PROLOGUS
[recensere]Praecurre prior in domum tuam, et illuc aduocare et illic lude, et age conceptiones tuas. – Eccl. xxxii
[1] Habet hoc priuilegium sapientiae studium, quod operi suo prosequendo magis ipsa sibi sufficiat. In exterioribus enim operibus indiget homo plurimorum auxilio; sed in contemplatione sapientiae tanto aliquis efficacius operatur, quanto magis solitarius secum commoratur. Et ideo Sapiens in uerbis propositis hominem ad seipsum reuocat, dicens: PRAECURRE PRIOR IN DOMUM TUAM, id est ad mentem tuam ab exterioribus sollicite redeas, antequam ab alio occupetur, per cuius sollicitudinem distrahatur: unde dicitur Sapientia 8:16:
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa
id est cum sapientia.
[2] Sicut autem requiritur ad contemplationem sapientiae quod mentem suam aliquis praeoccupet, ut totam domum suam contemplatione sapientiae impleat, ita etiam requiritur quod ipse totus per intentionem interius adsit, ne scilicet eius intentio ad diuersa trahatur: et ideo subdit ET ILLUC ADVOCARE, id est totam intentionem tuam ibi congrega. Sic igitur interiore domo totaliter euacuata, et homine totaliter per intentionem in ea existente, quid agendum sit exponit subdens ET ILLIC LUDE.
[3] Ubi considerandum est, quod sapientiae contemplatio conuenienter ludo comparatur, propter duo quae est in ludo inuenire. Primo quidem, quia ludus delectabilis est, et contemplatio sapientiae maximam delectationem habet: unde Eccli. xxiv dicitur ex ore sapientiae:
Spiritus meus super mel dulcis.
[4] Secundo, quia operationes ludi non ordinantur ad aliud, sed propter se quaeruntur. Et hoc idem competit in delectationibus sapientiae. Contingit enim quandoque quod aliquis apud seipsum delectatur in consideratione eorum quae concupiscit, uel quae agere proponit. Sed haec delectatio ordinatur ad aliquid exterius, ad quod nititur peruenire; quod si deficiat uel tardetur, delectationi huiusmodi adiungitur non minor afflictio, secundum illud Prouerbia xiv:
Risus dolore miscebitur.
Sed delectatio contemplationis sapientiae in seipsa habet delectationis causam: unde nullam anxietatem patitur, quasi expectans aliquid quo desit. Propter quod dicitur Sapientia viii:
Non habet amaritudinem conuersatio illius, nec taedium conuictus illius
scilicet sapientiae. Et ideo diuina sapientia suam delectationem ludo comparat, Prouerbia viii:
Delectabar per singulos dies, ludens coram eo
ut per diuersos dies, diuersarum ueritatum considerationes intelligantur. Unde et hic subditur: ET ILLIC AGE CONCEPTIONES TUAS, per quas scilicet homo cognitionem accipit ueritatis.
LECTIO I
[recensere][5] Huius ergo exhortationis sectator Boethius de suis conceptionibus librum nobis edidit, qui de hebdomadibus dicitur, id est de editionibus: quia in graeco *hebdomada* idem est quod edere.
[6] In quo quidem libro Boethius duo facit. Primo enim praemittit prooemium, secundo procedit ad operis tractatum, ibi DIVERSUM EST ESSE ET ID QUOD EST. Circa primum tria facit. Primo ostendit de quo sit intentio. Secundo quomodo sit tractandum, ibi IDQUE EO DICIS ESSE FACIENDUM etc. Tertio tradit ordinem quo procedendum est, ibi UT IGITUR IN MATHEMATICA FIERI SOLET.
[7] <POSTULAS UT EX HEBDOMADIBUS NOSTRIS EIUS QUAESTIONIS OBSCURITATEM QUAE CONTINET MODUM QUO SUBSTANTIAE IN EO QUOD SINT BONAE SINT, CUM NON SINT SUBSTANTIALIA BONA, DIGERAM ET PAULO EVIDENTIUS MONSTREM.>
Scribit autem hunc librum ad Ioannem diaconum Romanae Ecclesiae, qui ab eo petierat ut ex suis hebdomadibus, id est editionibus, dissereret, et exponeret quandam difficilem quaestionem, per quam soluitur quaedam apparens contrarietas. Dicitur enim, quod substantiae creatae, inquantum sunt, bonae sunt; cum tamen dicatur, quod substantiae creatae non sunt substantialia bona, sed hoc dicitur solius Dei proprium esse. Quod enim conuenit alicui inquantum est, uidetur ei substantialiter conuenire; et ideo si substantiae creatae, inquantum sunt, bonae sunt, consequenter uidetur quod sint substantialia bona.
[8] IDQUE EO DICIS ESSE <FACIENDUM, QUOD NON SIT OMNIBUS NOTUM ITER HUIUSMODI SCRIPTIONUM. TUUS VERO TESTIS IPSE SUM QUAM HAEC VIVACITER FUERIS ANTE COMPLEXUS.>
Ostendit per quem modum hic tradere uelit, id est non plane, sed obscure: et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod intendit obscure dicere. Secundo ostendit hunc modum esse sibi assuetum, ibi HEBDOMADAS VERO. Tertio ostendit quod hic modus debeat ei esse acceptus, ibi PROHINC UT NE SIS.
[9] Dicit ergo primo, quod ille ad quem scribit haec, ita petebat praedicta esse scribenda, quod uia eorum quae hic scribenda sunt, non esset omnibus nota, qui non eodem desiderio ad haec afficiebantur quo ipse, cui Boethius testimonium perhibet quod praedicta fuerit VIVACITER ANTE COMPLEXUS, id est uel perspicaciter intelligendo, uel feruenter desiderando.
[10] HEBDOMADAS VERO <EGO MIHI IPSE COMMENTOR POTIUSQUE AD MEMORIAM MEAM SPECULATA CONSERUO QUAM CUIQUAM PARTICIPO QUORUM LASCIVIA AC PETULANTIA NIHIL A IOCO RISUQUE PATITUR ESSE CONIUNCTUM.>
Ostendit hunc modum etiam sibi esse consuetum; et dicit quod ipse solitus erat sibi commentari, id est componere uel excogitare quasdam HEBDOMADAS, id est editiones seu conceptiones, quas POTIUS conseruabat eas considerans AD sui MEMORIAM quam participem eorum faceret aliquem illorum qui propter sui lasciuiam et petulantiam, id est luxuriam et leuitatem, NIHIL aliud A IOCO ET RISU patiuntur ESSE CONIUNCTUM, id est ordinatum uel constructum. Detestantur enim si quis aliquem sermonem coniunxerit aut ordinauerit non ad ludum, sed ad seria pertinentem.
[11] PROHINC TU <NE SIS OBSCURITATIBUS BREVITATIS ADVERSUS, QUAE CUM SINT ARCANI FIDA CUSTODIA TUM ID HABENT COMMODI, QUOD CUM HIS SOLIS QUI DIGNI SUNT CONLOQUUNTUR.>
Concludit ex praemissis quod obscurum sermonem debeat gratanter suscipere, utpote qui talem sermonem ipse petierat; et hoc est quod dicit PROHINC, quia scilicet hoc fecisti ne iter nostrarum descriptionum esset omnibus peruium. Ne sis ADVERSUS, id est contrarius, OBSCURITATIBUS BREVITATIS, id est obscuritati praesentis libri quae est breuitati coniuncta. Ex hoc enim quod aliqua breuiter dicuntur, magis solent esse obscura. Obscuritas autem cum secretum fideliter custodiat, hoc affert utilitatis quod loquitur solum cum illis QUI DIGNI SUNT, id est cum intelligentibus et studiosis qui digni sunt ad secreta sapientiae admitti.
[12] UT IGITUR IN MATHEMATICA FIERI SOLET <CAETERISQUE ETIAM DISCIPLINIS, PRAEPOSUI TERMINOS REGULASQUE QUIBUS CUNCTA QUAE SEQUUNTUR EFFICIAM.>
Ostendit quo ordine sit procedendum, ut patet, per ea quae sunt per se nota: et circa hoc duo facit. Primo ponit ordinem procedendi. Secundo notificat illa ex quibus procedere intendit, ibi COMMUNIS CONCEPTIO.
[13] Dicit ergo primo quod ipse intendit primo proponere quaedam principia per se nota, quae uocat TERMINOS ET REGULAS -- TERMINOS quidem, quia in huiusmodi principiis stat omnium demonstrationum resolutio; REGULAS autem, quia per eas dirigitur aliquis in cognitionem sequentium conclusionum. Ex huiusmodi autem principiis intendit concludere et facere nota omnia quae consequenter tractanda sunt, sicut fit in geometria et in aliis demonstratiuis scientiis, quae ideo dicuntur disciplinae, quia per eas discipulis aggregatur scientia ex demonstratione quam magister proponit.
[ TERMINI ]
[14] Notificat principia per se nota: et primo per definitionem, secundo per diuisionem, ibi HARUM AUTEM DUPLEX EST MODUS.
[15] Circa primum considerandum est, quod huiusmodi principia, quae sunt termini quia regulae demonstrationum sunt, uocantur communes animi conceptiones. Definit ergo animi conceptionem communem dicens:
COMMUNIS ANIMI CONCEPTIO EST ENUNTIATIO QUAM QUISQUE PROBAT AUDITAM
id est quam quilibet approbat statim ut eam audit. Aliae enim propositiones quae his demonstrantur non statim ex ipso auditu approbantur sed oportet ut per alia aliqua fiant nota. Hoc autem non est procedere in infinitum: unde oportet peruenire ad aliqua quae statim per se sunt nota. Unde dicuntur communes animi conceptiones, et communiter cadunt in conceptione cuiuslibet intellectus: cuius ratio est quia praedicatum est de ratione subiecti; et ideo statim nominato subiecto, et intellecto quid sit, statim manifestum est praedicatum ei inesse.
[16] HARUM DUPLEX MODUS EST. <NAM UNA ITA COMMUNIS EST UT OMNIUM SIT HOMINUM, VELUTI SI HANC PROPONAS: SI DUOBUS AEQUALIBUS AEQUALIA AUFERAS, QUAE RELINQUANTUR AEQUALIA ESSE, NULLUS ID INTELLEGENS NEGET. ALIA VERO EST DOCTORUM TANTUM, QUAE TAMEN EX TALIBUS COMMUNIBUS ANIMI CONCEPTIONIBUS VENIT, UT EST: QUAE INCORPORALIA SUNT, IN LOCO NON ESSE, ET CAETERA; QUAE NON VULGUS SED DOCTI COMPROBANT.>
Diuidit praedicta principia, dicens quod praedictarum communium animi conceptionum DUPLEX EST MODUS.
[17] Quaedam enim animi conceptiones sunt communes hominibus omnibus, sicut ista: SI AB AEQUALIBUS AEQUALIA AUFERAS, QUAE RELINQUUNTUR SUNT AEQUALIA.
[18] ALIA VERO animi conceptio EST communis solum doctis, quae deriuatur a primis animi conceptionibus, quae sunt omnibus hominibus communes: et huiusmodi est: INCORPORALIA NON ESSE IN LOCO, quae non approbatur a uulgo, sed solum a sapientibus.
Huius autem distinctionis ratio est, quia cum communis animi conceptio, uel principium per se notum, sit aliqua propositio ex hoc quod praedicatum est de ratione subiecti: si illud idem quod significatur per subiectum et praedicatum, cadat in cognitionem omnium; consequens est quod huiusmodi propositio sit per se nota omnibus; sicut quid sit aequale, notum est omnibus, et similiter quid sit subtrahi; et ideo praedicta propositio est omnibus per se nota. Et similiter "Omne totum est maius sua parte" et aliae huiusmodi. Sed ad apprehendendam rem incorpoream solus intellectus sapientum consurgit; nam uulgarium hominum intellectus non transcendunt imaginationem, quae est solum corporalium rerum: et ideo ea quae sunt propria corporum, puta, esse in loco circumscriptiue, intellectus sapientum statim remouet a rebus incorporeis; quod uulgus facere non potest.
LECTIO II
[recensere][19] Supra Boethius dixerat hoc ordine se processurum ut prius praemitteret quosdam terminos et regulas, ex quibus ad ulteriora procederet; et ideo secundum ordinem praetaxatum, primo incipit praemittere quasdam regulas, siue conceptiones quasdam sapientum. Secundo ex illis incipit argumentari, ibi QUAESTIO VERO HUIUSMODI EST.
[20] Sicut ante dictum est, illae propositiones sunt maxime notae quae utuntur terminis quos omnes intelligunt. Ea autem quae in omni intellectu cadunt, sunt maxime communia quae sunt: ens, unum, et bonum. Et ideo ponit hic Boethius primo quasdam conceptiones pertinentes ad ens. Secundo quasdam pertinentes ad unum, ex quo sumitur ratio simplicis et compositi, ibi OMNI COMPOSITO etc. Tertio ponit quasdam conceptiones pertinentes ad bonum, ibi OMNIS DIVERSITAS DISCORS.
[21] Circa ens autem consideratur ipsum esse quasi quiddam commune et indeterminatum: quod quidem dupliciter determinatur; uno modo ex parte subiecti, quod esse habet; alio modo ex parte praedicati, utpote cum dicimus de homine, uel de quacumque alia re, non quidem quod sit simpliciter, sed quod sit aliquid, puta album uel nigrum.
Primo ergo ponit conceptiones quae accipiuntur secundum comparationem esse ad id quod est. Secundo ponit conceptiones quae accipiuntur secundum comparationem eius quod est esse simpliciter, ad id quod est esse aliquid, ibi DIVERSUM EST TAMEN.
Circa primum duo facit. Primo ponit differentiam eius quod est esse ad id quod est. Secundo manifestat huiusmodi differentiam, ibi IPSUM ENIM ESSE NONDUM EST.
[22] Dicit ergo primo quod:
DIVERSUM EST ESSE ET ID QUOD EST.
Quae quidem diuersitas non est hic referenda ad res, de quibus adhuc non loquitur, sed ad ipsas rationes seu intentiones. Aliud autem significamus per hoc quod dicimus esse et aliud per hoc quod dicimus id quod est: sicut et aliud significamus cum dicimus currere et aliud per hoc quod dicitur currens. Nam currere et esse significantur in abstracto sicut et albedo; sed quod est, id est ens et currens, significantur sicut in concreto, uelut album.
[23] IPSUM ENIM ESSE NONDUM EST, AT VERO QUOD EST ACCEPTA ESSENDI FORMA EST ATQUE CONSISTIT.
Deinde cum dicit IPSUM ENIM ESSE manifestat praedictam diuersitatem tribus modis: quorum primus est, quia ipsum esse non significatur sicut ipsum subiectum essendi, sicut nec currere significatur sicut subiectum cursus: unde, sicut non possumus dicere quod ipsum currere currat, ita non possumus dicere quod ipsum esse sit: sed sicut id ipsum quod est, significatur sicut subiectum essendi, sic id quod currit significatur sicut subiectum currendi: et ideo sicut possumus dicere de eo quod currit, siue de currente, quod currat, inquantum subiicitur cursui et participat ipsum; ita possumus dicere quod ens, siue id quod est, sit, inquantum participat actum essendi: et hoc est quod dicit IPSUM ESSE NONDUM EST, quia non attribuitur sibi esse sicut subiecto essendi; sed id QUOD EST ACCEPTA ESSENDI FORMA, scilicet suscipiendo ipsum actum essendi, EST ATQUE CONSISTIT, id est in seipso subsistit; non enim ens dicitur proprie et per se, nisi de substantia, cuius est subsistere: accidentia enim non dicuntur entia quasi ipsa sint sed inquantum eis subest aliquid, ut postea dicetur.
[24] QUOD EST PARTICIPARE <ALIQUO POTEST, SED IPSUM ESSE NULLO MODO ALIQUO PARTICIPAT. FIT ENIM PARTICIPATIO CUM ALIQUID IAM EST; EST AUTEM ALIQUID, CUM ESSE SUSCEPERIT.>
Secundam differentiam ponit ibi quae quidem differentia sumitur secundum rationem participationis. Est autem participare quasi partem capere.
Et ideo quando aliquid particulariter recipit id quod ad alterum pertinet uniuersaliter, dicitur participare illud; sicut homo dicitur participare animal, quia non habet rationem animalis secundum totam communitatem; et eadem ratione Socrates participat hominem.
Similiter etiam subiectum participat accidens, et materia formam, quia forma substantialis uel accidentalis, quae de sui ratione communis est, determinatur ad hoc uel ad illud subiectum.
Et similiter effectus dicitur participare suam causam, et praecipue quando non adaequat uirtutem suae causae; puta, si dicamus quod aer participat lucem solis, quia non recipit eam in ea claritate qua est in sole.
Praetermisso autem hoc tertio modo participandi, impossibile est quod secundum duos primos modos ipsum esse participet aliquid. Non enim potest participare aliquid per modum quo materia uel subiectum participat formam uel accidens: quia, ut dictum est, ipsum esse significatur ut quiddam abstractum. Similiter autem nec potest aliquid participare per modum quo particulare participat uniuersale: sic enim etiam ea quae in abstracto dicuntur, participare aliquid possunt, sicut albedo colorem; sed ipsum esse est communissimum: unde ipsum quidem participatur in alius, non autem participat aliquid aliud.
Sed id quod est, siue ens, quamuis sit communissimum, tamen concretiue dicitur; et ideo participat ipsum esse, non per modum quo magis commune participatur a minus communi, sed participat ipsum esse per modum quo concretum participat abstractum.
Hoc est ergo quod dicit, quod id QUOD EST, scilicet ens, PARTICIPARE ALIQUO POTEST, SED IPSUM ESSE NULLO MODO PARTICIPAT ALIQUO: et hoc modo probat ex eo quod supra dictum est, scilicet quod IPSUM ESSE NONDUM EST. Manifestum est enim quod id quod est <esse> non potest aliquo participare: unde consequens est quod participatio conueniat alicui CUM IAM EST. Sed ex hoc ALIQUID EST quod suscipit ipsum esse, sicut dictum est. Unde relinquitur quod id quod est, aliquid possit participare; ipsum autem esse non possit aliquid participare.
[25] ID QUOD EST HABERE <ALIQUID PRAETERQUAM QUOD IPSUM EST POTEST; IPSUM VERO ESSE NIHIL ALIUD PRAETER SE HABET ADMIXTUM.>
Tertiam differentiam ponit ibi et sumitur ista differentia per admixtionem alicuius extranei. Circa quod considerandum est quod circa quodcumque abstracte consideratum, hoc habet ueritatem quod non habet in se aliquid extraneum, quod scilicet sit praeter essentiam suam, sicut humanitas et albedo et quaecumque hoc modo dicuntur. Cuius ratio est, quia humanitas significatur ut quo aliquid est homo, et albedo quo aliquid est album. Non est autem aliquid homo, formaliter loquendo, nisi per id quod ad rationem hominis pertinet; et similiter non est aliquid album formaliter nisi per id quod pertinet ad rationem albi; et ideo huiusmodi abstracta nihil alienum in se habere possunt.
Aliter autem se habet in his quae significantur in concreto. Nam homo significatur ut qui habet humanitatem, et album ut quod habet albedinem. Ex hoc autem quod homo habet humanitatem uel albedinem, non prohibetur habere aliquid aliud, quod non pertinet ad rationem horum, nisi solum quod est oppositum his: et ideo homo et album possunt aliquid aliud habere quam humanitatem uel albedinem. Et haec est ratio quare albedo uel humanitas significantur per modum partis et non praedicantur de concretis, sicut nec sua pars de suo toto. Quia igitur, sicut dictum est, ipsum esse significatur ut abstractum, id quod est ut concretum; consequens est uerum esse quod hic dicitur quod ID QUOD EST POTEST ALIQUID HABERE PRAETERQUAM QUOD IPSUM EST, scilicet praeter suam essentiam, sed IPSUM ESSE NIHIL HABET ADMIXTUM PRAETER suam essentiam.
[26] DIVERSUM EST TAMEN ESSE ALIQUID ET ALIQUID IN EO QUOD EST.
Ponit conceptiones quae accipiuntur secundum comparationem eius quod est esse simpliciter, ad id quod est esse aliquid. Et primo ponit utriusque diuersitatem; secundo assignat differentias, ibi ILLIC ENIM ACCIDENS.
[27] Circa primum considerandum est quod ex quo id quod est potest aliquid habere praeter suam essentiam, necesse est quod in eo consideretur duplex esse. Quia enim forma est principium essendi, necesse est quod secundum quamlibet formam habitam, habens aliqualiter esse dicatur. Si ergo forma illa non sit praeter essentiam habentis, sed constituat eius essentiam, ex eo quod habet talem formam, dicetur habens esse simpliciter, sicut homo ex hoc quod habet animam rationalem. Si uero sit talis forma quae sit extranea ab essentia habentis eam, secundum illam formam non dicetur esse simpliciter sed esse aliquid: sicut secundum albedinem homo dicitur esse albus: et hoc est quod dicit, quod DIVERSUM EST ESSE ALIQUID, quod non est esse simpliciter, ET quod ALIQUID sit IN EO QUOD EST, quod est proprium esse subiecti.
[28] ILLIC ENIM ACCIDENS <HIC SUBSTANTIA SIGNIFICATUR.>
Deinde cum dicit ILLIC ENIM ACCIDENS, ponit tres differentias inter praemissa: quarum prima est quod ILLIC, id est ubi dicitur de re quod sit aliquid et non sit simpliciter, SIGNIFICATUR ACCIDENS, quia forma quae facit huiusmodi esse, est praeter essentiam rei; HIC autem cum dicitur esse aliquid in eo quod est, SIGNIFICATUR SUBSTANTIA, quia scilicet forma faciens esse constituit essentiam rei.
[29] OMNE QUOD EST PARTICIPAT EO QUOD EST ESSE UT SIT ALIO ALIQUO; PARTICIPAT UT ALIQUID SIT.
Secundam differentiam ponit ibi, ubi dicit quod ad hoc quod aliquid sit simpliciter subiectum participat ipsum esse; sed ad hoc quod sit aliquid, oportet quod participet ALIO ALIQUO; sicut homo ad hoc quod sit albus, participat non solum esse substantiale sed etiam albedinem.
[30] AC PER HOC ID QUOD EST PARTICIPAT EO QUOD EST ESSE UT SIT; EST VERO UT PARTICIPET ALIO QUOLIBET.
Tertiam differentiam ponit ibi AC PER HOC, quae quidem accipitur secundum ordinem utriusque et concluditur ex praemissis. Est autem haec differentia quod primo oportet ut intelligatur aliquid esse simpliciter, et postea quod sit aliquid; et hoc patet ex praemissis. Nam aliquid est simpliciter per hoc quod participat ipsum esse; sed quando iam est, scilicet per participationem ipsius esse, restat UT PARTICIPET quocumque ALIO, ad hoc scilicet quod sit aliquid.
[31] OMNI COMPOSITO ALIUD EST ESSE, ALIUD IPSUM EST.
Ponit conceptiones de composito et simplici, quae pertinent ad rationem unius. Est autem considerandum quod ea quae supra dicta sunt de diuersitate ipsius esse et eius quod est, est secundum ipsas intentiones; hic autem ostendit quomodo applicetur ad res. Et primo ostendit hoc in compositis. Secundo in simplicibus, ibi OMNE SIMPLEX.
[32] Est ergo primo considerandum quod sicut esse et quod est differunt in simplicibus secundum intentiones, ita in compositis differunt realiter: quod quidem manifestum est ex praemissis; dictum est enim supra quod ipsum esse neque participat aliquid ut eius ratio constituatur ex multis; neque habet aliquid extraneum admixtum ut sit in eo compositio accidentis; et ideo ipsum esse non est compositum. Res ergo composita non est suum esse: et ideo dicit quod in OMNI COMPOSITO ALIUD EST ESSE et ALIUD IPSUM compositum, quod est participatum ipsum esse.
[33] OMNE SIMPLEX ESSE SUUM ET ID QUOD EST UNUM HABET.
Deinde cum dicit OMNE SIMPLEX, ostendit qualiter se habet in simplicibus; in quibus est necesse quod ipsum esse et id quod est sit unum et idem realiter. Si enim esset aliud realiter id quod est et ipsum esse, iam non esset simplex, sed compositum.
[34] Est tamen considerandum quod cum simplex dicatur aliquid ex eo quod caret compositione, nihil prohibet aliquid esse secundum quid simplex, inquantum caret aliqua compositione, quod tamen non est omnino simplex. Unde ignis et aqua dicuntur simplicia corpora, inquantum carent compositione quae est ex contrariis, quae inuenitur in mixtis, quorum tamen unumquodque est compositum tum ex partibus quantitatis, tum etiam ex forma et materia. Si ergo inueniantur aliquae formae non in materia, unaquaeque earum est quidem simplex quantum ad hoc quod caret materia, et per consequens quantitate, quae est dispositio materiae; quia tamen quaelibet forma est determinatiua ipsius esse, nulla earum est ipsum esse, sed est habens esse. Puta, secundum opinionem Platonis, ponamus formam immaterialem subsistere quae sit idea et ratio hominum materialium, et aliam formam quae sit idea et ratio equorum: manifestum erit quod ipsa forma immaterialis subsistens, cum sit quiddam determinatum ad speciem, non est ipsum esse commune, sed participat illud: et nihil differt quantum ad hoc, si ponamus illas formas immateriales altioris gradus quam sint rationes horum sensibilium, ut Aristoteles uoluit: unaquaeque illarum, inquantum distinguitur ab alia, quaedam specialis forma est participans ipsum esse; et sic nulla earum erit uere simplex.
[35] Id autem erit solum uere simplex, quod non participat esse, non quidem inhaerens, sed subsistens. Hoc autem non potest esse nisi unum; quia si ipsum esse nihil aliud habet admixtum praeter id quod est esse, ut dictum est, impossibile est id quod est ipsum esse multiplicari per aliquid diuersificans: et quia nihil aliud praeter se habet admixtum, consequens est quod nullius accidentis sit susceptiuum. Hoc autem simplex unum et sublime est ipse Deus.
[36] Ponit duas conceptiones pertinentes ad appetitum, ex quo definitur bonum. Nam bonum dicitur quod omnia appetunt.
[37] Est ergo prima conceptio quod:
OMNIS DIVERSITAS DISCORS, SIMILITUDO VERO APPETENDA EST.
Circa quod considerandum est, quod discordia importat contrarietatem appetitus: unde illud dicitur esse discors quod repugnat appetitui. Omne autem diuersum, inquantum huiusmodi, repugnat appetitui: cuius ratio est, quia simile augetur et perficitur suo simili. Unumquodque autem appetit suum augmentum et perfectionem, et ideo simile, inquantum huiusmodi est unicuique appetibile: et pari ratione diuersum repugnat appetitui, inquantum diminuit et perfectionem impedit. Et ideo dicit quod OMNIS DIVERSITAS EST DISCORS, id est ab appetitu discordans; SIMILITUDO VERO EST APPETENDA. Contingit tamen per accidens quod aliquis appetitus abhorret simile et appetit diuersum siue contrarium. Nam sicut dictum est, unumquodque primo et per se appetit suam perfectionem, quae est bonum uniuscuiusque, et est semper proportionatum suo perfectibili, et secundum hoc habet similitudinem ad ipsum. Alia uero quae sunt exterius, appetuntur uel refutantur inquantum conferunt ad propriam perfectionem: a qua quidem deficit quandoque aliquid per defectum, quandoque autem per excessum. Nam propria perfectio uniuscuiusque rei in quadam commensuratione consistit: sicut perfectio corporis humani consistit in commensurato calore; a quo si deficiat, appetit aliquod calidum per quod calor augetur: si autem superexcedat, appetit contrarium, scilicet frigidum, per quod ad temperamentum reducatur, in quo consistit perfectio conformis naturae. Et sic etiam unus figulus abhorret alium, inquantum scilicet aufert ei perfectionem desideratam, scilicet lucrum.
[38] ET QUOD APPETIT ALIUD, TALE IPSUM ESSE NATURALITER OSTENDITUR QUALE EST ILLUD HOC IPSUM QUOD APPETIT.
Secundam autem conceptionem ponit ibi ET QUOD APPETIT, quae concluditur ex praemissis. Si enim SIMILITUDO per se EST APPETENDA, consequenter id QUOD APPETIT ALIUD OSTENDITUR TALE NATURALITER ESSE QUALE EST HOC QUOD APPETIT, quia scilicet naturalem inclinationem habet ad id quod appetit. Quae quidem naturalis inclinatio quandoque sequitur ipsam essentiam rei. Sicut graue appetit esse deorsum secundum rationem suae essentialis naturae; quandoque uero consequitur naturam alicuius formae superuenientis, sicut cum aliquis habet habitum acquisitum, desiderat id quod conuenit ei secundum habitum illum.
[39] SUFFICIUNT IGITUR QUAE PRAEMISIMUS; A PRUDENTE VERO RATIONIS INTERPRETE SUIS UNUMQUODQUE APTABITUR ARGUMENTIS.
Ultimo autem epilogat, et dicit quod SUFFICIUNT ad propositum ea quae praemissa sunt; et quod ille qui prudenter interpretatur rationes dictorum, poterit unumquodque eorum adaptare congruis argumentis, applicando scilicet ea ad debitas conclusiones, ut patebit in sequentibus.
LECTIO III
[recensere][40] Praemissis quibusdam principiis quae sunt necessaria ad propositae quaestionis discussionem, hic accedit ad quaestionem propositam; et circa hoc tria facit. Primo proponit quaestionem. Secundo adhibet solutionem, ibi HUIC QUAESTIONI TALIS POTERIT. Tertio excludit quasdam obiectiones contra solutionem, ibi AT NON ALBA.
Circa primum duo facit. Primo praemittit quod quaestio praesupponit. Secundo quid in quaestione uersetur dubium, ibi SED QUEMADMODUM BONA SINT.
[41] QUAESTIO VERO HUIUSMODI EST. EA QUAE SUNT BONA SUNT; TENET ENIM COMMUNIS SENTENTIA DOCTORUM OMNE QUOD EST AD BONUM TENDERE, OMNE AUTEM TENDIT AD SIMILE. QUAE IGITUR AD BONUM TENDUNT BONA IPSA SUNT.
Dicitur ergo sic esse ad propositam quaestionem accedendum, ut praesupponamus quod omnia EA QUAE SUNT, BONA SINT. Et ad hoc probandum inducit rationem secundum praemissa quae talis est: unumquodque TENDIT AD suum SIMILE. Unde supra praemissum est: QUOD APPETIT ALIUD, TALE IPSUM ESSE NATURALITER OSTENDIT, QUALE EST HOC IPSUM QUOD APPETIT. Sed OMNE QUOD EST AD BONUM TENDIT. Et hoc quidem inducit secundum communem doctorum sententiam. Unde et in principio Ethicorum Philosophus dicit quod bonum enuntiant sapientes esse id quod omnia appetunt. Est enim proprium obiectum appetitus bonum, sicut sonus proprium obiectum est auditus. Unde sicut sonus est qui percipitur ab omni auditu; ita oportet bonum esse in quod tendit omnis appetitus: et ita, cum cuiuslibet rei sit aliquis appetitus, uel intellectiuus, uel sensitiuus, uel naturalis; consequens est quod quaelibet res appetat bonum: et ita concluditur quod omnis res sit bona: quod quaestio intenta supponit.
[42] SED QUEMADMODUM BONA SINT <INQUIRENDUM EST -- UTRUMNE PARTICIPATIONE AN SUBSTANTIA?>
Ostendit quid dubium in quaestione uersetur; et circa hoc tria facit. Primo proponit quaestionem. Secundo obiicit contra utrumque membrorum quaestionis, ibi SI PARTICIPATIONE. Tertio ex hoc ulterius procedit ad excludendum primam suppositionem, ibi NON ERGO SUNT IN EO QUOD SUNT.
Dicit ergo primo, quod, supposito omnia esse bona, inquirendum est de modo, quomodo scilicet bona sint. Dicitur autem aliquid de aliquo dupliciter. Uno modo substantialiter, alio modo per participationem.
[43] Est ergo quaestio utrum entia sint bona per essentiam, uel per participationem.
[44] Ad intellectum huius quaestionis considerandum est, quod in ista quaestione praesupponitur quod aliquid esse per essentiam et per participationem sint opposita. Et in uno quidem supradictorum participationis modorum manifeste uerum est: scilicet secundum illum modum quo subiectum dicitur participare accidens, uel materia formam. Est enim accidens praeter naturam subiecti, et forma praeter ipsam substantiam materiae.
[45] Sed in alio participationis modo, quo scilicet species participat genus, hoc uerum est quod species participat genus. Hoc etiam uerum est secundum sententiam Platonis, qui posuit aliam esse ideam animalis, et bipedis hominis. Sed secundum sententiam Aristotelis, qui posuit quod homo uere est id quod est animal, quasi essentia animalis non existente praeter differentiam hominis; nihil prohibet, id quod per participationem dicitur, substantialiter praedicari.
Boethius autem hic loquitur secundum illum participationis modum quo subiectum participat accidens; et ideo ex opposito diuiditur id quod substantialiter et participatiue praedicatur, ut patet per exempla quae subsequenter inducit.
[46] SI PARTICIPATIONE, <PER SE IPSA NULLO MODO BONA SUNT; NAM QUOD PARTICIPATIONE ALBUM EST, PER SE IN EO QUOD IPSUM EST ALBUM NON EST, ET DE CAETERIS QUALITATIBUS EODEM MODO. SI IGITUR PARTICIPATIONE SUNT BONA, IPSA PER SE NULLO MODO BONA SUNT; NON IGITUR AD BONUM TENDUNT. SED CONCESSUM EST. NON IGITUR PARTICIPATIONE SUNT BONA SED SUBSTANTIA.>
Obiicit contra utrumque membrum quaestionis: et primo contra hoc quod res sint bonae per participationem; secundo contra hoc quod sint bonae secundum suam substantiam, ibi QUORUM VERO SUBSTANTIA.
[47] Dicit ergo primo, quod SI omnia sunt bona per participationem, sequitur quod NULLO MODO sint BONA PER SE. Et hoc quidem uerum est, si per se accipiatur inesse quod ponitur in definitione eius de quo dicitur, sicut homo per se est animal: quod enim ponitur in definitione alicuius, pertinet ad essentiam eius; et ita non dicitur de eo per participationem de qua nunc loquimur.
Si uero accipiatur per se secundum alium modum, prout scilicet subiectum ponitur in definitione praedicati, sic esset falsum quod hic dicitur. Nam proprium accidens secundum hunc modum per se inest subiecto, et tamen participatiue de eo praedicatur.
Sicut igitur Boethius hic accipit participationem, prout subiectum participat accidens; per se autem quod ponitur in definitione subiecti. Et sic ex necessitate sequitur quod si res sint bonae per participationem, quod non sint bonae per se. Et hoc manifestat per exemplum. Nam ID QUOD EST ALBUM per participationem, NON EST album per se, id est IN EO QUOD EST IPSUM, quod pertinet ad primum modum dicendi per se: ET simile est DE aliis QUALITATIBUS. Sic igitur si omnia entia sunt bona per participationem, sequitur quod non omnia sunt bona per se, id est per suam substantiam. Ex hoc ergo sequitur quod substantiae entium NON TENDANT AD BONUM; cuius contrarium superius EST CONCESSUM, scilicet quod omnia in bonum tendant. Videtur ergo quod entia non sint bona per participationem, sed per suam substantiam.
[48] QUORUM VERO SUBSTANTIA BONA EST, <ID QUOD SUNT BONA SUNT; ID QUOD SUNT AUTEM HABENT EX EO QUOD EST ESSE. ESSE IGITUR IPSORUM BONUM EST; OMNIUM IGITUR RERUM IPSUM ESSE BONUM EST. SED SI ESSE BONUM EST, EA QUAE SUNT IN EO QUOD SUNT BONA SUNT IDEMQUE ILLIS EST ESSE QUOD BONI ESSE. SUBSTANTIALIA IGITUR BONA SUNT, QUONIAM NON PARTICIPANT BONITATEM. QUOD SI IPSUM ESSE IN EIS BONUM EST, NON EST DUBIUM QUIN SUBSTANTIALIA CUM SINT BONA, PRIMO SINT BONO SIMILIA AC PER HOC HOC IPSUM BONUM ERUNT; NIHIL ENIM ILLI PRAETER SE IPSUM SIMILE EST. EX QUO FIT UT OMNIA QUAE SUNT DEUS SINT, QUOD DICTU NEFAS EST. NON SUNT IGITUR SUBSTANTIALIA BONA AC PER HOC NON IN HIS EST ESSE BONUM; NON SUNT IGITUR IN EO QUOD SUNT BONA.>
Obiicit in contrarium in hunc modum. Illa QUORUM SUBSTANTIA BONA EST, necesse est quod bona sint secundum id ipsum quod sunt: hoc enim ad substantiam cuiuscumque rei pertinet quod concurrit ad suum esse. Sed quod aliqua sint, hoc habent ex eo quod est esse: dictum est enim supra quod est aliquid, cum esse susceperit.
[49] Sequitur igitur ut eorum quae sunt bona secundum subiectum, ipsum esse sit bonum. Si igitur omnia sunt bona secundum suam substantiam, sequitur quod omnium rerum ipsum esse sit bonum. Et quia praemissa ex quibus argumentando processit sunt conuertibilia, procedit e conuerso.
[50] Sequitur enim e conuerso quod si esse omnium rerum sit bonum, quod ea quae sunt, inquantum sunt, bona sint; ita scilicet quod idem sit unicuique rei esse, et bonum esse. Sequitur igitur quod sint substantialia bona ex hoc quod sunt bona, et tamen non per participationem bonitatis.
[51] Ex hoc autem quod inconueniens sequatur, ostendit subdens; et dicit QUOD SI IPSUM ESSE rerum omnium sit bonum; cum ex hoc sequatur quod sint SUBSTANTIALIA BONA, consequens est etiam quod sint PRIMO BONO SIMILIA, quod est substantiale bonum, et cui idem est esse et bonum esse. Et ex hoc ulterius sequitur quod omnia sint ipsum primum bonum, quia NIHIL PRAETER SEIPSUM EST SIMILE ILLI, scilicet quantum ad modum bonitatis. Nihil autem aliud praeter primum bonum eodem modo est bonum sicut ipsum, quia ipsum solum est primum bonum. Dicuntur tamen aliqua ei similia, inquantum sunt secundario bona deriuata ab ipso primo et principali bono.
[52] Si ergo omnia sunt ipsum primum bonum, cum ipsum primum bonum nihil sit aliud quam Deus, sequitur quod omnia entia sunt Deus: QUOD dicere NEFAS EST.
[53] Sequitur igitur et ea quae praemissa sunt, esse falsa. NON IGITUR entia omnia sunt SUBSTANTIALIA BONA, neque in eis ipsum esse est bonum, quia ex his conclusum est quod omnia sunt Deus. Et ulterius sequitur quod non omnia sint bona inquantum sunt.
[54] SED NEC PARTICIPANT <BONITATEM; NULLO ENIM MODO AD BONUM TENDERENT. NULLO MODO IGITUR SUNT BONA.>
Procedit ulterius ad remouendam primam suppositionem; et dicit, quod si huic quod est entia non esse substantialiter bona, adiungatur alia conclusio quae supra inducta est, scilicet quod entia non sunt participatiue bona, quia per hoc sequeretur quod nullo modo ipsa ad bonum tenderent, ut supra habitum est, uidetur ulterius posse concludi, quod nullo modo entia sunt bona: quod est contra id quod supra praemissum est.
LECTIO IV: SOLUTIO
[recensere][55] Praemissa quaestione, et rationibus hinc inde inductis hic Boethius adhibet solutionem: et circa hoc tria facit. Primo determinat ueritatem quaestionis. Secundo soluit obiectionem, ibi QUIA IN RE SOLUTA EST QUAESTIO. Tertio inducit quasdam obiectiones contra solutionem, et soluit eas, ibi AT NON ALBA.
Circa primum tria facit. Primo praemittit quandam suppositionem. Secundo ostendit quid illa suppositione facta sequatur circa bonitatem rerum, ibi HOC IGITUR PAULISPER. Tertio ostendit qualiter se habeat bonitas rerum secundum rei ueritatem, nulla suppositione facta, ibi QUAE QUONIAM NON SUNT SIMPLICIA.
[56] Circa primum duo facit. Primo praemittit quiddam quod est necessarium ad ostendendum quod possit fieri talis suppositio. Secundo suppositionem inducit, ibi AMOUEAMUS IGITUR.
[57] HUIC QUAESTIONI TALIS POTERIT ADHIBERI SOLUTIO.
MULTA SUNT QUAE CUM SEPARARI ACTU NON POSSUNT, ANIMO TAMEN ET COGITATIONE SEPARANTUR; UT CUM TRIANGULUM VEL CAETERA A SUBIECTA MATERIA NULLUS ACTU SEPARAT, MENTE TAMEN SEGREGANS IPSUM TRIANGULUM PROPRIETATEMQUE EIUS PRAETER MATERIAM SPECULATUR.
Dicit ergo primo quod MULTA SUNT QUAE NON POSSUNT ACTU SEPARARI quae TAMEN ANIMO ET COGITATIONE SEPARANTUR: cuius ratio est, quia alio modo sunt res in anima, et alio modo sunt in materia. Potest ergo esse quod aliquid ex eo ipso modo quo est in materia, habet inseparabilem coniunctionem ad aliud; et tamen secundum quod est in anima, non habet inseparabilem coniunctionem ad ipsum, quia scilicet ratio unius est distincta a ratione alterius. Et ponit exemplum de triangulo et aliis mathematicis quae a materia sensibili actu separari non possunt, cum tamen mathematicus abstrahendo mente consideret triangulum et proprietatem eius praeter materiam sensibilem, quia scilicet ratio trianguli non dependet a materia sensibili.
[58] AMOUEAMUS IGITUR PRIMI BONI PRAESENTIAM PAULISPER EX ANIMO, QUOD ESSE QUIDEM CONSTAT IDQUE EX OMNIUM DOCTORUM INDOCTORUMQUE SENTENTIA BARBARARUMQUE GENTIUM RELIGIONIBUS COGNOSCI POTEST.
Ponit suppositionem quam intendit, ut scilicet quod consideratione mentis remoueamus ad tempus praesentiam primi boni a caeteris rebus: quod quidem possibile est secundum ordinem cognoscibilium quoad nos. Quamuis enim secundum naturalem ordinem cognoscendi Deus sit primum cognitum, tamen quoad nos prius sunt cogniti effectus sensibiles eius. Et ideo nihil prohibet in consideratione nostra cadere effectus summi boni, absque hoc quod ipsum primum bonum consideremus. Ita tamen primum remoueamus a consideratione mentis, QUOD omnino CONSTET nobis illud ESSE. Hoc enim COGNOSCI POTEST EX communi OMNIUM SENTENTIA tam DOCTORUM quam INDOCTORUM, et ulterius etiam ex ipsis RELIGIONIBUS GENTIUM BARBARARUM, quae nullae essent si Deus non est.
[59] HOC IGITUR PAULISPER <AMOTO PONAMUS OMNIA ESSE QUAE SUNT BONA ATQUE EA CONSIDEREMUS QUEMADMODUM BONA ESSE POSSENT, SI A PRIMO BONO MINIME DEFLUXISSENT.
HINC INTUEOR ALIUD IN EIS ESSE QUOD BONA SUNT, ALIUD QUOD SUNT. PONATUR ENIM UNA EADEMQUE SUBSTANTIA BONA ESSE ALBA, GRAVIS, ROTUNDA. TUNC ALIUD ESSET IPSA ILLA SUBSTANTIA, ALIUD EIUS ROTUNDITAS, ALIUD COLOR, ALIUD BONITAS; NAM SI HAEC SINGULA IDEM ESSENT QUOD IPSA SUBSTANTIA, IDEM ESSET GRAVITAS QUOD COLOR, QUOD BONUM ET BONUM QUOD GRAVITAS -- QUOD FIERI NATURA NON SINIT. ALIUD IGITUR TUNC IN EIS ESSET ESSE, ALIUD ALIQUID ESSE, AC TUNC BONA QUIDEM ESSENT, ESSE TAMEN IPSUM MINIME HABERENT BONUM. IGITUR SI ULLO MODO ESSENT, NON A BONO AC BONA ESSENT AC NON IDEM ESSENT QUOD BONA, SED EIS ALIUD ESSET ESSE ALIUD BONIS ESSE.>
Ostendit quid hac suppositione facta sequatur circa bonitatem rerum: et circa hoc duo facit. Primo manifestat quod intendit. Secundo probat quiddam quod supposuerat, ibi QUOD SI NIHIL ALIUD.
[60] Dicit ergo primo quod remoto per intellectum primo bono, ponamus quod caetera sint bona. Quia ex bonitate effectuum deuenimus in cognitionem boni primi, CONSIDEREMUS ergo qualiter POSSENT ESSE BONA SI non processissent A PRIMO BONO. Hac autem suppositione facta, uidetur in eis aliud esse ipsa bonitas, et ipsum eorum esse. Si ENIM PONATUR UNA ET EADEM SUBSTANTIA ESSE BONA, ALBA, GRAVIS, ROTUNDA, sequetur quod ALIUD in illa re ESSET EIUS SUBSTANTIA, ALIUD ROTUNDITAS, ALIUD COLOR, ALIUD BONITAS. Intelligitur enim bonitas uniuscuiusque rei uirtus ipsius, per quam perficit operationem bonam. Nam uirtus est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit, ut per Philosophum patet in libro Ethicorum. Quod autem ista sit aliud quam substantia rei, probat per hoc quod SINGULA praemissorum SI ESSENT IDEM QUOD rei SUBSTANTIA, sequeretur etiam quod omnia illa essent eadem ad inuicem; scilicet quod IDEM ESSET GRAVITAS QUOD COLOR ET QUOD BONUM et quod album et quod rotunditas: quia quae uni et eidem [eadem] sunt, sibi inuicem sunt eadem. Hoc autem natura rerum non patitur quod omnia ista sint idem. Relinquitur igitur quod, praemissa suppositione facta, aliud esset in rebus ipsum esse, et aliud aliquid esse, puta uel bonum, uel album, uel quidquid taliter dicitur. Et sic, praedicta positione facta, res essent quidem bonae, non tamen ipsum eorum esse esset bonum. Sic ergo si aliquo modo essent non a primo bono, et tamen in se essent bona, sequeretur quod non idem esset in eis quod sint talia, et quod sint bona; sed aliud esset in eis esse, et aliud bonum esse.
[61] QUOD SI NIHIL OMNINO ALIUD <ESSENT NISI BONA, NEQUE GRAVIA NEQUE COLORATA NEQUE SPATII DIMENSIONE DISTENTA NEC ULLA IN EIS QUALITAS ESSET NISI TANTUM BONA ESSENT, TUNC NON RES SED RERUM VIDERENTUR ESSE PRINCIPIUM NEC POTIUS VIDERENTUR, SED VIDERETUR; UNUM ENIM SOLUMQUE EST HUIUSMODI, QUOD TANTUM BONUM ALIUDQUE NIHIL SIT.>
Probat quod supposuerat, scilicet quod praedicta suppositione facta, aliud esset in eis bonum esse, et aliud simpliciter esse, uel quidquid aliud esse. Quia si NIHIL ALIUD esset in eis NISI quod sunt BONA, ita scilicet quod NEQUE ESSENT GRAVIA NEQUE COLORATA NEQUE distincta aliqua SPATII DIMENSIONE, sicut sunt omnia corpora, NEC ESSET IN EIS ULLA QUALITAS NISI hoc solum quod BONA ESSENT, tunc non uideretur quod essent res creatae, sed quod essent ipsum primum rerum PRINCIPIUM. Quia id quod est ipsa essentia bonitatis, est primum rerum principium. Et per consequens sequeretur quod non oporteret dicere pluraliter de omnibus eis quod UIDERENTUR ESSE PRINCIPIUM rerum, SED singulariter quod UIDERETUR esse primum rerum principium, tanquam res bonae omnes essent simpliciter unum: quia SOLUM UNUM EST quod est HUIUSMODI ut sit TANTUMmodo BONUM et NIHIL ALIUD. Hoc autem patet esse falsum. Ergo et primum; quod scilicet res creatae, amoto primo bono, nihil aliud essent quam hoc quod est esse bonum.
[62] QUAE QUONIAM NON SUNT SIMPLICIA, <NEC ESSE OMNINO POTERANT, NISI EA ID QUOD SOLUM BONUM EST ESSE VOLUISSET.
IDCIRCO QUONIAM ESSE EORUM A BONI VOLUNTATE DEFLUXIT, BONA ESSE DICUNTUR. PRIMUM ENIM BONUM, QUONIAM EST, IN EO QUOD EST BONUM EST; SECUNDUM VERO BONUM, QUONIAM EX EO FLUXIT CUIUS IPSUM ESSE BONUM EST; IPSUM QUOQUE BONUM EST. SED IPSUM ESSE OMNIUM RERUM EX EO FLUXIT QUOD EST PRIMUM BONUM ET QUOD BONUM TALE EST UT RECTE DICATUR IN EO QUOD EST ESSE BONUM. IPSUM IGITUR EORUM ESSE BONUM EST; TUNC ENIM IN EO <QUOD ESSENT, NON ESSENT BONA, SI A PRIMO BONO MINIME DEFLUXISSENT.>
Ostendit quid sit iudicandum de bonitate rerum secundum ueritatem. Et dicit: quia res creatae non habent omnimodam simplicitatem, ut scilicet <nihil> [/nisi] aliud sit in eis quam essentia bonitatis; nec etiam omnino esse possent in rerum natura, NISI VOLUISSET EA ESSE Deus, qui est ID QUOD SOLUM EST, inquantum scilicet est ipsa essentia bonitatis; sequitur quod quia esse rerum creatarum effluxit A VOLUNTATE illius qui est essentialiter bonum, ideo res creatae bonae ESSE DICUNTUR. PRIMUM ENIM BONUM, scilicet Deus, IN EO QUOD EST BONUM EST, quia est essentialiter ipsa bonitas; sed SECUNDUM BONUM, quod est creatum, EST BONUM secundum, quod FLUXIT a primo bono, quod est per essentiam bonum.
Cum igitur esse omnium rerum fluxerit a primo bono, consequens est quod ipsum esse rerum creatarum sit bonum, et quod unaquaeque res creata, inquantum est, sit bona. Sed sic solum res creatae non essent bonae in eo quod sunt, si esse earum non procederet a summo bono.
Redit ergo eius solutio ad hoc quod esse primi boni est secundum propriam rationem bonum, quia natura et essentia primi boni nihil aliud est quam bonitas; esse autem secundi boni est quidem bonum, non secundum rationem propriae essentiae, quia essentia eius non est ipsa bonitas, sed uel humanitas, uel aliquid aliud huiusmodi; sed esse eius habet quod sit bonum ex habitudine ad primum bonum, quod est eius causa: ad quod quidem comparatur sicut ad primum principium et ad ultimum finem; per modum quo aliquid dicitur sanum, quo aliquid ordinatur ad finem sanitatis; ut dicitur medicinale secundum quod est a principio effectiuo artis medicinae.
[63] Est enim considerandum secundum praemissa quod in bonis creatis est duplex bonitas. Una quidem secundum quod dicuntur bona per relationem ad primum bonum; et secundum hoc esse eorum, et quidquid in eis [est] a primo bono, est bonum. Alia uero bonitas consideratur in eis absolute, prout scilicet unumquodque dicitur bonum, inquantum est perfectum in esse et in operari. Et haec quidem perfectio non competit creatis bonis secundum ipsum esse essentiae eorum, sed secundum aliquid superadditum, quod dicitur uirtus eorum, ut supra dictum est. Et secundum hoc, ipsum esse non est bonum, sed primum bonum habet omnimodam perfectionem in ipso suo esse, et ideo esse eius est secundum se et absolute bonum.
[64] Postquam determinauit ueritatem praemissae quaestionis, hic soluit obiectionem, ex qua concludebatur quod bona creata sunt bona in eo quod sunt similia primo bono; et circa hoc duo facit. Primo soluit obiectionem. Secundo colligit quae dicta sunt, ibi SI IGITUR SUBLATO etc.
[65] QUA IN RE SOLUTA QUAESTIO EST. IDCIRCO ENIM LICET IN EO QUOD SINT BONA SINT, NON SUNT TAMEN SIMILIA PRIMO BONO, QUONIAM NON QUOQUOMODO SINT RES IPSUM ESSE EARUM BONUM EST, SED QUONIAM NON POTEST ESSE IPSUM ESSE RERUM, NISI A PRIMO ESSE DEFLUXERIT, ID EST BONO; IDCIRCO IPSUM ESSE BONUM EST NEC EST SIMILE EI A QUO EST. ILLUD ENIM QUOQUOMODO SIT BONUM EST IN EO QUOD EST; NON ENIM ALIUD EST PRAETERQUAM BONUM. HOC AUTEM NISI AB ILLO ESSET, BONUM FORTASSE ESSE POSSET, SED BONUM IN EO QUOD EST ESSE NON POSSET. TUNC ENIM PARTICIPARET FORSITAN BONO; IPSUM VERO ESSE QUOD NON HABERENT A BONO, BONUM HABERE NON POSSENT.
Dicit ergo primo quod ex praemissis patet hanc quaestionem esse solutam. Ideo enim NON SUNT SIMILIA PRIMO BONO, per hoc quod sunt bona in eo quod sunt, quia ipsum esse rerum creatarum non est bonum absolute, quocumque modo se habeat; sed solum secundum habitudinem ad primum bonum. Sed quia IPSUM ESSE RERUM creatarum NON POTEST ESSE NISI deriuentur A PRIMO BONO, IDCIRCO IPSUM eorum ESSE BONUM EST, NEC EST tamen SIMILE in bonitate primo bono: quia illud absolute est bonum, quomodocumque se habeat, quia nihil est in eo aliud nisi ipsa essentia bonitatis: et hoc ideo est, quia non est in eo perfectio per additionem, sed in suo simplici esse habet omnimodam perfectionem, ut dictum est. Sed bonum creatum forsitan posset esse bonum etiam in se consideratum, etiam si detur per impossibile quod non procederet a primo bono, scilicet bonitate quae sibi competeret absolute; sed sic non esset bonum in eo quod est, quia tunc esset bonum per participationem bonitatis superadditae; sed ipsum esse eius non esset bonum, si a bono non deriuaretur, ex cuius habitudine ipsum esse rerum creatarum est bonum.
[66] <SI> IGITUR SUBLATO AB HIS BONO PRIMO MENTE ET COGITATIONE, ISTA LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD ESSENT BONA ESSE NON POSSENT, ET QUONIAM ACTU NON POTUERE EXSISTERE, NISI ILLUD EA QUOD VERE BONUM EST PRODUXISSET, IDCIRCO ET ESSE EORUM BONUM EST ET NON EST SIMILE SUBSTANTIALI BONO ID QUOD AB EO FLUXIT; ET NISI AB EO FLUXISSENT, LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD SUNT BONA ESSE NON POSSENT, QUONIAM ET PRAETER BONUM ET NON EX BONO ESSENT, CUM ILLUD IPSUM BONUM PRIMUM [EST] ET IPSUM ESSE SIT ET IPSUM BONUM ET IPSUM ESSE BONUM.
Colligit in unum quae dicta sunt, et dicit quod si a rebus per intellectum remoueatur primum bonum, omnia alia, licet detur quod essent bona, non tamen possunt esse bona in eo quod sunt. Sed quia non potuerunt esse in actu nisi inquantum sunt producta a primo bono, quod est uere bonum, ideo etiam esse eorum est bonum. Et tamen esse fluens a primo bono non est simile primo quod est substantialiter bonum, a quo nisi fluxissent, licet essent bona, non tamen essent bona in eo quod sunt, inquantum scilicet non essent ex primo bono; cum tamen ipsum bonum primum sit et ipsum esse, quia eius esse est substantia sua; et ipsum bonum, quia est ipsa essentia bonitatis: et ipsum esse bonum, quia in eo non differt esse et quod est.
[67] Deinde cum dicit AT NON ALBA, mouet duas obiectiones contra praedicta: quarum secundam ponit ibi SECUNDUM IGITUR HANC RATIONEM.
[68] AT NON ETIAM ALBA IN EO QUOD SUNT ALBA ESSE OPORTEBIT EA QUAE ALBA SUNT, QUONIAM EX VOLUNTATE DEI FLUXERUNT UT ESSENT ALBA?
Circa primum ponit talem obiectionem. Dictum est quod omnia in eo quod sunt bona sunt, quia ex uoluntate primi boni processit ut essent bona. Numquid ergo omnia alba in eo quod sunt alba sunt, quia EX VOLUNTATE DEI processit UT ALBA ESSENT?
[69] MINIME. ALIUD EST ENIM ESSE, ALIUD ALBIS ESSE; HOC IDEO, QUONIAM QUI EA UT ESSENT EFFECIT BONUS QUIDEM EST, MINIME VERO ALBUS. VOLUNTATEM IGITUR BONI COMITATUM EST UT ESSENT BONA IN EO QUOD SUNT; VOLUNTATEM VERO NON ALBI NON EST COMITATA TALIS EIUS QUOD EST PROPRIETAS UT ESSET ALBUM IN EO QUOD EST; NEQUE ENIM EX ALBI VOLUNTATE DEFLUXERUNT. ITAQUE QUIA VOLUIT ESSE EA ALBA QUI ERAT NON ALBUS, SUNT ALBA TANTUM; QUIA VERO VOLUIT EA ESSE BONA QUI ERAT BONUS, SUNT BONA IN EO QUOD SUNT.
Sed ipse respondet quod MINIME hoc oportet: quia his quae sunt alba, ALIUD EST ESSE simpliciter, quod competit eis secundum principia essentialia, et aliud est ex quo sunt alba: et huiusmodi differentiae inter album et bonum ratio est, quia Deus fecit creata bona, et alba, est quidem bonus, non est autem albus. Sic igitur ad UOLUNTATEM primi BONI consecutum est ut creata essent bona, inquantum uoluit ea esse bona, et quod ESSENT BONA IN EO QUOD SUNT, inquantum sunt a bono producta, quia esse rerum creatarum ex hoc ipso quod est a bono, habet rationem boni, ut dictum est; sed uoluntatem Dei non est consecuta TALIS PROPRIETAS UT id quod est creatum, IN EO QUOD EST, sit ALBUM, propter hoc quod non defluxit EX VOLUNTATE ALBI, sicut bona fluxerunt ex uoluntate boni; ut posset dici quod esse eorum est album, inquantum sunt a primo albo. Sic igitur manifestum est quod quia Deus, qui non est albus, uoluit aliqua esse alba; potest quidem hoc solum dici de eis quod sunt alba, non autem in eo quod sunt; sed quia Deus QUI est BONUS, VOLUIT omnia ESSE BONA, ideo SUNT BONA IN EO QUOD SUNT, inquantum scilicet esse eorum habet rationem boni propter hoc quod est a bono.
[70] SECUNDUM HANC IGITUR RATIONEM <CUNCTA OPORTET ESSE IUSTA, QUONIAM IPSE IUSTUS EST QUI EA ESSE VOLUIT?>
Ponit secundam obiectionem. Posset enim aliquis dicere: Omnia sunt bona in eo quod sunt, quia ille qui est bonus uoluit ea esse bona: pari ratione omnia OPORTET ESSE IUSTA, quia ille qui EST IUSTUS VOLUIT EA ESSE.
[71] NE HOC QUIDEM. NAM BONUM ESSE ESSENTIAM, IUSTUM VERO ESSE ACTUM RESPICIT. IDEM AUTEM EST IN EO ESSE QUOD AGERE; IDEM IGITUR BONUM ESSE QUOD IUSTUM. NOBIS VERO NON EST IDEM ESSE QUOD AGERE; NON ENIM SIMPLICES SUMUS. NON EST IGITUR NOBIS IDEM BONIS ESSE QUOD IUSTIS, SED IDEM NOBIS EST ESSE OMNIBUS IN EO QUOD SUMUS. BONA IGITUR OMNIA SUNT, NON ETIAM IUSTA.
Sed ipse respondet, quod hoc non sequitur duplici ratione. Primo quidem, quia hoc quod est bonum significat naturam quandam siue essentiam. Dictum est enim quod Deus est ipsa essentia bonitatis, et unaquaeque res secundum perfectionem propriae naturae dicitur bona; sed iustus dicitur per respectum ad actum, sicut et quaelibet uirtus. IN Deo autem IDEM EST ESSE QUOD AGERE; unde in ipso IDEM EST BONUM ESSE QUOD IUSTUM esse. Sed NOBIS NON EST IDEM ESSE QUOD AGERE, quia deficimus a simplicitate Dei: unde nobis non est idem esse bonos et iustos, sed esse conuenit nobis omnibus inquantum sumus, et ideo etiam bonitas omnibus nobis conuenit. Sed actus quem recipit iustitia non conuenit omnibus, nec in his quibus conuenit, est idem quod esse ipsorum. Unde relinquitur quod non omnia sunt iusta in eo quod sunt.
[72] AMPLIUS BONUM <QUIDEM GENERALE EST; IUSTUM VERO SPECIALE NEC SPECIES DESCENDIT IN OMNIA. IDCIRCO ALIA QUIDEM IUSTA ALIA ALIUD OMNIA BONA.>
Secundam rationem ponit ibi AMPLIUS BONUM. BONUM enim EST quoddam GENERALE, cuius quaedam species est iustitia sicut et caeterae uirtutes. In Deo autem inuenitur omnis ratio bonitatis; et ideo non solum est bonus, sed iustus. Non autem omnes species bonitatis inueniuntur in omnibus, sed diuersae in diuersis. Et ideo non oportet quod species quae est iustitia, deriuetur ad omnia entia, sicut deriuatur bonitas. Unde entium quaedam sunt iusta, quaedam uero habent aliam speciem bonitatis; et tamen OMNIA sunt BONA, inquantum deriuantur a primo bono.
Et in hoc terminatur expositio huius libri. Benedictus Deus per omnia. Amen.