non carnis.

VERS. 14.-- Universa enim lex in vobis uno sermone impletur. Frequenter hunc sensum et posuit, et nos tractavimus; quia tota lex, et omnis operatio legis, hoc sermone impletur, id est charitatis: qui enim diligit alterum, neque moechatur, neque furatur: et hoc est, et Christum diligere: et ea quae ostendit decalogus, quodammodo in hoc solo praecepto implentur, sicuti in superioribus diximus. Subjungit autem ipse exemplum de Exodo. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Omnem autem hominem, proximum accipere debemus; et tunc etiam proximum Christum habebimus. Ergo et vos quoque diligite vos, sed in spiritu. Hinc jam videtur, quasi omissa superiore quaestione atque tractatu, praeceptum ad exhortationem dare ut discordiam non ament, sed se invicem diligant. Hoc autem fieri potest, si vos invicem diligatis, et in spiritu diligatis non in carne, neque in carnis opera, neque in observatione carnis. Nihil enim fraudat, nihil alteri eripit, neque nocet, neque contemnit, neque objurgat is qui alterum diligit.

VERS. 15.-- Quod si mordelis et accusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem. Exhortatio ad concordiam ex hoc fit, dum docetur quid mali discordia faciat: si enim vos invicem accusatis atque mordetis, id est, nocere vultis vel nocetis, invicem vos consumetis. Ergo amate vos et diligite invicem, et implebitis legem sola charitate: non, sicut vos putatis, vel circumcisione vel operibus caeterisque rebus pertinenter. Ergo appositum hoc de charitate, juxta tractatum superiorem, quo docebat illos extra Evangelium, quod ab ipso Paulo illis fuerat pronuntiatum, quod observare illi se legem putarent in circumcisione et operibus; cum solo hoc plena lex sit, si se invicem diligant.

VERS. 16.-- Dico autem vobis, spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis. Tota virtus evangelii haec est, secundum spiritum vivere, secundum spiritum credere, nihil carnis in animo habere et in actu et in vita; id est neque spem de carne suscipere. Ambulate ergo, inquit, in spiritu, id est, vitam agite: quod si facitis, carnis desiderium non perficietis; id est nullum peccatum admittetis, quod nascitur ex carne: alia enim cupiditas nulla nisi de carne. Ideo subjungit.

VERS. 17.--Nam caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Ut omnino isti intelligant, nihil se de carne cogitare debere, quod est in circumcisione et caeteris ex judaicae disciplinae observationibus, cum inter se doceat ista adversa: non solum concupiscit caro, sed etiam adversus spiritum concupiscit. Habet enim motus suos caro, habetque sensus, neque tantum ab anima suscitantur: quod intelligi licet etiam in his quae animam non habent; ut in aqua, quae impetus suos habet et virtutes suas, vel in sapore, vel in motu, vel in qualitate vel quantitate: item ignis pariterque terra et caetera elementa, ex quibus quasi quaedam consparsio est et caro facta est ex humidis.

CAP. VI.

VERS. 1.-- Ii qui spiritales sunt. Quasi ad unum ex ipsis, qui spiritales sunt, hoc ita protulit ut consideret unusquisque eorum, ne et ipse tentetur: et idcirco debeat succurrere et instruere ejusmodi hominem; et spiritu dato per tractatum ad modestiam aequalitatemque revocare.

VERS. 2.-- Alter alterius onera portate. Rediit ad pluralem numerum, ut omnis homo mala portet aliena; et quod alter patitur, ferat, sustineat, corrigat, in quantum potest: hoc est enim portare onera, patienter ferre alterius vitium et corrigere. Et ita implebitis legem Christi. Sic enim et ipse patiens et mala nostra portavit, et pro malis nostris ipse sustinuit. Legem, inquit, Christi implebitis, non simpliciter legem.

VERS. 3:-- Nam si aliquis existimat se esse aliquid, cum nihil sit, ipse se seducit. Ratione nunc probat, ideo illum, qui se jactat gloriae cupiditate, et corrigendum esse et instruendum in spiritu, quoniam miser ille est, qui se ipse inducit, fallit, decipit, qui se aliquid esse existimat, cum nihil sit. Etenim si haec summa legis est, ut quicumque humilis sit, dejectus, infimus; ita enim ex infimis eligit Deus quos sublevet atque altos faciat; omnis homo, qui sibi aliquid vindicat, et se extimat aliquid esse, sine dubio nihil est. Quid enim est in mundo aliquid, cum nihil sit in mundo? Et ita agere ceu nihil sit in mundo, hoc est apud Deum aliquid esse. Porro si qui in mundo aliquid se esse putat, vel sapientem vel intelligentem, vel dominum, vel regem, vel divitem, vel aliquid horum; aut in divitiis, aut in animo, aut in arte, aut in virtute; is, quoniam sapientia mundi stultitia est apud Deum, is, inquam, nihil est; et cum nihil sit, ipse se fallit ac decipit.

VERS. 4.-- Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero. Magnae exhortationes, magna etiam disciplina! nemo, inquit, sibi aliquid vindicet, neque opinionem habeat quod aliquid sit: tantummodo opus suum probet; verum ipse judicio suo probet unusquisque opus suum, ne malo judice usus, probet se bene fecisse, cum fortasse non bene fecerit. Ergo probet, et probatum faciat opus suum: quo probato opere, tunc in semetipso tantum habebit gloriam, non in altero. Etenim qui existimat aliquid se esse, jactat se et ab altero gloriam petit: qui autem opus suum vel ipse probat, vel aliis probat, de se ipso habet gloriam, et apud se ipsum, et non ab altero expectat. Non enim, inquit, ab homine laudari volo, neque hominibus probari, sed Deo.

VERS. 5.-- Nam unusquisque proprium onus portabit. Onus in medio ponitur sive bonum sive malum. Ergo proprium, inquit, portabunt onus omnes, unusquisque proprium.

VERS. 6.-- Communicet autem qui catechizatur verbum, ei qui catechizat in omnibus bonis. Sensus iste: κατηχίζειν est circumsonare vel juxta assonare, quod contingit cum aliqui initio christianus incipit esse, et illi Deus et Christus assonantur, et dicitur in aures ejus, atque in animum immittitur: hoc est qui catechizatur verbum: id est per verbum si qui catechizatur, ut ei assonetur per invocationem. Is agitur qui catechizatur verbum, in omnibus bonis communicet ei qui catechizat; id est in nulla re non ei communis sit; in omnibus tamen communis sit illi, qui catechizat verbum, ut omnia in communione cum eo habeat, sed omnia quae bona sunt. Cum enim supra dictum sit, Instruite hujusmodi hominem in spiritu modestiae, utique bonum est quod catechizat; et is qui catechizat verbum hoc tam bonum, in bonis catechizat. Igitur qui catechizatur verbum, communicet ei qui catechizat.

VERS. 7.-- Nolite errare; Deus non deridetur. Subjungit praeceptum aliud quod quidem generale ad omnia, pertinet tamen ad id quod supra actum est, ne illi aliud praeter evangelium sequantur; id est ne adjungant etiam Judaeorum disciplinam et opera. Nolite, inquit, errare; nam ista omnia extra evangelium quae assumuntur, errata sunt. Et adjunxit vim necessitatis ad praeceptum; Deus, inquit, non deridetur. Non dixit, Deus enim omnia scit; ne sperent quasi vel veniam erroris sui, vel quod absconditum esse possit: non, inquit, deridetur. Et subjungit quid futurum sit his qui in terra vitam tenent.

VERS. 8.-- Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Id est qui triticum seminat messem habebit de tritico; si autem seminat zizaniam, hoc et metet: malum seminat quicumque messor est mali. Bonum seminat? fructum de bono accipiet: ita et messis ut semen est. Quia qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam. Galatae qui Judaeorum disciplinam assumendam sibi putaverunt, ut observarent sabbata et circumcisionem susciperent, et alia hujusmodi carnaliter scientes agerent, spem in carne haberent et de carne. Quicumque ergo in carne spem habet, et seminat spem suam circa carnem, habebit messem de carne; quem tamen fructum corruptionem, inquit. Etenim caro corrumpitur, et hic est ejus exitus ut corrumpatur, putrescat, pereat, intereat. Omnia ergo enim quae de carne sunt putrescunt, corruptionem habent: nemo enim de carne sperare debet, nec seminare in carne, id est spem ponere in carne. Nam si ibi posuerit spem, habebit fructum de carne. Quem fructum? Interitum, corruptionem. Hic enim fructus est carnis. Ergo melius est spem ponere in spiritu, ut possimus spem habere de spiritu: quae spes est de spiritu, et qui fructus de spiritu; hoc est seminare in spiritu, id est vitam aeternam. Etenim haec vita est, non aeterna vita. Qui autem in spiritu, hic vivit, et secundum spiritum agit, nihil operatur carnaliter, seminat sibi vitam aeternam, et haec erit messis ei, ut hinc recedens accipiat vitam aeternam.

VERS. 9.-- Bonum autem facientes non deficiamus. Parum est bonum faciamus, neque enim continuo meritum nostrum Deo probabile est, si bonum faciamus, sed si facientes non deficiamus. Multi enim incipiunt, multi quasi perseverant, postea tamen desinunt vel fatigati vel seducti: merito monuit non deficiamus quolibet modo, ne deficientes quod coepimus relinquamus, cum bonum facere coeperimus. Nam tempore suo metemus, non deficientes. Pulchre adjectum. Multi enim in hoc vitae genere quod bonum dicitur, si aliquid mali patiantur, putant se sine causa facere cum bonum faciant, et defatigati desistunt bonum facere. Quid ergo adjunxit? Non deficiamus, quia licet hodie non consequamur fructum bene faciendi; postea, inquit, metemus; id est messem habebimus boni facti nostri, si non defecerimus in bene faciendo.

VERS. 10.-- Ergo dum tempus habemus, operemur. Maximam necessitatem dedit ad bene faciendum: imminet tempus, cito finitur vita, jam finis est mundo. Dum, inquit, tempus habemus vel vitae nostrae vel istius vitae in mundo, operemur bonum, et ad omnes operemur, ut nulla sit exceptio personarum, nulla alia actio; sed bonum operemur, et ad omnes bonum operemur. Etenim si charitas aedificat, omnem autem hominem charum habere debemus, omne bonum quod operamur, ad omnes operamur. Maxime autem ad domesticos fidei. Dixit, ad omnes bonum operemur: facit tamen gradum ut bonum quod operamur ad omnes, maxime bonum operemur ad eos qui domestici fidei sunt, id est qui fidem in Christum et in Deum susceperunt. Magna conclusione id in exhortando posuit, quod ad Galatas maxime pertinebat: etenim illi adjungentes etiam quaedam de judaismo, non ex fide agebant, sed quasi, ex operibus credebant et ex observatione carnali habituros se fructum, idcirco adjunxit, maxime bonum operemur ad domesticos fidei, quod solam fidem in evangelium susceperunt, id est in Christum et Deum.

VERS. 11.-- Ecce quantis litteris scripsi vobis mea manu! Ut ostenderet familiaritatem, et ne pudori illis sit quod alii sciunt illos vel peccare, vel corrigi, manu mea, inquit, scripsi vobis, et ex charitate signum dedit. Et vobis facilis est mutatio vitae cum a me corrigitur, cum mihi tantum conscientiam debeatis.

VERS. 12.-- Quicumque volunt placere in carne ii compellunt vos circumcidi. Aperte ipsum illud quod arguebat in Galatis quod transirent mandatum evangelii, per speciem collocat quod se circumcidere voluerunt. Omnes, inquit, qui volunt placere in carne, ii vobis persuadent ut circumcidamini, quod tantum est in ipso solo opere ut circumcidamini, non in auxilio aliquo ad salutem. Tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Aestimantes, inquit, poenas se non daturos, quod in crucem Christum sustulerunt et persecuti sunt, si ad evangelium, id est ad confessionem de Christo, adjungatis vel ipsi adjungant etiam circumcisionem. Sed et in eo peccant, ut cum spes tota de Christo sit et de ejus magis cruce, putemus etiam de circumcisione, vel putent illi; et idcirco persuadeant quasi non pati habeant persecutionem crucis Christi, id est quod Christum in crucem sustulerunt.

VERS. 13.-- Neque enim qui circumcisi sunt legem custodiunt. In Christo enim neque praeputium neque circumcisio valet. Quam igitur legem dixit? Vel illam quae spiritaliter intelligenda est, vel istam quam Christus dedit, quae sine dubio et spiritalis est et spiritalia docet et spiritaliter agenda est. Sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur. Ostendit astutiam eorum, qui persuadent ut videantur vobis persuasisse, ut in vestra carne glorientur, cum tamen nihil prosit circumcisio; sed sola illis gloria quaeritur, ut in vestra carne facta se aestiment obtinere quod sine hac spes nulla sit; ut jam vicisse videantur, ne de solo Christo spes sit, nisi adjuncta etiam judaicae legis in circumcisione fuerit disciplina.

VERS. 14.-- Mihi autem absit gloriari in nullo. Ante gloriam illorum reprehendit: namque illorum gloria est in carne gloriari: et ego, inquit, in nullo glorior neque in carne, neque in homine, neque in aliquo horum, neque in me ipso. Et jam dictum et saepe admonitum, ut omnis qui gloriatur, in Deo glorietur, de quo supra tractavimus. Nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Id est ut ibi spes tota ponatur, et inde sit gloria et gaudium: quod ibi in cruce Domini nostri Jesu Christi salus nostra est et aeternitas quaesita. Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ipsa est gloria, crux scilicet Domini nostri Jesu Christi, quia mysterio illo, dum carnem suspendit cruci, et in ea potentiam hujus mundi triumphavit, omnis mundus per illum crucifixus est. Sed quoniam catholicum ille corpus ad omnem hominem habuit, omne quod passus est catholicum fecit; id est ut omnis caro in illo crucifixa sit. Ergo et ego crucifixus sum, et mundo fixus sum. Ego, inquit, carnalis ille et de carne qui sentiebam, mundo fixus sum, id est cum mundo affectus ad poenam.

VERS. 15.-- In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid est neque praeputium, sed nova creatura. Quod supra tetigimus: quamquam ubique iste sensus sit, monet quid egerit mysterium, quod in Christo Jesu nulla persona sit, nulla discretio: omnes aequaliter, qui Christum sequuntur, aeternam vitam merentur: non enim quia circumcisio, idcirco aliquid est in Christo: neque quia praeputium est, ideo aliquid est in Christo: sed in quolibet horum, quicumque sit, si modo renascatur et mysterio novus fiat homo, valebunt omnes in Christo.

VERS. 16.-- Et quicumque hanc regulam sectatur, pax super illos, et super Israel Domini. Conclusit ut haec sola sit regula, in Christo sperare, neque discernere Christi virtutem praeputio a circumcisione, sed nova creatura, quaecumque fuerit; per Christum et in Christo plena spes et salutis et aeternitatis et gloriae. Hanc, inquit, regulam (non ut vos Galatae tenere voluistis) hanc gloriam qui sectantur, pax super illos sit. Et adjunxit super Israel Domini; non supra Israel quemcumque Judaeum, sed Israel Domini. Etenim Israel vere Domini si Dominum sequatur, ut salvationem suam aliunde non speret. VERS. 17:-- De caetero nemo mihi molestias praestet. Id est ultra nemo peccatis suis faciat me anxium, tristem, molestias sustinere. Ita enim in principio diximus quod peccasse aegre tulerit et doluerit Monet igitur in postrema epistola, ut ii non ad peccata aliqua convertantur, ne molestias praestent. Ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto. Id est omnem passionem, et illa quae in cruce toleravit, clavis figentibus, corpus vel vulnere lanceae per latus, et caetera, inquit, stigmata Jesu Christi Domini nostri in corpore meo porto: id est et ego passus sum, et in mysterio conservio Christo, mysterium Christi patior: unde et vos adversa multa, omnia, tolerare debetis: quoniam cum Christo erit, qui cum Christo patitur, et ea quae Christus passus est, et ipse actu suo adversantibus adversariis coeperit pati: ex quo ostendit, et quid ipse patiatur, quantum mereatur a Christo, et quid etiam nos pati debeamus, si volumus esse cum Christo. VERS. 18:-- Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Conclusio fit epistolae: precatio est et benedictio ut gratia sit; sed cum spiritu, inquit, vestro gratia Domini nostri Jesu Christi; ut quia in Christo vivitis, Christi gratia cum spiritu vestro sit.