Jump to content

In librum De interpretatione Aristotelis Maior

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In librum De interpretatione Aristotelis Maior
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64

In librum De interpretatione Aristotelis Maior

In librum De interpretatione Aristotelis Maior (Aristoteles; Boetius), J. P. Migne 64.0638C

AN. MANL. SEV. BOETII IN LIBRUM ARISTOTELIS DE INTERPRETATIONE LIBRI SEX. EDITIO SECUNDA, SEU MAJORA COMMENTARIA. 64.0393|

LIBER PRIMUS

64.0393A| Alexander in commentariis suis hac se impulsum causa pronuntiat sumpsisse longissimum expositionis laborem, quod in multis ille a priorum sententiis scriptorum dissideret. Mihi vero major persequendi operis causa est, quod non facile quisquam vel transferendi, vel etiam commentandi continuam sumpserit seriem, nisi quod Vegetius praetextatus priores postremosque analyticos non vertendo Aristotelem Latino sermoni tradidit, sed transferendo Themistium, quod qui utrosque legit facile intelligit. Albinus quoque de eisdem rebus scripsisse perhibetur, cujus ego geometricos quidem libros editos scio, de dialectica vero diu multumque quaesitos reperire non valui. Sive igitur ille omnino tacuit, nos praetermissa dicemus, sive aliquid scripsit, nos quoque docti viri 64.0393B| imitati studium in eadem laude versabimur. Sed quanquam multa sint Aristotelis quae subtilissima philosophiae arte celata sunt, hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum, et verborum brevitate constrictus est. Quocirca plus hic quam in decem praedicamentis expositione sudabitur. Prius ergo quid vox sit diffiniendum est. Hoc enim perspicuo et manifesto omnis libri hujus patefiet intentio. Vox est aeris per linguam percussio, quae per quasdam gutturis partes, quae arteriae vocantur, ab animali profertur. Sunt enim quidam alii soni qui eodem perficiuntur flatu, quos lingua non percutit, ut est tussis. Haec enim flatu fit quodam per arterias egrediente, sed nulla linguae impressione formatur, atque ideo nec illis subjacet elementis, scribi enim nullo modo potest. Quocirca vox haec 64.0393C| non dicitur, sed tantum sonus. Illa quoque potest esse diffinitio vocis, ut eam dicamus sonum esse cum quadam imaginatione significandi. Vox namque cum emittitur, significationis alicujus causa profertur. Tussis vero cum sonus sit, nullius significationis causa, surrepit potius quam profertur. Quare quoniam flatus noster ita sese habet, ut si ita percutiatur atque formetur, ut eum lingua percutiat, vox sit. Si eum lingua ita percutiat, ut terminato quodam et circumscripto sono vox exeat, locutio fit quae Graece dicitur λέξις. Locutio enim est articulata vox, neque enim hunc sermonem, id est λέξιν, dictionem dicemus, idcirco quod φάσιν dictionem interpretamur, λέξιν, locutionem. Cujus locutionis partes sunt litterae, quae cum conjunctae fuerint, unam efficiunt 64.0394A| vocem conjunctam compositamque, quae locutio praedicatur. Sive autem aliquid quaecunque vox significet, ut est hic sermo, homo, sive omnino nihil, sive positum alicui nomen significare possit, ut est blictiri; haec enim vox cum per se nihil significet, posita tamen ut alicui nomen sit, significabit, sive per se quidem nihil significet, cum aliis vero juncta designet, ut sunt conjunctiones, haec omnia locutiones vocantur, ut sit propria locutionis forma vox composita quae litteris describatur. Ut igitur sit locutio, voce opus est, id est eo sono quem percutit lingua, et ut vox ipsa sit per linguam determinata in eum sonum qui inscribi litteris possit, similiter opus est eo sono quem percutit lingua. Sed ut haec locutio significativa sit, illud quoque addi oportet ut sit 64.0394B| aliqua significandi imaginatio, per quam id quod in voce vel in locutione est proferatur. Aut certe ita dicendum est si in hoc flatu quem per arterias emittimus, sit linguae sola percussio, vox est. Si vero talis percussio sit, ut in litteras redigat sonum, locutio est. Quod si vis quoque quaedam imaginationis addatur, illa significativa vox redditur. Concurrentibus igitur his tribus, linguae percussione, articulato vocis sonitu, imaginatione aliqua proferendi, fit interpretatio. Interpretatio namque est vox articulata per seipsam significans. Quocirca non omnis vox interpretatio est, sunt enim caeterorum animalium voces, quae interpretationis vocabulo non tenentur. Nec omnis locutio interpretatio est, idcirco quia (ut dictum est) sunt locutiones quaedam, quae significatione 64.0394C| carent et cum per se quaedam non significent, juncta tamen cum aliis significant, ut conjunctiones. Interpretatio autem in solis per se significativis et articulatis vocibus permanet. Quare convertitur, ut quidquid sit interpretatio, illud significet. Et quidquid significat, interpretationis vocabulo nuncupetur. Unde etiam ipse quoque Aristoteles in libris quos de Arte poetica scripsit, locutionis partes esse syllabas et conjunctiones etiam tradidit, quarum syllabae, in eo quod sunt syllabae, nihil omnino significant. Conjunctiones vero consignificare quidem possunt, per se vero nihil designant. Interpretationis vero partes hoc libro constituit nomen et verbum, quae scilicet per seipsa significant. Nihilominus quoque orationem interpretationem esse constat, quae et ipsa cum vox sit et significativis partibus 64.0395A| juncta, significatione non caret. Quare quoniam non de oratione sola, sed etiam de nomine et verbo, nec vero de sola locutione, sed etiam de significativa locutione, quae est interpretatio, in hoc libro ab Aristotele tractatur, idcirco quoniam verbis atque nominibus, et significativis locutionibus nomen interpretationis aptatur, a communi nomine eorum de quibus in hoc libro tractatur, id est interpretatione, ipse quoque de Interpretatione liber inscriptus est, cujus expositionem nos scilicet quam maxime a Porphyrio, quanquam etiam a caeteris transferentes, Latina oratione digessimus. Hic enim nobis expositor et intellectus acumine et sententiarum dispositione videtur excellere. Erunt ergo interpretationis duae primae partes nomen et verbum, his enim quidquid 64.0395B| est in animi intellectibus designatur, his namque totus ordo orationis efficitur, et in quantum vox ipsa quidem intellectus significat, in has duas (ut dictum est) secatur partes, nomen et verbum. In quantum vero vox per intellectuum medietatem subjectas intellectui res demonstrat, significantium vocum Aristoteles numerum in decem praedicamenta partitus est, atque hoc distat libri hujus intentio a praed camentorum in denariam multitudinem numerositate collecta, ut hic quidem tantum de numero significantium vocum quaeratur, quantum ad ipsas attinet voces, quibus significativis vocibus intellectus animi designentur, quae sunt scilicet simplicia quidem nomina et verba, ex his vero compositae orationes. Praedicamentorum vero haec intentio est, de significativis rerum vocibus 64.0395C| tractare in tantum quantum eas animi medius significet intellectus. Vocis enim quaedam qualitas est nomen et verbum, quae nimirum illa ipsa decem praedicamenta significant. Decem namque praedicamenta nunquam sine aliqua verbi qualitate vel nominis proferuntur. Quare erit libri hujus intentio de significativis rerum vocibus in tantum quantum conceptiones animi intellectusque significent. De decem autem praedicamentis libri intentio in ejus commentario dicta est, quoniam sit de significativis rerum vocibus, quot partibus distribui possit earum significatio, in tantum quantum per sensuum atque intellectuum medietatem res subjectas intellectibus voces ipsae valeant designare. In opere vero de Arte poetica non eodem modo dividit locutionem, sed omnes omnino locutionis 64.0395D| partes apposuit, confirmans esse locutionis partes elementa, syllabas, conjunctiones, articulos, nomina, casus, verba, orationes. Locutio namque non in solis significativis vocibus constat, sed supergrediens significationes vocum, ad articulatos sonos usque consistit. Quaelibet enim syllaba, vel quaelibet alia vox quae scribi litteris potest, locutionis nomine continetur, quae Graece dicitur λέξις. Sed non eodem modo interpretatio, huic namque non est satis ut sit hujusmodi vox quae litteris valeat adnotari, sed ad hoc ut aliquid quoque significet. Praedicamentorum vero in hoc ratio constituta est, in quo hae duae partes interpretationis res intellectibus subjectas designent. 64.0396A| Nam quoniam decem res omnino in omni natura reperiuntur, decem quoque intellectus erunt, quos intellectus, quoniam nomina et verba significant, decem omnino erunt praedicamenta, quae verbis tque nominibus designentur; duo vero quaedam sunt, id est nomen et verbum quae ipsos significent intellectus. Sunt igitur elementa interpretationis verba et nomina, proprie vero partes quibus ipsa constat interpretatio sunt orationes. Orationum vero aliae sunt perfectae, aliae imperfectae. Perfectae sunt ex quibus plene id quod dicitur valet intelligi; imperfectae vero in quibus aliquid adhuc plenius animus exspectat audire, ut est Socrates cum Platone. Nullo enim addito, orationis intellectus adhuc pendet ac titubat, et auditor aliquid ultra exspectat audire. Perfectarum 64.0396B| vero orationum partes quinque sunt. Deprecativa, ut: Juppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma. Imperativa, ut: Vade age, nate, voca zephyros et labere pennis. Interrogativa, ut: Dic mihi, Damoeta, cujum pecus, an Meliboei? Vocativa, ut: O pater, o hominum rerumque aeterna potestas. Enuntiativa, in qua veritas vel falsitas invenitur, ut: Principio arboribus varia est natura creandis. Hujus autem duae partes sunt, est namque et simplex oratio enuntiativa, et composita. Simplex, ut: dies est, lux est. Composita, ut: si dies est, lux est. In hoc igitur libro Aristotelis de enuntiativa simplici oratione disputat, et de ejus elementis, nomine scilicet atque verbo. Quae quoniam significativa sunt, et significativa 64.0396C| vox, et articulata interpretationis nomine continetur, de communi (ut dictum est) vocabulo librum de Interpretatione appellavit. Et Theophrastus quidem in eo libro quem de Affirmatione et Negatione composuit, de enuntiativa oratione tractavit. Et Stoici quoque in his libris quos Περὶ ἀξιωμάτων appellant, de eisdem nihilominus disputant, sed illi quidem et de simplici et de non simplici oratione enuntiativa speculantur. Aristoteles vero in hoc libro nihil nisi de sola simplici enuntiativa oratione considerat. Aspasius quoque et Alexander sicut in aliis Aristotelis libris, in hoc quoque commentarios ediderunt, sed uterque Aristotelem de oratione tractasse pronuntiat. Nam si proferre aliquid oratione (ut aiunt ipsi) interpretari est, de interpretatione nimirum 64.0396D| liber veluti de oratione perscriptus est, quasi vero sola oratio, ac non verba quoque et nomina interpretationis vocabulo concludantur. Aeque namque ac oratio, tam verba et nomina, quae sunt interpretationis elementa, nomine interpretationis vocantur. Sed Alexander addidit imperfecte sese habere titulum, neque enim designare de qua oratione perscripserit. Multae namque (ut dictum est) sunt orationes, sed adjiciendum vel subintelligendum putat de oratione illum scribere philosophica vel dialectica, id est qua verum falsumque valeat expediri. Sed qui semel solam orationem interpretationis nomine vocari recipit, in intellectu quoque ipsius inscriptionis erravit. Cui enim putaret imperfectum esse titulum, quoniam 64.0397A| nihil de qua oratione disputaret adjecerit: ut si quis interrogans, Quid est homo? alio respondente, Animal, culpet ac dicat, imperfecte illum dixisse, quid sit, quoniam non sit omnes differentias persecutus. Quod si huic, id est homini, sunt quaedam alia communia ad nomen animalis, nihil tamen impedit perfecte demonstrasse quid homo esset, eum qui animal dixerit; sive enim differentias addat quis, sive non, hominem animal necesse est esse. Eodem quoque modo et de oratione, si quis hoc concedat primum, nihil aliud interpretatione dici nisi orationem, cur qui de interpretatione inscripserit, et de qua interpretatione dicat non addiderit, culpetur? Satis est enim eum libri titulum etiam de aliqua continenti communione fecisse, ut nos eum et de nominibus et 64.0397B| verbis et de orationibus, cum haec omnia uno interpretationis nomine continerentur, supra fecisse docuimus, cum hic liber ab eo de interpretatione nominatus est. Sed quod addidit, illam interpretationem solam dici qua in oratione possit veritas et falsitas inveniri, ut est enuntiativa oratio, fingentis est (ut ait Porphyrius) significationem nominis potius quam docentis, atque ille quidem et in intentione libri et in titulo falsus est, sed non eodem modo de judicio quoque libri hujus errat. Andronicus enim librum hunc Aristotelis esse non putat quem Alexander vere fortiterque redarguit. Quem cum exactum diligentemque Aristotelis librorum et judicem et repertorem judicarit antiquitas, cur in hujus libri judicio sit falsus, prorsus est magna admiratione dignissimum. 64.0397C| Non esse namque proprium Aristotelis hinc conatur ostendere, quoniam quaedam Aristoteles in principio libri hujus de intellectibus animi tractat, quos intellectus animae passiones vocavit, et de his se plenius in libris de anima disputasse commemorat. Et quoniam passiones animae vocabat, vel tristitiam, vel gaudium, vel cupiditatem, vel alias hujusmodi affectiones dicit Andronicus, ex hoc probari hunc librum Aristotelis non esse, quod de hujusmodi affectionibus nihil in libris de anima tractavisset, non intelligens in hoc libro Aristotelem passiones animae non pro affectionibus, sed pro intellectibus posuisse His Alexander multa alia addit argumenta cur hoc opus maxime Aristotelis esse videatur. Ea namque dicuntur hic quae sententiis Aristotelis quae sunt de enuntiativa 64.0397D| oratione consentiant; illud quoque, quod stylus ipse propter brevitatem pressior ab Aristotelis obscuritate non discrepat; et quod Theophrastus, ut in aliis solet, cum de similibus rebus tractat, quae scilicet ab Aristotele ante tractata sunt, in libro quoque de affirmatione et negatione, iisdem aliquibus verbis utitur, quibus in hoc libro Aristoteles usus est. Idem quoque Theophrastus dat signum hunc Aristotelis librum esse: in omnibus enim de quibus ipse disputat post magistrum, leviter ea tangit quae ab Aristotele dicta ante cognovit, alias vero diligentius res non ab Aristotele tractatas exsequitur. Hic quoque idem fecit, nam quae Aristoteles hoc libro de enuntiatione tractavit, leviter ab illo transcursa sunt, quae 64.0398A| vero magister ejus tacuit, ipse subtiliori modo considerationis adjecit. Addit quoque hanc causam, quoniam Aristoteles quidem de syllogismis scribere animatus, nunquam id recte facere potuisset, nisi quaedam de propositionibus adnotaret. Mihi quoque videtur hoc subtiliter perpendentibus liquere, hunc librum ad analyticos esse praeparatum. Nam sicut hic de simplici propositione disputat, ita quoque in analyticis de simplicibus tantum considerat syllogismis, ut ipsa syllogismorum propositionumque simplicitas, non ad aliud nisi ad continens opus Aristotelis pertinere videatur. Quare non est audiendus Andronicus, qui propter passionum nomen, hunc librum ab Aristotelis operibus separat. Aristoteles enim idcirco passiones animae intellectus vocavit, quod intellectus 64.0398B| quos sermone dicere et oratione proferre consuevimus, ex aliqua causa atque utilitate profecti sunt: ut enim dispersi homines colligerentur, et legibus vellent esse subjecti, civitatesque condere, utilitas quaedam fuit et causa; quocirca quae ex aliqua utilitate eveniunt, ex passione quoque venire necesse est. Nam ut divina sine ulla sunt passione, ita nulla illis extrinsecus utilitas valet adjungi. Quae vero sunt passibilia semper aliquam causam atque utilitatem quibus sustententur inveniunt. Quocirca hujusmodi intellectus qui ad alterum oratione proferendi sunt, quoniam ex aliqua causa atque utilitate videntur esse collecti, recte passiones animi nominati sunt. Et de intentione quidem, et de libri inscriptione, et de eo quod hic maxime Aristotelis liber 64.0398C| esse putandus est, haec dicta sufficiant. Quid vero utilitatis habeat, non ignorabit qui sciet qua in oratione veritas constet et falsitas. In sola enim haec enuntiativa oratione consistunt. Jam vero quae dividant verum falsumque; quaeve diffinita, vel quae variae et mutabiliter veritatem falsitatemque partiantur; quae juncta dici possint, cum separata valeant praedicari; quae separata dicantur, cum juncta non sint praedicata; quae sint negationes cum modo propositionum; quae earum consequentiae, aliaque plura, in ipso opere considerator poterit diligenter agnoscere, quarum magnam experietur utilitatem qui animum cura alicujus investigationis adverterit. Sed nunc ad ipsius Aristotelis verba veniamus.

DE SIGNIS.

64.0398D| Primum oportet constituere quid sit nomen, et quid sit verbum, postea quid negatio, et affirmatio, et enuntiatio, et oratio.

Librum inchoans de quibus in omni serie tractaturus sit ante proposuit. Ait enim oportere prius de quibus disputaturus est diffinire. Hic enim constituere diffinire intelligendum est. Determinandum namque est quid haec omnia sint, id est quid nomen sit, quid verbum, et caetera, quae elementa interpretationis esse praediximus. Sed affirmatio atque negatio sub interpretatione sunt. Quare nomen et verbum affirmationis et negationis elementa esse manifestum est. His enim compositis affirmatio et negatio conjunguntur. Existit hic quaedam quaestio cur duo tantum 64.0399A| nomen et verbum se determinare promittat, cum plures partes orationis esse videantur. Quibus hoc dicendum est, tantum Aristotelem hoc libro diffinisse, quantum illi ad id quod instituerat tractare suffecit. Tractat namque de simplici enuntiativa oratione, quae scilicet hujusmodi est, ut junctis tantum verbis et nominibus componatur. Si quis nomen jungat et verbum, ut dicat: Socrates ambulat, simplicem fecit enuntiativam orationem. Enuntiativa namque oratio est (ut supra memoravi) quae habet in se veri falsive designationem. Sed in hoc quod dicimus, Socrates ambulat, aut veritas necesse est contineatur, aut falsitas. Hoc enim si ambulante Socrate dicitur, verum est, si non ambulante, falsum est. Perficitur ergo enuntiativa oratio simplex ex solis nominibus 64.0399B| atque verbis. Quare superfluum est quaerere cur alias quoque quae videntur orationis partes non proposuerit, qui non totius simpliciter orationis, sed tantum simplicis enuntiationis instituit elementa partiri, quanquam hae duae proprie partes orationis dicendae sint, nomen scilicet atque verbum, haec enim per sese utraque significant. Conjunctiones autem vel praepositiones nihil omnino nisi cum aliis junctae designant. Participia verbo cognata sunt, vel quod a gerundivo modo veniant, vel quod tempus propria significatione contineant. Interjectiones vero atque pronomina, nec non adverbia in nominis loco ponenda sunt, idcirco quod aliquid diffinitum significant, ubi nulla est vel passionis significatio vel actionis. Quod si casibus horum quaedam flecti non possunt, 64.0399C| nihil impedit. Sunt enim quaedam nomina quae monoptota vocantur. Quod si quis longius ista et non proxime petita esse arbitretur, illud tamen concedat quod supra jam diximus, non esse aequum calumniari ei qui non de omni oratione, sed tantum de simplici enuntiatione proponat, quod tantum sibi ad diffinitionem sumpserit, quantum arbitratus sit operi instituto sufficere. Quare dicendum est Aristotelem non omnis orationis partes hoc opere velle diffinire, sed tantum solius simplicis orationis enuntiativae, quae sunt scilicet nomen et verbum. Argumentum autem hujus rei hoc est. Postquam enim proposuit dicens: Primum oportet constituere quid sit nomen et quid verbum, non statim inquit quid sit oratio, sed mox addidit quid negatio, et quid affirmatio, 64.0399D| et quid enuntiatio, postremo vero quid oratio. Quod si de omni oratione loqueretur, post nomen et verbum non de affirmatione et negatione, et post hanc de enuntiatione, sed mox de oratione dixisset. Nunc vero quoniam post nominis et verbi propositionem, affirmationem, negationem, et enuntiationem et post orationem proposuit, confitendum est id quod ante diximus, non orationis universalis, sed simplicis enuntiativae orationis, quae dividitur in affirmationem atque negationem, divisionem partium facere voluisse, quae sunt nomina et verba. Haec enim per seipsa intellectum simplicem servant, quae eaedem dictiones vocantur, sed non solae dicuntur. Sunt namque dictiones et aliae quoque ut orationes vel 64.0400A| imperfectae, vel perfectae, cujus plures esse partes supra jam docui, inter quas perfectae orationis species est enuntiatio. Et hujus quoque alia simplex, alia composita est. De simplicis vero enuntiationis speciebus inter philosophos commentatoresque certatur. Aiunt enim quidam affirmationem atque negationem enuntiationi ut species supponi oportere, in quibus et Porphyrius est. Quidam vero nulla ratione consentiunt, sed contendunt affirmationem et negationem aequivocam esse, et uno quidem enuntiationis vocabulo nuncupari, praedicari autem enuntiationem ad utrasque ut nomen aequivocum, non ut genus univocum, quorum princeps Alexander est, quorum contentiones apponere non videtur inutile. Ac prius quibus modis affirmationem atque negationem non 64.0400B| esse species enuntiationis Alexander putet dicendum est. Post vero addam qua Porphyrius haec argumentatione dissolverit. Alexander namque idcirco dicit non esse species enuntiationis affirmationem et negationem, quoniam affirmatio prior sit: priorem vero affirmationem idcirco conatur ostendere, quod omnis negatio affirmationem tollat ac destruat; quod si ita est, prior est affirmatio quae subruatur, quam negatio quae subruat. In quibus autem prius aliquid et posterius est, illa sub eodem genere poni non possunt, ut in eo titulo praedicamentorum dictum est qui de his quae sunt simul inscribitur. Amplius: Negatio omnis, inquit, divisio est, affirmatio compositio atque conjunctio est. Cum enim dico Socrates vivit, vitam cum Socrate conjunxi. Cum dico, Socrates 64.0400C| non vivit, vitam a Socrate disjunxi. Divisio igitur quaedam negatio est, conjunctio affirmatio, compositi autem est conjunctique divisio. Prior est igitur conjunctio, quod est affirmatio; posterior vero divisio, quod est negatio. Illud quoque adjecit, quod omnis per affirmationem facta enuntiatio simplicior sit, per negationem facta enuntiatione. Ex negatione enim particula negativa si sublata sit, affirmatio sola relinquitur. De eo enim quod est, Socrates non vivit, si non particula quae est ad verbum auferatur, remanet Socrates vivit. Simplicior igitur est affirmatio quam negatio. Prius vero sit necesse est quod simplicius est. In quantitate etiam quod ad quantitatem minus est, prius est eo quod ad quantitatem plus est. Omnis vero oratio quantitas; est sed cum dico, Socrates 64.0400D| ambulat, minor oratio est quam cum dico, Socrates non ambulat. Quare si secundum quantitatem, affirmatio minor est, eam priorem quoque esse necesse est. Illud quoque adjunxit, affirmationem quemdam esse habitum, negationem vero privationem; sed prior est habitus privatione, affirmatio igitur negatione prior est. Et ne singula persequi laborem, cum his aliisque modis demonstret affirmationem negatione priorem esse, a communi eas genere separavit. Nullas enim arbitratur species sub eodem genere esse posse, in quibus prius vel posterius aliquid consideretur. Sed Porphyrius ait sese docuisse species enuntiationis esse affirmationem et negationem, in his commentariis quos in Theophrastum edidit, hic vero 64.0401A| Alexandri argumentationem tali ratione dissolvit. Ait enim non oportere arbitrari quaecunque quolibet modo priora essent aliis, ea sub eodem genere poni non posse. Sed quaecunque secundum esse suum atque substantiam priora vel posteriora sunt, ea sola sub eodem genere non ponuntur. Et recte dicitur. Si enim quidquid quolibet modo prius est cum eo quod posterius est sub uno genere esse non potest, nec primis substantiis et secundis commune genus poterit esse substantia; quod qui dicit, a recto ordine rationis exorbitat. Sed quemadmodum quanquam sint primae et secundae substantiae, tamen utraeque aequaliter in subjecto non sunt, et idcirco esse ipsorum ex eo pendet, quod in subjecto non sunt, atque ideo sub uno substantiae genere collocantur. 64.0401B| Ita quoque quanquam affirmationes negationibus in orationis prolatione priores sint, tamen ad esse atque ad naturam propriam aequaliter enuntiatione participant. Enuntiatio vero est in qua veritas et falsitas inveniri potest. Qua in re et affirmatio et negatio aequales sunt. Aequaliter enim affirmatio et negatio veritate et falsitate participant. Quocirca quoniam id quod sunt affirmatio et negatio, aequaliter ab enuntiatione participant, a communi eas enuntiationis genere dividi non oportet. Mihi quoque videtur quod Porphyrii sit sequenda sententia, ut affirmatio et negatio communi enuntiationis genere supponantur. Longa namque illa et multiplicia Alexandri argumenta soluta sunt, cum demonstravit Porphyrius non modis omnibus ea quae priora sunt, 64.0401C| sub communi genere poni non posse; sed quaecunque ad esse proprium atque substantiam priora sunt illa sola sub communi genere constitui atque poni non posse. Syrianus vero cui Philoxenus cognomen est, hoc loco quaerit cur proponens prius de negatione, post de affirmatione pronuntiaverit dicens: Primum oportet constituere quid sit nomen, et quid verbum, postea quid negatio et affirmatio. Et primo quidem nihil proprium dixit, quoniam in quibus affirmatio potest et negatio provenire, prius esse negatio, postea affirmatio potest, ut de Socrate, si sanus est. Potest ei talis affirmatio aptari, ut de eo dicatur: Socrates sanus est; et hujusmodi potest aptari negatio, ut de eo dicatur: Socrates sanus non est. Quoniam ergo in eum affirmatio et negatio potest 64.0401D| provenire, prius evenit, ut sit negatio quam affirmatio. Ante enim quam natus esset, potuit de eo dici, Socrates sanus non est, qui enim natus non erat, nec esse poterat sanus. Huic illud adjecit, servare Aristotelis conversam propositionis et exsecutionis distributionem. Hic enim prius post nomen et verbum de negatione proposuit, post de affirmatione, et hinc de enuntiatione, postremo de oratione, sed proposita diffinitione nominis et verbi prius orationem, postea enuntiationem, tertio affirmationem, ultimo loco negationem determinavit, quam hic post propositionem verbi et nominis primam locaverat. Ut igitur ordo servaretur conversus, idcirco negationem prius ait esse propositam, qua in expositione 64.0402A| ab Alexandri quoque sententia non discedit. Illud quoque est additum, quod non esset inutile, enuntiationem genus affirmationis et negationis accipi oportere, quod quanquam (ut dictum est) ad prolationem prior est affirmatio, tamen ad ipsam enuntiationem, id est veri falsique aequaliter sub enuntiatione, Aristoteles constituit. Id etiam Aristotelem probare dicit. Praemisit enim primam negationem, secundam posuit affirmationem, quae res nihil habet vitii, si ad ipsam enuntiationem affirmatio et negatio ponantur aequales, quae enim aequales sunt, nihil retinent contrarii indifferenter acceptae. Est igitur ordo quo proposuit primum totius orationis elementum, scilicet nomen et verbum, post haec negationem et affirmationem, quae species enuntiationis sunt. Quorum 64.0402B| genus, id est enuntiationem, tertium nominavit, quartum vero orationem posuit, quae enuntiationis genus est, et horum se diffinitiones omnium daturum esse promisit, quas interim relinquens atque praeteriens, et in posteriorem tractatum differens, illud nunc addit quae sint verba et nomina, aut quid ipsa significent. Quare antequam ad verba Aristotelis ipsa veniamus, pauca communiter de nominibus atque verbis, et de his quae significantur a verbis ac nominibus disputemus. Sive enim quaelibet interrogatio sit atque responsio, sive perpetua cujuslibet orationis continuatio, atque alterius auditus et intelligentia, sive hic quidem doceat, ille vero discat, tribus his totus orandi ordo perficitur, rebus, intellectibus atque vocibus. Res enim ab intellectu concipitur. 64.0402C| Vox vero conceptiones animi intellectusque significat, ipsi vero intellectus et concipiunt subjectas res et significantur a vocibus. Cum igitur tria sint haec per quae omnis oratio collocutioque perficitur, res quae subjectae sunt, intellectus qui res concipiunt, et rursus a vocibus significantur, voces vero quae intellectus designant, quartum quoque quiddam est, quo voces ipsae valeant designari, id autem sunt litterae. Scriptae namque litterae ipsas significant voces. Quare quatuor ista sunt, ut litterae quidem significent voces, voces vero intellectus, intellectus autem res concipiant, quae scilicet habent quamdam non confusam neque fortuitam consequentiam, sed terminato naturae suae ordine constant. Res enim semper comitantur eum qui ab ipsis concipitur intellectus, ipsum 64.0402D| vero intellectum vox sequitur, sed voces elementa, id est litterae. Rebus enim ante propositis et in propria substantia constitutis intellectus oriuntur. Rerum enim semper intellectus sunt, quibus iterum constitutis mox significatio vocis exoritur. Praeter intellectum namque vox penitus nihil designat. Sed quoniam voces sunt, idcirco litterae, quas vocamus elementa, repertae sunt, quibus vocum qualitas designetur, ad cognitionem vero conversim sese res habet. Namque apud quod eaedem sunt litterae, et qui eisdem elementis utuntur, eisdem quoque nominibus eos ac verbis, id est vocibus, uti necesse est, et qui vocibus eisdem utuntur, iidem quoque apud eos intellectus in animi conceptione versantur. Sed apud 64.0403A| quos iidem intellectus sunt, easdem res eorum intellectibus subjectas esse manifestum est, sed hoc nulla ratione convertitur. Namque apud quos eaedem res sunt, idemque intellectus, non statim eaedem voces, eaedemque sunt litterae. Nam cum Romanus, Graecus ac barbarus simul videant equum, habent quoque de eo eumdem intellectum quod equus sit, et apud eos eadem res subjecta est, idemque a re ipsa concipitur intellectus, sed Graecus aliter equum vocat, alia quoque vox in equi significatione Romana est, et barbarus ab utroque in equi designatione dissentit, quocirca diversis quoque voces proprias elementis inscribunt. Recte igitur dictum est apud quos eaedem res iidemque intellectus sunt, non statim apud eos vel easdem voces, vel eadem elementa 64.0403B| consistere. Praecedit autem res intellectum, intellectus vocem, vox litteras, sed hoc converti non potest; neque enim si litterae sunt, mox aliquas ex his significatio vocis existit. Hominibus namque qui litteras ignorant nullum nomen quaelibet elementa significant, quippe qui nesciunt; neque si voces sunt, mox intellectus necesse est. Plures enim voces invenies quae nihil omnino significent, nec intellectui quoque subjecta res semper est. Sunt enim intellectus sine re ulla sibi subjecta, ut quos centauros vel chimaeras poetae finxerunt. Horum enim intellectus sunt quibus subjecta est nulla substantia. Sed si quis ad naturam redeat eamque consideret diligenter, agnoscet cum res est, ejus quoque intellectum esse. Quod si non apud homines, certe apud 64.0403C| Deum, qui propriae divinitate substantiae in propria natura ipsius rei nihil ignorat. Et si intellectus et vox est, quod si vox fuerit ejus quoque sunt litterae, quae si ignorantur, nihil ad ipsam vocis naturam pertinet. Neque enim quasi causa quaedam vocum est intellectus, aut vox causa litterarum, ut cum eaedem sint apud aliquos litterae, necesse sit eadem quoque esse nomina. Ita quoque cum eaedem sint vel res vel intellectus apud aliquos, mox non necesse est intellectuum ipsorum vel rerum eadem esse vocabula. Namque cum eadem sit et res et intellectus hominis, apud diversos tamen homines hujusmodi substantia aliter et diverso nomine nuncupatur. Quare voces quoque cum eaedem sint, possunt litterae esse diversae, ut in hoc nomine quod est homo, cum unum sit nomen, 64.0403D| diversis litteris scribi potest, namque Latinis litteris scribi potest, potest etiam Graecis, potest aliis nunc primum inventis figurarum figuris. Quare quoniam apud quos eaedem res sunt, eosdem intellectus esse necesse est, apud quos iidem intellectus sunt, voces eaedem non sunt, et apud quos eaedem voces sunt, non necesse est eadem elementa constitui, dicendum est res et intellectus, quoniam apud omnes iidem sunt, esse naturaliter constitutos; voces vero neque ad litteras, quoniam diversis hominum positionibus permutantur, non esse naturaliter, sed positione. Concludendum est igitur quoniam apud quos eadem sunt elementa, apud eos quoque eaedem voces sunt; et apud quos eaedem voces sunt, iidem sunt intellectus; 64.0404A| apud quos autem iidem sunt intellectus, apud eos quoque res eaedem subjectae sunt. Rursus apud quos eaedem res sunt, iidem quoque sunt intellectus; apud quos iidem intellectus, non eaedem voces sunt; nec apud quos eaedem voces sunt, eisdem semper litteris verba ipsa vel nomina designantur. Sed nos in supradictis sententiis elemento atque littera promiscue usi sumus; quae autem sit horum distantia paucis absolvam. Littera est inscriptio atque figura partis minimae vocis articulatae, elementum vero sonus ipsius inscriptionis; ut cum scribo litteram quae est a formula ipsa quae atramento vel graphio scribitur littera nominatur, ipse vero sonus quo ipsam litteram voce proferimus dicitur elementum. Quocirca hoc cognito illud dicendum est, quod is qui 64.0404B| docet, vel qui continua oratione loquitur, vel qui interrogat, contrarie se habet his qui vel discunt, vel audiunt, vel respondent in his tribus, voce scilicet, intellectu et re, praetermittantur enim litterae propter eos qui earum sunt expertes. Nam qui docet, et qui dicit, et qui interrogat, a rebus ad intellectum profectus per nomina et verba vim propriae actionis exercet atque officium. Rebus enim subjectis ab his capiunt intellectus, et per nomina et verba pronuntiant. Qui vero discit, vel qui audit, vel etiam qui respondet, a nominibus ad intellectus progressus ad res usque pervenit. Accipiens enim is qui discit, vel qui audit, vel qui respondet, docentis, vel dicentis, vel interrogantis sermonem, quid unusquisque illorum dicat intelligit, et intelligens rerum quoque 64.0404C| scientiam capit, et in ea consistit. Recte igitur dictum est in voce, intellectu, atque re contrarie sese habere eos qui docent, dicunt et interrogant, atque eos qui discunt, audiunt et respondent. Cum igitur haec sint quatuor, litterae, voces, intellectus et res, proxime quidem et principaliter litterae verba et nomina significant. Haec vero principaliter quidem intellectus, secundo vero loco res quoque designant. Intellectus vero ipsi nihil aliud nisi rerum significativi sunt. Antiquiores vero quorum est Plato, Aristoteles, Speusippus et Xenocrates, hi inter res et significationes intellectuum medios sensus ponunt, in sensibilibus rebus vel imaginationes quasdam, in quibus intellectus ipsius origo consistat. Et nunc quidem quid de hac re Stoici dicunt praetermittendum 64.0404D| est. Hoc autem ex his omnibus solum cognosci oportet, quod ea quae sunt in litteris, eam significent orationem quae in voce consistit, et quod ea quae est vocis oratio, animi atque intellectus orationem designet, quae tacita cogitatione conficitur, et quod haec intellectus oratio subjectas principaliter sibi res concipiat ac designet. Ex quibus quatuor duas quidem Aristoteles esse naturaliter dicit res et animi conceptiones, id est eam quae fit in intellectibus orationem, idcirco quod apud omnes eaedem atque mutabiles sint; duas vero non naturaliter, sed positione constitui, quae sunt nomina et litterae, quas idcirco naturaliter fixas esse non dicit, quod (ut supra demonstratum est) non eisdem vocibus omnes, 64.0405A| aut eisdem utantur elementis. Atque hoc est quod ait:

Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in ...

Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce. Ac quemadmodum nec litterae eaedem omnibus, sic nec eaedem voces. Quorum autem hae primo notae sunt, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines sunt, res eaedem. De his itaque dictum est in his quae dicta sunt de anima, alterius enim est negotii.

Cum igitur prius praeposuisset nomen et verbum, et quaecunque secutus est postea se diffinire promisisset, haec interim praetermittens, de passionibus animae deque earum notis, quae sunt scilicet voces, pauca praemittit. Sed cur hoc ita interposuerit, plurimi commentatores causas reddere neglexerunt, sed 64.0405B| a tribus tantum quantum adhuc sciam ratio hujus interpositionis explicata est, quorum Hermini quidem a rerum veritate longe disjuncta est. Ait enim idcirco Aristotelem de notis animae passionum interposuisse sermonem, ut utilitatem propositi operis inculcaret. Disputaturus enim de vocibus quae sunt notae animae passionum, recte de his quaedam promisit. Nam cum suae nullus animae passiones ignoret, notas quoque cum animae passionibus non nescire utilissimum est, neque enim illae cognosci possunt nisi per voces quae sunt earum scilicet notae. Alexander vero aliam hujusmodi interpositionis reddit causam, quoniam, inquit, nomina et verba interpretatione simplici continentur. Oratio vero ex verbis nominibusque conjuncta est, et in ea jam veritas aut falsitas invenitur; 64.0405C| sive autem quilibet sermo sit simplex, sive jam oratio conjuncta atque composita, ex his quae significantur momentum sumunt. In illis enim prius est eorum ordo et continentia, post redundat in voces; quocirca quoniam significantium momentum ex his quae significantur oritur, idcirco prius nos de his quae voces ipsae significant docere proponit. Sed Herminus hoc loco repudiandus est. Nihil enim tale quod ad causas propositae sententiae pertineret explicuit. Alexander vero strictim proxima intelligentia praetervectus tetigit quidem causam, non tamen principalem rationem Aristotelicae propositionis exsolvit. Sed Porphyrius hanc ipsam plenius causam originemque sermonis hujus ante oculos collocavit, qui omnem apud priscos philosophos de significationis 64.0405D| vi contentionem litemque retexuit. Ait namque dubie apud antiquorum philosophorum sententias constitisse quid esset proprie quod vocibus significaretur: putabant namque alii res vocibus designari, earumque vocabula esse ea quae sonuerint in vocibus arbitrantur. Alii vero incorporeas quasdam naturas meditabantur, quarum essent significationes quaecunque vocibus designarentur, Platonis aliquo modo species incorporeas aemulati dicentis, hoc ipsum homo et hoc ipsum equus, non hanc cujuslibet subjectam substantiam, sed ipsum illum hominem specialem et illum ipsum equum universaliter et incorporaliter cogitantes, incorporeas quasdam naturas constituebant, quas ad significandum primas venire putabant, 64.0406A| et cum aliis item rebus in significationibus posse conjungi, ut ex his aliqua enuntiatio vel oratio conficeretur. Alii vero sensus, alii imaginationes significari vocibus arbitrabantur. Cum igitur ista esset contentio apud superiores, et haec usque ad Aristotelis pervenisset aetatem, necesse fuit ut qui nomen et verbum significativa esset diffiniturus, praediceret quorum ista designativa sint. Aristoteles enim nominibus et verbis res subjectas significari non putat, nec vero sensus vel etiam imaginationes. Sensuum quidem non esse significativas voces nomina et verba in opere de justitia declarat dicens: Φύσει γὰρ διηνέχθησαντάτε νοήματα καὶ τὰ αἰσθηματα, quae interpretari Latine potest hoc modo: Natura enim sunt diversa intellectus et sensus. Differre igitur aliquid arbitratur 64.0406B| sensus atque intellectus; sed qui passiones animae a vocibus significari dicit, is non de sensibus loquitur. Sensus enim passiones corporis sunt. Si igitur ita dixisset passiones corporis a vocibus significari, tunc merito sensus intelligeremus. Sed quoniam passiones animae nomina et verba significare proposuit, non sensus sed intellectus eum dicere putandum est. Sed quoniam imaginatio quoque res animae est, dubitaverit aliquis ne forte passiones animae imaginationes, quas Graeci φαντασίας nominant, dicat. Sed haec in libris de Anima verissime diligentissimeque separavit dicens: Ἔστι δὲ φαντασία ἕτερον καταφάσεως καὶ ἀποφάσεως, συμπλοκὴ γὰρ νοημάτων ἐστὶ τὸ ἀληθὲς ἢ ψεῦδος, τὰ δὲ πρῶτα νοήματα τί διοίσει τοῦ μὴ αὐτὰ φαντάσματα εἶναι; Ἦ οὐδ' αὐτὰ φαντάσματα ἀλλ' οὐκ ἄνευ φαντασμάτων. 64.0406C| Quod sic interpretatur. Est autem imaginatio diversa ab affirmatione et negatione, complexio namque intellectuum est veritas vel falsitas, primi vero intellectus quid discrepabunt, ut non sint imaginationes? Certe neque haec sunt imaginationes, sed sine imaginationibus non sunt. Quae sententia demonstrat aliud quidem esse imaginationes, aliud intellectus, ex intellectuum quidem complexione affirmationes fieri et negationes: quocirca illud quoque dubitavit, utrum primi intellectus imaginationes quaedam essent. Primos autem intellectus dicimus, qui simplicem rem concipiunt, ut si quis dicat Socrates solum, dubitatque utrum hujusmodi intellectus, qui in se nihil neque veri continet neque falsi, intellectus sit, an ipsius Socratis imaginatio. Sed de hoc quoque aperte 64.0406D| quidem videtur ostendere, ait enim an certe neque haec sunt imaginationes, sed non sine imaginationibus sunt. Id enim quod hic sermo significat, qui est Socrates, vel alius, simplex non est quidem imaginatio, sed intellectus, qui intellectus praeter imaginationem fieri non potest. Sensus enim atque imaginatio quaedam primae figurae sunt, supra quas velut fundamento quodam superveniens intelligentia nititur. Nam sicut pictores solent designare lineatim corpus atque substernere in corpore ubi coloribus cujuslibet exprimant vultum, sic sensus atque imaginatio naturaliter in animae perceptione substernitur. Nam cum res aliqua sub sensum vel cogitationem cadit, prius ejus necesse est ut quaedam imaginatio nascatur. Post 64.0407A| vero plenior superveniat intellectus, cunctas ejus explicans partes quae confuse fuerant imaginatione praesumptae. Quocirca imperfectum quiddam est imaginatio. Nomina vero et verba non curta quaedam, sed perfecta significant: quare recta Aristotelis sententia est, quaecunque in verbis nominibusque versantur, ea neque sensus, neque imaginationis, sed solam significare intellectuum qualitatem. Unde illud quoque ab Aristotele fluentes Peripatetici rectissime posuere, tres esse orationes, unam quae scribi possit litteris, alteram quae voce proferri, tertiam quae cogitatione connectitur, unamque intellectibus, alteram voce, tertiam litteris contineri. Quocirca quoniam id quod significaretur a vocibus intellectus esse Aristoteles putabat, nomina vero et verba significativa 64.0407B| esse in eorum erat diffinitionibus positurus, recte quorum essent significativa praedixit, erroremque lectoris ex multiplici veterum lite venientem sententiae suae manifestatione compescuit, atque hoc modo nihil in eo deprehenditur esse superfluum, nihilque ab ordinis continuatione sejunctum. Quaerit vero Porphyrius cur ita dixerit: Sunt ergo ea quae sunt in voce, et non sic, sunt ergo voces; et rursus cur ita et ea quae scribuntur, et non dixerit, et litterae, quod resolvit hoc modo. Dictum est tres esse apud Peripateticos orationes, unam quae litteris scribitur, aliam quae profertur in voce, tertiam quae conjungeretur in animo. Quod si tres orationes sunt, partes quoque orationis triplices esse nulla dubitatio est. Quare quoniam verbum et nomen principaliter orationis 64.0407C| partes sunt, erunt alia verba et nomina quae scribantur, alia quae dicantur, alia quae tacita mente tractentur. Ergo quoniam proposuit dicens: Primum oportet constituere quid sit nomen et quid sit verbum, triplex autem nominum natura est atque verborum, de quibus potissimum proposuerit, et quae diffinire velit ostendit, et quoniam de his nominibus loquitur ac verbis, quae voce proferuntur, idipsum planius explicans ait: Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce, velut si diceret: Ea verba et ea nomina quae in vocali oratione proferuntur, animae passiones denuntiant. Illa autem rursus verba et nomina quae scribuntur, eorum verborum nominumque significationi praesunt quae voce 64.0407D| proferuntur. Nam sicut vocalis orationis verba et nomina conceptiones animi intellectusque significant, ita quoque verba et nomina illa quae in solis litterarum formulis jacent illorum verborum et nominum significativa sunt quae loquimur, id est quae per vocem sonamus; nam quod ait: Sunt ergo ea quae sunt in voce, subaudiendum est nomina et verba. Et rursus cum dicit: Et ea quae scribuntur, idem subnectendum rursus est, verba scilicet et nomina. Et quod rursus adjecit: Eorum quae sunt in voce, addendum est, eorum nominum atque verborum quae profert atque explicat vocalis oratio. Quod si nihil deesset omnino, ita foret totius plenitudo sententiae. Sunt ergo ea nomina et verba quae in voce sunt earum quae 64.0408A| sunt in anima passionum notae, et ea verba et nomina quae scribuntur eorum verborum et nominum quae sunt in voce: quod communiter subintelligendum est. licet ea quae subjunximus deesse videantur; quare non est disjuncta sententia, sed primae propositioni continua. Nam cum quid sit verbum, et quid nomen diffinire constituit, cum nominis et verbi natura sit multiplex, de quo nomine et verbo tractare vellet clara significatione distinxit. Incipiens igitur ab his nominibus et verbis quae in voce sunt, quorum essent significativa disseruit. Ait enim haec passiones animae designare. Illud quoque adjecit quibus ipsa nomina et verba quae in voce sunt designentur, his scilicet quae litterarum formulis exprimuntur. Sed quoniam non omnis vox significativa est, verba autem et nomina 64.0408B| nunquam significationibus carent; quoniamque non omnis vox quae significat quadam positione designat, sed quaedam naturaliter, ut lacrymae, gemitus atque moeror, animalium quoque caeterorum quaedam voces naturaliter aliquid ostendunt, ut ex canum latrantibus iracundia, eorumque alia quadam voce blandimenta monstrantur; verba autem et nomina positione significant, nec solum sunt verba et nomina voces, sed voces significativae, nec solum voces significativae, sed etiam quae positione designent aliquid, non natura, non dixit; sunt igitur voces earum quae sunt in anima passionum notae; namque neque omnis vox significativa est, et sunt quaedam significativae quae naturaliter non positione significent: quod si ita dixisset, nihil ad proprietatem verborum 64.0408C| et nominum pertineret. Quocirca non voluit communiter dicere voces, sed dixit tantum ea quae sunt in voce. Vox enim universale quiddam est, nomina vero et verba partes, pars autem omnis in toto est, verba ergo et nomina quoniam sunt intra vocem, recte dictum est, ea quae sunt in voce, velut si diceret, quoniam intra vocem continentur, intellectuum designativa sunt; sed hoc simile est ac si ita dixisset, vox certo modo se habens significat intellectus. Non enim (ut dictum est) nomen et verbum voces tantum sunt. Sicut nummus quoque non solum aes impressum quadam figura est, ut nummus vocetur, sed etiam ut alterius sit rei pretium; eodem quoque modo verba et nomina non solum voces sunt, sed positae ad quamdam intellectuum significationem. 64.0408D| Vox enim quae nihil designat, ut est gargulus, licet eam grammatici figuram vocis intuentes nomen esse contendant, tamen eam nomen philosophia non putavit, nisi sit posita ut designaret aliquam animi conceptionem, eoque modo significare aliquid rerum possit, etenim nomen alicujus nomen esse necesse erit; sed si vox aliqua nihil designat, nullius nomen est; quare si nullius nomen est, nec nomen quidem esse dicitur. Atque ideo hujusmodi vox, id est significativa, non vox tantum, sed verbum vocatur aut nomen, quemadmodum nummus non aes, sed proprio nomine nummus, quo ab alio aere discrepet, nuncupatur. Ergo Aristotelis haec sententia qua ait ea quae sunt in voce, nihil aliud designat nisi eam vocem, 64.0409A| quae non solum vox sit, sed quae cum vox sit, habeat tamen aliquam proprietatem et aliquam quodammodo figuram positae significationis impressam, horum vero, id est verborum et nominum quae sunt in voce, aliquo modo sese habente, ea sunt scilicet significativa quae scribuntur, ut hoc quod dictum est, quae scribuntur, de verbis ac nominibus dictum, quae sunt in litteris, intelligatur. Potest vero haec quoque esse ratio cur dixerit, et ea quae scribuntur, quoniam litteras et scriptas figuras et voces, quae eisdem significantur formulis, nuncupamus, ut a et ipse sonus litterae nomen capit, et illa quae in subjecto caerae vocem significans forma describitur. Designare ergo volens quibus verbis atque nominibus ea quae in voce sunt apparent, non dixit litteras, quod ad sonos 64.0409B| etiam referri poterat litterarum, sed ait quae scribuntur, ut ostenderet de his litteris dicere quae in scriptione constiterunt, id est quarum figura et in caera, stylo, et in membrana, calamo posset effingi. Alioqui illa etiam quae in sonis sunt, ad ea nomina referuntur quae in voce sunt, quoniam sonis illis nomina et verba junguntur. Sed Porphyrius de utraque expositione judicavit dicens: Id quod ait, et quae scribuntur, non potius ad litteras, sed ad verba et nomina quae posita sunt in litterarum inscriptione, referendum. Restat igitur ut illud quoque addamus cur non ita dixerit. Sunt ergo ea quae sunt in voce intellectuum notae. Sed ita, earum quae sunt in anima passionum notae. Nam cum ea quae sunt in voce res intellectusque significent, principaliter quidem intellectus, 64.0409C| res vero quas ipsa intelligentia comprehendit, secundaria significatione per intellectuum medietatem, intellectus ipsi non sine quibusdam passionibus sunt, quae in animam ex subjectis veniunt rebus. Passus enim quilibet ejus rei proprietatem, quam intellectu complectitur, ad ejus enuntiationem designationemque contendit: cum enim quis aliquam rem intelligit, prius imaginatione formam necesse est intellectae rei proprietatemque suscipiat, et fiat vel passio, vel cum passione quaedam intellectus perceptio; hac vero posita ac in mentis sedibus collocata, fit indicandae ad alterum passionis voluntas, cui actus quidem continuandae intelligentiae protinus ex intimae rationis potestate supervenit, quem explicat scilicet et effudit oratio, nitens ea quae primitus in mente fundata est 64.0409D| passione, sive, quod est verius, progressa oratio, progrediente simul et significatione et significantis se orationis motibus adaequante. Fit vero haec passio velut figurae alicujus impressio, sed ita ut in animo fieri consuevit. Aliter namque naturaliter est in re qualibet propria figura, aliter vero ejus ad animum forma transfertur, velut non eodem modo caerae, vel marmori, vel chartis, litterae, id est vocum signa, mandantur, et imaginationem Stoici a rebus in animam translatam loquuntur, sed cum adjectione semper, dicentes, ut in anima fieri consuevit. Quocirca cum omnis animae passio rei quaedam videatur esse proprietas, porro autem cum designativae voces intellectuum principaliter, rerum dehinc a quibus intellectus 64.0410A| profecti sunt significatione nitantur, quidquid est in vocibus significativum, id animae passiones designat; sed hae passiones animorum ex rerum similitudine procreantur: videns namque aliquis sphaeram, vel quadratum, vel quamlibet rerum aliam figuram, eam in animi intelligentia quadam vi ac similitudine capit. Nam qui sphaeram viderit, ejus similitudinem in animo perpendit et cogitat, atque ejus in animo quamdam passus imaginem, id cujus imaginem patitur agnoscit. Omnis vero imago rei, cujus imago est similitudinem tenet; mens igitur cum intelligit, rerum similitudinem comprehendit. Unde fit ut cum duorum corporum majus unum, minus alterum contuemur, a sensu postea remotis corporibus illa ipsa corpora cogitantes, illud quoque 64.0410B| memoria servante, noverimus sciemusque quod minus, quod vero majus corpus fuisse conspeximus, quod nullatenus eveniret nisi quas mens semel passa est rerum similitudines obtineret. Quare quoniam passiones animae quas intellectus vocant rerum quaedam similitudines sunt, idcirco Aristoteles cum paulo post de passionibus animae loqueretur continenti ordine ad similitudines transitum fecit, quoniam nihil differt utrum passiones diceret an similitudines. Eadem namque res animae quidem passio est, rei vero similitudo. Et Alexander hunc locum: Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce, et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces, hoc modo conatur exponere. Proposuit, 64.0410C| inquit, ea quae sunt in voce intellectus animi designare, et hoc probat exemplo. Eodem enim modo ea quae sunt in voce passiones animae significant quemadmodum ea quae scribuntur voces designant, ut id quod ait et ea quae scribuntur ita intelligamus, tanquam si diceret, quemadmodum etiam ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce, ea vero quae scribuntur, inquit Alexander, notas esse vocum, id est nominum ac verborum: ex hoc monstravit quod dixit, et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces. Signum namque est vocum ipsarum significationem litteris contineri, quod ubi variae sunt litterae et non eaedem quae scribuntur, varias quoque voces esse necesse est, haec Alexander. Porphyrius vero quoniam tres proposuit orationes, unam 64.0410D| quae litteris contineretur, secundam quae verbis ac nominibus personaret, tertiam quam mentis evolveret intellectus, id Aristotelem significare pronuntiat, cum dicit: Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae, quod ostenderet ac si ita dixisset, Sunt ergo ea quae sunt in voce, et verba, et nomina animae passionum notae; et quoniam monstravit quorum voces essent significativae, illud quoque docuisse pronuntiat quibus signis verba et nomina panderentur, ideo addidisse, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce, tanquam si diceret, ea quae scribuntur nomina et verba eorum quae sunt in voce nominum et verborum notae sunt, nec disjunctam esse sententiam, nec (ut Alexander putat) id quod ait: Et ea qua 64.0411A| scribuntur, ita intelligendum, tanquam si diceret, sicut ea quae scribuntur, id est litterae, illa quae sunt in voce significant, ita ea quae sunt in voce notas esse animae passionum. Primo quidem quod ad simplicem sensum nihil addi oportet, deinde quod tam brevis ordo, tanquam necessaria orationis non est intercidenda partitio, tertio quoniam si similis est significatio litterarum vocumque, quae est vocum et animae passionum, oporteret sicut voces diversis litteris permutantur, ita quoque passiones animae diversis vocibus permutari, quod non fit, idem namque intellectus variatis potest vocibus significari. Sed Alexander id quod eum sensisse superius memoravi, hoc probare nititur argumento. Ait enim etiam in hoc quoque similem esse significationem litterarum ac vocum, 64.0411B| quoniam sicut litterae non naturaliter voces, sed positione significant, ita quoque voces non naturaliter animi intellectus, sed aliqua positione designant. Sed qui prius recepit, ut id quod Aristoteles ait: Et ea quae scribuntur, ita dictum esse tanquam si diceret, sicut ea quae scribuntur, quidquid ad hanc sententiam videtur adjungere, aequaliter non dubitatur errare. Quocirca nostro judicio qui rectius tenere volent, Porphyrii sententiis applicabunt. Aspasius quoque secundae sententiae Alexandri, quam supra posuimus, valde consentit, qui a nobis in eodem quo Alexander errore culpabitur. Aristoteles vero duobus modis has notas esse putat, litterarum, vocum, passionumque animae constitutas, uno quidem positione, alio vero naturaliter. Atque hoc est quod ait, Et quemadmodum 64.0411C| nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces. Nam si litterae voces, ipsae vero voces intellectus animi naturaliter designarent, omnes homines eisdem litteris, eisdem etiam vocibus uterentur. Quod quoniam apud omnes nec eaedem litterae, neque eaedem voces sunt, constat eas non esse naturales. Sed hic duplex lectio est. Alexander enim hoc modo legi putat oportere: Quorum autem hae primo notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum eaedem similitudines, res etiam eaedem. Volens enim Aristoteles ea quae positione significant ab iis quae aliquid designant naturaliter segregare, hoc interposuit, ea quae positione significant varia esse; ea vero quae naturaliter apud omnes eadem. Et inchoans quidem a vocibus ad litteras venit, easque primo non esse naturaliter significativas 64.0411D| demonstrat dicens: Et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces; nam si idcirco probantur litterae non esse naturaliter significantes, quod apud alios aliae sint ac diversae, eodem quoque modo probabile erit voces quoque non naturaliter significare, quoniam singulae hominum gentes non iisdem inter se vocibus colloquuntur. Volens vero similitudinem intellectuum rerumque subjectarum docere naturaliter constitutam, ait: Quorum autem hae primo notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, quorum, inquit, voces quae apud diversas gentes ipsae quoque diversae sunt significationem retinent, quae scilicet sunt animae passiones, illae apud omnes eaedem sunt. Neque enim 64.0412A| fieri potest ut quod apud Romanos homo intelligitur, lapis apud barbaros intelligatur. Eodem quoque modo de caeteris rebus. Ergo hujusmodi sententia est, quae dicit ea quae voces significent apud omnes hominum gentes non mutari, ut ipsae quidem voces, sicut supra monstravit cum dixit quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces, cum apud plures diversae sint, illud vero quod voces ipsae significant apud omnes homines idem sit, nec ulla ratione valeat permutari, qui sunt scilicet intellectus rerum, qui quoniam naturaliter sunt permutari non possunt. Atque hoc est quod ait, Quorum autem hae primo notae, id est voces eaedem omnibus passiones animae sunt, ut demonstraret voces quidem esse diversas, quorum autem ipsae voces significativae essent, quae sunt 64.0412B| scilicet animae passiones, easdem apud omnes esse, nec ulla ratione, quoniam sunt constitutae naturaliter, permutari. Nec vero in hoc constituit ut de solis vocibus atque intellectibus loqueretur. Sed quoniam voces atque litteras non esse naturaliter constitutas per id significavit, quod eas non apud omnes easdem esse proposuit, rursus intellectus quos animae passiones vocat, per hoc esse naturales ostendit, quod apud omnes iidem sint, a quibus, id est intellectibus, ad res transitum fecit. Ait enim quorum hae similitudines, res etiam eaedem. Hoc scilicet sentiens, quod res quoque naturaliter apud omnes essent eaedem: sicut enim ipsae animae passiones quae ex rebus sumuntur apud omnes homines eaedem sunt, ita quoque etiam ipsae res quarum similitudines sunt animae 64.0412C| passiones eaedem apud omnes sunt. Quocirca res quoque naturales sunt, sicut sunt etiam similitudines rerum, quae sunt passiones animae. Herminus vero huic est expositioni contrarius. Dicit enim non esse verum eosdem apud omnes homines esse intellectus, quorum voces significativae sunt. Quid enim, inquit, in aequivocatione dicetur? ubi unus idemque vocis modus plura significat; sed magis hanc lectionem veram putat, ut ita sit. Quorum autem hae primo notae, hae omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam eaedem: ut demonstrasse videatur quorum voces significativae sint, vel quorum passiones animae similitudines. Et hoc simpliciter accipiendum est secundum Herminum, ut ita dicamus, Quorum voces significativae sunt, illae sunt animae 64.0412D| passiones, tanquam diceret: animae passiones sunt, quas significant voces, et rursus quorum similitudines sunt ea quae intellectibus continentur, illae sunt res. Tanquam si dixisset, res sunt quas intellectus significant. Sed Porphyrius de utrisque acute subtiliterque judicat, et Alexandri sententiam magis probat, quod dicat non debere dissimulari de multiplici aequivocationis significatione. Nam et qui dicit ad unam quamlibet rem accommodat animum, scilicet quam intelligens voce declarat, et unum rursus intellectum quemlibet is qui audit exspectat. Quod si cum uterque ex uno nomine res diversas intelligit, ille qui nomen aequivocum dixit, designet clarius quid illo nomine significare voluerit, accipit mox qui 64.0413A| audit, et ad unum intellectum utrique conveniunt, qui rursus fit unus apud eosdem illos apud quos primo diversae fuerant animae passiones propter aequivocationem nominis. Neque enim fieri potest ut qui voces positione significantes a natura eo distinxit quod easdem omnes esse non diceret, eas res quas naturaliter esse proponebat, non eo tales esse monstraret, quod apud omnes easdem esse contenderet. Quocirca Alexander, vel propria sententia, vel Porphyrii auctoritate probandus est. Sed quoniam ita dixit Aristoteles, Quorum autem hae primo notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, quaerit Alexander si rerum nomina sunt, quid causae est ut primo intellectuum notas esse voces dixerit Aristoteles. Rei enim ponitur nomen, ut cum dicimus 64.0413B| homo, significamus quidem intellectum, rei tamen nomen est, id est animalis, rationalis, mortalis. Cur ergo non primarum rerum magis notae sunt voces quibus ponuntur, potius quam intellectuum? Sed fortasse quidem ob hoc dictum est, inquit, quod licet voces rerum nomina sint, tamen non idcirco utimur vocibus, ut res significemus, sed ut eas quae nobis ex rebus innatae sunt animae passiones. Quocirca propter quorum significantiam voces ipsae proferuntur, recte eorum primo esse dixit notas. In hoc vero Aspasius permolestus est. At enim qui fieri potest, ut eaedem apud omnes animae passiones sint, cum tam diversa sententia de justo ac bono sit? Arbitratur enim Aspasius passiones animae non de rebus incorporalibus, sed de his tantum quae sensibus capi possunt, 64.0413C| Aristotelem passiones animae dixisse, quod perfalsum est. Neque enim unquam intellexisse dicetur, qui fallitur, et fortasse quidem passionem animi habuisse dicetur, quicunque id quod bonum est, non eodem modo quo est, sed aliter, arbitratur, intellexisse vero non dicitur. Aristoteles autem cum de similitudine loquitur, de intellectu pronuntiat. Neque enim fieri potest ut qui quod bonum est malum esse arbitretur, similitudinem boni mente conceperit. Neque enim intellexit rem subjectam, sed quoniam quae sunt justa ac bona ad positionem omnia naturamve referuntur, et si de justo ac bono ita loquitur, ut de eo quod civile jus, aut civilis injuria dicitur, recte non eaedem sunt passiones animae, quoniam civile jus, civile bonum positione est, non natura. Naturale vero bonum 64.0413D| atque justum apud omnes gentes idem est. Et de Deo quoque idem est, cujus quamvis cultura diversa sit, idem tamen cujusdam eminentissimae naturae est intellectus. Quare repetendum breviter a principio est, partibus enim ad orationem usque pervenit: nam quod se prius quid esset nomen, quid verbum constituere dixit, hae minime partes orationis sunt; quod vero affirmationem et negationem, jam de composita ex verbis et nominibus oratione loquitur, quae eaedem rursus partes sunt enuntiationis. Et post enuntiationis propositionem, de oratione loqui proposuit, cujus ipsa quoque enuntiatio pars est. Et quoniam (ut dictum est) triplex est oratio, quae in litteris, quae in voce, quae in intellectibus est, qui 64.0414A| verbum et nomen diffiniturus esset, eaque significativa positurus, dicit prius quorum significativa sint ipsa verba et nomina, et inchoat quidem ab his nominibus et verbis quae sunt in voce dicens: Sunt ergo ea quae sunt in voce, et demonstrat quorum sunt significativa, adjiciens eorum quae sunt in anima passionum notae. Rursus nominum ipsorum verborumque quae in voce sunt ea verba et nomina quae essent in litteris constituta significativa esse declarat dicens, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in voce. Et quoniam quatuor ista quaedam sunt, litterae, voces, intellectus, res, quorum litterae et voces positione sunt, natura vero res atque intellectus, demonstravit voces non esse naturaliter, sed positione, per hoc quod ait non easdem esse apud omnes, sed 64.0414B| varias, ut est, et quemadmodum nec littera omnibus eaedem, sic nec eaedem voces. Ut vero demonstraret intellectus et res esse naturaliter, ait apud omnes eosdem esse intellectus, quorum essent voces significativae, et rursus apud omnes easdem res, quarum similitudines essent animae passiones, ut est, quorum autem hae primo notae, scilicet quae sunt in voce, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam eaedem. Passiones autem animae dixit, quoniam alias diligenter ostensum est omnem vocem animalis aut ex passione animae, aut propter passionem proferri. Similitudinem vero passionem animae vocavit, quod secundum Aristotelem nihil est aliud intelligere, nisi cujuslibet subjectae rei proprietatem atque imaginationem in 64.0414C| animae ipsius reputatione suscipere, de quibus animae passionibus in libris se de Anima commemorat diligentius disputasse. Sed quoniam demonstratum est quomodo verba et nomina et oratio intellectuum principaliter significativa sunt, quidquid est in voce significationis ab intellectibus venit. Quare prius paululum de intellectibus perspiciendum erat ei qui aliquid recte de vocibus disputaret. Ergo quod supra passiones animae et similitudines vocavit, idem nunc apertius intellectum vocat dicens:

Est autem quemadmodum in anima aliquoties quidem ...

Est autem quemadmodum in anima aliquoties quidem intellectus sine vero vel falso. Aliquoties autem cui jam necesse est horum alterum inesse, sic etiam in voce. Circa compositionem enim et divisionem est veritas et falsitas. Nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt 64.0414D| sine compositione et divisione intellectui, ut homo vel album, quando non additur aliquid. Neque enim adhuc verum vel falsum est, signum autem hujus est. Hircocervus enim significat aliquid, sed nondum verum vel falsum, si non, esse, vel non esse, addatur, vel simpliciter, vel secundum tempus.

Quoniam nomen et verbum atque omnis oratio significativa sunt animae passionum, ex ipsis sine dubio quae designant in eisdem vocibus proprietas significationis innascitur. Hic vero est totus atque continuus Aristotelicae ordo sententiae. Quoniam, inquit, ea primum vocibus significantur quae in animo et cogitatione versantur, intellectuum vero alios quidem simplices, et sine veri vel falsi enuntiatione perpendimus 64.0415A| ut cum nobis hominis proprietas tacita imaginatione suggeritur, nulla namque ex hac intelligentiae simplicitate vel veritatis nascitur vel falsitatis agnitio; sunt vero intellectus quidam compositi atque conjuncti in quibus inest jam quaedam vel veritatis vel falsitatis inspectio, ut cum ad quamlibet simplicem perceptionem mentis adjungitur aliud quod vel esse aliquid vel non esse constituat, ut si ad hominis intellectum esse vel non esse, vel album esse, vel album non esse copuletur, fient enim cogitabiles orationes veritatis vel falsitatis participes, hoc modo: Homo est, homo non est, homo albus est, homo albus non est, quarum quidem homo est, vel homo albus est, compositio dicitur, nam prior esse atque hominem, posterior hominem albo composita intellectus praedicatione 64.0415B| connectit, sin vero ad hominis intellectum adjiciam quiddam, ut ita sit, homo est, vel non est, vel albus est, aut aliquid tale, tunc in ipsa cogitatione veritas aut falsitas innascitur; ergo, inquit, quemadmodum aliquoties quidam simplices intellectus sunt, qui vero falsoque careant, quidam vero in quibus alterum horum reperiatur, sic etiam in voce. Nam quae voces denuntiant simplices intellectus, ipsae quoque a falsitate et veritate sejunctae sunt. Quae vero hujusmodi significant intellectus in quibus jam vel veritas vel falsitas constituta est, in ipsis quoque horum alterum inveniri necesse est. Nam si quis hoc solum dicit, homo vel album, vel etiam hircocervus, quanquam ista quidem significent, quoniam tamen significant simplices intellectus, manifestum est 64.0415C| omni veritatis vel falsitatis proprietate carere. Et tota quidem sententia hoc modo se habet. Diligentius tamen est attendendum quid est quod ait, Circa compositionem enim et divisionem est veritas falsitasque; quid etiam quod dictum est, nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt sine compositione vel divisione intellectui; illud quoque cur composito nomine, vel cur etiam usus est rei non subsistentis exemplo, ut diceret, hircocervus enim significat aliquid. Nec illud praetereundum est quid sit quod dictum est, vel simpliciter vel secundum tempus. Et primum quidem de eo dicendum est quod ait, Circa compositionem enim et divisionem est veritas falsitasque. Quaeritur namque utrumne omnis veritas circa compositionem et divisionem sit, an quaedam est, quaedam vero minime. 64.0415D| Illud quoque an in omni compositione vel divisione veritas falsitasque constituta sit, an hoc non generaliter, sed in quadam compositionis vel divisionis parte veritas falsitasque versetur. In opinionibus namque veritas est, quoties ex subjecta re capitur imaginatio vel etiam quoties, ita ut sese res habet, imaginationem accipit intellectus; falsitas vero est quoties aut non ex subjecto, aut ita ut sese res non habet imaginatio subjicitur intellectui; sed adhuc in veritate atque falsitate nihil equidem aliud reperitur, nisi quaedam opinionis habitudo ad subjectam rem. Qua enim habitudine et quomodo sese habet imaginatio ad rem subjectam, hoc solum in hac veritate vol falsitate perspicitur, quam quidem habitudinem 64.0416A| nullus dixerit compositionem. In hoc vero divisionis nullus ne fictus quidem modus intelligi potest. Illud quoque considerandum est numne aliqua sit in his compositio vel divisio, quae secundum substantiam suam vera dicuntur aut falsa, ut est vera voluptas bene vivendi, ut est falsa voluptas bellandi. Etiam illud quoque respiciendum est, quod in omnium maximo Deo quidquid intelligitur, non in eo accidentaliter, sed substantialiter intelligitur, etenim quae bona sunt substantialiter de eo non accidentaliter credimus. Quod si substantialiter credimus Deum, Deum vero nullus dixerit falsum, nihilque in eo accidentaliter poterit evenire, ipsa veritas Deus dicendus est; ubi est igitur compositio vel divisio in iis quae simplicia naturaliter sunt, nec ulla cujuslibet rei collatione 64.0416B| junguntur. Quare non omnis veritas neque falsitas circa compositionem divisionemque constat, sed sola tantum quae in intellectuum multitudine fit, et in prolatione dicendi. Nam in ipsa quidem habitudine imaginationis et rei nulla compositio est, in conjunctione vero intellectuum compositio fit. Nam cum dico, Socrates ambulat, hoc ipsum quidem, quod eum ambulare concepi, nulla compositio est; quod vero intellectus progressione ambulationem cum Socrate conjungo, quaedam jam facta est compositio. Quod si hoc oratione protulero, rursus eadem compositio est, et circa eam vis veritatis et falsitatis apparet. Quocirca in his solis compositionibus invenitur veritas atque mendacium, de quibus tota nunc quaestio est, in nomine scilicet et in verbo, in negatione et 64.0416C| affirmatione, in enuntiatione et oratione. Quam scilicet compositione veritatis et falsitatis naturam ab intellectibus accipientes in vocis prolatione conservant. De divisione autem quae ad negationem pertinet, deque compositione quae ad affirmationem, paulo post enucleatius dicam. Nunc illud videndum est, utrum verum sit circa omnem compositionem, circaque omnem divisionem, veritatem vel mendacium provenire, quod omnino falsum est. Quis enim dixerit hujusmodi nominum conjunctionem, et Socrates et Plato, vel si a se haec nomina dividantur, nec Socrates nec Plato, veri aliquam falsive tenere significantiam? Quare confitendum est neque circa omnem divisionem, neque circa omnem compositionem, eam scilicet quae in oratione versatur, mendacium 64.0416D| veritatemque subsistere. Sed illud verissimum est, quod omnis quae est in oratione veritas falsitasque, in compositione et divisione nascitur, non tamen omnis orationis compositio vel divisio verum retinet aut falsum. Ergo si sic dixisset, circa omnem compositionem vel divisionem veritas falsitasque est, mentiretur. Sed quoniam dixit simpliciter, veritas falsitasque circa compositionem divisionemque est, verissime subtilissimeque dixisse putandum est; illa enim nomina quae ita dicuntur simplicia, ut veritatem aut falsitatem quodammodo valeant designare, hujusmodi sunt ut intra se atque intra significationem suam quamdam retineant compositionem, ut si quis dicat, lego. Hoc est enim dicere, lego, tanquam ei 64.0417A| dicat, ego lego. Hoc autem compositio est; vel quoties interrogante alio, respondet alius, uno tantum sermone, videtur quoque tunc simplex sermo veritatem mendaciumque perficere, quod perfalsum est. Audientis namque responsio ad totum ordinem superioris enuntiationis adjungitur, ut si quis interroganti mundusne animal sit, est, respondeat, videtur haec una particula veritatem vel mendacium continere, sed falso. Non enim una est, sed ad vim ipsius responsionis intuenti tale est ac si diceretur mundus animal est. Quod vero ait nomina ipsa et verba consimilia esse, sine compositione vel divisione intellectui, illud designat quod supra jam dixit, ea quae sunt in voce notas esse animae passionum. Quod si notae sunt, sicut litterae vocum in se similitudinem 64.0417B| gerunt, ita voces intellectuum. Et quoniam dictum est cur de similitudine verborum et nominum atque animae passionum dixerit, cur etiam circa compositionem et divisionem falsum verumque esse proposuerit, dicendum est quid sit ipsa compositio vel divisio, in qua aut veritas aut falsitas invenitur. Nam quoniam de simplici enuntiativa oratione perpendit, ut posterius ipse in divisionedeclarat, dicens: Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, illam nunc compositionem designare vult, quae alicujus vel substantiam constituit, vel aliquid secundum esse conjungit. Nam cum dico, Socrates est, hoc ipsum esse Socrati applico, et substantiam ejus esse constituo. Sin vero dixero, Socrates philosophus est, philosophiam et Socratem 64.0417C| secundum esse composui; vel si dicam, Socrates ambulat, hujusmodi est tanquam si dicam, Socrates ambulans est. Igitur quoties hujusmodi fuerit compositio, quae secundum esse verbum vel substantiam constituat, vel res conjungat, affirmatio dicitur, et in ea veri falsique natura perspicitur: et quoniam omnis negatio ad praedicationem constituitur, hujus enim affirmationis quae est, Socrates est, negatio non ea quae dicit, non Socrates est, sed ea quae pronuntiat, Socrates non est; et ad id quod esse Socrates dictus est, non, negatio apponitur, ut cum id dicamus non esse, quod ante dictum est esse; ergo quoniam id quod in affirmatione secundum esse vel constitutum, vel conjunctum fuerit, ad id addita negatio separat vel ipsam substantiae constitutionem, vel etiam factam 64.0417D| per id quod dictum est, esse aliquid, conjunctionem, divisio vocatur. Quando enim dico, Socrates non est, esse a Socrates ejunxi, et cum dico, Socrates philosophus non est, Socratem ab eo quod est philosophum esse, separavi, quam separationem, quae ad negationem pertinet, divisionem vocavit. Ergo manifestum est quod si simplex in animae passionibus intellectus fuerit, cum ipse intellectus nullam adhuc veri falsique retineat naturam, eorum quoque prolationem ab utrisque esse separatam. Sed cum compositio secundum esse facta vel etiam divisio intellectibus, in quibus principaliter veritas et falsitas procreatur, evenerit, quoniam ex intellectibus voces capiunt significationem, eas quoque 64.0418A| secundum intellectuum qualitatem veras et falsas esse necesse est. Maximam vero vim habet exempli novitas et exquisita subtilitas. Ad demonstrandum enim quod unum solum nomen neque verum sit, neque falsum, posuit hujusmodi nomen, quod compositum quidem esset, nulla tamen ejus substantia reperietur. Si quod ergo unum nomen veritatem posset falsitatemve retinere, posuit hujusmodi nomen, quod est hircocervus, quod quoniam omnino in rebus nulla illi substantia est, falsum aliquid designare videtur, sed non designat aliquam falsitatem. Nisi enim dicatur hircocervus vel esse vel non esse, quanquam ipsum per se non sit, solum tamen dictum nihil falsi in eo sermone verive perpenditur. Ergo ad demonstrandam vim simplicis nominis, 64.0418B| quod omni veritate atque mendacio careat, tale in exemplo posuit nomen, cui res nulla subjecta sit. Quod si quid verum vel falsum unum nomen significare posset, nomen quod eam rem esse designat, quae in rebus non sit, omnino falsum esset: sed non est; non igitur ulla veritas falsitasque in simplici unquam nomine reperietur. Nec illud parvae curae fuit, nomen non ponere quod omnino nihil significaret, sed quod cum significaret quiddam, tamen verum aut falsum esse non posset, ut non videretur veritatis falsitatisque causa esse, eo quoniam nihil significaret; sed quoniam esset simpliciter dictum: quanquam in eodem illud quoque conficit, ut ostenderet non solum simplex nomen veritate atque mendacio esse alienissimum, sed etiam composita 64.0418C| quoque nomina, si non habeant aliquam secundum esse vel non esse (sicut superius dictum est) compositionem, verum vel falsum significare non posse; tanquam si diceret, non solum simplex nomen praeter aliquam compositionem, nihil verum falsumve significat, sed etiam composita utroque carent (sicut jam ipse dixit) nisi illis aut esse aut non esse addatur, vel simpliciter, vel secundum tempus. Hoc vero idcirco addidit quod in quibusdam ita enuntiationes fiunt, ut quod de ipsis dicitur, secundum substantiam proponatur, in quibusdam vero hoc ipsum esse quod additur non substantiam sed praesentiam quamdam significet. Cum enim dicimus Deus est, non eum dicimus nunc esse, sed tantum in substantia esse, ut hoc ad immutabilitatem potius substantiae 64.0418D| quam ad tempus aliquod referatur. Si autem dicimus, dies est, ad nullam diei substantiam pertinet, nisi tantum ad temporis constitutionem: hoc enim quod significat tale est, tanquam si dicamus nunc est: quare cum dicimus esse ut substantiam designemus, simpliciter est addimus; cum vero ita ut aliquid praesens significetur, secundum tempus. Haec est una quam diximus expositio. Alia vero hujusmodi est. Esse aliquid duobus modis dicitur, aut simpliciter, aut secundum tempus: simpliciter quidem secundum praesens tempus, ut si quis dicat, hircocervus est, praesens autem quod dicitur, tempus non est, sed confinium tempus, temporum, finis namque praeteriti est futurique principium. Quocirca 64.0419A| quisquis secundum praesens hoc sermone quod est esse utitur, simpliciter utitur, qui vero aut praeteritum jungit aut futurum, ille non simpliciter, sed jam in ipsum tempus incurrit. Tempora namque (ut dictum est) duo ponuntur, praeteritum atque futurum. Quod si quis cum praesens nominat, simpliciter dicit, cum utrumlibet praeteritum vel futurum dixerit, secundum tempus utitur enuntiatione. Est quoque tertia hujusmodi expositio, quod aliquoties ita tempore utimur, ut indefinite dicamus; ut si quis dicat, est hircocervus, fuit hircocervus, erit hircocervus, hoc indefinite et simpliciter dictum est. Sin vero aliquis addat, nunc est, vel heri fuit, vel cras erit, ad hoc ipsum esse quod simpliciter dicitur, addit tempus. Quare secundum unam trium harum expositionum 64.0419B| intelligendum est quod ait, si non esse vel non esse, addatur, vel simpliciter vel secundum tempus. Sed ei quod ante proposuit, quemadmodum esset aliquoties quidem in anima intellectus sine vero vel falso, post quasi consequens reddidit nomina ipsa per se verbaque esse simplicibus intellectibus consimilia, ut homo vel album; ei vero quod ait, cui jam necesse sit alterum horum inesse, nihil interim reddidit, sed hoc eo supplevisse putabitur, quod ait, sed nondum verum vel falsum est, si non esse vel non esse addatur: haec est enim intellectuum quaedam compositio, cui jam necesse est alterum horum inesse, qua in oratione vel esse vel non esse additur. Quocirca quoniam de nomine verboque proposuit, et quam breviter potuit vocum, litterarum, intellectuum, 64.0419C| rerumque consequentias altissima ratione monstravit, ad id quod primum proposuit dicens: Primum oportet constituere, quid sit nomen et quid verbum, ad haec inquam quae promiserat diffinire revertitur. Nomen vero diffiniens, ita subjecit.

DE NOMINE. Nomen igitur est vox significativa, ad placitum, ...

 Nomen igitur est vox significativa, ad placitum, sine tempore, cujus nulla pars est significativa, separata. In nomine enim quod est equiferus, ferus per se nihil significat, quemadmodum in oratione quae est, equus ferus.
 Omnis diffinitio generis constitutione formatur, differentiarum vero compositione perficitur. Nam si ad propositum genus differentias colligamus, easque 64.0419D| ad unam quam diffinire volumus speciem aptemus, usque dum uni tantum speciei collectio illa conveniat, nihil est quod ultra ad faciendam diffinitionem desideretur, ut ipsum hominem si quis diffiniat generi ejus quod est animal, duas necesse est differentias jungat, rationale scilicet atque mortale, faciatque hujusmodi ordinem, animal rationale mortale; quae diffinitio, si ad hominem referatur, plena est rationis substantiaeque descriptio. Volens ergo Aristoteles diffinire quid esset nomen, prius ejus genus sumpsit, dicens nomen vocem esse, idcirco scilicet ut hoc quod dicimus nomen ab aliis quae non voces, sed tantum soni, sunt separaret. Distat enim sonus a voce: sonus enim est percussio aeris sensibilis, 64.0420A| vox vero flatus per quasdam gutturis partes egrediens, quae arteriae vocantur quia aliqua linguae impressione formatur. Et vox quidem nisi animantium non est, sonus vero aliquoties inanimatorum quoque corporum conflictatione perficitur. Quare quia nomen vocem esse monstravit, ab aliis quae voces non sunt, sed tantum soni, hanc orationis partem separavit atque distribuit, et vocem quidem nominis velut genus sumpsit. Habet namque aliud quiddam speciei loco differens a nomine quod est verbum; habet quoque quasdam locutiones quae nihil ulla ratione significent, ut sunt articulatae voces quarum ipsa significatio non potest inveniri, ut scindapsus. Huic ergo generi alias differentias rursus apponit, quod nomen sicut vox a sonis aliis segregavit, 64.0420B| ita quoque hae differentiae nomen ab aliis speciebus sub voce positis dividant atque discernant; quod enim addidit, nomen vocem esse significativam, ab his inquam vocibus nomen disgregavit quae nihil omnino significant, ut sunt syllabae. Syllabae enim cum ex his totum nomen constet, adhuc ipsae omnino nihil significant. Sunt quoque quaedam voces litteris syllabisque compositae, quae nullam habent significationem, ut est blitiri. Ergo quoniam videbantur quaedam voces esse quae significatione carerent, nomen quod vox est et alicujus designationis semper causa profertur, non aliter diffiniendum erat, nisi illud ante a non significantibus vocibus segregaret. Itaque ait nomen esse vocem significativam ut vocem quidem ab aliis sonis, significatione vero addita 64.0420C| ab iis quae sub voce sunt nihil designantia, segregaret. Sed hoc nondum ad totam diffinitionem valet; neque solum nomen vox significativa est, sed sunt quaedam voces quae significant quidem, sed nomina non sunt, ut ea quae a nobis in a i quibusaffectibus proferuntur, ut cum quis gemitum edit, vel cum dolore concitus emittit clamorem. Illud enim doloris animi, illud corporis signum est, et cum sint voces et significent quamdam vel animi vel corporis passionem, nullus tamen gemitum clamoremque dixerit nomen. Mutorum quoque animalium sunt quaedam voces quae significent: ut canum latratus iras significat canum, alia vox autem mollior quaedam blandimenta designat, quare adjecta differentia separandum erat nomen ab his omnibus 64.0420D| quae voces quidem essent et significarent, sed nominis vocabulo non tenerentur; igitur adjecit nomen vocem esse significativam non simpliciter, sed secundum placitum. Secundum placitum vero est, quod secundum quamdam positionem placitumque ponentis aptatur; nullum enim nomen naturaliter constitutum est, neque unquam sicut subjecta res a natura est, ita quoque a natura veniente vocabulo nuncupatur. Sed hominum genus quod et ratione et oratione vigeret. nomina posuit, eaque quibus libuit litteris syllabisque conjungens singulis subjectarum rerum substantiis dedit. Hoc autem illo probatur, quod si natura essent nomina eadem, apud omnes gentes essent, ut sensus, quoniam naturaliter sunt, 64.0421A| iidem apud omnes sunt. Omnes enim gentes non aliis nisi solis oculis intuentur, audiunt auribus, naribus odorantur, ore accipiunt gustatus, tactu calidum vel frigidum, lene vel asperum judicant, atque haec hujusmodi sunt, ut apud omnes (ut dictum est) gentes eadem videantur; ipsa quoque quae sentiuntur, quoniam constituta naturaliter sunt, non mutantur. Dulcedo enim et amaritudo, album et nigrum, et quaeque alia sensibus quinque sentiuntur, eadem apud omnes sunt. Neque enim quod Italis dulce est in sensu, idem Persis videtur amarum, nec quod album oculis apud nos apparet, apud Indos nigrum est, nisi forte aliqua sensus aegritudine permutetur; sed hoc nihil attinet ad naturam. Igitur quoniam ista sunt naturaliter, apud omnes gentes eadem manent. Sic 64.0421B| ergo et nomina si naturalia esse videntur, eaedem essent apud omnes gentes, nec ullam susciperent mutationem. Nunc autem ipsum hominem alio vocabulo Latini, alio Graeci, diversis quoque vocabulis barbarae gentes appellant, quae in ponendis nominibus dissensio signum est non naturaliter, sed ad ponentium placitum voluntatemque rebus nomina fuisse composita, idem quoque monstrat quod saepe singulorum hominum permutata sunt vocabula. Quem enim nunc vocamus Platonem, Aristoteles antea vocabatur, et qui Theophrastus nunc dicitur, ante Aristotelem a suis parentibus Tirtamus appellabatur, in eadem quoque lingua quando plura vocabula uni adduntur rei, monstratur rem illam non naturalibus, sed appositis nominibus nuncupari, si enim naturalibus 64.0421C| nominibus res quoque vocarentur, unam rem uno tantum nomine signaremus. Quid enim attinet, si naturalia sunt vocabula, unius rei plures esse nominum voces, quae ad unam designationem demonstrationemque concurrerent. Dicimus enim gladius, ensis, mucro, et haec tria ad unam subjectam substantiam concurrunt. Ergo monstratum est nomina esse secundum placitum, id est secundum ponentium placitum, ac si diceret nomen esse vocem quidem et significativam, sed non naturaliter significativam, sed secundum placitum voluntatemque ponentis, hoc scilicet dividens ab his vocibus quae naturaliter designarent, ut sunt hae vel quas nos in passionibus affectibusque proloquimur, vel quas edere animalia muta conantur. Sed nondum supra dicta differentia plenam 64.0421D| nominis formam diffinitionemque constituit. Est namque verbo commune cum nomine, quod vox designativa et secundum placitum est, sed addita differentia quae est, sine tempore, nomen a verbo distinxit, neque enim nomen ullum consignificat tempus; verbi namque est, cum aut passio significatur, aut actio, aliquam quoque secum trahere vim temporis, qua illud cum vel facere vel pati dicitur proferatur. Cum enim dico Socrates, nullius est temporis; cum lego, vel legi, vel legam, tempore non carent. Addito ergo nomini quod sine tempore esse dicatur, nomen a verbo disjungitur. Sane nos nemo arbitretur opinari quod nullum nomen significet tempus. Sunt enim nomina quae tempus significatione demonstrent, velut 64.0422A| cum dico, hodie, vel cras, temporis nomina sunt, sed illud dicimus, quod cum eodem nomine tempus quoque non consignificatur. Aliud est enim significare tempus, aliud consignificare. Verbum enim cum aliquo proprio modo tempus quoque significat, ut cum agentis vel patientis modum demonstrat. Nam sine tempore ipsa passio vel actio non profertur, unde non dicimus quod nomen non significet tempus, sed quod nomen significatio temporis non sequatur. Restat autem una sola differentia, quae si superioribus adjungatur, plenissima fere nomen diffinitione formabitur, haec autem est qua nomen ab oratione separatur. Inveniuntur enim quaedam sine dubio orationes quae cum voces sint et significativae et secundum placitum, quippe quae sunt nominibus colligatae, tamen sunt sine tempore, ut cum dico Socrates et 64.0422B| Plato, haec namque oratio, cum ex nominibus juncta sit, nomen quidem non est, vox vero est significativa secundum placitum et tempore vacat, ut igitur nomen ab hujusmodi oratione divideret, addidit hanc differentiam, quae est cujus nulla pars est significativa separata. Oratio enim quoniam verbisque nomini usque conjungitur, verba vero vel nomina significativa esse palam est, partes quoque orationis significare aliquid dubium non est. Nominis vero pars quoniam simplex est, nihil omnino significat; sed cum omnis oratio omneque nomen et verbum ex subjectis intellectibus vim significandi sumat, est aliquoties ut unum nomen multos significet intellectus. Quocirca erit quoque ut non simplex nomen sit, 64.0422C| quod non unam tantum animi passionem intellectumque designet. Nam cum dico suburbanum, urbanum imaginationem significandi tenet, sed ita ut a toto nomine separatum, cum ad ipsum refertur nomen, significet nihil, et ut in eo quod dicimus equiferus, ferus vult quidem aliquid significare, sed si a tota compositione separatur, nihil omnino designat in eo nomine scilicet in quo cum equi particula junctum equiferum consignificabat. Omnis namque haec compositio unius intellectus designativa est, quare in oratione quidem ferus significat. Etenim equus ferus oratio duos retinet intellectus, in nomine vero nihil, quoniam hoc quod dicimus equiferus unius intellectus designativum est. Sed fortasse ferus cum ea parte qua junctum est, simul quidem consignificat, separatum 64.0422D| vero nihil, hoc est ergo quod ait:

At vero non quemadmodum in simplicibus nominibus, ... At vero non quemadmodum in simplicibus nominibus, sic se habet etiam in compositis. In illis enim nullo modo pars significativa est. In his autem vult quidem, sed nihil significat separata, ut in eo quod est equiferus, ferus. Secundum placitum vero, quoniam naturaliter nomen nullum est, sed quando fit nota, nam designant et illitterati soni, ut ferarum, quorum nullus est nomen.

Simplex enim nomen nec imaginationem aliquam partium significationis habet. Compositum vero tales habet partes, ut quasi conentur quidem aliquid significare, sed consignificent potius quam quidquam extra significent. Addito igitur nomini quod ejus partes 64.0423A| nihil separatae significent, nomen ab oratione disjunctum est. Postquam adjectionem quae est, cujus nulla pars est significativa separata, quid in nominis definitione valeret, explicuit, hoc scilicet quo nomen ab oratione sejungeret; illud quoque disserit cur sit additum quod dictum est secundum placitum. Nam quoniam nulla nominum significatio naturaliter est, sed omne nomen positione designat, idcirco dictum est, secundum placitum. Quod enim placuit ei qui primus nomina indidit rebus, hoc illis vocabulis designatur. Age enim quis naturaliter nomina esse confirmet, quorum apud omnes gentes est tam diversa varietas. Nec vero dicitur quod nulla vox naturaliter aliquid designet, sed quod nomina non naturaliter, sed positione significent. Alioqui habent hoc 64.0423B| ferarum, mutorumque animalium soni, quorum vox quidem significat aliquid, ut hinnitus equi consueti equi inquisitionem, latratus canum latrantium iracundiam monstrat, et alia hujusmodi. Sed cum voces mutorum animalium propria natura significent, nullis tamen elementorum formulis conscribuntur. Nomen vero quanquam subjacet elementis, prius tamen quam ad aliquam subjectae rei significationem ponatur, per se nihil designat, ut cum dicimus scindapsus vel hereceddyn, haec per se nihil quidem significant, sed si ad subjectae rei alicujus significationem ponantur, ut dicatur vel homo scindapsus, vel lapis hereceddyn, tunc haec quae per se nihil significabant, positione et secundum ponentis quoddam placitum designant. Ergo cum nomen significativum est, quando (ut ipse ait) 64.0423C| fit nota, tunc autem fit nota cum secundum ponentis placitum vocabulum quod naturaliter nihil designabat ad subjectae rei significationem datur; hoc est enim quod ait, fit nota; si enim naturaliter nomina significarent, nunquam de his Aristoteles diceret, fit nota, tunc enim non fieret nota, sed esset; ergo quoniam nomina secundum placitum significativa sunt, ferarum vero illitterati soni secundum naturam, idcirco horum voces esse nomina non dicuntur. Universaliter autem dicimus: omnium vocum aliae sunt quae inscribi litteris possunt, aliae quae non possunt. Et rursus earum quae inscribuntur vel minime, aliae quidem significant, aliae vero nihil. Amplius quoque omnium vocum, aliae secundum placitum designant, aliae vero naturaliter. Nomen ergo secundum placitum 64.0423D| est, positione enim factum est subjectae rei nota. Nihil enim nominum est quod naturaliter significet, non enim nomen informat significatio secundum naturam, sed secundum placitum significatio. Nam et illitterati soni significant, ut sunt ferarum, quos ideo sonos vocavit, quoniam sunt muta quaedam animalia quae vocem omnino non habent, sed tantum sonitu quodam concrepant. Quidam enim pisces non voce, sed branciis sonant et (ut Porphyrius autumat) cicada per pectus sonitum mittit, quorum omnium nihil est nomen. Hoc autem dictum est non quod nullum nomen sit harum vocum quas animalia proferunt, sed quod his non velut nominibus utantur. Nam quamvis illitterata sit vox et natura significet, ut 64.0424A| latratus canum, dicitur tamen latratus, et leonis fremitus, et tauri mugitus, haec sunt nomina ipsarum vocum quae a mutis animalibus proferuntur; sed non hoc dicimus quoniam eorum nihil est nomen, sed quoniam horum sonorum nihil tale est, ut nomen esse possit, id est ut secundum ea velut nominibus utentes ferae sibi invicem colloquantur, habent enim significationem, sed (ut dictum est) naturalem. Nomen autem secundum placitum est.

Non homo vero non est nomen, at vero nec positum ...

Non homo vero non est nomen, at vero nec positum est nomen, quo illud oporteat appellare. Nam neque oratio, neque negatio est, sed sit nomen infinitum, quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod non est. Catonis autem vel Catoni, et quaecunque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis. Ratio autem 64.0424B| ejus est in aliis quidem eadem, sed differt. Quoniam cum est, vel fuit, et erit, adjunctum, neque verum, neque falsum est, nomen vero semper, ut Catonis est, vel non est, nondum enim aliquid dicit verum aut falsum.

Superius omnia quaecunque extra nomen essent praedictis adjectionibus a nomine separavit; nunc vero quoniam sunt quaedam quae sub diffinitione quidem nominis cadunt, videntur tamen a nomine discrepare, de his disserit, ut quid esse nomen integre videatur expediat. Quod enim dicimus non homo, vel non equus, oratio quidem non est. Omnis enim oratio aut nominibus constat et verbis, aut solis duobus vel pluribus verbis, vel solis nominibus. In eo autem quod est non homo, unum tantum 64.0424C| nomen est, quod dicitur homo, id autem quod est non, neque nomen est, neque verbum. Quare neque ex duobus verbis constat, aut ex verbo et nomine. Verbum enim in eo nullum est, quare id quod dicimus non homo, oratio non est. Jam vero nec verbum esse monstrare superfluum est, cum in verbis tempora semper reperiantur, in hoc vero nullum omnino quisquam tempus inveniat. Sed nec negatio est. Omnis enim negatio oratio est, non homo vero cum oratio non sit, nec negatio esse potest. Illud quoque, quod omnis negatio aut vera aut falsa est, non homo vero neque verum neque falsum est, sensus enim plenus non est, quare negatio esse propter hoc quoque non dicitur. Nomen vero esse quis dicat, cum omne nomen sive proprium, 64.0424D| sive appellativum sit, definite significet. Cum enim dico Cicero, unam personam, unamque substantiam nominavi, et cum dico homo, quod est nomen appellativum, definitam substantiam significavi. Cum vero dico non homo, significo quidem quiddam, id quod homo non est, sed hoc infinitum est. Potest enim et canis significari; et equus, et lapis, et quodcunque homo non fuerit, et aequaliter dicitur, et in eo quod est, et in eo quod non est. Si quis enim de Sylla qui non est, dicat non homo, significat quiddam quod in substantia atque in rerum natura non permanet. Si quis autem vel de lapide vel de ligno, vel de aliis quae sunt rebus dicat non homo, idem tamen aliquid significabit, et semper 64.0425A| praeter id quod nominat hujusmodi vocabuli significatio est. Sublato enim homine quidquid praeter hominem est, hoc significat non homo, quod a nomine plurimum differt; omne enim nomen (ut dictum est) definite id significat quod nominatur, et non similiter et de eo quod est, et de eo quod non est dicitur, sed haec hujusmodi vox et designativa est, et ad placitum, et sine tempore, et (ut dictum est) partes ejus nihil extra designant. Quare dubia apud antiquos sententia fuit, utrum nomen hoc non dicerent, an hoc aliqua adjectione nominis diffinitioni subjicerent. Et qui hoc a nomine separabant, ita nomen diffinitione claudebant dicentes nomen esse vocem designativam secundum placitum sine tempore circumscriptae significationis, cujus partes 64.0425B| nihil extra designarent, ut quoniam non homo rem circumscriptam non designaret, a nomine separetur. Alii vero non eodem modo, sed dicebant quidem id esse nomen, sed non simpliciter. Quadam namque adjectione sub nomine poni posse illud putabant hoc modo, ut sicut homo mortuus non dicitur simpliciter homo, sed homo mortuus. Ita quoque et nomen hoc quod nihil definite significaret, non diceretur nomen simpliciter, sed nomen infinitum, cujus sententiae Aristoteles auctor est, qui se hoc rei vocabulum autumat invenisse. Ait enim, at vero nec nomen est positum, quo illud oporteat appellare, dicens id quod dicimus non homo quo vocabulo debeat appellari non novit antiquitas, et usque ad Aristotelem nullus noverat quid esset id quod non 64.0425C| homo diceretur, sed hic huic sermoni vocabulum posuit dicens, sed sit nomen infinitum non simpliciter nomen, quoniam nulla circumscriptione significat, sed infinitum nomen, quoniam plura et in ea infinite significat. Sed hoc non solum hujusmodi vocibus contingit, ut simpliciter sub nomine poni non possint, sed sunt quaedam aliae quae omnia quidem accidentia nominis habent, et definite significant, sed quadam alia discrepantia, nomina simpliciter dici non possunt, ut sunt obliqui casus, ut cum dicimus Catonis, Catoni, Catonem, et caeteros. Horum enim discrepantia est a nomine, quod nomen rectum junctum cum est, vel non est, enuntiationem facit, ut si quis dicat, Socrates est, hoc verum vel falsum est. Si enim vivente Socrate diceretur, verum esset, 64.0425D| si vero mortuo, falsum esset, quare affirmatio est. Si quis autem dicat, Socrates non est, rursus facit negationem, et in ea quoque veritas vel falsitas invenitur. Ergo omne nomen rectum junctum cum est vel non est, enuntiationem conficit. Hi vero obliqui casus juncti cum est, vel cum non est, enuntiationem nulla ratione perficiunt. Enuntiatio namque est perfectus orationis intellectus in quem veritas aut falsitas cadit. Si quis ergo dicat, Catonis est, nondum est plena sententia; quid enim sit Catonis non dicitur, atque eodem modo, Catoni est, vel Catonem est. In his ergo quoniam cum est vel non est injuncta, enuntiationem non perficiunt, est quaedam a nomine discrepantia, quanquam sint nomini 64.0426A| omni diffinitione conjuncti. Magna est enim discrepantia quod rectum nomen cum est junctum, perfectam orationem facit, obliqui casus imperfectam. Quod autem dictum est obliquos casus cum est verbo junctos orationem perfectam non facere, non dicimus quoniam cum nullo verbo obliqui casus junguntur ita, ut nihil indigentem perficiant orationem. Cum enim dico, Socratem poenitet, enuntiatio est, sed non cum omni verbo, sed tantum cum est vel non est, hi casus juncti perfectam orationem nulla ratione constituunt. Atque hoc est quod ait: Catonis autem vel Catoni et quaecunque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis. Unde etiam discrepare videntur, haec enim nomina non vocantur. Illa enim rectius dicuntur nomina quae prima posita 64.0426B| sunt; id est quae aliquid monstrant. Genitivus enim casus non aliquid, sed alicujus, et dativus alicui, et caeteri eodem modo. Rectus vero qui est primus rem monstrat, ut si quis dicat Socrates, atque ideo hic nominativus dicitur, quod nominis quodammodo solus teneat vim, nomenque sit, et verisimile est eum qui primus nomina rebus imposuit ita dixisse, vocetur hic homo, et rursus vocetur hic lapis. Posteriore vero usu factum est, ut in alios casus primitus positum nomen derivaretur. Illud quoque majus est quod omnis casus nominis alicujus casus est. Ergo nisi sit nomen, cujus casus sit, casus nominis dici recte non potest. Casus autem omnis inflexio est. Sed genitivus, et dativus, et caeteri nominativi inflexiones sunt, quare nominativi casus erunt, sed omnis 64.0426C| casus qui secundum nomen est, nominis casus est. Nomen igitur nominativus est. Aliud vero est casus alicujus quam est idipsum cujus casus est, casus igitur nominis, nomen non est. Quod vero adjecit, ratio vero ejus est in aliis quidem eadem, hoc inquit. Ratio et diffinitio obliqui casus et nominis eadem in omnibus aliis est, nam et voces sunt et significativae, et secundum placitum, et sine tempore, et circumscriptae designant. Sed (ut ipse ait) differt quoniam cum est, vel fuit, vel erit, adjunctum, neque verum neque falsum est. Quod a recto nomine sine ulla dubitatione perficitur, ut cum est vel fuit, vel erit adjunctum verum falsumve conficiat, quod designavit per hoc quod ait. Nomen vero semper subaudiendum est, scilicet, facit verum falsumve, cum est vel fuit vel 64.0426D| erit adjunctum, eorumque ponit exempla. Catonis est, vel non est, in his enim (ut ipse ait) neque verum aliquid dicitur, neque falsum, quare integra nominis diffinitio est hujusmodi. Nomen est vox designativa, secundum placitum, sine tempore, circumscriptae significationis, cujus partes extra nihil designant, et cum est, vel erit, vel fuit adjunctum, nullius indigentis orationis perficiens intellectum enuntiationemque constituens; quoniam igitur de nomine expeditum est, ad diffinitionem verbi veniamus.

DE VERBO.

Verbum autem est quod consignificat tempus, cujus ...

Verbum autem est quod consignificat tempus, cujus pars nihil extra significat, et est semper eorum quae de altero praedicantur, nota. Dico autem quoniam consignificat 64.0427A| tempus, ut cursus quidem nomen est; currit autem verbum, consignificat enim nunc esse. Et est semper eorum quae de altero dicuntur, nota, ut eorum quae de subjecto vel in subjecto sunt.

Verbi quidem integra diffinitio est hujusmodi. Verbum est vox significativa secundum placitum, quae consignificat tempus, cujus nulla pars extra designativa est. Sed quoniam commune est illi cum nomine esse vocem et significativam, et secundum placitum, idcirco illa reticuit. Ab his autem quae propria sunt verbi inchoavit. Verbi autem proprium est, quo a diffinitione nominis segregatur, quod consignificat tempus. Omne enim verbum consignificationem temporis retinet, non significationem. Nomen enim significat tempus. Verbum autem cum principaliter 64.0427B| actus passionesque significet, cum ipsis actibus et passionibus temporis quoque vim trahit, ut in eo quod dico lego, actionem quidem quamdam principaliter monstrat. Hoc verbum, sed cum ea ipsa agendi significatione praesens quoque tempus adducit, atque ideo non ait verbum significare tempus, sed consignificare. Neque enim principaliter verbum significat tempus (hoc enim nominis est), sed cum aliis quae principaliter significat, vim quoque temporis inducit et inserit. Ergo cum nomen et verbum voces significativae sint, et secundum placitum, additum verbo quod consignificat tempus, a nomine segregatur, ut enim saepe dictum est, nomen significare tempus poterit, verbum vero consignificare, et sicut in diffinitione nominis addidit, nihil omnino partes separatas 64.0427C| a tota compositione nominis designare, propter orationes quae nominibus essent compositae, ut est Plato et Socrates, ita quoque in verbo addidit, nihil extra verbi partes significare, propter eas orationes quas verba componunt, ut est ambulare et currere, haec enim oratio ex verbis est composita, et singula verba et in ipsa oratione et praeter eam per se ipsa significant. In verbo vero nullo modo, et sicut in nomine pars nominis nihil designat separata, ita in verbo pars verbi nihil separata designat. Dicit autem esse verbum semper eorum quae de altero praedicantur notam, quod hujusmodi est ac si diceret nihil aliud nisi accidentia, verba significare. Omne enim verbum aliquod accidens designat; cum enim dico cursus, ipsum quidem est accidens, sed non ita dicitur 64.0427D| ut id alicui inesse vel non inesse dicatur. Si autem dixero currit, tunc ipsum accidens in alicujus actione proponens, alicui inesse significo, et quoniam quod dicimus currit, praeter aliquod subjectum esse non potest (neque enim dici potest praeter eum qui currit); idcirco dictum est omne verbum eorum esse quae de altero praedicantur significativum, ut verbum quod est currit tale significat quiddam quod de altero praedicetur, id est de currente; his igitur expeditis quod ait verbum consignificare tempus exemplis aperuit. Ait enim, dico autem quoniam consignificat tempus, ut cursus quidem est nomen, currit vero verbum, consignificat enim nunc esse. Expeditissime quod verbum distaret a nomine, verbi et 64.0428A| nominis interpositione monstravit; etenim quoniam cursus accidens est, et nominatum est, ita ut sit nomen, non consignificat tempus. Currit vero, id est accidens in verbo positum praesens tempus designat, et hoc verbum distare videtur a nomine quod illud consignificat tempus, illud vero praeter omnem consignificationem temporis praedicatur. Sed postquam verbum consignificare tempus ostendit, id, quod supra jam dixerat, verbum semper de altero praedicari, nunc memoriter quemadmodum praedicatur ostendit. Ait enim: Et semper est eorum quae de altero dicuntur nota, ut eorum quae de subjecto vel in subjecto. Hoc scilicet dicens, ita verbum significat aliquid, ut id quod significat de altero praedicetur, sed ita ut accidens, omne namque accidens et in subjecto est, et de subjecta 64.0428B| substantia sibi praedicatur. Nam cum dico currit, id de homine; si ita contingit, praedico scilicet de subjecto, et ipse cursus in homine est. Unde verbum currit inflexum est, ergo quod dicit semper eorum esse notam verbum quae de altero praedicentur, hoc monstrat: Verbum accidentia semper significare, quoniam ait, eas res verbi significatione monstrari quae vel in subjecto essent, vel de subjecto dicerentur, vel certe ut sit alius intellectus, quoniam solet indifferenter uti de subjecto aliquid praedicari, tanquam si dicat in subjecto esse, et saepe cum dicit de subjecto aliquid praedicari, in subjecto esse significat, cum vellet ostendere accidentium significationem contineri verbis, ait ea semper designari verbis quae de subjecto essent. Sed quoniam hoc videbatur obscurius, patefecit 64.0428C| addito vel in subjecto, ut quid esset de quo supra dixerat de subjecto, exponeret cum addidit vel in subjecto, tanquam enim si ita dixisset: Verbum quidem semper eorum nota est, quae de altero praedicantur ut de subjecto; sed ne hoc fortasse cuipiam videatur obscurius, hoc dico esse de subjecto, quod est esse in subjecto. Vel melior haec expositio est, si similiter dixisse eum arbitremur, tanquam si diceret: omne verbum significat quidem accidens, sed ita ut id quod significat aut particulare sit aut universale, ut id quod ait de subjecto, ad universalitatem referamus, quod in subjecto, ad solam particularitatem. Cum enim dico movetur, verbum quidem est et accidens, sed universale. Motus enim plures species habet, ut cursus sub motu ponitur. Ergo cursus si diffiniendus est, motum de cursu praedicamus. Quocirca motus 64.0428D| genus quoddam est cursus, atque ideo motus de cursu ut de subjecto praedicabitur, cursus vero ipse, quoniam species alias non habet, in subjecto tantum est, id est in currente. Motus autem quanquam et ipse sit in subjecto, tamen de subjecto praedicatur. Ideo dicit, eorum esse notam verbum quae de altero praedicentur, atque addit, ut eorum quae de subjecto vel in subjecto. Hoc dicit accidentium quidem vim verba significant, sed talium quae aut universalia sint, aut particularia, ut cum dico moveor, universale quiddam est, et de subjecto dicitur, ut de cursu. Cum vero dico curro, particulare est, et quoniam de subjecto non dicitur, in subjecto solum est.

Non currit autem, et non laborat, verbum non dico, ...

Non currit autem, et non laborat, verbum non dico, 64.0429A| consignificat enim tempus, et semper de aliquo est. Differentiae autem huic non est positum nomen, sed fit infinitum verbum. Quoniam similiter in quolibet est, et quod est, et quod non est. Similiter autem curret, et currebat non est verbum, sed casus verbi, differunt autem a verbo. Quoniam hoc quidem praesens tempus consignificat, illa vero quae circa sunt

Quemadmodum dixit in nomine, non homo nomen non est, idcirco quod multis aliis conveniret, quae homines non essent, quoniamque de homine id quod diceret auferret, nihilque definitum in eadem praedicatione relinqueret, quod enim non homo est, potest esse et centaurus, potest esse et equus, et alia quae vel sunt vel non sunt, atque ideo infinitum nomen vocatum est, ita quoque etiam in verbo, quod est 64.0429B| non currit, vel non laborat, infinitum quoque ipsum est, quoniam non solum de eo quod est, verum est, sed etiam de eo quod non est praedicari potest. Possum namque dicere, homo non currit, et id quod aio non currit, vel non laborat, de ea re quae est praedico, id est de homine. Possum rursus dicere, Sylla non currit, sed Sylla non est, ergo hoc quod dico non currit, et de ea re quae est valet, et de ea quae nihil est, praedicari. Sed forte aliquis hoc quoque in verbis esse finitis contendat. Possum namque dicere, equus currit, hippocentaurus currit, et de ea re scilicet quae est, et de ea quae non est. Et quod complectitur de futuro ac praeterito dixit quod futurum quidem ante praesens tempus est, praeteritum vero retro relinquitur, et novo admirabilique sermone usus est, 64.0429C| quod ait complectitur, sed nos id quantum Latinitas passa est, transferre diu multumque laborantes, hoc solo potuimus, Graeca vero oratione luculentius dictum est. Ita enim se habet τὰ δὲ τῶν πέριξ. Quod qui Graecae linguae peritus est, quantum melius Graeca oratione sonet, agnoscit.

Ipsa itaque secundum se dicta verba, nomina sunt, ...

Ipsa itaque secundum se dicta verba, nomina sunt, et significant aliquid. Constituit enim qui dicit, intellectum, et qui audit, quiescit, sed si est, vel non est, nondum significat, neque enim signum est rei esse vel non esse, nec si ipsum est purum dixeris. Ipsum enim nihil est, consignificat autem quamdam compositionem, quam sine compositis non est intelligere.

Hoc in loco Porphyrius de Stoicorum dialectica, aliarumque scholarum multa permiscet, et in aliis 64.0429D| quoque hujus libri partibus, id est in expositionibus idem facit, quod interdum nobis est negligendum. Saepe enim superflua explanatione magis obscuritas comparatur. Nunc autem Aristotelis hujusmodi sententia est, Verba, inquit, ipsa secundum se dicta nomina sunt, non secundum id quod omnis pars orationis communiter nomen vocatur, ut dicimus nomina rerum, sed quod omne verbum per se dictum, neque addito de quo praedicatur tale est, ut nomini sit affine. Nam si dicam, Socrates ambulat, id quod dixi ambulat, totum pertinet ad Socratem. Nulla ipsius intelligentia propria est. At vero cum dico solum ambulat, ita quidem dixi, tanquam si alicui insit, id est tanquam si quilibet ambulet, sed tamen per se 64.0430A| est, propriamque retinens sententiam hujus verbi significatio, unde fit ut apud Graecos quoque cum articularibus praepositivis sola verba dicta proferantur, ut est, τὸ περιπατεῖν, τοῦ περιπατεῖν, τῷ περιπατεῖν. Quod si verba cum nominibus conjungantur in oratione Graeca, articularia praepositiva addi non possunt, nisi sola dicta sint. Quoniam significant rem, et ita ut quamvis ea significent quae alicui insint, tamen quod secundum se, et per suam essentiam dicantur, idcirco sunt nomina, et quod Aristoteles ait: Ipsa quidem secundum se dicta verba nomina sunt, tale est ac si diceret, ipsa quidem sola neque cum aliis juncta verba, nomina sunt. Cujus rei hoc argumentum reddit. Constituit enim, inquit, qui dicit intellectum, et qui audit quiescit, hoc autem tale 64.0430B| est. Omne nomen auditum, quoniam per syllabas progrediens aliquantulum temporis spatium decerpit, in ipsa progressione temporis qua dicitur nomen, audientis quoque animus progreditur, ut cum dico imperterritus sicut per syllabas im, et per, et ter, et caeteras progreditur nomen, ita quoque animus audientis per easdem syllabas vadit. Sed ubi quis expleverit nomen et dixerit imperterritus, sicut nomen syllabarum progressione finitum consistit, ita quoque audientis animus conquiescit. Nam cum totum nomen audit, totam significationem capit, et animus audientis, qui dicentis syllabas sequebatur, volens quod ille diceret intelligere, cum significationem coeperit, consistit, et ejus animus perfecto demum nomine constituitur, hoc est enim quod ait: Constituit 64.0430C| enim qui dicit intellectum, et qui audit quiescit. Etenim is qui loquitur postquam totum sermonem dixerit, audientis animum constituit. (Non est enim quo progrediatur intelligentia) ipsoque nomine terminato, animus auditoris qui progrediebatur, explicatione nominis constituitur, et quiescit, et ultra ad intelligentiam, quippe expedita significatione nominis, non procedit, sed hoc verbo nominique commune est, sed si verbum solum dicatur. Namque si cum nomine conjungatur, nondum audientis constituitur intellectus. Est enim quo ultra progredi animus audientis possit. Quod cum dico, Socrates ambulat, hic ambulat non per se intelligitur, sed ad Socratem refertur, et in tota oratione consistit intellectus, non in solo sermone; at vero si solum 64.0430D| dictum sit, ita in significatione consistit, quemadmodum in nomine. Recte igitur dictum est ipsa secundum se dicta verba nomina esse, quoniam constituit is qui dicit intellectum, et qui audit quiescit. Vel certe erit melior expositio si ita dicamus verba ipsa secundum se dicta nomina esse, idcirco quoniam cujusdam rei habeant significationem, neque enim si talis rei significationem retinet verbum, quae semper aut in altero sit, aut de altero praedicetur, idcirco jam nihil omnino significat, nec si significat aliquid quod praeter subjectum esse non possit, idcirco jam etiam illud significat quod subjectum est, ut cum dico sapit, non idcirco nihil significat, quoniam hoc ipsum sapit, sine eo quod sapere potest, 64.0431A| esse non possit, nec rursus cum dico sapit, illum ipsum quod sapit in altero esse, sed illud quod dico sapit, nomen est cujusdam rei, quae semper sit in altero et de altero praedicetur, unde fit ut intellectus quoque sit. Nam qui audit sapit, licet per se constantem rem non audiat (in altero namque semper est) et in quo sit dictum non est, tamen intelligit quiddam et ipsius verbi significatione nititur, et in ea constituit intellectum et quiescit, ut ad intelligentiam nihil ultra quaerat omnino sicut fit in nomine. Quemadmodum enim nomen cujusdam rei significatio propria est per se constantis, ita quoque verbum significatio rei est non per se subsistentis, sed alterius subjecto, et quodammodo fundamento nitentis. Est hic quaestio, non enim verum videri potest, quod 64.0431B| ait; constituit enim quod dicit intellectum, et quod audit quiescit. Nam neque qui dicit constituit intellectum, neque quod audit quiescit; deest enim quiddam sermoni vel nomini, ut si quis dicat Socrates, mox audientis animus requirit quid Socrates, facitne aliquid an patitur? et nondum audientis intellectus est quietus, cum horum aliquid requirit, et in verbo idem est, cum dico legit, quis legat animus audientis requirit. Nondum ergo qui dicit constituit intellectum, nec qui audit quiescit. Sed ad hoc Aristotelem retulisse putandum est, quoniam quilibet audiens cum significativam vocem coeperit animo, ejus intelligentia nititur, ut cum quis audit, homo, quid sit hoc ipsum quod accipit mente comprehendit, constituitque animo audisse animal rationale mortale. 64.0431C| Si quis vero hujuscemodi vocem coeperit, quae nihil omnino designet, animus ejus nulla significatione neque intelligentia roboratus errat, ac vertitur, nec ullis designationis finibus conquiescit, quare Aristotelis recta sententia est, et verba secundum se dicta esse nomina, et dicentem constituere intellectum, audientemque quiescere, sed hujusmodi quaestio ab Aspasio proposita est et ab eodem resoluta. Postquam igitur Aristoteles secundum se dicta verba nomina esse constituit, inquit, sed si est vel non est nondum significant, quod hujusmodi est ac si diceret: Significatur quidem quiddam a verbis, velut a nominibus, sed nulla tamen inde negatio affirmatiove perficitur. Cum enim dico sapit, est quidem quaedam significatio, sed nihil aut esse aut non esse demonstrat, 64.0431D| id est neque affirmativum aliquid, neque negativum est; nam si affirmatio et negatio in intellectuum compositionibus invenitur, ut supra jam docuit, neque sola nomina dicta neque verba aut affirmationem, aut ullam facient negationem. Pluribus enim modis docuit Aristoteles alias non in rebus, sed in intellectibus veritatem falsitatemque esse constitutam, quoniam si in rebus veritas falsitasve esset, una res sola aut affirmatio esset, aut quae ei contraria est, negatio. Nunc vero quoniam intellectibus junctis, veritas et falsitas ponitur, oratio quoque opinionis atque intellectus passionumque animae interpres est. Quare sine compositione intellectuum, verborumque veritas et falsitas 64.0432A| non videtur existere, quocirca praeter aliquam compositionem nulla affirmatio vel negatio est. Verba igitur per se dicta significant quidem quiddam, et sunt rei nomina, sed nondum ita significant, ut vel esse vel non esse aliquid constituant, id est ut affirmationem faciant aut negationem. Nam sicut in nominis partibus aut verbi, partes ipsae nihil significant, omnes vero designant simul, ita quoque in affirmationibus aut negationibus, partes quidem significant, totae vero conjunctae verum falsumve designant, ut cum dico Socrates philosophus est, Socrates philosophus non est, sigillatim positae partes propria significatione nituntur, sed nihil verum falsumve significant, omnes vero simul junctae, ut est Socrates philosophus est, veritatem faciunt, vel 64.0432B| quod est huic contrarium, falsitatem. Quare cum verba secundum se dicta nomina sint, et significent aliquid, et partes quaedam ejus compositionis sunt, quae verum falsumve faciant, non tamen ipsa in propria significatione vel esse, quod est affirmationis, vel non esse, quod est negationis, designant. Nisi enim cui insit verbum illud fuerit additum, non fit enuntiatio, ut cum dico sapit, nisi qui sapiat, dicam, propositio non est. Quod autem addidit, neque enim signum est rei esse vel non esse, tale quiddam est esse, quod verbum est, vel non esse, quod infinitum verbum est, indicat, non est signum rei, id est nihil per se significat. Esse enim nisi in aliqua compositione non ponitur. Vel certe omne verbum dictum per se significat quidem aliquid, sed 64.0432C| si est vel non est, nondum significat. Non enim cum aliquid dictum fuerit, idcirco aut esse aut non esse significat. Atque hoc est quod ait: Neque enim signum est rei esse vel non esse, etenim quam rem verbum designat, esse ejus vel non esse non est signum ipsum verbum, quod de illa re dicitur, ac si sic diceret: Neque enim signum est verbum quod dicitur, rei esse vel non esse, hoc est de qua dicitur re, ut id quod dico, rei esse vel non esse, tale sit, tanquam si dicam, rem ipsam significare esse vel non esse, atque hic est melior intellectus, ut non sit signum verbum ejus rei de qua dicitur esse vel non esse subsistendi, scilicet vel non subsistendi, quod illud quidem affirmationis est, illud vero negationis, ut sit talis sensus, neque enim quod dicitur 64.0432D| verbum signum est subsistendi rem vel non subsistendi. Sed quod addidit, Nec si hoc ipsum est, purum dixeris, vel si ita dicamus, Nec si hoc ipsum ens, purum dixeris. Alexander quidem dicit est vel ens aequivocum esse. Omnia enim praedicamenta, quae nulli communi generi subduntur, aequivoca sunt, et de omnibus esse praedicatur. Substantia enim est, et qualitas est, et caetera. Ergo nunc hic dicere videtur ipsum ens vel est, unde esse traductum est, per se nihil designat. Omne enim aequivocum per se positum nihil designat; nisi enim ad res quasque pro voluntate significantis aptetur, ipsum per se ideo nullorum designativum est, quod multa significat. Porphyrius vero aliam protulit expositionem, 64.0433A| quae hujusmodi est. Sermo hic, quem dicimus est, nullam per se substantiam monstrat, sed semper aliquam conjunctionem vel earum rerum quae sunt, si simpliciter apponatur, vel alterius secundum participationem: nam cum dico, Socrates est, hoc quod dico Socrates aliquid eorum est quae sunt, et in rebus iis quae sunt Socratem jungo; sin vero dicam, Socrates philosophus est, hic, inquam, Socrates philosophia participat. Rursus hic quoque Socratem philosophiamque conjungo, ergo hoc quod dico est, vim conjunctionis cujusdam obtinet, non rei, quod si propositionem aliquam copulationemque promittit, solum dictum nihil omnino significat, atque hoc est quod ait, nec si hoc ipsum est, purum dixeris, id est solum, non modo neque veritatem neque falsitatem 64.0433B| designat, sed omnino nihil est, et quod secutus est planum fecit, significat, inquit, quamdam compositionem quam sine compositis non est intelligere. Nam si est verbum compositionis conjunctionisque cujusdam vim et proprium obtinet locum, purum et sine conjunctione praedicatum nihil significat, sed eam ipsam compositionem, quam designat cum fuerit conjunctum, ea quae componuntur, significare potest, 64.0434A| sine compositis vero quod significet, non est intelligere. Vel certe ita intelligendum est quod ait, ipsum quidem nihil est non, quoniam nihil significet, sed quoniam nihil verum falsumve demonstret, si purum dictum sit; cum enim conjungitur, tunc fit enuntiatio. Simpliciter enim dicto verbo nulla veri vel falsi significatio fit, et sensus quidem totus hujusmodi est, ipsa verba quidem per se dicta nomina sunt, nam et qui dicit intellectum constituit, et qui audit quiescit, sed quanquam significent aliquid verba, nondum tamen affirmationem negationemve significant. Nam quamvis rem designent, nondum tamen subsistendi ejus rei signum est, nec si hoc ipsum est vel ens dixerimus, aliquid ex eo verum vel falsum poterit invenire. Ipsum enim quanquam significet 64.0434B| aliquid, nondum tamen verum vel falsum est, sed in compositione fit enuntiatio, et in ea veritas vel falsitas nascitur; quam veritatem falsitatemque sine his quae componuntur, conjungunturque intelligere impossibile est, et de verbo quidem et nomine sufficienter dictum est. Secundo vero volumine de oratione est considerandum.

LIBER SECUNDUS. 64.0433|

64.0433B| In quantum labor humanum genus excolit et beatissimis ingenii fructibus complet, si in tantum cura exercendae mentis insisteret, non tam raris homines virtutibus uterentur, sed ubi desidia demittit animos, continuo feralibus seminariis, animi 64.0433C| uber horrescit. Nec hoc cognitione laboris evenire concesserim, sed potius ignorantia; quis enim laborandi peritus unquam a labore discessit? Quare intendenda vis mentis est, verumque est amitti animum, si remittitur. Mihi autem si potentior divinitatis annuerit favor, haec fixa sententia est, ut quanquam fuerint praeclara ingenia, quorum labor ac studium multa de his quae nunc quoque tractamus Latinae linguae contulerit, non tamen quemdam quodammodo ordinem filumque disponendo disciplinarum gradus ediderunt. Ego omne Aristotelis opus quodcunque in manus venerit, in Romanum stylum vertens, eorum omnium commenta Latina oratione perscribam, ut si quid ex logicae artis subtilitate, et ex moralis gravitate peritiae, et ex naturalis 64.0433D| acumine veritatis ab Aristotele conscriptum est, id omne ordinatum transferam, atque id quodam lumine commentationis illustrem, omnesque Platonis dialogos vertendo, vel etiam commentando in Latinam redigam formam. His peractis non equidem contempserim Aristotelis Platonisque sententias, in unam quodammodo revocare concordiam, et in his eos non ut plerique dissentire in omnibus, sed in plerisque quae sunt in philosophia maxime consentire demonstrem, haec si vita otiumque supererit, cum multa operis hujus utilitate, nec non etiam laude contenderim, qua in re faveant oportet, quos nulla coquit invidia. Sed nunc ad proposita revertamur. Aristoteles namque inchoans librum, prius 64.0434B| nomen diffiniendum esse proposuit; post verbum, hinc negationem, post hanc affirmationem, consequenter enuntiationem, orationem vero postremam. Sed nunc cum de nomine et verbo dixerit, converso ordine, quod ultimum proposuit, nunc exsequitur 64.0434C| primum, de oratione namque disputat, quam postremam in operis dispositione proposuit, ait enim:

DE ORATIONE. Oratio autem est vox significativa, cujus partium ...

Oratio autem est vox significativa, cujus partium aliquid significativum est separatum, ut dictio, non ut affirmatio vel negatio. Dico autem, ut homo significat aliquid, sed non quoniam est aut non est, sed erit affirmatio vel negatio, si aliquid addatur, sed non una hominis syllaba, nec enim in hoc quidem quod est sorex, rex significat, sed vox est nunc sola. In duplicibus vero significat quidem aliquid, sed non secundum se, quemadmodum dictum est.

Videtur Aristoteles illas quoque voces orationes putare, quaecunque vel ex nominibus vel ex verbis constent, non tantum quae integrum colligant intellectum, 64.0434D| ut sunt Socrates et Plato, et ambulare et dicere; haec enim quanquam pleni intellectus non sint, verbis tamen et nominibus componuntur. Ait enim orationem esse vocem significativam, cujus partes significarent aliquid separatim, significarent, inquit, non consignificarent, ut in nomine et verbo. Docet autem illa quoque res, eum etiam imperfectas, compositas tamen ex nominibus ac verbis voces, orationes dicere, quod ait cum de nomine loqueretur, in eo quod est equiferus nihil significare ferus, quemadmodum in oratione quae est equus ferus, namque equus ferus vox composita ex nominibus est, sed sententiam non habet plenam, et ille ait, quemadmodum in oratione quae est equus ferus. Nam si secundum 64.0435A| Aristotelem equus ferus est oratio, cur non aliae quoque quae nominibus verbisque constent, quanquam sint imperfectae sententiae, tamen orationes esse videantur, cum praesertim orationem ipse ita diffiniat: Oratio est vox significativa, cujus partium aliquid significativum est separatum. In his ergo vocibus quae verbis et nominibus componuntur, partes extra significant, et non consignificant. Nam si nomen et verbum significativum est separatum, in his vero vocibus quae verbis et nominibus componuntur, partes extra significant, non consignificant, etiam voces imperfectae nominibus et verbis compositae orationes sunt. Nam si nomen omne et verbum significativum est, hae autem voces, id est orationes nominibus componuntur et verbis, dubium non est 64.0435B| in his vocibus, quae ex nominibus et verbis conjunctae sunt, partes per se significare; quod si hoc est, et vox cujus partium aliquid separatum, etiam per se significat, licet sit imperfectae sententiae, tamen orationem esse manifestum est. Sed quod addidit orationis partes significare, ut dictionem, non ut affirmationem vel negationem, Alexander ita dictum esse arbitratur. Sunt enim, inquit, aliae quidem simplices orationes, quae solis verbis et nominibus conjunguntur, aliae vero compositae quarum partes in unum corpus junctae jam faciunt orationes, et simplices quidem orationes, partes habent eas ex quibus componuntur, verba et nomina, ut est: Socrates ambulat. Compositae autem aliquoties quidem tantum orationes, aliquoties vero etiam affirmationes, 64.0435C| ut cum dico Socrates ambulat, et Plato loquitur, utraeque sunt affirmationes, vel cum dico: Aio te Aeacida Romanos vincere posse, ex orationibus non ex affirmationibus componitur talis oratio. Prior autem simplicitas est, posterior vero compositio. In quibus est autem prius vel posterius aliquid, illud sine dubio diffiniendum est priori loco, quod natura quoque praecedit. Ita ergo quoniam prior simplex oratio est, posterior vero composita, prius simplicem orationem diffinitione constituit dicens, cujus partes significant ut dictio, non ut affirmatio, dictionem simplicis nominis aut verbi nucupationem ponens. In simplicibus enim orationibus hujusmodi partes sunt. In compositis vero aliquoties quidem orationes tantum, aliquoties vero affirmationes, ut supra monstravimus; 64.0435D| addit quoque illud. Omnem, inquit, diffinitionem vel contractiorem esse diffinita specie, vel excedere non oportet: quod si Aristoteles ita constituisset diffinitionem, ut significare partes orationis diceret ut orationes, ac non ut dictiones, simplices orationes ab hac diffinitione secluderet. Orationum namque simplicium partes, non ut orationes, sed ut simplicia verba nominaque significant. Nam si omnis oratio orationes habebit in partibus, rursus ipsae partes quae sunt orationes, aliis orationibus conjungerentur, et rursus partium partes, quae eaedem quoque orationes sunt, alias orationes habebunt in partibus. Ac si quis hoc intelligentia sumpserit, ad infinitum procedet, nec ulla erit prima oratio quae simplices habeat 64.0436A| partes. Neque enim fieri potest ut prima dicatur oratio quae alias orationes habet in partibus; partes enim priores sunt propria compositione; quod si in infinitum ducatur intelligentia, nulla prima oratio reperitur, et cum nulla sit oratio prima, nec ulla postrema est. Quocirca interempta prima atque postrema, omnis quoque interimitur, et nulla omnino erit oratio; quare non recta fuisset diffinitio, si ita dixisset: Oratio est vox significativa, cujus partes aliquid extra significant, ut orationes. At vero, inquit Alexander, nec si quaedam orationes in partibus continent, idcirco jam necesse est ipsarum orationum partes affirmationes esse, ut cum dico: Desine meque tuis incendere teque querelis. Est ergo hujus orationis pars una. Desine meque tuis incendere, 64.0436B| teque querelis, alia. Neutra harum affirmatio est, quanquam videatur esse oratio. Quocirca nec illa fuisset recta diffinitio, si ita dixisset. Oratio est vox significativa, cujus partes extra aliquid significant, ut affirmatio. Hujusmodi enim orationes cum sint ejus partes ex orationibus junctae, non tamen affirmationibus totum ipsius corpus orationis efficitur. Sed quoniam in omni oratione verba sunt et nomina, quae simplices sunt dictiones, non autem in omnibus orationibus, aut affirmationes aut orationes partes sunt, quod commune erat, id in diffinitione constituit, tanquam si ita diceret: Oratio est vox significativa secundum placitum, cujus partes aliquid extra significant, ex necessitate quidem ut dictio, non tamen semper, ut affirmatio, aut oratio. Neque enim potest 64.0436C| fieri, ut inveniatur oratio, cujus partes non ita aliquid extra significent ex necessitate, ut nomen aut verbum cum inveniri possit, ut ita extra significent orationis partes, ut tamen orationes aut affirmationes non sint. Quare si ita dixisset, Oratio est vox significativa, cujus partes aliquid extra significant, ut affirmatio, illas orationes hac diffinitione non circumscripsisset, quarum partes quidem orationes sunt, sed non affirmationes, ut ille versus est quem supra jam posui. Sin vero sic dixisset: Oratio est vox significativa, cujus partes extra significant aliquid ut oratio, illas orationes in diffinitione reliquisset, quarum partes simplices sunt, ut est, Socrates ambulat. Sed cum dicit orationis partes ita significare ut dictiones, non omnino ut affirmationes, et simplices 64.0436D| et compositas, hac diffinitione conclusit. Simplices quidem idcirco quod quaelibet simplex parvissimaque oratio nomine et verbo conjungitur, quae sunt simplices dictiones. Compositas vero, quae cum habent orationes in partibus, partes ipsae habent simplices dictiones, quae ipsae simplices dictiones totius corporis partes sunt, ut cum dico, si dies est, lux est. Dies est, et lux est, partes sunt totius orationis. Sed rursus harum partium partes sunt dies, et est, et rursus lux, et est, quae rursus totius orationis, per quam dico, si dies est, lux est, partes sunt; sed dies, et est, et rursus lux, et est, sunt simplices dictiones. Quocirca etiam compositarum orationum partes indubitanter, ita semper significant, ut dictiones non ut 64.0437A| affirmationes, aut quaedam orationes. Quare hanc diffinitionem Aristoteles recte constituit. Ad hanc ergo sententiam locum hunc Alexander expedit. Illud quoque addens saepe Aristotelem de affirmationibus dicere dictiones, quod distinguere volens, cum diceret ita significare partes orationis tanquam dictionem, ne forte dictionem hanc aliquis in affirmationem susciperet, addidit, ut dictio non ut affirmatio, tanquam si diceret: Duplex quidem est dictio, una simplex, alia vero affirmatio. Sed ita partes orationis aliquid extra significant, ut ea dictio, quae est simplex, non ut ea quae est affirmatio, et hujuscemodi quodammodo intellectum tota Alexandri sententia tenet. Porphyrius quoque in eadem sententia est, sed in uno discrepat, cujus expositio talis est. Dictio, inquit, 64.0437B| est simplex nomen, et simplex etiam verbum, et ex duobus compositum, ut cum dico Socrates, vel rursus ambulat, vel equiferus. Procedit etiam nomen dictionis ad orationes quidem, sed simplicibus verbis et nominibus conjunctas, et cum dico Socrates et Plato, et si sit ex composito nomine, ut est equiferus et homo; hae orationes quanquam conjunctae sint atque imperfectae, tamen dictionis nomine nuncupantur, nec non etiam transit nomen hoc dictionis usque ad perfectas orationes, quas enuntiationis nuncupari posterius est dicendum. Est autem enuntiatio simplex, ut si quis dicat, Socrates ambulat. Et haec dicitur affirmatio, hujus negatio est, Socrates non ambulat. Simplices ergo enuntiationes sunt affirmationes vel negationes, quae singulis 64.0437C| verbis ac nominibus componuntur. Itaque cum dico, si dies est, lux est, tota quidem hujusmodi oratio dictio esse non dicitur. Composita namque conjunctaque est ex orationibus, quae sunt dies est, et lux est. Hae autem sunt affirmationes, et dicuntur dictiones. Ipsae vero affirmationes quae dictiones sunt habent rursus alias dictiones simplices, ut est dies, et est, et rursus lux, et est. Ergo cum dico, Socrates ambulat, haec oratio partes habet dictiones, nomen scilicet et verbum, quae dictiones quidem sunt, non tamen affirmationes. Sin vero dicam, Socrates in lycaeo cum Platone et caeteris discipulis disputavit, haec pars orationis quae est, Socrates in lycaeo ipsa quoque est dictio, sed non ut simplex nomen vel verbum, quae dictiones quidem sunt, non tamen affirmationes, 64.0437D| neque ut affirmatio, sed tantum ut imperfecta oratio quae verbis tamen nominibusque composita est; quod si sic dicam, si homo est, animal est, haec rursus oratio habet dictiones in partibus, sed neque ut simplices dictiones, neque ut imperfectas orationes, sed ut perfectas, simplicesque affirmationes, et una est affirmatio animal est, alia vero homo est. Tota vero ipsa oratio dictio non est: quod si dicam, si animal non est, homo non est, rursus haec oratio ex duabus simplicibus dictionibus negativis videtur esse composita, quae nihilominus tota dictio non est. Ita ergo dictio inchoans a simplicibus nominibus atque verbis usque ad orationes, quamvis ad imperfectas provehitur, nec in his tantummodo consistit, 64.0438A| sed ultra etiam ad simplices affirmationes negationesque transit, et in eo progressionis terminum facit. Ergo quoniam non omnis oratio partes habet affirmationes et negationes, quae sunt simplicium dictionum perfectae enuntiationes, quoniamque non omnis oratio imperfectas orationes habet in partibus, omnis tamen oratio simplices dictiones retinet, quippe cum omnis oratio ex verbis nominibusque jungatur hoc ait, orationis partes significare semper quidem ut dictiones, non tamen semper ut affirmationes, consentiente Alexandro, cujus expositionem supra jam docui, atque ita diligentior lector differentias eorum recte perspiciat, et consentientes quidem communicet intellectus. Hoc loco Aspasius inconvenienter interstrepit, ait enim Aristotelem non in omnes 64.0438B| orationes diffinitionem constituere voluisse, sed tantum in simplices, quae ex duobus constant, verbo scilicet et nomine; sed ille perfalsus est. Neque enim si simplex oratio, simplicibus verbis nominibusque consistit, idcirco non composita quoque oratio verba et nomina similiter in partibus habet. Quod si hoc commune est simplicibus orationibus atque compositis, ut habeant in partibus quidem dictiones simplices, non etiam affirmationes, cum etiam orationes quae affirmationes habent, habeant in partibus simplices dictiones, cur hanc quaestionem in Aristotelem jaciat, ratione relinquitur. Syrianus vero, qui Philoxenus cognominatur, non putat orationes esse quarum intellectus sit imperfectus, atque ideo nec eas aliquas habere partes. Nam cum dicit Plato in Academia 64.0438C| disputans, haec quoniam perfecta non est, partes, inquit, non habet, arbitrans omne quod imperfectum est nullis partibus contineri, atque ideo, cum dicit Aristoteles, oratio est vox significativa, cujus partes aliquid extra significant, illam orationem constitui putat, quae perfectum retinet sensum, ipsius enim partes esse verba et nomina. Sed hoc ridiculum est. Neque enim aliquid compositum fieri potest, nisi propriis partibus. Quod si quaelibet res ut componatur habeat decem partes, eas tamen sigillatim apponi necesse sit, antequam ad decimam veniamus partem, nihilo tamen minus erunt partes quas sibimet ad componendam totius corporis summam sigillatim superponimus, etiam si ad illud quod componendum fuit minime perventum est. Quocirca si antequam 64.0438D| perveniatur ad decimam partem prioris effecti compositique partes sunt, nulla ratio est imperfectae rei partes dici non posse. Neque enim dicitur totius compositi partes esse, quae sint imperfecti, ut si sit integrum nomen, habeat partes quatuor, id est syllabas, ut Mezentius, si unam syllabam demam, dicamque mezenti, vel si unam rursus duasque ponam, ut sunt mezen, hujus tamen utraque syllaba me scilicet et zen partes sunt, et cum sit compositio ipsa sensu vacua, ac sit imperfecta, tamen partibus continetur. Syrianus igitur minime audiendus est. Sed Porphyrius potius, qui ita Aristotelis mentem sententiamque persequitur, ut ejus diffinitionem, quae vera est, labare et in aliquibus aliis discrepare non faciat. De his quidem 64.0439A| hactenus. Porphyrius autem ita dicit: Volens, inquit, Aristoteles ostendere non omnem orationem, aut simplices tantum habere partes, aut compositas, a simplicibus sumpsit exemplum, ut diceret significare partes orationis, ut dictionem non ut affirmationem, ut cum est oratio. Plato disputat, dictiones quidem sunt, sed non ut affirmationes. Si vero sic esset oratio, Si Plato disputat verum dicit, Plato disputat et verum dicit, cum sint dictiones, non sunt tantum ut simplices, sed etiam ut affirmationes. Neque enim simplex dictio affirmatio est aut negatio, sed tunc fit cum additur aliquid, quod aut affirmationis vim teneat aut negationis, atque hoc est quod ait: Dico autem ut homo significat aliquid, sed non quoniam est, aut non est, sed erit affirmatio vel negatio, 64.0439B| si quid addatur. Hujusmodi hoc est, tanquam si diceret, nomen quidem simplex affirmationem aut negationem non facit, nisi aut est verbum addatur, quae est affirmatio, aut non est, quae est negatio. Quod autem additur, sed non una hominis syllaba, nec in eo quod est sorex, rex significat, sed vox est nunc sola. In duplicibus vero significat quidem, sed nihil secundum se, quemadmodum dictum est. Hujus loci duplex est expositio. Quod enim dixerat prius, sed erit affirmatio vel negatio si quid addatur ei dictioni, quam supra simplicem esse proposuit, cum de significativa orationis parte loqueretur, nunc id adimplet et explicat dicens: Non si quidlibet addatur simplici dictioni, statim fieri affirmationem vel negationem, nec vero orationem, neque enim si quid non per se 64.0439C| significativum dictioni simplici copuletur, idcirco jam vel oratio, vel affirmatio vel etiam negatio procreabitur, neque enim si una syllaba hominis quae significativa per se non est, copuletur eidem ipsi dictioni, jam ulla inde procreatur oratio. Quod si oratio non sit, nec propositio est, hae enim orationes quaedam sunt, ut si quis ex eo quod est homo tollat unam syllabam, eamque toti dictioni simplici aptet, dicatque homo, vel alio quolibet modo decidens, partem toti corpori dictionis adjiciens non faciet orationem. Quod si hoc est, nec affirmationem nec negationem, quaedam sunt orationes. Ita ergo accipiendum est, tanquam si hoc modo dixisset, dico autem ut homo significat aliquid, sed non quoniam est aut non est; sed erit affirmatio, vel negatio si quid addatur, sed 64.0439D| non ut una hominis syllaba addatur, nec cuilibet alterius dictionis, si quid non per se significat, ut in eo quod est sorex rex non significat, sed vox est nunc sola. Atque ideo si quis velut partem tollat, id quod est rex, apponatque ei quod est sorex, dicatque sorex rex, ut rex tanquam pars sit ejus quod est sorex, oratio nulla est, atque ideo neque affirmatio neque negatio. Haec enim ex vocibus per se significativis constant. Rex vero in eo quod est sorex, quoniam pars est nominis, nihil ipsa significat. Vel certe erit melior intellectus si hoc quod ait, sed non una hominis syllaba, non aptemus ad orationis perfectionem, sed potius ad dictionis significationem, ut quoniam dixit superius, orationis partes significare ita, 64.0440A| ut dictionem non ut affirmationem, quae esset dictio manifeste monstret. Dictiones namque constituit vocem per se significantem; ergo cum dicit, sed non una hominis syllaba, tale est ac si diceret: Significat quidem pars orationis ut dictio. Sed hae ipsae dictiones perfectae nomina sunt et verba, non partes nominum verborumque. In eo enim quod est equiferus currit, equiferus quidem dictio est totius orationis, significat enim ut pars orationis, sed ferus consignificat ut pars nominis, atque ideo ferus dictio non est. Quocirca si quae aliae syllabae in parte orationis sunt, id est in nomine vel verbo, nihil per se significant, quanquam sint in parte nominis, quod nomen pars orationis est, nihil tamen ipsum significat in tota oratione, quare nec dictio erit. Audiendum ergo est 64.0440B| ita, tanquam si sic diceret: Oratio autem est vox significativa, cujus partium aliquid significativum est separatum, ut dictio, non ut affirmatio; dico autem ut homo significat aliquid, et est quaedam dictio simplex. Nam neque oratio est, quoniam simplex est, nec affirmatio neque negatio, quoniam non significat aut esse aut non esse. Sed erit tunc affirmatio, quando aliquid additur, quod affirmationem negationemve constituat. Sed quod ad dictionem esse id quod dicimus homo. Idcirco dictio est, quoniam per se significat. Syllaba vero ejus nominis quod est homo, quoniam nihil designat, non est dictio. Hoc est enim, sed non una hominis syllaba, vel si videatur quidem significare, pars tamen sit nominis, et consignificet in nomine, in tota oratione nihil significet. Neque 64.0440C| enim est pars orationis. Quod per hoc dixit quod ait, nec in eo quod est sorex rex significat, sed vox est nunc sola nihil significans, unde probatur hujusmodi particulas non esse dictiones. Vox enim sola non est dictio, sed vox per se significans. Si quae sunt, inquit, nomina, quae sint composita ex aliis, ut est equiferus, emittunt quidem quamdam imaginem significandi, sed per se nihil significant, consignificant autem. In simplicibus vero nominibus nec imaginatio ulla significandi est, ut in eo quod est Cicero, partes ejus cum simplices sono, tum etiam intellectu praeter cujuslibet imaginationis similitudinem significationemve sunt. In duplicibus vero vult quod est pars significare, sed nullius separatim significatio est. Idcirco quoniam solum consignificat id quod totum compositi nominis 64.0440D| corpus designat, ipsum vero separatum (ut saepius dictum est) nihil extra significat.

Est autem oratio omnis quidem significativa non sicut ...

Est autem oratio omnis quidem significativa non sicut instrumentum, sed (quemadmodum dictum est) secundum placitum.

Secundum placitum esse orationes illa res approbat, quod earum partes sunt ad placitum, id est nomen et verbum. Quod si omne compositum ab his ex quibus est compositum, sumit naturam, vox quae positione constitutis vocibus jungitur, ipsa quoque secundum placitum positionemque formatur. Quare manifestum est orationem secundum placitum esse. Plato vero in eo libro qui inscribitur Cratylus, aliter esse constituit, eamque dicit supellectilem quamdam 64.0441A| atque instrumentum esse significandi res eas quae naturaliter intellectibus concipiuntur, earumque intellectum vocabulis discernendi. Quod si omne instrumentum naturalium rerum secundum naturam est, ut videndi oculus, nomina quoque secundum naturam esse arbitratur. Sed hoc Aristoteles negat, et Alexander multis in eo nititur argumentis, monstrans orationem non esse instrumentum naturale. Aristoteles vero ita utitur dicens: Est autem oratio omnis quidem significativa, non sicut instrumentum, tanquam si diceret: Est quidem omnis oratio significativa, non tamen naturaliter, instrumentum enim hoc demonstrat, tanquam si diceret naturaliter significare. Quod qui instrumentum orationem esse negant, non eam naturaliter significare dicunt, sed ad placitum. 64.0441B| Naturalium enim rerum naturalia sunt instrumenta. Idcirco autem instrumentum pro natura posuit, quod (ut dictum est) Plato omnium artium instrumenta, secundum naturam ipsarum artium consistere proponebat. Et Alexander quidem non esse instrumentum orationem sic ingreditur approbare. Omnis, inquit, naturalium actuum supellex, ipsa quoque naturalis est, ut in sensu quoniam natura datur, ejus quoque supellex est naturalis, ut oculus. Eodem quoque modo auditus cum naturalis sit, aures nobis quae sunt audiendi instrumenta, naturaliter esse datas cognoscimus. Quare quoniam oratio ad placitum non naturaliter est, partes enim manifestum est orationis ad placitum positas, quae sunt scilicet nomina et verba, sicut monstrat apud omnes gentes 64.0441C| diversitas vocabulorum, quoniam ergo per haec secundum placitum omnis oratio esse monstratur, quod autem secundum placitum est, non est secundum naturam, non est ergo oratio supellex. Significandi enim ratio atque potestas naturaliter non est. Quod si oratio naturaliter non est, non est supellex. His aliisque similibus rationibus monstrat non esse supellectilem orationem. Quocirca dicendum nobis est, naturaliter quidem esse voces potestatesque naturaliter vocabula rebus imprimendi, non tamen naturaliter significativas, sed positione. Sicut ergo naturaliter singularium artium sumus susceptibiles, sed eas non naturaliter habemus, sed doctrina concipimus, ita vox quidem naturaliter est, sed per vocem significatio non naturaliter. Neque enim vox sola nomen 64.0441D| est, aut verbum, sed vox quaedam addita significatione, et sicut naturaliter est moveri, saltare vero cujusdam jam artificii et positionis, et quemadmodum aes quidem naturaliter est, statua vero positione vel arte. Ita quoque possibilitas ipsa significandi, et vox naturalis est. Significatio vero per vocem positionis est, non naturae. Hactenus quidem de communi oratione locutus est, nunc autem transit ad species ejus. Ait enim:

Enuntiativa vero non omnis, sed illa in qua verum vel ...

Enuntiativa vero non omnis, sed illa in qua verum vel falsum est, non autem in omnibus inest, ut deprecativa, oratio quidem est, sed neque vera neque falsa. Caeterae igitur relinquantur, rhetoricae enim vel poeticae convenientior est consideratio, enuntiativa vero praesentis est speculationis.

Species quidem orationis multae sunt, sed eas varie 64.0442A| partiuntur, at vero Peripatetici quinque partibus omnes species orationis ac membra distribuunt. Orationis autem species dicimus perfectae, non ejus quae est imperfecta. Perfectas autem voco eas quae complent expediuntque sententiam. Et sit nobis hoc modo divisio. Sit genus oratio, orationis aliud est imperfectum, quod sententiam non expedit, ut si dicam Plato in lycaeo, aliud vero perfectum. Perfectae autem orationis alia est deprecativa, ut, Adsit laetitiae Bacchus dator; alia imperativa, ut, Accipe daque fidem; alia interrogativa, ut, Quo te, Moeri, pedes? an quo via ducit in urbem? alia vocativa, ut, O qui rex hominumque deumque aeternis regis imperiis; alia enuntiativa, ut, Dies est, dies non est. In hac sola quae est enuntiativa, veri falsive natura perspicitur. 64.0442B| In caeteris enim neque veritas, neque falsitas invenitur, et multi quidem plures species esse dicunt perfectae orationis, alii autem innumeras eorum differentias produnt, sed nihil ad nos. Cunctae enim species orationis, aut oratoribus accommodatae sunt, aut poetis, sola enuntiativa philosophis. Ergo hoc dicit: Non omnis oratio enuntiativa est. Sunt enim plurimae quae enuntiativae non sunt, ut hae quas supra posui. Haec autem sola est in qua verum falsumve inveniri queat. Quocirca quoniam istam in qua veritas vel falsitas invenitur, dialectici philosophique est quaerere, caeterae autem oratoribus atque poetis accommodatae sunt, jure de hac sola tractabitur, id est de enuntiativa oratione. Hucusque ergo de partibus interpretationis et de communi oratione locutus est. Nunc 64.0442C| autem astringit modum disputationis in speciem, et de una specie orationis tractat, deque una interpretatione quae est enuntiativa. Species namque est enuntiatio interpretationis, negatio vero et affirmatio enuntiationis. Quare de enuntiativa oratione considerandi, hinc cum ipso Aristotele commodissimum sumamus initium.

Est autem una prima oratio enuntiativa, affirmatio, ...

Est autem una prima oratio enuntiativa, affirmatio, deinde negatio, aliae vero omnes conjunctione unae. Necesse est autem omnem orationem enuntiativam ex verbo esse, vel casu verbi; etenim hominis ratio, si non est, aut fuit, aut erit, aut aliquid hujusmodi addatur, nondum est oratio enuntiativa. Quare autem unum quiddam est, et non multa animal gressibile bipes. Neque enim eo quod propinque dicuntur unum erit. Est autem alterius hoc tractare negotii.

64.0442D| Una oratio duplici modo tractatur, vel cum per se una est, vel cum per aliquam conjunctionem jungitur. Vel certe ita dicendum est. Aliae orationes naturaliter unae sunt, aliae vero positione. Et naturaliter unae quidem sunt orationes quae non dissolvuntur in alias orationes, ut est, sol oritur. Quae autem positione sunt unae in alias orationes dissolvuntur, ut est, si homo est animal est; haec enim in orationes alias separatur, et quemadmodum lignum vel lapis sigillatim in propria natura consistunt et sunt una, ex his autem facta navis vel domus quae cum pluribus quidem constent, unae tamen arte sunt, non natura. Ita quoque in orationibus simplices eas et per se naturaliter unas orationes dicimus, quae 64.0443A| verbo tantum et nomine conjunguntur. Compositas autem quae in alias (ut dictum est) orationes dividuntur. Multas enim orationes in hujusmodi orationibus conjunctio jungit, ut si dicam Plato est et Socrates est, haec conjunctio et utrasque conjunxit, atque ideo una videtur positione, quae naturaliter et per se una non fuerat, naturaliter autem unius orationis duae partes sunt affirmatio et negatio; sed quoniam non ita dixit, est autem una oratio enuntiativa, affirmatio vel negatio, deinde est una conjunctione. Sed ait: Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, hujusmodi oritur quaestio. Utrum id quod ait prima ad affirmationem referatur, ut sit posterior negatio, an id quod ait prima ad simplicem retulerint orationem, ut secunda sit, quae ex 64.0443B| orationibus jungitur, quam dubietatem ipse dissolvit. Sic enim inquit: Est autem una prima oratio enuntiativa, affirmatio, et ut quam secundam diceret demonstraret, ait, deinde negatio, ut primam affirmationem poneret, secundam negationem. Quod si ita dixisset, est autem una prima enuntiativa oratio affirmatio vel negatio, deinde conjunctione una, ita oporteret intelligi tanquam si diceret, illam esse primam orationem quae simplex esset, cujus partes affirmatio essent atque negatio; secundam vero illam quae conjunctione quadam una fieret, cum ex orationibus jungeretur. Sed quoniam id quod ait prima ad affirmationem junxit dicens, est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, ad negationem vero, deinde subjunxit dicens, deinde negatio. Dicendum 64.0443C| est primam eum orationem esse arbitrari affirmationem; secundam vero negationem, cui deinde continenter apposuit. Sed rursus incurrimus Alexandri quaestionem. Per hoc enim negat affirmationem negationemque sub uno genere poni oportere, id est sub enuntiatione, quod in iis quae priora vel posteriora sunt, commune genus non potest inveniri. Sed hoc supra jam dictum est, nam oportere omnia quaecunque quolibet modo priora vel posteriora sunt a genere communi secernere. Alioqui sic primae et secundae substantiae sub uno genere substantiae non ponentur. Sic etiam simplices et compositae orationes, quarum simplices propositiones primae sunt, posteriores compositae, uno genere non continebuntur. Sed illa sola putanda sunt sub eodem genere 64.0443D| poni non posse, quae ad substantiam priora vel posteriora esse cognoscimus. Quae vero ad suum esse aequalia sunt, nihil prohibet sub eodem genere utraque constitui. Ergo quoniam affirmationi et negationi hoc est esse, quod in his veritas et falsitas reperitur, haec autem est enuntiatio in qua scilicet veritatis et falsitatis constituta sit ratio, quoniam ad id quod veri falsive significativae sunt, neque affirmatio prior, neque negatio posterior est. Nullus dubitat eo quod aequaliter participant affirmatio et negatio, eidem generi posse supponi; sed affirmatio et negatio aequaliter participant enuntiatione, siquidem enuntiatio veri falsique utitur significatione, et affirmatio et negatio veritatem atque mendacium aequaliter 64.0444A| monstrant; enuntiatio igitur affirmationis et negationis genus esse ponenda est. Quod ergo ait: Est autem una prima oratio enuntiativa, affirmatio, deinde negatio, aliae vero conjunctione unae, ita intelligendum est, quod affirmationem primam, secundam vero negationem, cui addidit deinde, in prolatione posuerit. Prior enim est affirmatio, posterior negatio in prolatione duntaxat, non secundum veri falsique designationem. Quocirca nihil prohibet et priorem putari affirmationem negatione, et tamen utrasque sub uno genere, id est enuntiatione constitui. Sed quod secutus est: Necesse est autem omnem orationem enuntiativam ex verbo esse vel casu, hujusmodi est volens Aristoteles distribuere dictionem affirmationem, negationem, enuntiationem, contradictionem, 64.0444B| sensum confusa brevitate permiscuit, et nebulis obscuritatis implicuit, oportuit namque prius quid esset dictio, post autem quid affirmatio, et negatio, et rursus quid esset enuntiatio, et contradictio constituere. Sed hoc interim praetermittit, nunc vero quemadmodum constituatur enuntiatio docet dicens: Quod omnis enuntiatio constet verbo, quoniam simplex dictio est nomen aut verbum. Omnis enuntiatio simplex hujusmodi est, ut semper quidem vel verbum vel aliud aliquid quod idem valeat, tanquam si diceretur, verbum vel casum verbi in praedicatione retineat, sed non semper subjectus terminus fit ex nomine, semper tamen praedicatus ex verbo: sit enim hujusmodi propositio, quae est, sol oritur; in hac ergo propositione quod dico, sol oritur, subjectum 64.0444C| est sol, quod vero dico, oritur, praedicatum. Et utrasque has dictiones terminos voco, sed quodcunque prius dicitur, in simplici enuntiatione, illud subjectum est, ut in hac sol, quod vero posterius, illud praedicatum, ut in eadem, oritur. Ergo necesse est omnem enuntiativam orationem si simplex sit, verbum in praedicatione retinere, ut in eadem ipsa, cum dico, sol oritur, oritur verbum est, vel quod idem valeat, ut est, Socrates non ambulat; non ambulat enim infinitum verbum est, et verbum quidem non est, sed eamdem vim retinet quam verbum. Casus etiam verbi ponitur saepe, ut Socrates fuit; subjectus vero terminus non semper consistit in nomine, potest enim infinitum nomen habere, ut cum dico, non homo ambulat, potest et verbum, ut cum dico, ambulare, 64.0444D| moveri est; ergo (ut arbitror) plene monstratum est non semper subjectum nomen esse, sed semper praedicatum in solo verbo consistere. Approbans ergo verba semper in praedicationibus poni, hoc addidit, nisi enim aut est, aut fuit, aut aliquid hujusmodi sit additum, aut quod idem valeat apponatur, enuntiatio non fit, cum enim dico, homo est, est verbum in praedicatione proposui. Sin vero dixero, homo vivit, idem valet tanquam si dicam homo vivus est. Ergo non posse sine verbo affirmationem negationemve constitui, docuit per id quod ait, etenim hominis ratio si non aut est, aut erit, aut fuit, aut aliquid hujusmodi addatur, nondum est oratio enuntiativa. Hoc enim dicere videtur: Diffinitio hominis est, 64.0445A| verbi gratia, animal gressibile bipes, et haec ratio est humanae substantiae, ergo haec ratio nisi ei est, aut erit, aut fuit, aut quodlibet verbum (sicut supra dictum est) apponatur, enuntiatio non fit, neque enim verum neque falsum est. Si enim dicam tantum animal gressibile bipes, nulla me veritis mendaciumve consequitur. Sin autem dixero animal gressibile bipes est, vel non est, affirmatio mox negatioque conficitur, quas enuntiationes esse quis dubitet? Sed cum de simplicibus enuntiationibus loqueretur, ait, hominis rationem, id est diffinitionem non esse enuntiationem, nisi ei, aut est, aut erit, aut hujusmodi aliquid apponatur, approbans scilicet unam esse, et non multiplicem orationem diffinitionis humanae, cui si est, aut erit, aut fuit adderetur, enuntiationem 64.0445B| simplicem faceret. Cur vero una sit talis oratio causa quaeritur, neque enim ex solis duobus terminis constat, id quod dicimus animal gressibile bipes, et quae nominat, plura sunt, quare ipse sibi institit, et de sua propositione rationem quaesivit quam nunc dicere supersedit; ait enim: Quare autem unum quiddam est et non multa, animal gressibile bipes, neque enim in eo quod dicuntur propinque, unum erit. Est autem alterius hoc tractare negotii. Hoc scilicet quaerens tanquam si ita ipse ex persona sua diceret, de simplicibus enuntiationibus omnibus ipse loquebar, deque his proposui eas praeter verbum esse non posse, et ad hanc rem probandam exemplum sumpsi diffinitionem hominis, cui nisi est, aut erit, aut fuit apponetur, enuntiationem non 64.0445C| fieri dixi, quasi una et non multiplex esset oratio, ea per quam dicitur animal gressibile bipes, de qua fieri possit simplex enuntiatio. Cur autem esset una oratio, animal gressibile bipes, alterius, inquit, est hoc tractare negotii, cum de rebus, non de propositionibus inspiciendum est. Nam non idcirco una oratio est, quia continue dicitur, et conjuncte sibimet, animal gressibile bipes; hoc enim si ita esset, possemus et hanc orationem quae tam multa significat, unam dicere, si continue proferatur, ut est Socrates philosophus simus, calvus, senex. Ergo quemadmodum hujusmodi oratio sit multiplex, et non una, posterius dicemus; ergo nunc manifestum sit hanc orationem quae dicit Socrates philosophus simus, calvus, senex, non esse unam, sed multiplicem. Si 64.0445D| ergo propinquitas proferendi ipsa continuatione unam faceret orationem, posset haec quoque una esse oratio, quae manifeste non una esse docebitur. Quare non idcirco erit una oratio ea quae dicit, animal gressibile bipes, quod continue et propinque profertur. Quae autem causa sit ut una sit, ipse dicere distulit, sed in libris ejus operis quod Μετὰ τὰ φυσικὰ inscribitur, expedivit. Theophrastus autem de affirmatione et negatione sic docuit, diffinitionem unam semper esse orationem, eamque oportere continuatim proferri; illa enim una oratio esse dicitur, quae unius substantiae designativa est. Diffinitio autem, ut verbi gratia hominis, animal gressibile bipes, una est oratio per hoc, quoniam 64.0446A| unum subjectum, id est hominem monstrat. Si ergo continue proferatur, et non divise, una est oratio, et quia continue dicitur, et quia unius rei substantiam monstrat. Sin vero quis dividat, et orationem unam rem significantem proferendi intermissione distribuat, multiplex fit oratio, ut si dicat animal, gressibile bipes, unam rem mihi tota monstrat oratio, et continue dicta est. Sin vero dicat animal et rursus gressibile, et sub intermissione repetat bipes, multiplex erit distributa intermissione oratio. Est rursus adversum id quaestio, et quis hoc non jure culpet, posse eam quae una est orationem intermissione proferendi fieri multiplicem, cum continuatio proferendi non faceret unam, quae esset multiplex per naturam. Sicut enim in illis quae multiplices sunt naturaliter, non potest 64.0446B| continuatio proferendi, unam facere orationem, sic quoque non debet quae est una naturaliter oratio, idcirco quod de uno subjecto dicatur, fieri multiplex per intermissionem. Sed hoc ita solvitur. Nam cum animal dicimus, et sub intermissione rursus gressibile, eodemque modo iterum bipes, non haec ita dicimus, tanquam si in unum cuncta conjuncta sint. Quocirca quoniam est quidem animal, rursus gressibile est, rursus bipes, quoniam plura sunt, et pluraliter dicta, id est distributa, non videntur ad unum subjectum distributa posse praedicari, sicut cum dico Socrates, philosophus, simus, calvus, senex, haec omnia non est simplex oratio, nec si continue proferatur, quod ad unam substantiam non tendunt, accidentia enim sunt, et extrinsecus veniunt. Probatur 64.0446C| autem neque eas orationes, quae per divisionem dicuntur, neque eas quae non ad unam substantiam tendunt, unas esse, hoc modo: Si dicat quis animal, et rursus gressibile, et iterum bipes, non unum est animal, nec unum gressibile, nec unum bipes. Sin vero dixero, animal gressibile bipes continue, et propinque, unum est, quod tria ista juncta significant, id est homo. Convertamus nunc animum ad eas quae plura quidem significant, sed continue proferuntur, ut cum dico Socrates philosophus calvus senex, videtur quasi quaedam Socratis esse diffinitio, philosophus calvus senex, sed non necesse est, si hujusmodi ratio Socratis fuit, omnem quicunque philosophus est senex calvus, etiam Socratem esse. In multis ergo continuatio ista valet accidere. Quocirca non 64.0446D| unum significat, quanquam continue proferatur. Ergo si ex omnibus unum quidem significetur, et continue proferatur, una est oratio, ut partes quaedam rei definitae sint ea quae in diffinitione ponuntur, non accidentia. Et proficit quidem aliquid continua prolatio ad perficiendam unam orationem, sed ipsa sola non sufficit, nisi unum quodque subjectum sit; atque ideo dixit Aristoteles, animal gressibile bipes, non idcirco esse unam orationem, quod propinque dicatur, nam neque sufficit ad constituendam unam orationem propinquitas proferendi, nihilque prohiberet quae naturaliter essent multiplices, eas continue et propinque prolatas unas videri, sed hujusmodi rei rationem Aristoteles ponere distulit. Sensus ergo hujusmodi est: 64.0447A| Necesse est, inquit, omnem enuntiativam orationem ex verbo esse vel casu. Etenim hominis ratio, quae et ipsa quoque oratio est, si non est, aut erit, aut fuit, aut aliquid hujusmodi illi addatur, nondum est enuntiatio, hoc vero in solis simplicibus enuntiationibus evenit. In his autem quae conjunctione unae sunt (ut supra jam ait) non omnino est. Cum enim dico, dies est, vis tota in verbo est. Si autem cum conjunctione proferam, si dies est, lux est, tota vis in conjunctione consistit. Veritatis enim aut falsitatis rationem sola conjunctio tenet, quae conditionem proponit, cum dicit, si dies est, lux est, si enim illud est, illud evenit. Igitur in conjunctione omnis vis hujusmodi propositionis est, omnis autem simplex propositio totam vim in verbo habet positam. Et 64.0447B| quemadmodum in his quae hypotheticae vel conditionales dicuntur, conjunctiones vim propositionis tenent, sic in simplicibus propositionibus praedicatio vim obtinet, unde et Graece quoque tales propositiones κατηγορικαί, id est praedicativae, dicuntur, scilicet quae sunt simplices, quod in his totam propositionem obtineat praedicatio, atque ideo Aristoteles ait, ex verbo vel casu fieri simplicem enuntiationem. Nam praeter id quod continet totam propositionem praedicativam, scilicet praeter praedicationem, enuntiatio non fit, unde est ut negatio quoque non ad subjectum, sed ad praedicatum semper aptetur. Nam cum dico, sol oritur, non est hujus negatio, non sol oritur, sed illa quae est, sol non oritur, atque ideo negatio ad subjectum posita, non facit contrariam propositionem, 64.0447C| ad praedicatum vero reddit contrariam. Recte igitur Aristoteles de subjecto nihil locutus est. Non enim praedicativam propositionem subjectus terminus tenet, sed tantum praedicatus, qui totam enuntiationem propria virtute confirmat.

Est autem una oratio enuntiativa, vel quae unum significat, ...

Est autem una oratio enuntiativa, vel quae unum significat, vel conjunctione una, plures vero, quae plura, et non unum, vel inconjunctae. Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non est dicere, sic aliquid significantem voce, enuntiare, vel aliquo interrogante, vel non, sed ipso proferente.

Hic monstratur quoniam tunc cum dixit: Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio. Primam eum non de ea oratione dixisse putandum est, quae naturaliter una est, sed de affirmatione, 64.0447D| alioqui hic quoque repetens ita dixisset. Est autem oratio una prima enuntiativa quae unum significat, sed quoniam non ita dixit, manifestum est quod dudum ait primam, non ad orationem, quae praeter conjunctionem una est, retulisse, sed ad affirmationem, quam negatione priorem esse constaret: sed hoc jam superius dictum est. Quid autem sibi velit haec enumeratio, paucis exponam. Multas enim confusiones multosque in orationibus errores, hic locus optime intellectus veraciterque perceptus sustulit, et haec est expositio quam nullus ante Porphyrium expositorum vidit. Non est idem namque unam esse orationem et multiplicem, quod simplicem et compositam, et distat una a simplici, distat etiam 64.0448A| multiplex a composita. Est ergo una oratio quae unum significat, multiplex autem quae non unum, sed plura. Fit autem hoc in hujusmodi orationibus, ut cum dico: Cato philosophus est, haec oratio non est una, non enim unum significat; potest enim monstrare et Catonem Uticensem esse philosophum, potest etiam ostendere et Catonem Censorium oratorem esse philosophum, qua in re non una est oratio, atque idcirco in Uticensi quidem Catone est vera, in oratore vero falsa. Hujusmodi ergo orationes multas vocamus. Sin vero unum significat, ut cum dicimus in charta scribitur, illam dicimus unam. Ergo una quae sit vel multiplex oratio, ex his intelligitur quae significantur; si enim unam significat rem, una est, si multas, multiplex. Simplices autem et compositae orationes 64.0448B| non ad significationem, sed ad terminos ipsos dictionesque quae in propositionibus sumuntur, referendae sunt. Et est quidem simplex oratio enuntiativa, quae ex solis duobus terminis constat, ut est, homo vivit. Sive autem his propositionibus omnis addatur, ut est, omnis homo vivit, sive nullus, ut nullus lapis vivit, sive aliquis, ut aliquis homo vivit, vel aliquis homo non vivit, quoniam termini ipsi duo sunt, simplex vocatur propositio, composita vero si ultra terminos duos enuntiat, ut est Plato philosophus in lycaeo ambulat. Hic enim quatuor sunt termini, vel si tres sint, ut Plato philosophus ambulat, hae quoque si eis omnis, aut nullus, aut aliquis addatur, eodem modo compositae sunt. Ergo una vel multiplex oratio intelligitur, si unum vel multa significat, et de propria 64.0448C| significatione semper judicatur. Simplex autem et composita non ex significatione, sed ex verborum et nominum pluralitate cognoscitur; si enim ultra duos terminos habet propositio, composita est, si duos tantum, simplex. Si ergo semper oratio quae simplex est, id est quae duobus terminis constat, unam tantum significationem retineret, indifferenter dici posset una oratio et simplex, eadem enim una esset, quae etiam simplex; sed quoniam non omnis simplex, unum significat, non omnis simplex, una est. Potest ergo fieri ut simplex quidem sit propositio, multae tamen orationes; simplex quidem ad compositionem dictionum, multae vero ad significationem sententiarum. Quare erit in hoc gemina differentia, ut unam dicamus simplicem unamque orationem, alteram simplicem et 64.0448D| plures orationes. Rursus si omnes compositae orationes plures etiam res significarent, indifferenter diceremus multiplicem et compositam; sed quoniam fieri potest ut propositio aliquoties quidem constet ex numerosis pluribusque terminis quam sint duo, unam tamen sententiam monstret. Potest quidem fieri ut composita sit, una tamen oratio sit significatione composita dictione, ut est animal rationale, mortale, mentis et disciplinae capax: haec quidem plura sunt, sed his una substantia subjecta est, id est homo. Quare una quoque sententia est. Sin vero quis dicat, Socrates et ambulat, et loquitur, et cogitat, multa sunt. Diversa sunt enim, et quod ambulat, et quod loquitur, et quod cogitat. Quare erit aliquando composita 64.0449A| quidem oratio, una tamen: sed quoniam composita oratio aliquoties quidem continue sine conjunctione dicitur, aliquoties conjunctione copulatur, fiunt hinc quatuor differentiae. Est enim una oratio composita ex terminis continuatim dictis, et sine conjunctione unam sententiam monstrans, ut est animal rationale, mortale, mentis et disciplinae perceptibile. Haec enim oratio composita quidem est ex multis terminis, sed conjunctionem non habet, nam quod dictum est mentis et disciplinae perceptibile, haec conjunctio quae est et nullam in tota propositione vim obtinet, neque enim conjungit propositionem, sed artem addit, cujus susceptibilis homo esse videatur, et habet unam substantiam subjectam, quae est homo. Alia vero est composita ex terminis, nulla 64.0449B| conjunctione copulatis, multiplex, et non unam significans propositionem, ut est, Plato Atheniensis philosophus disputat. Aliud enim est esse Platonem, aliud esse philisophum, aliud esse Atheniensem, aliud disputantem, et haec conjuncta unum aliquid non faciunt, quasi substantiam. Quare haec multiplex est, sed eam manifestum est nulla conjunctione copulari. Alia vero est composita ex propositionibus inconjunctis multiplex, ut est Jupiter optimus maximus est, Juno regina est, Minerva dea sapientiae est, quas si quis sub unum continueque proferat, plures quidem propositiones sunt, et oratio multiplex, sed conjunctione carent. Alia vero est composita, vel ex terminis, vel ex propositionibus, conjunctione copulatis, multiplex et multa significans, et 64.0449C| ex terminis quidem composita, ut si quis dicat: Jupiter et Apollo sunt dii. Ex propositionibus autem conjuncta multa significans est, ut si quis dicat, et Apollo vates est, et Jupiter tonat. Est autem praeter has alia composita oratio ex propositionibus conjunctione conjunctis, unam significans rem, ut cum dico: Si dies est, lux est. Duae enim propositiones quae sunt istae, dies est, lux est, si conjunctione copulantur; sed haec oratio non significat multa, neque enim diem esse et lucem proponit esse, sed si dies est, lucem esse. Quocirca significat consequentiam quamdam, non existentiam propositionis, non enim dicit utrasque esse, sed si una est, aliam consequi, quod utrumque in unam quodammodo intelligentiam congruit. Sed hanc Porphyrius propositionem extrinsecus proponit, idcirco quod plura significare videbatur, 64.0449D| ipsa enim propositionum pluralitas multitudinem simulat significationum, sed (ut dictum est) non plures significat res, sed unam consequentiam. Compositarum igitur et unam rem significantium propositionum duplex modus est. Aut enim ex terminis inconjunctis unam rem significans composita oratio, ut animal rationale, mortale est. Aut ex propositionibus composita et conjunctione copulata, imaginem quidem emittens plura significandi, unam vero rem significans oratio, ut si dicamus, si dies est, lux est. Cum ergo haec sit distributio compositarum et simplicium orationum, duplici modo unae orationes sunt, et duplici multae. Sive autem incompositae, et sive compositae, et uno quidem modo una oratio dicitur 64.0450A| cum sine conjunctione non est. Alio vero cum unam rem significat, rursus uno dicitur modo multiplex oratio cum aliqua conjunctione non copulatur, alio vero cum plura significat, atque hoc est, quod ait: Est autem una oratio enuntiativa quae unum significat, vel conjunctione una. Plures autem quae plura et non unum, vel inconjunctae; est enim (ut dictum est) dupliciter una oratio, vel quando cum conjunctione est, vel cum unam rem significat. Multiplex autem oratio est, vel quae multa significat, vel quae sine conjunctione conjungitur, multas enim orationes vocavit eas quae sint multiplices, et vel significationis pluralitatem teneant, vel praeter conjunctiones sint. Quod autem ait, vel inconjunctae, totum complexus est, multiplex est enim propositio vel si fuerit incomposita, 64.0450B| quemadmodum est, Cato philosophus est. Multiplex etiam vel si fuerit composita ex terminis praeter conjunctionem, quemadmodum dictum est, ut Plato Atheniensis in lycaeo disputat; vel si composita sit ex propositionibus praeter conjunctionem, quemadmodum est, homo est, animal est; vel si composita sit ex terminis conjunctione copulatis, ut Jupiter et Apollo dii sunt; vel si composita sit ex propositionibus per conjunctionem, quemadmodum est, et Apollo vates est, et Jupiter tonat. Cur autem dixit, plures autem, quae plura, et non unum, hoc est quod sunt quaedam quae plura significent in sermonibus, unum tamen in tota compositione demonstrent, ut est, animal rationale, mortale, haec enim omnia multa significant; aliud est enim animal, 64.0450C| aliud rationale, aliud mortale, sed totum simul unum est, quod est homo. Cum autem dico, Socrates Atheniensis philosophus, et singula plura sunt, et omnia simul plura nihilominus sunt. Haec enim accidentia sunt, et nullam substantiam informant, atque hoc quidem dixit de orationibus quae vel conjunctione unae essent, vel significatione, et rursus de multis quae vel praeter conjunctionem multae essent, vel significatione multiplici. Quae vero in simplicibus atque compositis posterius dixit, cum ad id loci expositio venerit, explicabitur; nunc autem revertamur ad ordinem. Igitur quoniam supra dixerat simplicem propositionem, quam κατηγορικήν Graeci dicunt, nos praedicativam interpretari possumus, semper verbi praedicatione constitui, non autem semper 64.0450D| nomine subjecto, quod aliquoties quidem vel infinitum nomen, vel casus nominis, vel verba subjecta sunt. Cum ergo dictionibus simplicibus constitui diceret simplicem orationem, et affirmationem negationemque orationes esse constaret, manifestum fecit affirmationem et negationem dictione constitui et formari, ita quidem ut affirmationem et negationem semper sola verbi dictio praedicata, non autem semper dictio nominis subjecta perficeret. Cum igitur haec ita proposuisset, nunc quid sit dictio, quae praedicativas, id est simplices propositiones format, exponit, dicens: Nomen ergo, et verbum dictio sit sola, quod ideo ait, dictio sit sola, quod sunt quaedam dictiones simul etiam affirmationes, vel imperfectae orationes, quod jam supra dictum est 64.0451A| Cur autem nomen et verbum solae sint dictiones monstrat. Quoniam non est dicere sic aliquid significantem voce enuntiare, vel aliquo interrogante vel non, sed ipso proferente. Sensus hujusmodi est: Enuntiativa propositio his maxime duobus formatur, per propriam naturam atque substantiam, et per ejus usum atque tractatum, et natura quidem ipsius est, ut in ea veritas inveniatur aut falsitas, usus autem cum aliquid aut interrogando proponitur et respondetur, ut utrum anima immortalis est, aut certe cum aliquis per suam sententiam enuntiat atque profert, ut si quis dicat hoc ipsum ex propria voluntate anima immortalis est, unde definitio quoque enuntiationis unius quidem naturae atque substantiae talis redditur. Enuntiatio est oratio, in qua verum falsumve est. Ex 64.0451B| usu vero ejus atque tractatu enuntiativa oratio est, quam interrogantes proponimus, ut verum vel falsum aliquid audiamus. Ex nostra vero prolatione, quam proponentes aliquid verum falsumve monstramus. Ergo cum omnis enuntiativa oratio aut in interrogatione posita sit, aut in spontanea prolatione, et in utriusque enuntiationis natura et substantia illa versetur, ut sive in interrogatione sit posita cum responsione conjuncta, verum habeat vel falsum, sive per se prolata utrumlibet retineat, dictiones, inquit, vel alio interrogante, vel quolibet proferente, et sponte dicente, verum falsumve non continetur. Si enim quis dicat interrogans, Socratesne disputat? alius respondeat, Disputat, hoc quod respondit, disputat, si cum tota interrogatione jungatur, potest 64.0451C| habere intellectum verum falsumve significantis orationis. Sin vero per se intelligatur, disputat, quanquam alio interrogante responderit, sine vero tamen falsoque relinquitur. Similiter etiam si quis dicat, Socrates vel ambulat, nullo interrogante, sed ipse proferens, nec verum aliquid nec falsum designat. Ergo verba et nomina dictiones solum sunt, quoniam et simplices sunt. Erant enim aliae quaedam dictiones in orationibus, nominibus verbisque compositis, sed nondum perfectae sententiae, quoniam neque verum, neque falsum, vel alio interrogante, vel quolibet sponte proferente significant. Erunt enim aliae quaedam dictiones quae alio interrogante et quolibet sponte proferente verum falsumve retinerent, in his scilicet duae erant affirmationes aut negationes. Quocirca 64.0451D| sensus hujusmodi est. Ordo autem verborum sic se habet: Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non possumus dicere significantem aliquid sic voce, id est verbo vel nomine enuntiare. Non enim possumus dicere quoniam quisquis verbo vel nomine significat aliquid, ille enuntiat, vel aliquo interrogante, vel non, sed ipso proferente, tanquam si sic diceret, verba ipsa et nomina dictiones solae sunt, quoniam verbis et nominibus significantem hominem aliquid non possumus dicere, quoniam enuntiat quidquam sive cum aliquis interroget, sive ipse sponte proferat simplicem dictionem. Enuntiare autem est orationem dicere quae verum falsumve designat.

Harum autem, haec simplex quidem est enuntiatio, ut ...

Harum autem, haec simplex quidem est enuntiatio, ut 64.0452A| aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo. Haec autem ex his conjuncta, velut oratio quaedam jam composita.

Quoniam superius de unis orationibus atque pluribus dixit, et unam quidem posuit, quae aut conjunctione una esset secundum prolationem, aut significatione secundum propriam naturam. Plures vero quae aut conjunctione carerent, aut multa significatione sua complecterentur, quoniamque aliud erat una oratio, aliud simplex, aliud composita, aliud plures post illa ad simplicem compositamque revertitur dicens simplicem esse orationem enuntiativam quae duobus terminis continetur, quorum unum subjectum est, alterum praedicatum. Quod vero ait, Harum autem, enuntiativarum scilicet orationum, dixit quarum haec quidem simplex est enuntiatio, et quae simplex 64.0452B| est enuntiatio, ipse proposuit dicens, ut aliquid de aliquo subaudiendum est praedicemus, ut sit hic sensus. Harum autem enuntiativarum orationum est simplex enuntiatio, si aliquid unum de uno aliquo praedicemus, ut si dicam Plato disputat, de aliquo Platone aliquid, id est disputat, praedicavi. Et haec simplex est enuntiatio. Idcirco quoniam duobus terminis partibusque conjungitur. Si qua vero plures habeat terminos, et ejus partes duorum terminorum multitudinem egrediantur, illae compositae orationes dicuntur, et est enuntiatio composita hujusmodi: si dies est, lux est, dies enim est, et lux est. Duae sunt simplices enuntiationes, quae conjunctae unam compositam perfecerunt, atque hoc est quod ait: Haec autem, id est alia oratio, ex his conjuncta, id est ex 64.0452C| simplicibus enuntiationibus, velut oratio quaedam jam composita est, haec enim non simplex est oratio. Simplex enim oratio solas dictiones duas habet in partibus, composita vero etiam orationes, sicut haec quam supra posui. Est ergo hic ordo quem ipse confudit, prius enim de affirmatione et negatione, quae prima esset, quae posterior, expedivit. Dehinc de unis orationibus, et de pluribus dixit, postremo de simplicibus atque compositis. Sed quoniam quaedam in medio permiscuit, ea paululum differentes directam sententiae seriem continuavimus, longum Aristotelis hyperbaton partium conjunctione recidentes, neque enim simile videtur quod ait. Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, aliae vero conjunctione unae, et rursus cum dicit: 64.0452D| Est una oratio enuntiativa quae unum significat, vel conjunctione una. Plures autem quae plura, et non unum, vel inconjunctae, vel cum rursus addit, Harum autem haec simplex quidem est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo. Haec autem ex his conjuncta velut oratio quaedam jam composita. Sed illud quidem quod prius dixit, est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, ad hoc retulit, ut priorem affirmationem esse monstraret, posteriorem vero negationem; ait enim deinde negatio, unde quod ait prima ad affirmationem ponendum est, quod vero secutus est paulo post. Est autem una oratio enuntiativa quae unum significat, vel conjunctio ne una. Plures autem, quae plura, et non unum 64.0453A| vel inconjunctae, ad hoc retulit, ut doceret quas unas esse orationes putari oporteret, expediens aut quae unum significarent, aut quas conjunctio unas faceret. Et quas plures, aut quae multa in significatione retinerent, aut quarum corpus nulla esset conjunctione compositum. Quod vero postremo addidit, Harum autem, haec quidem simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo. Haec autem ex his conjuncta, velut oratio quaedam jam composita, ad simplices orationes retulit, atque compositas. Simplices dicens duobus solis terminis junctas, compositas, quae ex simplicibus orationibus enuntiativis conjungerentur, ut sit totus ordo hoc modo. Est autem una prima oratio enuntiativa affirmatio, deinde negatio, et rursus intermissis quae sequuntur, hoc subjiciatur. 64.0453B| Est autem una oratio enuntiativa, quae unum significat, vel conjunctione una. Plures autem, quae plura, et non unum, vel inconjunctae, et post hoc intermissis quoque sequentibus, hoc sequatur, harum autem haec quidem est simplex enuntiatio, ut aliquid de aliquo vel aliquid ab aliquo, haec autem ex his conjuncta, velut oratio quaedam jam composita, tanquam si sic diceret: Prima quidem inter enuntiationes oratio, affirmativa est, secunda vero negatio, affirmationum autem et negationum, una oratio est, quae unum significat, vel quae conjunctione una est. Multiplex autem vel cujus partes conjunctione copulantur, quae multa significat, vel quae conjunctione non jungitur. Harum quoque simplex est, quae duobus terminis constat, ut aliquid de aliquo, vel aliquid 64.0453C| ab aliquo; alia vero composita, quae ex simplicibus affirmationibus jungitur. Quod autem dicit aliquid de aliquo, vel aliquid ab aliquo, tale est: Aliquid enim de aliquo affirmationem significat, ut cum dico, Socrates disputat, de aliquo Socrate aliquid, id est disputat, praedicavi, et fit affirmatio. Si autem dico, Socrates non disputat, a Socrate disputationem sejunxi, et ab eo abstuli, et hoc est negatio. Affirmatio enim de alia re aliam rem praedicat eique conjungit. Negatio vero a qualibet re quamlibet rem praedicando tollit, ergo hoc quod ait, aliquid de quo, affirmationem simplicem significavit, quod dicit aliquid ab aliquo, simplicem negationem.

Est autem simplex enuntiatio vox significativa de eo ...

Est autem simplex enuntiatio vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est, quemadmodum tempora 64.0453D| divisa sunt. Affirmatio vero est enuntiatio alicujus de aliquo. Negatio vero est enuntiatio alicujus ab aliquo.

Postquam de multis atque unis nec non simplicibus compositisque enuntiationibus expedivit, enuntiationem simplicem tractat, et eam diffinitione concludit dicens, vocem eam esse significantem aliquid esse vel non esse. Quod ergo ait vocem eam esse, ad genus retulit, quod significativam ad ipsius differentiam vocis. Quod de eo quod esset aut non esset aliquid, ad significatarum rerum rursus differentiam retulit, habet enim secum ipsam vocem qua profertur, ut significet quiddam. Quid autem significet, aut circa quid designationem enuntiatio teneat, ad differentiam significativarum pertinet vocum, ita enim dictum est, 64.0454A| tanquam si diceretur, non omnia enuntiatio significat, sed esse aliquid aut non esse. Est ergo enuntiatio simplex vox significativa de eo quod est esse aliquid, vel non esse, id est omnis enuntiatio, aut affirmatio, aut negatio est, esse enim ponit affirmatio, non esse negatio; sed quanta diffinitionem brevitate constrinxit, quidam non videntes in errorem stolidum falsitatis abducti sunt: contendunt igitur affirmationis et negationis non esse enuntiationem genus. Nam si haec, inquit, diffinitio est enuntiationis, omnis aut generis diffinitio propriis speciebus accommodari potest (omne enim genus univoce de speciebus propriis praedicatur), dubium non est quin haec quoque diffinitio enuntiationis, si enuntiatio genus est, affirmationi negationique conveniat, si tamen ejus species haec sunt; sed quis unquam dixerit affirmationi convenire 64.0454B| hanc diffinitionem quae est vox significativa de eo quod est, aliquid esse, vel non esse? Neque enim fieri potest ut affirmatio vox significativa sit, de eo quod est esse, vel non esse, sed tantum de eo quod est esse, negatio rursus non de eo quod est esse, et de eo quod est non esse, sed tantum de non esse, nunquam etiam de esse. Interimit enim semper negatio, jungit atque constituit affirmatio. Quare si haec diffinitio enuntiationis ad affirmationem negationemque non potest praedicari, affirmatio et negatio enuntiationis species non sunt, qui mihi nimium videntur errare, quasi vero quidquam vetet utrasque affirmationem et negationem simul eadem diffinitione concludere. Possum enim dicere: affirmatio et negatio est vox significativa de eo quod est esse aliquid, vel 64.0454C| non esse, ut vox significativa utrisque communis sit, de eo quod est esse aliquid, affirmationis solius, de eo quod est non esse, solius sit negationis. Sed nihil potuit fieri brevius, nisi ut in eadem diffinitione et enuntiationis naturam constitueret, et ipsius faceret divisionem, tanquam enim si ita dixisset: Enuntiatio est vox significativa, in qua verum falsumque designantur, hujus autem una species affirmativa est, alia negativa, ita ait. Enuntiatio est vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est. Namque dixit, de eo quod est aliquid, vel non est: tale est ac si diceret quae verum falsumque demonstrat. Omne enim quod esse ponit aliquid, ut si dicam dies est, vel non esse, ut si dicam dies non est, verum falsumve demonstrat. Si ergo aliquid ponatur esse vel non esse, 64.0454D| in eo veritas et falsitas invenitur, est igitur in hoc quod ait vocem significativam esse de eo quod est aliquid, vel non est, tanquam si diceret: Est enuntiatio vox significativa verum falsumque significans. Significatio namque de eo quod est esse aliquid, vel non esse, veri falsique demonstratio est, sed in eadem diffinitione species admirabili brevitate partitus est, tanquam enim si diceret, vox significativa est enuntiatio, in qua verum falsumque demonstratur. Sed una ejus pars affirmativa est, alia negativa, ita ait, de eo quod est aliquid vel non est. Significatio enim de eo quod est aliquid, affirmatio est, de eo vero quod non est, negatio. Ita id quod ait designativam esse vocem enuntiationem de eo quod est aliquid, 64.0455A| aut non est, utrumque una colligit intelligentia. Hoc enim quod dixit de eo quod est aliquid, aut non est, utrumque significat, et veri falsique demonstrationem, et affirmationis negationisque divisionem. Sed Alexander et propria sententia non desistit, nec alio quam caeteri tenetur errore. Ait enim hic quoque apparere non esse genus affirmationis et negationis enuntiationem, quoniam ita in diffinitione enuntiationis affirmatione et negatione, ut partibus usus est. Omne autem compositum atque omne aequivocum vel suis partibus, vel suis significatis definiri potest, ut si quis ternarium numerum definire volens dicat: Ternarius numerus est qui ex uno duobusque conjunctus est; vel si quis hominem definire volens dicat: Homo est, aut animal rationale mortale, aut 64.0455B| hujusmodi coloribus, vel metallo facta simulatio, ita nomen aequivocum ex his quae ipsum nomen aequivocum designabat, ostensum est, hic ergo eodem modo: Enuntiatio, inquit, est vox significativa de eo quod est aliquid, vel non est, tanquam si diceret: Enuntiatio est vox aut affirmativa, aut negativa, in eumdem scilicet errorem labens, nec videns quemadmodum una diffinitione, et divisionem fecerit, et naturam enuntiationis ostenderit, sed hanc expositionem (quod adhuc sciam) neque Porphyrius, neque ullus alius commentatorum vidit. Aspasius etiam consentit Alexandro: dicit enim Alexander eodem modo hic diffinisse Aristotelem enuntiationem, sicut alibi quoque, id est, in resolutoriis: illic enim ita propositionem, quae est enuntiatio, diffinitione conclusit 64.0455C| dicens: Propositio ergo est oratio affirmativa vel negativa alicujus de aliquo, vel alicujus ab aliquo. Idem quoque Aspasius sequitur. Porphyrius autem sic dicit: Admirabilem esse subtilitatem diffinitionis, ex sua enim vi affirmationis et negationis, enuntiatio diffinita est. Ex terminis vero, ipsa affirmatio, atque negatio, affirmatio namque in duobus terminis constans, aliquid alicui inesse significat. Tota autem vis ipsius est aliquid annuere, negatio quoque aliquid alicui non inesse significat, sed tota vis ipsius est aliquid abnuere atque disjungere, vel rursus affirmatio aliquid alicui inesse designat, sed vis ipsius tota ponere aliquid est. Cum enim aliquid alicui inesse demonstrat, ponit aliquid; rursus negatio quidem aliquid alicui non inesse declarat, sed 64.0455D| tota vis ejus auferre est. Ergo nunc, inquit, enuntiationem ex tota vi affirmationis negationisque diffinit dicens: Enuntiatio est vox significativa de eo quod aliquid est vel non est. Hoc autem ad negationis pertinet affirmationisque vim, tanquam si diceret, enuntiatio est vox significativa quae ponit aliquid, aut tollit, quae proprie virtutes sunt affirmationis et negationis. Si enim ita dixisset, enuntiatio est de eo quod est aliquid alicui vel non est, tunc ex terminis affirmationis vel negationis enuntiationem diffinisse videretur; cum autem dicit de eo quod est aliquid vel non est; de tota utrorumque vi determinat. In hac enim affirmatione quae dicit dies est, aliquid alicui secundum terminos adesse monstravit, est enim diei 64.0456A| applicuit, sed tota hujusmodi propositionis vis est, aliquid esse declarare: rursus cum dico, dies non est, aliquid alicui non esse pronuntio, sed tota vis hujus est non esse dicere; quare manifestum est secundum Porphyrium ex tota vi affirmationis et negationis enuntiationem esse descriptam, ex suis vero terminis ipsam affirmationem et negationem. Ait enim, affirmatio vero est enuntiatio alicujus de aliquo, in affirmationis diffinitione genus sumens; enuntiatio enim (ut dictum est) genus est affirmationis et negationis, quod ipse Aristoteles clarius demonstrat, qui in utrorumque diffinitione enuntiationis nomen ascripsit dicens: Affirmatio vero est enuntiatio. Hoc enim retulit ad genus, quod vero addidit alicujus de aliquo reduxit ad terminos, in simplici enim affirmatione 64.0456B| aliquid de aliquo enuntiando praedicatur, ut in eo quod est, dies est, esse diem. Negatio quoque ita diffinita est: negatio est enuntiatio alicujus ab aliquo, quantum ad enuntiationem rursus a genere, quantum alicujus ab aliquo, rursus ad terminos. In hac enim negatione quae est, dies non est, esse a die enuntiando tollimus; sed ut non solum praesentis temporis enuntiationem diffinisse videretur, addidit enuntiationis diffinitionem de aliis quoque temporibus intelligi; ait enim: enuntiatio est vox significativa de eo quod est aliquid vel non est, adjecitque quemadmodum tempora divisa sunt. Divisa enim sunt tempora in tribus, omne enim tempus aut futurum est, aut praesens, aut praeteritum, aut ex his mistum. Enuntiatio est ergo vox significativa, significans aut 64.0456C| esse aliquid, aut non esse. Sed quoniam hoc tempus praesens designat, non solum de praesenti, inquit, loquimur, sed etiam de his temporibus quae dividuntur, ut hoc esse, et non esse, et in futurum veniat et in praeteritum, ut aliquoties sic esse, et non esse significet, id est sic ponat atque sic auferat enuntiatio, ut et praesens tempus ponat, et auferat, ut est, Socrates est, Socrates non est, et praeteritum porat, et auferat, ut Socrates fuit, Socrates non fuit, eodem quoque modo futurum, Socrates erit, Socrates non erit. Ergo in his omnibus temporibus secundum esse aliquid vel non esse aliquid, id est secundum ponere, et auferre tota enuntiationis vis est; hoc ergo est quod ait, de eo quod est aliquid, vel non est, quemadmodum tempora divisa sunt, tanquam 64.0456D| si diceret, de eo quod est aliquid, vel non est, vox enuntiativa significat, vel in praesens, vel in praeteritum, vel in futurum, quemadmodum ipsa tempora dividuntur. Cur autem talis ordo diffinitionis fuerit, paucis absolvam. Prius enim de nomine, post de verbo, hinc de oratione, rursus de enuntiatione, dehinc de affirmatione, postremo de negatione disseruit. Omne compositum suis partibus posterius est, omne genus suis partibus prius: ergo in compositis partes toto priores sunt, in generibus et speciebus partes toto posteriores. Rursus in compositis totum partibus posterius, in speciebus et generibus totum partibus prius est; ergo quoniam verba et nomina, neque affirmationis neque negationis, neque enuntiationis, 64.0457A| neque orationis species erant, sed quaedam horum omnium partes quibus haec omnia jungerentur, oratio autem genus enuntiationis, enuntiatio affirmationis et negationis, affirmatio prior negatione, scilicet secundum prolationem, sicut ipse testatus est. Ergo quoniam haec omnia, et oratio, et enuntiatio, et affirmatio, et negatio verbis et nominibus conjunguntur, his omnibus nomina et verba priora sunt. Nomine autem res aut per se subsistens, aut tanquam per se subsistens significatur, verbo autem accidens designatur, et velut alii accidens, quod ex supradictis planum est, quod autem per se consistit prius est. Ergo id quod nomen significat prius est quam id quod verbum, quare verbo prius est nomen. Ergo quoniam nomen et verbum oratione, enuntiatione, 64.0457B| affirmatione et negatione priora sunt, partes enim priores sunt his quae componuntur, jure haec ante omnia definita sunt. Quoniam vero nomen prius est verbo, prius nomen, postea vero diffinitum est verbum. Sed quoniam omne genus speciebus suis prius est, post haec, id est nomen et verbum, orationem diffinitione descripsit, quae et proximum enuntiationis genus esset, et superius affirmationis et negationis; post orationem vero enuntiationem, quae cum sit species orationis, affirmationis tamen et negatinis esset genus. Post enuntiationem vero affirmationem, quae quanquam negationi aequaeva species esset secundum genus proprium, id est enuntiationem, in prolationem tamen prior est, ut ipse supra jam docuit dicens: Est autem una prima oratio 64.0457C| enuntiativa affirmatio, deinde negatio. Sed quoniam a nobis superius dictum est has eum quinque res diffinire velle, quid sit dictio, quid enuntiatio, quid affirmatio, quid negatio, quid contradictio. Dictionem quid sit ostendit per id quod ait: Nomen ergo et verbum dictio sit sola, enuntiationem vero per id quod ait: Est autem simplex enuntiatio vox significativa de eo quod est aliquid vel non est, quemadmodum tempora divisa sunt, affirmationem vero per id quod ait: Est autem affirmatio enuntiatio alicujus de aliquo; negationem quoque diffinivit dicens: Negatio vero alicujus enuntiatio ab aliquo. Restat ergo de contradictione disserere. Quid sit ergo contradictio ipse prosequitur dicens:

Quoniam autem est enuntiare et quod est non esse, ...

Quoniam autem est enuntiare et quod est non esse, 64.0457D| et quod non est esse, et quod est esse, et quod non est non esse, et circa ea quae sunt extra praesens tempora similiter omne contingit quod quis affirmaverit negare, et quod negaverit affirmare; quare manifestum est quoniam omni affirmationi negatio est opposita, et omni negationi affirmatio, et sit hoc contradictio, affirmatio et negatio oppositae.

Expeditis omnibus quae sese explicaturum esse promiserat, nunc ad reliquam scilicet contradictionem ordine venit, eamque ab affirmationibus negationibusque reperit dicens omnibus affirmationibus posse proprias negationes opponi, et omnibus negationibus proprias quoque rursus ex adverso affirmationes posse constitui; hoc autem hinc sumitur, 64.0458A| quoniam novimus alias res esse, alias non esse, et quoniam nos ipsi dicere possimus et sentire alias res esse, alias non esse. Ex his quatuor enuntiationibus fiunt geminae contradictiones: si quis enim id quod est dicat non esse, ut si vivente Socrate dicat, Socrates non vivit, quod est negat, et erit negatio falsa; rursus si quis id quod non est esse confirmet, ut si non vivente Socrate dicat, Socrates vivit, haec rursus affirmatio falsa est; si quis etiam id quod est esse enuntiatone constituat, ut si vivente Socrate dicat, vivit Socrates, vera erit affirmatio. Sin vero quod non est esse negaverit, est negatio vera, ut si quis non vivente Socrate dicat, Socrates non vivit. Ex his igitur, id est ex affirmatione vera et negatione falsa, et rursus ex negatione vera et 64.0458B| affirmatione falsa, quatuor quidem sunt enuntiationes, sed in duabus affirmatio, in duabus negatio continetur. Contradictiones vero duae, hoc est enim quod ait: Quoniam autem est enuntiare et quod est non esse, falsam enuntiationem negationis ostendit; quodque addidit, et quod non est esse, falsam affirmationem in enuntiatione proposuit. Illud quoque quod dixit, et quod est esse, enuntiationem veram designat, quia id quod est esse vera affirmatione profertur; amplius quod ait, et quod non est non esse, verae negationis speciem dedit. Quare et si quod est vere potest dici esse, et id quod est falso potest praedicari non esse, et id quod non est vere potest enuntiari non esse, et id quod non est falso esse poterit affirmari, manifestum est omnem affirmationem 64.0458C| habere aliquam contradictionem negationis oppositam, et omnem rursus negationem affirmationis oppositione facere contradictionem. Etenim si omne quod quis affirmat negari poterit, et quod quis negat affirmari, quis dubitaverit nec affirmationem posse constitui cui negatio non contradicat, nec negationem cujus nulla affirmatio valeat inveniri. Omnis igitur affirmatio negationem, et negatio habet oppositam affirmationem, est igitur contradictio affirmatio et negatio oppositae. Quid autem sit oppositio posterius dicendum est, aut quid sit contradictio post diligentissima ratione monstawbo. Quod autem ait, et circa ea quae sunt extra praesens tempora, tale est tanquam si diceret: Sicut affirmatio et negatio in praesenti tempore fieri potest, ita 64.0458D| etiam vel in praeterito vel in futuro: nam sicut potest id quod est esse constitui, ita potest id quod fuit fuisse proponi, et id quod futurum est in speciem futuri temporis affirmari, ut cum dicimus Socrates fuit, sol aestate Cancro futurus est. Eodem modo ergo et de futuro et de praeterito affirmatio et negatio constituuntur, quemadmodum de praesenti: futurum autem et praeteritum extrinsecus est, et praeter praesens tempus. Illud enim veniet, illud recessit. Recte igitur et circa ea quae sunt extra praesens tempora hujusmodi posse afirmationes negationesque dixit evenire; circa enim praeteritum et futurum, quod est extrinsecus a praesenti tempore, similiter omne contingit (ut ipse ait) quod quis affirmaverit 64.0459A| negare, et quod quis negaverit affirmare; unde fit ut in omnibus temporibus illud constet, omni affirmationi posse opponi negationem, omnique negationi oppositam affirmationem posse constitui. Nunc autem qualis debeat sumi oppositio, in affirmatione et negatione demonstrat, hoc enim est contradictio, affirmatio et negatio oppositae. Quod si hae oppositae constituunt contradictionem, qualis in his debeat esse oppositio quae contradictionem constituit recte prosequitur.

Dico autem opponi ejusdem de eodem, non autem ...

Dico autem opponi ejusdem de eodem, non autem aequivoce, et quaecunque caetera talium determinavimus contra sophisticas importunitates.

Cum duobus terminis simplex propositio constet, et unus subjectus sit, et alius praedicetur; subjectus 64.0459B| autem sit qui primus dicitur, praedicatus vero qui posterius; dicit illa oppositione affirmationem et negationem integram constituere contradictionem, quae idem subjectum habeant, idem etiam praedicatum, ut neque subjectum neque praedicatum plura significet, alioqui non erit contradictio nec aliqua oppositio ut cum dico, Socrates albus est, et alius dicit, Aethiops albus non est, haec affirmatio atque negatio non sunt oppositae, idcirco quia est aliud subjectum et idem praedicatum. In affirmatione enim Socrates subjectus fuit, in negatione Aethiops. Rursus cum dico, Socrates albus est, et alius dicit, Socrates philosophus non est, nec haec rursus negatio contra affirmationem retinet oppositionem, ideo quia aliud praedicatum in utrisque proponitur, in 64.0459C| affirmat one enim album praedicatur ad Socratem, in negatione philosophus. Quod si utraque sunt diversa, multo magis nulla fit oppositio, ut cum dico Socrates philosophus est, si respondeat alius, Plato Romanus non est, hic neque idem subjectum est, neque idem praedicatum, et plus istae diversae sunt, et nulla contra se oppositione compositae, atque ideo possunt utraeque simul esse verae, etsi ita contingit utraeque simule sse falsae, nec non etiam una vera, altera falsa. Quae enim se non perimunt, nihil eas impedit aut utrasque falsas, aut utrasque veras, aut unam veram, falsam alteram reperiri: quare quorum vel aliud subjectum est, vel aliud praedicatum, illa opposita esse non dicimus; unde fit ut nec illa quoque quae plura significant, si subjecta aut praedicta 64.0459D| sint, contradictoriam negationem valeant custodire. Si quis enim nomen aequivocum subjiciat, et aliud praedicet, ut si quis contra hujusmodi affirmationem constituat negationem, non faciet oppositionem: ut cum dico, Cato se Uticae occidit, nomen hoc quod dicitur Cato aequivocum est. Potest enim et Orator intelligi, et hic qui exercitum duxit in Africam. Si quis igitur dicat, Cato se Uticae occidit, potest fortasse intelligi de Catone Marciae. Si quis respondeat, Cato se Uticae non occidit, potest de Catone Censurio constituisse negationem. Sed quoniam diversus est Cato Censorius a Catone Marciae, et nomen ipsum Catonis diversa significat, diversae a se affirmatio et negatio. Et id non omnino perimit 64.0460A| negatio, quod constituit affirmatio. Affirmatio enim constituit Marciae Catonem se Uticae peremisse. Negatio vero dicit Catonem, si ita contingit, Oratorem non se Uticae peremisse. Quare non constituunt verum inter se falsumque, idcirco quod a se diversae sunt. Nam utrumque verum est, et quod se Cato Uticae occidit, scilicet Marciae, et quod se Cato Uticae non occidit, scilicet Orator, atque hic aequivocum subjectum fecit, ut haec affirmatio et negatio oppositionem nullo modo constituerent. Quod si praedicatum fuerit aequivocum, eodem modo contradictio non fit. Dicat enim quisquam, Cato fortis est, et de Catone praedicet fortitudinem mentis, aliusque respondeat, Cato fortis non est, ad imbecillitatem corporis spectans, ita igitur aequivocatio fortitudinis 64.0460B| ambiguitatem fecit, quae oppositionem nulla ratione componeret; et si uterque terminus subjectus et praedicatus aequivoci fuerint, multo magis diversae a se erunt propositiones et non oppositae, nec inter se verum falsumque dividentes, sed utrasque veras, interdum utrasque falsas esse contingit. Quare unum oportet esse subjectum, unumque praedicatum, ut id quod affirmatio praedicavit et junxti, idem negatio dividat et abjungat, et id quod de subjecto affirmatio praedicavit de eodem negatio neget. Nam si sit uterque aequivocus terminus aut quilibet unus eorum, fieri potest ut aliud tollat negatio quam affirmatio posuit. Itaque nulla fit oppositio. Quare non ita faciendum est, sed idem subjectum et praedicatum in affirmatione esse debet, idem in negatione; 64.0460C| atque hoc est quod ait: Dico autem opponi ejusdem de eodem, non autem aequivoce. Quod enim ait ejusdem, ad praedicatum retulit, quod de eodem ad subjectum, et subaudiendum est, dico autem opponi negationem ejusdem praedicati de eodem subjecto, sed non sint aequivoca, neque subjectum, neque praedicatum, et multo magis utraque, sed unum aliquid significent. Quod per hoc dixit quod ait, non autem aequivoce, nec sola si non sit aequivocatio, ratio firma est ad constituendam oppositionem. Multa enim sunt quae in sophisticis elenchis contra eos qui argumentis fallacibus verae rationis viam conantur evertere determinavit, quemadmodum faciendae essent propositiones, et quemadmodum invenienda esset argumentorum fallacia, quod hic ait: Et quaecunque 64.0460D| caetera talium determinamus contra sophisticas importunitates, tanquam si diceret: Dico quidem opponi affirmationem negatione ejusdem praedicati de eodem subjecto, hoc et quaecunque alia sunt, quae in sophisticis elenchis determinata sunt contra argumentorum importunitates. Et hic quidem quoniam aliud negotium erat, commodissime breviterque perstrinxit. Nos autem quid in sophisticis elenchis determinaverit ad constituendam oppositionis contradictionem, quantum brevitas patitur, non gravamur apponere. Non enim solum si aequivocatio in propositionibus collocetur nulla fit contradictio, verum etiam si univocatio in negatione ponitur, illa oppositio contradictionem penitus non habebit 64.0461A| est enim oppositio habens contradictionem, in qua affirmatio si vera est, negatio falsa sit, si negatio vera est, fallax affirmatio videatur. Positis ergo secundum univocationem terminis, utrasque simul et affirmationem et negationem veras esse contingit, ut si quis dicat: Homo ambulat, homo non ambulat, affirmatio de quodam homine vera est, negatio de speciali vera est, sed specialis homo et particularis univoca sunt. Quocirca sumptis univocis contradictio non fit: at vero nec si ad aliam et aliam partem affirmatio negatioque ponatur, fit in ipsis ulla veri falsique divisio, sed utrasque veras esse contingit, ut cum dico oculus albus est, oculus albus non est. In alia enim parte albus est, in alia albus non est: atque ita et negatio vera est, et affirmatio, nec si ad 64.0461B| aliud atque aliud referens dicat, nulla inde contradictio procreatur, ut cum dico, decem dupli sunt, decem dupli non sunt. Nam si ad quinarium referam, vera est affirmatio, si ad senarium vera negatio, nec si diversum tempus in affirmatione ac negatione sumatur, ut cum dico, Socrates sedet, Socrates non sedet. Alio enim tempore sumptum sedere veram facit affirmationem, alio tempore non sedere veram facit negationem. Amplius quoque si diverso modo quis dicat in negatione quod jam in affirmatione proposuit, vim contradictionis intercipit. Si quis enim dicat affirmationem potestate, negationem vero actu, possunt affirmatio et negatio uno tempore congruente veritate constitui; ut si quis dicat catulus videt, catulus non videt, potestate enim videt, actu vero 64.0461C| non videt. Quocirca oportet fieri si facienda est contradictio ejusdem (ut ipse ait) praedicati de eodem subjecto, non aequivoce, sed univoce, ad eamdem partem, et ad idem relatum, ad idemque tempus, et eodem modo constitui. Quae omnia in sophisticis elenchis diligentissime prosecutus est. Nunc pauca commemorans distulit in illis libris integram disputationem. Est autem enuntiatio de eo quod est aliquid esse, vel non esse; affirmatio quidem de eo quod est esse, ut Plato philosophus est; negatio vero de eo quod est non esse, ut Plato philosophus non est. Haec utraque enuntiatio Plato philosophus est, Plato philosophus non est, sese perimentia et in contrarium quasi quodam locata litigio faciunt contradictionem. Contradictio vero est oppositio affirmationis 64.0461D| et negationis, in qua neque ambas falsas, neque ambas veras esse contingit, sed unam semper veram, alteram vero falsam. Si qua autem sunt hujusmodi, in quibus verum falsumque affirmatio negatioque non dividat, in illis aliquid diversum, et non ad oppositionem integrum reperitur. Dicit autem Porphyrius argumentum esse ad id quod dicimus affirmationem negationi ita oportere opponi, ut una vera opposita in alteram mox falsitas veniat, communem inter nos consuetudinem colloquendi. Quando enim quis aliquid esse dixerit et idem alius negaverit, unum ipsorum verum dicere, mentiri alium suspicamur. Amplius quoque. Si aliquid aut est, aut non est, mediumque inter esse et non esse 64.0462A| nihil poterit inveniri, affirmatio autem ponit aliquid esse, idemque aufert negatio, et est contradictio affirmatio et negatio oppositae, talis oppositio integram facit contradictionem, in qua affirmatio et negatio utraeque verae simul esse non possunt. Affirmationis autem negationisque natura ad qualitatem quamdam refertur. Qualitas enim quaedam est affirmatio atque negatio, praeter hanc vero qualitatem est etiam quantitas propositionum, de qua posterius paulo dicendum est. Sed volens Aristoteles quid esset contradictio nos docere, prius ubi esset ostendit. In oppositione enim contradictionem omnem necesse est esse. Quare quoniam contradictio in oppositione est, qualis autem oppositio hanc contradictionem faciat adhuc ignota est. Estque haec oppositio 64.0462B| aut in qualitate oppositionum, aut in quantitate, aut in utroque, et de qualitate propositionum quae in affirmatione et negatione consistit, dictum est. Nunc de quantitate dicetur, ut ea quoque cognita perspiciatur an in qualitate, an in quantitate, an in utroque propositionum contradictio sit.

DE SUBJECTIS ET PRAEDICATIS ENUNTIATIONUM.

Quoniam autem sunt haec quidem rerum un versalia, illa ...

Quoniam autem sunt haec quidem rerum un versalia, illa vero singularia. Dico autem universale de pluribus natum est praedicari, singulare vero, quod non, ut homo quidem universale est. Plato vero eorum quae singularia sunt. Necesse est autem enuntiare quoniam inest aliquid aut non, aliquoties quidem eorum alicui quae universalia sunt, aliquoties autem alicui eorum quae sunt singularia.

Omnis propositio significationis suae proprietatem 64.0462C| ex subjectis intellectibus capit. Sed quoniam necesse est intellectus rerum esse similitudines, vis propositionum per intellectus ad res quoque continuatur. Atque ideo cum aliquid vel affirmare cupimus vel negare, hoc ad intellectus et conceptionis animi qualitatem refertur. Quod enim imaginatione intellectuque concipimus, id in affirmatione aut in negatione ponentes, affirmamus scilicet vel negamus, et principaliter quidem ab intelligentia propositiones vim capiunt et proprietatem, secundo vero loco ex rebus sumunt ex quibus ipsos intellectus constare necesse est. Unde fit ut et quantitate propositio et qualitate participet: qualitate quidem in ipsa affirmationis et negationis prolatione, quam ex proprio quis judicio emittit ac profert; quantitate vero ex subjectis 64.0462D| rebus quas capiunt intellectus. Videmus namque alias esse in rebus hujusmodi qualitate, quae in aliam convenire non possunt, nisi in unam quamcunque particularem singularemque substantiam: alia est enim qualitas singularis, ut Platonis vel Socratis, alia est quae communicata cum pluribus totam se singulis et omnibus praebet, ut est ipsa humanitas. Est enim quaedam hujusmodi qualitas, quae et in singulis tota sit, et in omnibus tota. Quotiescunque enim aliquid tale animo speculamur, non in quamlibet unam personam per nomen hoc mentis cogitationem deducimur, sed in omnes eos quicunque humanitatis diffinitione participant. Unde fit ut haec quidem sit communis omnibus, illa vero prior incommunicabilis 64.0463A| quidem cunctis, uni tamen propria. Nam si nomen fingere liceret, illam singularem quamdam qualitatem et incommunicabilem alicui alii subsistentiae suo ficto nomine nuncuparem, ut clarior fieret forma propositi. Age enim incommunicabilis Platonis illa proprietas Platonitas appelletur, eo enim modo qualitatem hanc Platonitatem ficto vocabulo nuncupare possumus, quomodo hominis qualitatem dicimus humanitatem, haec ergo Platonitas solius unius est hominis, et hoc non cujuslibet, sed solius Platonis; humanitas vero et Platonis et caeterorum quicunque hoc vocabulo continentur. Unde fit ut quoniam Platonitas in unum convenit Platonem, audientis animus Platonis vocabulum ad unam personam unamque particularem substantiam referat; cum 64.0463B| autem audit hominem, ad plures quoque referat intellectum quoscunque humanitatem continere novit: atque ideo quoniam humanitas et omnibus hominibus communis est, et in singulis hominibus tota est, aequalitater cuncti homines retinent humanitatem sicut unus homo. Si enim id ita non esset, nunquam specialis hominis diffinitio particularis hominis substantiae conveniret. Quoniam igitur haec ita sunt, idcirco homo quidem dicitur universale quiddam, ipsa vero Platonitas et Plato particulare. His igitur ita positis quoniam universalis illa qualitas et in omnibus potest et in singulis praedicari, cum dicimus homo ambiguum est et dubitari potest utrum de speciali dictum sit an de aliquo particulari, idcirco quod nomen hominis et de omnibus dici potest 64.0463C| et de singulis quibusque qui sub humanitatis specie continentur. Quare indefinitum est utrum de omnibus dictum sit id quod diximus homo, an de unaquaque individua hominis et particulari substantia. Hanc igitur qualitatem humanitatis si ambiguitate intellectus separare nitamur, determinanda est, et aut in pluralitatem distendenda, aut in unitatem numeri colligenda. Nam cum dicimus homo indefinitum est utrum omnes dicamus an unum. Sin vero additum fuerit omnis, ut sit praedicatio omnis homo vel quidam, tunc fit distributio et determinatio universalitatis, et nomen quod universale est, id est homo, universaliter proferimus dicentes, omnis homo, aut particulariter dicentes quidam homo, omnis enim nomen universalitatis significativum 64.0463D| est. Quocirca si omnis quod universale significat ad hominem quod idem ipsum universale est adjungatur, res universalis, quae est homo, universaliter praedicatur secundum id quod diffinitio ei adjicitur quantitatis. Sin vero dictum fuerit, quidam homo, tunc universale, quod est homo, addita particularitate per id quod ei adjectum est quidam, particulariter profertur, et dicitur res universalis prolata particulariter. Sed quoniam particularis est praedicatio, quidam homo, particularis rursus praedicatio Platonis, de uno enim dicitur quidam homo, et de uno dicitur Plato, non eodem modo utraeque particulares esse dicuntur. Plato enim unam ac definitam substantiam proprietatemque demonstrat, quae convenire 64.0464A| in alium non potest. Quidam homo vero, quod dicitur, particulariter quidem ipsum nomen universale determinat, sed si deesset quidam, id quod dicimus homo universale esset, ac per hoc ambiguum permaneret, quod vero dicimus Plato nunquam esse poterit universale. Nam etsi quando nomen hoc Plato pluribus imponatur, non tamen hoc nomen idcirco erit universale. Namque humanitas ex singulorum hominum collecta naturis in unam quodammodo redigitur intelligentiam atque naturam. Nomen vero hoc quod dicimus Plato multis secundum vocabulum fortasse commune esse videretur; nulli tamen illa proprietas Platonis conveniret, quae erat proprietatis aut naturae ejus Platonis qui fuit Socratis auditor, licet eodem vocabulo nuncuparetur. 64.0464B| Hoc vero ideo quoniam humanitas naturalis est, nomen vero proprium, positionis. Nec vero hoc nunc dicitur quod nomen Platonis de pluribus non potest praedicari, sed proprietas Platonis. Illa enim proprietas naturaliter de pluribus non dicitur, sicut hominis, et ideo incommunicabilis (ut dictum est) qualitas est ipsa Platonitas, communicabilis vero qualitas universalis quae et in pluribus et in singulis est. Unde fit ut cum dico, omnis homo, in numerum propositionem tendam; cum vero dico, Socrates aut Plato, non in numerum emittam, sed qualitatem proprietatemque unius in sua individua singularique substantia constringam ac praedicem. Quare in hoc quoque maxime hae duae particularitates, quidam homo, et Plato, distant, quod cum dico Plato quem hominem 64.0464C| dixerim vocabulo designavi, proprietatemque uniuscujusque quem nomino, cum vero dico quidam homo, numerum tantum rejeci, et ad unitatem propositionem redegi. De quo autem dicam, haec particularitas mihi non subdidit, quidam enim homo potest esse et Socrates et Plato et Cicero et unusquisque singulorum quorum proprietates a se in singularitatis ratione et natura diversae sunt. Unde commodissime Theophrastus hujusmodi particulares propositiones, quales sunt quidam homo justus, particulares indefinitas vocavit. Partem namque tollit ex homine quod est universale vel vocabulo vel natura. Quae tamen ipsa sit pars et qua proprietate descripta non determinat nec definit. Unde universale vocavit quod de pluribus naturaliter praedicatur, ut homo, 64.0464D| non quod positione, quemadmodum nomen Alexandri de Trojano et de Macedone Philippi filio de pluribus dicitur. Hoc enim positione de pluribus dicitur, illud natura. Et persubtiliter ait, quod in pluribus natum est praedicari. Est enim haec universalitas naturalis, illam vero nominis reique proprietatem quae particularis est singularem vocavit dicens: Plato vero eorum quae sunt singularia; quod autem secutus est dicens: Necesse est autem enuntiare quoniam inest aliquid aut non, aliquoties quidem eorum alicui quae sunt universalia, aliquoties autem eorum quae sunt singularia, hujusmodi est tanquam si diceret: Omnis quidem affirmatio et negatio inesse aut non inesse demonstrat. Et quidquid enuntiatur, aut 64.0465A| de eo quod est esse proponitur, ut Plato philosophus est, haec enim propositio Platoni philosophiam inesse constituit, aut de eo quod est, non inesse, ut Plato philosophus non est: haec enim a Platone philosophiam dividens, eidem philosophiam non inesse proponit. Ergo quoniam necesse est, aut aliquid alicui inesse dicere, aut aliquid alicui non inesse, illud quoque necesse est ut intelligamus cui inesse aliquid dicimus, aut universale esse, ut cum dicimus homo albus est, albedinem universali rei inesse monstramus, id est homini, aut certe particulare ac singulare, ut si quis dicat, Socrates albus est, albedinem enim Socrati singulari substantiae et proprietati incommunicabili inesse significavit; sed in singularibus sive affirmetur aliquid, sive negetur, unus oppositionis 64.0465B| modus est, quod vim contradictionis obtineat. Nam quoniam singulare atque individuum nulla sectione dividitur, secundum ipsum quoque facta contradictio simplex erit. In his autem quae in universalibus fiunt, non est unus modus contradictionis. Nam cum dico, Socrates homo est, Socrates homo non est, sola hujusmodi oppositio, si omnia illa conveniant quae contra argumentorum importunitates supra jam dicta sunt, ad faciendam contradictionem idonea reperitur. Sin vero tale aliquid subjectum sit de quo aliquid praedicetur quod sit universale, et in pluribus (ut ipse ait) natum sit praedicari, non est simplex oppositio contradictionis. Sunt enim earum propositionum quae de universalibus rebus fiunt tres differentiae, una quae omnes 64.0465C| complectitur, ut cum dico, omnis homo animal est; alia quae ex indefinita multitudine et innumera pluralitate ad unum propositionis vim colligit atque constringit. Haec hujusmodi est tanquam si quis dicat, quidam homo animal est. Alia vero est quae neque in pluralitatem propositionem tendit, neque in particularitatem redigit, ut ea quae sine ulla determinatione proponitur, ut est, homo animal est, homo animal non est: huic enim nec quidam, quod particularitatis, nec omnis, quod est universalitatis, adjunximus. Unde fit ut singularitas simpliciter praedicetur, universalitas vero aliquoties universaliter, ut omnis homo animal est, homo res universalis universaliter praedicata est. Nam cum sit homo universalis, quod ei adjectum est omnis, universalitatem 64.0465D| universaliter appellari fecit. Rursus est ut universalitas particulariter praedicetur, ut cum dico, quidam homo animal est, quidam particulare determinat, sed junctum ad hominem universalem substantiam particulariter praedicari fecit. Est quoque universale non universaliter praedicare, quoties sine adjectione universalitatis vel particularitatis simpliciter nomen universale ponitur, ut est, homo animal est. Determinationes autem dicuntur quae rem universalem vel in totum fundunt, ut omnis, vel in partem contrahunt, ut quidam. Omnis vero vel quidam quantitatem propositionis determinat, quae quantitas juncta cum qualitate propositionum quatuor variatur modis. Qualitas autem propositionum 64.0466A| in affirmatione et negatione est; aut enim universalem rem universaliter praedicat affirmative, ut omnis homo animal est, aut universalem rem particulariter affirmative, ut quidam homo animal est, aut universalem rem universaliter negative, ut nullus homo lapis est, aut universalem rem particulariter negative, ut quidam homo lapis non est. Oportet autem in his quae universali determinatione proponuntur in ipsis determinationibus fieri negationem, ut quoniam determinatio universalis rei est universaliter, cum dicimus, omnis homo justus est, si universaliter negabimus, dicamus nullus homo justus est, et quod aio nullus eam universalitatem quae est omnis intercipit, non eam quae est homo. Rursus si idem ipsum, omnis homo justus est, negare particulariter velim, 64.0466B| dicam non omnis homo justus est, per particularem negationem universalitatis vim interimens. In particularibus vero non ita est. Si enim eam quae est particularis determinatio universalis rei, ut est quidam homo justus est, negare velim, particulariter dicam, quidam homo justus non est. Hoc autem idcirco fit, quoniam habet quamdam similitudinem atque ambiguitatem utrum universaliter an sit particulariter dictum, si in universalibus propositionibus negativae particulae ad praedicationes potius quam ad terminationes ponantur. Si enim contra hanc affirmationem quae est, omnis homo justus est, ponam hanc quae dicit, omnis homo justus non est, haec duas res significare videbitur, et quod nullus homo justus sit, omnem enim hominem justum non esse 64.0466C| proposuit, et quod sint quidam homines non justi, omnem enim hominem negavit justum esse. Hoc autem nihil impedit ut aliquis sit injustus, aliquis justus. Nam si aliquis est justus, non repugnat ne vera sit propositio quae dicit, omnis homo justus est, non enim est justus omnis homo, si alii justi sint, alii vero injusti. Quare quoniam duplicis significationis est, idcirco universalis negationis diffinitio, quae est nullus, universalis affirmationis tollit determinationem, quae est omnis, atque ideo in particularibus negationibus ad ipsam universalitatem affirmationum negatio necesse est apponatur, ut in eo quod est omnis homo justus est, illa est ei opposita negatio quae est, non omnis homo justus est, non illa quae est, omnis homo justus non est, ne sit ambiguum 64.0466D| utrum universaliter an particulariter neget. Dictum est enim hanc negationem quae est, omnis homo justus non est, et universalitatis interpretationem designare et particularitatis propositionem. Quoties vero particulare aliquid tollitur, in his non jam ad determinationem, sed ad praedicatum particula negationis apponitur, ut in eo quod est, quidam homo justus est, nullus dicit, non quidam homo justus est. Neque enim hic ad determinationem particularem, quod est quidam, negatio ponitur, sed dicimus quidam homo justus non est, scilicet ad praedicatum quod est justus. Unde etiam ad indeterminatas propositiones, quae sunt sine omnis, aut nullus, aut alicujus determinatione, ad praedicatum semper 64.0467A| apponitur particula negativa, ut est, homo justus non est. Nemo enim dicit non homo justus est, sed homo justus non est. In singularibus quoque non dico, non Socrates justus est, sed Socrates justus non est, et nisi aliquoties ambiguitas impediret ad praedicatum semper negatio poneretur. Sed omnia quaecunque in determinatione ponuntur, talia sunt, quae aut totum colligant in affirmativo, ut est omnis, aut totum perimant in negativo, ut est nullus, aut colligant in affirmativo partem, ut est quidam, aut interimant in negativo partem, ut quidam non, aut in negativo perimant totum particulariter, ut est non omnis; sed quidam non et non omnis particulares negationes sunt. Sive enim quis partem ex toto surripiat, particulare est quod reliquit, quia a totius 64.0467B| perfectione discessit. Sive quis totum esse neget sive partem relinquat, rursum particulare est quod reliquum fit. Nam cum dico, quidam homo justus non est, abstuli partem; et rursus cum dico, non omnis homo justus est, cum negavi omnem, aliquem qui justus non esset ostendi. Haec ergo, non omnis, et quidam, determinationes planissimae sunt, et communi intelligentiae subjectae: has duae particulares recipiunt negationes, ut ea quae est quidam non determinationem particularem negat, ea vero quae est non omnis universalem negat determinationem, sed utraeque negationem (ut dictum est) in particularitatem constringunt. Quod autem dicimus, nullus, proprium quoddam videtur esse vocabulum, non omnis enim quod dicitur omnem per adverbium 64.0467C| negativum quod est non adimit. Rursus cum dicimus quidam non in eo quod est quidam adverbium quod est non additum a subjecto termino particulare separat. Nullus vero in vocabulo ipso quid separet non monstrat, et videtur quodammodo non potius esse negatio quam affirmatio, neque enim adverbium est, nec conjunctio, adverbium namque atque conjunctio declinationibus carent. Nullus vero quod dicimus et generibus subjacet et inflectitur casibus, quid igitur est? an erit nomen? sed nulla negatio nomen esse monstratur. Quid sit ergo tali investigatione quaerendum est. Videtur enim quod dicitur nullus tale esse tanquam si dicamus nec unus; nam qui dicit nullus homo animal est, tantumdem valet quantum nec unus homo animal est. Quod vero 64.0467D| dicimus ullus, hoc ab eo diminutivum est quod est unus. Diminutio namque unius ullus est tanquam, si dicerem nullus; ergo plus negat quisquis etiam diminutionem neget, ut si quis dicat non modo non habet gemmam quod majus est, verumetiam nec gemmulam quod est minus. Sic ergo qui negare vult etiam unum, plus negat si dicat nec ipsum unius diminutivum illud esse quod dicitur: ut si quis velit dicere nec unum esse hominem in theatro, ita dicat, non modo illic unus homo non est, verum nec ullus. Cum ergo dicimus nullus, ita praeponimus tanquam si dicamus nec ullus. Tenet igitur haec in se determinatio, quae est nullus, vicem negationis et nominis. Negationis quidem in eo quod est nec, nominis vero 64.0468A| in eo quod est ullus, quod est diminutivum unius. Ita igitur maxima fit negatio rei parvissimae quod est unus, si ipsius diminutivum quoque subtrahat, quod est ullus. Quare et omnem et quemdam statim tollit negatio, quae unius quoque ipsius diminutivum praedicatione subducit, ut ea quae est nullus homo justus est. Hoc enim tantum est, tanquam si dicat, non ullus homo justus est, hoc idem valet tanquam si dicatur, non unus homo justus est. Quare quoniam de his quoque sufficienter dictum est, ad Aristotelis verba consequenti ordine veniamus.

Si ergo universaliter enuntiet de universali, quoniam ...

Si ergo universaliter enuntiet de universali, quoniam est aut non est, erunt hae contrariae enuntiationes, dico autem in universali enuntiationem universalem, ut omnis homo albus est, nullus homo albus est.

64.0468B| Demonstrare oppositionem contradictionis intendit, sed quoniam viam reperiendi ordinemque permiscuit, idcirco nos quoque pauca quaedam prius ordinata expositione praedicemus, ne lector confusionis caligine atque obscuritate turbetur. Omnium propositionum quae sunt simplices, quas categoricas Graeci vocant, nos praedicativas dicere possumus, quatuor sunt diversitates. Aut enim affirmatio est, et negatio universalis, ut est omnis homo justus est, nullus homo justus est. Aut affirmatio et negatio particularis, ut est quidam homo justus est, quidam homo justus non est. Aut affirmatio et negatio indefinita, ut homo justus est, homo justus non est. Aut de singulari subjecto affirmatio et negatio, ut Cato justus est, Cato justus non est. Harum vero inter se veritas falsitasque 64.0468C| non se habet similiter sed diverse. Et prius de universalibus atque particularibus, id est de his quae determinatae sunt dicendum est, post de reliquis disputabitur. Disponatur ergo affirmatio universalis quae est, omnis homo justus est, et contra hanc negatio universalis, quae est, nullus homo justus est. Sub his autem, sub affirmatione quidem universali, particularis affirmatio quae est, quidam homo justus est; sub universali negatione particularis negatio quae est, quidam homo justus non est. Hoc autem demonstrat descriptio subjecta »

Universalis affirmatio. Omnis homo justus est.

Universalis negatio. Nullus homo justus est.

64.0468D| Quidam homo justus est, Particularis affirmatio.

Quidam homo justus non est, Particularis negatio.

Hae igitur duae universalis affirmatio et particularis affirmatio dicuntur subalternae. Rursus universalis negatio, et particularis negatio dicuntur subalternae, idcirco quoniam particularitas semper sub universalitate concludit. In quibus illud est considerandum quod ubi est affirmatio universalis vera, affirmatio quoque particularis vera est, et ubi negatio universalis vera 64.0469A| est, particularis quoque negatio vera est. Nam si vera est omnis homo animal est, vera est quidam homo animal est. Et si vera est quoniam nullus homo lapis est, vera est quoniam quidam homo lapis non est. At si falsa sit particularis affirmatio, ut ea quae est quidam homo lapis est, falsa est universalis affirmatio, omnis homo lapis est. Idem in negatione. Si enim negatio particularis falsa est, ut quidam homo animal non est, falsa est universalis, nullus homo animal est. Ita ut praecedunt universales in vero, eodem modo praecedunt particulares in falso. Dicuntur vero affirmatio universalis et negatio universalis contrariae. Hoc autem idcirco, quoniam contrariorum hujusmodi natura est, ut longissime a se distent, et si aliquam inter se habeant medietatem, non semper 64.0469B| alterum ipsorum subjecto insit, ut album et nigrum non possumus dicere, quoniam omne corpus aut album aut nigrum est; potest enim nec album nec nigrum esse, et utrumque falsum esse quod dicitur, idcirco quoniam medius est color. Quod si non habent medietatem, alterum ipsorum necesse est inhaerere subjectis, ut cum dicimus omne corpus aut quietum est, aut movetur, horum nihil est medium, et necesse est omne corpus vel consistere vel moveri. Ut autem in eodem simul possint esse contraria, fieri non potest. Neque enim possibile est ut idem album nigrumque sit, quod in affirmationibus et negationibus universalibus apparet. Negativa enim et affirmativa universales plurimum quidem distant a se. Nam quod illa ponit omnibus, illa tollit omnibus et totum 64.0469C| negat. Nam quae dicit omnis homo justus est omnem hominem ponit, quae dicit nullus homo justus est nihil eorum quae in humanitatis sunt diffinitione justum esse concedit. Ita ergo a se longissime discrepant. Adhuc si ea quae significant habent inter se aliquam medietatem, unam veram, unam falsam esse non est necesse, ut in eo quod est omnis homo justus est, nullus homo justus est. Quoniam potest quaedam esse medietas, ut nec nullus homo justus sit, cum sit quidam; nec omnis homo justus sit, cum non sit quidam. Et possunt utraeque falsae et affirmatio et negatio reperiri. Neque enim verum est aut omnem hominem justum esse, aut nullum hominem justum esse. Quocirca potest fieri ut in his in quibus aliqua medietas invenitur universalis affirmatio et 64.0469D| universalis negatio veritatem falsitatemque non dividant, sed utraeque sint falsae ad exemplum scilicet contrariorum, quae aliquam inter se continent medietatem. Potest enim in illis fieri ut utraque contraria possint non inesse subjecto, sicut supra docuimus. In his vero quae medietate carent, necesse est ut una vera sit semper, altera semper falsa. Ut in eo quod est, omnis homo animal est, nullus homo animal est, hae propositiones hujusmodi sunt, ut una vera sit et una falsa, idcirco quoniam inter animal esse et non esse nihil interest ad eorum scilicet contrariorum similitudinem quae medietate carent. In illis enim necesse erat alterum inesse subjecto. Sic ergo universalis affirmatio et universalis negatio utraeque 64.0470A| falsae esse possunt. Ut vero una vera sit, altera falsa, id quoque conceditur; ut utraeque sint verae fieri non potest, sicut illud quoque verum est, contraria simul esse non posse. Rectissime igitur universalis affirmatio, universalisque negatio contrariae nominantur. Particularis autem affirmatio quae est, quidam homo justus est, et particularis negatio quae est, quidam homo justus non est, universalibus contrariis contrarias proprietates habent. Illae enim simul verae esse non poterant; ut vero essent simul falsae, saepe aliqua ratione concedebatur. Particulares vero ut utraeque verae sint evenire potest, ut utraeque falsae sint fieri non potest: ut in eo quod est, quidam homo justus est, verum est; quidam homo justus non est, id quoque verum est; ut utraeque falsae sint, inveniri non 64.0470B| potest, et in hoc quidem sunt dissimiles contrariis. Similes autem eis videntur quod sicut contrariae aliquoties verum falsumque dividunt, ut una vera sit, altera falsa, ita quoque et particularis una vera potest esse, altera falsa, ut quidam homo animal est, quidam homo animal non est. Servant autem stabilem incommutabilemque ordinem et similitudinis et contrarietatis. Contrariae enim quoniam possunt esse utraeque falsae, in quibuscunque utraeque falsae contrariae reperiuntur, in his subcontrariae utraeque verae sunt. Sed quoniam utraeque contrariae verae inveniri non possunt, ideo utraeque subcontrariae falsae nequeunt reperiri, ut in eo quod est omnis homo justus est, nullus homo justus est. Quoniam hae falsae sunt, hae quas sub se continent, particulares verae sunt, 64.0470C| ut est quidam homo justus est, quidam homo justus non est; sed si universales inter se verum falsumque dividunt, et una vera est, et altera falsa, particulares quoque idem faciunt, ut in eo quod est, omnis homo animal est, nullus homo animal est, universalis affirmatio vera est, falsa negatio. Sed cum dico quidam homo animal est, quidam homo animal non est, particularis affirmatio vera est, falsa negatio particularis. Hae igitur dicuntur subcontrariae, vel quod sub contrariis positae sunt, vel quod ipsae superioribus sub quibus sunt (ut dictum est) contrarias proprietates habent. In hac igitur recta oppositione contrariarum et subcontrariarum in superioribus utrisque falsitas esse potest, nunquam veritas; in inferioribus vero utrisque quidem veritas inesse 64.0470D| potest, nunquam falsitas. Sin vero quis respiciat angulares, et universalem affirmationem particulari opponat negationi, universalemque negationem particulari comparet affirmationi, una vera semper, falsa altera reperietur. Nec unquam fieri potest ut affirmatione universali vera, particularis negatio non falsa sit, vel hac vera non illam continuo falsitas subsequatur. Rursus si negatio universalis vera est, falsa particularis affirmatio; si particularis affirmatio vera est, falsa universalis negatio est. Licet autem hoc et in subjecta descriptione metiri, et in aliis quoque terminis quoscunque sibi mens considerantis affinxerit, idem videbit, nam in eo quod est, omnis homo justus est, quoniam haec falsa est, vera est, 64.0471A| quidam homo justus non est. Et rursus in eo quod est, nullus homo justus est, quoniam falsa negatio est, vera est affirmatio, quidam homo justus est. Haec autem universalis affirmatio et particularis negatio quae sunt angulares, et universalis negatio, et particularis affirmati, quae ipsae quoque sunt angulares, contradictoriae nominantur. Et haec illa est quam quaerit contradictio in qua una semper vera, altera semper falsa sit. Superioris autem disputationis integrum descriptionis subdidimus exemplar, quatenus quod animo cogitationeque conceptum est oculis expositum memoriae tenacius infigatur. 64.0471B| His ergo ita sese habentibus, indefinitas propositiones 64.0471C| singularesque videamus, et primum de infinitis disputandum est. Indefinitae igitur per se veritatem falsitatemque non dividunt; etenim cum dico, homo justus est, homo justus non est, utrasque veras contingit esse indefinitas. Quocirca eas a contradictione separamus: contradictio namque constituitur (ut saepe dictum est) eo quod nunquam utraeque verae aut utraeque falsae reperiri queant, sed una semper veritatis, altera falsitatis capax est. Sed quae universalitatem proferunt indefinitam, illae definitarum particularium vim tenent. Tale enim est quod dico, homo justus est, tanquam si dicam, quidam homo justus est; et rursus tale est quod dico, homo justus non est, tanquam si dicam, quidam homo justus non est. Hoc illa res approbat, quod quemadmodum definitae 64.0471D| et particulares in aliquibus verae esse possunt, in aliquibus verum falsumque dividunt, nunquam vero utrasque falsas esse contingit. Ita quoque in indefinitis universale significantibus, utrasque simul veras esse contingit, ut in eo quod dicimus, homo justus est, homo justus non est, utrasque falsas proferre impossibile est, sed unam veram, alteram falsam in his facillime reperimus, in his scilicet terminis qui naturaliter et necessario subjectis substantiis inhaerescunt, vel in his qui inesse non possunt: ut quoniam animal homini ex necessitate inest, si quis dicat, homo animal est, idque negetur, homo animal non est, vel homo lapis est, homo lapis non est, una vera, statim falsa altera reperitur, 64.0472A| atque ideo hae contra universales universaliter praedicatas faciunt contradictionem. Nam si contra illam quae est omnis homo justus est ea quae est homo justus non est, in oppositione constituatur, una semper vera est, altera falsa. Et si contra eam quae est nullus homo justus est indefinita propositio quae est, homo justus est opponatur, verum inter se propositiones falsumque distribuunt, sicut definitae quoque universalium propositiones, secundum particulares atque universales oppositae quantitates, contradictorias faciunt oppositiones. Quare constat eas quae universale non universaliter proferunt, et sunt indefinitae, neque particulare neque universale proferentes, ipsas quidem non semper inter se verum falsumque dividere, particularibus tamen definitis esse 64.0472B| consimiles. Singulares vero quae sunt unum oppositionis modum inter se tenent: has si ad idem subjectum, ad idem praedicatum, ad eamdem partem, ad idem tempus, ad eamdem relationem, eodem modo proposueris, inter se verum falsumve distribuunt, ut est Socrates justus est, Socrates justus non est. Sunt igitur duae contradictiones, una quae fit in universalibus angulariter particularibus contra positis, altera quae fit in singularibus cum omnibus his quas in sophisticis elenchis exposuit determinationibus oppositis. Quare quoniam quemadmodum se habent propositiones, quoque modo faciant contradictorias oppositiones ostendimus, ad ipsa Aristotelis verba veniamus, in quibus per haec ante cognita facilis poterit evenire cognitio. Superioris descriptionis intelligentiam 64.0472C| plenius notat. Ait enim quando res universalis universaliter designatur, et eam quis universaliter affirmat, si eamdem alius universaliter neget, ita sibimet comparatas propositiones esse contrarias. Atque in hoc suam sententiam manifestius ostendit. Ait enim, dico autem universalem enuntiationem in universali, ut omnis homo albus est. Nam cum universalis sit homo, in universali homine universalis est enuntiatio, per quam dicitur omnis homo. Res ergo universalis, id est homo, per omnis quae est determinatio universaliter praedicata est, et hoc affirmative. Negative vero universaliter ita dicetur, nullus homo albus est, nullus enim universalitas universalitati quae est homo adjecta est; hoc modo igitur universale universaliter enuntiantes affirmatio et negatio 64.0472D| contrariae sunt, sicut et ipse testatur, et nos superiori expositione digessimus.

Quando autem de universalibus non universaliter, ...

Quando autem de universalibus non universaliter, non sunt hae contrariae, quae autem significantur est esse aliquando contraria. Dico autem non universaliter enuntiare de his quae sunt universalia, ut est albus homo, non est albus homo; cum enim universale sit homo, non universaliter utitur enuntiatione. Omnis namque non universale significat, sed quoniam universaliter.

Volenti indefinitam propositionem qualis esset ostendere, non modo auferenda fuit ab universali termino universalis determinatio, verum etiam particularis, et oportuit dici hoc modo. Quando autem 64.0473A| in universalibus non universaliter neque particulariter, non sunt contrariae. Nunc autem quoniam non addidit neque particulariter, videtur non de indefinitis, in quibus neque universalitas, neque particularitas adest, sed tantum de particularibus loqui, a quibus solum universale non etiam particulare subtraxit, sed quid velit ostendere ipse convenientibus exemplis edocuit. Non enim posuit exempla particularis propositionis, sed indefinitae. Ait enim, dico autem non universaliter enuntiare in his quae sunt universalia, ut est albus homo, non est albus homo, Quod si particularem monstrare voluisset, ita diceret ut est quidam homo albus, non est quidam homo albus. Sed quoniam per exemplum quid vellet ostendit, nos quoque superiori propositioni quae est: 64.0473B| Quando autem in universalibus non universaliter, deesse putemus aut particulariter, ut et particularitatem et universalitatem ex lota auferat dictione, ut post exempla docuerunt non eum loqui de particularibus sed de indefinita. Quare hoc dicit, ut si neque universales sint propositiones neque particulares, quod subaudiendum est, illae non sunt contrariae, sunt enim contrariae quae universaliter universalem terminum proponunt. Indefinitae vero ad universalem terminu universalem determinationem non habent. Idcirco autem ab indefinitis universalitatem solam et non particularitatem quoque sejunxit, quod indefinitas propositiones a contrariis solum, non etiam a particularibus segregabat. Quod autem dico tale est: si vellet ostendere indefinitas propositiones, proprie 64.0473C| diceret indefinitas neque particulares esse, neque universales; quae autem in universali neque universaliter neque particulariter proponuntur, id est quae neque universales sunt, neque particulares indefinitae sunt. Nam quae neque universales sunt neque particulares, hae neque contrariae sunt neque subcontrariae. Subcontrariae quidem idcirco non sunt, quia non habent additam particularem determinationem, idcirco vero contrariae non sunt, quia determinatio universalis in his non est. Nunc autem cum tantum vellet ostendere eas contrarias non esse, de subcontrariis vero in praesenti vellet omittere, has esse indefinitas dixit, quae universale determinatum universaliter non habent, ut scilicet has non esse contrarias intelligeremus. Idcirco vero non adjecit 64.0473D| particularitatem eas non habere, quoniam a solis contrariis separare indefinitas volebat, non etiam a subcontrariis. Ergo si indefinitas a contrariis et subcontrariis separare voluisset, ita diceret: Quando autem in universalibus non universaliter nec particulariter, non sunt contrariae neque subcontrariae. Sed quoniam non eas volebat nunc non esse subcontrarias demonstrare, sed tantum non esse contrarias, idcirco ei dicto quod est, quando autem in universalibus, non universaliter non addidit, vel particulariter; hoc enim si addidisset, ad subcontrarias tenderet, de quibus nihil est additum; quare hoc dicit: hae quae indefinitae sunt, quoniam non habent universalitatem, contrariae non sunt. Sed cum per se 64.0474A| quidem contrariae non sunt, possunt tamen quaedam significare contraria. Hoc quid sit multipliciter expositorum sententiis expeditur. Herminus namque dicit idcirco indefinitas posse aliquando significare contraria, cum ipsae careant contrarietate, quippe quae universalium rerum sunt, additum tamen universale non habent, in solis his quibus ea quae affirmantur aut negantur subjecto naturaliter insunt: ut cum dicimus homo rationalis est, homo rationalis non est, quoniam rationalitas hujusmodi est quae in natura sit hominis. Et affirmatio et negatio inter se verum falsumque dividunt, et quodammodo ab his contraria designantur. Sed nihil hoc attinet ad contraria significanda in his quae sunt indefinita. Nam etiam particulares ipsae quoque in talibus verum falsumque 64.0474B| dividunt, ut est quidam homo rationalis est, quidam homo rationalis non est; has igitur secundum Herminum videmus posse significare contraria. Cur ergo dixit in his quoque quoniam quidem contrariae non sunt, quae autem significantur est esse contraria? Alexander autem hoc dicit: quoniam indefinitae sunt hae, nihil eas, inquit, prohibet sicut ad particulares ita quoque ad universales reducere, quae videntur esse contrariae, ut in eo quod est homo animal est, homo animal non est, quoniam hae propositiones indefinitae sunt, possunt accipi quasi contrariae. Nam si dicimus, homo animal est, potest ita accipi tanquam si dicatur, omnis homo animal est; et rursus; homo animal non est, ita audiri potest tanquam si dicatur, nullus homo animal est. Cum autem dicitur 64.0474C| homo ambulat, homo non ambulat, non ad contrarias sed ad subcontrarias mens ducitur auditoris. Quocirca possunt indefinitae aliquando significare contraria, quoniam eo ipso quod sunt indefinitae nihil eas prohibet ad contrariorum significationem universaliumque reduci. Et haec quidem sententia habet aliquid rationis, non tamen integre id quod ab Aristotele dicitur ostendit, et meliorem sententiam sponte rejecit, quam Porphyrius approbavit. Sunt enim quaedam negationes quae intra se affirmationis ejus quam negant retineant contrarietatem, ut in eo quod est, sanus est, et non est sanus, id quod dicitur non est sanus significat aeger est, quod est contrarium sano esse. Rursus cum dicimus, homo albus est, si contra hanc negamus per eam quae dicit homo albus non 64.0474D| est, significare poterit quoniam homo niger est, nam qui niger est albus non est, sed nigrum esse et album non esse contrarium est. Quare significant quaedam negationes affirmationesque contraria, sed hoc non semper, nam in eo quod est homo ambulat, homo non ambulat, nullum contrarium continetur. Ambulationi enim nihil est contrarium, atque ideo dicit: constat duas has quidem contrarias non esse, idcirco quod cum sunt universales, non universaliter enuntientur. Posse autem aliquoties contraria significare, cum intra negationem contrarium affirmationis includatur. Aspasius vero et Alexander hanc posteriorem non probant. Nos vero dicimus non quidem Alexandri sententiam abhorrere ratione, 64.0475A| sed hanc Porphyrii esse meliorum. Nam quod ait, quando autem in universalibus, non univeraliter, non sunt contrariae, quae autem significantur est esse contraria, ab Alexandro non est expositum, sed tantum dictum quando possunt esse propositiones ipsae contrariae. A Porphyrio vero diligenter est expositum quando ea quae significantur possint esse contraria. Quod ipse Aristotelis textus expressit, quanquam Alexander quoque eamdem quam Porphyrius exposuit viderit expositionem. Eam tamen (ut dictum est) sponte rejecit, et sibi hujusmodi expositionis confirmavit sententiam displicere. Mihi vero aut utraeque recipiendae expositiones videntur, aut melior judicanda posterior, hoc enim ipse quoque Aristoteles quodammodo subter ostendit cum dicit: Simul enim 64.0475B| verum est dicere quoniam est homo albus, et non est homo albus, et est homo probus, et non est homo probus: si enim turpis est, non est probus; et si fit aliquid, etiam non est. Cujus quidem loci quae sit expositio, cum ad id venerimus, demonstrabimus. Cognoscendum autem est et memoria retinendum quod quaecunque propositiones universales universaliter fuerint praedicatae, si hae affirmativae, illae vero sint negativae, semper utrasque esse contrarias, si nihil aequivocationis, aut temporis, aut aliquorum quae supra determinata sunt, ad faciendam oppositionem contrarietatis impediat. Non tamen omnes quaecunque contrariae sunt, hae aut in universalibus universaliter ponunt enuntiationem, aut una affirmativa est, altera negativa, ut in eo quod est, Socrates sanus est, Socrates aeger est. 64.0475C| Hic enim neque in universali universalitas posita est, neque rursus una est affirmatio, altera negatio, sed sunt contrariae propositiones. Contraria enim sunt, quae significant: quocirca rectissime dictum est, quod quaecunque in universalibus universaliter enuntiarent, si una earum esset affirmativa, altera negativa, statim naturaliter essent contrariae. Quae autem contrariae essent, non necesse est eas vel universale universaliter enuntiare, vel unam esse affirmativam, alteram negativam. Sed aliquoties quidem posse has esse contrarias, quae universale in universalibus non significarent, sed hoc in his tantum quae essent in subjecto de quo fit affirmatio naturalis, ut in eo quod est animal, et homo. Cum dicimus homo animal est, homo animal non est, quoniam in natura hominis 64.0475D| animal est, idcirco haec affirmans illa negans videntur esse contraria, quanquam illic nulla determinatio neque particularitatis neque universalitatis addatur.

In eo vero quod universale praedicatur, id quod est ...

In eo vero quod universale praedicatur, id quod est universaliter praedicare, non est verum; nulla enim affirmatio erit vera in qua universale praedicatum universaliter praedicetur, ut, omnis homo est omne animal.

Quod dicit hujusmodi est, omnis propositio simplex duobus terminis constat: his saepe additur aut universalitatis aut particularitatis determinatio, sed ad quam partem hae determinationes addantur exponit. Videtur enim Aristoteli praedicato termino determinationem non oportere conjungi. In hac enim propositione quae est, homo animal est, quaeritur 64.0476A| subjectumne debeat cum determinatione dici, ut sit omnis homo animal est, an praedicatum, ut sit homo omne animal est; an utrumque, ut sit omnis homo omne animal est. Sed neutrum eorum quae posterius dicta sunt, fieri oportet: namque ad praedicatum nunquam determinatio jungitur, sed ad subjectum tantum, neque enim verum est dicere omne animal omnis homo est; idcirco quoniam omnis praedicatio, aut major est subjecto, aut aequalis, ut in eo quod dicimus, omnis homo animal est, plus est animal quam homo. Et rursus in eo quod dicimus homo risibilis est, risibile aequatur homini; ut autem sit minus praedicatum, atque augustius subjecto, fieri non potest. Ergo in his praedicatis quae subjecto majora sunt, ut in eo quod est animal, perspicue falsa est propositio, si determinatio 64.0476B| universalitatis ad praedicatum terminum ponitur. Nam si dicamus, homo est animal, animal quod majus est homine per hanc determinationem ad subjectum hominem usque contrahimus, cum non solum ad hominem, sed ad alia quoque nomen animalis possit aptari. Rursus in iis quae aequalia sunt idem evenit. Nam si dicam omnis homo omne risibile est, primum si ad humanitatem ipsam referam superfluum est adjicere determinationem. Quod si ad singulos quosque hominum, falsa est propositio; nam cum dico omnis homo omne risibile est, hoc videor significare, singuli homines omne risibile sunt, quod fieri non potest. Non igitur ad praedicatum, sed ad subjectum determinatio ponenda. Verba autem Aristotelis hoc modo sunt, et ad hanc sententiam 64.0476C| ducuntur: in his praedicatis quae sunt universalia, his adjicere universale aliquid, ut universale praedicatum universaliter praedicetur, non est verum, hoc enim est quod ait: In eo vero quod praedicatur universale, id est quod habet praedicatum universale, ipsum universale praedicatum universaliter non est verum. In praedicato enim universali, id est quod universale est et praedicatur, ipsum praedicatum, quod universale est, universaliter praedicare, id est adjecta determinatione universalitatis, non est verum; neque enim potest fieri ut ulla sit affirmatio vera in qua de universaliter praedicato universalis determinatio praedicetur. Eisque rei notionem exemplo aperit dicens, ut omnis homo omne animal est; hoc autem quam sit inconveniens, supra jam diximus. 64.0476D|

DE REGULIS OPPOSITORUM. Opponi itaque dico affirmationem negationi contradictorie ...

Opponi itaque dico affirmationem negationi contradictorie quae universaliter significat ei quae non universaliter, ut omnis homo albus est, non omnis homo albus est; nullus homo albus est, quidam homo albus est: contrariae vero universalem affirmationem et universalem negationem, ut omnis homo justus est, nullus homo justus est. Quocirca has quidem impossibile est simul esse veras, his vero oppositas contingit aliquando in eodem, ut non omnis homo albus est, et quidam homo albus est.

Quae sit integra contradictio, his verbis ostendit, Ait enim illam esse oppositionem contradictoriam quaecunque dicit non esse universaliter rem universalem 64.0477A| contra eam quae rem universalem universaliter proponit, atque hoc est quod ait: Opponi autem affirmationem negationi dico contradictorie, quae universaliter significat, eidem quae non universaliter, ut ei quae est omnis homo justus est opponitur ea quae universale significat non tamen universaliter, ut ea quae est, quidam homo justus non est: hominem enim universalem significat non universaliter, ut cum dicit, non omnis homo justus est, haec est contradictoria oppositio, ut si sit universatis affirmatio, sit particularis negatio; si sit universalis negatio, sit particularis affirmatio. Angulares enim (ut dictum est) solae faciunt contradictionem, verba igitur se obscure habent, sed sententia manifesta est; dicit enim illa opponi contradictorie affirmationem negationi, 64.0477B| vel negationem affirmationi, quaecunque id quod res altera universale universaliter significaret, eidem significaret, non universaliter quod esset universale, ut in his quis supra diximus; et ut haec quae est, omnis homo justus est, rem universalem universaliter significavit, illa quae est non omnis homo justus est, eidem affirmationi opposita, de universali homine non universaliter negavit, dicens non omnis homo justus est. Rursus ea quae dicit, nullus homo justus est, rem universalem universaliter negavit dicens nullus. Ea vero quae dicit, quidam homo justus est, rem universalem particulariter affirmavit, et non universaliter; hominem enim quemdam justum esse proposuit, sed hominem non universaliter enuntiavit rem universalem. Persequitur ergo omnes 64.0477C| proprietates propositionum. Ait enim: contrariae vero universalem affirmationem, et universalem negationem. Sicut enim supra dixit eas quae universaliter universale significarent, vel in affirmatione, vel in negatione esse contrarias, ita nunc quoque idem repetit contrarias esse dicens universalem affirmationem universalemque negationem; earumque ponit exempla, quae universales utrasque esse monstrarent, ut omnis homo justus est, nullus homo justus est. Horum autem quae proprietas esset proposuit dicens: hujusmodi propositiones impossibile esse utrasque sibi in veritate invicem consentire, quae autem his essent oppositae contingere utrasque veras esse. Sunt autem oppositae his utraeque particulares, universali enim affirmationi particularis negatio opponitur, 64.0477D| et universale negationi particularis affirmatio opposita est. Quocirca hae duae particularis negatio et affirmatio, quae oppositae sunt affirmationi et negationi universalibus angulariter, hae possunt aliquando esse verae et in eodem, ut in eo quod est, quidam homo justus est, quidam homo justus non est; sed quidam homo justus est opposita est ei quae est nullus homo justus est; illa vero quae est quidam homo justus non est opposita est ei quae est omnis homo justus est. Sed utraeque inter se quidem, quidam homo justus est, et quidam homo justus non est, in veritate consentiunt. Hoc est ergo quod ait: Hisvero oppositas contingit in eodem easque designat exemplis, ut non omnis homo albus est, 64.0478A| est quidam homo albus. Positis igitur duabus propositionibus, affirmatione universali, et universali negatione, ars danda est quatenus earum inveniantur opposita. Opposita autem dico contradictorie, non contrarie, neque ullo modo alio. Sit enim haec affirmatio, omnis homo justus est, et haec negatio, nullus homo justus est, contra affirmationem quae est omnis homo justus est videntur esse negationes hae, una nullus homo justus est, altera quidam homo justus non est, altera non omnis homo justus est, et postrema indefinita, homo justus non est. Quae harum igitur contra eam quae est omnis homo justus est contradictione constituitur. Contradictoriam autem voco oppositionem in qua affirmatio et negatio neque utraeque verae sint, neque falsae utraeque, sed 64.0478B| una semper vera, altera falsa. Si ergo opponatur contra eam quae est omnis homo justus est, ea quae est nullus homo justus est, universalis scilicet negatio, non est oppositio contradictoria, utraeque enim falsae sunt. Si vero ponatur ea quae est, homo justus non est, indefinita, nec ipsa quoque facit oppositionem; quoniam enim indefinita est, potest aliquoties pro universali negatione pro exspectatione auditoris intelligi. Quocirca nec ipsa facit oppositionem, si enim hoc modo audita sit, cum ita accipitur ut contraria, simul eas falsas inveniri contingit. Restat ergo ut aut ea sit quae est non omnis homo justus est, aut ea quae est quidam homo justus non est. Sed hae sibi consentiunt. Idem enim dicit qui proponit quidam homo justus non est, et idem qui dicit 64.0478C| non omnis homo justus est. Nam si quidam homo justus non est, non omnis homo justus est; et si non omnis homo justus est, quidam homo justus non est. Quare utraeque particulares negationes contradictorie opponuntur contra universalem affirmationem. In his enim neque verae utraeque sunt, neque utraeque falsae, sed una vera, altera falsa. Rursus sit negatio universalis ea quae est, nullus homo justus est. Contra hanc videntur oppositae affirmationes, hae omnis homo justus est, homo justus est, quidam homo justus est: sed contra hanc quae est nullus homo justus est si opponatur ea quae est omnis homo justus est, possunt utraeque esse falsae; quare non opponuntur contradictorie. At vero etiam ea quae dicit homo justus est, quoniam indefinita est, potest ita in aliquibus 64.0478D| intelligi tanquam si dicat, omnis homo justus est. Quod si sic est, poterit aliquando cum ea negatione quae est nullus homo justus est simul esse falsa; quare non est opposita. Relinquitur ergo ut ea quae est quidam homo justus est contra eam quae est nullus homo justus est contradictorie videatur opposita. Angulariter igitur requirendae sunt, ut contra universalem affirmationem illa opponatur quae sub universali negatione est, contra universalem negationem illa contradictorie constituatur quae est sub universali affirmatione, quod scilicet volens Aristoteles ostendere sic ait:

Quaecunque igitur contradictiones universalium sunt ...

Quaecunque igitur contradictiones universalium sunt universaliter, necesse est alteram esse veram, vel falsam. 64.0479A| Et quaecunque in singularibus sunt, ut est Socrates albus est, non est Socrates albus.

In illis enim quae contradictoriae sunt universalibus universaliter praedicatis, in his verum semper falsumque dividitur; contradictoriae autem sunt universalis affirmationis particularis negatio, et universalis negationis particularis affirmatio. In his igitur una semper vera, altera semper falsa. Atque hoc est quod ait: Quaecunque igitur contradictiones sunt universalium universaliter. Et hic distinguendum est, ut intelligatur sic, quaecunque igitur contradictiones sunt universalium propositionum universaliter propositarum, necesse est alteram veram esse, alteram falsam. Et in his primum dividitur veritas falsitasque, quae sibi et quantitate et qualitate oppositae sunt, 64.0479B| qualitate quod illa negatio est, illa affirmatio; quantitate quod illa universalis, illa particularis est. Secundo autem modo in iis quae sunt singularia, si nullae argumentorum nebulae sint, veritas falsitasque dividitur, ut in eo quod est Socrates albus est, Socrates albus non est; una enim vera est, altera falsa est, si (ut dictum est) nulla ambiguitas aequivocationis impediat.

Quaecunque autem universalium non universaliter, ...

Quaecunque autem universalium non universaliter, non haec quidem semper vera est, illa vero falsa. Simul enim verum est dicere quoniam est homo albus, et non est homo albus, et est homo probus; et non est homo probus. Si enim turpis est, non probus est, et si fit aliquid, etiamnum non est. Videbitur autem subito inconveniens esse, idcirco quoniam videtur significare non est homo albus, 64.0479C| simul etiam quoniam nemo homo est albus. Hoc autem neque idem significat, neque simul necessario.

Propositiones eas quae in universalibus non universaliter proferuntur, non semper veras esse, vel falsas conatur ostendere, hoc autem per contraria monstrat. Ea enim propositio quae est homo albus est, et hujus negatio quae est homo albus non est, hoc modo ostenduntur verum et falsum inter se interdum non posse dividere. Nam si verum est ut hae duae affirmationes, est homo albus et est homo niger, utraeque uno tempore verae sint, verum est quoque affirmationem indefinitam et indefinitam negationem utrasque veras aliquoties inveniri. Nam si verum est quoniam est homo albus, verum itidem est quoniam est homo niger: nam cum Gallus sit 64.0479D| candidus, Aethiops nigerrimus invenitur simul. Ergo verum est dicere quoniam est homo albus et est homo niger: sed qui niger est albus non est; simul ergo verum est dicere quoniam est homo albus, et non est homo albus. Idem quoque de probo et turpi. Nam si verum est dicere quoniam est homo probus, si quis hoc de philosopho dicat, et rursus quoniam est homo tupris verum est si quis hoc de Sylla diceret, verum esset utrumque, et quoniam est homo probus, et est homo turpis; sed qui turpis est, probus non est. Simul igitur verum est dicere quoniam est homo probus, et non est homo probus. Sed videbitur fortasse aliquid sibi dixisse contrarium, et difficilior procedat ostensio quae per hujusmodi exempla 64.0480A| proponatur quae contraria esse videantur. Albus enim et niger, probus et turpis contraria sunt, et fortasse dubitet quidam utrum uno tempore contraria haec in aliquibus valeant reperiri. Sed adjecit exemplum aliud, quod cum contraria non sint, tamen ex eo sicut in contrariis quoque negatio procreatur: ut si quis dicat, est homo probus, et alius dicat, fit homo probus, si quis vel alio docente, vel seipso corrigente aliqua disciplina rationis eniteat. Nihil ergo contrarium habet esse probum, et fieri probum; neque enim ita contrarium est, ut esse hominem probum, et esse hominem turpem. Quare si nihil contrarium habet, dubium non est quin simul esse possint. Sed quod fit, inondum est adhuc cum fit quare nondum est probus qui fit probus. Sed verum est 64.0480B| dicere cum eo quod est: est homo probus, quoniam fit homo probus; sed qui fit probus homo, non est probus homo. Verum est igitur dicere simul quoniam est homo probus, et non est homo probus, licet non invalida exempla sint posita de contrariis. Nihil enim prohibet uno tempore contraria aliis atque aliis inesse subjectis: quocirca constat indefinitas per id quod in exemplis supra posuit simul aliquoties veras videri, et non semper inter se verum falsumque partiri. Quod vero ait: videbitur autem subito inconveniens esse, idcirco quoniam videtur significare non est albus homo, simul etiam quoniam nemo homo albus est, hujusmodi est. Dixit enim propositionem affirmationis, eam quae dicit est homo albus, veram posse esse cum ea quae dicit non est homo 64.0480C| albus. Nunc hoc notat: Videtur, inquit, aliquoties inconveniens esse, et incongruum dicere eam quae dicit est homo albus et eam quae est non est homo albus simul veras esse posse, idcirco quod ea quae est non est homo albus emittit imaginationem quamdam quod significet quoniam nullus homo albus est. Videtur enim negatio hujusmodi quae est, non est homo albus, illud quoque significare simul quoniam nullus homo albus est: ut si quis dixerit, non est homo albus, hoc eum dixisse putandum sit quoniam nullus homo albus est. Hoc autem, inquit, id est, non est homo albus, et rursus nullus homo albus est, neque idem significant, neque semper simul sunt. Nam qui dicit nullus homo albus est, universalem determinans negationem, de universalitate proponit. 64.0480D| Qui vero dicit, non est homo albus, non omnino de tota universalitate negat, sed ei tantum sufficit de particularitate negasse; atque ea quae est nullus homo albus est, si unus homo albus fuerit, falsa est. Ea vero quae dicit non est homo albus, si unus homo albus non fuerit, vera est; quare non significat idem. Dico autem quoniam nec omnino quotiescunque dictum fuerit quoniam non est homo albus, mox significat quoniam nullus est homo albus. Nam cum dico nullus homo albus est, haec eadem significat quoniam non est homo albus. Universalis enim intra se continet indefinitam. Cum autem dicimus non est homo albus, non omnino significat quoniam nullus homo albus est, indefinita enim non 64.0481A| intra se continet universalem. Superius namque monstravimus quod indefinitae vim particularium obtinerent. Quare si cum est universalis negatio, est indefinita negatio, cum vero est indefinita negatio, non omnino est universalis negatio, non convertitur secundum subsistendi consequentiam; quare non sunt simul. Quae enim non convertuntur, simul non sunt, ut nos Praedicamentorum liber edocuit; quare neque idem significant negationes non est homo albus et nullus homo albus est, neque simul sunt, quoniam non convertuntur ad consequentiam subsistendi. Syrianus tamen nititur indefinitam negationem vim definitae obtinere negationis ostendere, et hoc multis probare nititur argumentis, Aristotele maxime reclamante; neque hoc tantum suis, sed 64.0481B| Platonicis quoque Aristotelicisque rationibus, probare contendit, eam quae dicit non est homo justus hujusmodi esse qualis est ea quae dicit nullus homo justus est. Sed nos Aristotelicae auctoritati servientes id quod ab illo veraciter dicitur approbamus. Nam quod Syrianus dicit indefinitam quidem affirmationem particularis obtinere vim, indefinitam vero negationem universalis, quam mendaciter diceretur, quamque utraeque in particularibus rectissime proponerentur, et supra monstravimus, et in his libris quos de Categoricis Syllogismis composuimus, idque in libro primo diligenter expressimus. Nunc nobis ipse quoque Aristoteles testis est, et Syrianus facillima ratione convincitur, quod in Analyticis quoque ex duabus indefinitis dicitur non posse colligi 64.0481C| syllogismum, cum ex affirmativa particulari et negativa universali particularis negativa possit esse collectio. Quod si indefinitae affirmatio et negatio negationis universalis et particularis affirmationis vim obtinerent, nunquam Aristoteles diceret has propositiones non colligere syllogismum. Sed illud verius est, quoniam ex duabus particularibus nihil in qualibet propositionum complexione colligitur, quod in his propositionibus quae indefinitae sunt nihil colligi dixit, quia particularium vim propositiones indefinitas arbitratus est obtinere. Quare multis modis Syriani argumenta franguntur. Sed nos expositionis cursum ad sequentia convertamus.

Manifestum est autem quoniam negatio una unius ...

Manifestum est autem quoniam negatio una unius affirmationis est, idem enim oportet negare negationem 64.0481D| quod affirmatio affirmavit, et de eodem, vel de aliquo singularium vel de aliquo universalium, vel universaliter vel non universaliter. Dico autem, ut est Socrates albus, non est Socrates albus. Si autem aliud aliquid de eodem, vel de alio idem, non opposita erit, sed ab ea diversa. Huic autem quae est omnis homo albus est contradicit illa quae est non omnis homo albus est; illi autem quae est aliquis homo albus est illa quae est nullus homo albus est; illi autem quae est homo albus est illa quae est non est homo albus.

Hinc quoque apparet affirmationem indefinitam et indefinitam negationem non semper unam in veritate, aliam in falsitate consistere. Atque hinc docetur indefinitam negationem non idem valere quod 64.0482A| universalis negatio potest, et est alia universalis, alia indefinita negatio. Nam si unicuique affirmationi una negatio videtur opponi, cumque diversae sint ea affirmatio quae dicit est homo albus et ea quae dicit est quidam homo albus, diversas quoque habebunt in negationibus enuntiationes, et illa quidem quae indefinita est affirmatio habebit indefinitam negationem, ut ea quae dicit est homo albus huic opponitur non est homo albus. Ea vero quae dicit est quidam homo albus negationem habebit oppositam eam quae dicit nullus homo albus est. Quare si particularis affirmatio definita et rursus affirmatio indefinita a se ipsae diversae sunt, illud verum est, oppositas quoque contradictoriae negationes habere dissimiles. Quare ea quae est nullus homo justus est 64.0482B| diversa est ab ea quae dicit homo justus non est, atque hoc nunc Aristoteles exsequitur. Ait enim unam semper negationem contra unam affirmationem posse constitui, et ejus causam conatur ostendere, quod omnis negatio eosdem terminos habet in enuntiatione, sed enuntiandi modo diversa est. Nam quod ponit affirmatio id aufert negatio; et quod illa praedicatum subjecto jungit, hoc illa dividit atque disjungit. Quare si idem subjectum, idem praedicatum in negatione sit, quod affirmatio ante posuerat, non est dubium quin unius affirmationis una negatio videatur. Nam si duae sint, aut subjectum alterum mutatura est, aut praedicatum. Sed quaecunque sunt hujusmodi non sunt oppositae, hoc enim est quod ait: Si autem aliud aliquid, vel de alio idem, non opposita, 64.0482C| sed erit ab ea diversa. Sensus enim hujusmodi est: Si negatio aliud aliquid praedicando neget quam in affirmatione fuit, ut si sit affirmatio est homo albus, negatio dicat non est homo justus, aliud praedicavit in negatione quam in affirmatione fuerat constitutum; vel si de alio subjecto quam in affirmatione fuerat idem quod in affirmatione fuerit dixerit praedicatum, ut si affirmatio sit est homo justus, negatio respondeat non est leo justus, idem praedicatum est, subjecta sunt diversa. Si ergo vel aliud aliquid praedicet in enuntiatione propositio, vel de alio subjecto praedicet idem quod affirmatio ante posuerat, non erunt illa affirmatio negatioque oppositae, sed tantum a se diversae; neque enim se perimunt. Et hanc rem demonstrativam addidit, et quae esset argumentum unius 64.0482D| affirmationis praeter unam negationem esse non posse, sive in singularibus, ut in eo quod ipse dicit exemplo, est Socrates albus, non est Socrates albus; sive in universalibus universaliter praedicatis, cum his particulares in oppositione contradictoriae constituuntur, ut in universali universaliter affimativa, omnis homo albus est, in universali particulariter negativa praedicetur, non omnis homo albus est; illi vero quae est in universali particulariter affirmativa quidam homo albus est opponatur universalis universaliter propositio negativa nullus homo albus est; illi vero quae in universali non universaliter affirmativa est est homo albus illa quae in universali non universaliter negativa est non est homo albus, ut quod ait vel de 64.0483A| aliquo singularium ad haec pertinet exempla, est Socrates albus, non est Socrates albus. Quod autem secutus est, vel de aliquo universalium universaliter, ad illa exempla dictum esse videbitur quae sunt, omnis homo albus est, non omnis homo albus est, aliquis homo albus est, nullus homo albus est. Quod vero addidit, vel non universaliter, scilicet in universalibus, ad illa exempla retulit quae sunt, homo albus est, homo albus non est.

Quod igitur una affirmatio uni negationi opponitur ...

Quod igitur una affirmatio uni negationi opponitur contradictoriae, et quae sunt hae, dictum est, et quod sunt aliae contrariae. Et quae sint hae, dictum est, et quod non omnis vera vel falsa contradictio, et quare, et quando vera vel falsa.

Hinc igitur omnia rursus brevissime repetit dicens 64.0483B| jam se dixisse quoniam uni negationi una affirmatio esset opposita, et hoc non quolibet modo sed contradictoriae, in quibus scilicet verum falsumve divideretur. Dixisse etiam commemorat quae essent hae quas contradictorias nominaret, dixit autem esse angulares affirmativam universalem, et negativam particularem, rursus affirmativam particularem et negativam universalem. Disserui quoque, inquit, et quoniam aliae sunt contrariae aliae contradictoriae, non enim eaedem sunt contrariae quae sunt contradictoriae. Contrariae enim sunt universalis affirmatio, universalisque negatio. Exposui illud quoque, inquit, quoniam non omnis vera vel falsa est contradictio, nunc autem contradictionem non illam proprie, sed communiter de his dixit quae sunt oppositae, sive contrario modo, 64.0483C| sive subcontrario. Hae namque non semper verum inter se falsumque dividebant, ut una semper est vera, alia falsa, poterat enim fieri ut contrariae simul invenirentur falsae, subcontrariae simul verae. De bis autem quae propriae contradictoriae sunt dehinc sequitur et se jam exposuisse commemorat, et quare una vera, altera falsa est, et quando. Idcirco enim universalis affirmatio particulari negationi in contradictione opponitur, quod in omnibus a se ipsae diversae sunt et qualitate et quantitate. Illa enim est affirmatio, illa negatio, illa universalis, illa particularis. Ideo ergo aut utraeque falsae, aut utraeque verae inveniti non possunt. Quando autem ita fuerit, constat unam veram esse, alteram falsam, atque hoc est quod ait, et quare et quando vera vel falsa dictum 64.0483D| est, scilicet memorans quare oppositio et quando una semper sit vera, altera falsa, tunc utique quando angulariter constituuntur, idcirco quoniam et quantitate a se propositiones et qualitate diversae sunt. Nobis autem dicendum est quando oppositiones contrariae vel subcontrariae, aut utraeque illae simul falsae sint, aut utraeque illae simul verae, aut una falsa, alia rursus inveniatur vera. In contrariis enim si ea quae non sunt naturaliter praedicentur. utraeque sunt falsae ut albedo, quoniam naturaliter homini non inest, utraeque falsae sunt quae albedinem praedicant. Falsum est enim, omnis homo albus est, et falsum est, nullus homo albus est. Sed quando illae ambae falsae sunt, verae sunt subcontrariae, ut est, quidam homo albus 64.0484A| est, quidam homo albus non est. Quod si quid naturale praedicetur in contrariis, affirmatio vera est, falsa negatio, ut quoniam naturale est homini esse animal, vera est ea quae dicit, omnis homo animal est, falsa est quae dicit, nullus homo animal est. Eodem quoque modo in subcontrariis vera est affirmatio, falsa negatio. Sin vero aliquid impossibile praedicetur, falsa est affirmatio, vera negatio, ut quoniam impossibile est hominem lapidem esse. Si dicamus, omnis homo lapis est, falsum est, nullus homo lapis verum est. Eamdem quoque vim retinet subcontrarii natura, affirmatio enim haec falsa est, vera negatio.

DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE UNA. Una autem affirmatio et negatio est, quae unum de uno ...

Una autem affirmatio et negatio est, quae unum de uno significat, vel cum sit universale universaliter, vel non 64.0484B| similiter, ut omnis homo albus est, non omnis homo albus est, est homo albus, non est homo albus, nullus homo albus est, quidam homo albus est, si album unum significat.

Ea quae sunt a nobis diligenter superius exposita, nunc ipse clarius monstrat. Diximus namque unam propositionem esse quae unam quamlibet rem significaret et non plurimas, ita ut nec aequivocum subjectum haberet, nec aequivocum praedicatum. Una enim propositio sic fit: Nunc hoc dicit, una propositio est quae unam rem significat, id est, quae neque aequivocum habet subjectum, neque praedicatum, sive autem universalis sit affirmatio, sive universalis negatio, sive particularis negatio, sive particularis affirmatio, sive indefinite utraeque, sive contra se angulariter ponantur; una illa propositio est, quae 64.0484C| unam rem in affirmatione vel negatione significat. Sed hic quaestio est quemadmodum universalis affirmatio unam rem significare possit, cum universalitas ipsa non de uno, sed de pluribus praedicetur. Nam cum dico, omnis homo albus est, singulos homines qui plures sunt significans, multa in ipsa affirmationis praedicatione designo. Quocirca nulla erit affirmatio vel negatio universalis, quae unam rem significare possit, idcirco quod ipsa universali as de pluribus (ut dictum est) individuis praedicatur. Sed ad hoc respondemus cum universale quiddam dicitur, ad unam quodammodo collectionem totius propositionis ordo perducitur, et ejus unitas non ad particularitatem, sed ad universalitatem, quae est una qualitas, applicatur, ut cum dicimus, omnis homo justus est, 64.0484D| non tunc singulos intelligimus, sed ad unam humanitatem quidquid de homine dictum est dicitur. Quare sive sit universalis affirmatio, sive universalis negatio, vel in singularibus, potest fieri ut hae unae sint, si una significatione teneantur. Atque hoc est quod ait, eas propositiones quas supra posuit, quae sunt, omnis homo albos est, non omnis homo albus est, homo albus est, homo albus non est, nullus homo albus est, est quidam homo albus, unas videri si album, inquit, unum significat. Si enim album quod praedicatur multa significet, vel si homo qui subjectus est, non unum, non est una affirmatio, nec una negatio. Hoc autem in sequentibus clarius monstrat dicens:

64.0485A| Sin autem duobus unum nomen positum est, ex quibus non est unum, non est una affirmatio, neque una negatio.

Sensus hujusmodi est: Si unum nomen plura significet, ex quibus multis unum effici non possit, illa affirmatio in qua illud nomen vel praedicatur, vel subjicitur, multa significat, ut in eo quod est homo, quod dicimus, homo significat animal, significat rationale, significat mortale; sed ex his quae multa significat, unum potest effici, quod est animal rationale, mortale. Quare hoc nomen homo, licet plura sint quae significet, tamen quoniam conjuncta in unum quodammodo veniunt corpus. Et unum quiddam ex se juncta perficiunt, cum id dictum ita fuerit quasi ex his quae significet unum aliquid fiat, unum quod 64.0485B| tota illa juncta perficiunt nomen illud significare manifestum est; atque hoc est quod ait: Sin vero duobus unum nomen sit positum, ex quibus non est unum, non est una affirmatio nec una negatio. Si enim talia quilibet sermo plura significet, ex quibus junctis unum effici nequeat corpus, nec possint ea quae significantur uno illo nomine in unam speciem substantiae convenire, non est illa una affirmatio. Quale autem nomen sit quod positum unam affirmationem non faciat, idcirco quod plura significet ex quibus unum fieri non possit, exempli solertissima virtute monstravit dicens:

Ut si quis ponat hoc nomen tunica homini et equo, ...

Ut si quis ponat hoc nomen tunica homini et equo, et dicat tunica est alba, haec non est una affirmatio, nec una negatio. Nihil enim differt quam hoc dicere, 64.0485C| est homo equus albus. Hoc autem nihil differt quam dicere, est homo albus, et est equus albus.

Si quis ponat homini et equo nomen tunica, inquit, et in propositione nomen hoc ponatur, illa propositio non una sed multiplex est: nam si, verbi gratia, tunica homo atque equus dicatur, ut cum dicit aliquis, tunica aut hominem designet aut equum, ut si quis dicat in propositione sic, tunica alba est, non est una affirmatio; quod enim dicit, tunica alba est, hujusmodi est quasi dicam, homo et equus albus est, tunica enim hominem atque equum significatione monstravit. Quod vero dicit, homo et equus albus est, nihil differt tanquam si dicam equus albus est, et homo albus est. Sed hae duae sunt propositiones et non similes, in his enim subjecta diversa sunt. Quocirca 64.0485D| si hae duae affirmationes sunt, duplex quoque illa est affirmatio quae dicit, homo atque equus albus est. Quod si haec rursus est duplex, quoniam hominem atque equum tunicam significare positum est, cum dicimus tunica alba est, non unum, sed plura significat. Quocirca si ea affirmatio quae multa designat non est una, haec quoque affirmatio una non erit, cujus aut praedicatio aequivoca fuerit aut subjectum, atque hoc est quod ait:

Si ergo hae multa significant, et sunt plures, manifestum ...

Si ergo hae multa significant, et sunt plures, manifestum est quoniam et prima multa vel nihil significat, neque enim aliquis est homo equus, quare nec in his necesse est hanc quidem contradictionem veram esse, illam vero falsam. In his ergo et quae sunt, et quae facta sunt, 64.0486A| necesse est affirmationem vel negationem verum vel falsam esse. Ac in universalibus quidem universaliter semper hanc quidem veram, illam vero falsam esse, et in iis quae sunt singularia, quemadmodum dictum est; in his vero quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse, dictum est autem et de his.

Quod si, inquit, est equus albus et est homo albus multa significant, illa quoque prima propositio quae est, tunica alba est, unde hae fluxerunt, multa designat; aut si quis dicat non eam multa significare, concedit profecto nihil omnino propositionis ipsius significatione monstrari. Tunc enim nomen unum multa significans in unam significationem poterat convenire, quoties ex his quae significabantur una posset conjungi constituique substantia, ut in eo quod supra 64.0486B| posui, cum homo animal rationale et mortale significet, quae in unum possunt conjuncta congruere. Nunc autem si tunica hominem equumque significet, multa designat, sed ea ipsa in unum corpus non veniunt. Neque enim fieri potest ut aliquis homo equus sit. Quare aut multa significat, quod verum est, aut si contendat non eam multa significare, sed quiddam ex his quae significat junctum, quoniam nihil est quod ex equo et homine conjungatur, nihil omnino significat. Hoc enim est quod dixit, neque enim est aliquis homo equus, et hoc quidem sub uno accentu legendum est, non discrete pronuntiandum homo et rursus equus, sed homo equus, ut ex his junctis appareat nihil omnino posse constitui. Cur autem hoc dixerit, sequens monstrat oratio. Si enim ita facienda 64.0486C| propositio est, ut contra affirmationem hujusmodi opponatur negatio, quae in oppositione verum falsumque dividit, ut una vera, altera falsa sit, unam oportet esse affirmationem et unam negationem, quod contingit, si neque subjectum neque praedicatum multa significet. Quod si plura designet et sit aequivocum, non erit in hujusmodi propositionibus una semper vera, altera falsa. Herminus vero sic sentit. Quod ait Aristoteles: Sin vero duobus nomen unum est positum, ex quibus non est unum, non est una affirmatio nec una negatio, ut in eo, inquit, quod est, homo gressibilis est, quoniam quod dicimus gressibile, potest et bipes esse, et quadrupes, et multipes animal demonstrari. Ex his, inquit, omnibus unum fit, quod est pedes habens. Ista, inquit, hujusmodi 64.0486D| affirmatio non multa significat. Sed sententia Aristotelis omnino non sequitur, neque enim ex his omnibus unum fit, nec quadrupes et bipes, et multipes, pedes habere faciunt. Hic enim numerus pedum est, non pedum constitutio, quare Herminus praetermittendus est. Huic autem expositioni quam supra disserui, et Aspasius, et Porphyrius, et Alexander in his quos in hunc librum edidere commentariis consensere; sed ne diutius nobis Aristotelis exemplum caliginis obscuritatem ferat, hoc in aliquo noto exemplo vocabuloque videndum est. Cum enim dicimus: Ajax se perimit, et Telamonis Ajacem filium, et Oileum, demonstrat, ex quibus duobus unum fieri aliquid non potest. Ex duobus enim individuis nihil omnino conjungitur. 64.0487A| Quare hujusmodi propositio multa significat. Sed haec hactenus. Nunc autem determinat haec quae de propositionibus supra jam dixerat, non de omni tempore, sed de solis tantum praeterito et praesenti, quemadmodum se in veritate et falsitate habent disseruisse. In futuris vero non idem est, quale de praesenti et praeterito in propositione judicium, idcirco quia jam vel cum contigit, vel cum est, definita veritas et falsitas in propositionibus invenitur, ut cum dico, Brutus consulatum primus instituit sub rege Tarquinio, dicat alius, Brutus consulatum non primus instituit sub rege Tarquinio: hic una vera est, una falsa, etiam affirmatio definite vera est, definite falsa negatio. Rursus in praesenti cum dicimus, vernum tempus est, vernum tempus non est, si hoc 64.0487B| verno tempore dictum sit, affirmatio vera est et definite vera, negatio falsa est et definite falsa. Quod si hoc autumno dictum sit, definite falsa affirmatio, et definite est vera negatio, idcirco quod sive in praesenti sive in praeterito veritas affirmationis negationisve jam contigit, in futuro vero non eodem modo sese habet: ut cum dicimus, Franci Gothos superabunt, 64.0488A| si quis neget Franci Gothos non superabunt, una quidem vera est, altera falsa. Sed quae vera quae falsa sit, ante exitum nullus agnoscit, atque hoc est quod ait: In his ergo quae sunt et quae facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse; in universalibus quidem universaliter semper hanc quidem veram, illam vero falsam; et in his quae sunt singularia, quemadmodum dictum est, ut non modo una semper vera sit, altera falsa in tota contradictione. Sed illud quoque habeat, ut in una qualibet definite veritas aut falsitas reperiatur. Ita ut in his singularibus veritas et falsitas in propositionibus dividatur; in universalibus autem si his particularitates opponantur (quemadmodum dictum est), unam necesse est veram esse, alteram falsam; 64.0488B| sed non definita propositionum veritate vel falsitate, sicut supra disserui. Quare in sequentibus quaedam de futuris tractanda sunt, et quoniam majus opus est quam hic breviter dici posse viderimus, et nos secundi voluminis seriem longius extraximus, hoc loco fastidiosam longitudinem terminemus.

LIBER TERTIUS. 64.0487|

64.0487B| Ea quae hujus libri series continebit exponere altioris pene tractatus est quam ut in logica disciplina conveniat disputari; sed quoniam (ut saepe dictum est) orationibus sensa proferuntur, quibus 64.0487C| subjectas res esse manifestum est, non est dubium quin quod in rebus sit idem saepe transferatur ad voces. Quare mihi recte consilium fuit subtilissimas Aristotelis sententias gemino ordine commentationis aperire. Nam quod prior tenet editio ingredientibus ad haec altiora et subtiliora quamdam quodammodo faciliorem semitam parat. Quod autem secunda editio, in patefaciendis subtilibus sententiis elaborat, hoc studio doctrinaque provectis legendum discendumque proponitur. Quare prius quaedam pauca dicenda sunt, quatenus ea de quibus postea tractaturi sumus, haec ipsa legentibus non videantur ignota. Categoricas propositiones Graeci vocant quae sine aliqua conditione propositionis promuntur, ut est, dies est, sol est, homo est, homo justus est, sol 64.0487D| calet, et caetera quae sine alicujus conditionis nodo atque ligamine proponuntur. Sunt autem conditionales propositiones hujusmodi, si dies est, lux est, quas Graeci hypotheticas vocant. Conditionales autem dicuntur, quod talis quaedam conditio proponitur ut dicatur, si hoc est, illud est, et illas quidem quas categoricas Graeci nominant, Latine praedicativas dicere possumus. Nam si κατηγορία praedicamentum est, cur non quoque κατηγορικαί propositiones praedicativae dicantur? Harum autem quaedam sunt quae cum sempiterna significent, sicut hae res quas significant semper sunt, et nunquam a propria natura discedunt, ita quoque ipsae propositiones immutabili significatione sunt, ut si quis dicat, Deus est, 64.0488B| Deus immortalis est. Hae namque propositiones sicut de immortalibus dicuntur, ita quoque sempiternam habent et necessariam significationem, nec hoc in unius temporis natura perspicitur, sed in omnium. 64.0488C| Nam cum dicimus, Deus immortalis est, vel immortalis fuit, vel immortalis erit, a propria significationis necessitate nil discrepat. Necessarias autem propositiones vocamus in quibus id quod dicitur, aut fuisse, aut esse, aut certe necesse est evenire, et haec quidem quae sempiterna significant, sempiternae necessitatis sunt. Nam etiam si in his non sit manifesta veritatis natura, nihil tamen prohibet fixam esse necessitatis in natura constantiam, ut si nobis ignotum est utrum paria sint astra, an imparia, non tamen idcirco poterit evenire ut nec paria, nec imparia videantur, sed sine ulla dubitatione aut paria sunt, aut imparia. Omnis enim multitudo, horum alterum retinet in natura. Quocirca et in his si quis dicat astra paria sunt, aliusque respondeat, astra paria 64.0488D| non sunt; vel si quis dicat, astra imparia sunt, aliusque respondeat, astra imparia non sunt, unus horum verum ex necessitate proponit, et quanquam id quod quilibet horum verum dixerit, nobis ignotum est, necesse est tamen immutabiliter esse quod dicitur, atque hae quidem sunt immutabiliter necessariae propositiones. Aliae vero sunt quae non sempiterna significantes, sunt tamen et ipsae necessariae, quousque illa subjecta sunt de quibus propositio aliquid affirmat aut negat, ut cum dico, homo mortalis est, quandiu homo est, tandiu hominem mortalem esse necesse est. Nam si quis dicat, ignis calidus est, quandiu est ignis, tandiu ex necessitate vera est propositio. Aliae vero sunt quae a natura 64.0489A| necessitatis recedunt, et quaedam tantum contingentia significant. Sed haec aut aequaliter se ad affirmationem negationemque habentia sunt, aut ad unum vergentia frequentius. Aequaliter quidem se habent, ut si quis dicat me hodie esse lavandum, hodie me non esse lavandum, Nihil enim vel negatio magis vel affirmatio fiet, utraeque enim aequaliter necessariae non sunt. Illae vero quae plus ad alteram partem vergunt hujusmodi sunt, ut si quis dicat hominem in senectute canescere, hominem in senectute non canescere, fit quidem frequentius ut canescat, non tamen interclusum est, ut non canescat. Praedicativarum autem propositionum natura ex rerum veritate et falsitate colligitur. Quemadmodum res sese habent, ita sese propositiones habebunt, quae res significant. 64.0489B| Nam si in se res ullam retinent necessitatem, propositiones quoque necessariae sunt, sin vero tantum inesse significent, ut si quis dicat, homo ambulat, homini ambulationem inesse monstravit, praeter aliquam necessitatem sunt, tantum inesse significantes omni vacuae necessitate. Quod si res impossibiles sunt, propositiones quae illas res demonstrant, impossibiles nominantur, sin vero res contingenter sunt venientes atque abeuntes, quae illas prodit, contingens propositio nuncupatur. Quoniam autem temporum alia sunt futura, alia praesentia, alia vero praeterita, res quoque subjectae temporibus, his quoque temporum diversitatibus variae sunt. Aliae enim praesentis temporis sunt, aliae futuri, aliae praeteriti. Eodem quoque modo propositiones alias 64.0489C| praeteriti temporis significatio tenet, ut cum dico, Graeci Trojam evertere, aliae praesentis, ut cum dico, Francorum Gothorumque pugna committitur, aliae futuri, ut, Persae et Graeci bello morituri sunt. Et de praeteritis quidem et de praesentibus, ut res ipsae stabiles sunt et definitae, sic et propositiones. Nam quod factum est, non est non factum, et quod est non factum, nondum factum est. Idcirco de eo quod factum est, verum est dicere definite, quoniam factum est, et falsum est dicere, quoniam factum non est. Rursus de eo quod factum non est, verum est dicere, quoniam factum non est, falsum est, quoniam factum est. Et de praesenti quoque quod fit, definitam habet naturam in eo quod fit, definitam quoque in propositionibus veritatem falsitatemque habere necesse 64.0489D| est. Nam quod fit definite verum est dicere, quoniam fit, falsum quoniam non fit. Quod non fit, verum est dicere non fieri, falsum autem fieri. De definitione ergo propositionum praeteriti vel praesentis, supra jam dictum est. Nunc vero ad illarum propositionum veritatem falsitatemque disputationis ordinem convertit, quae in futuro dicuntur, quaeque sunt contingentia. Solet autem futura vocare, quae eadem contingentia dicere consuevit. Contingens autem secundum Aristotelicam sententiam est quodcunque aut casus fert, aut ex libero cujuslibet arbitrio et propria voluntate venit, aut facilitate naturae in utramque partem redire possibile est, ut fiat scilicet, et non fiat. Haec ergo in praeterito quidem et 64.0490A| praesenti definitum et constitutum habent eventum; quae enim evenerunt, non evenisse non possunt, et quae nunc fiunt ut nunc non fiant, cum fiunt, fieri non potest. In his autem quae in futuro sunt, et contingentia sunt, et fieri potest aliquid, et non fieri. Sed quoniam tres modos supra posuimus contingentis, de quibus melius in physicis tractavimus, singulorum subdamus exempla. Si hesterno die egressus domo inveni amicum, quem in animo habebam quaerere: non tamen tunc quaerebam, ut non invenirem quem inveni antequam invenirem fieri poterat. Cum autem inveni, vel postquam inveni, ut non invenissem fieri non poterat. Rursus si ipse sponte, praeterita nocte profectus sum in agrum, antequam hoc fieret, ut non proficiscerer fieri poterat. Postquam 64.0490B| profectus sum, vel cum profectus sum, ut id non fieret quod fiebat, aut non factum esset quod erat factum, fieri non valebat. Amplius, possibile est scindi hanc quam vestior tunicam; si hesterna die scissa est, cum scindebatur, aut postquam scissa est, ut non scinderetur aut non esset scissa, fieri nequibat. Ante vero quam scinderetur, fieri poterat ut non scinderetur. Perspicuum ergo est in praesentibus atque praeteritis earumdem rerum quae sunt contingentes definitum constitutumque esse eventum. In futuris autem unum quodlibet duorum fieri posse, unum vero definitum non esse, sed in utraque parte vergere, et aut hoc quidem aut illud ex necessitate evenire. Ut autem hoc quodlibet definite, vel quodlibet aliud definite fieri non posse, quae 64.0490C| enim contingentia sunt, in utraque parte contingunt, Quod autem dico, tale est: Egrediente me hodie domo amicum invenire aut non invenire necesse est, In omnibus enim aut affirmatio est, aut negatio, sed invenire sine dubio definite, aut certe si hoc non est, rursus definite non invenire non est necesse, quemadmodum hesterno die, quo amicum egrediens domo inveni, definitum est: definitum est autem, quod non est verum me non invenisse. Non eodem modo in his quae sunt contingentia et futura, sed tantum aut hoc quidem, aut illud est, et hoc ex necessitate. Quod autem una res vel quilibet unus eventus definitus et quasi certus sit, heri non potest. Et in hac re dissimiles sunt propositiones contingentium et futurorum, his quae sunt praeteritorum vel praesentium. Nam cum similes sint in eo quod in 64.0490D| his aut affirmatio est, aut negatio, sicut etiam in his quae sunt praeterita vel praesentia, in illo diversae sunt, quod in his quidem, id est praeteritis et praesentibus rerum definitus eventus est, in futuris vero et contingentibus indefinitus est et incertus; videntur tamen quaedam praesentia vel praeterita incerta et indefinita, sed solum nobis ignorantibus, non naturae. Nam licet ignoremus nos utrum astra paria sint an imparia, unum tamen quodlibet definite in natura stellarum esse manifestum est, et hoc nobis quidem ignoratum est, naturae vero notissimum. Sed non ita, hodie me visurum esse amicum, aut non visurum. Nobis quidem quid eveniat ignotum est, notum vero naturae non enim hoc naturaliter, 64.0491A| sed casu evenit. Quare hujusmodi propositiones non modo ad nostram, sed ad naturae ipsius notitiam secundum incertum eventum et inconstantem veritatem atque mendacium derivabuntur. Talis enim est contingentis natura, ut vel in utraque parte aequaliter sese habeat, ut hodie me esse lavandum, vel hodie me non esse lavandum, vel in una plus, minus in altera, ut hominem canescere senescentem, vel hominem non canescere insenescentem. Illud enim plus fit, illud minus. Sed nihil prohibet, id quod rarius fit, tamen fieri, de his ergo Aritotelica subtilitas disputatura primum a singularibus inchoans ad universalia tractatui viam pandit. Duobus enim modis contradictiones fiebant, aut in singularibus, aut in universalibus universaliter praedicatis et his oppositis. 64.0491B| Ingreditur autem ex his tribus quae supra dicta sunt ex casu, ex libero arbitrio, ex possibilitate, quae omnia uno nomine utrumlibet vocavit, fingens scilicet nomen ad hoc, quod non unius et certi eventus ista sint, sed utriuslibet, et quomodo contingit ea fieri, vel non fieri; hoc autem monstrativum est naturae instabilis, et ad utramque partem sine ullius rei obluctatione vergentis. Non autem oportet arbitrari illa esse utrumlibet et contingentium naturae, quaecunque nobis ignota sunt. Neque enim si nobis ignotum est a Persis ad Graecos missos legatos, idcirco missos esse incerti eventus est. Nec si lethale signum in aegrotantis facie medicina deprehendit, ut aliud esse non possit nisi ille moriatur, nobis autem ignotum sit, propter artis imperitiam, 64.0491C| idcirco illum aegrum esse moriturum, utrumlibet, et contingentis naturae esse judicandum est, sed illa sola talia sine dubio esse putanda sunt, quaecunque idcirco nobis ignota sunt, quod per propriam naturam qualem habeant eventum, sciri non possunt: idcirco, quoniam propria instabilitate naturae ad utraque verguntur, id est, ad affirmationis et negationis eventum propria instabilitate atque inconstantia permutantur. Est autem inter philosophos disputatio de rerum quae fiunt causis, necessitatene omnia fiant, an quaedam casu, et in hoc epicureis, et stoicis, et peripateticis nostris magna contentio est, quorum paulisper sententias explicemus. Peripatetici enim, quorum Aristoteles princeps est, et casum et liberi arbitrium judicii, et necessitatem in rebus 64.0491D| quae sunt, quaeque aguntur cum gravissima auctoritate, tum apertissima ratione confirmant. Et casum quidem esse in Physicis probant, quoties aliquid agitur, et non id evenit, propter quod illa res est coepta quae agebatur, id quod evenit, ex casu evenisse putandum est, et casus quidem non sine aliqua actione fit. Quoties autem aliud quiddam evenit per actionem quae geritur quam speratur, illud evenisse casu peripatetica probat auctoritas. Si quis enim terram fodiens vel scrobem demittens agri cultus causa thesaurum reperiat, casu ille thesaurus inventus est, non sine aliqua quidem actione, terra enim fossa est, cum thesaurus est inventus. Sed non illa erat agentis intentio ut thesaurus inveniretur. Ergo aliquid 64.0492A| agenti homini propter aliud tamen agenti res diversa successit. Hoc igitur ex casu evenire dicitur, quodcunque per aliquam actionem evenit, non propter eam rem coeptam, quae aliquid agenti successerit. Et hoc quidem in ipsa rerum natura est, ut non hoc ex nostra constaret ignorantia, ut non idcirco quaedam esse casu viderentur, quod nobis ignota essent, sed potius idcirco a nobis ignorentur, quod haec in natura quaecunque casu fiunt, nullam necessitatis constantiam, aut providentiae modum tenerent. Stoici dum omnia quidem ex necessitate et secundum providentiam fieri putant, id quod ex casu fit, non secundum ipsius fortunae naturam, sed secundum nostram ignorantiam metiuntur, id enim casu fieri putant, quod cum necessitate sit 64.0492B| tamen ab hominibus ignoretur. Et de libero quoque arbitrio eadem nobis pene illisque contentio est. Nos enim liberum arbitrium ponimus, nullo extrinsecus cogente in id quod nobis faciendum, vel non faciendum judicantibus perpendentibusque videatur, ad quam rem praesumpta prius cogitatione perficiendam et agendam venimus, ut et id quod fit, ex nobis et ex nostro judicio principium sumat, nullo extrinsecus aut violenter cogente, aut violenter impediente. Stoici autem omnia necessitatibus dantes, converso quodam ordine liberum voluntatis arbitrium custodire conantur. Dicunt enim naturaliter quidem animam habere quamdam voluntatem, ad quam propria natura ipsius voluntatis impellitur. Et sicut in corporibus inanimatis quaedam naturaliter gravia feruntur 64.0492C| ad terram, levia sursum meant. Et haec natura fieri nullus dubitat, ita quoque in hominibus et in caeteris animalibus voluntatem quidem naturalem esse cunctis, et quidquid fit a nobis, secundum voluntatem quae naturalis nobis est, putant fieri, illud tamen addunt, quod ea volumus quae providentiae illius necessitas imperavit, ut sit quidem nobis voluntas concessa naturaliter, et id quod facimus voluntate faciamus, quae scilicet in nobis est, ipsam tamen voluntatem illius providentiae necessitas constringit, ita fieri quidem omnia ex necessitate, quod voluntas ipsa naturalis necessitatem sequatur, fieri etiam quae facimus ex nobis, quod ipsa voluntas ex nobis est et secundum animalis naturam. Nos autem liberum voluntatis arbitrium non id dicimus quod quisque 64.0492D| voluerit, sed quod quisque judicio et examinatione collegerit. Alioqui multa quoque animalia habebunt liberum voluntatis arbitrium. Illa enim videmus sponte quaedam refugere, quibusdam sponte concurrere. Quod si velle aliquid vel nolle hoc recte liberi arbitrii vocabulo teneretur, non solum hoc esset hominum, sed caeterorum quoque animalium, quibus hanc liberi arbitrii potestatem abesse quis nesciat: sed est liberum arbitrium, quod ipsa quoque vocabula produnt, liberum nobis de voluntate judicium. Quotiescunque enim imaginationes quaedam concurrunt animo, et voluntatem irritant, eas ratio perpendit, et de his judicat, et quod ei melius videtur cum arbitrio perpenderit et 64.0493A| judicatione collegerit, facit, atque ideo quaedam dulciret speciem utilitatis monstrantia spernimus, quaedam amara, licet nolentes, fortiter sustinemus. Ideo non in voluntate, sed in judicatione voluntatis liberum constat arbitrium, et non in imaginatione, sed in ipsius imaginationis perpensione consistit, atque ideo quarumdam actionum nos ipsi pricipia non sequaces sumus. Hoc est enim uti ratione, uti judicatione. Esse enim commune nobis est cum caeteris animanlibus sola ratione disjungimur. Quod si sola est judicatione inter nos et caetera animalia distantia, cur dubitemus ratione uti, hoc esse quod uti judicatione? Quam si quis ex rebus tollat, rationem hominis sustulit, hominis ratione sublata, nec ipsa quoque humanitas permanebit. Melius igitur peripatetici 64.0493B| nostri et casum in rebus ipsis fortuitum dantes, et praeter ullam necessitatem, et liberum quoque arbitrium, neque in necessitate, neque in eo quod ex necessitate quidem non est, non tamen in nobis est ut casus, sed in electione judicationis et voluntatis examinatione posuere. In eo autem quod possibile esse dicitur, est quaedam inter peripateticos et stoicos dissensio, quam hoc modo paucis absolvimus. Illi enim diffiniunt possibile esse quod possit fieri, et quod fieri prohibetur, non sit, hoc ad nostram possibilitatem scilicet referentes, ut quod nos possumus, id possibile diceretur. Quod vero nobis impossibile esset, id possibile negarent. Peripatetici autem non in nobis hoc, sed in ipsa natura posuerunt, ut quaedam ita possibilia essent fieri, ut essent 64.0493C| possibilia non fieri, ut, hunc calamum frangi quidem possibile est, et etiam non frangi, et hoc non ad nostram possibilitatem referunt, sed ad ipsius rei naturam. Cui sententiae contraria est illa quae dicit omnia fato fieri, cujus Stoici auctores sunt. Quod enim fato fit, ex principalibus causis evenit. Sed si ita est hoc, quod non fiat, non potest permutari. Nos autem ita dicimus quaedam esse possibilia fieri, ut eadem sint etiam possibilia non fieri, hoc non ex necessitate, nec ex possibilitate nostra metientes. Ilis igitur expeditis illud addere sufficiat, hoc Aristoteli fixum in sententia et disciplina retinenti, facile fuisse contingentium propositionum modum de futuris ostendere, id est aequaliter se habere in affirmatione et negatione, et in utraque parte facere. Atque 64.0493D| ideo determinatam eventus constantiam non habere, quodni ita esset, omnia ex necessitate fieri crederentur, quod melius liquebit cum ad ipsa Aristotelis verba venerimus. Non autem incommode neque incongrue Aristoteles de rebus altioribus et fortasse non per inentibus ad artem logicam disputationem transtulit, cum de propositionibus loqueretur. Neque enim esset firmam rectitudinem et significantiam propositionum constituere, nisi hanc ex rebus ita esse probavisset. Praedicativae enim propositiones (ut dictum est) non in sermonibus neque in complexione praedicationum, sed in rerum significatione consistunt. Quare omnibus quae praedicenda erant explicitis, ad ipsius Aristotelis sententias aperiendas 64.0494A| enodandasque perveniamus. In his ergo quae sunt, et facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem veram vel falsam esse, in universalibus quidem semper hanc quidem veram, illam vero falsam, et in his quae sunt singularia quemadmodum dictum est, in his vero quae in universalibus non universaliter dicuntur, non est necesse. Categoricas propositiones quae praedicativae Latine possunt nominari (ut supra jam diximus) ex rebus quas ipsae propositiones significant, integra ratiocinandi norma dijudicat. Illae namque quas hypotheticas vel conditionales vocamus, ex ipsa conditione vim propriam trahunt, non ex his quae significant. Cum enim dico, si homo est, animal est, et si lapis est, animal non est, illud est consequens, illud repugnans, quare ex consequentia et 64.0494B| repugnantia propositionum tota in propositione vis vertitur: unde fit ut non significatio, sed conditio propositam hypotheticarum enuntiationum vim naturamque constituat. Praedicativae vero propositiones (ut dictum est) ex rebus principaliter substantiam sumunt. Atque ideo quoniam quaedam res sunt praesentis temporis, quaedam praeteriti, sicut eventus ipse rerum praesentis temporis vel praeteriti certus est, ita quoque praedicativarum propositionum de praeteritis et praesentibus certa veritas, falsitasque est. Erat autem contradictionis modus duplex, aut enim universales particularibus angulariter opponebantur, aut singularis significatio affirmativa singularem negationem contradictoria oppositione perimebant. Et in his una vera semper, altera falsa reperiebat. 64.0494C| In his autem quae essent indefinitae, non necesse erat unam veram esse alteram falsam, sed in his, in quibus veritas et falsitas dividebatur. In his non solum una vera semper est, altera semper falsa, in praeterito scilicet et in praesenti, sed etiam una certam et definitam veritatem retinet, certam et definitam altera falsitatem. In his autem quae sunt in futuro, si necessariae quidem propositiones sunt, licet secundum tempus futurum dicantur, necesse est tamen non modo unam veram esse, alteram falsam, sed etiam unam definite veram, alteram falsam definite. Cum dico, sol hoc anno verno tempore in Arietem venturus est, si hoc alius neget, non solum una vera est, altera falsa, sed etiam in hoc vera est affirmatio definite, falsa negatio. Sed Aristoteles non solet 64.0494D| illa futura vocare quae sunt necessaria, sed potius quae sint contingentia. Contingentia autem sunt (ut supra diximus) quaecunque vel ad esse, vel non ad esse aequaliter sese habent, et sicut ipsa indefinitum habent et esse et non esse, ita quoque de his affirmationes et negationes indefinitam habent veritatem vel falsitatem, cum una semper vera sit, semper altera falsa, sed quae vera sit, quaeve falsa, nondum in contingentibus notum est. Nam sicut quae sunt necessaria esse, in his esse definitum est, quae autem sunt impossibilia esse, in his non esse definitum est, ita quoque quae possunt esse, et possunt non esse, in his neque esse, neque non esse est definitum, sed veritas et falsitas ex eo quod est esse rei, 64.0495A| et ex eo quod est non esse rei sumitur. Nam si sit quod dicitur, verum est, si non sit quod dicitur, falsum est. Igitur in contingentibus et futuris sicut ipsum esse et non esse instabile est. Esse tamen aut non esse necesse est. Ita quoque in affirmationibus contingentia prodentibus, veritas quidem et falsitas in incerto est. Quae enim vera sit, quae falsa secundum ipsarum propositionum naturam ignoratur, necesse est tamen unam veram esse, alteram falsam. Porphyrius tamen quaedam de Stoica dialectica permiscet, quae cum Latinis auribus nota non sit, nec hoc ipsum quod in quaestione venit agnoscitur, atque ideo illa studio praetermittemus.

DE FUTURIS CONTINGENTIBUS. In singularibus vero et futuris non similiter. Nam si ...

In singularibus vero et futuris non similiter. Nam si 64.0495B| omnis affirmatio vel negatio, vera vel falsa est, et omne necesse est vel esse, vel non esse. Quare si hic quidem dicat futurum aliquid, ille vero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est, quoniam necesse est verum dicere alterum ipsorum si omnis affirmatio vel negatio vera, vel falsa est, utraeque enim non erunt simul in talibus. Nam si verum est dicere quoniam est album vel non album, necesse est album esse, vel non album. Et si est album vel non album, verum est vel affirmare vel negare, et si non est, mentitur: et si non mentitur, non est. Quare necesse est aut affirmationem, aut negationem veram esse vel falsam. Nihil ergo neque est, neque fit, neque casu neque utrumlibet, nec erit, nec non erit, sed ex necessitate omnia et non utrumlibet. Aut enim qui dicit verus est, aut qui negat: similiter 64.0495C| enim vel fieret, vel non fieret.

Geminas esse contradictiones in propositionibus supra jam dictum est, et nunc quoque commemorat, in quibus necesse est unam veram esse, alteram falsam; sed ea quae dicentur de futuris et contingentibus melius intelligentur, si de his contingentibus loquamur, quae in singulari contradictione proveniunt. Est enim universalium angularis contradictio in contingentibus hujusmodi. Cras omnes Athenienses bello navali pugnaturi sunt. Cras non omnes Athenienses bello navali pugnaturi sunt. In singularibus autem talis est: Cras Socrates in palaestra pugnaturus est. Cras Socrates in palaestra pugnaturus non est. Non autem oportet ignorare non esse similiter contingentes has quae dicunt Socrates 64.0495D| morietur, et Socrates non morietur, et illas quae dicunt, Socrates morietur cras, Socrates non morietur cras. Illae enim superiores omnino contingentes non sunt, sed sunt necessariae. Morietur enim Socrates ex necessitate, hae vero quae tempus diffiniunt, nec ipsae in numero contingentium recipiuntur, idcirco quod nobis quidem cras moriturum esse Socratem incertum est. Naturae autem incertum non est. Atque ideo nec Deo quoque incertum est, qui ipsam naturam optime novit. Sed illae sunt propriae contingentes, quae neque in natura sunt, neque in necessitate, sed aut in casu, aut in libero arbitrio, aut in possibilitate naturae. Ex casu quidem ut cum egredior domo amicum videam, non ob hoc egrediens. Ex libero arbitrio, 64.0496A| ut quod possum et velle et non velle, an velim hoc antequam fiat incertum est. Ex possibilitate, quod cum fieri possit, et non fieri possit, id antequam fiat quod utroque modo potest fieri, incertum sit. Ideoque cras Socrates disputaturus est in palaestra, contingens est, quod hoc ex libero venit arbitrio. Ergo in hujusmodi contingentibus si in futuro una semper vera est, altera semper falsa, et una definite vera, altera falsa definite, et res verbis congruerent, omnia necesse est esse, vel non esse, et quidquid fit ex necessitate fit, et nihil neque possibile est esse, quod possibile sit non esse, neque liberum erit arbitrium, neque in rebus ullas casus erit, in omnibus necessitate dominante. In his namque, id est in singularibus contradictionibus verum dicere uterque 64.0496B| non potest. Contradictoriae enim erant quae simul esse non possunt, sed nec utraeque, id est negati nes atque affirmationes falsae esse in contradictoriis possunt. Illae enim erant contradictoriae, quae simul esse non poterant. Quare unus verum dicturus est, unus falsum. Quod si nihil datur in hujusmodi rebus, id est contingentibus instabile, eventus ordine et incerta veritatis et falsitatis enuntiatione provenire, quidquid verum dicitur in affirmatione definite, hoc definite esse necesse est, quidquid falsum dicitur in negatione, hoc non esse necesse est. Omnia igitur ex necessitate aut erunt, aut ex necessitate non erunt. Nihil ergo nec casus, nec liberum arbitrium, nec possibilitas ulla in rebus est. Siquidem tenet cuncta necessitas. Aristoteles vero sumens istam hypotheticam 64.0496C| propositionem, si omne quod in futuro dicitur, aut verum definite, aut falsum est definite, omnia ex necessitate fieri, et nihil casu, nihil judicio, nihil possibilitate ea convenienti, ordine monstrat, et hoc posito, unam veram, alteram definite falsam esse, omnia ex necessitate contingere. Ex consensu rerum propositionem demonstrat hoc modo. Proponit enim hanc conditionem, et hanc veram esse, ex rerum ipsarum necessitate confirmat. Est autem conditio, si omnis affirmatio vel negatio in futurum ducta, vera vel falsa est definite, et omne quidquid fit ex necessitate fieri, et nihil, neque casu, neque propria et libera voluntate atque judicio, nec vero aliqua possibilitate, quae omnia utrumlibet vocabulo nuncupavit. Ponit enim hanc conditionem dicens: 64.0496D| Nam si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est, subaudiendum est definite, et omne necesse est esse vel non esse; si hic quidem dicat futurum aliquid, ille vero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est, quoniam necesse est verum dicere, alterum ipsorum, si omnis affirmatio vel negatio vera vel falsa est, utraeque enim non erunt simul in talibus. Ergo sensus hujusmodi est: Si omnis, inquit, affirmatio vel negatio vera, vel falsa est definite, et omne necesse est, aut esse, aut non esse, quod vel affirmatio ponit, vel negatio perimit. Nam si quilibet dixerit esse aliquid, et alius dixerit idem ipsum non esse, unus quidem affirmat, alius vero negat; sed in affirmatione et negatione, quae in contradictione ponuntur, 64.0497A| una semper vera est, altera falsa. Neque enim fieri potest ut utraeque sint verae, non enim nunc sermo est, aut de subcontrariis, aut de indefinitis. Namque subcontrariae, id est particularis negatio et affirmatio particularis, et indefinitae utraeque verae in eodem esse poterant. Contradictoriae autem minime, neque enim fieri potest ut hae quae vel in singularibus contradictiones sunt, vel in universalibus angulariter opponuntur, simul unquam verae sint. Hoc enim est quod ait, utraeque enim non erunt simul in talibus, id est, utraeque enuntiationes non erunt verae in enuntiationibus contradictoriis, posita ergo hac conditione, si omnis affirmatio definite vera vel falsa sit, omnia ex necessitate evenire. Hanc ipsam rerum ipsarum, et propositionum consequentiam, et 64.0497B| similitudinem monstrare contendit, dicens: Nam si verum est dicere quoniam album, vel non album est, necesse est esse album, vel non album; et si est album, vel non album, verum est affirmare vel negare, et si non est, mentitur, et si mentitur, non est: quare necesse est affirmationem vel negationem veram esse vel falsam. Omnis, inquit, affirmatio omnisque negatio cum rebus ipsis, vel vera, vel falsa est. Hujus autem rei exempla ex praesentibus sumit. Nam sicut se habent secundum necessitatem in praesenti tempore enuntiationes, ita se habent, et in futuro. Speculemur igitur in praesenti, quae sit rerum propositionumque necessitas. Si qua enim propositio de qualibet re dicta vera est, illam rem quam dixit, esse necesse est. Si enim dixerit, quoniam nix 64.0497C| alba est, et hoc verum est, veritate propositionis sequitur necessitas rei. Necesse est enim nivem esse albam, si propositio quae de eadem re praedicata est, vera est. Quod si dixerit quis non esse albam picem, et haec vera est, manifestum est rem quoque propositionis consequi veritatem. Amplius quoque propositiones rerum necessitates sequuntur; si enim est aliqua res, verum est de ea dicere quoniam est, et si non est aliqua res, verum est de ea dicere quoniam non est, ita secundum veritatem affirmationis vel negationis necessitas rei substantiam sequitur, et rerum necessitas propositionum comitatur necessitatem, atque hoc quidem in veris, in falsis quoque idem est, econtrario. Nam si falsa est affirmatio, rem de qua loquitur non esse necesse est, ut si falsa 64.0497D| est affirmatio quae dicit picem esse albam, non esse albam picem necesse est. Rursus si falsa est negatio quae dicit nivem non esse albam, nivem esse albam necesse est. Rursus si res non est, affirmatio quoque de ea re necessario falsa est. Quod si rursus res non sit, id quod potest dicere, falsa negatio sine ulla dubitatione, illa negatio falsa est, et hoc esse necesse est, ut quoniam de nive potest dicere falsa negatio, quoniam alba non est, hoc ipsum quod falsa negatio dicit, id est albam non esse, non est. Nix enim non alba non est. Quare rerum necessitati falsitas utraque convertitur, nam si est aliquid, vere de eodem dicitur, quoniam est, et si vere dicitur illam rem de qua vere aliquid praedicatur esse necesse est; 64.0498A| quod si non est id quod dicitur, falsa enuntiatio est, et si enuntiationes falsae sunt, res non esse necesse est. Quod si haec ita sunt, positum est autem omnem affirmationem et negationem veram esse definite, quoniam propositionum veritatem vel falsitatem rerum necessitas secundum esse vel non esse consequitur: esse quidem secundum veritatem, ut dictum est, non esse secundum falsitatem. Nihil sit casu, neque libera voluntate, neque aliqua possibilitate. Haec enim quae utrumlibet vocamus talia sunt, quae cum nondum sunt facta et fieri possunt, et non fieri. Si enim facta sunt, non fieri potuerunt, ut hodie me librum Virgilii legere, quod nondum feci, potest quidem non fieri, potest etiam fieri, quod si fecero, potui non facere. Haec igitur hujusmodi sunt quaecunque 64.0498B| utrumlibet dicuntur. Utrumlibet autem quid sit ipse planius demonstrat, dicens:

Utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet, ...

Utrumlibet enim nihil magis sic vel non sic se habet, aut habebit.

Est enim utrumlibet quod, vel ad esse, vel ad non esse aequaliter se habet, id est neque illud esse necesse sit, neque non esse necesse sit. Putaverunt autem quidam, quorum stoici quoque sunt, Aristotelem dicere, in futuro contingentes nec veras, nec falsas, quod enim dixit nihil se magis ad esse habere quam ad non esse, hoc putaverunt tanquam nihil eas interesset falsas an veras putari, neque veras enim neque falsas esse arbitrari sunt, sed falsum est; non enim Aristoteles hoc dicit, quod utraeque nec verae, nec falsae sint, sed quod una quidem ipsarum quaelibet 64.0498C| aut vera aut falsa est. Non tamen quemadmodum in praeteritis definite, nec quemadmodum in praesentibus, sed enuntiativarum vocum duplicem, quodammodo esse naturam, quarum quaedam essent in quibus non modo verum et falsum inveniretur, sed in quibus, etiam unam esse definite veram, alteram definite falsam, in aliis vero una quidem vera, altera falsa, sed indefinite, et commutabiliter, et hoc per suam naturam, non ad nostram ignorantiam atque notitiam. Quocirca recte dictum est, si omnis affirmatio vel negatio vera definite esset, nihil fieri neque esse, vel casu, vel a communi nomine utrumlibet, nec esse aut non esse contingenter, sed aut esse, aut non esse definite, sed magis ex necessitate omnia. Hoc enim consequitur eum qui dicit, aut eum qui 64.0498D| affirmat verum esse, aut eum qui negat; quod si hoc verum esset, similiter cum veritate, vel fieret, vel cum falsitate non fieret, et quod vere falseve ab enuntiationibus dicebatur. Quod si hoc impossibile est, et sunt quaedam res quae necessitate non sunt. Videmus aut quasdam esse casu, quasdam ex voluntate, quasdam ex propria possibilitate naturae, frustra putatur sicut in praeteritis, ita quoque in futuris enuntiationibus, unam esse veram, alteram falsam definite. Quare hic quidem una fuit ejus argumentatio, aliam vero quasi ipse sibi opponens aliquam quaestionem ingreditur validiore tractatu.

Amplius si est album nunc, verum erat dicere prius, ...

Amplius si est album nunc, verum erat dicere prius, quoniam erit album, quare semper fuit verum dicere, 64.0499A| quodlibet eorum quae facta sunt, quoniam est, vel erit. Quod si semper fuit dicere, quoniam est vel erit, non potest hoc non esse, vel non futurum esse. Quod autem non potest non fieri, impossibile est non fieri. Et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri. Omnia ergo quae futura sunt, necesse est fieri, nihil igitur utrumlibet, neque casu erit, nam si casu, non ex necessitate.

Ad astruendum non esse omnes enuntiationes veras definite in futuro vel falsas, ex eadem argumentationis virtute, et ex eodem possibilitatis eventu, diversam tamen ingreditur argumentationis viam. Dudum enim ex his quae nondum erant facta, si vere futura esse praedicerentur, in rebus necessitatem solam esse posse collegit. Nunc autem ex his rebus 64.0499B| quae factae sunt, argumentationem capit, si vere antequam fierent praedicerentur, necessitatis nexu evemus rerum omnium contineri; arbitrantur enim hi qui dicunt contingentium quoque propositionum stabilem esse enuntiationis modum secundum veritatem scilicet atque mendacium, quod omnia quaecunque facta sunt, inquiunt, potuere praedici, quoniam fient. Hoc enim in natura quidem fuit ante, sed nobis hoc rei ipsius patefecit eventus. Quare si omnia quaecunque evenerint sunt, et ea quae sunt futura esse praedici potuerunt, necesse est omnia quae dicuntur, aut definite vera esse, aut definite falsa, quoniam definitus eorum eventus secundum praesens tempus est. Quare in omnibus in quibus aliquid evenit, verum erat dicere, quoniam 64.0499C| eventurum est, et si nondum adhuc factum est. Hoc autem illa res probat verum fuisse tunc dici, quoniam evenit id quod praedici potuerat, quod si praedictum esset, res eventura definita veritate praediceretur. Hoc Aristoteles sumens ad idem impossibile validissima ratione perducit, et praesentis temporis naturam cum futuri enuntiatione conjungit. Ait enim simile esse de praesentibus enuntiare secundum veritatis necessitatem et de futuris. Nam si verum est dicere, quoniam est aliquid, esse necesse est, et si verum est dicere, quoniam erit, futurum esse sine dubio necesse est. Omnia igitur ex necessitate futura sunt, ad idem, scilicet, impossibile argumentationem trahens. Sumit autem hujus impossibilitatis ordinem ex his propositionibus quae faciliores quidem 64.0499D| ad intellectum sunt, idem tamen valent hoc modo: Si semper, inquit, verum est dicere, quoniam est, vel erit, quidquid enim tunc verum fuit praedicere, illud non potest non esse, nec non futurum esse, quemadmodum enim id quod in praesenti vere dicitur esse, hoc non potest non esse, et vera de ea propositio fuit, quae dicebat esse, ita quoque in futuro quae dicit aliquid futurum esse, illa si vera est, non potest non futurum esse quod praedicit. Quod si non potest non fieri quod a vera propositione praedicitur, impossibile est non fieri. Idem enim est dicere, non potest non fieri, quod dicere, impossibile est non fieri. Quod autem impossibile est non fieri, necesse est fieri. Impossibile enim idem necessitati 64.0500A| valet contrarie praedicatum, ut ipse post docuit. Nam quod impossibile est esse, necesse est non esse. Quod necesse est ut sit, possibile non est illud non esse, quod enim ut sit possibile non est, non esse necesse est. Quod si hoc est, et contrari se eodem modo habebunt. Quod est impossibile non esse, hoc esse necesse est. Sed dictum est ea quae vere praedicantur impossibile esse non esse, hoc autem est ex necessitate esse. Ea igitur quae praedicuntur ex necessitate futura sunt. Nihil igitur utrumlibet, neque casu, neque omnino secundum liberum arbitrium, quod utrumlibet significatio totum clausit. Nam quod dicit utrumlibet, possibilitatem, et casum, et liberum in significatione arbitrium tenet. Ergo nihil fit casu. Nam si quaedam 64.0500B| fieri casu dicat, ille rursus in ea re perimit necessitatem, quod enim casu est, non ex necessitate est, nihil autem fit casu, quoniam omnia ex necessitate proveniunt, quaecunque enuntiatio vera praedixit. Evenit autem hujusmodi impossibilitas ex eo quod concessum est prius, omnia quaecunque facta sunt definite vere praedici potuisse. Nam si ex necessitate contingit id quod evenit, verum fuit dicere quoniam erit, quod si ex necessitate non contingit, sed contingenter, non potius verum fuit dicere quoniam erit, sed magis quoniam contingit esse; nam qui dicit erit, ille quamdam necessitatem in ipsa praedicatione ponit. Hoc inde intelligitur, quod si vere dicat futurum esse id quod praedicitur, impossibile fit non fieri. Hoc autem ex necessitate sit fieri, ergo qui dicit quoniam 64.0500C| erit aliquid eorum quae contingenter eveniunt, in eo quod futurum esse dicit, id quod contingenter evenit, fortasse mentitur; vel si contigerit res illa quam praedicit, ille tamen mentius est, non enim eventus falsus est, sed modus praedicationis. Namque ita oportuit dicere, cras bellum navale contingenter eveniet, hoc est dicere, ita eveniet si evenerit, ut potuerit non evenire. Hoc ergo qui dicit, verum dicit. Eventum enim contingenter praedixit. Qui autem ita dicit, cras erit bellum navale, quasi necesse sit, ita pronuntiat, quod si evenerit, non jam idcirco quia praedixit, verum dixerit, quoniam id quod contingenter eventurum erat, necessarie futurum esse praedixit. Non ergo in eventu est falsitas, sed in praedicationis modo. Quemadmodum enim si quis Socrate 64.0500D| ambulante dicat: Socrates ex necessitate ambulat, ille mentitus est non in eo quod Socrates ambulat, sed in eo quod ille ex necessitate eum ambulare praedicavit, ita quoque in hoc: Qui dicit quoniam erit aliquid, etiam si hoc fiat, ille tamen falsus est, non in eo quod factum est, sed in eo quod non ita factum est, ut ille praedixit futurum. Quod si verum esset definite, ex necessitate esset futurum. Igitur ex necessitate futurum esse praedixit, quodcunque sine ullo alio modo eventurum pronuntiavit. Quare non in eventu rei, sed in praedicationis enuntiatione, falsitas invenitur. Oportet enim in contingentibus ita aliquid praedicere, si vera erit enuntiatio, ut dicat quidem futurum esse aliquid, sed ita, ut rursus relinquat 64.0501A| esse possibile, ut futurum non sit. Haec autem est contingentis natura, contingenter in enuntiatione praedicare. Quod si quis simpliciter id quod fortasse contingenter eveniet, futurum esse praedixerit, ille rem contingentem necessarie futuram praedixit. Atque ideo etiam si evenerit id quod dicitur, tamen ille mentitus est, in eo quod hoc quidem contingenter evenit, ille autem ex necessitate futurum esse praedixerat. Cum ergo sint quatuor enuntiationum veritatis et falsitatis modi, de his scilicet propositionibus quae in futuro praedicantur. Aut quoniam erit, et non erit id quod dicitur, id est, ut et affirmatio et negatio vera sit, aut quoniam nec erit, nec non erit, id est, ut affirmatio et negatio falsae sint, aut quoniam erit aut non erit, una tamen definite vera, altera falsa, 64.0501B| aut rursus quoniam erit aut non erit, utrisque secundum veritatem et falsitatem indefinitis, et aequaliter ad veritatem mendaciumque vergentibus docuit quidem supra, et esse et non esse fieri non posse, cum dixit. Utraeque enim simul non erunt in talibus. Docuit etiam aliquantisper aut esse aut non esse definite, in contingentibus et futuris propositionibus esse non posse. Nunc illud addit: Quod neque esse, neque non esse, id est quod nec illud dici vere possit, posse utrasque inveniri falsas, quae dicuntur in futuro propositiones. Quod si neque utraeque verae sunt, nequo utraeque falsae, neque una definite vera, falsa altera definite. Restat ut una quidem vera sit, altera falsa, non tamen definite, sed utrumlibet et instabili modo, ut hoc quidem aut hoc evenire necesse 64.0501C| sit, ut tamen una res quaelibet quasi necessarie et definite proveniat aut non proveniat fieri non possit. Quemadmodum autem utrasque falsas non esse demonstraret, hic inchoat.

At vero nec quoniam verum est, neutrum contingit ...

At vero nec quoniam verum est, neutrum contingit dicere, ut quoniam neque erit, neque non erit. Primum enim cum sit affirmatio falsa, erit negatio non vera, et cum haec fit falsa, contingit affirmationem esse non veram. Adhaec si verum est dicere, quoniam album est et magnum, oportet esse utrumque; si vero erit cras, oportet esse cras, si autem neque erit neque non erit cras, non erit utrumlibet, ut navale bellum, oportet enim neque fieri navale bellum, neque non fieri.

 Sensus argumentationis hujusmodi est: Nec illud, inquit, dici poterit, quod contingentium propositionum 64.0501D| neutra vera sit in futuro. Hoc autem nihil differt dicere quam si quis dicat utrasque esse falsas, hoc enim impossibile est in contradictionibus. Nam utraeque falsae inveniri non possunt, hoc enim proprium contradictoriarum est, ut proprietatem contrariarum fugiant, propositiones ergo contradictoriae, ut proprietatem subcontrariarum fugiunt in eo quod simul verae esse non possunt, ita quoque contrariarum proprietatem vitant, in eo quod simul falsae non reperiuntur. Habent ergo propriam naturam, ut neque falsae simul sint, neque verae, quare una ipsarum semper vera, semper altera falsa. Impossibile est igitur cum sit falsa negatio, non veram esse affirmationem, et rursus cum sit falsa affirmatio, negationem 64.0502A| esse non veram. Igitur nec hoc est dicere, quod utraeque non verae sint. Quod per hoc dixit quod ait, at vero nec quoniam neutrum verum est, contingit dicere, id est, non nobis contingit dicere, hoc est impossibile est dicere, quoniam neutrum verum est dicere, scilicet quod in affirmationibus et negationibus, quae proponuntur, contingentibus scilicet et futuris. Qui autem Aristotelem arbitrati sunt, utrasque propositiones in futuro falsas arbitrari, si haec quae nunc dicit diligentissime perlegissent, nunquam tantis laberentur erroribus. Neque enim idem est dicere neutra vera est quod dicere neutra vera est definite. Futurum enim esse cras navale bellum, et non futurum, non dicitur, quoniam utraeque omnino falsae sint, sed quoniam neutra vera sit definite, 64.0502B| aut quaelibet ipsarum definite sit falsa, sed haec quidem vera, illa vero falsa, non tamen una ipsarum definite, sed quaelibet illarum contingenter. His autem adjecit aliud quiddam dicens, si propositionum veritas ex rerum substantia pendet, ut quidquid verum est in propositionibus dicere, hoc esse necesse est, si verum est dicere, quoniam erit album aliquid, veritatem propositionis sequitur rei necessarius eventus. Quod si quis dicat quamlibet illam rem cras albam futuram, si hoc vere dixerit, cras ex necessitate alba futura est. Sic igitur si quis verum dicat neutram esse veram propositionum earum quae in futuro dicuntur, necesse est id quod dicitur, et significatur ab illis propositionibus, nec esse, nec non esse, falsa enim et affirmatione et negatione, nec 64.0502C| quod affirmatio dicit fieri potest, nec quod negatio, ergo ex necessitate neutrum fit, quod vel affirmatio dicit, vel negatio. Ergo si dicat affirmatio cras bellum navale futurum, quoniam falsa est, non erit cras bellum navale. Rursus si idem neget negatio dicens, non erit cras bellum navale, quoniam haec quoque falsa est, erit cras navale bellum. Quare neque erit bellum navale, quia affirmatio falsa est, nec non erit bellum navale, quia negatio falsa est. Sed hanc ineptiam, nec animus sibi ipse fingere potest. Quis enim unquam dixerit, rem aliquam ex necessitate nec esse, nec non esse? quod ille scilicet dicit, qui dicit utrasque propositiones in futuro falsas existere.

Quae ergo contingunt inconvenientia, haec sunt et ...

Quae ergo contingunt inconvenientia, haec sunt et 64.0502D| alia hujusmodi, si omnis affirmationis et negationis, vel in his quae de universalibus dicuntur universaliter, vel in his quae sunt singularia, necesse est, oppositarum hanc quidem veram esse, illam vero falsam. Nihil autem utrumlibet esse in his quae fiunt, sed omnia esse et fieri ex necessitate. Quare non oportebit neque consultare, neque negotiari, ut si hoc facimus, erit hoc, si vero non hoc, non erit hoc. Nihil enim prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere hoc futurum esse, illum vero non dicere. Quare ex necessitate erit, quodlibet eorum, quod tum ab eo verum erat dicere.

Omnia in futuro vel vera vel falsa esse definite in propositionibus arbitrantes, impossibilitas ista consequitur. Nihil enim neque ex libero voluntatis arbitrio, 64.0503A| neque ex aliqua possibilitate, neque ex casu quidquam fieri potest, sed omnia necessitati subjecta sunt, quanquam quidam non dubitaverunt dicere, omnia ex necessitate esse, et quibusdam artibus conati sunt id quod in nobis est cum rerum necessitate conjungere. Dicunt enim quidam quorum sunt stoici, omnia quaecunque fiunt, fati necessitate provenire, omnia quae fatalis agit ratio, sine dubio ex necessitate contingere. Sed illa esse sola in nobis, et ex voluntate nostra, quaecunque per voluntatem nostram, et per nos ipsos vis fati complet ac perficit, neque enim, inquiunt, voluntas nostra in nobis est, sed idem volumus idemque nolumus, quidquid fati necessitas imperavit, ut voluntas nostra quoque ex fato pendere videatur, ita quoniam per voluntatem 64.0503B| nostram quaedam ex nobis fiunt, et ea quae fiunt in nobis fiunt, quoniamque voluntas ipsa ex necessitate fati est, et quae nos nostra facimus voluntate, quia necessitas imperavit, ea ipsa impulsi facimus necessitate. Quare hoc modo significationem liberi arbitrii permutantes, necessitatem et id quod in nobis est conjungere impossibiliter et copulare contendunt. Illud enim in nobis est liberum arbitrium, quod sit omni necessitate vacuum, et ingenuum, et suae potestatis, quorum nos domini quodammodo sumus vel faciendi, vel non faciendi; quod si voluntates quoque nostri fati nobis necessitas imperet, in nobis voluntas ipsa non erit, sed in fato, nec erit liberum arbitrium, sed potius serviens necessitati. Unde fit ut qui omnes actus eventuum necessitate 64.0503C| constringunt, dicant poplitem quoque nos non flectere nisi fatalis necessitas jusserit. Caput quoque non scalpere, quare nec lavare, nec agere aliquid. His etiam adjiciam vel aliquid feliciter, vel aliquid infeliciter facere, vel pati, unde fit ut neque casum, neque liberum arbitrium, nec possibile in rebus ullum esse contendant, quamvis liberum destruere metuentes arbitrium, aliam ei fingant significationem, per quam nihilominus libera hominis voluntas evertitur. Aristotelica vero auctoritas, ita haec in rebus posita, et constituta esse confirmat, ut non exponat nunc quid sit casus, quidve possibile, quidve in nobis, nec ea esse in rebus probat atque demonstrat, sed in tantum apud illum haec in rebus esse manifestum est, ut opinionem qua quis arbitratur, 64.0503D| enuntiationes in futuro omnes veras esse, per hoc impossibilem esse dicat, quod casum et possibilitatem, liberumque evertat arbitrium. Haec enim id rebus ita constituta putat, ut non de his ulla opus sit demonstratione, sed impossibilis ratio judicetur, quaecunque vel possibile, vel casum, vel id quod in nobis est conatur evertere. Et casum quidem quemadmodum definita in propositionibus futuris destruat, veritas supra monstravit. Nunc autem quemadmodum eadem ipsa veritas definita futurarum et contingentium propositionum tollat liberi arbitrii facultatem, maxima vi argumentationis exsequitur dicens: Hujusmodi cuncta contingere impossibilia, si quis unam enuntiationis partem definite veram 64.0504A| vel falsam esse confingat. Sed nos secuti Porphyrium cum hujus disputationis expositionem cepimus, id quod prius dixit in singularibus et futuris ob hoc dixisse praediximus, quod facilior sit intellectus disputationis, si haec prius in singularibus perspicerentur, de quibus singularibus diligentissime praelocutus, nunc de universalibus universaliter praedicatis, et de his quae in eis fiunt contradictiones loquitur. Ita enim dicit: Si omnis affirmationis et negationis vel in his quae in universalibus dicuntur universaliter, vel in his quae sunt singularia, necesse est oppositarum hanc quidem esse veram, illam vero falsam. Alexander autem in singularibus et futuris dixisse eum arbitratur, tanquam si diceretur, in his futuris quae in generatione et corruptione sunt. Sunt enim quaedam 64.0504B| futura quae in generatione et corruptione non sunt, ut quod de sole et luna et de caeteris coelestibus pronuntiatur, haec vero quae sunt in rebus his quarum est, et nasci et corrumpi natura, unam semper non necesse est veram esse, alteram falsam. Sed neutram ego improbo expositionem. Utraeque enim verissima ratione firmantur. Omnis autem sensus talis est quod necessitatem solam in rebus imperare destruit Aristoteles, omne enim quod natura est, non frustra est. Consiliari autem homines naturaliter habent. Quod si necessitas in rebus sola dominabitur, sine causa est consiliatio. Sed consiliatio frustra non est. Natura enim est. Non igitur in rebus potest cuncta necessitas. Ordo autem se sic habet: Quae ergo, inquit, contingunt inconvenientia, haec sunt et 64.0504C| hujusmodi alia, scilicet quoniam qui est in rebus casus evertitur. Alia vero quoniam possibilitas et liberi arbitrii voluntas amittitur. Et haec quomodo contingunt, ipse secutus est dicens: Si omnis affirmationis et negationis vel in his quae in universalibus dicuntur universaliter, vel in his quae sunt singularia, necesse est oppositarum hanc quidem veram esse, illam vero falsam. Nihil autem utrumlibet esse in his quae fiunt, sed omnia esse et fieri ex necessitate. Tunc enim inconvenientia illa contingunt, si omnis affirmatio et negatio definite vera vel falsa est, aut in his contradictionibus quae in universalibus angulariter fiunt, sive in singularibus. Tunc enim nihil est utrumlibet, sed ex necessitate omnia, quoniam veritatem et falsitatem propositionum rerum 64.0504D| eventus ex necessitate consequitur. Quare (ut ipse ait) non oportebit neque consiliari neque negotiari, quoniam si hoc facimus, erit hoc, si vero non, hoc non erit hoc. Evertitur enim consiliatio, si frustra est, frustra autem eam dicit esse, quisquis in rebus solam ponit fati necessitatem. Cur enim quis consilium habeat si nihil ex eo quod consiliatur efficiet, cum administret cuncta necessitas? Quare non oportebit consiliari, vel si quis consiliatur, negotiari non debet. Negotiari autem est, actu aliquid et negotio agere, non lucrum, sed aliquam causam vel actum. Nihil enim ipse per actum suum consiliumque expediret, nisi fati necessitas jubeat. Docuit autem quid esset consiliatio per id quod ait, quoniam si hoc facimus, 64.0505A| erit hoc, si vero non hoc, non erit hoc. Ita enim semper fit consiliatio, ut si sit Scipio, ita consiliabitur. Si in Africam exercitum ducam, cladem Hannibalis ab Italia removebo; si vero non ducam, non eripietur Italia. Hoc est enim dicere: Si hoc faciam, ut si in Africam exercitum ducam, erit hoc, id est eripietur Italia; si vero non hoc, id est si hic mansero, non erit hoc, id est non eripietur Italia. Et in aliis omnibus rebus eodem modo. Simul autem monstravit in consiliis non esse necessitatem. Si enim hoc, inquit, faciam, hoc erit, et si non, hoc non erit; quod si necessitas esset in rebus, sive hoc quis faceret, sive non faceret, quod necesse esset eveniret. Quare quod consilii ratione fit, non fit violentia necessitatis. Adjunxit autem ei quod est consiliari 64.0505B| negotiari, et est ordo hoc modo. Quare non oportebit, neque consiliari, quoniam si hoc facimus, erit hoc. Si vero non hoc, non erit hoc, nihil enim prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere, hoc futurum esse, hunc vero non dicere. Quare ex necessitate erit, quodlibet eorum verum erat dicere tunc. Neque negotiari, id est actum incipere atque negotium gerere, prior est enim consiliatio, posterius negotium, sed negotium post consiliationem posuit, et cuncta quae ad consiliationis naturam addi oportebat, post negotiationis subdidit interpositionem. Est autem ordo hoc modo: Si omnia, inquit, necessitas agit, non oportet consiliari, quoniam si hoc facimus proveniet hoc nobis, si vero hoc non facimus, non proveniet. Nihil enim prohibet frustra 64.0505C| unum dicere, alterum negare dicentem: Si hoc facimus, hoc erit aut non erit, quod enim venturum est fiet, sive ille per consilium conjectet hoc posse fieri, etiam si quid aliud fecerit, sive ille per consilium neget hoc posse fieri, etiam si hoc quod dixit faciat. Ex necessitate enim futurum est, quidquid unus ipsorum verum dixerit. Quod si consiliari omnino non oportet, nec negotiari oportebit, id est nullum incipere negotium. Sive enim quis incipiat, sive non incipiat, quidquid ex necessitate est, sine ulla dubitatione proveniet. Quare nihil alter homo distabit ab altero homine. Eo enim meliores homines judicamus, quod meliores sunt in consilio, sed ubi consiliatio frustra est cuncta necessitate faciente, homines quoque inter se nihil differunt. Ipsa enim consiliatio 64.0505D| nihil differt, utrum bona an mala sit, cum proventus necessitas in fati administratione consistat. Quare si boni consilii homines laude digni sunt, mali consilii vituperatione. Non aliter hoc erit juste, nisi vel malus actus malumque consilium, et econtrario bonum in nostra sit potestate et non in fato. Cum enim nulla ex necessitate constringatur eventus rei, tunc et liberum voluntatis arbitrium est, ut non sit fatali serviens necessitati. Ergo neque qui in hoc mundo simplices rerum ordines posuere, recipiendi sunt, et hi qui impermista hac mundana mole, non permistas quoque actorum causas accipiunt, repudiandi. Nam neque qui casu omnia evenire dicunt, recte arbitrantur, neque qui omnia necessitatis violentia fingunt, 64.0506A| sana opinione tenentur, neque enim omnia ex libero esse arbitrio manifestum est, sed horum omnium, et causae mistae sunt, et eventus. Sunt enim quaedam ex casu, sunt aliqua ex necessitate, quaedam etiam videmus libero teneri judicio, et actuum quidem nostrorum voluntas in nobis est. Nostra enim voluntas domina quodammodo est nostrorum actuum, et totius vitae rationis, sed non eodem modo eventus quoque in nostra est potestate. Pro alia namque re aliquid ex libero arbitrio facientibus ex eisdem veniens causis casus interstrepit, ut cum scrobem demittens quis, ut infodiat vitem, si thesaurum inveniat, scrobem quidem demittere ex libero venit arbitrio, invenire autem thesaurum solus attulit casus, eam tamen causam habens casus, quam voluntas attulit. Nisi 64.0506B| enim foderet scrobem, thesaurus non esset inventus. Quidam autem eventus nostris voluntatibus suppetit. Quosdam impedit quaedam violenta necessitas. Prandere enim et legere, et alia hujusmodi sicut ex nostra voluntate sunt, ita quoque eorum, saepe ex nostra voluntate pendet eventus. Quod si nunc imperare Persis velit Romanus, arbitrium quidem voluntatis in ipso est, sed hunc eventum durior necessitas retinet, et ad perfectionem vetat adduci. Itaque omnium rerum et casus, et voluntas, et necessitas dominantur. Nec una harum res in omnibus ponenda est, sed trium mista potentia, unde fit ut peccantium animus magis consideretur potius quam eventus, et puniatur animus non perfectio, idcirco quod voluntas quidem nobis libera est, sed aliquoties 64.0506C| perfectionis ordo retinetur. Quod si omnia vel casu vel necessitate fierent, nec laus digna bene facientibus, nec ultio delinquentibus, nec leges ullae essent justae, quae aut bonis praemia, aut malis restituerent poenas. Venio nunc ad illud quod multis quaeritur modis, an divinatio maneat, si non omnia in rebus ex necessitate contingant. Nam quod in vera praedicatione est, idem est in scientia. Et sicut cum quis verum praedicit, quod vere praedicitur esse necesse est. Ita quod quis futurum novit, illud futurum esse necesse est. Sed divinatio non novit sic omnia ut ex necessitate futura pronuntiet. Atque idcirco frequenter ita divinatur, quod facillime in veterum libris agnoscitur. Hoc quidem eventurum est. Sed si hoc fit, non eveniet Quasi interdici possit, et alio modo evenire. Quod si 64.0506D| ita est, necessitate non evenit. Utrum autem si omnia futura sciat Deus, omnia esse necesse est, ita quaeramus. Si quis dicat Dei scientiam de futuris eventuum subsequi necessitatem, is profecto conversurus est, si omnia ex necessitate non contingunt, omnia Deum scire non posse. Nam scientiam Dei sequitur eventuum necessitas, si necessitas eventuum non sit, divina scientia perimitur. Et quis tam impia ratione animo torqueatur, ut hoc de Deo dicere audeat? Sed fortasse quis dicat, quoniam evenire non potest ut Deus omnia futura non noverit, hinc evenire ut omnia ex necessitate sint, quoniam Deo notitiam rerum futurarum tollere nefas est. Sed si quis hoc dicat, illi videndum est, quod Deum dum omnia 64.0507A| scire conatur, efficere omnia nescire contendit. Binarium enim numerum esse imparem si quis se scire proponat, non ille noverit, sed potius nescit. Ita quoque non est potentiae nosse, sed id arbitrari nosse potius impotentiae est. Qui ergo dicit Deum cuncta nosse et ob hoc cuncta ex necessitate esse futura, is Deum dicit ex necessitate cuncta ventura credere, quaecunque ex necessitate non eveniunt. Nam si omnia ex necessitate ventura novit Deus, in notione sua fallitur, non enim omnia ex necessitate eveniunt, sed aliqua contingentur. Ergo si quae contingenter eventura sunt, ex necessitate eventura noverit, in propria providentia falsus est. Novit enim futura Deus, non ut ex necessitate evenientia, sed ut contingenter, ita ut etiam aliud posse fieri non ignoret, quod tamen fiat ex ipsorum 64.0507B| hominum et actuum ratione persciscat. Quare si quis omnia ex necessitate fieri dicat, Deo quoque benevolentiam subripiat necesse est, nihil enim illius benignitas parit, quandoquidem cuncta necessitas administrat, ut ipsum Dei benefacere ex necessitate quodammodo sit, et non ex ipsius voluntate, nam si ex ipsius voluntate quaedam fiunt, ut ipse nulla necessitate claudatur, non omnia ex necessitate contingunt. Quis igitur tam impie sapiens Deum quoque necessitate constringat? qui si omnia ex necessitate fieri dicat, ista quoque vis impossibilitas eveniet. Quare ponendum in rebus est casu quaedam posse, et voluntate effici, et necessitate constringi. Et oratio quae utrumvis horum subruit, impossibilis judicanda est. Non igitur immerito Aristoteles ad impossibilem 64.0507C| rationem perducit dicens, et possibilitatem, et casum, et liberum arbitrium deperire, quod fieri nequit, si omnium futurarum enuntiationum una semper vera est definite, falsa semper altera definite. Harum enim veritatem et falsitatem necessitas consequitur, quae et casum de rebus et liberum subducat arbitrium. Unde nunc quoque idem repetit dicens: Nihil impedire utrum aliquis ante mille annos aliquid futurum esse dicat, an alius neget, non est enim ut propter dicere vel negare cuncta facienda sint vel non facienda, sed si necesse est, dicentem vel negantem, res quoque affirmatas vel negatas subsequi, etiam si illi non dicant quae illis dicentibus evenire necesse erat, etiam non dicentibus evenire necesse est, dicit autem hoc modo:

64.0507D| At vero neque hoc differt, si aliquis dixerit contradictionem, vel non dixerit, manifestum est enim quoniam sic se habent res, etiam si non hic quidem affirmaverit, ille vero negaverit. Non enim propter negare vel affirmare, erit vel non erit, nec in millesimum annum magis quam in quantolibet tempore. Quare si in omni tempore sic se habebat, ut unum diceretur vere, necesse erat hoc fieri, et unumquodque eorum quae fiunt, sic semper se habebat, ut ex necessitate fieret. Quando enim vere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri, et quod factum est, verum erat dicere semper quoniam erit. Quod si haec non sunt possibilia, videmus enim esse principium futurorum, et ab eo quod consultamus, atque agimus aliquid.

Eventum necessarium rerum Aristoteles non ex praedicentium veritate, sed ex ipsarum rerum natura considerans ait, quod licet necesse sit quisquis de re aliqua vere praedixerit, rem quam ante pronuntiaverit evenire, non tamen idcirco rerum necessitas ex praedictionis veritate pendet, sed divinandi veritas ex rerum potius necessitate perpenditur. Non enim idcirco necesse est esse, quoniam verum aliquid praedictum est, sed quoniam necessario erat futurum, idcirco de ea re potuit aliquid vere praedici, quod si ita est, eveniendi rei vel non eveniendi non est causa is qui praedicit rem futuram esse vel negat. Non enim propter affirmationem vel negationem esse necesse est, sed idcirco ea esse necesse est quae futura sunt, quoniam in natura propria quamdam habent necessitatem, 64.0508B| in qua si quis incurrerit, verum est quod praedicit. Ergo si quaecunque nunc facta sunt, verum de his fuisset dicere quoniam erunt, sive ille dixisset, sive non dixisset. Haec quaecunque facta nunc sunt, erant ex necessitate futura, non enim propter dicentem vel negantem in rebus necessitas est, sed propter rerum necessitatem veritas in pronuntiatione vel falsitas invenitur. Quare si etiam ea quae nunc facta sunt vere potuissent praedici quoniam erunt, et his ita positis rem necesse esset evenire, sive illi praedicerent sive non praedicerent, necesse est omne quod fit ex necessitate esse futurum, et nihil omnino utrumlibet in rebus est; namque si nihil necessitatem rerum adjuvat divinatio, et nihil interest utrum quis praedicat futurum esse aliquid, an neget, 64.0508C| an nullus omnino aliquid, nec in affirmatione nec in negatione praedicat, manifestum est quoniam nec de eo ulla distantia est: sive enim quis ante quamlibet multum tempus aliquid eventurum vere esse praedixerit, sive ante quamlibet paucos dies vel horas, vel momenta, nihil interest: sive enim quis ante mille annos praediceret, quod ex necessitate esset futurum, sive ante annum vel mensem, vel diem, vel horam, vel momentum de necessitate rei eventurae nihil moveret; quid enim interesset utrum praediceretur an non prediceretur? nihil quoque interest an juxta praedicatur an longius. Quod si haec ita sunt, et omnia quaecunque evenerunt futura fuisse necesse est, totum liberum arbitrium perit, totus casus absumitur, rerum possibilitas propter necessitatem 64.0508D| omnis excluditur. Simul autem Aristoteles praenuntiationem eventumque contingens, rerum necessitatem ex ipsa propositionem veritate confirmat dicens: Si haec ita sunt, ut in omni tempore se sic haberet unumquodque quod factum est, ut hoc ipsum vere praediceretur, necesse esset hoc fieri, id est necesse esset quod praedictum est vero evenire, unumquodque enim eorum quae fiunt et vere praedicuntur sic se habet, ut ex necessitate est. Hoc autem cur fiat haec ratio est, quod enim vere quis dicit, fieri necesse est. Illa enim veritas ex necessitate rerum procreatur. Quod si etiam id quod factum est veraciter praenuntiaretur futurum, nulla esset dubitatio omnia ex necessitate provenire. Quod si hoc, inquit, 64.0509A| impossibile est (videmus enim quasdam res ex principio liberi arbitrii et ex nostrorum actuum fonte descendere), quid dubitamus frivolam rationem omnium rerum necessitatis excludere? et delectum humanae vitae interpositione necessitatis non absumere? quae enim erit ulla discretio inter homines, si liberi arbitrii judicium perit? Cur postremum leges conditae? Cur reipublicae jura? Cur responsa sunt? Cur instituta? Cur mores publici et privati actus constitutionibus principum et judiciorum nexibus continentur, si certum est nihil humanis licere propositis, frustra enim cuncta sunt, si liberum arbitrium non est, leges enim et caetera ad continendos animos hominum conditas scimus. Quod si seipsi animi non regunt, et eos aliqua quaedam violentia necessitatis 64.0509B| impellit, dubium non est quin vacuae istae leges sunt, quae nihil sponte facientibus proponuntur. Sed haec quam sint impossibilia ipse Aristoteles probat, cujus recta sententia neque casum, neque necessitatem, neque possibilitatem in utraque parte naturae, neque liberum tollit arbitrium, sed cuncta permiscens, rebus pluribus arbitratur mundum compositum non simplici vel casu, vel necessitate, vel liberae voluntatis judicio contineri. Quod si haec non sunt possibilia, videmus enim esse principium futurorum et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid. Impossibilia, inquit, ista sunt ut omnia ex necessitate proveniant. Sumus enim quorumdam nos ipsi quoque principia, et animus noster ratione formatus, actionesque nostrae ea ratione directae quarumdam rerum principium 64.0509C| tenent. Sic enim id quod in nobis est se habere dicitur, nulloque extra impediente vel cogente ad quod nobis videtur ratione judicante prosilimus. Nec omnia necessitatibus surripienda sunt. Omnium namque animalium genus in eo quod animalia sunt subjectum est aliud naturae, aliud coelestibus siderum cursibus, aliud rationi quoque mentis et animi cogitationi. Arbores namque et quaedam animalia irrationabilia. Illa quidem tantum naturae subjecta sunt. Pecudes vero quia liberum non habent arbitrium coelestium etiam decretis. Homines autem et naturae et sideribus et propriae voluntati subjecti sunt. Multa enim natura dominante vel facimus, vel patimur, ut mortem vel hujusmodi habitudinem corporis. Multa etiam secum rerum ipsarum necessitas trahit, ut ea 64.0509D| quae cum facere volumus, non tamen facere valeamus. Multa autem dat voluntatis liberum arbitrium, quae nobis volentibus fiunt, quae non fierent nisi vellemus, unde fit ut natura quae motus est principium et liberi arbitrii falcultate, et animi quoque ratione participet. Anima vero velut alligata corporibus, quibus natura dominatur, imaginationibus et cupiditatibus et iracundiae ardoribus caeterisque, quae afferunt corpora, ex ipsa cui illigata est natura participat. Cuncti autem divinae providentiae subjecti, ex illa quoque divinorum voluntate pendemus, itaque nec coelestium necessitas tota subruitur, nec casum disputatio haec de rebus eliminat, et liberum firmat arbitrium, sed haec majora sunt quam ut nunc digne pertractari queant. Sumus 64.0510A| igitur nos quoque rerum principia, et ex nostris consiliis atque actibus in rebus plura consistunt. Quod si ea quae per hanc rationem afferuntur, perspicua sunt, quod vero ponitur, id est, affirmationem et negationem omnem in futuro veram esse, non aeque perspicuum est, cur dubitamus mendacem subterfugere rationis viam, et tenere ea quae cum vera, tum manifesta sunt, repudiatis his quae nec veritate ulla firma sunt, nec perspicue clarescunt? Et quoniam jam supra dixerat, quare non oportebit neque consiliari, neque negotiari, nunc hoc reddidit ad id quod ait neque consiliari, dicens nos esse principium futurorum, et ab eo quod consiliamur, ad id quod ait, neque negotiari reddidit id quod subjecit, atque agimus ut aliquid. Quare tanta brevitate oratio constricta est, 64.0510B| ut in ea teneatur rationis ordinisque necessitas.

Et quoniam est omnino in his quae non semper actu ...

Et quoniam est omnino in his quae non semper actu sunt, possibile esse et non esse similiter, in quibus utrumque contingit, et esse et non esse. Quare fieri et non fieri. Ac multa nobis manifesta sunt sic se habentia, ut quod hanc vestem possibile est incidi et non incidetur, sed prius exteretur, similiter autem et non incidi possibile est. Non enim esset possibile eam prius exteri, nisi possibile esset non incidi. Quare et in aliis fiendis quae secundum potentiam hujusmodi dicuntur. Manifestum igitur est, quoniam non omnia ex necessitate vel sunt vel fiunt, sed alia quidem utrumlibet, et non magis vel affirmatio vel negatio vera est, alia vero magis quidem et in pluribus alterum, sed tamen contingit fieri et alterum, alterum vero minime.

64.0510C| Continuus quidem sensus ex superioribus hoc modo. Supra enim ait quod si haec non sunt possibilia, id est ut omnia necessitas administret. Videmus enim a nobis quoddam esse principium futurorum et a nostris actibus, atque consiliis, his illud addit, quoniam sunt aliqua quae possibilia sunt esse cum non sint, et non esse cum sint, haec jam simul auferentur si necessitas in omnibus dominetur, et sensus quidem cum superioribus ita conjunctus est. Quid autem habeat argumentationis tota sententia, hoc modo perspiciendum est. Possibile esse dicitur quod in utramque partem facile naturae suae ratione vertatur, ut cum non sit, possibile sit esse, nec cum sit, ut non sit res ulla prohibeat, ita ergo et quod possibile dicimus a necessitate sejungimus. Aliter 64.0510D| enim dicitur possibile me esse ambulare cum sedeam, aliter solem nunc esse in Sagittario et post paucos dies in Aquarium transgredi. Ita enim possibile est ut etiam esse necesse sit. Possibile autem dicere solemus, quod et cum non sit, esse possit, et cum sit, non esse iterum possit. Si quis ergo omnia necessitati subjecerit, ille naturam possibilitatis intercipit. Tres ergo sunt sententiae de possibilitate Philo enim dicit possibile esse, quod natura propria enuntiationis suscipiat veritatem, ut cum dico me hodie esse Theocriti Bucolica relecturum, hoc si nihil extra prohibeat, quantum in se est potest veraciter praedicari. Eodem autem modo idem ipse Philo necessarium esse definit, quod cum verum sit, quantum 64.0511A| in se est nunquam possit susceptivum esse mendacii, non necessarium autem idem esse determinat, quod quantum in se est, possit suscipere falsitatem. Impossibile vero secundum propriam naturam, nunquam possit suscipere veritatem. Idem tamen ipse et contingens et possibile unum esse confirmat. Diodorus possibile esse determinat, quod aut est aut erit, impossibile quod cum falsum sit, non erit verum, necessarium quod cum verum sit non erit falsum. Non necessarium, quod aut jam est aut erit falsum. Stoici vero possibile quidem posuerunt, quod susceptibile esset verae praedicationis, nihil his prohibentibus quae cum extra sint, cum ipso tamen fieri contingunt. Impossibile autem quod nullam unquam suscipiat veritatem, aliis extra eventum ipsius prohibentibus. 64.0511B| Necessarium quod cum verum sit, falsam praedicationem nulla ratione suscipiat. Sed si omnia ex necessitate fiunt, in Diodori sententiam non rectam sine ulla dubitatione veniendum est. Ille enim arbitratus est si quis in mari moreretur, eum in terra mortem non potuisse suscipere, quod neque Philo neque Stoici dicunt. Sed quanquam ista non dicant, tamen si unam partem contradictionis eventu necessitatis metiuntur, idem cum Diodoro sentire coguntur. Nam si quis in mari mortuus est, illum necesse fuit in mari necari, impossibile enim eum fuit mortem in terra suscipere, quod perfalsum est. Atque haec omnia impossibilia subire coguntur. Quicunque enim definite alteram contradictionis partem in futuro veram esse contendunt, solam necessitatem in 64.0511C| rebus inducunt. Neque enim si quis naufragio periit in pelago, idcirco si nunquam navigasset, immortalis in terra futurus fuisset. At vero non ex eventu rerum, sed ex natura eventus ipsos suscipientium propositionum contradictiones judicandae sunt. Si enim mihi omnia suppetunt nunc ut Athenas eam, etiamsi non vadam, posse me tamen ire manifestum est, et cum iero potuisse non ire. Id quoque apud eos qui eventus ex rerum natura recta ratione dijudicant indubitatum est. Non ergo id est possibile ut sit necessarium. Sed quanquam quod necessarium est, possibile sit, est tamen alia quaedam extrinsecus possibilitatis natura, quae et ab impossibili et a necessitate sejuncta est. Aristoteles enim hanc habens opinionem de his quae semper necesse esse est, ea putat nullam habere 64.0511D| ad contraria cognationem, ut nix, quoniam semper est frigida, nunquam calori conjuncta est. Ignis quoque nunquam frigori cognatus est. Idcirco quoniam semper in frigoris contrarietate versatur, id est in calore. Ergo omnia quaecunque sunt necessaria, nullam ad contrariam qualitatem, quam ipsa retinet, habent cognationem. Quod si quam cognationem haberet ignis ad frigus, frustra esset illa cognatio, nunquam igni se in frigoris qualitatem vertente, sed novimus nihil proprium natum frustra naturam solere perficere. Ergo illa sunt posita necessaria quaecunque ad contraria nullam habent cognationem, quaecunque autem habent, illa non sunt necessaria. Sed quoniam ad utramque partem contrarietatis naturali 64.0512A| quadam cognatione videntur esse conjuncta, idcirco ad utramque partem eorum eventus possibilis est, ut lignum hoc potest quidem secari, sed nihilo tamen minus habet ad contraria cognationem. Potest enim non secari. Et aqua potest quidem calescere, sed nihil eam prohibet frigori quoque esse conjunctam. Et universaliter dicere est, quaecunque neque semper sunt, neque semper non sunt, sed aliquoties sunt, aliquoties non sunt, ea per hoc ipsum quod sunt, et non sunt, habent aliquam ad contraria cognationem. Haec autem impossibilium et necessariorum media sunt. Impossibile enim nunquam esse potest. Necessarium nunquam non esse, inter haec propria quorumdam natura est, quae horum utrorumque sit media, quae et esse, scilicet possit et non 64.0512B| esse. Ergo hoc nunc dicit: Videmus, inquit, in his, quae non semper actu sunt. Illa vero non semper sunt actu, quae ad utraque contraria habent cognationem: ignis semper actu calidus est, aqua vero non semper. Quocirca videmus in his, quae non semper actu sunt, esse quaedam possibilia, et non, id est, ut et sint et non sint, quod in his evenit in quibus utrumque contingit, id est; et esse et non esse, ut aquam et esse calidam et non esse calidam, fieri quoque calidam et non fieri. Multaque nobis perspicua sunt, ita sese habentia, ut in utramque partem eventus sine ullo alicujus rei impedimento vertatur, ut vestem quam possibile est quidem secari, sed fortasse ita contingit, ut non ante ferro dividatur, quam eam exterat vetustas, et hoc fieri potest, ut quaelibet vestis 64.0512C| non ferro potius minuatim pereat, quam usu ipso exteratur. Similiter autem non solum eam secari possibile est, sed eam prius exteri quam secari, non enim esset eam possibile non secari, nisi prius possibile esset exteri. Cum enim exteritur, non secatur, hoc autem in quibus eveniat universaliter monstrat. Evenit hoc enim, inquit, in facturis. Facturae autem sunt, in quibuscunque generatio est atque corruptio. Sive enim quod natura fiat sive arte, in his a faciendo facturam dixit. In his ergo facturis alia quidem potestate sunt, alia actu, ut aqua calida quidem est possibilitate. Potest enim fieri calida, frigida vero actu est. Est enim frigida actu, hoc autem actu et potestate fieri ex materia venit. Nam cum sit materia contrarietatis susceptrix, et ipsa in 64.0512D| se utriusque contrarietatis habeat cognationem, si ipsa per se cogitetur, nihil eorum habet quae in se suscipit, et ipsa quidem nihil actu est, omnia tamen potestate. Suscipiens autem contraria, quanquam unam habeat contrarietatem, habet tamen et alteram simul, sed non actu, ut in eadem aqua. Hujus enim materia et caloris susceptrix est et frigoris. Sed cum utrumlibet horum susceperit vel calorem vel frigus, est quidem, si ita contingit, calida, est etiam simul frigida, sed non eodem modo. Nam fortasse actu calida est, frigida potestate. Ergo quod potestate est in rebus, ex materia venit. Alioqui divinis corporibus nihil omnino est potestate, sed omne actu, ut soli nunquam est lumen potestate, sed actu, nec potestate 64.0513A| quidem ulla obscuritas, vel toto coelo nulla quies. Ita ergo sese habent ex materia, ut omnia ipsa essent potestate, nihil autem actu introducta, sed natura quae in ipsa materia est, singulos pro ratione distribuit motus, et singulas qualitatum proprietates singulis materiae partibus ponit, ut alias quidem natura ipsa necessarias ordinaverit, ita ut quandiu res illa esset ejus, in ipsa proprietas permaneret, ut igni calor. Nam quandiu ignis est, tandiu ignem calidum esse necesse est, aliis vero rebus tales qualitates apposuit, quibus carere possint. Et illa quidem necessaria qualitas informat uniuscujusque substantiam. Illa enim ejus qualitas cum ipsa materia ex natura conjuncta est. Istae vero aliae qualitates extra sunt, quae et admitti possunt et non admitti, atque hinc est 64.0513B| generatio et corruptio. Ex natura ergo et ex materia ista in rebus possibilitas venit, qua in re casus quoque aliquando subrepit, quae est indeterminata causa et sine ulla ratione cadens, neque enim casus natura est, quae frustra nihil efficit. Nec liberum est casus arbitrium quod in judicio et ratione consistit. Sed extra est casus, qui propter aliam rem quibusdam factis ipse subitus et improvisus exoritur. Et ex hac autem quae est utrumlibet possibilitate etiam illa liberi arbitrii ratio venit. Si enim non esset fieri aliquid possibile, sed omnia aut ex necessitate essent, aut ex necessitate non essent, liberum arbitrium non maneret. Recte igitur nec omnia casu, ut Epicurus, nec necessitate omnia, ut Stoicus, nec rursus omnia libero arbitrio fieri proposuit. Sed cuncta permiscens, 64.0513C| in permisto mundo permistas quoque rerum causas esse proposuit, ut aliae quidem ex necessitate, aliae vero casu, vel libero arbitrio, vel postremo possibilitate contingerent. Quorum omnium unum nomen est, utrumlibet, vel in casu, vel in voluntate, vel in possibilitate. Sed horum divisionem facit. Nam eorum quae sunt utrumlibet, alia sunt quae aequaliter ad affirmationem et negationem se habent, ut est lecturum me esse hodie Virgilium et non lecturum. Utroque enim modo utrumque est, hoc est enim quod ait, Et non magis vel affirmatio vel negatio est. Aequaliter enim et possum legere Virgilium nunc, et possum non legere. Alia vero sunt quae non se aequaliter habent, sed quanquam in una re frequentius eveniat, non tamen prohibitum est in altera provenire, ut in 64.0513D| eo quod est hominem in senecta canescere. In pluribus quidem hoc contingit, sed contingit fieri et alterum, id est ut non canescat. Alterum vero minime, id est ut canescat. Ita ergo et possibilitate, et casu, et libero arbitrio, contradictionem in una parte de futuro definite non esse veram vel falsam, per firmissimam et validissimam argumentationem constituit. His autem adjicit hoc

Igitur esse quod est, quando est, et non esse quod non ...

Igitur esse quod est, quando est, et non esse quod non est, quando non est, necesse est. Sed non omne quod est, necesse est esse, nec omne quod non est, necesse est non esse. Non enim idem est omne quod est, necessario esse quando est, et simpliciter esse ex necessitate. Similiter autem et in eo quod non est.

64.0514A| Duplex modus necessitatis ostenditur, unus qui cum alicujus accidentis necessitate proponitur, alter qui simplici praedicatione profertur, ut cum dicimus solem moveri necesse est, non enim solem quia nunc movetur, sed quia nunquam non movebitur, idcirco in solis motu necessitas venit. Aliter vero qui cum conditione dicitur talis est, ut cum dicimus, Socratem sedere necesse est, cum sedet, et non sedere necesse est, cum non sedet. Nam cum idem eodem tempore sedere et non sedere non possit, quicunque sedet non potest non sedere, tunc cum sedet, igitur sedere necesse est, ergo tunc quando quis sedet, eum sedere necesse est; fieri enim non potest ut cum sedet, non sedeat. Rursus quando quis non sedet, tunc cum non sedet, non sedere eum necesse est. Non enim potest idem 64.0514B| sedere et non sedere, et potest ista esse cum conditione necessitas, ut cum sedet aliquis, tunc cum sedet, ex necessitate sedeat, et cum non sedet, tunc cum non sedet, ex necessitate non sedeat. Sed ista cum conditione quae proponitur necessitas, non illam simplicem secum trahit. Non enim quicunque sedet, simpliciter eum sedere necesse est, sed cum adjectione ea quae est, tunc cum sedet, sicut solem dicimus necesse est moveri. Nec hoc addimus, ut solem moveri necesse sit cum movetur, sed tantum simpliciter dicimus solem moveri necesse est, et haec necessitas simplex de sole dicta, veritatem in oratione perficiet. At vero illa quae cum conditione dicitur, ut cum dicimus Socratem sedere necesse est, tunc cum sedet, id quod dicimus, tunc cum sedet, et hanc 64.0514C| conditionem temporis, si a propositione dividamus, de tota propositione veritas perit. Non enim possumus dicere quoniam ex necessitate Socrates sedet. Potest enim et non sedere. Habet enim quamdam convenientiam et cognationem potestas Socratis sicut ad sedendum, sic etiam ad non sedendum. Ergo id quod dicimus ex necessitate Socratem sedere, tunc cum sedet, ad accidens respicientes proponimus. Nam quando accidit Socrati sedere, eo tempore quo accidit, ei non accidisse non potest. Sic enim fiet ut eidem eadem res accidat et non accidat uno eodemque tempore, quod impossibile est. Idcirco accidens ejus inspicientes dicimus, necesse est Socratem sedere, sed non simpliciter, sed tunc cum sedet. Et sicut simpliciter Aethiopem dicere esse candidum falsum 64.0514D| est, verum tamen est in aliquo esse candidum (In oculis enim et dentibus illi candor inest), ita quoque falsum est Socratem ex necessitate sedere simpliciter. Verum autem est hanc necessitatem in aliquo quodam ponere, et non simpliciter praedicari, ut dicamus tunc cum sedet. Quemadmodum enim in sole dicimus, quoniam solem moveri necesse est simpliciter, si ita dicamus, Socratem sedere necesse est, falsum est. Sin vero marmoreum Socratem dicamus, quoniam marmoreum Socratem sedere necesse est, si fortasse sedens formatus sit, verum est, et simpliciter de tali Socrate necessitas poterit praedicari. De ipso autem Socrate simpliciter talis necessitas non dicitur. Neque enim fieri potest ut Socrates ex necessitate sedeat 64.0515A| nisi fortasse cum sedet, tunc enim cum sedet, quoniam sedet et non potest non sedere, ex necessitate sedet alioqui simpliciter et non ex necessitate sedet, sed contingenter. Potest enim surgere. Quod autem ex necessitate simpliciter est, illam non potest permutare necessitatem, ut quoniam simpliciter solem moveri necesse est, sol stare nulla ratione potest. Hoc igitur Aristoteles dicit, omne quod est quando est, et omne quod non est, quando non est, esse cum conditione et non esse, necesse est, sed non sine conditione aut esse aut non esse simpliciter. Haec enim solis illis necessitatibus attributa sunt quaecunque nullius potentiae aut cognationis ad opposita sunt, ut sol ad quietem, vel ignis ad frigus. Neque enim idem est, inquit, Aristoteles, ex necessitate 64.0515B| esse aliquid quando est in conditione, vel non esse quando non est, et simpliciter dicere omnia ex necessitate esse, vel non esse. Illud enim conditio verum fecit, in hoc simplicitatis natura efficit veritatem. Similiter autem, inquit, et in eo quod non est, idem est. Non enim omne quod non est, non esse necesse est, sed tunc cum non est, tunc non esse necesse est, et hoc in conditione rursus, non simpliciter. Duabus igitur his necessitatibus demonstratis, una scilicet conditionali, altera simplici. Rursus ad contradictionem de futuro contingentique revertitur.

Et in contradictione eadem ratio est. Esse quidem ...

Et in contradictione eadem ratio est. Esse quidem vel non esse omne, necesse est, et futurum esse vel non. Non tamen dividentem dicere alterum necessarium. Dico autem ut necesse est quidem esse futurum bellum 64.0515C| navale cras, vel non futurum esse, sed non necesse est futurum esse cras bellum navale, vel non futurum esse. Futurum autem vel esse vel non esse necesse est.

Planissime quae sententia haberetur de contingentibus propositionibus et futuris exposuit dicens: In his quidem totam contradictionem dictam unam quamlibet partem veram habere, alteram falsam, sed non ut aliquis dividat atque respondeat. Hanc quidem ex necessitate esse veram, illam vero ex necessitate alteram falsam, ut in eo quod dicimus, sol hodie occidet, sol hodie non occidet, facillime in his aliquis dividens dicit, quoniam solem hodie occidere, ex necessitate verum est, non occidere, ex necessitate falsum. Ita sese habet divinorum corporum ratio et natura, ut in his nulla cognatio sit ad opposita, 64.0515D| atque ideo vel quod sunt, ex necessitate sunt, vel quod non sunt, ex necessitate non sunt. Ea vero quae in generatione et corruptione sunt, non ita sunt, habent enim hoc ipso quod et gignuntur et corrumpuntur ad opposita cognationem, atque ideo in his non est unam partem contradictionis assumere, et eam necessario esse praedicare, et rursus aliam necessario non esse proponere, quamvis totius contradictionis una quaelibet pars vera sit, altera falsa, sed incognitae et indefinitae, et non nobis. Verum quia natura ipsarum rerum quae proponuntur dubitabilis est, ut in ea propositione quae est, Socrates hodie lecturus est, Socrates hodie lecturus non est, totius quidem contradictionis una vere est, altera 64.0516A| falsa, aut enim lecturus est, aut non lecturus, et hoc confuse et in tota oratione perspectum. Sed nullus potest dividere et respondere, quoniam vera est et lecturum eum esse, vel certe quoniam vera est non eum esse lecturum. Hoc autem non quod audientes de futuro nesciamus, sed quod eadem res et esse possit et non esse. Alioqui si ex nostra scientia hoc eveniret, et non ex ipsarum rerum variabili et indefinito proventu, illa rursus impossibilitas contingeret, ut omnia necessitas administraret. Non enim propter scientiam nostram quod ex necessitate est, eventurum est. Sed etiamsi nos nesciamus, erit tamen ejus rei eventus constitutus, et indubitanter illam rem futuram esse necesse est. Ergo quoniam hoc fieri nequit, et sunt quaedam quae non ex necessitate proveniant, sed 64.0516B| contingenter, in his quanquam totius contradictionis in qualibet ejus parte veritas inveniatur aut falsitas, non tamen ut aliquis dividat et dicat hanc quidem veram esse, illam vero falsam, quod hujusmodi monstravit exemplo. Cras enim bellum navale fieri, aut non fieri necesse est, non tamen ex necessitate fiet cras, aut necessitate cras non fiet. Ut possit aliquis dividere et praedicare dicens, eras fiet, ut hoc vere dicat, et ita ex definito contingat, vel rursus cras non fiet, et hoc eodem modo proveniat, hoc fieri non potest, sed tantum indefinite quaecunque una pars contradictionis vera est, altera falsa, sed quae evenerit. Eventus autem ipsorum indiscretus est, et illud enim et illud poterit evenire. Hoc autem idcirco est quoniam non est ex antiquioribus quibusdam causis 64.0516C| pendens rerum eventus. Ut quaedam quodammodo necessitatis catena sit, sed potius haec ex nostro arbitrio et libera voluntate sunt, in quibus est nulla necessitas. Quod si, inquit, similiter orationes verae sunt quemadmodum et res, hoc sumpsit a Platone, qui dixit similiter se habere orationes rebus, et cognatas quodammodo esse in ipsa significatione, ut si sint res impermutabiles et ratione stabili permanentes, oratio quoque de his vera esset et necessaria. Sin vero esset res quae varietate naturae nunquam perpetuo permaneret, in orationibus quoque fixa veritas non esset, et nulla per hujusmodi orationes demonstratio proveniret. Hoc ergo sumens Aristoteles ut optime dictum, sic ait:

Quare quoniam orationes similiter verae sunt, quemadmodum ...

Quare quoniam orationes similiter verae sunt, quemadmodum 64.0516D| et res, manifestum est quoniam quaecunque sic se habent, ut utrumlibet sint, et contraria ipsorum contingere possint, necesse est similiter se habere et contradictionem. Quod contingit in his quae non semper sunt, et non semper non sunt.

Quoniam, inquit, orationes similiter sese habent quemadmodum et res manifestum est, quoniam quaecunque res ita sunt ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere possint, necesse est contradictionem ita se habere, quae de illius naturae instabilibus atque indefinitis rebus est. Quod si res sint dubitabiles et indefinito variabilique proventu, contradictio quoque quae de his rebus fit, variabili et indefinito proventu sit. Quae autem essent hujusmodi res, 64.0517A| quarum eventus varius indefinitusque constaret, planissime demonstravit dicens, quod contingit in his quae non semper sunt et non semper non sunt. Ea enim sunt in quibus contingit utrumlibet, quae neque semper sunt (possunt enim corrumpi), neque semper non sunt, possunt enim generari et fieri. Haec enim sunt quae habent ad opposita cognationem, sicut in ipsa propria substantia rerum ipsarum eventus docet. Nam esse et non esse oppositum est. Quod autem non fuit, et generatur, et fit, ex eo quod non fuit est. Habuit igitur in hoc ad esse et non esse, id est ad opposita cognationem. Sin vero idem ipsum quod est corrumpatur, ex eo quod fuit non erit. Habebit igitur rursus ad opposita cognationem. Quare sicut harum quae sunt in generatione et corruptione rerum 64.0517B| proventus indefinitus est, ita quoque et contradictionum partes, quanquam in tota contradictione una vera sit, altera falsa. Indefinitum enim et indiscretum est, quae una harum vera sit, quae altera falsa.

Horum enim necesse est alteram partem contradictionis ...

Horum enim necesse est alteram partem contradictionis veram esse vel falsam. Nam tamen hoc vel illud, sed utrumlibet, et magis quidem alteram veram, non tamen jam veram vel falsam. Quare manifestum est quoniam non est necesse omnis affirmationis et negationis oppositarum hanc quidem veram, illam vero falsam esse.

Docuit supra nos in his quae utrumlibet sunt rebus contradictionis unam partem non esse definite veram, falsam vero alteram definite, nunc a frequentiori et 64.0517C| a rariori argumentum trahit. Supra namque monstravit esse quasdam res quae frequentius quidem contingant, non tamen interclusum sit, ut et opposita aliquando contingant. Contingit enim ut rarius infrequentiusque contingant. Ergo si in his quaecunque in pluribus eveniunt, non necesse est unam veram esse, alteram falsam. Idcirco quoniam quicunque dixerit hominem in senecta canescere, et hoc ex necessitate esse protulerit, mentietur. Potest enim et canescere. Si in his ergo non est definite una vera, altera falsa, in quibus una res frequentius evenit, rarius altera, multo minus in his in quibus oppositorum eventus aequalis est, et verum est quidem dicere, quoniam hoc contingit frequentius, non tamen 64.0517D| omnino, quoniam ita contingit, idcirco, licet 64.0518A| rarius, non contingit oppositum. Quod si neque in his quae in pluribus praedicantur, una definite vera est, altera falsa, et multo minus in his quorum aequaliter indiscretus eventus est, manifestum est in futuris et contingentibus propositionibus non esse veram unam, alteram falsam. Hoc enim in principio, ut monstraret validissima argumentatione, contendit.

Neque enim quemadmodum in his quae sunt, sic se ...

Neque enim quemadmodum in his quae sunt, sic se res habet etiam in his quae non sunt, possibilibus tamen esse vel non esse, sed quemadmodum dictum est.

Ad divisionem temporum in principio factam totam revocat quaestionem. Ait enim eas prius propositiones quae fierent, aut in praesenti, aut in futuro, aut in praeterito praedicari, et eas quidem quae de 64.0518B| praeterito vel praesenti dicerentur, definitam veritatem vel falsitatem habere, sive in sempiternis et divinis rebus dicerentur, sive in nascentibus et morientibus, in quibus utrumlibet contingeret, ut haberent ad opposita cognationem, in futuris vero, si de divinis quidem rebus aliquis et immutabilibus loqueretur, eodem modo unam veram definite, alteram falsam esse definite. Non enim habent hujusmodi naturae ad opposita cognationem. In his autem quae in generatione et corruptione essent de futuro praedicatis vel affirmative vel negative, non eumdem esse modum veritatis definite, sed totius quidem contradictionis unam partem veram esse, alteram falsam, definite autem unam veram, definite alteram falsam, minime. Nunc autem non utraque tempora 64.0518C| posuit, praesens scilicet et praeteritum. Sed tantum praesens; dixit enim: Neque enim quemadmodum in his quae sunt, id est in his quae praesentia. Quod vero ait in his quae non sunt, possibilibus tamen esse, de futuris loquitur, quae cum non sint tamen esse possunt. Non enim sic se habet in praesenti praedicta propositio, quemadmodum in futuro in his scilicet quae utrumlibet sunt, et in generatione et corruptione consistunt. In illis enim, id est, praesentibus et praeteritis definite una vera est, altera falsa. In his vero, id est futuris et contingentibus, veritas et falsitas propositionum nulla definitione constringitur. Sed quoniam de futuris propositionibus Aristotelicam sententiam, quantum facultas fuit, diligenter expressimus, 64.0518D| prolixitatem voluminis terminemus.

LIBER QUARTUS. 64.0517|

64.0517D| Est siquidem libri hujus, qui de Interpretatione apud Latinos, apud Graecos vero Περὶ ἐρμηνείας inscribitur, obscura oratione series, obscuris adjecta sententiis, atque ideo non hanc magnis expedissem voluminibus, nisi etiam nihil labori concedens, quam possem planissime quod in prima editione altitudinis et subtilitatis omiseram, secunda commentatione complerem. Sed danda et prolixitati venia, et operis longitudo libri obscuritate pensanda est. Sunt tamen gradus apud nos satisfacientes lectoris et diligentiae 64.0518D| et studio, cupientis facillime magna cognoscere. Hujus enim libri post has geminas commentationes quoddam breviarium faciemus, ita ut in quibusdam et fere in omnibus Aristotelis ipsius verbis utamur, tantum quod ille brevitate dixit obscure, nos aliquibus additis dulciorem seriem adjectione faciamus, ut quasi inter textus brevitatem, commentationisque diffusionem, medius ingrediatur stylus, diffuse dicta colligens, et angustissime scripta diffundens, atque haec posterius. Nunc vero quoniam ab Aristotele supra 64.0519A| monstratum est, in futuro contingentium propositionum veritatem et falsitatem non stabili neque definita ratione esse divisam, et quidquid supra latissima disputatione complexa est, nunc ejus haec intentio est, ut categoricarum propositionum numerum tradat, quaecunque cum diffinito vel infinito nomine simpliciter fiunt. Primo enim volumine dictum est nomen esse, ut homo; infinitum nomen vero, ut non homo. Praedicativae autem et categoricae propositiones sunt quae duobus tantum simplicibus terminis constant. Hae, sive cum finito nomine sunt, ut est, homo ambulat, sive cum nomine infinito, ut est, non homo ambulat. Harum igitur propositionum categoricarum atque simplicium tradere numerum contendit, quaecunque fiunt adjectione nominis infiniti. 64.0519B| Sed quoniam propositiones omnes aut secundum qualitatem differunt, aut secundum quantitatem. Secundum qualitatem quod haec quidem affirmativa est, illa vero negativa. Secundum quantitatem vero, quod haec quidem plura complectitur, illa vero pauca, secundum quam differentiam hae propositiones, quae dicuntur, homo ambulat, et rursus, non homo ambulat, a se differunt, aut secundum quantitatem, aut secundum qualitatem. Nam quod dico, homo ambulat, qualitatem quamdam substantiae, id est hominem ambulare designat, et rem definitam atque substantiam, quae unam speciem ambulabilem esse pronuntiat. Quod autem dico, non homo ambulat, hominem quidem rem definitam tollo, innumerabilia vero significo, quare illa quidem quae dicit, homo ambulat 64.0519C| secundum qualitatem, quae vero non homo ambulat videbitur secundum quantitatem potius discrepare. An certe illud magis est verius, ut quod dico, homo ambulat, homo simplex nomen quasi affirmationi est proximum, quod vero dico, non homo ambulat, non homo infinitum nomen negationi videtur esse consimile. Sed affirmatio et negatio secundum qualitatem differunt. Haec autem affirmationi sunt negationique consimilia. Qualitate igitur potius quam nulla discrepant quantitate. An magis illud est verius, quod quemadmodum se habet propositio quae dicit, Socrates ambulat, ad eam quae dicit, quidam homo ambulat. Ita sese habet homo ambulat, ad eam quae dicit, non homo ambulat. Propositio namque quae est quidam homo ambulat, si plures ambulant, necesse est ut vera sit. 64.0519D| Si autem plures ambulent, ut Socrates ambulet non est necesse. Possunt enim plures ambulare, et Socrates non ambulare. Sed cum plures ambulant, quidam homo ambulat, hoc autem ideo evenit. Quia quod dicimus, quidam homo ambulat, particularitatem jungimus universalitati, id est homini, et si qui sub ipsa universalitate sunt, id est sub homine ambulantes sunt, eam quae dicit quidam homo ambulat veram esse necesse est. At vero cum dicitur, Socrates ambulat, quoniam Socrates circa unius cujusdam proprietatem est. Nisi ipse Socrates ambulaverit, quanquam omnes homines ambulent, non est verum dicere Socrates ambulat. Sicut ergo quidam homo ambulat, definite verum est, si plures ambulant. Non 64.0520A| autem Socrates ambulat, quamvis plures ambulent, nisi ipse Socrates ambulet, sic etiam in eo quod est homo et non homo, qui dicit homo ambulat, dicit quoniam quoddam animal ambulat, et hoc nomine et qualitate determinat, dicens, homo ambulat. Qui vero dicit non homo ambulat, non quidem omnia subruit, sed hominem tantum. Caetera vero animalia ambulabilia esse pronuntiat. Ergo sive equus, sive bos, sive leo ambulat, verum est, non homo ambulat, sed non est verum homo ambulat, si non homo ipse ambulet. Quare quemadmodum se habet quidam homo ambulat, ad Socratem ambulat. Quod illic si plures homines ambularent, verum erat, quidam homo ambulat. Non etiam Socrates ambulat, nisi ipse Socrates ambularet, ita quoque in eo quod est, 64.0520B| homo ambulat, et non homo ambulat, dici potest. Nam si plures qui sunt non homines ambulent, verum est dicere, quoniam non homo ambulat, non autem verum est dicere quoniam homo ambulat, nisi ipse homo ambulet, secundum definitionem ergo potius et proprietatem videntur discrepare, quam secundum aliquam totam quantitatem, vel partem quantitatis, vel rursus secundum aliquam qualitatem. Nam sicut posterius demonstrabitur ea quae dicit, non homo ambulat, affirmatio potius quam negatio est, atque haec hactenus praedixisse sufficiat.

DE ENUNTIATIONIBUS INFINITIS.

Quoniam autem est affirmatio de aliquo significans ...

Quoniam autem est affirmatio de aliquo significans aliquid, hoc autem est vel nomen vel innominatum. Unum autem oportet esse, et de uno, id quod est in 64.0520C| affirmatione. Nomen autem dictum est, et innominatum prius, non homo enim nomen quidem non dico, sed nomen infinitum. Unum enim significat quodammodo infinitum nomen. Quemadmodum et non currit, non verbum dico, sed infinitum. Erit omnis affirmatio et negatio, vel ex nomine et verbo, vel ex infinito nomine et verbo. Praeter verbum autem nulla affirmatio vel negatio est, est enim, vel erit, vel fuit, vel fit, vel quaecunque alia hujusmodi verba, ex his sunt quae sunt posita, consignificant enim tempus. Quare prima erit affirmatio et negatio, est homo, non est homo, deinde, est non homo, non est non homo. Rursus, est omnis homo, non est omnis homo, est omnis non homo, non est omnis non homo, et in extrinsecus temporibus eadem est ratio.


In secundo (ut arbitror) libro praediximus omnem 64.0520D| enuntiationem simplicem, id est, praedicativam ex subjecto et praedicato consistere. Quorum semper praedicatio aut verbum esset, aut quod idem posset, tanquam si verbi dictio poneretur, ut cum dicimus, homo ambulat, verbum ponitur; cum vero dicimus, homo rationalis, subaudiatur hic verbum est, ut totus intellectus sit homo rationabilis est. Quocirca necesse est aut verbum semper esse praedicatum, aut quod fit verbo consimile, idemque in enuntiationibus possit. Quod vero subjectum esset, aut omnino nomen esset, aut quod vice nominis fungeretur. Quocirca illud maxime colligendum est, omne in categorica propositione subjectum, esse nomen, omne vero praedicatum, verbum. Sed quoniam cum de nomine loqueretur, 64.0521A| aliud quoddam nomen introduxit, ut simpliciter quidem et per se nomen non esset, infinitum tamen nomen vocaretur, id quod cum negativa particula profertur. Omnis autem propositio ex nominis subjectione consistit. Est autem categorica propositio quae aliquid de aliquo praedicat vel negat, et de quo praedicat quidem nomen est. Quandoque in nomine infinitum etiam nomen dicitur, necesse est semper categoricam propositionem aut nomen habere subjectum, aut illud quod infinitum dicitur. Infinitum vero nomen est quod ipse nunc innominatum vocat. Omnis ergo propositio praedicativa in duas dividitur species: aut enim ex infinito nomine subjectum est, aut ex simplici et finito. Ex infinito quidem quemadmodum cum dico, non homo ambulat, ex finito autem 64.0521B| et simplici, ut homo ambulat. Hujus autem quae ex finito et simplici est, species sunt duae, quae aut universale nomen subjicit, ut homo ambulat, aut singulare, ut Socrates ambulat. Quare ita fit divisio. Omnium enuntiationum simplicium, quae duobus terminis constant, aliae sunt ex infinito nomine subjecto, aliae vero ex finito et simplici. Earum quae simplex habent subjectum, aliae sunt quae universale simplex subjiciunt, aliae quae singulare. Supra vero docuit quae sint differentiae propositionum, simplex nomen in subjecto ponentium. Quod aliae sunt universales, aliae sunt particulares, aliae sunt indefinitae, et secundum quantitatem quidem hoc modo differunt. Secundum qualitatem vero, quod aliae affirmativae sunt, aliae negativae. Idem quoque in his propositionibus 64.0521C| quae ex infinito nomine subjecto enuntiantur. Aliae namque earum indefinitae sunt, aliae definitae. Definitarum aliae sunt universales, aliae particulares, hic quoque secundum quantitatem, nec minus secundum qualitatem eaedem infinitorum quoque nominum, in propositionibus differentiae sunt. Dicimus enim alias esse affirmativas, alias negativas; subjecta vero descriptio docet, quae sint affirmativae simplices, et quae sunt negativae, et rursus quae sunt affirmativae ex infinito nomine, et quae negativae, easque omnes in propriis determinationibus adjunximus, nec minus etiam indefinitas in utraque specie propositionum posuimus, singulare habentibus subjectum, simplicibus propositionibus rejectis. Sunt enim infinitae propositiones simplices hae: homo ambulat, homo non 64.0521D| ambulat; contra eas vero divisae secundum nomen infinitum hae: non homo ambulat, non homo non ambulat; universales ex simplici subjecto nomine sunt hae: omnis homo ambulat, nullus homo ambulat. Contra has vero divisae ex infinito nomine universales: omnis non homo ambulat, nullus non homo ambulat. Rursus particulares ex simplici nomine subjecto sunt hae: quidam homo ambulat, quidam homo non ambulat. Rursus particulares contra has divisae ex infinito nomine subjecto sunt hae: quidam non homo ambulat, quidam non homo non ambulat. Hoc autem subjecta descriptione declaratur.

Indefinitae ex simplici nomine subjecto.

Homo ambulat Homo non ambulat

64.0522A| Indefinitae ex infinito nomine subjecto.

Non homo ambulat Non homo non ambulat

Universales ex simplici nomine subjecto.

Omnis homo ambulat Nullus homo ambulat.

Universales ex infinito nomine subjecto.

Omnis non homo ambulat Nullus non homo ambulat

Particulares ex simplici nomine subjecto.

Quidam homo ambulat Quidam homo non ambulat

Particulares ex infinito nomine subjecto.

Quidam non homo amb. Quidam non homo non amb.

Haec ergo partiens, et de propositionibus ex duobus terminis constitutis faciens propositionem, inquit omnes ex subjecto fieri nomine propositiones, et eas tantum ad divisionem sumit quae ex infinito nomine, et finito nomine fiunt, faciens hujusmodi divisionem principalem, ut sit: Propositionum aliae sunt ex finito nomine, aliae ex finito. Oportuerat quidem volentem 64.0522B| cuncta partiri ad differentias propositionum non solum infinita sumere nomina, sed etiam verba. Sed quoniam noverat nomen quidem infinitum conservare propositionem quam invenisset, ut si in affirmativa diceretur, affirmativam servaret enuntiationem, ut est non homo ambulat. Si negativa, negativam servaret enuntiationem, negativa autem est, ut est non homo ambulat. Verba vero quae sunt infinita juncta in propositione non affirmationem, sed perficere negationem, idcirco de his reticuit. Quod hae magis quae ex verbo infinito sunt ad unam qualitatem pertinent propositionis, id est ad negativam. Semper enim fit ex infinito verbo negatio. Haec igitur colligens ait. Quoniam autem est de aliquo subjecto affirmatio significans aliquid, id est praedicans, hoc est quoniam 64.0522C| omnis propositio est ex subjecto et praedicato, quod autem subjectum est, vel nomen, vel innominatum. Innominatum autem est quod propositum nomen subruit, ut est non homo. Nomen enim quod est homo differt nominis infiniti privatione, quod est non homo, atque ideo et innominatum vocavit. Qualis autem debeat esse propositio de qua tractat, ostendi dicens, unum autem oportet esse et de uno hoc quod est in affirmatione, id est ex duobus terminis propositionem oportere consistere. Commemorat quoque quid sit innominatum se supra dixisse, quoniam quod dicimus non homo, nomen quidem Aristoteles non diceret, sed quod nomen simpliciter non vocaret, hoc addito infinito nomen diceret infinitum, idcirco quoniam unum quidem significat, sed infinitum, nomen enim 64.0522D| quod ipsam significationem ejus quod dicimus homo tollit, id est non homo, unum est, et unam per se significationem subripiens. Multa sunt quae intelligentium sensibus relinquuntur, commemorat etiam quoniam, non currit verbum superius infinitum vocavit, et non simpliciter verbum. Quoniam ergo aliquid de aliquo affirmatio est, hoc autem quod subjectum est, aut nomen esse oportet, aut innominatum, id est infinitum nomen. Duplex propositionis species invenitur. Omnis enim affirmatio vel ex finito nomine est et verbo, vel ex infinito nomine et verbo, eodem quoque modo et negatio. Neque enim reperietur unquam ulla affirmatio, cujus negatio inveniri non possit. Quod si duplex est species affirmationum, 64.0523A| duplex quoque est species negationum, illud quoque commemorat quod supra jam dixit. Nam licet ex nomine et verbo, et rursus ex eo quod non est nomen, sed infinitum nomen, et verbo fit affirmatio et negatio praedicativa, id est categorica, ut autem sit praeter verbum ulla affirmatio atque negatio, aut praeter id quod idem significet verbum vel in subauditione, vel aliquo alio modo, fieri non potest. Ponit quoque verba quae pene in omnibus propositionibus, aut ipsa cadant, aut quae idem valeant. Est enim, inquit, vel erit, vel fuit, vel quaecunque alia consignificant tempus, verba sunt, ut doceri ex his possumus quae ante posita sunt, atque concessa, cum diffinitio verborum, daretur, verba esse quae consignificarent tempus. Quare si haec consignificant 64.0523B| tempus, non est dubium quin verba sint; sed praeter haec aut praeter idem valentia, nulla propositio est. Recte igitur dictum est praeter verba praedicativam propositionem non posse constitui. Juste tamen aliquis quaestionem videatur opponere, cur jam dixerit praeter verbum enuntiationes nulla ratione posse constitui, nunc idem repetit, quasi nihil de hoc antea praedixisset, sed superfluum videri non debet. Quoniam enim finitum nomen cum negativa particula, nomen est infinitum, idcirco putaretur fortasse negatio esse, quod dicimus non homo. Quod si haec est negatio, homo est affirmatio. Ne in hunc ergo quisquam laberetur errorem, hoc dixit, et congrue repetivit, quoniam praeter verbum enuntiatio esse non potest, tanquam si diceret, nemo arbitretur infinitum 64.0523C| nomen esse negationem, nec nomen affirmationem. Praeter verbum enim affirmatio et negatio nulla potest unquam ratione constitui. In hoc illud quoque notaverat quod verbum infinitum et negationem significaret, et infinitum verbum. Id enim quod dicimus non ambulat et infinitum verbum est, et negatio, sed per se quidem si dicatur simplex sine aliquibus aliis adjectionibus infinitum verbum est. Sin vero cum nomine aut cum infinito nomine proferatur, non jam verbum infinitum, sed negatio accipitur, ut non, negativa particula, juncta cum ambulat infinitum verbum efficiat non ambulat, sed in propositione quae est homo non ambulat, hominem non ambulare designat, atque ideo ait subjecta quidem in propositionibus posse esse vel nomina, vel infinita 64.0523D| nomina, praedicata vero praeter verba esse non posse. Nam sive in affirmationibus quis ponat, id verbum sine dubio praedicavit, sive in negationibus, est non infinitum verbum, sed tantum verbum, cui addita non particula totam qualitatem propositionis ex affirmativa in negativam commutat. Quare recte nullam differentiam propositionum de infinitis verbis fecit. Infinita enim verba tunc sunt infinita, cum sola sunt. Si vero cum infinito nomine jungantur aut finito nomine, non infinita verba jam sunt, sed finita. Cum negatione tamen in tota propositione intelliguntur. Si ergo, quemadmodum Stoici volunt, ad nomina negationes ponentur, ut esset non homo ambulat negatio, ambiguum esse posset, cum 64.0524A| dicimus non homo, an infinitum nomen esset, an vero finitum cum negatione conjunctum. Sed quoniam Aristoteli placet verbis negationes oportere conjungi, infinita magis verba ambigui intellectus sunt, an infinita videantur, an cum negatione finita. Atque ideo ita discernitur sumptum cum nomine infinitum verbum negatio fit et negativa propositio, ut est, homo non ambulat. Per se vero dictum infinitum verbum est, ut non ambulat. Atque ideo hic solam differentiam nominum et infinitorum nominum in propositionibus dedit, non etiam infinitorum verborum, idcirco quod de conjunctis loquebatur, scilicet de nominibus vel infinitis nominibus atque verbis. In qua conjunctione id quod per se infinitum verbum dicitur, negatio est. Neque enim oportet sicut 64.0524B| omnis propositio aut ex finito nomine aut ex infinito constat, id quoque aut ex finito verbo, aut ex infinito constare. Infinitum enim verbum in propositionibus non est, sed quoties aliquid (ut dictum est) tale per se ponitur, finitum quidem verbum est, sed illi conjuncta negatio totam propositionem privat ac destruit, et verbum quidem infinitum junctum nominibus negationem ut faciat necesse est, nomen vero infinitum junctum verbo non necesse est ut faciat negationem. Quod enim dicimus non homo ambulat, affirmatio, non negatio est. Ergo quoniam affirmationem oportet aliquid de aliquo significare, nomen autem infinitum est aliquid, quoties dicimus, non homo ambulat, ambulationem, id est aliquid de non homine, id est de aliquo praedicamus. Sed si dicamus 64.0524C| non ambulat, non potius de aliquo praedicamus aliquid, sed ab aliquo tollimus. Qui enim dicit homo non ambulat, ambulationem ab homine tollit, non de homine praedicat. Quare negatio potius quam affirmatio est. Si enim affirmatio esset, id est si verbum esset infinitum, aliquid de aliquo praedicaret. Nunc autem aliquid ab aliquo tollit. Non est igitur verbum infinitum, sed potius negatio, quoties in tota sumitur propositione. Numerum vero propositionum, quas nos supra quoque descripsimus, ipse subjecit, et infinitas quidem prius, post vero contrajacentes; quod si quis ad illa revertitur vel hic intendit animum, in quo vel nostra vel Aristotelis dispositio discrepet, diligenter agnoscit. Nos enim et contrarias proposuimus et subcontrarias. Aristoteles vero solum 64.0524D| contradictorie sibimet contrajacentes oppositasque proposuit; sed Aristoteles non solum in praesenti tempore easdem propositionum dicit esse differentias quas proposuit, sed etiam in aliis quoque duobus temporibus quae extrinsecus sunt: extrinsecus autem tempora vocat quae praeter praesens sunt, praeteritum scilicet et futurum.

Quando autem est tertium adjacens praedicatur, dupliciter ...

Quando autem est tertium adjacens praedicatur, dupliciter tunc dicuntur oppositiones. Dico autem, ut est justus homo. Est tertium dico adjacere nomen vel verbum in affirmatione. Quare quatuor erunt istae, quarum duae quidem ad affirmationem et negationem sese habebunt secundum consequentiam, ut privationes, duae vero minime. Dico autem quoniam est, aut justo adjacebit, 64.0525A| aut non justo. Quare etiam negatio. Quatuor ergo erunt. Intelligimus vero quod dicitur ex iis quae subscripta sunt, est justus homo. Hujus negatio, non est justus homo. Est non justus homo. Hujus negatio, non est non justus homo. Est enim hoc loco et non est, justo et non justo adjacet. Haec igitur, quemadmodum in resolutoriis dictum est, sic sunt disposita.

Quod autem dicitur perobscurum est et expositum a pluribus incurate, quorum cum judicio competenti enumerabo sententias. Postquam de his propositionibus expedivit, quae duobus constiterant terminis, et subjectum habuerant aut nomen, aut (ut ipse ait) innominatum, id est infinitum nomen. Nunc ad eas transit in quibus est tertium adjacens praedicatur uno subjecto duobus praedicatis, ut in eo quod 64.0525B| dicimus, homo justus est, homo subjectum est, et justus et est, utraque praedicantur. Ergo in hoc duo sunt praedicata, unum vero subjectum, et fortasse aliquis inquirat cur ita dixerit. Quando autem est tertium adjacens praedicatur, non enim tertium praedicatur, sed secundum. Duo enim sunt quae praedicantur, unum vero subjectum est. Sed non ita dictum est quasi est in propositione quae dicit, homo justus est, tertium praedicaretur. Sed quoniam adjacet tertium et praedicatur, ergo quod dicitur tertium, ad adjacere refertur; etenim in ea ipsa propositione quae dicit, homo justus est, est tertium adjacet, praedicatum autem jam non tertium, sed secundum. Ergo tertium numeratum adjacet, secundum vero numeratum praedicatur, hoc est igitur quod ait. Quando 64.0525C| est tertium adjacens praedicatur, non quoniam tertium praedicatur, sed praedicatur tertium adjacens, id est tertio loco. Facit igitur nunc in his propositionibus considerationem in quibus est tertium adjacens est, secundum praedicatum, et sicut in his in quibus tantum praedicatur est, non etiam adjacens praedicabitur, ut homo est de subjecto considerationem fecit, quot modis subjectum sumptum differentias faceret propositionum. Aut enim nomen dicebat esse subjectum, aut infinitum nomen. Ita hic nunc de praedicato loquitur, et de praedicati differentiis tractat. In his enim propositionibus in quibus est tertium adjacens praedicatur, sumptum praedicatum alias nomen, alias infinitum nomen facit differentias propositionum. Praedicatum autem dico in ea propositione 64.0525D| quae proponit, homo justus est, justus, hoc enim praedicatum de homine est, est autem non praedicatur. Sed tertium adjacens praedicatur, id est secundo loco, et adjacens justo, tertium vero in tota propositione praedicatur, non quasi quaedam pars totius 64.0526A| propositionis. Sed potius demonstratio qualitatis, hoc enim quod dicimus est, non constituit propositionem totam, sed qualis sit, id est quoniam est affirmativa demonstrat, atque ideo non dixit tertium praedicatur tantum, sed tertium adjacens praedicatur. Non enim positum est tertium praedicatur solum. Sed adjacens tertium secundo loco, et (quemadmodum dictum est) accidenter praedicatur. Potest autem et sic intelligi, idcirco dixisse Aristotelem est in his tertium adjacens praedicari, quoniam possit aliquoties et per se praedicari, ut si quis dicat Socrates philosophus est, ut propositio haec hoc sentiat: Socrates philosophus vivit. Est enim pro vivit positum est. Si quis ergo sic dicat, duo inveniuntur subjecta. Est vero solum praedicatur, non etiam adjacens. Quod 64.0526B| enim dicimus Socrates philosophus, utraque subjecta sunt. Est enim praedicatur solum; si quis autem dicat sic: Socrates philosophus est, ut non jam Socratem philosophum esse atque vivere, sed Socratem philosophari et philosophum esse enuntiatione significet, tunc invenitur unum subjectum et duo praedicata. Socrates enim subjectum est, philosophus autem et est praedicata, quorum philosophus quidem principaliter praedicatur. Est autem adjacens nomini, quod est philosophus, et ipsum praedicatur, sed non simpliciter praedicatur, sed adjacens. Sunt autem aliae propositiones hoc modo: Socrates in Lycaeo disputat. Et sunt hae ex tribus terminis. Sed de hac interim propositionum natura nihil tractat, sed de his solum in quibus est tertium 64.0526C| adjacens praedicatur, ut est homo justus est, sed de his duas quidem oppositiones. Quocirca recte duae oppositiones quatuor propositionum sunt. Hoc autem hujusmodi est. Quando est tertium adjacens praedicatur, quod principaliter praedicatur aut nomen erit, aut infinitum nomen. Et haec aut affirmative praedicanda sunt, aut negative. Quocirca simplicis nominis affirmatio et simplicis nominis negatio, una est oppositio, et duae propositiones. Finitum autem et infinitum hic non subjectum, sed sumitur praedicatum, ut in eo quod est, homo justus est, justus praedicatur, hoc autem nomen erit, aut infinitum nomen. Fiunt ergo ex his duae affirmationes et negationes, homo justus est, homo est non justus, non est non justus homo, non est justus homo. Atque 64.0526D| hoc quidem in indefinitis. Posterius autem monstrabitur hoc etiam in his esse, quae determinationem habent universalitatis vel particularitatis. Nunc autem horum ordo subjectus numerum oppositionemque declarat.

64.0525| Affirmatio simplex. Negatio simplex. Homo justus est. Oppositio una. Homo justus non est. Affirmatio ex infinito. Negatio ex infinito. Homo non justus est. Oppositio una. Homo non justus non est. 64.0525D| Simplices in supraposita descriptione propositiones vocavi, in quibus nomen praedicatur, ut homo justus est, homo justus non est. Ex infinitis autem in quibus nomen infinitum principaliter praedicatur, ut homo non justus est, homo non justus non est. Sive 64.0526D| est primo praedicatur sive postea, idem est. Nec hoc turbet quod Aristoteles est, primum dixit, nos vero postremum; sed idem est, fiunt igitur oppositiones duae, propositiones vero quatuor, et hae quatuor propositiones ex senario propositionum numero ad pauciora 64.0527A| reductae sunt. Si enim simplices et ex duobus terminis fuissent, hoc modo essent, homo est, homo non est, justus est, justus non est, non justus est, non justus non est, et essent hae sex propositiones. Posset quidem adjici hoc etiam, ut de infinito nomine subjecto fierent propositiones, ut est, non homo est, non homo non est. Sed de his posterius dicit. Nunc autem sex illae simplices in quatuor reductae sunt, idcirco quod res simplices junctae naturaliter redeunt pauciores. Conjunctio enim ipsa numerum minuit, ut si sint decem res, et singulae singulis jungantur, ut binae fiant, quinarius numerus conjunctionis redit. Ita enim hoc modo sex erant propositiones (ut supra docui) quae et simpliciter dicerentur, sed hae astrictae sunt et conjunctione diminutae sunt. Nam quod proposuerunt 64.0527B| istae quatuor, homo est, homo non est, justus est, justus non est. Hae conjunctiones in duas reductae sunt, junctus enim homo cum justo duas propositiones fecerunt, homo justus est, homo justus non est. Rursus ad eumdem ipsum hominem infinitum cum praedicatur. Aliae duae propositiones ex infinito praedicato rationabiliter oriuntur, homo non justus est, homo non justus non est, quarum duae oppositiones sunt, propositiones vero quatuor. Ita igitur ex sex propositionibus, id est homo, non est homo, est justus, non est justus est non justus, non est non justus. Quae cum sint sex propositiones, tres tantum habent oppositiones, homo justo et homo non justo subjectus quatuor solas propositiones fecit, duplicem vero oppositionem. Qui vero dixerunt numerosiores fieri propositiones 64.0527C| ex his in quibus est adjacens praedicatur, quam ex his quae duobus terminis constarent, illos non intellexisse rerum naturam manifestum est, quae ita fert, ut semper ex pluribus simplicibus rariores redeant res paucioresque conjunctae. Ait igitur in his in quibus est tertium adjacens praedicatur, ut hoc quod ait tertium non ad praedicationem referatur potius quam ad ordinem, ut ipse distinxit dicens: Dico autem ut est justus homo, est tertium dico adjacere nomen vel verbum in affirmatione, non, inquit, tertium praedicari. Sed adjacere tertium, sed ad ordinem scilicet, non ad praedicationem refert ut tertium quidem adjaceret. Adjacens autem praedicaretur, id est non simpliciter praedicaretur. Neque enim superius est terminatum, ut in propositione, est, sit terminus. 64.0527D| Atque ideo si quis resolvere praepositiones velit in suis terminis, ille non resolvit in est. Sed in eo quod est homo et justus, et erunt duo termini subjectus quidem, homo, praedicatus vero, justus. Est autem quod adjacens praedicatur et tertium adjacens non in terminis, sed in qualitate potius propositionis (ut dictum est) accipitur. Nomen autem vel verbum ait est propter hanc causam, tertium enim nomen adjacere dixit est, ut doceret prima duo esse, homo scilicet et justus, idcirco autem ait nomen vel verbum, quoniam verba quoque nomina sunt. Hoc autem prius dixit dicens, ipsa quidem secundum se dicta verba nomina sunt. Postquam igitur dixit, quid vellet ostendere per id quod ait, est tertium adjacens 64.0528A| praedicatur. Quoniam quantum ad ordinem non ad praedicationem refertur, subter exposuit quot fierent propositiones dicens: Quare quatuor istae erunt? Dixit autem in his quatuor communem accidentiam, quam paulo post diligenter exponam. Quod autem accidit hoc est: Cum sint quatuor propositiones, quas positurus est, duae ipsarum sese ad affirmationem et negationem ita habebunt secundum consequentiam, ut privationes, duae vero minime. Sed hanc in his propositionibus accidentiam paulo post demonstrabo. Nunc autem illud respiciamus, quemadmodum ipsae quatuor fieri propositiones dicat. Ait enim, Dico autem quoniam est aut justo adjacebit, aut non justo. Fiet enim duplex propositio. Si aut justo aut non justo est adjacet hoc modo, est justus homo, 64.0528B| est non justus homo. Quare, inquit, si est affirmativo modo positum, nunc quidem cum justo, nunc autem cum non justo geminas fecit propositiones scilicet affirmativas, idem quoque est cum negatione conjunctum, id est non, geminas quoque facit negationes, eas scilicet quae sunt, non est homo justus, non est homo non justus; hoc est autem quod ait: Dico autem quoniam est, aut justo aut non justo adjacebit. Si enim adjacet justo, facit hanc affirmationem, est justus homo; si adjacet non justo, facit hanc affirmationem, est non justus homo. Quare etiam negatio juncta cum est idem facit. Haec igitur negatio quae est non, copulata justo et non justo, duas faciet negationes contra eas, quas supra diximus, propositiones. Si enim addatur justo, talem facit negationem, 64.0528C| non est justus homo, si non justo, non est non justus homo. Hoc autem cur evenit, quoniam est et non est justo, et non justo adjacet, est cum justo et non justo duas faciens propositiones. Non est iterum negatio cum justo et non justo alias duas negationes. Ex quibus quatuor duae oppositiones sunt, ut ait supra. Quando est tertium adjacens praedicatur, dupliciter dicuntur oppositiones. Quare sensus sese totus hoc modo habet: Sed quoniam est quoque alia descriptio loci quae sic dicit: Dico autem quoniam est aut homini adjacebit, aut non homini, quare et negatio; quatuor ergo propositiones erunt. Intelligimus autem quod diximus ex his quae subscripta sunt. Est justus homo, hujus negatio, non est justus homo. Est non justus homo, hujus negatio, non est non justus homo, est enim 64.0528D| hoc loco et non est, homini et non homini adjacet, turbabat expositores, et dubitabant quid hoc esset quod cum supra dixisset: Dico autem quoniam est aut homini adjacebit, aut non homini, in eorum exemplo et dispositione est non apposuit homini, aut non homini, sed justo non justo dicens. Intelligimus vero quod dicitur ex iis quae subscripta sunt, est justus homo, hujus negatio, non est justus homo. Est non justus homo, hujus negatio, non est non justus homo, et postquam justo et non justo est et non est apposuit quod ante non dixit, sed ad hominem et non hominem est adjacere proposuit. Postea infert: Est autem hoc loco homini adjacet, et non homini, qui posuerat justo et non justo, est et non est adjacere. 64.0529A| Unde Alexander quoque dicit scripturae esse culpam, non philosophi recte dicentis, et emendandam esse scripturam, sed non eum oportuit confundi, si pro homine et non homine justum et non justum intulit. Haec enim exempla sunt potius quam propositionum necessitas, quod enim dixit est homini et non homini adjacere ita sumpsit, tanquam si homo praedicaretur, ut in eo quod est Socrates homo est, vel rursus Socrates non homo est. Ergo volens sumere quodcunque praedicatum, nunc quidem simplex, nunc autem infinitum, intulit justum et non justum indifferenter habens, an homo et non homo praedicaretur, an justus et non justus, solum in praedicato alias sumeretur nomen, alias infinitum nomen. Non ergo oportuit Alexandrum conturbari. Aliosque in hac 64.0529B| scriptione in qua nos philosophus exercere voluit, sicut Porphyrium, et Herminum non turbabat, qui dicunt exempla hic esse finiti praedicati et infiniti, in quibus quod liber praedicatum sit, aeque accipi oportere, vel sic cum dixisset homini et non homini adjacere, est et non est, album et non album, postea intulisset sufficeret. Hoc enim et illud praedicatum, alias finitum, alias infinitum sumere in quibuscunque nominibus aeque oportet, et quod homini ait et non homini adjacere est, et postea intulit justo et non justo, et subjecit hominem, non ita putandum est tanquam de subjectis, id est homine, et non homine loqui voluerit, et postea per errorem intulerit in praedicato justo et non justo, sed potius ipsum homini et non homini ita sumpsit, tanquam in aliquo praedicaretur, 64.0529C| ut sicut dictum est, Socrates homo est, Socrates non homo est, hic ergo homo et non homo praedicatur. Rursus si quis dicat homo justus est, homo non justus est, nihil differt. Eodem enim modo praedicatum in una propositione simplex sumptum est. In altera infinitum, velut si dicam nix alba est, nix non alba est, eodem modo, non ergo culpanda est scriptura quae cum prius proposuisset homini et non homini adjacere est justum et non justum intulit. Nihil enim interest sive justum aut non justum praedicetur, sive homo aut non homo, dummodo praedicationem alias infinitam, alias sumat finitam, tunc cum est tertium adjacens praedicatur. Exercere igitur intelligentiam nostram actionemque philosophus voluit rerum omnium solertissimus, non scriptura 64.0529D| falsa confundere; quando autem ea quae supra dixit colligens ait: Est enim hoc loco, et non est, homini adjacet, hoc sentit, quoniam in hac propositione, quae dicit, homo justus est, quam supra proposuerat; justus de homine praedicatur. Est autem adjacens justo adjacebit et homini, et in ea quae dicit, homo justus non est, quoniam justus praedicatur de homine, non est autem adjacet. Non est ergo homini quoque adjacebit. Hoc enim est, quod ait, est enim hoc loco et non est homini adjacet. Nam si justus praedicatur de homine, est autem et non est adjacet justo, et homini quoque adjacebit, ut dictum est. Hanc quoque scripturam emendandam esse Alexander opinatur, faciendumque esse hoc modo, 64.0530A| sicut prius quoque exposuimus: Est enim hoc loco et non est, justo et non justo adjacet. Sed ordo quidem totius sententiae diligenter expositus est, sive illa scriptio sit, sive illa, neutra enim mutanda est. Et una quidem plus habet exercitii, altera vero facilitatis, sed ad unam intelligentiam utraque perveniunt. Restat igitur ut quod ait: Quare idcirco quatuor istae erunt, quarum quidem duae ad affirmationem sese habent secundum consequentiam, ut privationes, duae vero minime, diligentius exponamus. Locus enim magna brevitate constrictus est, et nimia subtilitate ac obscuritate difficilis, et hunc quidem in prima editione hujus operis transcurrentes exposuimus, atque in eo brevissimam, ut in aliis quoque dedimus expositionem. Nunc autem quid in se sensus 64.0530B| habeat veri, quidve hac brevitate latitet, quantum facultas suppetit, nos ipsi patefaciemus, et quantum valet animum lector intendat. Cui si forte paulo obscuriora videntur, rerum imputet difficultati, si vero planiora quam putaverit, suo gratiam debebit acumini. Sed prius quid de hoc loco Herminus arbitretur, quam possibiliter expediam. Ait Herminus tribus modis cum infinito nomine propositiones posse proferri, aut enim infinitum subjectum habent, ut non homo justus est, aut infinitum praedicatum, ut homo non justus est, aut infinitum subjectum et infinitum praedicatum, ut non homo non justus est. Harum igitur, inquit, quaecunque ad praedicatum terminum habent nomen infinitum, similes sunt his quae aliquam denuntiant privationem. Denuntiant autem privationem 64.0530C| hae quae dicunt, homo injustus est, homo injustus non est; ergo istiusmodi, quae proponunt, homo injustus est, homo justus non est. Illae, inquit, consentiunt quae sunt ex infinito praedicato, ut ea quae est homo non justus est, homo non justus non est. Idem enim est, inquit, esse hominem injustum, quod hominem non justum. Illae vero quae habent aut subjectum infinitum, ut est, non homo justus est, aut utraque infinita, ut est, non homo non justus est, non consentiunt ad privatoriam propositionem, quae est homo injustus est. Nulla enim similitudo est ejus propositionis quae est, non homo justus est, et ejus quae dicit, homo injustus est. Nec vero ejus quae proponit non homo non justus est, et ejus quae enuntiat, homo injustus non 64.0530D| est. Namque illae quae infinitum nomen habent in praedicatione, hae privatoriis consentiunt. Illae vero propositiones quae aut subjectum habent infinitum, aut utraque infinita, privatoriis longe diversae sunt. Sed hic Herminus longe a toto intellectum et ratione sententiae discrepans has interposuit, quae aut ex utrisque infinitis, aut ex subjecto fierent infinito. Quod autem esset quod ait secundum consequentiam, vel quae duae haberent se secundum consequentiam ut privationes, quae vero non exponent nihil planum fecii, et sensus nihilo magis ante expositionem Hermini quam post expositionem obscurum est. Nos autem Porphyrium sequentes, eique doctissimo viro consentientes hoc dicimus, esse quatuor propositiones, quarum duae 64.0531A| quidem ex finitis nominibus sunt, duae vero ex infinitis nominibus praedicatis. Sunt autem ex finitis nominibus hoc modo, affirmatio, est justus homo, negatio, non est justus homo. Ex infinitis vero nominibus praedicatis, affirmatio est quae dicit, est non justus homo, negatio quae proponit, non est non justus homo. Sed has ex infinitis nominibus praedicatis propositiones in reliquo sermone infinitas vocabimus, ut affirmatio infinita sit in hac expositione, ea quae dicit, est non justus homo, negatio infinita, ea quae dicit, non est non justus homo, ut quod dicturi eramus propositionem ex infinito nomine praedicato, hanc infinitam nominemus, illas autem duas quae nullum nomen habent infinitum, nec subjectum nec praedicatum, simplices vocemus. Sunt ergo simplices 64.0531B| propositiones hae, est homo justus, non est homo justus. Privatorias autem propositiones voco quaecunque habent privationem. Privatoriae autem sunt hoc modo, est injustus homo, haec enim justitia subjectum privat, et rursus non est injustus homo, haec rursus injustitia subjectum privat. Ergo cum sint duae propositiones simplices, una affirmativa altera negativa, et sint aliae duae privatoriae, earum 64.0532A| quoque una affirmativa, altera negativa, nec non etiam sint aliae duae infinitae, affirmativa rursus et negativa, dico quoniam quemadmodum se privatoriae propositiones, affirmatio scilicet et negatio, ad affirmationes et negationes simplices habuerint, sic se habebunt et quae sunt infinitae ad easdem ipsas simplices, id est secundum consequentiam; quod autem dico tale est, disponantur prius duae simplices, id est affirmatio quae dicit, est justus homo, et rursus negatio quae dicit, non est justus homo. Sub his autem disponantur privatoriae, sub affirmatione quidem simplici privatoria negativa, sub negativa simplici affirmativa privatoria, ut sub ea quae dicit, est homo justus, ponatur quae dicit non est homo injustus, et sub ea quae dicit non est homo justus, ponatur ea 64.0532B| quae proponit est homo injustus. Rursus sub privatoriis disponantur infinitae, sub affirmatione affirmatio, sub negatione negatio. Sub affirmatione quidem privatoria, quae dicit est injustus homo, disponatur affirmativa infinita, est non justus homo; sub negativa vero privatoria quae dicit non est injustus homo, ponatur negativa infinita, quae dicit, non est non justus homo. Hoc autem subjecta descriptio docet:

64.0531B| Affirmatio: Est justus homo. Simplices. Non est justus homo. Negatio.

Negatio. Non est justus homo. Privatoriae. Est justus homo. Affirmatio.

Negatio. Non est non justus homo. Infinitae. Est non justus homo. Affirmatio.

His igitur ita dispositis dico quoniam quemadmodum se habent privatoriae, id est, affirmatio et negatio, quae dicunt est injustus homo, non est injustus homo, 64.0531C| ad simplices quae proponunt est justus homo, non est justus homo, secundum consequentiam sic se habebunt etiam infinitae propositiones affirmatio et negatio, hae scilicet quae sunt, est non justus homo, non est non justus homo, ad easdem simplices quae sunt, est justus homo, non est justus homo. Videamus quae sit simplicium et privatoriarum consequentia, ut utrum se sic habeant infinitae ad simplices, quemadmodum se habent privatoriae ad easdem simplices, cognoscamus. Dispositae igitur sunt in primo quidem ordine simplices propositiones, affirmatio simplex quae dicit, est justus homo, et negatio simplex quae dicit, non est justus homo. Sub his, id est sub affirmatione simplici, duae negationes, una privatoria quae est non est injustus homo, et altera 64.0531D| infinita quae est non est injustus homo. Sub negatione vero simplici quae dicit, non est justus homo, duae affirmationes, una privatoria quae dicit, est injustus homo, altera infinita quae dicit, est non justus homo. Illud quoque in descriptione videndum est quod angulariter se affirmationes negationesque respiciunt, nam affirmatio quae est simplex, est justus homo, angulariter se contra utrasque respicit affirmationes, infinitam scilicet et privatoriam, quae sunt, est non justus homo, est injustus homo. Rursus negatio simplex quae est, non est justus homo, angulariter respicit duas negationes, infinitam scilicet et privatoriam, et in veritate simplicem affirmationem privatoriam negatio sequitur, nam si verum est dicere quoniam est justus homo, verum est dicere 64.0532B| quoniam non est injustus homo, nam qui justus est homo, non est injustus homo. Sequitur ergo affirmationem simplicem privatoria negatio, ut si vera 64.0532C| fuerit affirmatio simplex, vera quoque sit negatio privatoria, et affirmationis simplicis veritatem negationis privatoriae veritas consequatur. At vero non econverso est, neque enim affirmatio simplex negationem sequitur privatoriam. Nam si verum est dicere, quoniam non est injustus homo, non omnino verum est dicere quoniam est justus homo. Potest enim vere de equo dici quoniam equus non est injustus homo, neque enim omnino homo est. Et ideo nec injustus homo est, sed non potest dici de equo, quoniam equus est justus homo; ita ergo veritatem privatoriae negationis non sequitur veritas simplicis affirmationis, atque ideo nec continua propositio hinc et conjuncta proponi proferrique potest. Non enim vera propositio est si quis dicat, si non est 64.0532D| injustus homo, est justus homo, de equo enim verum est (ut dictum est) quia non est injustus homo, non tamen verum est esse justum hominem equum. Quare negationem privatoriam simplex affirmatio non sequitur. Monstratum est igitur quoniam affirmationem simplicem negatio privatoria sequeretur, negationem vero privatoriam simplex affirmatio non sequeretur. Rursus videamus et in opposita parte qualis sit consequentia, in diversa enim parte affirmationem quidem privatoriam sequitur negatio simplex, negationem vero simplicem affirmatio privatoria non sequitur. Nam si verum est dicere quoniam est injustus homo, verum est dicere quoniam non est justus homo, qui enim injustus est, justus non est, et affirmativae privatoriae, ejus scilicet quae dicit, est 64.0533A| injustus homo, veritatem sequitur negativa simplex quae est, non est justus homo, hoc autem non convertitur. Neque enim simplicem negativam sequitur privatoria affirmativa. Nam si verum est dicere quoniam non est justus homo, non est omnino verum quoniam est injustus homo, de equo enim verum est dicere quoniam equus non est justus homo, nam qui omnino homo non est, nec justus homo est. Sed non de eodem equo potest dici vere quoniam equus est injustus homo, nam qui homo non est, nec injustus homo esse potest. Quare veritatem negativae simplicis non sequitur veritas privatoriae affirmationis, veritatem autem affirmationis privatoriae sequitur ex necessitate veritas simplicis negativae. Quocirca monstratum est hoc in utrisque, quoniam affirmationem 64.0533B| quidem simplicem sequeretur negatio privatoria, negationem vero privatoriam non sequitur affirmatio simplex. Rursus affirmationem privatoriam sequitur negatio simplex, negationem simplicem non sequitur affirmatio privatoria. His ergo ita positis de infinitis privatoriisque tractemus. Privatoriae namque et infinitae affirmationes affirmationibus, negationes consentiunt negationibus hoc modo. Affirmatio enim privatoria quae dicit, est injustus homo, consentit infinitae affirmationi, quae dicit non est justus homo, idem enim significant utraeque privatoria affirmatio et infinita affirmatio, et quanquam in aliqua sermonis prolatione discrepent, tamen significatione nil discrepant, nisi tantum quod quem illa injustum ponit, id est privatoria 64.0533C| haec ponit esse non justum, et rursus negatio privatoria quae est, non est injustus homo, consentit atque concordat ei negationi quae est infinita, non est non justus homo. Hae quoque, id est negationes quod sibi in consequentia consentiunt manifestum est. Sequitur autem simplicem affirmationem ea quae dicit, est justus homo, privatoria negatio quae dicit, non est injustus homo, sequitur ergo eadem ipsam simplicem affirmationem infinita negatio, id est eam quae dicit est justus homo, ea quae proponit non est non justus homo. Nam sibi privatoria negatio et infinita consentiunt, si eam sequitur privatoria negatio, eamdem quoque infinita negatio consequitur, sed affirmationem simplicem quae proponit est justus homo, privatoria negatio sequitur 64.0533D| quae dicit, non est injustus homo. Quare sequitur etiam eamdem simplicem affirmationem quae enuntiat est justus homo, infinita negatio quae dicit, non est non justus homo. Rursus e diversa parte idem evenit, quoniam affirmationem privatoriam quae dicit, est injustus homo, sequebatur negativa simplex quae proponit non est justus homo. Sequitur quoque infinitam affirmationem quae dicit, est non justus homo, simplex negatio quae proponit, non est justus homo, nam si privatoria affirmatio et infinita consentiunt, quae propositio sequitur privatoriam, eadem sequitur infinitam. Sed privatoriam affirmationem, quae dicit, est injustus homo, sequitur simplex negatio, quae proponit, non est justus homo, sed 64.0534A| privatoria affirmatio et infinita affirmatio idem significant, sibique consentiunt. Sequitur ergo simplex negatio quae est, non est justus homo, infinitam affirmationem quae dicit, est non justus homo, sed hoc econverso non evenit. Nunc enim demonstratum est quod simplicem affirmationem sequeretur infinita negatio, et simplex negatio veritatem infinitae affirmationis sequeretur, sed non est conversio, ut rursus infinitam negationem sequatur finita affirmatio, et simplicem negationem infinita rursus affirmatio consequatur. Nam si idem privatoria negatio quae est, non est injustus homo, et infinita negatio significant, quae est non est non justus homo, quoniam affirmatio simplex quae dicit est justus homo, non sequitur privatoriam negationem quae est, non est justus homo, ut supra 64.0534B| monstravimus, eadem ipsa simplex affirmatio quae proponit, est justus homo, non sequitur infinitam negationem quae enuntiat, non est non justus homo. Rursus in parte altera si affirmatio privatoria quae proponit est injustus homo, idem significat cum infinita affirmatione, quae dicit, est non justus homo: privatoria autem affirmatio quae proponit est injustus homo, non sequebatur simplicem negationem, quae dicit non est justus homo, nec eamdem quoque simplicem negationem quae proponit non est justus homo, sequitur indefinita affirmatio quae dicit, est non justus homo. Sed quanquam hic ratio consequentiae et necessitas monstret, nos tamen id quod demonstravimus ratione, exemplis quoque doceamus. Dico enim affirmationem simplicem quae dicit est justus 64.0534C| homo, sequi infinitam negationem quae dicit, non est non justus homo, sicut eamdem quoque simplicem affirmationem sequebatur privatoria negatio, quae proponit non est injustus homo, nam si verum est dicere quoniam est justus homo, verum quoque de eodem est dicere quoniam non est non justus homo. Nam qui justus est, non est non justus, sicut verum erat dicere, quoniam idem qui justus est, non est injustus, quare simplicem affirmationem sequitur infinita negatio, sicut eamdem quoque simplicem privatoria negatio sequebatur. Sed hoc non convertitur, neque statim verum est, quoniam non est non justus homo eumdem esse justum, equus enim non est non justus homo, neque enim omnino homo est. Quod autem omnino homo non est, non 64.0534D| poterit esse homo non justus, sed de equo, de quo verum est dicere quoniam non est non justus homo, non est de eo verum dicere quoniam est justus homo. Sicut et de eodem equo verum esset dicere privatoriam negationem quae proponit, non est injustus homo. Haec enim poterat etiam de equo dici, nec erat verum quoniam sequeretur hanc, id est privatoriam negationem simplex affirmatio quae dicit, est justus homo. Quare non sequitur infinitam negationem quae est, non est non justus homo simplex affirmatio quae proponit, est justus homo, sicut nec illam quidem quae consentit infinitae negationi, id est privatoriam negationem quae proponit, non est injustus homo, ea quae dicit, est justus homo 64.0535A| simplex affirmatio sequebatur. Concludenti igitur dicendum est quoniam affirmationem quidem simplicem sequitur infinita negatio, sicut eam privatoria sequebatur. Infinitam vero negationem non sequitur simplex affirmatio, sicut nec negationem privatoriam sequebatur. Rursus in parte altera idem econverso evenit. Affirmationem enim infinitam sequitur negatio simplex, sicut privatoriam quoque affirmationem eadem simplex negatio sequebatur; nam qui est non justus homo, ille ex necessitate non est justus, sicut etiam qui est injustus homo, ille ex necessitate non est justus homo. At vero si verum est dicere quoniam non est justus homo, non omnino necesse est illum esse non justum hominem. Equus enim non est justus homo, nam qui omnino homo 64.0535B| non est, nec justus homo esse potest, sed nullus de eodem dicere potest quoniam equus est non justus homo; quod enim homo non est, nec non justus homo esse potest, sicut etiam cum diceremus, non est justus homo, non sequebatur privatoria affirmatio quae dicit, est injustus homo, equus namque non est justus homo, sed de eodem equo nemo dicit quoniam est injustus homo. Iterum igitur concludenti dicendum est affirmationem infinitam sequi simplicem negationem, sicut affirmatio quoque privatoria sequebatur, sed non convertitur. Neque enim sequitur simplicem negationem infinita affirmatio, sicut eam nec privatoria affirmatio sequebatur. Sic ergo cum sint quatuor propositiones, duae simplices, duae infinitae sunt, quarum quatuor duae simplices sunt, 64.0535C| est justus homo, non est justus homo, duae vero infinitae, est non justus homo, non est non justus homo. Et harum quatuor duae quidem, id est negatio infinita et negatio simplex, sequuntur duas, id est negatio infinita simplicem affirmationem, ea quae dicit, non est non justus homo, eam quae dicit est justus homo, affirmationem vero infinitam sequitur negatio simplex. Affirmationem enim infinitam quae dicit, est non justus homo, sequitur ea quae proponit, non est justus homo negativa simplex, duae vero aliae, id est affirmatio simplex et affirmatio infinita, non sequuntur negationem infinitam et simplicem negationem. Hoc autem etiam in privatoriis evenit, ut affirmatio privatoria non sequatur simplicem negationem, cum illa simplex negatio sequatur, et rursus 64.0535D| negatio privatoria sequatur affirmationem simplicem, cum simplex affirmatio non sequatur privatoriam negationem. Recte igitur dictum est, harum quatuor, id est duarum simplicium propositionum et duarum infinitarum, duas duabus esse consequentes, et habere quamdam consequentiam ad alias, sicut infinita negatio et simplex negatio sequuntur simplicem affirmationem et infinitam affirmationem, sicut privationes quoque, nam et privatoria negatio sequebatur simplicem affirmationem, et simplex negatio sequebatur privatoriam affirmationem. Ergo duae habent consequentiam, id est infinita negatio et simplex negatio ad simplicem et infinitam affirmationes, sicut privationes quoque, namque et privationes 64.0536A| similiter sunt, ut saepe supra monstravi, duae vero minime habent consequentiam. Neque enim negativam infinitam simplex sequitur affirmativa, aut infinita affirmativa simplicem negativam sequitur, sicut in privationibus quoque fuit. In privationibus namque nec affirmatio simplex privatoriam negationem sequebatur, nec simplicem negationem privatoria affirmatio consecuta est. Sensus ergo hujusmodi est: Quatuor istae erunt, id est quatuor propositiones, ex quibus duplicem fieri oppositionem dixerat, quatuor autem istae sunt duae simplices, affirmativa, est justus homo, negativa, non est justus homo, et duae infinitae, affirmativa, est non justus homo, negativa, non est non justus homo. Quarum, inquit, duae, negativa scilicet infinita et negativa 64.0536B| simplex, sic se habebunt ad affirmationem et negationum secundum consequentiam, id est ita alias duas affirmationes, simplicem et infinitam, ipsae duae negationes sequuntur, ut eas privationes sequebantur. Duae vero minime, id est simplex affirmatio et infinita affirmatio, non sese habebunt secundum consequentiam, ipsae duae affirmationes ad duas negationes, infinitam scilicet et simplicem, quas non sequebantur, sicut nec dudum has negationes privatoriae quoque affirmationes secutae sunt. Quod vero ait secundum consequentiam ad affirmationem et negationem, non ita intelligendum est, quasi una sit affirmatio aut una negatio. Sed quoniam in quatuor propositionibus, in quibus duae quidem affirmationes erunt, duae vero negationes, affirmationes simplex 64.0536C| quidem est justus homo, infinita autem est non justus homo, negationes autem simplex quidem, non est justus homo, infinita autem, non est non justus homo. Quoniam affirmationes duas simplicem quidem, est justus homo, infinitam autem, est non justus homo, duae negationes sequebantur, simplex negatio quae est, non est justus homo, infinitam affirmationem quae dicit, est non justus homo, et rursus infinita negatio simplicem affirmationem sequebatur. Quoniam ergo (ut dictum est) duas affirmationes et simplicem et infinitam, duae negationes simplex et infinita sequebantur, hoc autem et in privationibus erat, idcirco dictum est ad affirmationem et negationem secundum consequentiam sic se habere harum quatuor propositionum duas, sicut etiam 64.0536D| se privationes haberent. Ad affirmationem autem et negationem dixit, quod duas affirmationes duae negationes consequerentur, duae vero minime, id est duae affirmationes negationes duas non sequerentur, neque enim sequebatur negationem infinitam simplex affirmatio, aut simplicem negationem finita affirmatio, sicut nec in privationibus erat, quod saepe supra monstratum est. Ne quis autem nos arbitretur de eodem genere propositionum dicere, sequi negationes affirmationes. Neque enim dicimus negationem simplicem sequi affirmationem simplicem. Hoc enim impossibile est, nunquam enim sibi consentiunt simplex affirmatio, simplexque negatio, nec rursus infinita negatio, et infinita affirmatio, neque 64.0537A| enim fieri potest ut aut negatio quae dicit, non est justus homo, affirmationi quae proponit, est justus homo, consentiat, aut affirmatio quae dicit, est non justus homo, consentiat negationi quae dicit, non est non justus homo. Eam enim quae dicit, est justus homo simplicem affirmationem sequitur privatoria negatio quae dicit, non est injustus homo, sed negativam inquiunt infinitam quae est, non est non justus homo, non sequitur affirmativa simplex quae dicit, est justus homo. Ergo quemadmodum negativa privatoria quae est, non est injustus homo, sequitur affirmativam simplicem quae dicit, est justus homo, non eodem modo eadem simplex affirmatio, quae dicit, est justus homo, sequitur infinitam negationem quae dicit, non est non justus homo. Quibus 64.0537B| dicendum est non eos hanc consequentiam recte intelligere, nec quidquam in hac hujusmodi propositionum consequentia discrepare. Cur enim hoc non notaverunt, quod non sequitur negationem infinitam quae est, non est non justus homo, finita affirmatio quae dicit, est justus homo? Nam hoc nihil mirabile debet videri. Idcirco enim simplex affirmatio quae dicit, est justus homo, non sequitur infinitam negationem quae dicit, non est non justus homo, quoniam nec antea privatoriam sequebatur. Neque enim sequebatur eadem simplex affirmatio quae dicit, est justus homo, privatoriam negationem, quae dicit non est injustus homo, et ea causa est cur infinitam quoque non sequitur. Infinita enim et privatoria (ut supra saepe jam dictum est) sibi consentiunt. Quare 64.0537C| nulla est discrepantia, nam si simplex affirmatio negationem privatoriam sequeretur, eodem quoque modo infinitam negationem sequeretur, nunc autem quoniam simplex affirmatio privatoriam negativam non sequitur, nec infinitam quoque sequitur negativam. Illi autem qui sumpserunt quoniam sequeretur privatoria negatio simplicem affirmationem, et in eadem consequentia discrepare dixerunt, quod simplex affirmatio non sequeretur infinitam negationem, non ita oportuit discrepantiam sumere, sed magis si quemadmodum privatoria negatio sequeretur affirmationem simplicem, sic infinita negatio non sequeretur simplicem affirmationem, tunc in consequentia discreparet, nunc autem nulla est omnino discrepantia. Atque in hac quidem parte nihil omnino discrepant 64.0537D| atque discordant; videamus nunc in altera parte, quam illi esse discrepantiam dicunt infinitarum consequentiae et privatoriarum ad simplices, ut in ea quoque si quid vere discrepent, videamus. Dicunt enim affirmationi quidem privatoriae, quae dicit, est injustus homo, consentientem esse et concordantem simplicem negativam quae dicit, non est justus homo, et sicut negatio privatoria sequitur simplicem affirmationem, aiunt quoniam non ita sequitur simplicem negationem quae dicit, non est justus homo, infinita affirmatio quae dicit, est non justus homo. Haec enim illam non sequitur. Quibus dicendum est rursus, quoniam idcirco infinita affirmatio quae dicit, est non justus homo, non sequitur simplicem negationem 64.0538A| quae proponit, non est justus homo, quoniam privatoria affirmatio quae dicit, est injustus homo, non sequitur simplicem negationem quae proponit, non est justus homo. Quod si privatoria affirmatio sequeretur simplicem negationem, sequeretur sine dubio infinita quoque affirmatio eamdem simplicem negationem. Nunc autem quoniam privatoria affirmatio simplicem negationem non sequitur, nec infinita affirmatio simplicem sequitur negationem, affirmatio enim privatoria et affirmatio infinita sibimet consentiunt. Illi vero qui discrepantiam ostendere voluerunt infinitarum et privatoriarum consequentiae ad simplicem, quod cum negatio simplex sequeretur affirmationem privatoriam, non eodem modo affirmatio infinita sequeretur simplicem negationem, non ita 64.0538B| oportuit colligi discrepantiam, sed potius, si quemadmodum affirmativa privatoria quae dicit, est injustus homo, non ita infinita affirmatio quae enuntiat, est non justus homo, non sequeretur simplicem negationem quae est, non est justus homo, tunc oportuerat dicere aliquid discrepare consequentiam privatoriarum et infinitarum ad simplices. Nunc autem cum eodem modo privatoria affirmatio non sequatur simplicem negationem, quo infinita affirmatio non sequitur eamdem simplicem negationem, manifestum est nullam esse in his discrepantiam, imo in omnibus simillimam consequentiam, et illos nihil per hanc rationem, quam volunt addere recte disserere, imo potius majoribus obscuram sententiam obscuritatibus implicare, sed potius ita intelligendum est, ut id 64.0538C| quod ait: Quarum duae quidem ad affirmationem et negationem sese habebunt secundum consequentiam, ut privationes, duae vero minime, ita accipiamus tanquam si ita dixisset, quatuor propositionum duarum simplicium, duarum vero infinitarum, duas affirmationes, id est simplicem et infinitam, sequuntur duae negationes, simplex et infinita scilicet, sicut privationes quoque. In privationibus enim affirmativam simplicem sequebatur privatoria negatio, et simplex negatio privatoriam affirmationem, reliquae vero duae, id est simplex affirmatio et infinita affirmatio, nullam habent consequentiam ad negationes, id est ad simplicem et infinitam, sicut nec privationes quoque, nam affirmatio privatoria non sequebatur negationem simplicem, nec simplex affirmatio privatoriam 64.0538D| negationem, ut dicamus hoc modo. Quare quatuor istae erunt duae simplices, duae infinitae, quarum, id est duarum simplicium et duarum infinitorum, duae quidem, id est negationes simplex et infinita ad duas affirmationes sequuntur, id est simplicem et infinitam. Hoc est enim quod ait, ad affirmationem et negationem sic se habebunt secundum consequentiam, id est consequuntur negationes ad eas quae sunt affirmationes, sicut in privationibus quoque dicebatur, duae vero, id est affirmationes simplex et infinita non habent se secundum consequentiam ad duas negationes, id est simplicem et infinitam, sicut privationes quoque se secundum consequentiam non habebant, nam privatoriam negationem 64.0539A| non sequebatur affirmatio simplex, nec simplicem negationem privatoria affirmatio. Est alia quoque simplicior expositio, quam Alexander post multas alias expositiones, in quibus animadvertit, edidit hoc modo: Cum sint, inquit, quatuor propositiones, quarum duae sunt infinitae, duae vero simplices, duae, inquit, infinitae aequaliter se habent secundum affirmationem et negationem ad privatorias, duae vero simplices ad easdem privatorias se similiter non habent hoc modo: Affirmativa enim infinita consentit affirmativae privatoriae. Ea enim quae dicit infinita affirmatio, est non justus homo, ei consentit affirmationi privatoriae quae dicit, est injustus homo, ea vero infinita negatio quae dicit, non est non justus homo, privatoriae negationi consentit quae dicit, non est 64.0539B| injustus homo, atque hae quidem duae, id est infinita affirmatio et infinita negatio, ita sese habent ad affirmationem et negationem, ut privationes, id est eadem affirmant vel negant, quae privationes affirmant vel negant, duae vero minime, id est duae simplices, minime ita se habent ad affirmationem et negationem sicut privationes, nam omnino non contingit simplex affirmatio privatoriam affirmationem. Ea enim quae dicit, est justus homo, non consentit ei quae dicit, est injustus homo, nec rursus negatio simplex privatoriae negationi consentit. Ea enim quae dicit, non est justus homo, quae est simplex negatio, plurimum dissidet ab ea quae dicit, non est injustus homo, quae est privatoria negatio; ergo cum sint quatuor, affirmatio simplex et negatio simplex, affirmatio infinita et 64.0539C| negatio infinita, harum duae, id est affirmatio infinita et negatio infinita, ita aliquid affirmant vel negant ut privationes. Hoc est enim quod ait, ita sese habent ad affirmationem et negationem, ut privationes, duae vero minime. Neque enim ita affirmant et negant duae simplices, sicut duae privatoriae, affirmatio namque simplex ab affirmatione privatoria discrepat, et rursus negatio simplex a negatione privatoria longe dissidet atque discordat, sed haec (ut diximus) Alexandri expositio est post multas alias simplicior, non tamen repudianda, sed illa superior verior esse videtur, quod Aristoteles ipse testatur, ait enim paulo post: Haec igitur, quemadmodum in resolutoriis dictum est, sic sunt disposita. Hanc enim consequentiam quam supra in superiori expositione memoravi privatoriarum 64.0539D| et infinitarum ad simplices in primi libri priorum resolutoriorum, quae ἀναλυτικὰ Graeci vocant, fine disposuit; dicit autem Porphyrius fuisse quosdam sui temporis, qui hunc exponerent locum, et quoniam ab Hermino vel Aspasio vel Alexandro expositiones singulas proferentes multa contraria, et in expositionibus male ab illis editis dissidentia repererunt, arbitratos fuisse librum hunc Aristotelis ut dignum esset, exponi omnino non posse, multosque illo tempore viros totam hujus libri praeteriisse doctrinam, quod inexplicabilem putarent esse caliginem. Nos autem brevissime hunc locum in prima editione praeterivimus, sed quod illic pro intellectus simplicitate breviter posuimus, hic omni latitudine 64.0540A| totam sententiae vim et prolixitatem digessimus, quare quoniam superiore digne (ut mihi videtur) expressimus, sequentis textus ordinem sententiamque videamus

Similiter autem se nabent, et si universalis nominis ...

Similiter autem se nabent, et si universalis nominis sit affirmatio, ut omnis est homo justus. Negatio, non omnis est homo justus, omnis est homo non justus, non omnis est homo non justus. Sed non similiter angulares contingit veras esse, contingit autem aliquando.

De infinitis quaedam propositionibus praelocutus, nunc de iis quae determinatae sunt secundum universalitatis et particularitatis adjectionem dicit, quod etiam ipsae similiter se habeant sicut illae quoque quae sine nulla determinatione dicebantur, simplex scilicet propositio atque infinita. Quod vero ait: Similiter 64.0540B| autem se habent et si universalis nominis affirmatio sit, alii ita intellexerunt, ut quod ait, Similiter referatur ad numerum propositionum et oppositionum. Nam sicut in his quae infinitae sunt et indeterminatae duae sunt oppositiones, una simplicis negationis et simplicis affirmationis, altera infinitae affirmationis et infinitae negationis. Quatuor autem propositiones, quod supra jam dictum est, ita quoque in iis quae determinationem secundum universalitatem particularitatemque habent, quatuor fiunt propositiones et oppositio duplex. Oppositio enim una est universalis affirmationis simplicis, et particularis negationis simplicis, ut est, omnis homo justus est, non omnis homo justus est, et haec est quidem una oppositio. Alia vero infinitae universalis affirmationis, 64.0540C| et infinitae particularis negationis, ut est, omnis homo non justus est, non omnis homo non justus est. Quare hic quoque cum duae sint oppositiones, erunt sine dubio propositiones quatuor, sicut in his de quibus supra dixerat, quae scilicet, determinatione carebant. Alii vero qui Aristotelis animum penitus inspexerint, non aiunt similiter solum se habere determinatas propositiones, ad numerum oppositionum et propositionum, sed etiam ad consequentiam, nam quae est consequentia negationum ad affirmationes in his propositionibus simplicibus et infinitis, quae praeter determinationem dicuntur, eadem similitudo habetur, et in iis quae cum determinatione proferuntur. Sed quoniam non in omnibus omnia similia habent, idcirco addidit notans, sed non similiter angulares 64.0540D| contingit esse veras, contingit autem aliquando. Sensus autem hujusmodi est: Similiter, inquit, se habent hae propositiones quae secundum determinationem dicuntur infinitae ad simplices, et simplices ad infinitas, quemadmodum illae quoque se habebant, quae sine determinatione indefinitae dicebantur. Sed habent quamdam dissimilitudinem, quod angulares propositiones in iis quae cum determinatione dicuntur, non eodem modo verae sunt, quomodo illae quae sine determinatione proferebantur, vel infinitae vel simplices. Videamus ergo prius an eadem in iis quae determinatae sunt sit consequentia quae in iis est quae indefinite proferuntur. Post videamus quae sit in angularibus dissimilitudo; disponantur ergo non solum 64.0541A| hae quae simplices vel infinitae sunt, sed etiam quae sunt privatoriae, et prius quidem disponantur hoc modo: Simplex affirmatio simplexque negatio. Et hae quidem indefinite, id est praeter universalitatis aut particularitatis adjectionem, sub his, id est sub affirmatione quidem simplici ponatur negatio privatoria, sub negatione vero simplici affirmatio privatoria. Hae quoque rursus indefinite; ponatur autem sub affirmatione privatoria, et sub simplici negatione affirmatio infinita. Sub privatoria autem negatione et simplici affirmatione ponatur negativa infinita, et hae quoque indefinite et indeterminate sine ulla particularitate vel universalitate. Sub his autem disponantur hae 64.0542A| quas determinatas, vel universalitatis quantitate vel particularitatis vocamus, et primo quidem affirmatio universalis simplex, contra hanc negatio particularis simplex. Sub affirmatione autem universali simplici ponatur negatio particularis privatoria, sub negatione autem particulari simplici, universalis affirmatio privatoria. Rursus sub negatione particulari privatoria, et sub affirmatione universali simplici ponatur negatio particularis infinita. Sub affirmatione vero universali privatoria, et sub negatione simplici particulari ponatur universalis affirmatio infinita, erit autem hujusmodi descriptio:

Indefinitae.

Definitae
Affirmatio simplex. Homo justus est.
Negatio privatoria. Homo injustus non est.
Negatio infinita. Homo non justus non est.
Homo justus non est. Negatio simplex
Homo injustus est. Affirmatio privatoria.
Homo non justus est. Affirmatio infinita.
Affirmatio universalis simplex. Omnis homo justus est.
Negatio particularis privatoria. Non omnis homo injustus est.
Negatio particularis infinita. Non omnis homo non justus est.
Non omnis homo justus est. Negatio particularis simplex.
Omnis homo injustus est. Affirmatio universalis privatoria.
Omnis homo non justus est. Affirmatio universalis infinita.

64.0541B| In hoc ordine propositionum quem supra descripsimus, quae sint angulares manifestum est. Sunt namque affirmationes quidem affirmationibus, negationes vero negationibus, et in his quidem quae indefinitae sunt eodem modo angulares sunt affirmationes. Simplex quidem affirmatio quae dicit, est homo justus, privatoriae affirmationi quae dicit, est homo injustus, et infinitae affirmationi quae proponit, est homo non justus, angularis est. Negatio vero simplex quae est, non est homo justus, negationi privatoriae quae dicit, non est homo injustus et negationi infinitae quae est, non est homo non justus, angularis est. Item si quis ad definitas propositiones aspiciat, idem sine aliqua dubitatione reperiet. Affirmatio enim universalis simplex quae est, omnis homo justus est, affirmationi 64.0541C| universali privatoriae quae enuntiat, omnis homo injustus est, et affirmationi universali infinitae quae dicit, omnis est homo non justus, angularis est. Item negatio particularis simplex quae est, non omnis est homo justus, negationi particulari privatoriae quae dicit, non omnis est homo injustus, et negationi particulari infinitae quae proponit, non omnis est homo non justus, angulares sunt igitur affirmationes affirmationibus, et negationes negationibus, angulares sunt et in ordine indefinitarum propositionum et in ordine definitarum, quocirca de earum consequentia speculandum est. Dictum est enim prius quod affirmationem indefinitam simplicem sequeretur privatoria et infinita negatio, eas vero simplex affirmatio non sequeretur, rursus infinitam affirmationem, privatoriamque 64.0541D| affirmationem sequitur simplex negatio, hae vero negationem simplicem non sequuntur. Rursus si quis ad ordinem definitarum respiciat, idem inveniet, affirmationem namque universalem simplicem sequitur particularis privatoria negatio et particularis 64.0542B| infinita negatio. Nam si vera est universalis affirmatio simplex quae dicit, omnis est homo justus, vera est etiam particularis privatoria negatio quae dicit, non omnis est homo injustus; hoc autem idcirco evenit quod ea quae dicit, non omnis homo injustus est, idem potest quod simplex, et similis est ei quae proponit, quidam homo justus est, particulari simplici affirmationi; nam si non omnis homo injustus est, quidam homo justus est, sed particularis affirmatio simplex sequitur universalem affirmativam simplicem. Quando enim vera est universalis affirmatio quae dicit, omnis homo est justus, vera est et particularis affirmativa quae proponit, quidam homo justus est, sed ei quae dicit, quidam homo justus est, consentit particularis negatio privatoria 64.0542C| quae proponit, non omnis homo est injustus. Quocirca etiam particularis negatio privatoria universali simplici affirmationi consentit. Sequitur igitur eam quae dicit, omnis est homo justus universalem scilicet simplicem affirmationem, ea quae proponit, non omnis est homo injustus, particularis negatio privatoria, sed huic particulari negationi privatoriae, quae dicit, non omnis est homo injustus, consentit particularis infinita negatio, quae dicit, non omnis est homo non justus, et verum est si non omnis est homo injustus, quoniam non omnis est homo non justus, idem enim est esse injustum quod non justum, sed particularis privatoria negatio sequitur simplicem universalem affirmationem. Infinita igitur negatio particularis sequitur simplicem affirmationem 64.0542D| universalem, eique consentit, si prius affirmatio universalis vera sit. Quocirca eam quae dicit, omnis est homo justus, universalem simplicem affirmationem sequuntur sine dubio particularis negatio privatoria, non omnis est homo injustus, et particularis negatio 64.0543A| infinita non omnis est homo non justus. Quare hic quoque affirmationem negationes sequuntur, sed hoc non convertitur; quoniam enim (ut dictum est) negatio particularis privatoria quae dicit, non omnis est homo injustus, consentit particulari affirmationi simplici, ei scilicet quae dicit, quidam homo justus est. Hanc autem particularem affirmationem non sequitur universalis affirmatio, neque enim si verum est quemdam hominem esse justum, idcirco jam et omnem esse hominem justum necesse est. Quare non sequitur affirmatio universalis simplex, omnis est homo justus, affirmationem particularem, quidam homo est justus, potest enim hac vera, id est particulari universalis esse falsa, sed particularis affirmatio simplex particulari negationi privatoriae consentit, 64.0543B| quare nec privatoriam particularem negationem simplex affirmatio sequitur universalis. Eam igitur quae dicit, non omnis est homo injustus, non sequitur affirmatio universalis simplex quae proponit, omnis homo justus est, sed particularis privatoria negatio consentit particulari negationi infinitae, universalis igitur affirmatio simplex non sequitur particularem negationem infinitam. Ea igitur quae dicit, omnis est homo justus, affirmatio universalis simplex non sequitur eam quae dicit, non omnis est homo non justus particularem infinitam negationem. Duae igitur negationes infinita et privatoria particulares sequuntur universalem affirmationem simplicem, sicut in his quoque erat quae sunt indefinitae. Duae enim negationes infinita et privatoria indefinitae simplicem 64.0543C| affirmativam sequebantur indefinitam, sed non econverso, affirmatio enim universalis simplex non sequitur negationes particularem infinitam et privatoriam, sicut nec indefinita quoque affirmatio simplex indefinitas sequebatur negationes privatoriam atque infinitam. Quare in hoc uno ordine similiter se habent definitae his quae sunt indefinitae; aequaliter enim affirmationibus veris verae sunt negationes, negationum veritatem affirmationum veritas non sequitur, nec in his consentit. Rursus in alteram partem perspiciamus quemadmodum affirmationes universales, privatoriam scilicet et infinitam, particularis negatio simplex sequatur, namque universalem affirmationem privatoriam, omnis est homo injustus, sequitur particularis negatio simplex, non omnis est homo justus, 64.0543D| ea enim quae dicit, omnis est homo injustus, consentit simplici universali negationi quae dicit, nullus homo justus est, nam si omnis est homo injustus, nullus est homo justus. Sed hanc, id est universalem simplicem negativam, sequitur particularis simplex negatio, nam si vera est quoniam nullus homo justus est, vera est quoniam non omnis homo justus est, sed universalis negatio simplex universali privatoriae affirmationi consentit. Sequitur ergo particularis simplex negatio quae est, non omnis est homo justus, universalem affirmationem privatoriam quae proponit, omnis est homo injustus, sed haec universali affirmationi infinitae consentit, idem enim significat omnis est homo injustus, et omnis est homo non justus. 64.0544A| Quare sequitur quoque particularis negatio simplex quae est, non omnis est homo justus, universalem affirmationem infinitam quae dicit, omnis est homo non justus, hic quoque affirmationes universales privatoriam atque infinitam sequitur particularis negatio simplex quae est, non omnis est homo justus, sed non convertitur. Etenim quoniam simplicem negationem particularem quae dicit, non omnis est homo justus, non sequitur universalis negatio quae proponit, nullus homo justus est, neque enim si vera est, non omnem hominem esse justum, vera est, nullum hominem esse justum. Haec autem, id est universalis simplex negatio, consentit unumque significat cum affirmatione universali privatoria; non sequitur igitur universalis affirmativa quae dicit, omnis est 64.0544B| homo injustus. Simplicem particularem negationem quae proponit, non omnis est homo justus, sicut nec eamdem particularem negationem universalis negatio sequebatur, sed privatoria universalis affirmatio consentit cum infinita affirmatione universali. Igitur particularem negationem quae dicit, non omnis est homo justus, universalis affirmatio infinita non sequitur quae proponit, omnis est homo non justus. Quare hic quoque affirmationes duas universales, id est privatoriam atque infinitam, particularis simplex negatio sequitur, sicut affirmationes duas quoque indefinitas privatoriam atque infinitam negativa indefinita sequebatur, sed duae affirmationes universales privatoria et indefinita non sequuntur particularem simplicem negationem, sicut duae quoque indefinitae 64.0544C| affirmationes privatoria et infinita simplicem negationem non sequebantur. Similiter igitur se habent definitae indefinitis secundum consequentiam. Angulares non eodem modo se habent, nam indefinitarum propositionum angulares simul veras esse contingit. Nam si verum est, quoniam est homo justus, quae est indefinita affirmatio simplex, nihil prohibet veram esse etiam quae dicit, est homo injustus, et rursus ea quae dicit, est homo non justus, quae sunt indefinitae affirmationes privatoria et infinita. Rursus negationes negationibus quae sunt angulares veras esse contingit, ut ea quae dicit, non est homo justus, si vera est, nihil prohibet veram esse etiam quae dicit, non est homo injustus, et eam quae proponit, non est homo non justus. Angulares ergo sibi indefinitas in 64.0544D| veritate consentire nihil prohibet, sed in his tantum terminis, ut in secundo hujus operis volumine docuimus, quae neque naturalia sunt inesse neque impossibilia. Si quis enim sic dicat, est homo rationalis, huic angulares verae esse non possunt, hae scilicet quae dicunt, est homo irrationalis, et rursus est homo non rationalis. Rationalitas enim homini per naturam inest; similiter autem et de impossibilibus dicendum est, quod si sint talia quae neque impossibilia sint inesse, nec naturalia sint inesse, ut in ea propositione quae dicit, est homo justus, justitiam neque naturalem esse necesse est homini, nec impossibile inesse, manifestum est, quoniam angulares sibimet semper in veritate consentiunt, atque hoc 64.0545A| idem de negativis quoque angularibus recte dicitur. In his igitur terminis qui nec naturales sunt, nec impossibiles, semper angulares et negationes negationibus, et affirmationes affirmationibus simul veras esse contingit, et hoc quidem in his quae indefinitae sunt. In his autem quae definitae sunt, et universalitatis particularitatisque participes, non eodem modo sunt. In quibusvis autem terminis sive possibilibus, sive naturalibus, sive impossibilibus affirmationes affirmationibus sibimet angularibus in veritate consentire non possunt, negationes autem negationibus, angulares angularibus in his tantum terminis qui neque naturales, neque impossibiles sunt, in veritate poterunt convenire. Et primum quemadmodum affirmationes affirmationibus sibimet angularibus in veritate consentire 64.0545B| non possunt, in quibuslibet terminis demonstrandum est. Ea enim quae dicit, omnis est homo justus, et ea quae dicit, omnis est homo injustus, quae est scilicet angularis, verae simul esse non possunt. Ea namque quae dicit, omnis est homo injustus, nihil differt ab ea quae proponit, nullus est homo justus, sed omnis est homo justus, et nullus est homo justus, quoniam contrariae sunt, simul verae esse non possunt; sed ea quae dicit, nullus est homo justus, convenit atque consentit ei quae proponit, omnis homo est injustus; quare omnis homo justus est, et omnis homo est injustus, simul verae esse non possunt, sed eadem quae proponit, omnis est homo injustus, consentit (ut saepe dictum est) ei quae dicit, omnis est homo non justus. Quare nec 64.0545C| in his haec in veritate consentire poterit ei quae dicit quoniam omnis est homo justus; affirmatio igitur universalis simplex, omnis est homo justus, affirmationibus universalibus privatoriae et infinitae quae sunt, omnis est homo injustus, et omnis est homo non justus, sibimet angularibus, in veritate simul nulla ratione consentit, sicut in his quae indefinitae erant, et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus in veritate poterant consentire. In his autem quae sunt definitae affirmationes, angulares simul verae esse non possunt. Recte igitur dictum est quoniam in aliis omnibus similis est consequentia diffinitarum et indefinitarum. Affirmationibus enim consentiunt in veritate negationes, negationibus autem affirmationes non omnino consentiunt, 64.0545D| quae similitudo consequentiae in utrisque est, id est et in his quae diffinitae sunt et in his quae indefinitae, sed est distantia quod non similiter angulares contingit veras esse, et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus, indefinitis autem veras esse contingit eas scilicet quae sunt angulares. In his autem quae sunt definitae, affirmationes affirmationibus angulares veras esse aliquando nulla ratione contingit. Hoc autem manifestum erit, si quis et ea sibi proponat exempla, in quibus sunt termini naturales atque impossibiles, et ea in quibus sunt possibiles et non naturales neque impossibiles, in omnibus enim inveniet affirmationes affirmationibus, definitis definitas, angulares simul veras esse non posse. Quod autem addidit Contingit autem aliquando, 64.0546A| hujusmodi est: Quanquam enim affirmationes affirmationibus angulares definitae simul verae esse non possunt, quibuscunque positis terminis, potest tamen fieri ut negationes negationibus verae inveniantur, et sic haec similitudo ad infinitas angulares. Nam sicut illic negationes negationibus indefinitae angulares verae simul esse poterant in his quae neque naturalia sunt neque impossibilia essent, ita hic quoque, id est, in ordine definitarum negationes definitas negationibus definitis, angulares angularibus simul veras esse contingit in his quae neque sunt impossibiles nec naturales. Negatio enim simplex particularis quae dicit, non omnis est homo justus, potest simul vera esse cum ea quae dicit, non omnis est homo injustus; potest enim fieri ut quidam 64.0546B| sint justi, quidam autem non sint justi, et in eo utraeque verae sunt. Et ea quae dicit, non omnis est homo justus, quia sunt quidam injusti, et ea quae dicit, non omnis est homo injustus, quia poterant aliqui esse justi, sed haec consentit infinitae negationi particulari quae dicit, non omnis est homo non justus, idem est enim dicere non omnis est homo injustus, quod non omnis est homo non justus. Quocirca et hae sibimet angulares simul verae esse possunt, nam si quidam sunt justi, quidam injusti, verum est dicere quoniam non omnis est homo justus, quia sunt quidam injusti. Rursus verum est dicere, non omnis est homo non justus, quia sunt quidam justi, negationibus igitur negationes angulares definitae simul verae esse possunt, et hoc est simile 64.0546C| indefinitis, in quibus sicut affirmationes affirmationibus, ita quoque in veritate angulares negationes negationibus consentiunt. Sensus ergo totus hujusmodi est: Similiter autem, inquit, se habet, id est similis erit consequentia propositionum, quemadmodum fuit in indefinitis, etiamsi universalis nominis sit affirmatio, id est etiamsi definitae affirmationes negationesque ponantur, ut per subjecta exempla monstravit dicens affirmationi simplici universali, omnis est homo justus, opponi, non omnis est homo justus, particularem scilicet simplicem, et rursus universalem affirmationem infinitam proponens, eam scilicet quae est, omnis est homo non justus, huic illam opposuit, quae dicit, non omnis est homo non justus. Hae, inquit, similiter se habent ad consequentiam 64.0546D| quemadmodum indefinitae; quomodo autem se illae haberent ad consequentiam, supra monstratum est; sed non, inquit, similiter angulares contingit veras esse. In his enim quae erant indefinitae, affirmationes affirmationibus angulares simul verae esse poterant. In his autem quae definitae sunt, simul verae esse non possunt. Contingit autem aliquando ut similiter angulares verae sint in his quae diffinitae sunt, quemadmodum et indefinitis, negationes enim negationibus angulares definitae, simul in veritate consentiunt, ut in his quoque inveniebatur, quas indefinitas supra descripsimus. Plenus est igitur hujusmodi intellectus. Herminus autem hoc aliter sic exponit: Similiter, inquit, duas facient oppositiones quatuor propositiones si fuerint duae simplices, duae 64.0547A| infinitae, determinatione tamen adjecta. Hoc autem si monstrat, proponet prius simplicem affirmationem universalem quae dicit, omnis est homo justus. Contra hanc particularem simplicem negationem, non omnis est homo justus, sub affirmatione universali 64.0548A| simplici, affirmationem universalem infinitam quae dicit, omnis est homo non justus. Contra hanc sub negatione particulari simplici particularem negationem infinitam quae proponit, non omnis est homo non justus.

64.0547| Omnis est justus homo. Non omnis est justus homo. Omnis est non justus homo. Non omnis est non justus homo. 64.0547A| His ergo ita dispositis, duae, inquit, fiunt oppositiones. Contra enim eam quae est, omnis est justus homo, opponitur illa quae proponit, non omnis est justus homo. Hoc autem idcirco, quoniam sibi contradictoriae oppositae sunt universalis affirmatio simplex, et particularis negatio simplex, et est haec quidem una oppositio. Rursus contra eamdem affirmationem 64.0547B| simplicem quae dicit, omnis est justus homo, opponitur universalis affirmatio infinita quae dicit, omnis est non justus homo, et hoc contrario modo. Ea namque quae dicit, omnis est non justus homo, idem significat eique consentit quae dicit, nullus homo justus est; sed haec quae proponit, nullus homo justus est, contrario modo opposita est ei quae dicit, omnis est justus homo. Quocirca etiam ea quae dicit, omnis est non justus homo, contrariae erit opposita ei quae proponit, omnis est justus homo. Est igitur haec quoque altera oppositio; duae ergo sunt oppositiones, quemadmodum etiam in his quae sunt indefinitae, licet alio modo essent oppositae, tamen duae erant oppositiones, secundum diametrum autem non contingit similiter veras esse, ut ipse ait. 64.0547C| Hae enim quoniam indefinitae erant, et secundum diametrum quae erant, simul veras esse continge at et omnes omnibus. Quod si quis ad indefinitarum descriptiones redeat, diligenter agnoscet. Hic autem, inquit, hoc est in his quae definitae sunt, non idem est. Hoc sic monstrat. Ea enim propositio quae dicit, omnis est justus homo, non consentit contradictioni suae quae dicit, non omnis est justus homo. Rursus ea quae dicit, omnis est non justus homo, non consentit rursus ei quae dicit, non omnis est non justus homo. Haec enim contrariae ipsius consentiebat. Quare cum vera est universalis affirmatio simplex quae dicit, omnis est justus homo, sine dubio falsa est ea quae dicit, omnis est non justus homo. Sed haec falsa, contradictio ejus vera erit, vera est igitur 64.0547D| ea quae negat dicens, non omnis est non justus homo. Quocirca hae duae propositiones angulares verae aliquoties inveniuntur, omnis est justus homo, non omnis est non justus homo; contingit ergo aliquando veras esse, sed non, inquit, omnino. Nam si a particulari negatione infinita coeperis, non idem est, id est, non eadem veritas venit; hoc autem tali probatur modo. Si enim vera est, quoniam non omnis est non justus homo, falsa est ea quae dicit, omnis est non justus homo. Est enim ei contradictoriae opposita, haec autem falsa quae dicit, omnis est non justus homo, non omnino veram necesse est esse eam quae proponit, omnis est justus homo, idcirco quoniam hae duae sibi contrariorum loco oppositae sunt, contrarias autem propositiones simul falsas 64.0548A| esse posse supra docuimus, ergo non necesse est, si falsa est, omnis est non justus homo, veram esse eam quae dicit, omnis est homo justus; quod si non necesse est, hoc potest fieri ut utraeque sint falsae, quare evenit aliquando ut vera hac propositione quae dicit, non omnis est non justus homo, falsa sit illa quae proponit, omnis est justus homo, quare non 64.0548B| similiter secundum diametrum in veritate sibi propositiones consentiunt, atque hoc quidem Herminus non recta expositione dicens, ordinem turbat. Si quis autem vel hoc quod Herminus ait, diligenter agnoscit, vel id quod supra nos diximus, cognoscit multam esse differentiam expositionis, et meliorem superiorem judicans ei si quis nobis credit, recte consentiet.

Hae igitur auae oppositae sunt, aliae autem ad id quod ...

Hae igitur auae oppositae sunt, aliae autem ad id quod est, non homo, quasi subjectum aliquod additum, ut, est justus non homo, non est justus non homo, est non justus non homo, non est non justus non homo. Magis autem plures his non sunt oppositiones. Hae autem extra illas ipsae secundum se erunt, ut nomine utentes eo, quod est non homo.

64.0548C| Supra jam dixerat omne subjectum aut ex nomine simplici et finito, aut ex nomine rursus infinito consistere, et eorum oppositiones ostendit quod essent duae, et quatuor propositiones, duae quidem simplex subjectum nomen habentes, duae vero infinitum, et post has quando est tertium adjacens praedicaretur. Illic quoque dupliciter oppositiones fieri dixit, cum scilicet, finitum nomen esset vel infinitum praedicatum, earumque inter se eam consequentiam demonstravit, qualem haberent privatoriae ad easdem ipsas simplices, quibus ex finito nomine propositiones compararentur. Et quoniam omnis harum varietas propositionum ita fit cum est tertium praedicaretur, ut aut subjectum et praedicatum finita sint, aut subjectum quidem finitum, praedicatum vero infinitum, 64.0548D| de quibus supra locutus est, cum earum consequentiam demonstravit, aut infinitum habent subjectum, finitum vero praedicatum, aut infinitum et subjectum et praedicatum, et habent quidem propositiones utrumque finitum. Ut est, homo justus est, homo justus non est, finitum vero subjectum, infinitum praedicatum, ut est, homo non justus est, homo non justus non est, et harum quidem consequentia supra monstrata est. Aliae vero sunt quae infinitum habent subjectum, et quae ut nomine utantur nomine infinito, ut non homo justus est, non homo non justus est; utuntur enim hae propositiones subjecto, id est non homo ut nomine, praedicato vero eo quod est justus, hoc est enim quod ait, aliae autem ad non homo, ut ad subjectum aliquod additum. Si quis enim ponat non 64.0549A| homo quidem subjectum, et de hoc aut finitum nomen praedicet, ut est justus, aut infinitum, ut est non justus, utroque modo rursus duplicem faciet oppositionem. Quatuor autem sunt propositiones hae:

Est non homo jutus Non est non homo justus
Est homo non justus Non est non homo non justus.

In his igitur quatuor propositionibus, oppositionibus vero duplicibus non homo quidem subjectum est, sed in superiori oppositione finitum quidem praedicatur nomen quod est justus, in inferiore vero infinitum quod est non injustus. Sed illae, inquit, quae praedicatum quidem infinitum habent, subjectum vero finitum, vel quibus et praedicatum finitum est et subjectum, habent aliquam ad se consequentiam, 64.0549B| hae vero quas postea memoravimus, id est quae infinitum habent subjectum aut praedicatum, vel finitum vel infinitum, nullam habent consequentiam ad eas propositiones, quae sive finito praedicato sive infinito ex finito, tamen subjecto consisterent, hoc enim est quod ait. Hae autem extra illas ipsae secundum se erunt, id est nullam consequentiam ad superiores quae ex finito subjecto constarent, habere ait eas quae infinitum subjectum in propositionum ordine retinerent. Postquam igitur enumeravit et eas quae ex utrisque finitis consisterent, id est et subjecto et praedicato, et illas quae ex subjecto quidem finito, praedicato vero infinito essent, his etiam illas quae ex subjecto infinito essent, et ex finito praedicato, nec non illas addidit quae ex utrisque infinitis constare 64.0549C| viderentur. Postquam igitur has enumeravit, ait: Magis autem plures his non erunt oppositiones, omnis enim oppositio (quod supra dictum est) aut est ex utrisque finitis, ut est, homo justus, non est homo justus, aut ex finito quidem subjecto et infinito praedicato, ut est, homo non justus est, homo non justus non est. Aut ex infinito quidem subjecto, finito vero praedicato, ut est non homo justus, non est non homo justus. Aut ex infinitis utrisque, ut est non homo non justus est, non homo non justus non est; ut autem quinta oppositio reperiri possit, nulla rerum ratione possibile est. De his ergo haec dicta sunt, in quibus est tertium adjacens praedicatur.

In his vero in quibus, est, non convenit, ut in eo ...

In his vero in quibus, est, non convenit, ut in eo 64.0549D| quod est currere, vel ambulare, idem facit sic positum, ac si est adderetur, ut currit omnis homo, non currit omnis homo, currit omnis non homo, non currit omnis non homo. Non enim dicendum est, non omnis homo, sed non negationem ad id quod est homo, addendum est, omnis enim non universale significat, sed quoniam universaliter. Manifestum est autem ex eo quod est, currit homo, non currit homo, currit non homo, non currit non homo, haec enim ab illis differunt eo quod universaliter non sunt. Quare omnis vel nullus nihil consignificat aliud, nisi quod universaliter de nomine vel affirmationem, vel negationem, ergo et caetera eadem oportet apponi.

Sunt quaedam propositiones in quibus est quidem 64.0550A| tertium adjacens praedicatum est, et hoc sono ipso et prolatione dignoscitur; aliae vero sunt in quibus tale verbum praedicatur, quod tertium quidem adjacens non praedicetur, habet tamen conjunctum atque intra se verbum est, quae propositio si solvatur in participium atque verbum est, quod ante solo verbo dictum praedicatum, secundo praedicabitur, tertio loco praedicabitur est, et fit similis propositio tanquam si prolatione quoque haberet est verbum. Si quis enim dicat omnis homo currit, in hac propositione unum subjectum est, alterum praedicatum, homo enim subjectum est, praedicatum autem currit. Neque enim possumus arbitrari in hac propositione tres esse terminos, idcirco quod omnis quidem terminus non est, sed subjecti termini determinatio. 64.0550B| Significat enim quoniam res universalis, id est homo universali subjicitur cursui, cum dicitur omnis homo currit, nulla est enim hominis exceptio, ubi omnem currere determinatio est. Ergo non ponitur loco termini id quod dicimus omnis, sed potius subjecti termini determinatio est. Quocirca in hac propositione quae dicit, omnis homo currit, duo sunt termini, homo et currit, ergo in hac eadem quanquam verbum est non praedicetur, in prolatione tamen verbi quod est currit significatione concluditur. Si quis enim hanc propositionem quae dicit, omnis homo currit, solvat in participium atque verbum, faciet omnis homo currens est, et idem significat participium verbo conjunctum quod significat verbum. Quod utraque complectitur, nam cum dico omnis homo 64.0550C| currit, omni homini actionem praesto esse pronuntio; quod si idem rursus dicam, omnis homo currens est, eamdem actionem homini rursus adesse proposui. Idem igitur significat verbum currit quod currens est, et in eadem propositione quae dicit, omnis homo currit, licet in prolatione est non dicatur, tamen tertium potestate praedicatur, quod hinc cognoscitur, si tota propositio solvatur in participium scilicet atque verbum. Quamobrem sicut ex nomine infinito subjecto fit affirmatio, non eodem modo ex infinito verbo affirmatio fieri potest, sed mox in ea vis negationis agnoscitur, quoniam enim facimus affirmationem dicentes, Omnis non homo currit, non homo scilicet subjectum infinitum ponentes, non ita possumus dicere affirmationem fieri cum proponimus 64.0550D| omnis homo non currit, haec enim jam negatio est; quare ubicunque fuerit non currit, vel non laborat, vel non ambulat, vel non legit, in omnibus negatio fit, in quibuscunque infinitum verbo praedicatur. Dubitabit autem aliquis an sicut ex infinito verbo fieri affirmatio non potest, sed semper negatio ex hoc praedicamento fit, ita quoque si eadem propositio solvatur in participium atque verbum, an ex infinito possit affirmatio fieri participio; quaeretur enim an sicut in hac propositione quae dicit, omnis homo currit, qui ita proponit dicens, omnis homo non currit, facere affirmationem non potest, sed sine dub o negationem facit, ita quoque si eadem solvatur in participium atque verbum, ut si quis dicat, omnis homo currens 64.0551A| est, si fiat infinitum non currens, et dicatur, omnis homo non currens est; an haec affirmatio sit an certe negatio tantumdem valens tamquam si aliquis dicat, omnis homo non est currens. Sed fuerunt qui hoc cum ex multis aliis, tum ex aliquo Platonis syllogismo colligerent, ut quid ex ea re definirent, doctissimorum virorum auctoritate cognoscerent; ex duabus enim negativis syllogismus fieri non potest. In quodam enim dialogo Plato hujusmodi interrogat syllogismum: Sensus, inquit, non contingit rationem substantiae, quod non contingit rationem substantiae, ipsius veritatis notionem contingit. Sensus igitur veritatis notionem non contingit. Videtur enim ex omnibus negativis fecisse syllogismum, quod fieri non potest, atque ideo aiunt infinitum verbum quod est 64.0551B| non contingit pro principio infinito profuisse, id est non contingens est: est enim in pluribus aliis inveniendi facultas frequenter verbum infinitum positum pro nomine infinito, quare verbum quidem dixere quidam semper facere negationem, si infinitum apponatur. Participia autem vel nomina si sint infinita posse facere affirmationem, et ideo quotiescunque a magnis viris infinitum verbum et duae negationes in syllogismo ponuntur, hac ratione defenditur, quo dicatur infinitum pro participio esse positum, quod participium nominis loco in propositione praedicatur, et id quidem Alexander Aphrodiseus arbitrabatur caeterique complures. Idcirco enim aiunt non posse fieri ex infinito verbo affirmationes, quoniam sicut ad verbum est juncta particula negativa mox totam perficiet 64.0551C| negationem, sic etiam verba quae sunt infinita, vel quae in se complectuntur verbum est, non facient infinitam affirmationem, sed potius negationem. Si quis enim sic dicat, homo currens non est, nullus hanc dixerit affirmationem. Si quis vero sic dicit, homo non currit, idcirco nec haec propositio affirmatio est quoniam currit est verbum intra se continet, et sicut ad est verbum particula negativa juncta non facit affirmationem, sed potius negationem, ita quoque ad aliud verbum juncta negatio quod intra se continet est verbum, plenam perficit negationem. Aristoteles autem non videtur ista discernere, sed similiter arbitrari, sive cum participio ponatur est verbum, sive sine participio verbum illud, quod verbum est intra se claudit atque complectitur; dicit enim 64.0551D| hoc modo: In his vero in quibus est non convenit, ut in eo quod est currere vel ambulare, idem faciunt, sic posita ac si est adderetur, et hujus subjecit exemplum, ut currit omnis homo. In hac enim propositione quae dicit, currit omnis homo, non quidem convenit poni est verbum, eodem modo vel si quis dicat omnis homo ambulat, hic quoque est verbum non convenit poni, sed haec talia sunt, tanquam si est adderetur. Quod exemplo docuit. Nam sicut est currens omnis homo affirmatio est, cursus praesentiam monstrans, ita quoque currit omnis homo affirmatio est idem valens, idemque significans, et has ex simplicibus subjectis affirmationes in quibus est dici non convenit, consequenter enumerat dicens, currit omnis 64.0552A| homo, mediam ponens determinationem, quae est omnis, intercurrit quod est praedicatio, et subjectum quod est homo. Contra hanc opponit simplicem negationem dicens, non currit omnis homo, rursus facit affirmationem ex infinito nomine currit omnis non homo, huic opponit negationem infiniti nominis subjecti, non currit omnis non homo, et has idcirco proposuit, ut monstraret idem in his evenire in quibus est non convenit praedicari, quod in illis quoque in quibus est tertium adjacens praedicabatur, sed quoniam in negatione infiniti nominis substituit, non currit omnis non homo. Ait non enim dicendum est, non omnis homo, sed non negatio ad id quod est homo addenda est. Poterat enim quis dicere non recte fecisse negationem ejus affirmationis quae est, currit omnis non homo, hanc quae dicit non currit 64.0552B| omnis non homo, sed potius ita debuisse oppositionem constitui, currit omnis non homo, non currit non omnis homo. Ex hoc autem demonstrat ita faciendam esse negationem, ut eam ipse disposuit, dicit enim, Non enim dicendum est, non omnis homo, sed non negatio ad homo addenda est, qui est sensus hujusmodi: Quoties facimus, inquit, negationem contra hanc affirmationem quae dicit, currit omnis non homo, non est negativa particula, non adjungenda ei quod est omnis, sed potius subjecto quod est homo. Cum enim ita dicimus, currit omnis non homo, facienda est negatio, non currit omnis non homo. Non enim dicendum est non currit non omnis homo, id est non negativa particula non est adjicienda ad omnis, sed potius ad homo; hujusmodi haec 64.0552C| causa est quod omnis determinatio in terminorum numero non ascribitur, sed potius ad vim suam, id est ad determinationem, non enim aliquid universale significat ipsum omnis, sed significat quidem universale, quod est homo universaliter. Omnis autem determinatio est, quoniam id quod universale est, id est homo universaliter praedicatur; non ergo aliquid universale significat determinatio omnis, sed potius quod universale nomen universaliter praedicatur. Atque ideo quoties in his negatio fit, ad subjectum potius nomen trahi oportet negationem non ad determinationem, sed ne forte quis dubitet, ut etiam in aliis quoque ita fieri oportere oppositiones dicat. In his enim quae subjectum finitum habent, cum dicimus omnis homo currit, si contra hanc contradictoriae 64.0552D| opposita, negatio ponitur ad determinationem negativa particula est constituenda, ut contra eam quae dicit, omnis homo currit, ea sit quae dicit, non omnis homo currit. In his autem quae ex infinito nomine subjecto fiunt, sive in affirmatione, sive in negatione a subjecto nomine non est separanda negatio. Hoc autem ita esse facillima ratione cognoscitur, si determinationes paulisper auferantur, et in his propositionibus ex infinito nomine subjecto quae sunt indefinitae speculatio fiat. Sit enim affirmatio indefinita, non homo currit. Contra hanc erit negatio, non homo non currit. Si igitur hae propositiones factae sunt in universalibus terminis, universalis enim terminus est, homo, sed non habent additam determinationem, 64.0553A| quoniam universaliter praedicantur, id est omnis, et servata est et in affirmatione et negatione ad subjectum negativa particula. Semper enim fiebat nomen infinitum, etiam tunc quando additur aliquid quod determinet, non ad determinationem addenda est negatio, sed potius ad subjectum nomen, quod cum in affirmatione fuerit infinitum. Hoc idem infinitum, ut in negatione revertatur providendum est; sicut enim finitum terminum et simplicem in his indefinitis propositionibus ad affirmationem et negationem custodiri oportet, ut dicamus currit homo, non currit homo. Ita quoque in ea propositione quae est ex infinito nomine subjecto, idem servandum est, ut quod in affirmatione subjectum est idem servetur etiam in negatione; quod si hoc in iis quae sunt indefinitae 64.0553B| venit, cur non etiam in illis idem fieri oportere videatur quae definitae sunt? Hoc solum enim definitae ab indefinitis differunt, quod cum indefinitae universalia praedicant, praeter universalitatis determinationem determinatae, et definitae idem illud praedicant universale cum adjectione et significatione, quoniam universaliter praedicatur. Nihil igitur aliud omnis vel nullus significat, nisi quoniam id quod universale dicitur universaliter praedicatur; ergo omnia eadem quae in affirmatione et negatione in indefinitis ponebantur, eadem quoque et in eisdem determinatis servanda sunt. Omnis enim et nullus non sunt termini, sed universalis termini determinationes. His igitur ab Aristotele discursis, nos quoque a Syriano, cui Philoxeno cognomen esse supra retulimus, propositionum 64.0553C| omnium numerum, de quibus in hac libri disputatione perpendit, nimis ad rem pertinentem atque utilem transferamus, et prius perspiciendum est in categoricis propositionibus quot indefinitae sint. Quantae enim fuerint indefinitae, tot erunt universales, tot particulares, tot singularium atque individuorum propositiones, et prius quidem affirmationes perspitiamus hoc modo. Quatuor modi sunt propositionum, 64.0554A| aut enim indefinitae sunt, aut universales, aut particulares, aut singularium atque individuorum. Si ergo perspiciatur quantae sint indefinitae affirmationes, et has si per quaternarium numerum multiplicavero, colligitur mihi numerus affirmationum; quem si duplico, colligitur etiam negationum hoc modo: praedicatur enim est aut ipsum solum, aut certe tertium adjacens cum alio; et si solum praedicatur, aut ad nomen simplex atque finitum praedicatum est aut ad infinitum. Ex his, duae sunt affirmationes, est homo, est non homo. Quoties autem est tertium adjacens praedicatur, quatuor erunt affirmationes, aut cum subjectum infinitum est solum, ut est, non homo justus, aut cum praedicatum infinitum est solum, ut est, homo est non justus, aut cum utraque finita sunt, 64.0554B| ut est, justus homo, aut cum utraque finita sunt, ut est, non justus non homo. Magis autem plures his non erunt oppositiones, ut ipse ait. Cum igitur sex sint affirmationes, duae quibus est praedicatur, quatuor vero adjacens, has si per quaternarium ducam, viginti quatuor fient, quas rursus si binario numero multiplicem, quadraginta octo mihi summa succrescet; tot igitur erunt affirmationes et negationes quaecunque vel praedicato est verbo vel adjacenti, et praedicato fiunt. Quare quoniam tres sunt aliae qualitates propositionum quae sunt necessariae contingentes, et in esse tantum significantes, secundum quas qualitates istae omnes propositiones proferuntur; has quadraginta octo propositiones si in ternarium numerum duxerimus, scilicet secundum propositionum qualitates, 64.0554C| centum quadraginta quatuor omnium propositionum praedicativarum, de quibus hoc libro tractat, numerositas crescet. Sed nunc praeter has tres qualitates eas quae sunt, quadraginta octo propositiones cum negationibus suis; quas si per qualitates propositionis, necessariam scilicet contingentem et inesse significantem multiplicavero, centum quadraginta quatuor fient, subter ascripsimus.

Non est homo.
Non est omnis homo.
Non est quidam homo.
Non est Socrates.
Non est justus non homo.
Non est justus omnis non homo.
Non est justus quidam non homo.
Non est justus non Socrates.
Non est non homo.
Non est omnis non homo.
Non est quidam non homo.
Non est non Socrates.
Non est non justus homo.
Non est justus omnis homo.
Non est non justus quidam homo.
Non est non justus Socrates.
Non est justus homo.
Non est justus omnis homo.
Non est justus quidam homo.
Non est justus Socrates.
64.0555|
64.0553| Est homo. Non est non justus non homo.
Est omnis homo. Non est non justus omnis non homo.
Est quidam homo. Non est non justus quidam non homo.
Est Socrates. Non est non justus non Socrates.

64.0555A| Has igitur propositiones Syriano calculis colligente, nos quoque nominatim disposuimus, idcirco quoniam facilior fides habebitur numero, si per exempla prodantur. Simul etiam, quoniam male doctus de his propositionibus perversissime contendebat, et affirmationes quidem negationum loco ponens, per negationes vero affirmationum totum ordinem confundebat. Quare ne quem illius oratio a rectae rationis veritate traduceret, idcirco hanc ad elatioris memoriae subsidium fecimus dispositionem.

Quoniam vero contraria est negatio ei quae est, omne ...

Quoniam vero contraria est negatio ei quae est, omne animal est justum, illa quae significat quoniam nullum animal est justum, hae quidem manifestum est quod nunquam erunt neque verae simul neque in eodem ipso. His vero oppositae erunt aliquando, ut non omne animal 64.0555B| justum est, et est aliquod animal justum.

Hoc quoque est diligentissime superius demonstratum, quoniam contrariae aliquoties verum falsumque dividerent, si aut in rebus naturalibus, aut in impossibilibus proponerentur; aliquoties vero simul inveniri posse falsas, si res neque naturales neque impossibiles praedicarent. Contrarias autem esse dictum est, si quis vel affirmative vel negative universalem faceret enuntiationem; ergo nunc hoc dicit: quae sunt, inquit, contrariae simul verae esse non possunt, et hoc non sine quadam rerum determinatione locutus est; ait enim: Quoniam vero contraria est negatio ei quae est, omne est animal justum, scilicet affirmationi, illa quae significat, quoniam nullum est animal justum; scilicet negatio, hae quidem, inquit, quoniam sunt contrariae, 64.0555C| quae simul verae esse non possunt, manifestum est quoniam nunquam erunt, neque verae simul neque in eodem, sed quod dixit neque verae simul, hujusmodi est. Nihil enim prohibet alio et alio tempore et affirmationem universalem, et negationem veraciter posse proponi, ut si quis dicat: omnis homo justus est, hoc si aureo saeculo diceretur, verissime proponeretur. Quod si quis rursus dicat, nullus homo justus est, hoc si ferreo saeculo enuntiaret, erit vera propositio. Quare contingit affirmationem et negationem universalem veras esse, quas manifestum est esse contrarias, sed non simul. Illa enim in aureo saeculo, si ita contingit, illa in ferreo saeculo, sed haec tempora diversa sunt, et non sunt simul. Quare recte hoc quoque addidit ut diceret, manifestum est quoniam nunquam 64.0555D| erunt neque verae simul, quod autem addidit, neque in eodem, ad aliam ejusdem rei determinationem valet: possunt enim rursus eodem tempore et simul universalis affirmatio et universalis negatio verae esse; sed si non de eodem praedicentur, ut si quis dicat: omne animal rationale est, hoc si de hominibus praedicetur, vera est affirmatio. Quod si quis dicat: nullum animal rationale est, hoc si de equis enuntiet, vera erit uno eodemque tempore contra universalem affirmationem universalis facta negatio, sed non de 64.0556A| eodem; illa enim affirmatio de hominibus facta est, hic vero de equis negatio. Quamobrem dictum est nunquam esse posse simul contrarias veras, neque in eodem, id est nec uno eodemque tempore, nec de uno subjecto. Sed quoniam his oppositae erunt universali quidem affirmationi particularis negatio, universali autem negationi particularis affirmatio, et has diximus idcirco subcontrarias dici, quod diversa quodammodo contrariis patiantur. Manifestum est quoniam sicut contrariae verae simul esse non possunt, dividunt tamen aliquoties inter se veritatem et falsitatem, ita quoque et subcontrariae dividunt quaedam inter se verum falsumque aliquoties, quando contrariae quoque diviserint; simul autem verae inveniri possunt, quando universales et contrariae simul verae 64.0556B| non sunt, ut autem simul falsae sint, nulla rerum ratione contingit. Ergo contrarias quidem simul veras esse atque in eodem nunquam quisquam poterit invenire. Subcontrariae autem quae universalibus et contrariis oppositae sunt, sibi invicem comparatas veras inveniri possibile est, ut in eo ipso exemplo quod ipse proposuit, non omne animal justum est, vera est; rursus, est aliquod animal justum, haec quoque vera est. Quare contrariae simul verae esse non possunt, subcontrarias simul veras nihil prohibet inveniri.

Sequitur vero hanc quidem quae est, nullus homo ...

Sequitur vero hanc quidem quae est, nullus homo est justus, illa quae est, omnis homo est non justus. Illam vero quae est, aliquis homo justus est, opposita, non omnis est homo non justus, necesse est enim aliquem esse.

64.0556C| De consequentia propositionum simplicium atque infinitarum sufficienter quidem supra disseruit. Sed nunc haec est huic intentio non quae particularis affirmatio, quam universalem affirmationem vel negationem sequatur, quod supra jam monstravit. Sed quae universalis negatio universalem sequatur affirmationem, vel quae particularis negatio particulari scilicet affirmationi consentiat, proponitque has quatuor dicens, negationem simplicem universalem et affirmationem infinitam universalem sese sequi et sibimet consentire, nec minus his oppositas, id est particularem affirmationem simplicem et particularem infinitam negationem, et in veritate et in falsitate se sequi, et a se nullo modo discrepare. Disponantur enim hae quatuor, prior affirmatio infinita 64.0556D| universalis quae dicit, omnis homo est non justus, sub hac ei consentiens simplex universalis negatio quae proponit, nullus homo justus est. Rursus in altera parte contra affirmationem infinitam, particularis simplex affirmatio quae dicit, est aliquis homo justus, et sub hac particularis infinita negatio quae proponit, non omnis est homo non justus.

64.0557| Omnis est homo non justus. Est aliquis homo justus.

Nullus est homo justus. Non omnis est homo non justus.

64.0557A| His ergo ita dispositis, si affirmatio universalis infinita vera sit, ea quae dicit, omnis est homo non justus, vera est etiam ea quae proponit, nullus est homo justus, quae est universalis simplex negatio; hoc autem melius in inferioribus cognoscitur exemplis. Dicatur enim, omnis est homo non quadrupes, vera est, rursus nullus est homo quadrupes, haec quoque vera est; quod si una harum sit falsa, falsa quoque erit et altera. Nam si falsa est, quoniam omnis est homo non justus, sicut vere quoque falsa est, illa quoque negatio simplex mendacissime praedicavit quae dicit, nullus est homo justus. Quocirca affirmatio universalis infinita et negatio universalis simplex sibimet consentiunt, ut, una vera, alteram veram esse necesse sit; alterius falsitatem reliquae 64.0557B| quoque falsitas consequatur. Idem quoque evenit in parte altera, nam si vera est, quoniam quidam homo justus est, vera quoque est, quoniam non omnis est homo non justus, est enim aliquis; nam si quod dicitur, non omnis, tantumdem est, tanquam si quis dicat, quidam non est, quod in alio quoque exemplo manifestius apparebit. Si quis dicat, non omnis est homo justus, hoc est dicere, quidam homo justus non est; ergo non omnis, quidam non, significat. Si quis ergo ita proponat, quidam homo non justus non est, quem dicit non esse non injustum, justum esse confirmat. Quare ille de quo dicitur, quoniam non justus non est, erit justus. Unde fit ut ea quae dicit, non omnis est homo non justus, consentiat ei quae dicit, quidam homo justus est. Sed haec non consentit 64.0557C| ei quae dicit, quidam homo non justus est, non igitur haec consentit ei quae proponit, non omnis homo est non justus. Sed quoniam hoc fortasse aliquatenus videtur obscurius, consequentiae ipsarum hoc modo sumendae sunt. Sitque nobis hoc positum affirmationem universalem infinitam, et negationem universalem simplicem sibimet consentire, ut unius veritatem et falsitatem, alterius veritas aut falsitas consequatur. Si falsa est affirmatio infinita universalis quae dicit, omnis est homo non justus, vera erit huic opposita particularis infinita negatio quae proponit, non omnis est homo non justus; sed cum falsa est affirmatio universalis infinita, falsa quoque et universalis simplex negatio quae dicit, nullus est homo justus; sed hac falsa particularem affirmationem 64.0557D| quae huic contradictoriae opposita est, veram esse necesse est quae est, quidam homo justus est. Quocirca, quando affirmatio universalis infinita falsa est, vera est particularis infinita negatio, et quando universalis negatio simplex falsa est, vera est simplex affirmatio particularis. Sed affirmatio universalis infinita et negatio universalis simplex simul falsae sunt et sibimet in falsitate consentiunt; simul igitur verae erunt simplex particularis affirmatio et infinita negatio particularis. Rursus si vera est affirmatio universalis infinita, falsa erit negatio particularis infinita, ei enim contradictoriae opposita est. Si 64.0558A| rursus vera est universalis simplex negatio, falsa est particularis simplex affirmatio; sed universalis affirmatio infinita et universalis negatio simplex simul verae sunt, simul igitur erunt falsae particularis affirmatio simplex et particularis infinita negatio. Quare hae quoque, id est particularis affirmatio simplex et particularis infinita sibimet in veritate et falsitate consentiunt, et veritatem suam et mendacium invicem consequuntur. Quare affirmatio quidem et negatio, utraque universalis, haec simplex, illa infinita, sequuntur sese sibique consentiunt. Particulares autem, id est universalibus oppositae simplex affirmativa et negativa infinita, ipsae quoque sibimet consentiunt. Quare rectus ordo est, ut sicut affirmationi universali infinitae consentit simplex universalis 64.0558B| negatio, ita particulari affirmationi simplici particularis negatio infinita consentiat.

Manifestum est autem, quoniam etiam in singularibus, ...

Manifestum est autem, quoniam etiam in singularibus, si est verum interrogatum negare quod et affirmare verum est, ut, Putasne Socrates sapiens est? Non. Socrates igitur non sapiens est. In universalibus vero non est vera quae similiter dicitur; vera est autem negatio, ut, Putasne omnis homo sapiens est? Non. Omnis igitur homo non sapiens est; hoc enim est falsum, sed, non igitur omnis homo sapiens est, vera est; haec enim opposita est, illa vero contraria.

De consequentia propositionum disputans, et sibi quemadmodum consentirent illum tractatum parumper egressus docere proposuit, quae veniant in responsionem de singularibus, si ad praedicationem 64.0558C| ipsarum sit particula negationis apposita, quae rursus in his quae de universalibus sunt propositionibus, si ad praedicationem addita particula negativa concurrat, neque enim oportet similiter facere enuntiationes. Non enim simile est quod ex utraque praedicatione contingit. Hoc autem ita manifestum est: si quis de singulari aliquo interrogatus neget, ille qui interrogaverit potest facere ex infinito nomine praedicato conclusionem, illam scilicet negationem jungens quam respondens ante negaverat, et hoc veraciter praedicabit. De universalibus autem apparebit non eamdem veritatem posse contingere, si ex his affirmatio componatur. Si quis enim interroget alium. Putasne Socrates sapiens est? si ille respondet, Non, vere ille concludit dicens: Socrates igitur non sapiens 64.0558D| est. Sit autem hoc quoque in alio clariori exemplo manifestum. Si interrogaremus aliquem hoc modo: Socratesne Romanus est? atque ille respondeat: Non, nos vere concludere possumus: Socrates igitur non Romanus est. Facientes ex negatione quam ille respondebat, et ex nomine quod in propositione praedicavimus affirmationem ex infinito nomine quae dicit: Socrates non sapiens est, vel Socrates non Romanus est. Has enim affirmationes esse ex infinito nomine supra monstratum est. Si igitur eodem modo aliquis in universalibus subjectis interroget dicens: Omnisne homo sapiens est? nos utique respondebimus: 64.0559A| Non. Tum ille eadem similitudine concludit, dicit enim, Omnis igitur homo non sapiens est. Quocirca nullus homo sapiens est; ea enim quae dicit: omnis homo non sapiens est, consentire monstrata est ei quae dicit: nullus homo sapiens est. Videbitur igitur quodammodo ex vera responsione falsa illata esse conclusio, cui nos dicimus negationem quidem nos respondisse, non ut ea negatio ad praedicatum jungeretur, sed ad determinationem, neque enim nos voluisse ab omni homine sapientiam tollere, cum interrogante aliquo an omnis homo sapiens esset, nos negaremus, sed ab omni potius id est determinatione voluisse nos abstrahere sapientiam, illud scilicet significantes, quod alicui esset, et alicui non esset sapientia, ut quod diximus non 64.0559B| tantum valeret quantum si diceremus non omnis. Igitur si illa negatio ad nomen, id est ad sapientiam jungatur, universalis fit affirmatio quae dicit, omnis homo non sapiens est, consentiens universali negationi, quae proponit, nullus homo sapiens est. Sed haec contraria est interrogationi; fuit enim interrogatio, omnisne homo sapiens est. Haec habet universalem affirmationem, cui contraria est universalis negatio, cui rursus negationi consentit universalis affirmatio infinita. Quocirca affirmationi quoque universali simplici, quae in interrogatione posita est, id est omnisne homo sapiens est, contraria est ea quae dicit conclusio, quoniam omnis homo non sapiens est. Quod si dicatur, non omnis homo sapiens est, et verum est, et ei opposita est. Contra enim 64.0559C| eam quae dicit interrogationem, omnisne homo sapiens est? cum responsum fuerit non, et juncta negatio fuerit ad omnis, particularis negatio fit dicens, non omnis homo sapiens est, quae est opposita universali affirmationi ei quae in interrogatione est posita universali, hoc est enim quod ait. Haec est enim opposita, illa vero contraria. Per verba autem sensus iste sic constat. Manifestum est autem, inquit, quoniam in singularibus, ut est Socrates et quidquid individuum est, si verum est interrogatum negare, id est si quando aliquid quis interrogat vere ille negaverit, ut cum aliquis interrogat an Romanus sit Socrates, ille neget quoniam et affirmare verum est, ut ille qui interrogat ex negatione et nomine praedicato infinitam faciat affirmationem, et hujus est exemplum: 64.0559D| putasne Socrates sapiens est? Responsio, non. Conclusio, Socrates ergo non sapiens est. Sed hoc non similiter in universalibus se habet, quod per hoc monstrat quod ait, in universalibus vero non est vera quae similiter dicitur, id est non vera est, affirmatio infinita facta ex praedicato nomine et respondentis negatione, sed potius vera est negatio, non affirmatio; hujus exemplum tale est, nam interrogatio est ut, putasne homo omnis sapiens est? Responsio, non. Falsa conclusio, omnis igitur homo non sapiens est; hoc autem falsum est, et non simile est ei quod supra de singulari subjecto praediximus, sed potius illa quae dicit, non omnis igitur homo sapiens est, ut respondentis negatio ad omnis jungatur, et 64.0560A| fiat negatio particularis: est enim haec vera, haec autem est etiam opposita. Nam cum affirmatio universalis interrogata esset ea quae dicit, omnisne homo sapiens est? ex negativa particula factum est, non omnis homo sapiens est in conclusione, et sunt oppositae. Illa est enim affirmatio universalis, haec autem particularis negatio, illa vero contraria. Nam si non negatio ad praedicatum jungatur, fit universalis affirmatio infinita, quae consentit universali negationi finitae; sed haec contra universalem affirmationem finitam quae in interrogatione est posita, contraria est. Contraria igitur erit etiam illa quae universalis est affirmatio infinita. Quae autem causa est cur in singularibus vel affirmatio ex infinito nomine, vel negatio sibimet finita consentiant, in universalibus 64.0560B| autem universalis affirmatio ex infinito nomine non consentiat particulari negationi finitae, quaerendum est. Etenim si quis dicat, Socrates non sapiens est et Socrates sapiens non est, idem est, et hae duae sibimet consentiunt. Si quis autem dicat, omnis homo non sapiens est, et rursus, non omnis homo sapiens est, hae duae non sibimet consentiunt. Sed haec ratio est quod in singularibus subjectis non sunt duplices oppositiones, sed una tantum, id est, quae negationem facit. In universalibus autem universaliter praedicatis duplex oppositio est, una contraria, una vero contradictoria. Si sit ergo hujusmodi affirmatio quae dicit, Socrates sapiens est, contra hanc una oppositio est quae proponit, Socrates sapiens non est. Si ergo dicat aliquis, Socrates non sapiens est, haec nullum alium 64.0560C| habebit intellectum quam ea quae dicit, Socrates sapiens non est, unam enim tamtum solam diximus in singularibus oppositionem. Quare quaecunque aliae fuerint, eadem significatione concurrerent; in universalibus vero universaliter praedicatis non eodem modo est. Nam si sit affirmatio universalis quae dicit, omnis homo sapiens est, contra hanc etiam illa est quae dicit, nullus homo sapiens est, etiam illa quae dicit, non omnis homo sapiens est, et illa est contraria, haec contradictoria. Simplex ergo haec oppositio sibi non potest consentire, illa enim tollit quae est universalis negatio, illa partem diffinite, quae est particularis negatio. Sed universalis negatio universali affirmationi ex infinito nomine consentit; diversa igitur erit haec quoque a particulari definita negatione, et quoniam duplex est 64.0560D| oppositio in universalibus, et simplex in singularibus, recte in eadem similitudine praedicationis non eadem veritas falsitasque contingit.

Illae vero quae sunt contrajacentes secundum infinita ...

Illae vero quae sunt contrajacentes secundum infinita nomina vel verba, ut in eo quod est, non homo, vel non justus, quasi negationes sine nomine et verbo esse videbuntur, sed non sunt, semper enim vel veram esse vel falsam necesse est negationem. Qui vero dixit non homo, non plus dicente homo, sed etiam minus, verus vel falsus fuit, si non aliquid addatur.

Novimus propositiones ex infinitis fieri posse nominibus, has ergo dissolvens Aristoteles sumit per se dictionem nominis infiniti, et de ea disputat si contra finitum nomen comparetur, an quaedam enuntiativa 64.0561A| oppositio videatur. Si quis enim sumat id quod dicitur, non homo, et opponat contra id quod dicimus, homo, videbitur fortasse aliquatenus facere oppositionem, quoniam enim omnis negativa particula adjecta verbo, quod continet propositionem, negationem facit, etiamsi modus aliquis propositionis non praedicetur, quod posterius demonstrandum est, ita etiam nomini videtur cum adjecta fuerit negativa particula, quamdam facere negationem, ut si non particula jungatur ei quod est homo, faciat non homo, hoc est enim quod ait. Illae vero quae sunt secundum infinita nomina vel verba oppositae, ut in eo quod est non homo, vel non justus, quasi negationes sine nomine vel verbo esse videntur. Si quis enim dicat, non currit, haec fit sine nomine negatio; quod si 64.0561B| quis dicat, non homo, haec quoque est sine verbo negatio. Quae dictiones secundum infinitum nomen verbum opponuntur finito nomini vel verbo, quod est homo, et currit; videbuntur ergo hae negationes secundum infinitum nomen vel verbum quae praedicantur, sed non sunt. Maxime enim ratio has negationes non esse convincit, quod omnis negatio vel vera vel falsa est, quod autem dicimus non homo vel non currit, licet simplicia quoque et finita, homo scilicet atque currit, nihil verum falsumve significent; tamen haec infinita multo minus aliquid verum aut falsum demonstrant, non quod simplicia verum aliquid falsumve significent; idcirco dicimus infinitas dictiones simplicibus minus verum aut falsum monstrare. Sed quod quanquam nihil verum falsumve 64.0561C| designet simplex nomen et verbum, tamen definitum quiddam proponit, ut in eo quod est homo finitum quiddam est et una species. Is vero qui dicit, non homo, praesentem quidem speciem interimit, infinitas autem alias dat intelligere ipsas nihil ponens. Quocirca quanquam finita verba vel nomina per se vera vel falsa esse non possint nisi cum aliis juncta sint, tamen longe minus veritatis aut falsitatis capacia sunt nomina infinita vel verba quae nec hoc ipsum quidem quod significant ponunt, sed illud quidem perimunt; nihil autem per se aliud in significatione constituunt. Postremo propinquius ad veritatis vel falsitatis finita sunt intellectus. Minus igitur vera vel falsa est dictio nominis infiniti, quam alicujus simplicis et finiti vocabuli.

64.0561D| Significat autem, est omnis non homo justus, nulli illarum idem, nec huic opposita ea quae est, non est omnis non homo justus. Illa vero quae est, omnis non justus non homo, illi quae est, nullus justus non homo, idem significat.

Postquam de propositionibus infinitum habentibus praedicatum, sufficienti disputatione locutus est, earumque oppositiones ostendit, consequentiasque demonstravit, atque in medio de infinitis nominibus, quod non essent negationes breviter pernotavit, nunc redit ad eas propositiones quae subjectum habent infinitum, praedicatum vero vel finitum vel infinitum, et primum quidem an eaedem sint, idemque significent, habeantque ordine aliquam consequentiam hae 64.0562A| propositiones quae ex infinito subjecto sunt, cum his quae ex infinito praedicato sunt vel ex utrisque finitis docet. Ait enim has duas propositiones quae sunt, est omnis non homo justus, non est omnis non homo justus, nulli illarum idem significare quae aut ex utrisque finitis sunt aut ex praedicato infinito, et disponantur quidem illae quae aut ex utrisque finitis sunt aut ex praedicato infinito, et primum quidem ponatur simplex affirmatio universalis, sub hac negatio universalis ex praedicato infinito superiori simplici affirmationi consentiens. Contra vero ponatur universalis simplex negatio, et sub hac universalis ex infinito praedicato affirmatio, quas constat sibimet consentire praecedente affirmatione universali quae est ex infinito scilicet praedicato. 64.0562B|

Est omnis homo justus Nullus est homo justus

Consentientes

Contrariae

Contrariae

Consentientes

Nullus est homo non justus Est omnis homo non justus

Cum igitur ita sint affirmationes positae et negationes quae simplex quidem subjectum habent, infinitum vero vel simplex praedicatum, nunc Aristoteles dicit quoniam hae propositiones quae subjectum habent 64.0562C| infinitum nulli illarum superiorum quas disposuimus idem significant: haec enim quae dicit, est omnis non homo justus, non consentit ei quae dicit, est omnis homo justus, nec rursus ei quae dicit, est omnis homo non justus, nec his rursus quae sunt, nullus est homo justus, vel nullus est homo non justus; hae enim omnes hominem subjectum habent, illae vero non hominem. Quocirca nec hujus negatio, id est universalis affirmationis ex infinito subjecto, particularis scilicet negatio cum ulla earum quae finitum habent subjectum, poterit consentire. Ea enim quae dicit, non est omnis non homo justus, neque cum ea quae proponit, est omnis homo justus, neque cum ea quae dicit, est omnis homo non justus, neque cum his quae enuntiant, nullus est homo justus, vel nullus 64.0562D| est homo non justus. Sed non hoc dicit, quoniam ex infinito subjecto propositiones diversae sunt, his quae sunt vel ex finito praedicato vel ex infinito, subjecto tamen finito. Possunt enim diversae quidem esse praedicationes, idem tamen aliquoties significare, ut ea quae dicit, omnis est homo injustus, cum diversa sit ab ea quae dicit, nullus est homo justus; idem tamen aliquando significant, si affirmatio privatoria praecesserit. Dictum est enim quod affirmationibus praecedentibus negationes sine dubio sequerentur; ergo non hoc dicit, quoniam diversae sunt propositiones ex infinito nomine subjecto iis quae sunt ex praedicato vel finito vel infinito, subjecto tamen finito, sed quod omnino sibi non consentiant, vel non 64.0563A| idem significent, id est tota sint virtute propositionis dissimiles. Atque quidem haec dixit de his quae finitum subjectum haberent, infinitum vero vel finitum praedicatum; venit autem nunc ad ipsarum consequentias quae ex infinito nomine subjecto constant, et ex utroque infinito; et sicut supra consequentiam earum quae ex utrisque finitis erant, vel ex infinito praedicato docuit, ita quoque nunc econverso quae ex utrisque infinitis nominibus constant, vel ex infinito nomine subjecto qualem ad se habeant consequentiam, monstrat, dicens: Illa vero quae est, omnis non justus non homo, illi quae est, nullus justus non homo, idem significat; has duas tantum propositiones monstrat, affirmativam scilicet universalem ex utrisque infinitis quae dicit, omnis non justus non homo, ei consentire quae est universalis 64.0563B| negatio ex solo infinito subjecto, quae dicit, nullus justus non homo. In his autem subauditur particula est, ut sit tota propositio, omnis non justus non 64.0564A| homo est, et rursus nullus justus non homo est; nam sicut in his quae finitum habebant subjectum, infinitum vero vel finitum praedicatum, affirmationem ex finito subjecto vel infinito praedicato, eam scilicet quae dicit, est omnis homo non justus, sequebatur simplex universalis negatio, quae ex utrisque finitis constat, nullus homo justus est. Ita quoque in his permutatis tantum subjectis idem venit. Nam sicut illic negatio ex utrisque finitis universalis sequebatur affirmationem ex finito subjecto et infinito praedicato, ita quoque affirmationem ex utrisque infinitis universalem sequitur negatio ex infinito subjecto, ipsa quoque universalis, et has quidem duas propositiones ascripsit, solam in his consequentiam ostendens. Caeteras autem quia putabat intellectu esse faciles, 64.0564B| persequi neglexit. Nos autem eas ne quid relictum videatur apponimus; est enim consequentia hoc modo:

64.0563| Est omnis non homo non justus. Est omnis non homo justus. Nullus non homo justus est. Nullus non homo non justus est. Quidam non homo justus est. Quidam non homo non justus est. Non est omnis non homo non justus. Non est omnis non homo justus.

64.0563B| Has igitur si quis diligenter inspexerit duas comparationes, duabus convenientissimam consequentiam 64.0564B| consensumque mostrabunt.

LIBER QUINTUS. 64.0563|

64.0563C| Maximam operis hujus emensi partem, ea quae sequuntur licet magnis quaestionibus impedita, tamen audacius atque animosius exsequemur, nec defatigari in singulis partibus oportet, totius dialecticae prodere aggressos atque expedire doctrinam, itaque rectam commentationis seriem conteximus.

Transposita vero nomina et verba idem significant, ...

Transposita vero nomina et verba idem significant, ut, est albus homo, est homo albus; nam si hoc non est, ejusdem multae erunt negationes, sed ostensum est quod una unius est; ejus enim quae est, est albus homo, negatio est, non est albus homo; ejus vero quae est, est homo albus, si non eadem est ei quae est, est albus homo, erit negatio, vel ea quae est, non est non homo albus, vel ea quae est, non est homo albus. Sed altera quidem est negatio ejus quae est, est non homo albus, 64.0563D| altera vero ejus quae est, est albus homo. Quare erunt duae unius.

Docet nunc quoniam si nomina et verba transferuntur, et ad aliud prius, aliud vero posterius praedicetur, unam sine dubio significantiam retinere. Sive enim quis dicat, est homo albus, sive est albus homo, sive homo albus est, sive albus homo est, sive quomodolibet aliter ordinem praedicationis permutet, eadem sine dubio significatio permanebit, et hoc quidem fortasse oratoribus vel poetis non eodem modo perspiciendum est quo dialecticis. Etenim quantum ad compositionem orationis spectat, maxime differt quo verba et nomina praedicationis suae ordine proferantur. Multum enim interest in eo quod ait Cicero, Ad 64.0564C| hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit fortuna servavit, ita dixisse ut dictum est, an ita, Ad hanc te amentiam peperit natura, exercuit voluntas, servavit fortuna. Sic enim minor est sententiae magnitudo, minusque in ea lucet id quod si sic componatur eminet, et sese vel nolentibus hominum auribus animisque patefacit. Rursus cum dicit Virgilius: Pacique imponere morem, potuisset servare metrum, si ita dixisset, moremque imponere paci, sed esset debilior sonus, nec in eo ictu versus tam praeclare ut nunc compositus diceretur. Ergo non idem valet oratoribus vel poetis verborum nominumque ordo mutatus. Qui enim ad compositionem spectant, multum in ordine sermonum ornamenti reperient. Dialecticis vero, quibus nulla est ad orationis 64.0564D| leporem cura loquendi, quibusque sola veritas perscrutatur, nihil differt quolibet ordine verba et nomina permutentur, cum tamen eamdem vim quam prius in significatione retineant. Sed nec apud ipsos modis omnibus permutato ordine dictionis eadem semper vis significatioque servatur. Haec enim particula quae negativa est, id est, non multum valet, multamque differentiam perficit variis adjecta locis. Si quis enim dicat, homo albus non est, faciet indefinitam negationem. Si quis vero dicat, homo non albus est, faciet indefinitam ex infinito praedicato affirmationem. Si quis autem praedicet, non homo albus est, idem quoque constituit ex infinito subjecto indefinitam affirmationem. Rursus si quis dicat, omnis 64.0565A| homo non justus est, haec consentit ei quae dicit, nullus homo justus est. Quod si idem non ad universalem determinationem ponatur, ut dicatur, non omnis homo justus est, non jam universalis affirmatio infinitae praedicationis consentiens universali simplici negationi fit, sed potius particularis negatio simplex. Videsne igitur quam multas faciat differentias negativa particula diversae nominum praedicationi conjuncta? Sed quanquam haec ita sint, potest tamen alio modo eadem, diversis in locis posita, eamdem vim significationemque servare. Si enim sit posita non particula cum universalitate sua, cum eadem ipsa saepius permutetur, idem sine dubio in significatione consistit. Si quis enim dicat, non omnis homo albus est, particularis est simplex negatio. Si quis vero 64.0565B| sic dicat, homo non omnis albus est, eadem significatio est. Vel si hoc modo, homo albus non omnis est, nec haec a superiore significatione discedit, vel si quis amplius quoque permutet dicens, homo albus est non omnis, a priori significatione nil discrepat. Eodem modo vel si quomodolibet aliter permutetur, cum propria tamen universalitatis determinatione diverso modo permutata, idem semper necesse est in significatione servetur. Eodem modo si eadem non particula cum alio nomine vel verbo juncta saepius transferatur, ut cum dicimus, homo justus non est, rursus homo non est justus, rursus non est homo justus, eadem significatio retinetur. Quocirca si sola particula negativa permutata sit, et non eodem semper ordine praedicetur, multas differentias faciet propositionum. 64.0565C| Sin vero juncta cum alio nomine saepius (ut dictum est) transferatur, eadem in translationibus omnibus significatio permanebit. His igitur ita dispositis videndum est quae sit Aristotelis demonstratio, verba et nomina transposita eamdem semper vim significationemque subjicere. Ait enim, transposita vero verba et nomina idem significant, ut est albus homo, est homo albus. Haec enim transposita nominibus atque verbis eamdem retinent significationem. In illa enim prius albus est, posterius homo; in hac autem prior homo, posterior albus: quod si hoc falsum est, et non sint eaedem, sed a se diversae sunt, impossibile aliquid inconveniensque contingit, erunt enim duae negationes unius affirmationis, quod est impossibile. Ostensum enim est quoniam una unius 64.0565D| est affirmationis negatio. Nunc igitur videamus si hae affirmationes quae dicunt est albus homo, et est homo albus, non sunt eaedem, sed diversae, quemadmodum unius affirmationis duae sunt negationes, et primo quidem disponantur hoc modo, est albus homo, est homo albus; hujus ergo propositionis quae dicit, est albus homo, erit negatio, ea scilicet quae proponit, non est albus homo, alia namque quae esse possit rationabiliter non potest inveniri. Disponantur igitur rursus eaedem et superior affirmatio cum propria negatione.

Est albus homo.
Non est albus homo,
Est homo albus.

64.0566A| Cum igitur ejus quae dicit, est albus homo, negatio sit ea quae proponit, non est albus homo, si ea quae dicit, est homo albus diversa erit ab ea propositione quae pronuntiat, est albus homo, alia erit ejus negatio; sit ergo aut ea quae dicit, non est non homo albus, aut ea quae dicit, non est homo albus. Rursus igitur disponantur duae quidem affirmationes primae alternatim positae, et econtrario confessa prioris negatio. Contra secundum vero utraeque hae negationes quas diximus ascribantur.

Est albus homo. Non est albus homo.
Est homo albus. Non est homo albus.
Non est non homo albus.

His igitur ita discretis ejus propositionis quae dicit, est homo albus, non potest esse illa negatio quae dicit, 64.0566B| non est non homo albus. Illius est enim negatio quae habet subjectum infinitum quae dicit, est non homo albus. Similiter autem et si quamlibet aliam quis posuerit negationem ejus sine dubio alia reperitur affirmatio. Unde fit ut relinquatur ea ejus esse negatio quae proponit, non est homo albus; est ergo negatio ejus quae dicit est homo albus, ea quae dicit, non est homo albus; sed ejus affirmationis quae proponit, est albus homo, negatio est et ista quae dicit, non est homo albus. Quod probat ea res quod inter se verum falsumque dividunt, nam si verum est esse album hominem, falsum est non esse hominem album. Quod si in aliquibus verum invenitur, hoc secundum definitionem propositionis agnoscitur, non secundum negationis formam, ut magis secundum 64.0566C| quantitatem non sint sibi oppositae potius quam secundum qualitatem, quod illa res monstrat si quis sic dicat: est albus omnis homo; si contra hanc ponatur, non est omnis homo albus, perspicuum est quoniam inter se et veritatem dividunt et falsitatem, unam enim veram esse necesse est, unam falsam; quare etiam si determinationes auferantur, eadem oppositio redit, licet sit indefinita. Nam sicut in ea quae dicit, omnis homo justus est, non omnis homo justus est, sublatis omnis et non omnis homo justus est, et homo justus non est, affirmatio et negatio oppositae sunt, ita quoque in his sublato omnis et non omnis ea quae dicit, est albus homo, ei quae dicit, non est homo albus, opposita est. Additis enim determinationibus una semper vera est, altera falsa; 64.0566D| sed diximus quoniam affirmationis ejus quae dicit, est albus homo, negatio est, non est albus homo. Duae igitur negationes non est albus homo, et non est albus homo unius affirmationis sunt, ejus scilicet quae enuntiat, est homo albus, quod evenit si negationes hae quae dicunt, non est homo albus, et non est albus homo a se diversae sunt, quod ex eo contingit quod prius positum est eam quae dicit, est albus homo, diversam esse ab ea quae dicit, est homo albus. Quod si hoc impossibile est ut una affirmatio duas habeat negationes, et perspicuum est contra eam affirmationem quae dicit, est homo albus, utrasque has negationes quae dicunt, non est albus homo et non est homo albus opponi, hae a se diversae non sunt, sibique 64.0567A| consentiunt, et tantum permutatione nominis distant. Caeteris autem omnibus eaedem sunt; quod si hae negationes eaedem sunt, eaedem quoque sunt affirmationes. Recte igitur dictum est quoniam transposita nomina et verba eamdem vim significationemque servant. Sensus ergo totus ita se habet; hoc autem modo ordo verborum. Transposita, inquit, nomina et verba idem significant, et est horum exemplum, ut est homo albus, est albus homo. In his enim nomina transposita sunt. Nam si hoc non est, id est si non idem significant nomina et verba transposita, quiddam impossibile et inconveniens contingit. Ait enim, ejusdem multae erunt negationes, id est ejusdem affirmationis multae negationes erunt. Sed hoc impossibile est, ostensum est enim quoniam negatio 64.0567B| una unius est affirmationis. Duae ergo negationes uni opponi affirmationi, si verba et nomina transposita non idem significant, sic demonstrat. Ejus enim quae est, est albus homo, scilicet affirmationis negatio est, non est albus homo. Contra illam enim affirmationem, haec negatio juste opponitur, ejus vero quae est, est homo albus, id est alterius affirmationis, si non eadem est ei quae est, est albus homo, id est si diversa est a priori propositione quae dicit, est albus homo, et non est ei eadem ac si diceret, si ei non consentit, erit negatio vel ea quae est, non est albus homo, vel quaecunque alia, quam si quis ponat esse negationem una ratione refellitur, quam hic quoque posuit; refellitur autem hoc modo, ait enim: Sed altera quidem est negatio ejus quae est, est non homo 64.0567C| albus, altera vero ejus quae est, est albus homo. Inter duas enim negationes quas posuit, illam scilicet quae dicit, non est non homo albus, et eam quae proponit, non est homo albus, illa quae dicit, non est non homo albus, negatio est affirmationis infinitum habentis subjectum, quae dicit, est non homo albus; alia vero, scilicet quae proponit, non est homo albus, ejus est negatio quae dicit, est albus homo, cum ea enim verum dividit atque falsum. Quare erunt duae negationes unius affirmationis, sed hoc impossibile est.

Quoniam igitur transposito nomine et verbo, eadem ...

Quoniam igitur transposito nomine et verbo, eadem sit affirmatio et negatio manifestum est.

Superiorem argumentationem hac hujus sententiae conclusione confirmat; fecit autem hunc syllogismum 64.0567D| in secundo modo hypothetico, quem indemonstrabilem vocat hoc modo: si primum est, secundum est; sed secundum non est, primum igitur non est; id est, si transpositis verbis et nominibus non sunt eaedem propositiones unius affirmationis, duae sunt negationes; sed hoc impossibile est. Non igitur diversae sunt propositiones, transpositis verbis et nominibus.

DE CONJUNCTIS ET DIVISIS ENUNTIATIONIBUS.

At vero unum de pluribus, vel plura de uno affirmare ...

At vero unum de pluribus, vel plura de uno affirmare vel negare, si non est unum ex pluribus, non est affirmatio una neque negatio. Dico autem unum, non si unum nomen positum sit, non sit autem unum ex illis, ut homo est fortasse et animal et mansuetum et bipes, 64.0568A| sed ex his etiam unum fit, ex albo autem et homine et ambulare non fit unum. Quare nec si unum aliquid de his affirmet aliquis, erit affirmatio una, sed vox quidem una. Affirmationes vero multae, nec si de uno ista, sed similiter plures.

Multos talis loci hujus caligo confundit, ut digne exsequi et quod ab Aristotele dicebatur expedire non possent. Nos autem supra jam diximus magnae fuisse curae apud peripateticae sectae principes dijudicare, quae esset una affirmatio vel negatio, quae plures. Neque enim vocis sonitu cognoscuntur, aut numero terminorum; est enim ut una quidem res de una praedicetur, et non sit una enuntiatio. Potest etiam fieri ut vel plures de una re praedicentur, vel una de pluribus, una tamen ex his omnibus enuntiatio 64.0568B| fiat, quae res magnae apud eos cautelae fuit, ut ubi incidisset perspecta regula non lateret. Nam si quis dicat, canis animal est, non una est enuntiatio, canis enim multa significat. Si quis vero dicat, homo animal rationale mortale est, vel animal rationale mortale homo, singulae enuntiationes sunt; idcirco quoniam unum ex omnibus quiddam fieri potest, nam de animali, rationali atque mortali simul junctis, unus homo perficitur. Item alia sunt quae plura praedicantur, de quibus unum aliquid effici constituique non possit, neque si illa de altero praedicentur, neque si de illis aliud, una affirmatio vel negatio est, sed tot dicendae sunt affirmationes esse quot sint hae res quae vel de una praedicantur, vel de quibus una dicitur, ut cum dicimus: Socrates calvus philosophus 64.0568C| ambulat. Ex calvitie et philosophia et ambulatione, nihil unum conjungitur, ut haec quasi alicujus speciem forment. Quocirca sive haec de uno praedicentur, sive unum de istis, non poterit una esse enuntiatio, et communiter quidem totius propositi sensus hujusmodi est. Nunc autem ad ipsius Aristotelis verba veniamus. Dicit enim: At vero unum de pluribus vel plura de uno affirmare vel negare, si non est unum ex pluribus, non est una affirmatio neque negatio. Si, inquit, plura de uno praedices, ut cum dicis: philosophus simus, calvus Socrates est, vel rursus cum unum de pluribus praedicas, cum dicis: Socrates simus philosophus calvus est, si ex his pluribus quae vel praedicas vel subjicis, unum aliquid non fit, quemadmodum fieri unum potest de his quae 64.0568D| praedicamus, substantia animata sensibilis, id quod est animal, non fit una affirmatio nec una negatio. Quandoquidem plura vel praedicantur vel subjiciuntur, ex quibus congregatis una species non existit. Quod si unum de uno aliquis praedicaverit, quorum unum nomen plura significet, ex quibus unum aliquid non fiat, rursus non est una affirmatio nec una negatio. Si quis enim dicat, canis animal est, nomen canis significat et latrabilem, et coelestem, et marinum, ex quibus junctis nihil unum efficitur. Quare quoniam ex his pluribus unum aliquid effici non potest, ex illo quoque canis nomine non fit una affirmatio et una negatio, quod praedicatur aut subjicitur, cum significet multa ex quibus unum fieri non possit. Quod per hoc ostendit quod ait, dico autem 64.0569A| unum, non si unum nomen sit positum, non sit autem unum ex illis. Potest enim fieri ut unum nomen de uno praedicetur. Sed si unum ipsorum plura significat, ex quibus unum non fit, non est una negatio vel affirmatio. Neque enim vox una perficit enuntiationem, sed ejus quod significatur simplicitas, vel si plura sint in unum collecta, aliquid unum faciendi potentia. Hujus autem rei subjecit exemplum, quod plurimos fefellit dicens, ut homo est fortasse et animal et bipes mansuetum. Sed ex his unum fit, ex albo autem et homine et ambulare non unum. Putaverunt alii hunc ita dixisse, ut ostenderet, exempli gratia, se hanc quasi diffinitionem dedisse, ne forte aliquis arbitretur hanc quasi veram hominis diffinitionem posuisse, quae est animal bipes 64.0569B| mansuetum. Idcirco enim, inquiunt, dixit fortasse, et animal, et bipes, et mansuetum, ne quis omnino putaret hujusmodi esse hominis diffinitionem Aristotelem arbitrari. Alii vero hoc non ita dictum accepere, sed potius in hanc sententiam dictum Aristotelis scripturamque interpretati sunt, ut homo est qui et animal, et bipes, et mansuetum, sed ex his unum fit, ut ita intelligeretur: Homo quidem aequaliter se habet ad id quod est homo, et ad id quod est animal bipes mansuetum. Quocirca si idem est et aequum dicere hominem, quod animal bipes, mansuetum, necesse est quoties de uno plura haec praedicantur, id est animal, bipes, mansuetum de homine, quoniam aequale est homini, quod unum est, unum quiddam praedices, quamvis tres voces praedicare 64.0569C| videaris. Sed omnes hi nihil omnino intelligunt, sed est melior expositio quam Porphyrius dedit. Volens, inquit, Aristoteles demonstrare quae una esset affirmatio, quae non una, dixit primo: Quoniam plura de uno praedicare, vel plura uni subjicere non est unam enuntiationem facere, nisi ex illis pluribus unum aliquid fieret. Videns item quod adhuc plures possent esse affirmationes etiam in his praedicatis, quae cum plura sint, unum tamen ex his fieri possit, hoc dixit, ut homo est fortasse et animal, et bipes, et mansuetum. Quod autem dico tale est: manifestum quidem fit, quoniam si plura de uno praedicentur, ex quibus unum fieri non possit, vel plura subjiciantur uni, ex quibus unum non fit, non est una affirmatio nec una negatio. Nunc autem tractemus de his pluribus 64.0569D| ex quibus unum aliquid fieri possit. Inveniemus enim et in his ipso modo enuntiandi plures aliquoties enuntiationes, et non unam reperiri, quanquam ex pluribus unum fieri aliquid possit. Si quis enim sic dicat, animal rationale mortale homo est, simul jungens animal rationale, mortale, quoniam continue dictum est, et ex his unum aliquid fit, una est affirmatio. Si vero sit aliquid intervalli, ut ita quis dicat, homo animal, et rursus rationale, et aliquantulum requiescens dicat, mortale est, non est una affirmatio nec una negatio. Haec enim intercapedo plurimas efficit enuntiationes; rursus si cum conjunctione dicantur, homo animal et rationale et mortale est, sic quoque multae sunt propositiones. 64.0570A| Nec differt aliquid vel requiescendo, vel interponendo conjunctiones dicere, quam si quis dicat, homo animal est, homo rationalis est, homo mortalis est, quae perspicue propositiones multae sunt. Videns ergo hoc Aristoteles, ita dixit: Homo est fortasse et animal, et bipes, et mansuetum, ad hoc, inquit, fortasse tanquam si ita diceret, et de homine quidem, et bipede, et mansueto fit unum; sed est aliquoties forte ut plures propositiones sint, cum ea conjunctio quaedam separat atque discernit. Erit enim fortasse homo et animal, ut haec una sit propositio, et bipes ut altera, et mansuetum rursus, ut altera. Sed ex his omnibus unum aliquid fit, quae cum continue prolata sunt, quoniam ex his unum aliquid efficitur, una est propositio; non autem idem evenit in omnibus, 64.0570B| ex albo enim et homine et ambulare non unum fit. Si quis enim dicat: Socrates homo albus ambulat, non est una affirmatio, quoniam ex homine, et albedine, et ambulatione nulla omnino species fit. Quare conclusio est, quoniam nec si de his pluribus ex quibus unum non fit, unum aliquid praedicetur, ut ex cane terreno latrabili, et coelesti, et marino, quoniam unum non fit, et de his unum aliquid praedicetur, quod dicimus canis, hujusmodi nomen quod plura significat, ex quibus unum non fit, si de altero praedicetur vel subjiciatur alteri, non fit una affirmatio nec una negatio, sed erit quidem vox una, affirmationes vero plurimae. Sive enim unum de pluribus praedicetur, ex quibus non fit unum, vel plura hujusmodi de uno, vel si unum de uno praedicetur, quod 64.0570C| praedicatum plura significet, ex quibus unum non fit, sive illud praedicatum alteri subjiciatur, omnino non fit una affirmatio nec una negatio. Est autem regula hujusmodi, una affirmatio est, si aut duo termini singulas res significent, aut si plura ita de uno praedicentur vel uni subjiciantur, ut ex his unum aliquid fieri possit, aut unum nomen quod vel praedicatur vel subjicitur, talia significet plura, quae omnia unam quodammodo speciem valeant congregare.

Si ergo dialectica interrogatio responsionis est petitio, ...

Si ergo dialectica interrogatio responsionis est petitio, vel propositionis, vel alterius partis contradictionis, propositio vero unius contradictionis pars est, non erit una responsio ad haec. Neque enim est una interrogatio, nec si sit vera; dictum est autem de his in Topicis. 64.0570D| Simul autem manifestum est quoniam nec hoc ipsum quid est, dialectica interrogatio est. Oportet enim esse datum ut ex interrogatione eligat utram velit contradictionis partem enuntiare. Sed oportet interrogantem determinare, utrum hoc sit homo, an non hoc.

Quisquis dialectica utitur interrogatione, hic aut simpliciter interrogat, atque unam propositionem in interrogatione ponit, ut contra eam sit una responsio, aut utrasque interrogans dicit, ad quas non fit simplex responsio, sed una tota propositio respondetur. Si quis enim dicat interrogans: Socrates animal est? Contra hanc talis est responsio, aut ita, aut non. Si quis vero hoc modo interroget: Socrates animal est, an non? Contra hanc non est una responsio. Si enim respondetur ita, de qua annueris 64.0571A| ignoratur, de affirmatione an de negatione; rursus si non responderis, nescitur quam negari volueris affirmationem an negationem. Quare contra hujusmodi interrogationes tota propositio respondenda est, id est altera pars contradictionis, aut tota affirmatio aut tota negatio, ut dicas, aut est animal Socrates, aut si hoc non videtur, respondeas, non est animal Socrates. In his igitur quae multa sunt, ex quibus unum fieri nequit, si fiat una interrogatio et ipsa reprehensibilis est, et contra eam una responsio. Quisquis enim ea plura interrogat, ex quibus unum esse non possit, multas facit interrogationes, contra quas si simpliciter respondeatur, etiam si vera sit ipsa responsio, tamen jure reprehenditur. Contra enim multiplicem interrogationem multiplex debet esse 64.0571B| responsio. Si quis enim dicat interrogans, Socrates philosophus est, et legit et ambulat? quia potest fieri ut sit quidem philosophus et legat, non autem ambulet, vel ambulet, sed non legat: potest item fieri ut et legat et ambulet; contra hujusmodi propositionem non erit una responsio. Nam qui ita interrogavit: Socrates philosophus est, et legit et ambulat? aut imperite aut captiose interrogavit. Contra quam interrogationem si contigerit Socratem philosophum esse et legere, et ambulare, si respondeat: ita est, haec quoque responsio reprehenditur. Contra plures enim interrogationes una responsio non debet adhiberi, etiamsi vere per unam illam respondeatur, sicut in hac quoque, si et philosophus est, et legit et ambulat. Quocirca si interrogatio dialectica responsionis 64.0571C| petitio est, per quam responsionem fiat propositio, ut cum quis dixerit interrogans, dies est? alius respondeat, non, fiet inde negatio, dies non est, vel certe altera pars oppositionis cum ita interrogatur, dies est, an dies non est, ut congrue respondeatur diem esse, aut diem non esse, id est tota propositio; hae quae ex his pluribus fiunt atque interrogantur, cum unum ex his fieri non possit, non sunt simplices interrogationes. Quocirca nec ad eas reddenda est simplex responsio, de his autem se in Topicis dixisse commemorat. Rursus quia dialectica interrogatio responsionis est petitio (ut supra dictum est) vel propositionis vel alterius partis contradictionis, quod paulo post demonstrabitur, imperite illi interrogant qui ita dicunt, quid est animal? vel quid est homo? oportet enim qui dialectice interrogat, dare 64.0571D| ex interrogatione optionem, an sibi respondens affirmationem eligere velit, an negationem. Qui vero sic interrogat, utquid est aliqua res, velit dicere respondentem, non est illa interrogatio dialectica. Interrogant autem quidam hoc modo, putasne anima ignis est? cum respondens negaverit, addunt, nonne tibi videtur aliquid esse inter ignem atque aerem medium corpus, ut sit anima? Cum respondens hoc quoque abnuerit, illi persequuntur, an fortasse magis tibi videtur aquam esse animam vel terram? Cum ille neque terram, neque aquam animam esse consenserit, tunc defessi interrogationibus ita interrogant: Quae res est ergo anima? haec autem non 64.0572A| est interrogatio dialectica, sed potius discipuli ad magistrum aliquid discere cupientis. Qui enim aliquid addiscere cupit, interrogat eum qui docere potest quid sit id de quo ambigit. Dialecticus autem (ut dictum est) ita interrogare debet, ut respondenti sit copia an affirmationem an negationem velit eligere. Oportet enim scire quoniam omnis interrogatio responsionis est petitio. Dialectica vero non cujusdam responsionis, sed ejus quae in utraque parte habeat oppositionem; ergo hoc ipsum quid est, non est dialectica interrogatio. Oportet enim ita interrogare, ut ex interrogatione respondens possit eligere alteram contradictionis partem. Debet enim determinare et diffinire is qui interrogat, an hoc sit quod dicitur an non, ut homo animal est an non? ut ille aut affirmationem 64.0572B| respondeat aut negationem; quod autem dixit dialecticam interrogationem petitionem esse responsionis vel propositionis, vel alterius partis contradictionis, hujusmodi est. Quisquis interrogat affirmationem, aut eamdem expetit, ut auditor sibi respondeat, aut contradictionem, ut si quis sic interroget, homo animal est? si ille annuerit, propositionem reddidit, eam scilicet quam proposuit interrogans; si vero interrogante aliquo, an homo animal sit, respondens dixerit, non est, contradictionem respondisse videbitur. Ille enim affirmationem interrogavit, ille negationem respondit, quod est contradictio. Rursus si negationem interroget, et ille respondeat negationem, eamdem propositionem reddidit quam is qui interrogavit ante proposuit. Sin vero interrogante aliquo negationem, ille 64.0572C| affirmationem responderit, contradictio responsa est. Hoc est igitur quod ait, interrogationem responsionis esse petitionem, et cujus responsionis addidit, vel propositionis, si idem respondeat, quod ille interrogat, vel alterius partis contradictionis, si cum hic affirmationem interroget, ille responderit negationem, vel si cum hic negationem in interrogatione posuerit, ille affirmationem in responsione reddiderit. Interrogationis autem secundum Peripateticos duplex species est, aut cum dialectica interrogatio est, aut cum non dialectica. Non dialecticae autem interrogationis duae species sunt, una quidem quando sumentes accidens interrogamus, cui illud accidat, ut cum videmus domum Ciceronis, si interrogemus quis illic maneat, vel quando subjectum quidem ipsum 64.0572D| et rem sumimus, quid autem illi accidat interrogamus, ut si ipsum Ciceronem quis videat, et interroget, quo divertat, et haec una species est eorum quae secundum accidens, non dialectice interrogemus. Altera vero quando proponentes nomen quid sit quaerimus, aut genus, aut differentiam, aut diffinitionem requirentes, ut si quis interroget quid sit animal, vel quando diffinitionem aut aliquid superius dictorum sumimus, et quaerimus cujus illa sint, ut si quis quaerat, animal rationale, mortale, cujus sit diffinitio.

Quoniam vero haec quidem praedicantur composita, ...

Quoniam vero haec quidem praedicantur composita, ut unum sit omne praedicamentum eorum quae extra 64.0573A| praedicantur, alia vero non, quae differentia est, de homine enim verum est dicere, et extra animal, et extra bipes, et haec ut unum. Et hominem, et album, et haec ut unum. Sed non si citharoedus est, et bonus est et citharoedus bonus. Si enim quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicetur, multa inconvenientia erunt. De homine enim verum est et hominem et album dicere, quare et omne. Rursus si album, et omne. Quare erit homo albus, et hoc in infinitum. Et rursus musicus albus ambulans, et haec eadem frequenter implicita in infinitum. Amplius si Socrates, Socrates est et homo, et Socrates Socrates homo. Et si homo et bipes, et homo homo bipes.

Multa sunt quae cum singulatim vere praedicentur, si quis ea conjungat et praedicet, veram praedicationem 64.0573B| tenent. Sunt autem alia quae, si per se et disjuncta praedicentur, vera sunt; sin vero conjuncta dicantur, veritatem in praedicatione non re tenent; quae ergo sit horum differentia, oportet agnosci. Si quis enim dicat, Socrates animal est, verum dixerit; si quis rursus praedicet, quoniam Socrates bipes est, hoc quoque verum est; quae si conjuncta dicantur, ut est, Socrates animal bipes est, a propria veritate non discrepat, atque haec quidem in genere et differentia, ea quae substantialis est Socrati. Quod si de accidente quoque dicatur, potest idem nihilominus evenire. Si quis enim sic dicat, Socrates homo est, verum est, et rursus Socrates calvus est, hoc quoque verum est; quod si jungat dicens, Socrates homo calvus est, veram rursus ex conjunctis faciet 64.0573C| praedicationem. Atque in his quidem ea quae sigillatim vere dicebantur, juncta veraciter praedicata sunt. Sunt autem alia in quibus sigillatim quidem praedicata vera sunt, juncta vero qualitatem veritatis amittunt, ut si quis dicat, quoniam Socrates bonus est, verum est, rursus, Socrates citharoedus est, sic quoque hoc verum est. Haec conjungere non necesse est, ut sit verum, Socrates bonus citharoedus est. Potest enim bonus quidem esse homo, et cum sit citharoedus, non tamen esse bonus, sed in alia quidem re bonus, in alia tantum artis illius cognitor, non tamen in ipsa perfectus. Hoc autem facilius tali liquebit exemplo. Si quis enim dicat, quoniam Tiberius Gracchus malus est, verum est, rursus Tiberius Gracchus orator est, hoc quoque verum est; si conjungens dicat: Tiberius Gracchus 64.0573D| malus orator est, falso dixerit, optimus enim orator fuit; sed ne quis nos ita dicentes ignorare putet oratoris esse diffinitionem virum bonum dicendi peritum, haec dicta sunt ad exemplum potius quam ad veritatem. Atque haec quidem proposita ab Aristotele sunt, cujus in textu verba sic constant. Quoniam vero, inquit, haec quidem praedicantur composita, ut ex his unum praedicamentum fiat, eorum quae extra vere praedicata sunt, alia vero cum extra sigillatim vere praedicarentur, juncta veram non faciunt praedicationem. Inquirendum est quae eorum sit differentia, exempla autem horum talia sunt. Eorum quidem quae extra praedicantur vere, nec si conjuncta sunt naturam veritatis amittunt, tale exemplum est, de homine 64.0574A| enim verum est dicere, quoniam et animal et bipes, rursus quoniam animal bipes, verum est de eodem homine dicere, ut de Socrate, de eodem quoque Socrate et hominem extra et album si ita contingit, verum est dicere, et de eodem praedicare animal bipes, a veritate non discrepat, atque haec quidem quae extra sigillatim praedicantur vere et juncta vera sunt. Quod si de aliquo praedicetur, quoniam citharoedus est, et verum sit. Et rursus quoniam bonus est, et verum sit, non necesse est dicere quoniam bonus citharoedus est. Potest enim esse quidem solum citharoedus, bonus autem homo, hucusque quidem ista disposuit. Quoniam autem videbantur quidam arbitrari quod omnia quae sigillatim vere praedicarentur, eadem quoque composita recte dicerentur, 64.0574B| contra hos dicit quoniam multa erunt inconvenientia, multaque impossibilia sunt, si quis dicat omne quod sigillatim praedicatur veraciter, id junctum vere praedicari. De homine enim verum est dicere quoniam homo est, nam de Socrate qui homo est, vere dicitur quoniam homo est, rursus de eodem vere dici potest quoniam albus est. Quare et si haec jungas, et ut unum praedices, verum est dicere de aliquo homine quoniam homo albus est; sed homo qui albus est, verum est dicere de eo quoniam albus est. Quare etiamsi haec jungas, erit praedicatio, Socrates homo albus albus est, nam de Socrate verum erat dicere quoniam homo albus est; sed de homine albo verum est dicere quoniam albus est, haec conjuncta, Socrates homo albus albus est faciunt; quod si de 64.0574C| eodem homine albo rursus album praedicare velis, verum est; quocirca et si jungas, erit igitur praedicatio, homo albus albus albus est, atque hoc in infinitum. Rursus si quis de aliquo homine dicat quoniam ille homo musicus est, si verum dicat adjiciatque quoniam idem homo ambulans est, verum dicit, si jungat quoniam ille homo ambulans musicus est. Sed si verum est de aliquo homine praedicare quod sit ambulans musicus, de ambulante autem musico verum est dicere quoniam musicus est, erit ille homo ambulans musicus musicus, sed de eodem verum est dicere quoniam ambulans est, verum erit igitur de eo rursus dicere quoniam homo ambulans ambulans musicus musicus est. Amplius quoque Socrates Socrates est, et rursus homo, erit igitur Socrates Socrates 64.0574D| homo; sed et bipes, erit igitur Socrates Socrates homo bipes; sed de Socrate verum est dicere quoniam Socrates homo bipes est, sed cum dixi hominem, de eo jam et bipedem dixi, omnis enim homo bipes est; verum est ergo de eo dicere quoniam bipes est, sed verum erat dicere quoniam Socrates Socrates homo bipes est; vera igitur praedicatio erit, Socrates Socrates bipes bipes homo est. Sed rursus hominem dixi, atque in eo aliud bipes nominavi, omnis enim homo bipes est. Socrates igitur homo bipes bipes bipes est, et hoc in infinitum protracto superflua loquacitas invenitur; non igitur fieri potest ut modis omnibus quidquid extra dicitur, id junctum vere praedicetur.

64.0575A| Quoniam ergo si quis simpliciter dicat complexiones fieri, plurima inconvenientia contingit dicere, manifestum est. Quemadmodum autem ponendum sit nunc dicimus. Eorum igitur quae praedicantur, et de quibus praedicantur quaecunque secundum accidens dicuntur, vel de eodem, vel alterum de altero, haec non erunt unum, ut homo albus est et musicus, sed non est idem musicum et album; accidentia enim sunt utraque eidem, nec si album musicum verum est dicere, tamen erit album musicum unum aliquid, secundum accidens enim album musicum dicitur. Quare non erit album musicum unum aliquid, quocirca nec citharoedus bonus simpliciter, sed animal bipes, non enim sunt secundum accidens. Amplius nec quaecunque insunt in alio. Quare neque album frequenter, neque homo, homo animal est 64.0575B| vel bipes; sunt enim in homine animal et bipes.

Quae superius comprehendit, ea nunc apertissima ratione determinat dicens, de his solis extra praedicatis veraciter non posse unam praedicationem fieri veram, si conjuncta sint, quaecunque aut accidentia sunt eidem, aut cum unum alii accidit, accidens aliud de illo accidenti praedicatur. Si quis enim de Socrate dicat quoniam Socrates citharoedus est, rursus Socrates bonus est, si utraque vere praedicet, duo accidentia de uno subjecto praedicavit, id est de Socrate. Quocirca non potest ex his fieri una praedicatio, ut dicatur, Socrates citharoedus bonus est; rursus si de Socrate praedicetur musicus, sit enim Socrates musicus; de musico autem si praedicetur albus, et hoc fortasse sit verum, non tamen jam necesse 64.0575C| est musicum album esse. Si enim sit musicus Socrates, si de eodem musico albus praedicetur, praedicatur quidem de Socrate subjecto musicus, de musico autem quod est accidens praedicatur album, rursus aliud accidens. Ergo non potest hic una fieri vera propositio, ut dicatur: Socrates albus musicus est, neque enim semper musicus albus esse potest, sed hanc naturam habent accidentia, ut veniant et recedant; ergo si ejus qui musicus albus est, in sole stantis cutem calor fuscaverit, non erit quidem albus cum sit musicus. Quocirca neque tunc cum vere praedicabatur, quoniam Socrates musicus albus est, neque tunc fuit vera rectaque praedicatio, non enim habet naturam permanendi accidens ut semper vere praedicetur. Ratio autem verborum sic constat. 64.0575D| Quoniam igitur si quis, inquit, dicat omnino quomodolibet complexiones fieri, id est, ut quod sigillatim praedicaveras, hoc complexum connexumque proponas, plurima inconvenientia dicere contingit. Multa enim concurrunt impossibilia, sicut supra ipse monstravit tunc, quando ad nimiam loquacitatem perduxit eos, eadem frequenter nomina repetentes. Quemadmodum ponendum est nunc dicimus, id est, quemadmodum autem debeant, quae sigillatim vere dicuntur juncta praedicari, nunc, inquit, dicimus. Omnia, inquit, quae praedicantur de aliquo, et rursus de quibus alia praedicantur duplici modo sunt, aut enim accidentia sunt, aut substantialia, et aliae quidem praedicationes sunt secundum 64.0576A| accidens, quoties aut accidentia duo de substantia, aut accidens de accidenti alicujus substantiae praedicatur; alia vero non secundum accidens, quoties aliquid de aliquo substantialiter dicitur. Eorum igitur quaecunque secundum accidens dicuntur, eorum vel si duo sunt accidentia, et de eodem praedicentur, vel si alterum accidens de altero accidenti dicatur, ex his non potest una fieri praedicatio, neque erit unum si juncta sint, ut homo et albus est, et musicus, album enim musicum, quoniam in unam formam non concurrunt, non faciunt unam propositionem. Non enim idem est album et musicum, utraque enim eidem sunt accidentia, non tamen idem sunt. Nec si album de musico praedicemus, id est accidens de accidenti, et hoc verum sit, non tamen necesse est 64.0576B| id quod musicum est esse album, neque enim est unum aliquid. Accidenter enim id quod musicum est album est; quoniam enim idipsum cui musicum accidit album est, idcirco musicum album dicitur. Non est autem idem musicum album. Quocirca eadem ratione tenetur, ut non possit idem esse citharoedus bonus, nec in unum corpus conjuncta, faciant unum aliquid, quanquam sigillatim vere praedicentur. Quod si quis aliquid substantialiter praedicet, duasque res sigillatim dicat, possunt in unam propositionem redire, quae substantialiter vere sejunctae separatimque ponuntur; homo enim, cum et animal sit et bipes, est animal bipes, et fit ex his una praedicatio. Nam neque animal secundum accidens inest homini nec bipes, quod per hoc ostendit quod ait, 64.0576C| sed animal bipes; non sunt enim secundum accidens. Addit quoque illud, quoniam nec ea juncta recte ponuntur, quaecunque vel latenter vel in prolatione in aliquo terminorum continentur, qui in propositione positi sunt. Idcirco enim de homine albo non debet dici albus, ut veniat praedicatio homo albus albus, quoniam jam in homine albo continetur album. Rursus de homine idcirco non debet praedicari bipes, quoniam licet non sit prolatum, tamen qui homo est bipes est. Sed de homine si quis bipes praedicet, de re duos habente pedes, neque hac differentia quod est bipes, praedicat bipes. Quocirca erit hic quoque homo bipes bipes, homo enim bipes continet intra se, et qui dicit hominem cum sua differentia dicit. Si quis ergo adhuc praedicet bipes, de 64.0576D| re duos habente pedes, bipedem praedicavit. Erit ergo homo bipes bipes, sed ita praedicari non debet. Continetur enim in homine bipes, ad quod si rursus bipes praedices, molestissimam facies repetitionem. Hoc enim est quod ait: Amplius nec quaecunque insunt in alio, id est continentur, aut prolatione, ut in eo quod est homo albus, continetur in eo albus, quoniam prolatione jam dictum est, aut potestate et vi, ut in eo quod est homo continetur bipes, quanquam dictum penitus non sit.

Verum autem est dicere de aliquo et simpliciter, ut ...

Verum autem est dicere de aliquo et simpliciter, ut quemdam hominem hominem, aut quemdam album hominem, hominem album. Non autem semper, sed quando in adjecto aliquid quidem oppositorum inest. 64.0577A| Quod consequitur contradictio, non verum, sed falsum est, ut hominem mortuum, hominem dicere, quando autem non inest, verum est.

Haec quaestio superiori contraria est. Illic enim quaerebatur si quae sigillatim praedicarentur, an semper vere eadem conjuncta compositaque dicerentur; hic autem converso ordine id quaerit, an ea quae composita vere praedicantur, sigillatim dicta vere dicantur. Post obitum enim Socratis possumus dicere, hoc cadaver, homo mortuus est, et hominem mortuumque jungentes, unam inde veram praedicationem facere. Solum autem hominem dicere cadaver, illud non est verum. Rursus eumdem Socratem vivum verum est dicere quoniam animal bipes est, et sigillatim verum est dicere quoniam animal est. 64.0577B| Quare quaeritur quae sit hujus quoque differentia praedicationis, ut cum conjuncta dicantur, et vere de subjectis praedicantur, alias quidem et extra dici vere possint, alias vero praeter illam conjunctionem, simplicia si dicantur, falsa sunt. Hoc autem quasi dubitans dixit. Ita enim legendum est, quasi si dubitans diceret sic: Verum est autem dicere de aliquo compositum conjunctum quod aliquid, ut de aliquo homine hominem, aut de aliquo albo album, ita ut extra horum aliquid simpliciter praedicetur, an certe non semper. Et dat regulam qua pernoscamus an quae composita dicuntur, eadem sigillatim dici possint, an minime. Quoties enim talia sunt quae praedicantur cum alio, ut in se non habeant contradictionem, praedicata possunt dici et separata veraciter. 64.0577C| Quod si habeant in se contradictionem aliquam, quae praedicantur et composita dicuntur, separata vere praedicari non possunt, ut ea quae dicit cadaver, hominem mortuum vere dicit, solum autem dicere hominem vere non potest. Idcirco quoniam prius cum conjunctione praedicavit dicens, hominem mortuum, mortuusque adjacet hominis praedicamento, cum homine enim praedicatum mortuum, contradictionem tenet contra hominem. Est enim homo animal, mortuus vero non animal; ergo mortuus et homo contradictionem quamdam inter se habent. Illud enim est animal, illud vero non animal. Quocirca quoniam inter se habent haec quamdam contrarietatem, separatus homo de mortuo homine, solus non dicitur. Eodem quoque modo est si quis dicat manum esse 64.0577D| marmoream statuae, verum dicit; solum autem manum dicere eam quae statuae est, falsum est. Habet enim manus potestatem dandi accipiendique, sed illa marmorea non habet. Ergo est quaedam contradictio inter manum et manum marmoream, quod illa dare atque accipere potest, illa non potest. Haec enim sibi opponuntur contradictionis modo. Ergo quotiescunque tale aliquid praedicatur, ut homo de cadavere, cui tale aliquid conjunctum sit atque adjacet, quod faciat contradictionem contra praedicatum, ut hic adjacet mortuus homini. Simulque praedicatur de cadavere, ut faciat contra ipsum hominem contradictionem, eam quae in se contineat, non potest separari vera praedicatio, ut sigillatim dicatur. Si 64.0578A| vero non sit ista contradictio, potest, ut in eo quod est Socrates, animal bipes est, animal et bipes nulla contradictione opponuntur. Quocirca potest de eo et animal sigillatim atque simpliciter et bipes dici, sensus quidem est hujusmodi. Ordo autem se sic habet, dubitans enim dixit. Verum est autem aliquid dicere de aliquo composite et connexe, et rursus simpliciter, ut quemdam hominem aut quemdam album hominem, an certe non semper, sed tunc quando in adjecto, id est in eo quod adjectum cum aliquo praedicatur, inest aliquid oppositorum talium quaecunque consequitur contradictio, id est, quam oppositionem mox consequitur contradictio, ut oppositionem hominis et mortui sequatur contradictio, animal scilicet et non animal. Si igitur sic sint, non 64.0578B| est simpliciter verum praedicari, sed falsum, ut hominem mortuum, quem conjuncte vere dicere possis, eumdem hominem solum non vere praedicabis. Quando enim haec oppositio in his quae praedicantur non est, verum est quod conjuncte praedicaveris, et simpliciter praedicare. Adjectum est autem in quo venit aliquoties oppositio hujusmodi, ut in eo quod est homo mortuus, mortuus adjicitur homini. Aliter enim vere homo de cadavere non potest praedicari.

Vel etiam, quando inest, semper non verum est, ...

Vel etiam, quando inest, semper non verum est, quando vero non inest, non semper verum est, ut Homerus est aliquid, ut poeta, ergo etiam est, an non. Secundum accidens enim praedicatur esse de Homero, quoniam est poeta, sed non secundum se praedicatur de Homero, quoniam est.

64.0578C| Quoniam supra dixerat, quando esset in adjecto contradictio, non esse verum simpliciter praedicare, quando vero non esset, verum esse quod conjuncte diceretur, simpliciter dicere, hoc ipsum quoniam videbatur in aliquibus non esse verum, consequenter emendat. Ait enim verum esse illud quod supra dictum est, quandocunque in adjecto esset aliqua contradictio, non esse verum simpliciter praedicare, quod conjuncte diceretur, quando autem non inest contradictio, non semper verum est praedicare simpliciter, quod conjuncte vere diceretur, sed aliquoties quidem verum, aliquoties autem falsum. Hujus rei tale exemplum est cum dico: Homerus poeta est, est et poeta conjuncte de Homero vere praedicavi. Sin vero dixero Homerus est, falsum est, quanquam 64.0578D| non sit aliqua contradictio inter est et poetam, neque in adjecto est ulla talis oppositio quam consequatur contradictio; cur autem hoc eveniat, talis ratio est. De Homero enim poetam quidem principaliter praedicamus, cum dicimus: Homerus poeta est. Est autem verbum de poeta quidem praedicamus principaliter, de Homero autem secundo loco. Non enim idcirco praedicamus esse, quia Homerus est, sed quia poeta est. Sublato igitur eo quod principaliter praedicatur, id est poeta, licet nullam contradictionem habeat est, quod adjacet poetae, contra poetam, non fit vera praedicatio, dicendo: Homerus est. Secundum accidens enim est praedicatur, non principaliter. Sublata autem principali praedicatione, 64.0579A| quod secundum accidens praedicabatur, falsum continuo reperitur; quod autem addidit:

Quare in quibuscunque praedicatis contrarietas non ...

Quare in quibuscunque praedicatis contrarietas non inest, si diffinitiones pro nominibus dicantur, et secundum se praedicatur, et non secundum accidens, in his aliquid et simpliciter verum erit dicere. Quod autem non est, quoniam opinabile est, non est verum dicere esse aliquid; opinatio enim ejus est, non quoniam est, sed quoniam non est.

Ea quae supra dixit una ratione colligit dicens: Quaecunque eo modo praedicantur, ut neque in nominibus neque in diffinitionibus propriis aliquam tenent contrarietatem, haec et extra simpliciterque praedicata vera sunt, ut in eo quod est mortuus atque homo, haec quidem nominibus nullius contrarietatis contradictionisve 64.0579B| sunt. Sed si horum pro nominibus diffinitiones sumantur, mox contrarietas oppositionis agnoscitur. Si quis enim hominis diffinitionem dederit, dicit esse animal rationale. Si quis mortui, dicet esse corpus vita privatum atque inanimatum, atque ex hoc tota vis contradictionis apparet. Quocirca si sumantur diffinitiones pro nominibus, et in his aliqua contrarietas inesse videbitur, vel si secundum accidens aliquid praedicetur, ut est de Homero, cum de poeta principaliter praedicetur, non praedicabuntur simpliciter vere quaecunque composita praedicabantur. Quod si neque contrarietas ulla sit, et per se praedicentur et non per accidens, quidquid composite vere dicitur, hoc et simpliciter vere praedicatur. Quoniam autem fuerunt quidam qui hoc ipsum quod non est, 64.0579C| esse dicerent, totum syllogismum his propositionibus conjungentes: Quod non est, opinabile est; quod autem opinabile est, est; igitur est quod non est. Hoc ergo dicit, si verum est praedicare, inquit, de eo quod non est, quoniam opinabile est, est quidem verbum de opinabili praedicamus, de eo autem quod non est, secundum accidens. Quoniam enim quod non est opinabile est, idcirco secundo loco de eo quod non est, verbum est praedicamus. Quare non possumus simpliciter dicere esse quod non est. Idcirco enim opinabile est, quia non est. Scibile enim esset, si per se esset, non opinabile, sicut Homerus idcirco esse dicitur, quia poeta est, non quia per se est. Vel certe idcirco dicitur Homerus esse poeta, quia poesis ipsius exstat et permanet, 64.0579D| sicut aliquos in filiis saepe vivere dicimus. Quocirca id quod non est, idcirco esse dicitur opinabile, quoniam ipsius est opinatio. Non autem quoniam id quod non est, per se aliquid esse potest. His igitur ante perstrictis atque ordine terminatis, ad propositionum modos rem in dialectica utilissimam de propositionibus tractatum disputationemque convertit. Restat nunc de propositionum modis oppositionumque disserere. Multis enim dubitatum est rationibus an idem modus esset propositionum sine modo propositarum, qui illarum quoque quae propriis modis et qualitatibus terminantur; inchoat autem de his rebus dubitationem sic. 64.0580A|

DE ENUNTIATIONIBUS MODORUM POSSIBILIS, CONTINGENTIS, IMPOSSIBILIS, ET NECESSARII. His vero determinatis, perspiciendum est quemadmodum ...

His vero determinatis, perspiciendum est quemadmodum sese habent affirmationes et negationes ad se invicem, hae scilicet quae sunt de possibili esse et non possibili, de contingenti et non contingenti, de impossibili et necessario, habent enim aliquas dubitationes.

Omnis propositio aut sine ullo modo simpliciter pronuntiatur, ut Socrates ambulat, ut dies est, vel quidquid simpliciter et sine ulla qualitate praedicatur. Sunt autem aliae quae cum propriis dicuntur modis, ut est, Socrates velociter ambulat. Ambulationi enim Socratis modus est additus, cum dicimus eum velociter ambulare, quomodo enim ambulat, significat id quod de ambulatione ejus velociter praedicamus. 64.0580B| Similiter autem si quis dicat, Socrates bene doctus est, quemadmodum sit doctus ostendit, nec solum doctus dixit, sed modum quoque doctrinae Socratis adjunxit. Sed quoniam sunt modi alii per quos aliquid fieri posse dicimus, aliquid non posse, aliquid necesse esse, aliquid contingere, quaeritur in his quoque quemadmodum fieri contradictionis debeat oppositio; in his enim propositionibus quae simpliciter et sine ullo modo praedicantur, facile locus contradictionis agnoscitur. Hujus enim affirmationis quae est, Socrates ambulat, negatio si ad verbum ponatur, ut est, Socrates non ambulat, rectissime oppositione facta ambulare a Socrate disjunxit. Rursus hujus propositionis quae est, Socrates philosophus est, si quis ad est verbum negationem ponat, 64.0580C| integram faciet negationem dicens: Socrates philosophus non est, neque enim fieri potest ut ad aliud in simplicibus affirmationibus negatio ponatur, nisi ad id verbum quod totius vim continet propositionis. Si quis enim in hac propositione quae est, homo albus est, non dicat fieri negationem eam quae est homo albus non est, sed potius homo non albus est, hoc modo falsum ostenditur propositum, per lapidem. Interrogetur enim de eo an lapis ille homo albus sit, ut si ille negaverit ponens negationem ejus quae est, homo albus est, eam quae dicit, homo non albus est, dicatur ei; si non est de hoc lapide vera affirmatio, quae dicit homo albus est, vera erit de eo negatio, scilicet ea quae dicit, homo non albus est; sed haec quoque falsa est. Omnino enim lapis homo non est, 64.0580D| atque ideo de eo non poterit praedicari quoniam homo non albus est. Quod si neque affirmatio neque negatio de eo vera est, hoc autem impossibile est, ut contradictoriae affirmationes et negationes de eodem praedicatae utraeque falsae sint. Constat ejus affirmationis quae dicit, homo albus est, non esse illam negationem quae dicit, homo non albus est, sed potius eam per quam proponitur quoniam homo albus non est. Nusquam igitur alibi ponenda est negatio in his quae simpliciter et sine modo aliquo ponuntur, nisi ad verbum quod totam continet propositionem, de his autem sufficienter supra jam diximus. In his autem in quibus modus aliquis apponitur, dubitatio est an ad modum illum ponatur negativa particula, an 64.0581A| locum suum servet ad verbum, sicut in his quoque propositionibus fiebat, quae simplices et sine ullo modo proponuntur. Nam si servet locum suum negativa particula, ut ponatur ad verbum, proprietas contradictionis excidit, et verum inter se falsumque non dividit. Modus enim quidam est faciendi aliquid, quoties dicimus aliquid possibile esse, vel necesse esse, vel quidquid hujusmodi est. Ergo si quis me dicat nunc posse ambulare, idemque neget negationem ponens ad verbum quod est ambulare, dicatque me posse non ambulare, affirmatio et negatio contradictoriae de eodem dictae, verae simul invenientur. Me namque et ambulare posse et non ambulare manifestum est. Quod si in hoc modo possibilitatis non recte verbo particula negativa conjungitur, etiam in his quoque 64.0581B| quae nullam habent differentiam, an ad modum, an ad verbum negatio ponatur, custodienda est talis oppositio quae huic speciei propositionum conveniat, quae cum modo proferuntur, ut in hac propositione quae dicit, Socrates velociter ambulat, sive quis ita neget, Socrates velociter non ambulat, ad verbum ponens negationem, sive sic, Socrates non velociter ambulat, modo negativam particulam jungens, prope simile esse videbitur; dividit enim cum affirmatione veritatem falsitatemque utroque modo aptata negatio. Sed quoniam sunt plures modi in quibus si ad verbum jungatur particula negativa, non est negatio superius enuntiatae affirmationis. Idcirco servanda est in omnibus secundum modum propositionibus ista proportio, ut uno eodemque modo cunctarum fieri oppositiones 64.0581C| dicantur, ut in illis quidem negatio quae simplices sunt, rem neget. In his autem quae cum modo sunt, modum neget, ut in eo quod est, Socrates ambulat, rem ipsam, id est ambulat, neget, adimatque propositio dicens, Socrates non ambulat. In his autem quae cum modo sunt, rem quidem esse consentiat, modum neget, ut in ea propositione quae dicit, Socrates velociter ambulat, negatio dicat, Socrates non velociter ambulat, ut sive ambulet, sive non ambulet, nulla sit differentia. Modum autem, id est velociter ambulandi, perimat ex adverso constituta negatio, quanquam hoc in quibusdam non fit; simul enim cum modo ipso et rem perimi necesse est, ut in eo quod est, Socrates potest ambulare, Socrates non potest ambulare, et modum et rem modo ipsi 64.0581D| conjuncta particula negationis intercepit; sed hoc in his fere evenit in quibus non fieri quidem aliquid dicitur, et actus ipsius non additur modus, sed potius faciendi in futuro modus, ut si quis dicat Socratem ambulare posse, non quod jam ambulet, sed quod eum scit ambulare possibile, hic si possibili negatio conjungatur, etiam rem ipsam tulisse videbitur de qua illa possibilitas praedicabatur. Si quis autem dicat quoniam Socrates velociter ambulat, facere eum aliquid dicit, modumque illi actui jungit, ut quemadmodum illud faciat, quod facere dicit, quilibet agnoscat, in his res quidem permanet, modus autem subruitur, ut supra dictum est. An certe illud magis verius est dicendum, quod semper hujusmodi propositiones 64.0582A| modum quidem auferunt, rem vero de qua modus ille praedicatur, non perimant et in quibus ponitur res, ut in eo quod est Socrates velociter ambulat, et in quibus praedicatur actus ipse et praesens, quia fiat atque agatur, manifestum est modum quidem subrui, rem vero quae fieri dicitur permanere, ut cum dicimus, Socrates non velociter ambulat. Ambulare enim eum quidem non subtractum est, sed tantum haec negatio velocitatem ab ambulatione disjunxit. In his autem quae possibilitatem aliquid in futuro faciendi per modum ponunt, nullus omnino actus ponitur, sed tantum modus; ad quem modum juncta negatio modum quidem perimit. Sed res illa de qua modus praedicabatur non permanet, idcirco quoniam nec tunc cum praedicabatur cum modo aliquid fieri 64.0582B| agive propositum est, ut si quis dicat Socratem possibile esse ambulare, positus quidem modus est, res vero actu constituta non est. Non enim dictum est quoniam ambulat, sed quoniam eum possibile est ambulare. Hanc ergo possibilitatem tollit negatio in propositione quae dicit, Socratem non possibile est ambulare. Sed in eadem propositione res de qua dicebatur modus ille non permanet; hoc autem idcirco evenit, quia nec in affirmatione quidem posita est res de qua praedicatus est modus. Atque ideo non a negatione perempta est res, quippe quam negatio positam invenit, sed tantum modum, qui etiam ab affirmatione constitutus est. Magna autem distantia est an ad modum negatio ponatur, an ad verbum. Nam si ad verbum ponatur, praedicatum a subjecto disjungitur, 64.0582C| ut est, Socrates non ambulat. Nam ambulat, quod est praedicatum a subjecto quod est Socrates, divisum est. Sin vero ad modum ponatur non, praedicatum a subjecto dividitur. Sed a praedicatione potius disjungitur modus, ut in eo quod est, Socrates non velociter ambulat, non ambulationem a Socrate propositio ista disjungit, sed velocitatem ab ambulatione, id est modum a praedicato, et hoc in his facilius evidentiusque apparet, quaecunque ita praedicantur, ut et fieri et non fieri posse dicantur. Oportet autem quid sit possibile, quid necessarium, quid in esse diffinire, eorumque significationes ostendere, quod nobis ad hujus loci subtilitatem proderit, quem tractamus, et superiora quaecunque de contingentibus dicta sunt, magis liquebunt, et Analyticorum 64.0582D| mentem nobis apertissima luce vulgabit. Quatuor modi sunt quos Aristoteles in hoc libro de Interpretatione disponit. Aut enim aliquid esse dicitur, aut contingens esse, aut possibile esse aut necesse esse. Quorum contingens esse et possibile esse idem significat, nec quidquam discrepat dicere, posse cras esse circenses. Et rursus contingere cras esse circenses, nisi hoc tantum, quod possibile quidem potest privatione subduci, contingens vero minime. Contra enim id quod dicitur possibile esse, et negatio possibilitatis infertur aliquoties, ut est non possibile est esse, et privatio, ut est impossibile esse. Namque quod dicimus impossibile esse, privatio possibilitatis est; in contingenti autem quanquam idem significet, 64.0583A| sola tantum opponitur negatio, nulla vero privatio reperitur; ut in eo quod est contingens, si hoc perimere volumus, dicimus non contingens, et haec negatio est. Incontingens autem nullus dixerit quod est privatio. Cum ergo contingens esse et possibile esse idem significent, multa in his diversitas est secundum Porphyrium quae sunt necessaria et inesse tantum significantia, et contingentia vel possibilia. Quod enim esse aliquid dicitur, de praesenti tempore judicatur. Si quid enim nunc alicui est, hoc esse praedicatur. Quod vero ita inest, ut semper sit et nunquam mutetur, illud necesse esse dicitur, ut solis motus, lunaeque cum terra obsistit, defectus. Quae autem contingere dicuntur vel possibilia esse, illorum neque secundum praesens, neque secundum aliquam 64.0583B| immutabilitatem speculamur eventum, sed tantum respicimus quantum contingentis propositio pollicetur. Quod enim posse esse vel contingere dicitur, nondum quidem est, sed esse poterit; sive autem eveniat, sive non eveniat, quia tamen esse potest, contingens et possibilis dicitur propositio: non enim ex eventu dijudicantur propositiones, sed potius ex significatione, hoc modo. Si quis enim dicat posse esse cras circenses, possibilis est contingensque affirmatio. Quod si cras sint circenses, non tamen est aliquid actu propositionis contingentis vel possibilis permutatum, ut necesse fuisse videatur, quod illa possibiliter promittebat. Quod si rursus non sint circenses, omnino nec sic aliquid permutatum est, ut necesse fuisse non esse circenses videatur. Non enim 64.0583C| (ut dictum est) secundum eventum ista judicantur, sed secundum propositionis potius ipsius promissum. Quod enim dicit, quisquis dixerit cras posse esse circenses, hoc (ut opinor) sive sint, sive non sint, nulla tamen interclusum est necessitate, ne non sint. Quare quatuor modorum duo quidem idem sunt, id est, contingens atque possibile, hi duo autem cum duobus reliquis, atque ipsi reliqui a se dissentiunt. Possibile enim et contingens distat ab ea propositione quae dicit aliquid esse; haec enim secundum possibilitatem futuri temporis affirmationem proponit, illa vero secundum praesentis actum. Utraeque vero, et ea quae esse, et ea quae possibile esse vel contingere significata necessaria propositione disjunctae sunt; necessitas enim non modo inesse vult aliquid, sed etiam immutabiliter 64.0583D| inesse, ut illud quod esse dicitur nunquam esse non possit. Quocirca consequentiae quoque ordinis evidenter apparent. Quod enim est necessarium, sine eo quod est esse, vel contingere esse, vel possibile esse non dicitur. Quidquid enim necessarium est, et est et esse potest; vel si esse non posset, non esset omnino. Quod si non esset, nec necesse esse diceretur. Quare omne necessarium et esse dicitur, et possibile est, sed non aeque omne quod est necessarium est; possunt enim quaedam esse, quae ut sint, non necesse est ut Socratem ambulare, vel caetera quae de separabilibus sumuntur accidentibus, nec rursus quod contingit esse vel esse possibile est, mox esse necesse est. Quare necesse esse quidem sequuntur esse 64.0584A| et possibilitas, sed neque esse neque possibile esse necessitas ulla consequitur. Rursus omne esse sequitur posse esse; quod enim est et potest esse. Nam si esse non posset, sine ulla dubitatione non esset; possibilem autem esse non consequitur esse. Quod enim possibile est esse, potest et non esse, ut me possibile est nunc quidem procedere, sed hoc mihi non est necesse. Non enim nunc procedo, quare gradatim omnis est consequentia, necesse est namque et esse sequitur et possibilitas. Rursus esse eadem sequitur possibilitas, possibilitatem autem nec esse sequitur, nec necessitas. Liquet ergo, quoniam duo modi sunt possibilium, unum quod jam sequitur necessitatem, alterum quod non sequitur ipsa necessitas. Nam cum dico, necesse est ut nunc sol moveatur, 64.0584B| hoc etiam possibile est cum dico, possibile est nunc me sumere codicem, non necesse est. Recte igitur ab Aristotele paulo post dubitabitur an sit illud possibile quod necessitati conveniat. Sed cum ad eadem loca venerimus, quid sibi ista possibilium similitudo velit, vel quemadmodum discerni possit, agnoscemus. Nunc autem quoniam affirmativarum propositionum consequentias explicuimus, negativarum rursus consequentias exploremus. Harum namque quatuor propositionum quae fiunt ex esse, ex necesse esse, ex possibili esse, et contingere esse, quatuor negationes sunt, non esse, non necesse esse, non possibile esse, non contingens esse. Sed quemadmodum affirmationes contingere esse et possibile esse eaedem erant secundum significationum similitudinem, 64.0584C| ita quoque negationes eaedem sunt; neque enim discrepat quidquam dicere non possibile est quam si enuntiet non contingit. Consequentiae autem se in affirmativis habebant hoc modo, ut necessarias propositiones sequerentur esse aliquid significantes atque possibiles. Eas autem quae esse aliquid dicerent, eaedem possibiles sequerentur, sed neque possibilibus, esse aliquid significantes, nec necessariae consentiebant. In negativis vero contra est: negationem enim possibilitatis sequitur, et ejus quae est esse aliquid significantis negatio et necessariae. Negationem vero necessarii neque ejus quod est esse, neque ejus quod est possibile esse, negatio sequitur. Disponantur enim in ordinem omnes hoc modo:

Possibile esse. Non possibile esse.
Contingens esse. Non contingens esse.

64.0584D|

Esse. Non esse.
Necesse esse. Non necesse esse.

Repetendum igitur breviter est affirmativarum consequentias, ut quemadmodum e converso sint in negativis evidentius patefiat. Esse sequitur possibilitas et contingentia. Possibilitatem vero et contingentiam esse non sequitur. Necesse vero esse sequitur et esse, et possibilitas et contingentia, possibilitatem autem et contingentiam nec esse sequitur nec necessitas. In negationibus vero e contrario est, non posse esse et non contingere esse sequitur non esse, quidquid enim non potest esse, non est; non esse autem non posse esse non sequitur, quod enim non est, non omnino interclusum est ut esse non possit. 64.0585A| Nunc enim ego Trajani forum non video, sed non est necesse ut non videam, fieri enim potest ut propius accedens, videam. Rursus non posse esse, et non contingens esse, nec non esse, sequitur nec non necesse esse. Quod enim non est, non videbit vere dici, quoniam illud esse non potest, sed potius quoniam potest non esse vel esse, quod est non necesse esse. Quod enim non esse potest, non videbitur vere dici, quoniam illud non necesse est esse, sed potius, quoniam illud necesse est non esse, id est, nullam essentiam habere. Negationem autem necessitatis, id est non necesse esse, neque non esse sequitur, neque non possibile esse. Me enim dum ambulo non necesse est ambulare, neque enim ex necessitate quisquam ambulat, nec rursus quod non est necesse, 64.0585B| id non potest fieri, quisquis enim ambulat non quidem ambulare illi necesse est, sed tantum potest. Atque ideo quod non est necesse esse, non omnino interclusum est ut esse non possit. Et de non contingenti eadem ratio est, diverso ergo modo quam in affirmationibus negativa conversio est. Illic enim necessitatem et essentia et possibilitas sequebatur; essentiam autem possibilitas, sed neque possibilitatem essentia vel necessitas, nec rursus necessitas essentiam sequebatur. Hic autem non esse, non possibile esse, et necesse non esse consequitur. Sed neque non necesse esse, non esse sequitur, neque utrasque possibilitatis negatio, quae non posse esse aliquid proponit. An magis illud dicendum est, quod sicut se in affirmationibus habet, ita quoque in negationibus, 64.0585C| ut Theophrastus acutissime perspexit? Fuit enim consequentia in affirmativis, ut necessitatem et esse consequeretur et possibilitas, possibilitatem vero nec esse sequeretur nec necessitas. Idem quoque penitus perspicientibus in negationibus apparebit, veniens namque negatio in necessario, faciensque hujusmodi negationem quae dicit, non necesse est esse, vim necessitatis infringit et totam propositionem ad possibile ducit, quod enim non necesse est esse, fracto rigore necessitatis ad possibilitatem perductum est, sed possibilitatem nec esse sequebatur nec necessitas. Recte ergo fractam necessitatem et ad possibile perductam, cum negatio dicit non necesse esse, nec non esse, nec non contingere esse consequitur. Rursus qui dicit possibile esse, si ei 64.0585D| disjunctio negationis addatur, tollit possibile, et ad necessitatis perpetuitatem negativa forma totam propositionem revocat, ut est non possibile, quod enim est possibile, non est adhuc, quando dicitur, sed in futuro, sic quidem negatio illius in necessitatem versa de eo quod est mutare non poterit, quod enim non possibile est esse, fieri non potest ut sit, quod autem fieri non potest ut sit, necesse est ut non sit. Ergo necessariam quamdam vim habet haec propositio in qua dicimus, non posse esse aliquid, sed necessitatem sequebatur et essentia et possibilitas. Non necesse autem esse ad possibilitatem respicit. Recte ergo non necesse esse, quod est etiam possibilitatis, sequitur propositionem quae dicit non posse 64.0586A| esse, quod est necessitatis. Alii ergo ordines propositionum sunt, vis tamen eadem, ut necessitatem cuncta sequantur, possibilitatem vero necessitas non sequatur. Hic oritur quaestio subdifficilis, nam si necessitatem sequitur possibilitas, non necesse autem possibilitati confine est, cur necesse esse non sequatur id quod dicimus non necesse esse? nam si possibilitas sequitur necessitatem, non necesse autem esse sequitur possibilitatem. Sequi debet necessitatem, ergo id quod non necesse est praedicamus. Quae hoc modo dissolvitur, non possibile esse, quanquam vim habeat necessitatis, differt tamen a necessitate, quod illa affirmativam habet speciem, illud vero negativam, sic etiam possibile esse et non necesse esse differunt, eo tantum quod illud est affirmativum, illud vero 64.0586B| negativum, cum vis eadem significationis sit. Sed necessitatem affirmatio possibilitatis et contingentis sequebatur, quanquam enim possibilitatem imitetur, eique consentiat id quod dicimus non necesse esse, tamen negatio quaedam est. Recte igitur affirmationem quae est necesse esse, non sequitur negatio per quam aliquid non necesse esse proponimus. Et hanc quidem hujus solutionem quaestionis Theophrastus vir doctissimus reperit. Nos autem his determinatis ad sequentia procedamus. Sunt enim, ut ipse Aristoteles ait, in bis multae dubitationes, sed totius textus plenissimum sensum primo ponamus, qui et si longus est, tamen ne intercisa videatur esse sententia, non gravabor apponere.

Nam si eorum quae complectuntur illae sibi invicem ...

Nam si eorum quae complectuntur illae sibi invicem 64.0586C| oppositae sunt contradictiones, quaecunque secundum esse et non esse disponuntur, ut ejus quae est, esse hominem negatio est, non esse hominem, non esse non hominem. Et ejus quae est, esse album hominem, negatio est ea quae est, non esse album hominem, sed non; esse non album hominem. Si enim de omnibus aut dictio est, aut negatio, lignum erit verum dicere, esse non album hominem. Quod si haec hoc modo, et quibuscunque esse non additur, idem faciet id quod pro esse dicitur, ut ejus quae est, ambulat homo, negatio est, non ea quae est, ambulat non homo, sed ea quae est, non ambulat homo, nihil enim differt dicere hominem ambulare, vel hominem ambulantem esse.

 Haec Aristotele subtiliter discutiente, illud oportet agnoscere, quod multum differt ipsius possibilitatis 64.0586D| vim naturamque diffinire, vel propriae scientiae qualitate concludere, et possibilem enuntiationem qualis esse debeat judicare. Namque possibilis cognitione illud solum perspicitur, an id quod dicitur, fieri possit nullo extrinsecus impediente causam, quod etiamsi accidat, nihil de statu prioris possibilitatis permutatur, verum ipsius possibilis enuntiationis dijudicatio plurimum differt, quod mox poterit ex ipsa de possibilibus enuntiationibus disputatione cognosci. Nam sicut non est idem hominis diffinitionem respondere quaerentibus, et ipsam diffinitionem alio termino diffinitionis includere, ita non idem est de possibili enuntiatione et quid ipsum possibile est tractare. Unde fit ut cum possibile atque contingens 64.0587A| idem in significationibus, sit diversum esse in enuntiationibus videatur. Supra namque docuimus possibilitatem et contingentiam ejusdem significationis esse, ut quod contingeret fieri, idem esset possibile, et quod possibile esset, idem quoque contingeret. Sed possibilis enuntiatio non est eadem quae contingens, neque enim si quis possibilem affirmationem proponat, eique opponat contingentem negationem, rectam faciet contradictionem. Si quis enim dicat, quodlibet illud esse possibile, alius respondeat negans rem illam contingere, licet quantum in significatione est priorem possibilitatem abstulerit, non tamen dicenda est contradictio, in qua alii termini in negatione, alii in affirmatione enuntiati sunt. Possibilis enim affirmatio de possibilitate negationem, 64.0587B| non de contingentia habere debebit. Idem quoque in contingentibus. Neque enim si quis aliquid contingere dixit, opponenda illi est possibilitatis negatio, licet idem sit possibile quod contingens. Constat ergo diversissimam esse rationem modi per se dijudicandi et enuntiationis, quae cum modo et qualitate praedicatur. Unde fit ut quanquam idem in significationibus possibilitas et contingentia sint, quasi diversa ab Aristotele in modorum ordine proponantur. Illud autem ignorandum non est, quod Stoicis universalius videatur esse possibile a necessario. Dividunt enim enuntiationes hoc modo. Enuntiationum, inquiunt, aliae sunt possibiles, aliae impossibiles. Possibilium aliae sunt necessariae, aliae non necessariae. Rursus non necessariarum aliae possibiles. Stulte atque 64.0587C| improvide idem possibile et genus non necessarii et speciem constituentes. Novit autem Aristoteles id possibile quod non necessarium esse potest. Eodem namque modo non dicitur possibile esse, quod vel ex falsitate in verum transit aliquando, vel rursus ex veritate in falsitate, ut si quis dicat nunc, quoniam dies est, verum dixerit, idem si hoc nocte praedicet, falsum est, et haec veritas propositionis in falsum est permutata. Sic ergo quaedam sunt possibilitates, ut eas esse et non esse contingat, quae non eodem modo dicuntur quemadmodum illae quae mutabilem naturam non habent, ut hae scilicet quas necessarias diximus, ut si quis dicat solem moveri, vel solem possibile esse moveri, hae nunquam ex veritate in falsitatem mutabuntur. Sed nunc de Aristotelis et Stoicorum dissensione 64.0587D| tacendum est. Illud tamen solum studiosius perquirendum est, quo loco sit ponenda negatio in his propositionibus, in quibus modus aliquis praedicatur, aut quae dicentur esse possibiles enuntiationes, contingentes et necessariae, et quaecunque cum modo sint propositiones. Illae veraciter esse secundum modum sicut aliae secundum esse dicentur, in quarum significationibus rei de qua praedicantur subsistendi qualitas invenitur, ut cum dico, Socrates bene loquitur, modus quidam est bene loquendi Socratis. Ergo sicut in his propositionibus, quaecunque cujuslibet illius rei subsistentiam promittunt, ad ipsam subsistentiam negatio ponitur, ut cum dicimus, Socrates est, ad esse aptatur negatio, cum negamus, Socrates 64.0588A| non est. Ita quoque in his quae modum subsistentiae dicunt, ad eum modum ponenda est negatio, qui ad illam subsistentiam videtur adjectus, ut cum dicimus, Socrates bene loquitur, modus ipsius rei est id quod praedicamus bene. Ad hunc ergo modum et qualitatem ponenda est negatio. Plures autem propositiones vel contingentes eas esse dicimus, in quibus ipse modus monstratur, et non potius esse de modo dicitur, sed modus de eo quod est esse. Cum enim dicimus, possibile est esse quidem, quiddam dicimus, quemadmodum autem sit additum est, id est possibile, ut non necessarium neque alio aliquo modo, nisi tantum secundum potestatem dicatur, fit ergo esse subjectum, praedicatum vero modus, vel contingens, vel possibile, vel necessarium, vel quilibet 64.0588B| alius. Atque hae quidem propositiones secundum modum dicuntur, in quibus de substantia nihil ambigitur. De modo autem et sola qualitate tractatur. Sin vero subjiciatur modus quidem, praedicetur vero esse, tunc de substantia rei quaeritur non de modo, ut si quis dicat, possibile est, ut ipsum possibile in rebus esse pronuntiet, huic propositioni nullus modus adjectus est. Cum enim dicimus, possibile est modum habere, hoc ita per se non dicimus, sed particulam propositionis ablatam, ita eam perspicimus quasi si cum propositione esset conjuncta, quam si cum propria propositione junximus, quali modo praedicetur apparet. Cum enim dicimus, possibile est, ut modum significet, particula propositionis est; quam si suo corpori aggregemus facientes aliquam 64.0588C| propositionem, quid modus ille profiteatur, agnoscimus, age enim id quod dicimus possibile est, conjungamus aliis praedicamentis, atque inde una enuntiatio conficiatur, dicamusque Socratem ambulare possibile est. Videsne modum in propositione possibile, ut etiam sive Socrates ambulet, sive non ambulet, posse eum tamen ambulare ex ipso propositionis modo quilibet agnoscat? Ita igitur de toto auferentes partem, possibilem enuntiationem quasi tota sit propositio speculamur, ut in his dictionibus fieri solet, quae pluralitatem determinant, ut si dubitamus contra omnis, an nullus ponatur, an non omnis, ita eas speculamur, quasi integras propositiones, quas determinationes propositionum esse manifestum est. Concludenti ergo dicendum est in 64.0588D| his quae modum praedicant, omnes aliae res subjectae sunt vel esse, vel ambulare, vel legere, vel dicere, vel quidquid aliud cum aliquo modo fieri dicentur, in his autem ubi modus ipse subjicitur, esse vero praedicatur, ut sit integra propositio, non est cum modo propositio. Sed ibi tantum de substantia modi proponitur, ut si quis dicat possibile est, quiddam in rebus dicit esse possibile, et rursus contingens est, quiddam in rebus dicit esse quod contingat, et rursus necesse est esse, quiddam dicit in rebus quod sit necesse, hic non de modo, sed de solo esse tractatur, quare quoties esse quidem subjicitur, modus autem praedicatur, ut cum dicimus, Socratem ambulare possibile est, ad modum jungenda negatio 64.0589A| est. Quoties vero modus subjicitur, esse autem praedicatur, ad esse ponenda negatio est, ut cum dicimus, possibile est, quia ita dicimus tanquam si diceremus possibilitas est, et cum dicimus contingens est, ita dicimus tanquam si diceremus contingentia est, ad esse ponenda negatio est, dicendumque est, possibile non est, quod idem valet tanquam si diceretur, possibilitas non est. Eodem quoque modo et de contingentia. Non autem perfecte speculantibus idem semper videri debet subjectum, quod primo loco reperiri dicitur. Id enim praedicatur semper, quod secundo loco praedicatur. In quibusdam enim verum est. In aliis vero ex significatione potius propositionum colligimus, qui terminus subjectus sit, qui vero praedicatus. Nam cum dico, homo 64.0589B| animal est, prius mihi necesse est hominem dicere, post praedicare animal, atque ideo subjectum dicitur homo, animal vero praedicatur. In his autem in quibus modus additur, sicut est cum dicimus, Socrates bene loquitur, idem valet tanquam si dicamus, Socrates bene loquens est, et hoc quidem bene prius dictum est, postea vero loquens est, et videtur esse quidem subjectum id quod dictum est bene. Praedicatum autem id quod dictum est, loquens est. Sed hoc falsum est, et hinc facillime potest inveniri, quod loquentem quidem eum esse nullus ignorat, quisquis audit Socratem bene loquentem esse, vim autem totius propositionis modus continet. In id enim intendendus est animus non si loquatur, hoc enim indubitatum est. Nam qui eum 64.0589C| bene dicit loqui, loqui quoque consentit. Quare ad modum intendendus est animus ad id quod dictum est bene. Socrates enim bene loquitur, quod dixit, loqui quidem non sufficit dicere, nisi etiam dicat bene. Continet ergo totam propositionem modus, sed rursus totam propositionem continet praedicatio, modus igitur in his propositionibus potius praedicatur. Concludendum igitur universaliter est, omnem modorum contradictionem non secundum esse verbum fieri, nec secundum id rursus verbum quod in se esse contineat, sed potius secundum modum. Continere autem in se verba id quod est esse dicuntur, ut cum dicimus loquitur, tantumdem enim valet tanquam si dicamus, loquens est. Quare quaecunque propositiones quemlibet illum in se retineant modum. 64.0589D| Dubitandum non est quin non ad id quod ponit esse, negatio juste applicetur. Sed potius ad eum modum quo aliquid esse fierive pronuntiet. Omnis namque cum modo affirmatio talis est, ut non intendere debeat animum auditor ad id quod esse dicitur. Sed ad id potius quomodo illud esse dicatur, ut cum dicimus, Socrates bene loquitur, non perspiciendum est an loquatur, sed potius illuc animi dirigenda intentio est quemadmodum loquatur. Hoc enim videtur continere totam propositionem. Ergo contra possibile esse, non est ea negatio quae dicit, possibile non esse, sed non possibile esse, eodem modo et contra eam quae dicit, contingere esse, non ea quae enuntiat contingere non esse, sed potius ea negatio est quae dicit, 64.0590A| non contingere esse. Idem quoque in necessariis impossibilibusque modis caeterisque quae nunc Aristoteles pro solita brevitate transgressus est, faciendum videtur. Sed quoniam commentationis virtus est, non solum universaliter vim sensus exprimere, verum etiam textus ipsius sermonibus ordinique connectere ea quae superius confuse dicta sunt, nunc per sermonum ipsorum ab Aristotele dictorum ordinem dividamus. His vero determinatis perspiciendum est, quemadmodum se habent negationes et affirmationes ad invicem, hae scilicet quae sunt de possibili esse et non possibili esse, contingere et non contingere, de impossibili et necessario. Habent enim aliquas dubitationes. Perspiciendum, inquit, est de affirmationibus negationibusque, qua ratione 64.0590B| videantur opponi. In his propositionibus quas quidam modus continet, ut in his quae sunt possibiles, vel contingentes, vel necessariae, vel impossibiles, vel verae, vel falsae, vel bene, vel male, vel quidquid aliqua qualitate praedicatur. Habent enim, in quit, aliquas dubitationes, et quas dubitationes habeant continuo eas subjicit. Nam si eorum quae complectuntur illae sibi invicem oppositae sunt contradictiones, quaecunque secundum esse vel non esse disponuntur. Sensus totus hujusmodi est, in omnibus complexionibus propositionum illa in his oppositio valet, quaecunque secundum esse vel non esse fit, ut cum dicimus, homo est, hujus negatio est, homo non est. Sed non ea quae dicit, non homo est, et rursus ejus quae proponit, est albus homo, illa negatio est 64.0590C| quae dicit, non est albus homo, non ea quae proponit, est albus homo, hoc ipsum autem quoniam ejus quae dicit, est homo albus, negatio est, quae dicit, non est albus homo, non ea quae proponit, est non albus homo, sic demonstrat. Si enim de omnibus aut dictio est, aut negatio, lignum erit verum dicere esse non album hominem. Breviter dictum est, sed ita posse videtur exponi, propositum, inquit, sit lignum, de quo duae enuntiationes dicantur, illud tamen nobis manifestum sit de omnibus, si affirmato vera est, falsam esse negationem, eam scilicet quae contradictoriae opponitur, et si vera negatio est, falsa affirmatio esse pronuntietur. Igitur de proposito ligno, quoniam lignum, hoc est, albus homo, hoc falsum est. Si igitur haec affirmatio falsa est, vera 64.0590D| debet esse ejus negatio. Si ergo ea est negatio affirmationis quae dicit, est albus homo, quae negat dicens, est non albus homo, haec negatio vere praedicatur de ligno dicente quolibet quod lignum, hoc est, non albus homo. Sed hoc fieri non potest. Perspicue enim falsum est lignum non album hominem esse. Quod enim omnino non est homo, nec non albus homo esse potest, falsae ergo sunt utraeque, et affirmatio quae dicit de ligno, quoniam lignum est albus homo, et negatio de eo quae dicit quoniam est non albus homo. Quod si sunt falsae utraeque, haec negatio illius affirmationis non est. Quaerenda est ergo alia quae cum ea dividat verum atque falsum. Qua in re nulla alia reperitur contra eam quae dicit, 64.0591A| est albus homo, praeter eam quae dicit, non est albus homo, nam si ea dicitur esse affirmationis hujus quae dicit, est albus homo, negatio quae enuntiat est non albus homo, erit ut de ligno de quo affirmatio dicta falsa est, vera sit enuntiata negatio, eritque de ligno verum dicere, quoniam lignum hoc est non albus homo, sed hoc impossibile est. Constat ergo eam propositionem quae dicit, est non albus homo, illius affirmationis non esse negationem quae proponit, est albus homo. Sed eam quae dicit, non est albus homo, negationem esse ejusdem affirmationis quae dicit, est albus homo. Videsne ergo ut prope in omnibus affirmationes et negationes secundum esse vel non esse fiant? Illa enim album quidem esse dicit, illa negat album non esse dicens, rursus illa dicit 64.0591B| hominem esse, illa vero negat dicens, hominem non esse, et in caeteris eodem modo est. Quod si hoc modo et in quantiscunque esse non additur, idem faciet quod pro esse dicitur, ut ejus quae est, ambulat homo, non ea quae est, ambulat non homo, negatio est. Sed ea quae est non ambulat homo. Nihil enim differt dicere hominem ambulare, vel hominem ambulantem esse. Nec hoc solum, inquit, in his evenire potest propositionibus, quae secundum esse vel non esse disponuntur, sed etiam in his quaecunque verbis talibus continentur, ut verba illa vim ejus, quod est esse concludant, ut est homo ambulat, in se continet esse. Idem enim est, ambulat quod ambulans est. Ad haec ergo verba quae in propositionibus esse continent aptanda negatio est. Si enim omnis 64.0591C| contradictio secundum esse vel non esse fit, haec autem verba esse propria significatione concludunt, quoniamque verba haec ita ponuntur tanquam si hoc ipsum esse poneretur. Manifestum est ad ea verba quae esse continent negationem poni oportere ad earum similitudinem propositionum, quae secundum esse vel non esse supra dicta ratione sibimet opponuntur. His ergo ante praedictis, quid inconveniens ex his possit esse prosequitur.

Quare si hoc modo in omnibus, et ejus quae est, ...

 Quare si hoc modo in omnibus, et ejus quae est, possibile est esse, negatio est, possibile est non esse, sed non ea quae est, non possibile est esse. Videtur autem idem posse et esse et non esse. Omne enim quod est possibile dividi, vel ambulare, et non ambulare, et non dividi, possibile est.

64.0591D| Superius demonstratum est quemadmodum in iis quae complectuntur enuntiationibus secundum esse potius, et non esse fierent oppositiones, nunc hoc dicit: Si hoc, inquit, in omnibus propositionibus faciendum est, ut earum contradictiones secundum esse et non esse ponantur, in iis quae aliquid possibile esse pronuntiat, non ea ponenda negatio est, ut dicat non possibile esse. Sed potius secundum non esse constituenda est, ut dicatur possibile non esse, negationem ejus esse quae dicit possibile esse. Sed si hoc, inquit, dicimus, affirmatio et negatio contradictoriae verum inter se falsumque non dividunt. Omne enim quod potest esse, idem etiam potest non esse. Quod enim potest dividi, idem potest non dividi, 64.0592A| et quod potest ambulare, idem potest non ambulare. Quae autem sit hujusmodi possibilitas per quam cum dicitur aliquid fieri posse, illud tamen relinquatur posse non fieri, consequenter explanat dicens:

Ratio autem est, quoniam omne quod sic possibile ...

Ratio autem est, quoniam omne quod sic possibile est, non semper in actu est. Quare inerit ipsi etiam negatio, potest igitur et non ambulare, quod est ambulabile, et non videri quod est visibile. At vero impossibile est de eodem oppositas esse veras dictiones. Non igitur ejus quae est, possibile est esse, negatio est, possibile est non esse. Contingit enim ex his aut idem ipsum affirmare et negare simul de eodem, aut non secundum esse et non esse, quae opponuntur, fieri affirmationes et negationes. Si ergo illud impossibile est, hoc erit magis eligendum. Est igitur negatio ejus quae 64.0592B| est possibile esse, ea quae est, non possibile esse, et non ea quae est, possibile non esse. Eadem quoque ratio est in eo quod est, contingens esse, etenim negatio ejus est, non contingens esse. Et in aliis quoque simili modo, ut in necessario et impossibili.

 Causa est igitur, inquit, cur id quod posse esse dicitur, idem possit non esse. Quod omne quod possibile dicimus, ita pronuntiamus, ut non semper in actu sit, id est non sit necessarium. Omne namque quod semper in actu est, necessarium est, ut sol semper movetur. Itaque illi semper agitur motus. Si quis autem me dicat ambulare posse, quoniam mihi ambulationis motus non semper agitur, et inest mihi aliquoties non ambulare, inest quoque illud ut vere de me dicatur posse me non ambulare, cum vere 64.0592C| pronuntiatur posse ambulare. Ergo quaecunque non semper in actu sunt, et posse esse et posse non esse recipiunt. Potest ergo quod est ambulabile, id est quod ambulare potest, non ambulare, et quod est visibile non videri. Quocirca docet non esse negationem ejus quae dicit, posse esse eam quae proponit posse non esse. Idcirco quoniam utraeque sunt verae, ut in iis quae (ut ipse ait) non semper actu sunt. Contingit enim unum ex utrisque quae Aristoteles dicit, aut idem ipsum dicere et negare simul de eodem, aut non secundum esse et non esse, quae opponuntur, fieri affirmationes et negationes, id est ut aut idem sint affirmatio et negatio sibique consentiant, si secundum esse et non esse in omnibus contradictio fit, ut est in eo quod est posse esse et posse non esse. 64.0592D| Idem enim utraeque sunt sibique consentiunt, et si quis dicit eam esse contradictionem, dicit consentire sibi contradictionem, quod impossibile est. Aut certe non in omnibus affirmationibus et negationibus secundum esse et non esse ea quae opponuntur, fieri affirmationes et negationes, id est non in omnibus affirmationibus et negationibus secundum oppositionem esse vel non esse, vel eorum verborum quae esse continent, fieri contradictionem. Si ergo, inquit, illud impossibilius est, hoc erit magis eligendum. Duo supra posuerat quae ex supradictis rationibus evenirent, at unum et idem dicere et negare simul de eodem, id est ut et dictio et negatio idem essent simul de eodem praedicatae sibique consentirent, aut 64.0593A| non secundum esse vel non esse contradictionem fieri. Sed videntur utraque quasi quodammodo inconvenientia esse, quippe cum illud unum etiam impossibile sit, ut affirmatio negatioque consentiant, illud alterum non secundum esse vel non esse fieri oppositiones, inconsentiens sit aliis propositionibus, in quibus hoc modo fieri contradictionem manifestum est. Nunc ergo hoc dicit, quoniam utrumque, inquit, inconveniens est, unum ex his erit eligendum, id est quod minus est impossibile, hoc sumendum est. Minus autem est impossibile, ut secundum esse et non esse non fiant oppositiones. Hoc enim nihil prohibet. Illud autem impossibilius est, ut affirmatio negatioque sibi consentiant, hoc igitur erit eligendum potius, id est has quae cum modo sunt propositiones 64.0593B| non eas habere oppositiones, quae secundum esse vel non esse fiunt, sed potius eas quae ad modum ponuntur. Non autem dixit ita impossibilius est, tanquam si alterum impossibile sit. Sed ad hoc potius retulit quod utraque quasi inconvenientia videntur, quorum unum etiam impossibile esse non dubium est, hinc quoque disposuit ordinem secundum modum aliquem pronuntiatarum propositionum, quae non secundum esse negationes ponunt, dicit enim: Est ergo negatio ejus quae est possibile esse, ea quae est, non possibile esse, negationem scilicet addens non ad esse verbum, sed ad modum quod est possibile, eamdem quoque rationem dicit esse et in contingentibus. Ejus enim quae est contingere esse, negatio est non contingere esse. Docet etiam 64.0593C| de necessario et impossibili idem sibi videri. Quae autem natura sit hujus oppositionis, licet breviter, veracissime tamen expressa est, de qua nos superius diutius locuti sumus; quod si quis perspicacius intendit illius intelligentiam loci, cum hac gradatim proficiscente expositione communicet.

Fiunt enim quemadmodum in illis esse et non esse ...

Fiunt enim quemadmodum in illis esse et non esse appositiones, subjecta vero res, hoc quidem album, illud vero homo. Sic hoc loco, esse quidem et non esse subjectum fit, contingere vero et posse, appositiones, determinantes quemadmodum in illis esse et non esse, veritatem et falsitatem, sic hic in eo quod est esse possibile, et esse non possibile. Ejus vero quae est, possibile est non esse, negatio est non ea quae est, non possibile esse, sed ea quae est, non possibile non esse. Et 64.0593D| ejus quae est possibile est esse, non ea quae est, possibile est non esse, sed ea quae est non possibile est esse. Quare et sequi sese invicem videbuntur hae, possibile est esse, possibile est non esse. Idem enim possibile est esse, et non esse. Non enim contradictiones sunt sibi invicem hujusmodi, possibile esse, et possibile non esse, sed possibile est esse, et non possibile est esse, nunquam simul in eodem verae sunt. Opponuntur enim. At vero nec possibile est non esse, et non possibile est non esse, nunquam simul verae sunt. Similiter autem et ejus quae est necessarium esse, negatio non est ea quae est, necessarium non esse, sed ea quae est, non necessarium esse. Ejus vero quae est necessarium est non esse, ea quae est, non necessarium non esse. Et ejus quae est 64.0594A| impossibile esse, non ea quae est impossibile non esse, sed non impossibile esse, ejus vero quae est impossibile non esse, ea quae est non impossibile est non esse.

Appositiones vocat praedicationes, dicit ergo in his propositionibus quae praeter aliquem modum dicuntur, praedicantur quidem semper esse et non esse, vel ea verba quae esse continent, subjiciuntur vero res de quibus illa praedicantur, ut album, cum dicimus album est, vel homo cum dicimus homo est. Atque ideo quoniam in his praedicatio totam continet propositionem, veritatem et falsitatem praedicatio illa determinat. Praedicatur autem esse vel aliquid quod esse continet. Jure secundum esse et non esse contradictiones ponuntur. In his autem, id est in quibus modus aliquis praedicatur esse quidem subjectum est, 64.0594B| vel ea verba quae esse continent. Modus autem solus quodammodo praedicatur, nam quod dicitur esse solum sine modo aliquo ipsius rei substantia pronuntiatur, et quaeritur in eo quodammodo an sit, idcirco esse ponente affirmatione dicit, negatio non esse. In his autem in quibus modus aliquis est, non dicitur aliquid esse, sed cum qualitate quadam esse, ut esse quidem nec affirmatio ambigat, nec negatio. De qualitate autem, id est quomodo sit, tunc inter aliquos dubitatur, atque ideo ponente aliquo quoniam Socrates bene loquitur, non ponitur negatio, quoniam bene non loquitur, sed quoniam non bene loquitur. Idcirco quoniam (ut dictum est) non ad esse vel ad ea verba quae esse continent, et propositionem totam constituunt, sed potius admodum intenditur animus 64.0594C| audientis, cum affirmatio aliquid esse pronuntiat. Si igitur hoc continet totius propositionis vim, quod autem propositionis vim continet praedicatur, et secundum id quod praedicatur semper oppositiones fiunt, recte solis modis vis negationis apponitur. His autem rationabiliter constitutis illud rursus exsequitur quod non modo contradictio non est posse esse et posse non esse, verum etiam hujusmodi propositiones, quae cum modo sunt positae, negationem tamen habent ad esse junctam, omnino negationes non sunt, sed affirmationes, possunt enim earum negationes aliae reperiri. Ait enim: Ejus vero quae est possibile non esse negatio est, non possibile non esse, in tantum, inquit, non est ulla contradictio ejus quae est posse esse et ejus quae est posse non esse, ut ea quae dicit posse 64.0594D| non esse, non esse negatio, sed potius affirmatio convincatur. Affirmatio autem affirmationi nunquam opponitur contradictoriae. Docetur autem esse affirmatio ea quae dicit, posse non esse quod ejus quaedam alia negatio reperitur, ea scilicet quae dicit, non posse non esse, simulque illud adjungit: Cum sint, inquit, hujus propositionis quae dicit, aliquid posse esse, duae quae videantur esse negationes, ea scilicet quae dicit posse non esse, et ea quae proponit non posse esse, hinc agnoscitur quae harum sit contradictoria contra eam quae dicit posse esse, affirmationem. Quae enim verum falsumque cum ea dividit, ipsa potius potest negatio esse quam ea quae illi consentit. Ei vero quae est, posse esse, consentit ea quae 64.0595A| dicit, posse non esse, ut supra jam docui; ea autem quae dicit, non posse esse, si falsa est, vera est quae dicit posse esse. Sed si haec rursus falsa est, vera est illa quae enuntiat non posse esse. Dividunt ergo hae veritatem falsitatemque, quod in singulis exemplis facile poterit inveniri. Age enim dicat quis me posse ambulare, ille verum dixerit. Si vero quis dicat, non posse me ambulare, mentitus est. Rursus si quis dicat posse solem consistere, mentitur. Si quis vero dicat non posse solem consistere, de ipsius nullus ambigit veritate. Dividunt ergo veritatem falsitatemque hae scilicet quae dicunt, posse esse et non posse esse, illae vero sese sequuntur quae dicunt posse esse et posse non esse. Quae ergo sibi consentiunt, contradictiones non sunt, quae autem veritatem falsitatemque 64.0595B| dividunt, ipsas esse contradictiones magis putandum est quod hoc ait: Quare et sese sequi invicem videbuntur. Quae autem propositiones sequantur sese dicit, id est possibile est esse et possibile non esse. Cur autem sese sequantur monstrat adjiciens: Non enim contradictiones sibi invicem sunt. Si enim contradictiones essent, nunquam sese sequerentur. Sed quae sint contradictiones declarat dicens: Sed possibile est esse et non possibile esse nunquam simul sunt. Cur autem nunquam simul sunt, non tacuit, ait namque: opponuntur enim. Nam idcirco nunquam simul sunt, quia veritatem falsitatemque dividunt, quoniam opponuntur. Docet quoque ejus propositionis quae dicit posse non esse illam esse negationem, quae proponit non posse non esse, et ex eadem vi ad hanc 64.0595C| propositionem transit. Dicit enim: At vero possibile non esse et non possibile non esse nunquam simul sunt, per quod ostenditur illam esse affirmativam, illam vero negativam. Universaliter enim quaecunque idem de eodem haec ponit, haec aufert, si illa sit affirmativa, illa negativa, et nihil aequivocationis, aut universalium determinationis impediat, contradictoriae sibimet opponuntur. Caetera jam ita ait, per se expedita sunt, ut longa expositione non egeant. Sed quaedam in eorum ordine permiscenda sunt, per quae id quod per se est lucidum, clarius monstretur. Prosequitur enim similiter caeteros modos, dicens quae propositiones quarum affirmationum non sint negationes et quae sint, et eis quas negationes esse dicit, ut affirmationes esse demonstret, alias negationes 64.0595D| opponit. Similiter autem, inquit, et ejus propositionis quae est necessarium esse, non est ea negatio quae dicit, necessarium non esse, haec enim affirmatio est, sicut mox negatione opposita comprobavit, sed potius ea negatio est ejus quae est necessarium esse quae dicit, non necessarium esse. Eodem quoque modo cuncta prosequitur dicens, ejus vero quae est, necessarium non esse, quam supra dixerit non esse oppositam ei quae dicit, necessarium est esse, illa negatio est quae proponit non necessarium non esse. Quaecunque enim negationem ad esse positam habent, illae si cum modo sunt, affirmationes esse putandae sunt. Ejus vero quae est, impossibile esse, non est ea negatio quae dicit, impossibile non 64.0596A| esse. Non enim admodum habet negativam particulam junctam, sed potius ea quae dicit, non impossibile esse, hae namque inter se verum falsumque dividunt, illius vero quae ad esse habet particulam negativam, quam affirmationem esse manifestum est, id est ejus quae dicit, impossibile non esse ea negatio est quae dicit, non impossibile non esse. Concludit etiam breviter id quod supra demonstravit dicens:

Universaliter vero (quemadmodum dictum est) esse ...

Universaliter vero (quemadmodum dictum est) esse quidem et non esse oportet ponere, tanquam subjecta, negationem vero et affirmationem haec facientem ad esse et non esse apponere, et has putare oportet esse oppositas dictiones, possibile, non possibile, contingens, non contingens, impossibile, non impossibile, necessarium, non necessarium, verum, non verum.

64.0596B| Universaliter, inquit, dicimus, sicut jam supra dictum est, in his propositionibus quae modos additos habent, esse et non esse subjecta potius fieri, modos vero praedicari, atque ideo ad unum quemlibet modum, id est secundum unum fieri debere affirmationem et negationem semper, ut sicut praedicatus modus affirmationem continet, ita negativa particula ad modum juncta totam hoc modo contineat negationem. Proponit autem eas quas putat esse oppositas dictiones hoc modo, possibile non possibile, contingens non contingens, impossibile non impossibile, necessarium non necessarium. Quod autem addit verum non verum, ad hoc pertinet, ut omnes modos includeret, vere enim modus quidem est sicut et bene, sicut velociter, sicut laete, sicut graviter, et 64.0596C| quicunque modi sunt, hoc modo facienda est contradictio, verum est, non verum est, non autem non est verum, velociter ambulare, non velociter ambulare, sed non illa quae dicit, velociter non ambulare. Concludenti ergo semper ad modum jungenda negatio est. Illae enim semper sibimet opponuntur, ut supra jam dictum est, quae secundum praedicationes habent negativas particulas junctas. Praedicantur autem in his modi, ut supra jam demonstravimus. Secundum modos ergo in his negatio posita integram vim contradictionis efficiet. Expeditis modorum oppositionibus de consequentia propositionum atque consensu habebitur subtilis utilisque tractatus. Si ergo possibile esse simpliciter diceretur, simplex et facilis propositionum videretur esse consensus, nec quidquam 64.0596D| in earum consequentia posse errari. Nunc autem quoniam dupliciter dicitur secundum diversos modos, non eadem propositionum sunt consequentiae. Quod autem dico tale est. Possibilis duae sunt partes, unum quod cum non sit, esse potest. Alterum quod ideo sit possibile, quod jam est, prior quidem pars corruptibilibus et permutabilibus propria est, mortalis enim Socrates poterat esse cum non fuit, sicut ipsi mortales qui sunt id quod ante non fuerant, potest enim homo cum non loquitur loqui, et cum non ambulat ambulare. Ergo haec pars secundum id dicitur quod jam quidem non est, esse tamen potest, illa vero alia pars possibilis quae secundum id dicitur, quod jam est aliquid actu non potestate, utrisque 64.0597A| naturis accommodatur, et sempiternis scilicet et mortalibus. Nam quod in sempiternis est, esse possibile est. Rursus quod est in mortalibus, nec hoc a subsistendi possibilitate discedit, sed tantum differt, quia id quod in aeternis est nullo modo permutatur et semper esse necesse est, illud vero quod in rebus mortalibus invenitur poterit et non esse, et ut sit non est necesse. Ego namque cum scribo inest mihi scribere. Quocirca et scribere mihi possibile est, sed quoniam ipse mortalis sum, non est haec potestas scribendi necessaria, neque enim ex necessitate scribo. At vero cum dicimus coelo inesse motum, nulla dubitatio est quin necesse sit coelum moveri, in mortalibus ergo rebus cum est aliquid et esse potest, et ut sit non est necesse, in sempiternis autem, 64.0597B| quod est necesse est esse, et quia est esse possibile est. Cum ergo possibilis principaliter duae sint partes, una quae secundum id dicitur quod cum non sit, esse tamen potest. Altera quae secundum id praedicatur quod jam est aliquid actu non solum potestate, hujusmodi possibile quod jam sit actu, duas ex se species profert, unam quae cum sit non est necessaria; alteram quae cum sit illud quoque habet, ut eam esse necesse sit. Nec hoc solius Aristotelis subtilitas deprehendit, verum Diodorus quoque possibile ita diffinit dicens, quod est aut non est. Unde Aristoteles id quod Diodorus ait non est, illud possibile putat, quod cum non fit fieri tamen potest. Quod autem dixit Diodorus, est id possibile, Aristoteles interpretatur, quod idcirco dicitur 64.0597C| esse possibile, quia jam est actu. Cujus possibilitatis modi duas partes esse docuimus: unam scilicet quam necessariam dicimus, alteram quam non necessariam praedicamus. Hujus autem non necessariae duae rursus partes sunt; una quae a potestate pervenit ad actum; altera quae semper actu fuit, aliquando res illa quae susceptibilis illius est fuit, et illa quidem quae a possibilitate ad actum venit, utriusque partis contradictionis susceptibilis est, ut nunc ego scribo, et ex potestate ad actum veni, et agens possum scribere. Ante enim quam scriberem erat mihi scribendi potentia. Sed ex potestate scribendi veni ad actum scribendi. Quare utraque mihi conveniunt et scribere et non scribere, possum enim et non scribere, possum et scribere, quae est quodammodo 64.0597D| contradictio. Atque ideo quaecunque a potestate ad actum veniunt, ea et facere possum et non facere, et esse et non esse, ut qui loquitur, quia ante potuit loqui quam loqueretur, et nunc ideo potest loqui quia loquitur, et potest loqui et potest non loqui. Alia vero quae nunquam antea potestate fuit, sed semper actu, aliquando res ipsa fuit quae aliquid potestate esse diceretur, ad unam rem tantum apta est, ut ignis nunquam fuit ante potestate calidus, ut postea calidus actu sentiretur, nec nix antea frigida potestate, post actu. Sed aliquando fuit ignis actu calidus, fuit et aliquando nix frigida actu. Quocirca hae potentiae non sunt aptae ad utraque. Neque enim ignis frigus incurrere, nec nix calidum unquam potest 64.0598A| efficere. Quare facienda a principio hujusmodi divisio est. Possibilis alia pars est quae cum non sit tamen esse potest. Alia vero quae actu est, et ideo possibile dicitur. Si enim esse non posset, nec esset omnino, hujus autem possibilitatis quae secundum illum dicitur modum, quod jam actu fit, duae partes sunt, una secundum id quod ex necessitate esse dicimus. Altera vero secundum id quod cum sit, non tamen esse ex necessitate aliquid arbitramur, hujus autem non necessariae potestatis duae sunt aliae partes, una quae quoniam ex potestate ad actum venit, et esse et non esse recipiet facultatem. Altera quae quia nunquam actum habere destitit, aliquando fuit id quod dicitur ei esse possibile, ad unam tantum partem apta est atque possibilis, ad eam scilicet quam 64.0598B| actu semper exercuit, ut igni calor vel nivi frigus, vel adamanti durities, vel aquae liquor. Sed nullus arbitretur ex necessariae possibilitatis specie esse id quod dicimus nunquam potestate fuisse, actus quosdam in quibusdam rebus, ut igni calorem, ipse enim exstingui ignis potest. In illis autem quae necessariae sunt, non modo qualitas a subjecta re discedere nunquam debet, quod videtur etiam in igni, a quo sua qualitas caloris non recedit, sed etiam illud quod subjecta illa substantia immortalis esse videatur, quod igni non accidit. Solem enim et caetera hujusmodi corpora quae superna sunt, et coelestia, immortalia peripatetica disciplina putat, atque ideo consentienter sibi docet solem necessario moveri, quod non modo a sole motus ille nunquam recedit, 64.0598C| sed ne sol quidem ipse esse desinet. His ergo praedictis id ad quod haec praemissa sunt, id est consequentia propositionum diligentius exsequenda est.

Consequentiae vero secundum ordinem fiunt ita ponentibus.

Consequentiae vero secundum ordinem fiunt ita ponentibus. Illi enim quae est, possibile est esse, sequitur illa quae est, contingens esse, et haec illi convertitur, et non impossibile esse, et non necessarium esse. Illi vero quae est, possibile non esse, et contingens non esse, ea quae est, non necessarium non esse, et non impossibile non esse. Illi vero quae est, non possibile esse, et non contingens esse, ea quae est, necessarium non esse, et impossibile esse. Illi vero quae est, non possibile non esse, et non contingens non esse, illa quae est, necesse est esse. Et impossibile non esse, consideretur autem ex subscriptione quod dicimus.

64.0598D| Haec Aristoteles consentienter his quae nos supra praemisimus addidit de consequentia propositionum, quae etsi manifesta sunt acute perspicientibus, tamen ne nos nihil huic quoque loco addidisse videamur, brevissima expositione ea percurrimus. Primum voluit demonstrare, quoniam quaecunque de possibili dicerentur, ea etiam de contingenti veracissime dici possunt, atque ideo ait illi quae est, possibile esse consequentem esse illam quae dicit, contingere esse. Et ne in his aliquid discrepans videretur, adjecit dicens, Et haec illi convertitur, ut intelligeremus quod esset possibile hoc contingere, et quod contingeret illud esse possibile, quare quae sibi convertuntur, ea aequalia sunt atque eadem. Quidquid ergo impossibile 64.0599A| dici potest, idem in contingenti praedicatur, haec ergo, id est contingens et possibile sequi dixit illam propositionem quae diceret, non impossibile esse, et eam quae necessarium negat, id est non necesse esse. Ait enim: Illi enim quae est possibile esse, illa quae est contingere esse, et haec illi convertitur, et ea quae est, non impossibile esse et non necessarium esse, tanquam si hoc diceret, et possibile esse sequitur contingentia. Et haec utraque sibi convertuntur, sed has sequitur non impossibile esse et non necessarium esse, hoc quam recte dictum sit neminem latet. Nam quod est possibile esse, id esse contingit, ut sit non impossibile esse. Nam si esset impossibile, non diceretur posse esse, quod ut non esset ratio impossibilitatis astringeret. Ergo id quod 64.0599B| potest esse, non impossibile est esse. Similiter autem non est necesse esse, id quod posse esse dicitur. Hoc autem idcirco evenit, quia id quod possibile praedicamus ad utramque partem facile vertitur. Nam et ut sit fieri potest et ut non sit. At vero necessitas et impossibilitas in alterutra parte constringitur. Nam quod impossibile est esse, esse nunquam potest. Porro autem quod necesse est esse, non esse nunquam potest. Ergo id quod negamus impossibile esse, consentire facimus possibilitati. Id autem quod negamus necessarium, rursus eidem naturae vim possibilitatis adjungimus, ut sit hoc modo dicendum, et ut verius loquamur, ita dicendum est, quod possibile est et esse potest et non esse. Rursus quod impossibile est esse, non potest esse, quod necesse 64.0599C| est, non potest non esse. Ergo si impossibilem enuntiationem negationis adjectione frangamus, dicentes non impossibile esse, illi partem possibilitatis adjungimus, in qua esse posse aliquid dicimus. Sin vero necessariae propositionis rigorem negatione minuamus dicentes, non necesse esse, illud evenit ut ad eam partem necessariam propositionem applicemus, quae in possibilitate est, ut possit non esse. Quare possibilitatem sequitur non esse impossibile, idcirco quia quod possibile est, fieri poterit, eamdem possibilitatem rursus sequitur propositio quae dicit, non necesse est esse, idcirco quia quod possibile est, poterit et non esse. Aliter idem dicimus, quod possibile est non est verum dicere, quoniam impossibile est, quia fieri potest. Rursus quod 64.0599D| possibibile est, non est verum dicere, quoniam necesse est. Potest enim quod possibile est esse, idem non esse. Quare si de possibilitate impossibilitas et necessitas recte dici non potest, eorum negationes possibilitati consentient, quae sunt non impossibile esse et non necessarium esse. Sed meminisse debemus eamdem semper in omnibus de contingenti et de possibili rationem esse. De eo scilicet possibili quod cum adhuc non sit poterit tamen esse aut non esse. Aliam rursus consequentiam dicit hoc modo: Illi vero quae est possibile non esse et contingere non esse, illa quae est non necessarium non esse et non impossibile non esse propter eamdem causam hanc quoque consequentiam dicit. Illi enim quae est possibile 64.0600A| non esse, et ei quae est contingere non esse illa consentire ait quae dicit, non necesse non esse, et non impossibile non esse. Hoc autem ideo, quia quod potest non esse, potest etiam esse. Et rursus quod contingit non esse, contingit esse. At vero quod necesse est non esse, illud non potest esse, quod autem impossibile est non esse, illud non esse non poterit. Quare a possibili utraeque discrepant. Namque possibilitati quae posse aliquid esse promittit, contrarium sentit ea quae dicit necesse esse non esse. Rursus quia possibilitas habet in se vim, ut id quod potest esse, possit et non esse, dissentit ab ea multumque discrepat quae dicit impossibile esse non esse. Quod si sit propositio quae praedicat necesse esse non esse, et rursus quae dicit impossibile esse non esse, a possibilitate 64.0600B| dissentiunt. Recte nimirum harum negationes possibilitati consentire creduntur. Possibiles autem propositiones voco hujusmodi quae vel in affirmatione vel negatione possibilitatem aliquam monstrant, altera parte non interclusa, ut quae dicit possibile esse aliquid ab hac non intercluditur ea per quam dici potest possibile esse non esse, vel si quis dicat possibile aliquid non esse, ab hac rursus interclusum non est, ut esse possit. Atque ideo affirmationem quae dicit posse esse possibile voco. Nec eam quae dicit aliquid posse non esse. Et in istis propositionibus quas Aristoteles ponit, in quibus dicit possibile non esse, non videatur ita dicere tanquam si hoc modo pronuntiet, ut velint intendere aliquid impossibile esse cum dicit, possibile non esse. Ita enim 64.0600C| hanc propositionem dicit, non quod possibilitatem illam auferat, sed quod dicat possibile esse aliquid ut non sit. Subaudiendum enim est adjungendumque ad possibile verbum quod est esse, ut cum ille dicit, possibile non esse, nos intelligamus possibile esse non esse, id est possibile esse ut non sit. Tertiam consequentiam ponit hanc in qua consentire dicit, illi quae est non possibile esse et non contingens esse, illam quae dicit, necessarium non esse et impossibile esse. Hoc ita planum est ut expositione non egeat. Quod enim non possibile est, hoc fieri non potest. Quod fieri non potest necesse est ut non sit, quod autem necesse est ut non sit, impossibile est. Recte ergo dicitur eam propositionem quae dicit, aliquid non posse esse, et eam quae dicit, non contingere 64.0600D| esse, consequi illas et quae esse cum necesse esse negant, et quae impossibilitatem affirmant. Quod autem dicit, tale est. Non necesse esse contingens est esse. Necesse autem non esse non contingens esse, non est contingens, scilicet esse, et necessarium non esse. Reliquam consequentiam in qua eas propositiones quae dicerent, non possibile esse aliquid non esse, et non contingere non esse illis quae proponerent necesse esse, et impossibile non esse consentire dicit, neque ullam habet hoc obscuritatem. Nam quod non est possibile ut non sit, hoc impossibile est ut non sit. Id enim quod dicimus impossibile esse, idem valet tanquam si dicamus non possibile esse. Quod enim facit negatio in ea interpretatione 64.0601A| qua dicimus non possibile, idem facit privatio in ea qua dicimus impossibile. Quod autem impossibile est non esse, late patet, quia necesse est esse. Ergo et quod non est possibile ut non sit, manifestum est quoniam necesse est esse, idem quoque et de contingenti dicendum est. Describit autem eas hoc modo, ut non solum mente et ratione capiantur, verum etiam subjectis oculis facilior intellectus sit. Nos autem ut sit lucidior explanatio, de his duos facimus ordines, et in primo quidem eas posuimus quae praecedunt. In secundo vero eas quae sequuntur, ut sit multa facilitas per se earum rationes non intelligentibus, ad descriptionem tamen respicientibus, quae quam sequatur agnoscere.

64.0602A| Possibile esse. Non impossibile esse.
Contingens esse. Non necesse esse.
Possibile non esse. Non necessarium non esse.
Contingens non esse. Non possibile non esse.
Non possibile esse. Necessarium non esse.
Non contingens esse. Impossibile esse.
Non possibile non esse. Necesse esse.
Non contingens non esse. Impossibile non esse.

Hac ergo descriptione facta, quid Aristoteles communiter de propositionibus universaliterque tractaverit, nulli solertius intuenti videtur ambiguum. Caetera vero quae singulatim de eorum consequentiis disputavit, quoniam defatigari nolumus lectores, sextum volumen expediet.

LIBER SEXTUS. 64.0601|

64.0601B| Sextus hic liber longae commentationi terminum ponit, quae quodam magno labore constiterit ac temporis mora. Nam et plurimorum sunt in unum coacervatae sententiae, et duorum ferme annorum spatium continuo commentandi sudore consumpsimus. Neque ego arbitror quibusdam sinistre interpretantibus gloriose factum videri, ut quod dici breviter posset, id nos ostentatione doctrinae, non ad lectorum scientiam potius quam prolixitate ad fastidium tenderemus. Quibus responsum velim non hoc tam mendaciter esse sensuros, si prioris commenti perlegerint brevitatem, nam neque brevius explicari potuit angustissimorum obscuritas impedita sermonum, et quam multa ad plenam hujus libri intelligentiam desint, agnoscent. Quid autem utrumque 64.0601C| opus legentibus utilitatis exhibeat, hinc facillime mihi videtur posse perpendi, quod cum hanc secundam editionem in manus quisquam primum sumpserit, ipsarum rerum spatiosa varietate confunditur, ut qui in majoribus mentem intendere nequit, editionis primae brevitatem simplicitatemque desideret. Quod si quis ad prioris editionis duos libros lector accesserit, sumpsisse sibi ad scientiam quiddam fortasse videbitur. Sed cum postremo hanc secundam cognoverit editionem, quam multa in prima ignoraret agnoscit, nec homines a legendo longum opus labore deterreat, cum nos non impedierit ad scribendum. Sed ne ipsum quoque prooemium tendi longius videatur, ad Aristotelis seriem, et ad ea quae de consequentia propositionum diligenter exsequitur, revertamur. 64.0601D| Ea quae communiter universaliterque de propositionibus, et de earum ad se invicem consequentiis speculanda fuerant, in superiori ipsarum propositionum descriptione disposuit. Nunc vero quae sigillatim singulis accidunt diligentissimo tractatu persequitur. Ait enim ita:

Ergo impossibile et non impossibile, ad illud quod ...

Ergo impossibile et non impossibile, ad illud quod est, contingens et possibile, et non contingens et non possibile sequuntur quidem contradictoriae, sed conversim. Illud enim quod est possibile esse, negatio sequitur impossibilis, negationem vero affirmatio. Ad enim quod est, non possibile esse sequitur illud quod 64.0602B| est, impossibile esse. Affirmatio enim est impossibile esse, non impossibile vero negatio.

Consequentia propositionum (ut superior descriptio docet) secundum possibile et necessarium facta est. Quam rem illa quoque secuta est, ut ex contingentibus et impossibilibus propositionibus consequentiisque diceret. Nam cum contingens recto modo possibili consentiat, impossibile converso ordine necessarium est, ut paulo post docebimus. Speculatur ergo de possibili et contingenti et impossibili, quemadmodum ad se invicem, vel quas habeant consequentias, idque constituit hoc modo dicens, Impossibile et non impossibile sequuntur quidem possibile et non possibile contradictoriae quidem, sed conversim. Hoc autem hujusmodi est. Scimus affirmationem privatoriam 64.0602C| esse eam quae dicit impossibile esse. Hujus vero negationem non impossibile esse. Rursus affirmationem possibilem eam quae dicit possibile esse, hujus negationem quae proponit non possibile esse. Sequitur ergo affirmationem possibilem negatio impossibilis. Nam quod possibile est, idem est non impossibile. Alioquin si ea quae dicit, non impossibile esse non sequitur possibilitatem, sequitur ejus affirmatio, id est impossibile esse. Erit ergo quod possibile est impossibile, quod fieri potest. Quod si impossibilitas possibilitatem non sequitur, non impossibile esse sequitur possibilitatem. At vero negationem possibilitatis sequitur affirmatio impossibilitatis. Nam quod non possibile est, impossibile est. Eamdem enim vim obtinet negatio in propositionibus quam et privatio. 64.0602D| Et de contingenti hoc modo. Nam quod contingens est esse, illud est non possibile. Nam si contingens et possibile sequuntur se, possibile vero et non impossibile consentiunt, contingens etiam et non impossibile idem designant. Rursus non contingens et impossibile idem videri poterit perspicienti, quod non contingens quidem et non possibile idem sentiunt. Sed non possibile impossibili consentit. Quocirca et non contingens quoque impossibile aliquid esse denuntiat. Fit ergo ut affirmatio impossibilitatis contradictionem possibilitatis sequatur. Sed non ut affirmatio affirmationem, nec ut negatio negationem 64.0603A| sed conversim, id est ut affirmatio negationi, negatio vero affirmationi consentiat. Affirmationem namque quae est possibile esse, sequitur negatio impossibilitatis quae dicit non impossibile esse, negationem vero possibilitatis quae est non possibile esse sequitur impossibilitatis affirmatio quae proponit impossibile esse. Idem quoque et de contingenti dicendum est. Affirmationem namque contingentis sequitur negatio impossibilitatis. Negationem vero contingentis sequitur affirmatio impossibilitatis. Omnino enim quidquid de possibilitate proponitur, idem de contingentibus judicatur. Disponantur ergo hoc modo: primum affirmatio impossibilis, contra eam negatio impossibilis. Et sub affirmatione impossibili ponantur ex contingentibus et possibilibus, 64.0603B| quas ipsa sequitur impossibilitas. Sub negatione vero impossibilitatis illae possibilis et contingentis propositiones, quibus ipsa impossibilitatis negatio consentit, hoc modo:

Impossibile esse. Non impossibile esse. Non possibile esse. Possibile esse. Non contingens esse. Contingens esse.

Patet ergo ut contradictiones quidem aliis contradictionibus consentiant. Qua in re illud quoque manifestum est, quod affirmationes negationibus, negationes vero affirmationibus consentiant. Sensus ergo totus talis. Sermonum vero ratio haec est. Impossibile, inquit, et non impossibile, scilicet quae est contradictio duas contradictiones, id est illud quod est contingens et possibile et non contingens et non possibile, sequitur quidem contradictorie. Nam una contradictio, 64.0603C| impossibilis et non impossibilis, duas sequitur contradictiones, id est contingens et non contingens, possibile et non possibile. Sed quanquam contradictiones sequatur alia contradictio, conversim tamen sibi consentiunt. Nam quod est possibile esse sequitur negatio impossibilis, ut superior descriptio docet. Negationem vero possibilis sequitur affirmatio impossibilis, nam quod est non possibile consentit ei quod impossibile. Est autem affirmatio impossibilis ea quae dicit impossibile esse. Et quanquam involuta sit sermonum ratio, tamen si quis secundum superiorem expositionem ad ipsius Aristotelis sermones superiores redeat, et quod illis deest ex nostra expositione compenset, sensus plenissimus a ratione non deviat.

64.0603D| Necessarium vero quemadmodum fit, considerandum est. Manifestum est autem quoniam non eodem modo, sed contrariae sequuntur. Contradictoriae autem sunt extra. Non enim est negatio ejus quod est, necesse non esse, non necesse est esse. Contingit enim esse veras utrasque in eodem. Quod enim est, necessarium non esse, non est necessarium esse.

Possibilis atque impossibilis dudum comparatione didicimus, quod affirmationem possibilem impossibilis negatio sequeretur, rursus negationi possibilis affirmatio impossibilis consentiret. Quaerens ergo nunc quemadmodum possibilium et necessariarum propositionum fiant consequentiae, dicit non eodem modo in his evenire quemadmodum in illis evenit 64.0604A| quae ex possibilis comparationibus nascebantur. In illis enim contradictiones oppositae, contradictiones rursus oppositas sequebantur, ut affirmationem negatio, negationem affirmatio sequeretur. In his autem hoc est impossibilibus et necessariis non eodem modo est, sed contrariae quidem consequuntur, contradictoriae vero et oppositae extra sunt et non sequuntur. Et prius quidem quae sint contrariae, quae contradictoriae disponamus. Propositionis enim quae dicit necesse esse ea quae proponit, non necesse esse contradictoria est. Ea vero quae dicit necesse non esse contraria, ut si quis dicat solem esse necesse moveri, huic est opposita contradictoriae solem non necesse esse moveri. Contraria vero solem necesse esse non moveri. Possibilem ergo propositionem sequitur 64.0604B| contradictio necessaria. Contradictionem vero possibilis non sequitur necessitas. Quod eveniret si in his sese oppositae sequerentur. Sed potius ea quae est contraria necessitati. Age enim oppositioni quae dicit possibile esse videamus quae ex necessariis consentiant. Illa quidem quae dicit necesse esse non ei poterit consentire. Quod enim possibile est esse, potest et non esse. Quod autem necesse est esse, non poterit non esse. Ergo si possibilitatem necessitas non sequitur, sequitur eam necessitatis contradictio, non sequitur ergo propositionem possibilem ea quae proponit necesse esse. Sed contradictio necessitatis quae proponit non necesse esse. Sed contradictioni possibilis necessitas non consentit. Neque enim dicere possumus, quoniam eam propositionem 64.0604C| quae dicit, non possibile esse, sequitur ea quae proponit necesse esse. Sed potius contraria necessariae illa quae dicit necesse esse non esse. Nam cum non possibile est, necesse est non esse. Disponantur enim hae scilicet quae sequuntur et sub his necessariae et quae sit contradictio, quae contrarietas ascribatur.

Possibile esse. Non possibile esse.

Non necesse esse. Necesse esse non esse.

Contradictoriae Necesse esse. Contrariae

Nulli ergo dubium est quin affirmationem possibilis sequatur necessarii negatio, negationem vero possibilis non sequatur necessarium, sed potius contrarietas 64.0604D| necessarii. Nam cum possibile esse sequatur contradictio necessitatis, quae est non necesse esse, contradictionem possibilis quae dicit, non possibile esse, non sequitur necessitas ipsa. Sed potius contraria illa scilicet quae proponit necesse esse non esse. Sensus ergo hujusmodi est. Talis vero est ordo sermonum, necessarium vero, inquit, quemadmodum sit, id est, quas habeat consequentias considerandum est. Primo quidem definit dicens: Manifestum est quoniam non eodem modo. Quo loco subaudiendum est, quemadmodum in his quae possibiles sunt et impossibiles, sed contrariae sequuntur, contradictoriae vero extra sunt, et non sequuntur. Namque contradictionem possibilis non necessarii contradictio, 64.0605A| sed (ut supra docuimus) contrarietas sequebatur. Non enim contradictio contradictioni in hac necessarii consequentia consentiebat. Sequebatur namque possibilitatem illud quod est non necessarium, non possibile autem sequebatur ea propositio quae dicit necesse esse non esse, non autem necesse esse. Sed rursus necesse esse non esse, et non necesse esse non sunt contradictiones. Sed non necesse esse quidem negatio necessarii est, illa vero quae dicit, necesse esse non esse contraria necessarii. Contra se autem non sunt contradictoriae. Possunt namque in uno eodemque simul inveniri. Quod per hoc ait quod dixit: Contingit enim veras esse in eodem utrasque. Nam quod necessarium non esse non est necessarium esse, ut quoniam necesse est hominem quadrupedem 64.0605B| non esse, non est necessarium hominem quadrupedem esse. Nam si hoc falsum est, necesse erit hominem esse quadrupedem, cum necesse sit non esse. Quocirca manifestum est quoniam simul aliquando inveniri possunt non necesse esse, et rursus necesse esse non esse propositiones quae cum contra se sunt, contradictiones non sunt. Causam vero reddens cur cum secundum possibilis comparationem ad contradictiones sit reddita consequentia, non eodem modo in necessariis potuerit evenire sic dicit:

Causa autem cur non sequantur similiter caeteris est, ...

Causa autem cur non sequantur similiter caeteris est, quoniam contrariae impossibile necessario redditur idem valens. Nam quod impossibile est esse, necesse est hoc, non quidem esse, sed potius non esse. Quod vero impossibile est non esse, hoc necessarium est esse. Quare si 64.0605C| illa similiter sequuntur possibile, et non possibile haec e contrario. Quoniam non significant idem necessarium et impossibile, sed (quemadmodum dictum est) conversim.

Causa est, inquit, cur consequentia in necessariis ita redditur, quod necessarium semper impossibili contraria ratione consentit. Nam quod impossibile est esse necessarium est non esse. Et rursus quod necesse est esse, hoc impossibile est non esse. Fit igitur contrarietas quaedam. Nam cum impossibilitas esse habet, necessitas non esse, et cum necessitas esse, impossibilitas non esse, ergo idem valet impossibilitas et necessitas, non eodem modo reddita. Sed si necessitas secundum esse, impossibilitas secundum non esse redditur, et si impossibilitas secundum 64.0605D| esse, secundum non esse necessitas, quare idcirco evenit ista contrario modo conversio, nam ubi est impossibile esse, ibi est necesse non esse, sed impossibile esse et non possibile esse consentiunt. Igitur non possibile esse et necesse non esse consentiunt. Nulli ergo dubium est idcirco necesse non esse sequi possibilis negationem, quoniam impossibilitas quae sequitur, possibilis negationem consentit ei quae dicit, necesse non esse. Hoc autem ideo quia impossibilitas et necessitas idem valent (ut dixi) si contrariae proponantur. Quare quod dicitur hoc modo est. Causa autem est, inquit, cur non sequantur similiter caeteris, id est quae secundum possibile et impossibile factae sunt, quoniam contrariae impossibile 64.0606A| necessario redditur idem valens, id est contrario modo reddita et pronuntiata impossibilitas necessitati idem valet. Nam si impossibile est esse, necesse est hoc non esse. Sed si est necesse non esse, hoc non est possibile esse. Nullus ergo dixerit quoniam necesse est esse, sed potius quoniam necesse est non esse, tanquam si ita dixisset. Nam si impossibile est esse, necesse est hoc non esse. Sed non putandum est quoniam impossibile est esse hoc est quod necesse est esse. Quod si rursus impossibile est non esse, hoc necesse est esse. Conversim igitur et contrarie impossibilitas necessitati redditur idem valens, id est contrario modo reddita et pronuntiata impossibilitas necessitati. Quod si impossibilitas ad possibile simili contradictione, et contradictionum 64.0606B| conversione consequentiam reddit, idem autem valet impossibilitas et necessitas contrariae praedicata, nulli dubium est quin recte hic contraria et non opposita fuerit consequentia: an certe ita exponendum est, quoniam in consequentia impossibilis et non impossibilis ad eas quae proponebant possibile et non possibile eam quae est non possibile ea quae dicit aliquid esse impossibile sequebatur, contrarie vero impossibile, idem valet quod necessarium manifestum est, quoniam similiter se habet, id est eo modo quo dictum est impossibile ad consequentiam possibilis et non possibilis. Impossibile vero ei quod est non possibile, consentaneum sit id quod econtrario idem valet, id est necessarium non esse, id sequi eam propositionem quam etiam impossibilitas sequebatur. 64.0606C| Est autem contrariae idem valens impossibilitati ea quae est necessarium non esse, sequiturque impossibilitas eam propositionem quae est non possibile esse, necessarium non esse igitur sequitur eam quae est non possibile esse, ut sit sensus hic, quoniam impossibile necessario idem potest econtrario. Similiter vero sese habet, id est eodem modo quo dictum est impossibilis consequentia ad eas quas dixi possibile et non possibile.

An certe impossibile est sic poni necessarii contradictiones.

An certe impossibile est sic poni necessarii contradictiones. Nam quod est necessarium esse, possibile est esse. Nam si non, negatio sequetur. Necesse enim est aut affirmare aut negare. Quare si non possibile est esse, impossibile est esse. Igitur impossibile est esse, quod necesse est esse, quod est inconveniens. At vero 64.0606D| illud quod est possibile esse, non impossibile esse sequitur. Hoc vero illud quod est non necessarium est esse. Quare contingit quod est necessarium esse, non necessarium esse, quod sane est inconveniens. At vero neque necessarium esse sequitur ad possibile esse, neque necessarium non esse. Illi enim utraque contingit accidere, horum autem utrumlibet verum fuerit, nondum erunt illa vera. Simul enim possibile est esse, et non esse. Si vero necesse est esse, vel non esse, non erit possibile utrumque. Relinquitur ergo non necessarium non esse, sequi ad possibile esse. Hoc enim verum est, et de necesse esse, haec enim fit contradictio ejus quae sequitur ad non possibile esse. Illud enim sequitur hoc quod est, impossibile esse, et necesse non esse. Cujus negatio 64.0607A| est, non necesse non esse. Sequuntur igitur et hae contradictiones secundum praedictum modum. Et nihil impossibile contingit sic positis.

Superius quidem propositionum facta conversio ita est, ut possibilem propositionem necessarii negatio sequeretur. Atque his ita positis non evenit ut contradictio contradictionem sequeretur, nec ut converso modo sequeretur quod in illis scilicet eveniebat in quibus possibilium et impossibilium consequentia considerabatur, quoniam contradictio necessarii, quod est scilicet non necessarium esse, sequebatur possibilem propositionem. Possibilis vero contradictionem non consecuta est necessitas, sed contrarium necessitatis. Hoc permutare volens intendit ita constituere consequentias, ut simili modo contradictio quidem 64.0607B| contradictioni consentiat, sed conversim. Hoc autem hac ratione disponit. Dicit enim, erravi fortasse quod necessarii et possibilis consequentiam ex possibili inchoavi, et non ex necessario, ut hac ejus consensione mentiretur, posuit enim praecedens possibile esse, eique fuit consentiens non necessarium esse. Et hoc quidem superius. Nunc autem convertit et dicit: An fortasse, inquit, errore lapsi ita has consequentias constituimus, ut primo poneremus possibile esse, huic autem adjungeremus velut consequens necessarii negationem quae diceret non necesse esse? An potius illud verum est, ut posito prius necessario necessitati possibilitas consentiens subsequatur? Videtur enim omnem necessariam propositionem possibilitas consequi. Quod si quis negat, illi confitendum 64.0607C| est, quoniam negatio possibilis sequitur necessitatem. In omnibus enim aut affirmatio aut negatio est. Ergo si necessariam propositionem non sequitur possibilitas, possibilitatis negatio consequitur, ut ita dicatur. Ergo recta consequentia ita dici, quod necesse est esse non possibile est esse. Sed dudum dictum est, quod ei propositioni quae proponeret non possibile esse impossibilitas consentiret. Sed non possibile esse consequitur necessitatem, et impossibilitas igitur consequetur necessitatem. Erit itaque recta propositionum consequentia, si necesse est esse impossibile est esse. Sed hoc fieri non potest. Si igitur impossibilitas non sequitur necessitarem, sequitur autem propositio quae aliquid non posse esse denuntiat impossibilem propositionem, necessariae propositioni 64.0607D| possibilitatis negatio quae est non possibile esse non consentit; quod si haec necessariae enuntiationi non consentit, consentiet affirmatio. Necessitatem igitur possibilitas consequitur. Erit ergo recta propositionum consequentia hoc modo: Si necesse est esse, possibile est esse. Sed rursus alia nobis ex his impedimenta nascuntur. Nam si quis necessitati dicat propositionem possibilem consentire, quoniam possibilitati ea propositio quae dicit, non impossibile esse, et rursus ea quae enuntiat non necesse esse consentit, quod superior ordo praedocuit, erit ut necessariae propositioni consentiat ea quae dicit, non necesse esse, erit igitur recta consequentia si necesse est esse, non necesse est esse. Sed hoc rursus est impossibile, quod 64.0608A| si ita est, aliquid impossibile consequentiis propositionum permutandum est, ut possit ipsa sibi ratio consentire. Aut igitur illud primo inconvenienter dictum est, quod necessarii negatio affirmationem possibilem sequeretur, ut ea quae est non necesse esse, sequatur eam quae dicit possibile esse, vel certe illud non recte sensimus possibilem propositionem ad necessariam consentire, quod quia perabsurdum est. Nullus enim dixerit necessitati possibilitatem esse contrariam, evenit enim quod necesse est, hoc fieri non posse rectaque est haec consequentia. Si necesse est esse, possibile est esse, sicut potius contradictio necessarii propositionem possibilem non sequatur. Sed cum haec dicuntur, illud intelligi placet, quod necessitatem possibilitas sequatur, ut id quod est necesse, 64.0608B| hoc possibile esse dicatur. Istud altius perspicientibus propositum est. Nam aliud est rem dicere esse necesse, aliud esse possibile. Illud autem quod per se possibile est, non modis omnibus fit necesse. Nam si necesse est, fieri non potest ut non sit. Quod vero possibile est, et non esse potest, igitur quod possibile est non erit necesse. Dico autem quia neque ea propositio sequitur possibilitatem quae necessitati omnino contraria est. Est namque necessariae propositioni contraria ea quae dicit, necesse est non esse. Hanc possibilitati consentire nullus impellet. Nam quod necesse est non esse, illud non potest esse. Quod autem possibile est, illud esse et non esse potest. Necessitas ergo propositionis quae secundum esse praedicatur, idcirco non sequitur possibilitatem 64.0608C| quod possibilitas quidem et non esse potest. Necessitas vero, quae secundum esse est, non potest non esse. Rursus necessitas quae secundum non esse praedicatur, a possibilitate differt, eamque non sequitur, quod necessitas ea quae secundum non esse dicitur non potest esse. Possibile vero et esse et non esse potest. Quod igitur ut neque opposita negatio necessarii possibilitatem sequatur, quae non necesse esse proponit, nec ipsa necessitas affirmandi quae dicit necesse esse, neque huic contraria quae dicit necesse esse non esse. Sed in his quatuor videbuntur, est enim necessaria affirmatio quae dicit, necesse est esse, huic opposita est ea quae praedicatur non necesse esse. Rursus contraria necessitati affirmatio est quae dicit necesse est non esse. Huic opponitur ea 64.0608D| quae proponit non necesse est non esse, quod subjecta descriptio docet:

Necesse est esse. Non necesse est esse.

Necesse est non esse. Non necesse est non esse.

Si igitur neque ea quae dicit necesse est esse, neque huic opposita quae proponit non necesse est esse, nec necessitati contraria, cujus sententia est: Quoniam necesse est non esse possibilitati consentit, restat ut ei consentiat, quarta quae dicit, non necesse est esse, quae scilicet quarta aliquatenus etiam ipsi necessitati consentit, necessitas vero ipsi possibilitati minime. Omne enim quod necesse est esse et possibile est esse, et ut non sit non est necesse. Idcirco autem haec propositio quae dicit, non necesse est non esse, necessitati consentit, quia necessitati quidem contraria 64.0609A| est ea quae dicit, necesse est non esse, huic vero opposita est ea quae proponit non necesse est non esse. Quare consentiet ei propositio quae contradictoria est sibimet oppositae affirmationi. Quod si quis attentius inspicit, et ad supra scriptum omnino revertitur, facile cognoscit. Si igitur possibile esse (ut dictum est) sequitur ea propositio quae dicit, non necesse est non esse, negationem possibilem sequitur huic opposita quae dicit, necesse est non esse. Erit itaque hujusmodi consequentia, si possibile est esse, non necesse est non esse. Rursus si non possibile est esse, necesse est non esse. Reversa est igitur illa consequentia quae contradictoriae quidem fiebat, sed conversim sicut supra de impossibilibus dictum est, hic namque affirmationem possibilem negatio sequitur quae necessarium 64.0609B| quidem destruit, sed id quod ad non esse ponitur ea scilicet quae dicit, non necesse est non esse, rursus negationem possibilem affirmatio sequitur necessaria quae secundum non esse ponitur. Est igitur hic quoque eadem conversio, ut contradictio quidem contradictionem sequatur, sed conversim, ut affirmatio negationi, negatio vero affirmationi conveniat. Melius vero hoc si sub oculis cadet liquere credimus, atque ideo apertissime sententiam rei subjectae dispositionis nos ordo commoneat.

Possibile est esse. Non possibile est esse.

Non necesse est non esse. Necesse est non esse.

Omnis quidem sententia talis est. Ordo autem sermonum hujusmodi est: Postquam dixit de possibilium et impossibilium consequentia, quod contradictiones 64.0609C| quidem contradictionibus convenirent, sed conversim, id est quod affirmatio negationi, negatio vero consentiret affirmationi. Haec eadem, inquit, consequentia quemadmodum in necessariis eveniat, videndum est. Speculatus igitur et de necessariis idem non reperit, nam cum dixisset necessarii negationem possibilitati consentire, affirmatio necessaria negationi possibilitatis non consentit. Ejusdem rei reddens causas illud arguit, quod impossibilitas necessitati idem valeret contrariae reddita. Quam rem emendare volens ita dixit: An certe, inquit, impossibile est sic poni necessarii contradictiones, ut negationem scilicet necessarii possibilitati consentire diceremus. Addidit autem dubitationem quamdam, quae ita sese habet. Nam quod est, inquit, necessarium 64.0609D| esse, illud sine dubio possibile est esse. Nam si non, id est si quod necessarium est, possibile non est, negatio possibilitatis consequitur. Necesse enim in omnibus rebus aut dicere, id est affirmare, aut certe negare, in omnibus namque rebus, aut affirmatio vera est, aut negatio, quare si non possibile est esse, id est, si hoc est non possibile esse, quod impossibile est, fiet id quod necessarium est esse. Sequitur autem propositionem quae dicit, non possibile est esse illa quae proponit, impossibile est esse, et fit aliquid impossibile ut dicatur, igitur impossibile est esse, id quod necesse est esse. Sed hoc inconveniens est, ergo id docuit quod necessitatem possibilitas sequeretur. Nunc autem aliud addit, 64.0610A| quoniam supra dixit possibili propositioni necessariae affirmationis negationem consentire, nunc de eadem re dubitationem profert dicens: At vero illud quod possibile est esse, non impossibile esse sequitur. Nam quod possibile est, hoc non est impossibile, sed quod non est impossibile esse, non necesse est esse; ergo si non impossibile est esse, sequitur possibilitatem, non impossibilitatem autem sequitur id quod dicitur non necessarium esse, sequiturque possibilem propositionem id quod dicimus non necessarium esse, nulli dubium quin si necessitatem possibilitas sequitur, sequatur affirmationem necessariam negatio necessarii. Quare contingit quod necessarium est esse, idipsum non necessarium esse, quod est inconveniens. Constat ergo quoniam affirmationem 64.0610B| possibilem non sequitur opposita negatio necessariae affirmationi, idcirco quod illud removendum est, ut supra diximus, ne sequatur possibilem affirmationem negatio necessariae, ut necessitatem possibilitas sequatur. Quod quia fieri nullo modo potest, illud est removendum, ne possibilitatem necessitati opposita negatio subsequatur. Igitur ea quae dicit, non necesse est esse, non sequitur possibilitatem. Et quia haec omnia in medio tacuerat, supra dictis addidit: At vero neque necessarium sequitur possibile esse, hoc scilicet sententiae includens possibilitati non consentire necessarium. Nec hoc solum, sed neque illud quod dicimus necessarium non esse, hoc ut tractatum sit ipse planius monstrat. Illi enim, id est possibili utraque contingit 64.0610C| accidere et esse scilicet, et non esse. Horum autem, id est necessarii secundum esse, et necessarii secundum non esse, si utrumlibet verum fuerit, non erunt illa vera, et hoc ipse exponit, de possibili enim utroque ita dicit. Simul enim est possibile et esse et non esse, hoc est ergo quod ait. Illi enim utraque contingit accidere. Sin vero, inquit, necesse est esse et non esse, id est, si non potest non esse, et non poterit esse, non erit possibile utrumque, ut si esse necesse est, non poterit non esse, vel si non esse necesse sit, non poterit esse; tres igitur propositiones, non necesse esse, necesse esse, necesse esse non esse, possibilitatem non sequuntur. Relinquitur ergo hoc, id est ut quarta propositio quae opponitur necessariae secundum non esse affirmationi, possibilitatem 64.0610D| sequatur, id est non necessarium non esse sequi possibile esse; sed quia possibile consentit necessario, haec quoque cosentit necessario. Namque hoc est quod dixit, Hoc enim verum est et de necessitate esse. Nam quod necesse est esse, non necesse est ut non sit; haec igitur propositio quae dicit, non necesse est non esse, contradictio ejus affirmationis est quae sequitur negationem possibilitatis, eam scilicet quae dicit non possibile esse. Nam cum affirmationem eam quae est scilicet possibile esse sequetur necessarii secundum non esse negatio ea quae proponit non necesse est non esse. Negationem possibilem, eam scilicet quae proponit non possibile esse, sequitur affirmatio necessaria secundum non esse, quae dicit, necesse 64.0611A| est non esse, quam eamdem quae proponit non possibile est esse, quae est scilicet negatio possibilitatis, impossibilis affirmatio sequitur quae proponit impossibile est esse; hoc est ergo quod ait, Haec enim sit contradictio ejus quae sequitur id quod est non possibile esse. Nam cum possibilem affirmationem sequatur necessariae secundum non esse negatio quae dicit, non necesse est non esse, haec necessaria secundum non esse negatio contradictio est ejus quae sequitur negationem possibilitatis. Illud enim, id est negationem possibilitatis, sequitur id quod est impossibile. Nam cum negatio possibilitatis sit quae dicit non possibile esse, hanc sequitur ea quae dicit impossibile est esse, cui consentit ea quae dicit necesse esse non esse. Sequitur igitur possibilis propositionis 64.0611B| negationem ea quae dicit necesse esse non esse, cujus est contradictio ea quae dicit non necesse est non esse. Fit ergo id quoque ut contradictio contradictionem sequatur, sed conversim. Quod ait per hoc cum dixit, Sequuntur igitur et hae contradictiones secundum praedictum modum, eum scilicet, ut affirmatio negationem, negatio vero sequatur affirmationem, et nihil quidem erit vel inconveniens vel impossibile ita positis consequentiis, ut affirmationem quidem possibilem negatio necessarii secundum non esse sequatur, negationi vero possibilis affirmatio necessaria secundum non esse consentiat; quibus explicatis alias rursus adjicit dubitationes.

Dubitabit autem aliquis si ad illud quod est necessarium ...

Dubitabit autem aliquis si ad illud quod est necessarium esse, possibile esse sequatur. Nam si non sequitur, 64.0611C| contradictio sequetur, non possibile esse, et si quis dicat non hanc esse contradictionem, necesse est ipsum dicere possibile non esse, sed utraeque falsae sunt de necesse esse. At vero rursus idem videtur esse possibile incidi, et non incidi, et esse, et non esse. Quare erit necesse esse, contingens non esse, hoc autem falsum est.

Supra consequentias ita disposuit, ut praecedens necessarium possibilitas sequeretur, nunc de eodem ipse ambigit. Sive enim disponat consentire necessario possibile, sive quis neget, utrumque videtur incongruum. Nam si quis neget possibilitatem necessitati congruere, id dicit quoniam possibilitatis negatio necessariae propositioni conveniet. Si quis enim abnuat propositioni quae dicit aliquid necesse esse consentire eam quae proponit possibile esse, is illud 64.0611D| abnuere non potest quin negatio possibilitatis necessitati consentiat, eritque integra consequentia, quae dicit si necesse est esse non possibile est esse, quandoquidem illa falsa est consequentia quae dicit, si necesse est esse, possibile est esse. Quod si hoc fieri non potest, ut possibilitatis negatio necessariae consentiat affirmationi, illud verum est affirmationem possibilem necessariae convenire. Sed in hoc quoque major inerit difficultas. Omne namque quod possibile est esse, possibile est et non esse. Sed si possibilitas necessitatem sequitur, erit id quod necesse est, ut possit esse et possit non esse secundum naturam scilicet possibilitatis, quae ipsi convenit necessitati; sed hoc impossibile est. Non igitur possibilitas 64.0612A| sequitur necessitatem; quod si possibilitas necessitatem non sequitur, negatio possibilitatis sequitur ea scilicet quae est non possibile esse, evenientque ea rursus incommoda, quae dudum cum eum locum tractaremus expressimus; quod si quis possibilitatis non velit esse negationem eam quae dicit non possibile esse, sed potius eam quae dicit possibile esse non esse. Quanquam ille non recto ordine affirmationi negationem accommodet, dictum supra fit quoties cum modo propositiones dicuntur ad modos ipsos potius negationem poni oportere quam ad verba, dandae tamen manus sunt, ut cum eo quoque concesso quod ad defensionem utile aliquibus videri possit, argumentationis falsam sententiam fregerimus, penitus atque altius sit veritas constituta. Sit 64.0612B| ergo negatio possibilitatis quam ipsi volant, id est ea quae dicit possibile esse non esse; sed haec quoque necessitati non convenit. Si quis enim dicat quoniam possibile esse necessarium non sequitur, sequitur mox possibilis contradictio necessitatem; quod si quis contradictionem possibilis ponat eam quae dicit possibile non esse, eamque necessitati consentire putat, erit secundum eum recta consequentia, si necesse est esse, possibile est non esse, sed hoc fieri non potest. Quod enim necesse est esse non potest non esse; si igitur possibilitas non sequitur necessitatem, erit enim quod necesse est contingens. Possibile namque et contingens idem valent, negationes possibilitatis, sive ea quae dicit non possibile esse, sive ea cujus sententia est possibile est non esse, 64.0612C| necessitati convenient; sed utrumque impossibile est. Quod si haec non sequuntur, sequitur ea quae est earum affirmatio, id est possibilitatis; sed hoc quoque fieri non potest, ut saepius supra monstravimus. Haec ergo hujusmodi quaestio in sequenti ordine ab ipso resolvitur. Nunc autem quoniam quaestionis supra dictae talis sensus est, verba ipsa sermonumque ordo videatur. Ait namque: Dubitabit autem inquit, aliquis si illud quod est necessarium esse, possibile esse sequitur, id est si necessitati possibilitas consentit. Nam si non sequitur, id est si negat aliquis ut possibilitas necessitatem sequatur, contradictio consequitur possibilitatis. Nam quod possibilitas non sequitur, contradictio possibilitatis sequitur, ea scilicet quae dicit non possibile esse, et praetermisit 64.0612D| quod ex his esset impossibile. Hoc autem est ut si necessitatem possibilitas non sequatur, et contradictio possibilitatis consentiat, sit recta consequentia si necessarium est esse, non possibile est esse, quod est inconveniens; et si quis non hanc dicat esse contradictionem, id est si quis neget possibilitatis contradictionem esse quae dicit non possibile esse, illud certe necesse est ei dicere quod possibilitatis contradictio ea sit quae dicit possibile esse non esse, sed utraeque falsae sunt de necesse esse. Nam quod necesse est, fieri non potest ut non possibile sit. Et rursus quod necesse est, fieri non potest ut possibile sit non esse. Rursus videtur idem esse possibile incidi et non incidi. Possibilitas enim affirmationi 64.0613A| negationique communis est, namque et esse et non esse potest quod possibile esse dicitur. Hoc autem falsum est de necessario praedicari. Necessarium namque si est, non esse non poterit; si non est, nulla ratione contingit; quod si quis dicat quoniam possibilitas necessitatem sequitur, eadem possibilitas consentit contingenti, et erit necesse esse contingens non esse, id est erit contingens id quod necesse esse praedicatur. Nam si quod possibile est esse, potest non esse, quod autem potest non esse, contingit ut non sit, non dubium est quin si necessitatem possibilitas sequitur, eam sequatur quoque et contingentia; sed contingens possumus dicere in negatione, ut dicatur contingit non esse; est igitur quod necesse est esse, contingens non esse. Hoc 64.0613B| autem falsum est, atque hic quidem ordo sermonum est, ut in aliis fere omnibus perplexus atque constrictus, alias enim similitudo enuntiationum, alias id quod deest implicitam reddit obscuramque sententiam; quod si quis Aristoteles verbis seriem nostrae expositionis annectat, et quod illic propter similitudinem confusum est, per expositionis nostrae distinctionem ac separationem disreget; quod vero in Aristotelis sermonibus minus est, hinc compenset, sententiae ratio totius elucebit. Nunc ergo quoniam proposuit quaestionem, eam continenter exsequitur his verbis:

Manifestum est autem quoniam non omne possibile ...

Manifestum est autem quoniam non omne possibile vel esse vel ambulare, et opposita valet. Sed est in quibus non sit verum. Ac primum quidem in his quae non 64.0613C| secundum rationem possunt, ut ignis calefactibilis est, et habet vim irrationabilem. Ergo secundum rationem potestates eaedem plurimorum etiam contrariorum sunt. Irrationabiles vero non omnes, sed quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere et non calefacere, neque quaecunque alia semper agunt. Alia vero possunt et secundum irrationabiles potestates simul opposita suscipere, sed hoc idcirco dictum est, quoniam non omnis potestas oppositorum est, neque quaecunque secundum eamdem speciem dicuntur.

Cum de possibilis et necessarii consequentia dubitasset, cumque si possibilitas necessitate consentiret, quod erat incommodum, vel si possibilitas rursus necessitatem sequeretur, necessitas ipsa cui possibilitas consentiret in se et esse et non esse susciperet, 64.0613D| nunc incongruentem ambiguitatem rationabili argumentatione dissolvit dicens: Non vere illud metuit, ne possibilitas necessitatem consequens ipsam naturam necessitatis atque rigorem frangeret, ut id quod necesse esset, in contingentiam permutaretur. Neque enim, inquit, omne quod possibile est esse, et possibile est non esse. Sunt enim plura quae unam tantum vim continent, et ad negationem nullo modo sunt apta, ut in his possibilitatibus quas irrationabilis actus efficit. Nam cum sit possibile ignem calefacere, non est possibile ut non calefaciat. Quare haec potestas non potest opposita. Si qua enim potestas opposita potest, illa et non esse potest et esse, et facere et non facere, quae vero non potest opposita, 64.0614A| unam rem tantum potest, quae affirmationem tantum dat, negationem vero repudiat. Si quis enim ponat possibilitatem necessitati consentire, non idcirco jam necesse est ipsam necessitatem in contingentiam verti, cui contingenti scilicet possibilitas consentit. Non enim, inquit, omne possibile utrumque potest, id est et posse esse et posse non esse. Atque ideo non omne possibile contingentiae consentit, docet autem hoc his modis: in his, inquit, quae non secundum rationem possunt, possibilitas quae esse dicitur, non valet opposita, ut ignem calefacere irrationabile est. Nulla enim ratio est cur ignis calefaciat. Omnium namque quae naturaliter fiunt nulla ratio est. Ergo haec quorum potestas irrationabilis est non possunt opposita, ut ignis non potest calefacere et non calefacere. 64.0614B| Si enim utrumque possunt, opposita possunt. Calefacere enim et non calefacere opposita sunt. Cum ergo irrationabiles potestates opposita non habeant agendi facultatem, illa quae secundum rationem fiunt ad oppositorum actum poterunt retineri, ut quidquid ex voluntate et ratione conceptum est, ad utrumque valeat. Medicinam namque mibi exercere et possibile est, et possibile non est. Vel rursus ambulare et non ambulare. Quod enim quisquis animi ratione vel appetentia vult, hoc ex ratione venire dicitur. Et in his omnibus illa potestas est quae ad utrumque valeat, id est ad affirmationem et negationem, ut sit scilicet et non sit. In his autem quae sunt irrationabilia, licet in solis venire possit, ut ea potestas quae dicitur, non etiam possit opposita, tamen non omnis 64.0614C| irrationabilis potestas opposita non potest, ut aqua et frigida et humida est. Ergo et frigescere potest facile et humectari, sed eadem permutata in calidam potest frigescendi vim non habere, cum non possit humectandi amittere potestatem, dum aqua sit. Quocirca non omnis potestas valet opposita, sed valet quidem opposita potestas, ea quae secundum rationabiles motus valuit. Illa vero potestas quae opposita non valet, in solis irrationabilibus invenitur, licet non in omnibus. Sunt enim irrationabiles potestates quae utrumque possunt, ut id quod dictum est de aquae frigore. Et tota quidem sententiae vis talis est. Nunc quis sit sermonum ordo explicetur. Manifestum est, inquit, quoniam non omne possibile vel esse, vel ambulare, opposita valet. Quod ita dictum esse 64.0614D| manifestum est, non ut putaremus quod omne quod ambulat potest, vel quod esse potest, non possit opposita, id est non possit non esse. Hoc enim videtur textus ostendere, sed nemo ita intelligat, potiusque sic dictum videatur. Manifestum est quoniam non omne possibile frequenter solemus usurpare, cum dicimus possibile esse ambulare, opposita valet. Neque enim omnis potestas affirmationi negationique convenit. Sed sunt quaedam quae unum tantum possunt, ut supra jam diximus, atque hoc apertius intelligitur si ita dicamus: Manifestum est enim quoniam non omne possibile et opposita valet, quoniam scilicet possibile frequenter et de esse et de ambulare praedicamus, hoc ita cogitans facilius quis agnoscit, 64.0615A| quid ipsius textus verba denuntient, cum etiam adminiculari quis debeat obscuris sensibus patientia atque consensu, quod ad sententiam potius dicentis spectet, etsi sermonum ratio ita non habeat. Hoc ergo ita constituto manifestum est, scilicet non omnes potestates opposita valere, sed esse quasdam in quibus non sit verum dicere quoniam opposita valent, et datur exemplum in his quidem quae irrationabiliter possunt, id est non secundum aliquam rationem, quarum scilicet potestatum reddi ratio non potest, quod ipsarum sit natura, ut quoniam ignis calefactibilis est, idcirco de eo ratio reddi non potest. Hoc namque illi naturaliter adest, ut haec quidem ignis potestas non valeat opposita, licet sit irrationabilis. Quae vero rationabiles sunt, et secundum rationabilem 64.0615B| potestatem eaedem plurimorum etiam contrariorum sunt. Nam quibus ratio dominatur, ad utraque opposita natura ipsorum apta est, ut eaedem potestates sint plurimorum quae sunt contraria, ut si est mihi possibile ambulare, quoniam hoc ex ratione et voluntate fit, sit possibile non ambulare, et est hoc potestatis non unius, sed plurimorum, eorumque contrariorum: licet enim affirmatio et negatio sit quodammodo ambulare et non ambulare, tamen nunc ab Aristotele in contrarii vice disponitur, et hoc quidem in omnibus rationabilibus potestatibus planum est, eas plurimorum esse contrariorum et opposita valere. Quae vero secundum rationem non sunt, licet sint quaedam quae opposita valeant, non tamen omnia. Nam cum aqua frigefaciendi habeat potestatem 64.0615C| quod irrationabile est, et ei rursus alia potestas calefaciendi, cum ipsa sit calefacta, sed non in omnibus potestatibus irrationabilibus hoc inveniri potest. Ignis enim (ut dictum est) unam calefaciendi tantum videtur habere potestatem, hoc enim est quod ait: Irrationabiles vero non omnes, id est opposita valent, sed quemadmodum dictum est, ignem non est possibile calefacere et non calefacere, daturque in omnibus regula quae non sint possibilia contrariorum, ea scilicet quae semper unam rem actu continent, ut ignis semper calet, sol semper movetur, et caetera hujusmodi, quod per hoc ait quod dixit: Neque quaecunque alia semper agunt, alia vero possunt quaedam opposita, etiam secundum irrationabiles potestates, ut dictum est de aqua. Sed hoc 64.0615D| idcirco dictum esse testatur, ut cognosceremus nihil evenire contrariorum, si quis diceret possibilitatem necessario consentire. Cum enim non omnis possibilitas contraria valeret, ea scilicet necessitati consentit, quae contraria non valet, sed unam rem semper agit, hoc est enim quod ait: Sed hoc quidem idcirco dictum est, quoniam non omnis potestas oppositorum est, nec quaecunque secundum eamdem speciem dicuntur quod ait: Nec quaecunque secundum eamdem speciem dicuntur tale est. Non modo omne quod dicitur possibile contrariorum esse non potest, sed etiam ea quae sub eadem specie sunt, quaedam contraria non possunt, ut ea quae sunt irrationabilium. Nam cum omnium irrationabilium in eo quod irrationabilia 64.0616A| sunt, una sit species, tamen ne in nis quidem invenire potest ut in omnibus eadem sit contrariorum potestas, ut de igne quod supra dictum est. Nam cum ejus irrationabilis sit potestas, non tamen talis est ut ad contraria transferatur. Recte igitur dictum est, quoniam neque quae sub eadem specie sunt poterunt omnia contrariorum esse potentia. Nam cum ignis potestas cum aliis omnibus potestatibus irrationabilibus sub ea sit specie quae irrationabilis est potestas, tamen non valet opposita. Atque hoc quidem quod attentare possit totam quaestionem, non tamen validissime dissolvere praediximus. Quod vero maxime dirigat dubitationem ambiguitatemque constituat, ipse continuata oratione addidit dicens:

Quaedam vero potestates aequivocae sunt. Possibile ...

 Quaedam vero potestates aequivocae sunt. Possibile 64.0616B| enim non simpliciter dicitur, sed hoc quidem quoniam verum est ut in actu, ut possibile est ambulare quoniam ambulat, et omnino possibile est esse quoniam jam est actu quod dicitur possibile. Illud vero quoniam forsitan aget, ut possibile est ambulare quoniam forsan ambulabit, et haec quidem in mobilibus solis est potestas, illa vero, et in immobilibus. In utrisque autem verum est dicere non impossibile esse ambulare, vel esse, et quod ambulantia, et agit et ambulabile est. Sic ergo possibile non est verum de necessario simpliciter dicere, alterum autem dicere verum est. Quare quoniam partem universale sequitur, illud quod ex necessitate est, sequitur posse esse, sed non omnino.
 Quid haec sententia contineret quam nunc Aristoteles proposuit, quinto quidem libro diligenter ex 64.0616C| pressimus et nunc eam breviter exsequamur. Expositionis enim causa doctrinaeque hunc secundum nos expositionis sumimus laborem, non augendi prolixitate fastidii. Talis ergo est sententia tota. Possibile quod frequenter in rebus dicimus non simpliciter dicitur. Atque ideo quoniam possibile a potestate traductum est, ut ipsa quoque potestas aequivocum est. Hoc hinc manifestum est, quod quaedam possibilitates ad hoc dicuntur non quoniam aguntur, sed quoniam ut agantur nihil impedit, ut si de aliquo sano corpore omnibusque aliis quae impedire poterant remotis sedente, dicatur possibile esse ambulare eum, non quoniam ambulat, sed quoniam ut ambulet nihil omnino prohibet. Quaedam vero possibilitates ita dicuntur quoniam jam actu sunt atque aguntur, ut si quis de ambulante 64.0616D| homine dicat, possibile esse eum ambulare, atque ideo ea possibilitas quae non secundum actum aliquem dicitur, sed secundum id quod posset agere, dicitur eo quod agere non prohibetur a potestate possibilitas nominatur. Haec vero quae jam agit atque in actu est, actus ipse possibilitas appellatur. Duae vero sunt significationes possibilitatis, una quae eam possibilitatem designat, quae est potestate, quae secundum actum non sit. Altera quae eam possibilitatem significat quae actu sit. Haec autem possibilitas quae jam actu est, aut ex potestate ad actum transit, aut semper in actu naturaliter fuit, ut cum homo ex eo quod sedet non ambulat, potest ambulare, atque ideo ex potestate in actum vertitur. 64.0617A| Sol vero cum movetur, nunquam ex potestate in actum vertitur. Neque enim aliquando hunc motum non egit. Neque ignis ut nunc non caleret, aliquando non caluit. Ergo ea rursus possibilitas quae secundum actum aliquem dicitur duas intra se species continet, unam quae talem actum possibilitatis designet, quemque non esse non liceat, et haec dicitur necessaria quae nunquam ex potestate in actum vertitur, sed in actu naturaliter mansit; alteram vero quam liceat et non esse, quae scilicet ex potestate in actum migravit, et hoc non necessarium cum sit actu, et haec talis possibilitas quae ex potestate in actum vertitur, in solis mobilibus est, hoc est quae moveri possunt, haec autem sunt corporalia; incorporalia vero non moveri, quibus rationibus astruatur paulo 64.0617B| post dicemus. Illae vero quae semper in actu propriae naturae qualitate manserunt, et in mobilibus inveniuntur, ut igni calor qui semper actu et nunquam fuerit potestate, et in his quae sunt immobilia, haec autem sunt incorporalia et divina. Quare possibilitas ea quae ex potestate in actum migravit, solorum est corruptibilium et corporalium. Ea vero quae semper actu fuit, divinis corporalibusque communis est; ut igitur tota ratio breviter attingatur, ita dicendum est: possibilitas aequivoca est et multa significans. Est enim una possibilitas, quae ipsa quidem cum non sit in actu esse possit. Atque ideo de ea possibilitas praedicatur. Est autem alia quae jam est actu, haec autem quae jam actu est, non aequivoca est, sed genus. Habet enim sub se species eam possibilitatem 64.0617C| quae actu quidem est, sed ex potestate migravit. Alia vero quae actu est, sed ex potestate non migravit. Et illa quidem quae ex potestate non migravit, ipsa dicitur necessaria, quae nunquam relinquit subjectum. Illa vero quae ex potestate ad actum transit, sine ulla dubitatione dicitur non necessaria. Idcirco quod poterit relinquere aliquando subjectum, sed de his utrisque, scilicet quae vel in potestate vel in actu possibilitates dicuntur, communis esse poterit praedicatio, si dicamus utrasque esse non impossibiles. Nam et qui potest ambulare cum non ambulet, et qui jam ambulat, verum est de his dicere quoniam non est impossibile eos id agere quod possunt agere vel agunt. Cum vero sub significatione possibilitatis duo sint, una possibilitas quae actu non est, alia vero quae 64.0617D| actu est, illa possibilitas quae secundum potestatem dicitur necessariae non accommodatur, neque aliquando necessitati poterit consentire. Restat igitur ut sub ea pluralitate necessitas ponatur quae actu est, sed ea quoque habet unam speciem per quam ex potestate in actum migrat, quae est non necessaria. Quare ne in hac quidem poni potest necessitas. Restat igitur ut quoniam id quod necesse est esse, nullus negat esse possibile. Sub possibili autem est et ea quae potestate esse dicitur. Sed necessitas non ponitur, neque sub ea potestate quae actu est et subjectum poterit relinquere, sed ponatur sub eo actu qui subjectum relinquere non potest, ut sit necessitas possibilitas quae actum et subjectum nunquam relinquat, 64.0618A| eo quod ad actum ex potestate non venerit. Species igitur quaedam erit necessitas possibilitatis, siquidem illic ponitur ubi est ea possibilitas quae actu semper est. Quod si speciem sequitur genus, et ubi est species, genus deesse non potest, sequitur speciem suam, id est necessitatem genus proprium, id est possibilitas, sed non omne. Ea vero possibilitas necessitatem non sequitur quae potestate tantum est, non etiam actu, neque ea quae cum sit actu relinquere subjectum potest, sed ea tantum quae cum actu sit nunquam poterit a subjecto discedere. Sequitur ergo possibilitas necessitatem, nihilque evenit impossibile, sed ea, ut dictum est, quae in actu sit, et nunquam in subjecto natura esse desistat. Totus quidem sensus hujusmodi est, ratio vero verborum 64.0618B| ita constabit. Quaedam vero, inquit, potestates aequivocae sunt, sed hoc idcirco dictum est quoniam non omnis potestas aequivoca est. Est enim potestas quae ut genus sit, ea scilicet quae secundum actum praedicatur. Quemadmodum autem quaedam potestates aequivocae sint exsequitur dicens. Possibile enim non simpliciter dicitur, et hoc partitur, sed hoc quidem quoniam verum est ut in actu, ut possibile est ambulare, quoniam jam ambulat, et omnino possibile est esse, quoniam jam est actu quod dicitur possibile. Hoc planius nihil potuerit demonstrari, quam si illud possibile dicatur, quod jam agitur. Quod si quis possibile esse neget, hoc ait et fieri atque esse dicit quod impossibile est, sed hoc omnem modum rationabilitatis excedit. Aliam vero partem 64.0618C| significationis possibilitatis hanc dicit. Illud vero quod forsitan aget, et dat hujus exemplum ut possibile est ambulare, quoniam ambulabit. Non ergo quod jam agit, sed quod forsitan aget, id est quod ut agat fortasse nihil prohibet. Et hoc quidem, inquit, in mobilibus solis est potestas, haec scilicet potestas quae potestate dicitur non secundum actum. Mobilia vero, ut dictum est, sola corpora dicit. Illa vero, id est, quae actu est, et in immobilibus, atque ideo addidit hoc cum dicit, et in immobilibus, ut non suspicemur in solis esse divinis actus possibilitatem, sed etiam in mortalibus atque corporeis. In utrisque vero verum est dicere, non impossibile esse ambulare, vel esse quod ambulat jam et quod agit et ambulabile. In utrisque, inquit, significationibus 64.0618D| una praedicatio poterit convenire, ut dicamus non esse impossibile vel ambulare quod jam ambulat, vel ambulare quod potest ambulare et non ambulat, quod per hoc ait quod diximus ambulabile. Ambulabile enim est quod non quidem ambulat, possit tamen ambulare. His addit: Sic igitur possibile non est verum de necessario simpliciter dicere, id est, sic possibile quemadmodum aequivoce possibilitas praedicatur, non est verum de necessario simpliciter et universaliter atque omnino praedicare, hoc est non omne possibile necessario consentit. Alterum autem, id est possibile verum est, hoc est de necessario praedicare. Illud scilicet quod secundum actum dicitur immutabile. Quare quoniam partem suam, 64.0619A| id est speciem, id est id quod est universale, id est genus sequitur illud quod ex necessitate est, quod scilicet species est possibilitatis, sequitur posse esse, id est possibilitas, sed non, inquit, omne. Nam illa possibilitas quae in actu praedicatur et relinquere subjectum potest, non sequitur necessitatem, sed ea tantum quae cum in actu sit neque ex potestate in actum vertitur, neque poterit subjectum relinquere. Atque haec quidem quae Aristoteles dixit hujusmodi sunt. Quae vero nos distulimus, ut doceremus immobilia esse divina. Mobilia vero sola corpora vocari brevissime demonstrandum est. Sex motus species esse manifestum est, sicut in Praedicamentorum libro Aristoteles digessit, quanquam hoc in Physicis permutaverit, sed nunc ita ponamus tanquam si omnino 64.0619B| sex sint. Si secundum nullam motus speciem moveri divina atque incorporalia ratio declaraverit, ordine convincitur non moveri divina. Ergo quae neque generantur, neque corrumpuntur, neque crescunt, neque minuuntur, neque de loco in locum transeunt, quippe quae plenitudine naturae suae ubique tota sunt, nec de Deo aliquid intelligi fas est, nec rursus aliquibus passionibus permutantur. Quod si secundum nullum horum motuum divinarum rerum permutabilis est natura, manifestum est ea omnino non esse mobilia atque sex motus hos solis corporibus evenire. Atque haec quidem de plurimis quae de ea re possunt dici rationibus atque argumentis libasse sufficiat. Nunc quoniam Aristoteles consentire necessario possibilitatem non omnem docuit, et quae ei conveniret expressit, 64.0619C| rursus de ipsorum consequentia et quid primo et quid posterius poni debeat, memoriter subjicit dicens:

Et est quidem fortasse principium quod necessarium ...

Et est quidem fortasse principium quod necessarium est, et quod non necessarium est, omnium, vel esse vel non esse. Et alia ut horum consequentia considerare oportet. Manifestum est autem ex his quae dicta sunt, quoniam quod ex necessitate est, secundum actum est. Quare si priora sunt sempiterna, et quae actu sunt, potestate priora sunt, et haec quae sine potestate sunt, actu sunt, ut primae substantiae. Alia vero sunt actu cum possibilitate, quae natura quidem priora sunt, tempore vero posteriora. Alia vero nunquam sunt actu, sed potestate solum.

Postquam de possibilis et necessarii consequentia quid videretur exposuit, haec ad emendationem 64.0619D| quodammodo superioris ordinis apponit. Et quoniam superius a possibili inchoans, caeteras omnes propositiones ad possibile et contingens, et ad eorum consensum reduxit, nunc hoc rationabiliter mutat, ut non potius a possibilitate inchoandum sit, sed a necessitate. Nam si quis advertat diligentius superiorem descriptionem, primo positum est possibile et contingens, et ad eamdem cunctorum sensus relatus est. Nunc hoc permutandum videtur. Dicit enim fortasse hoc esse rectius ut magis propositionum consequentia a necessariis inchoetur. Est autem totus sensus hujusmodi. Quoniam, inquit, necessaria sempiterna sunt, quae autem sempiterna sunt, omnium aliorum quae sempiterna non sunt principium 64.0620A| sunt, necesse est ut id quod necessarium est caeteris omnibus prius esse videatur; ergo consequentiae eodem modo faciendae sunt, ut primum quidem necessitas, post vero possibilitas et caetera proponantur, sintque consquentiae hoc modo:

Necesse esse. Non necesse esse.

Non possibile non esse. Possibile non esse.

Videsne igitur ut primo quidem necesse esse et non necesse esse propositum sit? secundo vero loco ad necessitatis caetera consensum consequentiamque relata sint. Hoc est ergo quod dixit fortasse principium quoddam esse omnium vel esse vel non esse, id quod esset necessarium, ut a necessario speculandarum propositionum principium sumeretur, quod esse aliarum propositionum vel non esse secundum consequentiam 64.0620B| consensum constitueret; et quoniam prius positum est necesse esse, huic consentit ea quae dicit, non possibile non esse. Istius ergo propositionis quae dicit, non esse possibile ut non sit, quae scilicet non esse denuntiat (tollit enim possibile quod nondum est) principium est necessitas, cui sine ulla dubitatione consentit; et rursus quoniam ei quae dicit, non necesse esse, consentit ea quae dicit, possibile esse non esse, hujus propositionis quae aliquid esse constituit, id est possibile, principium est ea propositio quae dicit, non necesse esse. Ergo sive affirmative necessitas proponatur sive negative, videtur quoddam principium esse caeterorum, et caetera velut his, id est necessariis consentientia judicari oportere. Et hoc est quod ait: Et alia ut horum 64.0620C| consequentia considerare oportet. Cur autem illud eveniat, consequenter ostendit dicens: Quoniam ea quae necessaria sunt actu sunt, ut frequenter supra monstratum est, ea vero quae necessaria sunt, sempiterna sunt, quae vero sempiterna sunt, priora sunt his quorum sunt hujusmodi potestates quae in actu nondum sunt; manifestum est quoniam et quae actu sunt, et ex potestate ad actum non veniunt, priora sunt. Sed de eo actu loquimur qui ex potestate ad actum non venit, sed semper actu propriae naturae constitutione permansit, ut cum ignis calet vel sol movetur et caetera hujusmodi, ita sunt ut actum nunquam reliquerint, neque ab his actus abfuerit aliquando, neque ex potestate ad hunc venerint actum. Quoniam ergo hujusmodi fuerunt ut semper essent, quae autem semper 64.0620D| sunt, ea omnibus sunt priora, erunt etiam potestate secundum propriam naturam priora; sed quae priora sunt, semper sempiterna sunt, et rursus eadem necessaria sunt actu, et necesse est ut ea quae actu sunt his quae sunt potestate priora sint. Post haec fit rerum divisio ab Aristotele hoc modo: Rerum aliae sunt actu semper quae ex potestate non venerint, et istae sunt quarum nullae sunt potestates, sed semper in actu sunt. Aliae vero quae ex potestate in actum remigrarunt, quarum quidem substantia et actus secundum tempus posterior est potestate, natura vero prior. In omnibus enim illud quod est actu prius est et nobilius quam id quod potestate est. Illud enim quod potestate est adhuc ad actum festinat, et ideo 64.0621A| perfectio quaedam actus est; potestas vero adhuc quiddam est imperfectum, quod tunc perficitur cum ad actum aliquando pervenitur. Quod autem perfectum est eo quod est imperfectum generosius et prius esse manifestum est. Nam si res quae ad actum suum ex potestate venerunt, prius fuerunt potestate, post vero actu, ergo actus earum rerum posterior est potestate si ad tempus referamus, prior vero eadem potestate si ad naturam, et hoc est quod ait: Alias res esse quae cum possibilitate sunt et actu sunt, sed actum potestate tempore quidem posteriorem habent, natura vero priorem; quasdam autem res esse in quibus sola potestas sit, nunquam actus, ut numerus infinitus Crescere enim numerus potest in infinita. Quicunque vero numerus dictus sit vel centum, 64.0621B| vel mille, vel decem millia, et caeteri, finitus esse necesse est, ergo actu numerus nunquam est infinitus. Quoniam vero potest in infinita concrescere, idcirco solum potestate est infinitus. Eodem quoque modo et tempus. Quantumcunque enim tempus dixeris finitum est, sed quoniam tempus potest in infinita concrescere, idcirco dicimus tempus esse infinitum, quod potestate sit infinitum, non actu. Nihil enim actu poterit esse infinitum. Quod autem supra diximus quae semper actu essent primas esse substantias, non ita putandum est, primas eum substantias dicere quemadmodum in Categoriis ubi primas substantias individuas dicit: hic autem primas substantias quae semper actu sunt, idcirco nominat quia, 64.0621C| ut dictum est, quae semper actu sunt principia caeterarum rerum sunt, atque ideo primas substantias eas esse necesse est.

QUAE MAGIS APTAE ENUNTIATIONES CONTRARIAE DICANTUR.

Utrum autem contraria sit affirmatio negationi, an ...

Utrum autem contraria sit affirmatio negationi, an affirmatio affirmationi, et oratio orationi, ut quae dicit, quoniam omnis homo justus est, ei quae est, nullus homo justus est, en omnis homo justus est, ei quae est, omnis homo injustus est, ut Callias justus est, Callias justus non est, Callias injustus est, quaenam harum contraria est?

Post propositionum consequentias pertractatas et eas subtili inquisitione dispositas, illud exoritur inquirendum, quod magnam utilitatem ita praefert, ut quantum in eo utilitatis sit, prima quoque fronte legentium 64.0621D| mentibus ingeratur. Nam cum sit manifestum quoniam affirmationem opposita negatio semper oppugnet, maximeque perimat universalem affirmationem universalis negatio, quoniamque non ignoratur quod affirmatio privatoria quae contrarium affirmat ipsius quoque contrarii perimat propositionem, quaeritur quae magis perimat magisque oppugnet affirmativam, utrumne ea quae universalis negatio est, an ea quae contrarii, vel privationis affirmatio. Sit enim positum hanc esse affirmationem, quae proponit: omnis homo justus est. Hanc ergo duae perimunt propositiones, et universalis scilicet negatio quae dicit, quoniam nullus homo justus est, et ea quae privationem justitiae praedicat affirmando, ea scilicet quae dicit: omnis homo injustus est. Affirmatio igitur quae proponit, 64.0622A| omnis homo justus est, perimitur et a negatione propria universali quae dicit, nullus homo justus est, et ab affirmatione privatoria quae proponit, omnis homo injustus est. Cum igitur ab utrisque perimatur, quae autem perimitur, ei quae eam perimit videtur esse contraria; quoniamque, ut dictum est, a duabus perimitur, et duae unius contrariae esse non possunt quae duarum propositionum quas supra memoravimus, id est negationis universalis et privatoriae affirmativae, contraria sit universali affirmationi superius comprehensae quaerendum est. In qua re quam sit utilis quaestio nullus ignorat, qui cogitat, quia nisi hoc ab Aristotele quaesitum enodatumque esset, magna foret dubitatio an illud reciperetur, ut duo unius possent esse contraria, quod manifeste fieri non potest. 64.0622B| Nam cum duo unam rem perimant, quis esset qui dubitaret aut unam rem duabus opponi, aut, duabus unam rem perimentibus, quaeri oportere quae magis earum videretur contraria? Contrarias autem dicimus, non secundum eum modum quem Aristoteles in Praedicamentis explicuit, sed tantum ad id quod res rem vel propositio perimit propositionem, ut quasi hoc modo quaeratur. Affirmatio universalis secundum quam magis perimitur, utrumne secundum eam quae universalis est negatio, aut secundum eam quae vel privationem praedicat vel quodlibet aliud, quod ex ipsa oppositione vim contrarii repraesentet? Unde etiam illud latere non oportet, universale esse dubium inter universalem affirmationem privatoriam, et universalem negationem, quae esset opposita contrariae. 64.0622C| Supra enim jam dictum est affirmationi universali negationem universalem esse contrariam. Sed hic, ut dictum est, non hoc dicitur, sed illud potius quae magis perimat rem. Nam quae magis perimit ea propemodum videbitur esse magis contraria. Atque ideo non solum de universalibus proposuit, sed ne suspicaretur quis quod illam contrarietatem diceret quam vel in Praedicamentis locutus est, vel rursus supra cum de universali affirmatione et negatione loqueretur, de particularibus adjecit, quibus non erant contrariae affirmatio et negatio. Nam si recte superius comprehensa meminimus, affirmatio universalis et negatio universalis contrariae esse dicebantur. Nec solum hoc, sed etiam secundum justum et injustum constituit quaestionem, 64.0622D| quod habitus et privatio potius est quam ulla contrarietas. Quare, ut diximus, intelligendum est esse nunc in quaestione, quae propositio quam propositionem proxime efficaciusque destruat ac perimat; hujus inquirendae rei ratio existet hoc modo.

Nam si ea quae sunt in voce sequuntur ea quae sunt ...

Nam si ea quae sunt in voce sequuntur ea quae sunt in anima, illic autem contraria est opinio contrarii, ut omnis homo justus est, ei quae est, omnis homo injustus, etiam in his quae sunt in voce affirmationibus, necesse est similiter sese habere. Quod si neque illic contrarii opinatio contraria est, nec affirmatio affirmationi contraria erit, sed ea quae est dicta negatio. Quare considerandum est quae opinatio vera, falsae opinationi contraria sit, utrum negationis, an certe ea quae contrariorum esse opinatur. Dico autem hoc modo: Est quaedam 64.0623A| opinatio vera boni, quoniam bonum est; alia vero falsa, quoniam bonum non est; alia quod malum est: quaenam ergo harum contraria est verae? Et si est una secundum quam contraria?

Haec est investigatio? quae magis sit universali affirmationi contraria, utrumne privatoria universalis affirmatio, an universalis negatio. Hinc sumitur quod omnis fere proprietas, quam in vocibus necesse evenire est, ex opinionibus venit quas voces ipsae significant. Quod igitur quaerendum in vocibus est, hoc prius est in opinionibus perspiciendum. Neque enim fieri potest ut cum vocum significationes ex opinionibus veniant, quas scilicet voces ipsae significant, non prius proprietates vocum in opinionibus reperiantur. Requirendum igitur est 64.0623B| quemadmodum se ista in opinionibus posita habeantur, quod in his fuerit repertum, ad voces rationabiliter transferatur. Quaeratur igitur prius in opinionibus hoc modo: Si opinio privatoria universalis affirmationis magis est contraria opinioni simplicis universalis affirmationis quam opinio universalis negationis, manifestum est quoniam privatoria universalis affirmatio magis perimit universalem simplicem affirmationem, quam universalis negatio. Quod si illud magis non repererit, sed quod opinio universalis negationis opinionem universalis affirmationis magis perimat potius quam opinio privatoriae affirmationis, constat quod universalis negatio magis contraria est universali affirmationi potius quam privatoria affirmatio. Hoc autem ut inveniatur, ita faciendum est: ponatur opinio quaedam vera; contra 64.0623C| eam duae falsae, quarum una affirmatio sit privatoria, altera universalis negatio. De duabus igitur falsis quam mendaciorem ratio invenit, eam dicimus verae opinioni magis esse contrariam. Sint igitur tres opiniones, una vera, duae falsae: et sit quidem vera haec quae id quod bonum est, bonum esse arbitratur, ea scilicet quam dicit Aristoteles opinionem esse boni quoniam bonum est; falsa vero una quae quod bonum est, bonum non esse dicit, ea est quam dicit Aristoteles falsa boni, quoniam non bonum. Reliqua quae id quod bonum est, malum esse arbitratur, ea est quae ab Aristotele dicta est opinio boni quoniam malum est. Ex his igitur tribus, una vera, duabus falsis, quaerendum est quae magis sit contraria verae; sed quia contingit saepe et negationem et privationem 64.0623D| unum significare in his praesertim contrariis in quibus nulla medietas invenitur, addit: Et si est una, secundum quam contraria? Hoc autem hujusmodi est: in his contrariis in quibus nulla medietas est, idem negatio valet quod etiam privatio. In his vero in quibus est quaedam medietas, affirmatio privatoria et negatio non ejusdem significationis sunt. Age enim sint hujusmodi contraria quae sint immediata, genitum esse et ingenitum esse. In contrariis igitur immedietas idem privatoria affirmatio quod negatio valet. In his autem quae medietatem habent non idem. Neque enim aequum est dicere quemlibet illum esse malum, et rursus non esse bonum. Nam cum bonum negatur, potest aliquid medium audientis 64.0624A| animus suspicari. Cum vero malum ponitur, tota audientis suspicatio in contrarium rejecta est. Atque ideo non idem significant, sed quia saepe (ut dictum est) privatio vel contrarietas negationi consentit, quoties tales quaedam propositiones reperiuntur, in quibus nihil negatione discrepet privatoria affirmatio, quaerendum est, ut Aristoteli videtur, secundum quam potius prolationem vel opinionem verae affirmationi vel opinioni contraria propositio vel opinio fiat. Quanquam enim interdum idem significent, alio tamen modo ipsis propositionibus utimur. Nam qui negationem ponit, id quod est dicit esse; qui vero privationem, id quod non est dicit esse. Cum igitur diversum initium et diversa intentio quodammodo sit propositionum sub eadem significatione, et quae earum magis verae propositioni contraria sit, et secundum 64.0624B| quem motum animi magis vera propositio perimatur, quaerendum est. Hoc est enim quod ait: Et si est una, secundum quam contraria? Non enim dicit quod omnino negatio et privatio unum sunt, sed in his in quibus idem sunt, hoc est in immediatis contrariis; et quando idem significant, quoniam non secundum unum motum animi unam significationem dicunt, qui contrarium vel privationem nonunt, et qui negationem secundum quam contraria magis est propositio, utrumne secundum eam quae privationem ponit, an secundum eam quae negationem. Post haec quemadmodum sit contrarietatis natura designat.

Nam arbitrari contrarias opiniones definiri in eo ...

Nam arbitrari contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sunt, falsum est. Boni enim quoniam 64.0624C| bonum est, et mali quoniam malum est, eadem est fortasse opinio et vera, sive plures, sive una sit. Sunt autem contraria ista, sed non in eo quod contrariorum sunt contraria, sed magis in eo quod contrarie.

Sensus quidem breviter expeditus, sed summa rationis veritate contextus est. Cum enim de contrariis disputat, quemadmodum contrariae opiniones esse possint prima fronte disponit. Arbitrabantur enim quidam contrarias esse opiniones, quae de contrariis aliquid arbitrarentur, sed hoc falsum esse convincitur. Neque enim si bonum et malum contrarium est, et aliquid de bono et malo opinetur, mox necesse est ut contrarietas subsequatur. Age enim quilibet de bono opinetur quoniam bonum est, rursus de malo opinetur quoniam malum est. Cum igitur idem de 64.0624D| bono et malo opinetur, illud quoniam bonum est, hoc quoniam malum, tamen contrariae opiniones non sunt. Neque enim contrarium est opinari id quod bonum est, bonum esse, et id quod malum est, malum esse; utraeque enim verae sunt. Opinionum autem contrarietas veritate et falsitate agnoscitur. Hoc autem modo hujusmodi opiniones contrariae esse possunt, quae de eadem quodammodo affectione animi proficiscuntur, id est opiniones cognoscentes quidquam quod verum est. Non igitur si quis contrariorum aliquam opinionem habeat, et quidquam de contrariis arbitretur, statim necesse est subsequi in opinionibus contrarietatem. Ergo non est contrarietas opinionum in ea arbitratione quae contrariorum est, 64.0625A| vel quae de contrariis habetur. Sed potius contrarietas in opinionibus tunc fit, quoties de una eademque re contrarie quis opinatur, ut quaelibet res sit proposita bona, de ea si quis contrario modo opinetur, quoniam bonum est, de eadem rursus quoniam malum est, opinio quae id quod est bonum bonum esse putat vera est, altera vero quae id quod est bonum malum esse arbitratur, falsa est. Vera autem et falsa contrariae sunt. Recte igitur has opiniones, quas veritas falsitasque disjungit contrarias esse dicimus, et si non contrariorum sunt, sed de una eademque re per contrarietatem dictae. Recte igitur dictum est non oportere definire contrarias opiniones in eo quod contrariorum sint, sed potius in eo quod de eadem re contrarie suspicentur; ordo vero sermonum talis est. 64.0625B| Nam arbitrari, inquit, contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sint, id est, in eo quod quaedam de contrariis opinentur, falsum est. Quomodo autem falsum sit ipse declarat. Boni enim quoniam bonum est, et mali quoniam malum est, eadem fortasse est, id est non sibi sunt contrariae opiniones, sed utraeque idem sunt. Quemadmodum autem idem sint, ipse subjungit dicens et vera. Idcirco enim idem sunt, quia verae sunt. Contrarietas autem in veritate, ut dictum est, et falsitate est posita. Quare si consentiunt idem in veritate et in falsitate esse videbuntur. Nec hic numerositas impediet. Sive enim plures sive una sit, in eo quod verae sunt idem sunt. Sunt autem, inquit, ista contraria, id est quae in opinionibus versantur, sed non in eo quod vel contrariorum 64.0625C| sunt, vel de contrariis arbitrantur, contrariae opiniones inveniuntur; sed ipsarum contrarietas inde nascitur, quod de una re contrario modo opinantur, hoc est quod ait, sed magis in eo quod contrarie. Hic autem contrarie adverbii loco positum est tanquam si diceret: sed magis ea re contrariae sunt quod contrarie opinantur, et subintelligimus de una scilicet re. Si enim non de una re contrarie opinentur, sed de pluribus poterunt non esse contrariae. Quod facile cauteque perspiciens unusquisque reperiet.

Si ergo est boni quoniam est bonum opinatio, alia vero ...

Si ergo est boni quoniam est bonum opinatio, alia vero quoniam non est bonum, est vero et alia quoniam aliquid aliud est, quod non est, neque potest esse. Aliarum quidem nulla ponenda est, neque quaecunque esse quod non est opinantur, neque quaecunque non esse 64.0625D| quod est (infinitae enim utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est, et quae non esse quod est), sed in quibus est fallacia. Hae autem sunt, ex quibus sunt generationes, ex oppositis vero sunt generationes, quare etiam fallaciae.

Validam quidem sententiam brevissimis sermonibus clausit, cujus, ut breviter dicendum sit, haec vis est. Qui de contrarietate propositionum nosse quaerebat, debebat primo quae propositionum esset infinitas constituere, atque ad eam vim contrarietatis aptare. In omnibus enim contrariis unum uni contrarium est. Si autem sit quaedam in propositionibus infinitas, illa tota infinitas propositionem uni propositioni contraria esse non poterit. Hoc sumendo totum textum argumentationis ingreditur. Atque non 64.0626A| solum exspectari oportet in propositionibus quod falsa verae sit contraria, sed quod inter omnes falsas illa falsa sit verae contraria, quae una est et non infinita. Possunt autem esse infinitae propositiones et falsae, potest una finita eadem quoque falsa, quae verae contraria esse rationabiliter ponenda est. Volens ergo constituere quoniam negatio potius contraria sit affirmationi, quam ea affirmatio quae contrarium ponit, hoc dicit. Potest, inquit, esse opinatio quaedam quae id quod est de unaquaque re esse opinetur. Est etiam alia quae id quod non est rem illam esse arbitretur. Est autem alia quae id quod secum habet res illa proposita non eam habere putet. Est rursus alia quae id quod est res ipsa, non eam id esse arbitretur. Ut autem hoc per vagatum luceat, exemplum sumpsit 64.0626B| propositum de quo opinaretur aliquis, id quod est bonum. Si quis igitur hoc bonum bonum esse opinetur, vere opinabitur. Rursus si quis hoc esse bonum quod non est bonum putet, false opinabitur, ut si quis arbitretur quoniam laedit, quoniam inutile est, quoniam bonum injustum est, is ea de bono opinabitur quae non sunt, et hoc falsum est. Rursus qui id quod in se habet bonum non habere arbitratur, is opinabitur hoc modo, bonum non est utile, bonum non est justum, bonum non est expetendum, et is quoque fallitur. Quod si quis sit qui hoc ipsum quod est bonum, non esse bonum arbitretur, ut non putet bonum neque malum esse id quod non est, neque expetendum esse id quod in se habet, sed id quod est ipsum bonum, id est ipsam boni essentiam, ita arbitretur 64.0626C| bonum non esse bonum. Caeterae igitur omnes opiniones infinitae sunt. Possumus enim per multa colligere falsa quae cum non sint de unaquaque re, ea tamen esse dicamus, ut in eo ipso bono possum dicere, quoniam malum est, possum quia turpe, quia injustum, quia vitabile, quia periculosum est, et caetera quaecunque in bono nullus inveniet, et haec sunt infinita. Rursus possum dicere ea quae habet bonum non esse in bono, ut si dicam bonum non esse utile, bonum non esse expetendum, bonum non esse quod auget, atque haec quidem rursus infinita sunt. Sed quando id quod est aliqua res aufert opinio, hoc facere nisi semel non potest. Neque enim aliqua per id effici possunt, si quod bonum est non esse bonum arbitratur; ergo caeterae quaecunque aut id quod non 64.0626D| est esse arbitrantur, aut id quod habet in se bonum non habere arbitrantur, falsae sunt, sed in infinitum. Bonum autem nunc ita usurpat, tanquam si dicat bonitas. Si quis autem ipsam bonitatem non esse bonum arbitretur, is et falsus est et definito modo falsus est. Sed in falsis quae definita sunt et una numero, et magis et proxime veris videntur esse contraria, una enim res semper uni rei est contraria. Quocirca haec recte magis contraria est quae negat id quod est potius quam ea quae negat, vel id quod in se habet, vel affirmat quod in se non habet. Hoc autem ut clauderet non recto sermone usus est, sed ad quiddam aliud orationem detorsit, quae res confusionem non minimam fecit. Nam cum dixisset non debere nos illas potius ponere contrarias verae opinioni quae 64.0627A| infinitae sunt, subjunxit, illud quod ait, sed in quibus est fallacia, hae autem sunt ex his ex quibus sunt et generationes. Hoc autem talem sententiam claudit: inquit, opiniones veris opinionibus opponendum esse contrarias in quibus principium est fallaciae. Fallaciae autem ex his nascuntur ex quibus etiam generationes, generationes autem in oppositis inveniuntur, hoc autem tale est. Omnis generatio ex permutatione ejus quod fuit surgit, nisi enim id quod fuit prius esse desierit, non potest esse generatio. Omne enim quod gignitur, in aliam quodammodo formam substantiae permutatur. Ergo cum non fuerit id quod fuit tunc gignitur, et est quoddam aliud quam fuerit, et qui fallitur id quod est quaelibet res non esse arbitratur. Nam qui quod bonum est malum esse putat fallitur, 64.0627B| sed fieri aliter non potest ut sit malum nisi non sit bonum, et de caeteris eodem modo. Fallacia igitur est, et principium fallaciae, cum quis id quod est aliqua res non eam esse arbitratur. Haec autem fallacia ex his est ex quibus sunt generationes. Omnis enim generatio, ut dixit, ex detrimento surgit, ut quod fit dulce non fit ex albo, sed ex non dulci. Et rursus quod fit album non fit ex duro, sed ex non albo, et caeterae generationes ex generationibus potius proficiscuntur, et est prima fallacia. Quod si ibi prima fallacia, ex quibus sunt generationes, ubi integerrima falsitas est, et proxima verae opinioni, non haec autem nisi in oppositis reperiuntur, hoc est in affirmationibus et negationibus, dubium non est quin negationis opinatio magis contraria sit ei opinioni quae 64.0627C| contrarium aliquid in arbitratione confirmat. Et sensus quidem hujusmodi est, verba autem sese sic habent. Si ergo, inquit, est boni, quoniam bonum est opinatio, quae scilicet vera est; est autem quoniam non bonum est, quae falsa est ac definita. Est vero quoniam aliquid aliud est, quod non est neque potest esse, id est ea quae id esse ascribit quod non est; aliarum quidem omnium nulla ponenda est, neque quaecunque esse quod non est opinatur, id est quae id quod non est res proposita, eam esse putet, neque quaecunque non esse quod est, id est neque ea quae id quod habet res proposita in opinionibus negat. Cur autem ista non opinantur contrariae docet hoc modo: Infinitae enim, inquit, utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est, et quae non esse quod 64.0627D| est, sed quae magis ponenda est? In quibus est, inquit, fallacia, id est in quibus principium fallaciae est. Principium autem fallaciae unde ducitur? ex his ducitur, ex quibus sunt et generationes; unde autem sunt generationes? ex oppositis. Omnis enim, ut dictum est, generatio ex eo quod non est id quod fuit, quod scilicet ad negationem vergit. Quare, inquit, etiam fallacia et principium fallaciae in oppositis invenitur, ubi etiam generationes, ex quibus est ipsa fallacia.

Si ergo quod bonum est, et bonum, et non malum ...

Si ergo quod bonum est, et bonum, et non malum est, et hoc quidem secundum se, illud vero secundum accidens. Accidit enim ei malum non esse; magis autem est in unoquoque vera quae secundum se est, et 64.0628A| falsa, siquidem et vera. Ergo ea quae est quoniam non est bonum quod bonum est, ejus quae secundum se et falsa est. Illa vero quae est, quoniam malum est, ejus quae est secundum accidens. Quare magis erit falsa de bono ea quae est negationis opinio, quam ea quae est contrarii.

Licet haec omnia primae editionis commentario diligentissime explicuerimus, ne tamen curta expositio hujus libri esse videatur, hic quoque eadem repetens explicabimus. Est namque ingressus hujus argumentationis hujusmodi. Si, inquit, vera posita propositione plures sunt quae eam perimunt falsae, illa inter eas verae propositioni magis erit contraria, quaecunque magis est falsa. Quaerendum igitur est quae inter plures falsas propositiones magis falsa sit, 64.0628B| ut ea verae propositioni magis videatur esse contraria, hoc autem per veritatem dicendum est. Nam cum vere et per se aliquid dici possit, et per accidens, illud tamen maxime veritatis naturam tenet, quod secundum rem ipsam dicitur potius quam quod secundum accidens venit, ut si quis de bono opinetur, quoniam bonum est, hic secundum rem ipsam veram opinionem habet. Sin quis vero arbitretur, quoniam bonum utile est, verum quidem opinabitur, sed ista veritas de bono per accidens fit boni. Accidit enim bono ut utile quoque sit. Quare illa quae bonum bonum esse arbitratur per se vera est, id est secundum ipsam rem vera est. Illa vero quae id quod bonum est, utile esse opinatur per accidens boni vera est. Quamobrem propinquior naturae bonitatis 64.0628C| est ea quae id quod bonum est, bonum esse arbitratur, quam ea quae id quod bonum est, utile: quod si ita est, verior est illa quae secundum ipsam rem vera est, potius quam ea quae secundum accidens vera esse videtur. His igitur ita constitutis et de falsitate idem dicendum est. Falsa enim propositio quae illi verae contraria est, quae [F. quae vera] secundum se est, magis falsa est quam ea quae eam veram perimat, quae secundum accidens est. Nam si verior est ea quae de ipsa natura rei verum aliquid opinatur, illa erit magis falsa quae perimit veriorem; quod si illa, quanquam sit vera, minus tamen quia de rei accidente pronuntiat, minus quoque illa erit falsa quae minus veriorem perimit. His igitur ita constitutis, videamus nunc quemadmodum se in his habent opinionibus vel propositionibus, de quibus nunc tractatur. 64.0628D| Idem igitur sit exemplum ut supra dictum est: id quod bonum est, et bonum est, et non malum, sed quod bonum est, secundum ipsam rem est, quod vero malum non est, accidit ei: nam id quod bonum est per naturam bonum est; quod vero malum non est, secundo loco et quasi accidenter est. Ergo opinio de bono quoniam bonum est, verior est propinquiorque naturae ea opinione quae est de bono, quoniam malum non est. Si igitur ita est, et ea quae veriorem opinionem perimit, magis falsa est quam ea quae veram quanquam vera sit, minus tamen est vera, manifestum est quoniam negatio magis falsior est quam affirmatio, quae contrarium ponit. Nam negatio dicit non esse bonum quod bonum est, affirmatio 64.0629A| vero malum esse quod bonum est; negatio quae est non esse bonum quod bonum est, illam secundum se opinionem veram perimit quae dicit bonum esse quod bonum est. Illa vero affirmatio contrarii, quae est malum esse quod bonum est, illam opinionem perimit veram quae de bono secundum accidens est, id est non malum esse quod bonum est. Constat igitur magis falsam esse opinionem quae dicit non esse bonum quod bonum est, potius quam ea quae opinatur malum esse quod bonum est. Quod si est falsior magis contraria, magis igitur contraria est negationis opinio quam contrariae affirmationis. Expedito igitur sensu, verba ipsa, demonstranda sunt. Si ergo, inquit, quod bonum est, sit bonum et non sit malum, et hoc quidem secundum se, id est, 64.0629B| ut quod bonum sit, bonum esse dicatur, illud vero secundum accidens, hoc est quod bonum est, ut malum non sit. Accidit enim ei malum non esse, magis autem in unoquoque est vera, quae secundum se est. Nam quod secundum uniuscujusque naturam est, propinquius est ei rei cui est secundum naturam. Quocirca et veritas secundum rem, quia rei proxima est, verior est quam ea quae secundum accidens est, hoc est enim quod ait: Magis autem in unoquoque est vera quae secundum se est; quod si hoc ita est, etiam falsa, id est etiam illa falsitas est magis falsior quae illam perimit opinionem vel propositionem quae secundum se vera est, siquidem illa secundum se vera verior est quam quae secundum accidens rei vera est, hoc est enim quod dicit, siquidem et vera. 64.0629C| Hoc igitur exponens exemplo confirmat. Ergo ea quae est, quoniam non est bonum quod bonum est, ejus quae secundum se est falsa est, hoc est illa quae opponitur illi opinioni quae secundum se vera fuit, hoc enim haec verba demonstrant, cum dixit: Ergo ea quae est, quoniam non est bonum quod bonum est, ejus quae secundum se est, falsa est, id est quae ipsum bonum negat bonum esse, per se verae propositionis falsa est, id est opposita, falsitas enim veritati opponitur. Illa vero quae est quoniam malum est, ejus quae est secundum accidens, hoc est, illa opinio quae id quod bonum est, malum arbitratur esse, falsa est, et apta éi propositioni quae est secundum accidens vera, id est quae opinabatur bonum non esse malum. Quare magis erit falsa de bono ea quae est 64.0629D| negationis opinio quam ea quae est contrarii, id est, magis contraria est negatio quam affirmatio contrarii. Siquidem cum sint de bono utraeque praedicatae, falsior tamen negatio reperitur. Sed quod dixit bono accidere, ut malum non sit, non ita intelligendum est quemadmodum solemus dicere, subjecto aliquid accidere. Neque enim fieri potest, sed accidere hic intelligendum est secundo loco dici, principaliter enim quod est bonum dicitur bonum. Secundo vero loco dicitur, non est malum; hoc autem tractum est a similitudine substantiae et accidentis. Unaquaeque enim substantia principaliter quidem subjecta est, secundo vero loco vel alba, vel bipeda, vel accidens, vel quidquid substantiis accidere potest.

64.0630A| Falsus autem est maxime circa singula qui habet contrariam opinionem. Contraria enim eorum sunt quae plurimum circa idem differunt. Quod si harum contraria quidem est altera, magis vero contraria est contradictio, manifestum est quoniam haec erit contraria.

Vis omnis argumentationis, ut brevissime expediatur, hujusmodi est. Omne verum aut secundum se verum est, aut secundum accidens, quia necesse est etiam falsum, aut secundum se falsum esse, aut per accidens. Verum autem illud esse verius constat quod secundum se est potius quam illud quod per accidens; qui vero contrariam de re alicujus habet opinionem quam res ipsa est, necesse est ut plurimum falsus sit. Etenim contrarietas opinionum est, quoties de una eademque re longissime a se absistentes 64.0630B| opiniones sunt. Quod igitur magis falsum est, hoc erit etiam contrarium. Illud enim quod magis a veritate abest, hoc magis falsum est. In opinionibus vero quae a se plurimum differunt, ea sunt contraria; illa igitur in opinionibus contraria est quae plurimum falsa est. Est autem ut dictum est plurimum falsa, quae secundum se falsa est, id est quae illam perimit propositionem quae secundum se vera est, haec autem negatio est; negatio igitur contraria est affirmationi potius quam ea affirmatio quae contrarium ponit. Talis igitur sensus his verbis includitur: Falsus est autem magis, inquit, circa singula qui habet contrariam opinionem. Quanquam enim possit esse quilibet falsus, etiamsi de eadem re contrariam non habeant opinionem, ille tamen magis fallitur qui contrarium 64.0630C| aliquid opinatur. Hoc autem cur eveniat dicit: Contraria enim eorum sunt quae plurimum circa idem differunt. Idcirco enim maxime falsa contraria opponuntur, quia contrarietas non nisi in plurimum discrepantibus invenitur. Quod si harum contraria est altera, id est quod si harum propositionum vel quae per se falsa est, vel quae per accidens, unam contrariam esse necesse est, magis vero contraria contradictionis, hoc est magis autem falsa negatio (hoc enim quod ait, Magis vero contraria haec, hoc sensit tanquam si dixisset, magis vero falsa contradictionis est, id est magis vero falsa negatio est), concludit, si illa, ut dictum est superius, ita sunt, manifestum esse, quoniam haec, id est contradictionis, erit contraria.

64.0630D| Illa vero quae est, quoniam malum est, quod bonum est, implicita est. Etenim quoniam non bonum est, necesse est forte idem ipsum opinari.

Postquam idcirco contrarium potius negationem monstravit esse, quod haec magis esset falsa quam ea quae contrarium affirmaret, et distinctione falsitatis contrariam esse propositionem opinionemque, quae rem propositam, negaret edocuit, nunc ex simplicibus implicitisque propositionibus opinionibusque idem nititur approbare. Dicit enim quod ea affirmatio quae contrarium ponit implicita et non sit simplex. Idcirco autem implicita est quod quae arbitratur id quod bonum est malum esse, mox illam quoque opinari necesse est id quod bonum est bonum non esse. Neque enim aliter malum esse potest, nisi bonum non sit, 64.0631A| Quare qui quod bonum est malum esse arbitratur, et rem bonam malum putat, et eamdem ipsam non esse bonum. Non igitur simplex est haec opinio de bono, quoniam malum est, continet enim intra se illam quoniam non est bonum. Qui vero opinatur non esse bonum quod bonum est, non illi quoque necesse est opinari quoniam malum est. Potest enim et non esse aliquid bonum et malum non esse. Atque hoc quidem in his invenitur rebus in quibus aliqua medietas poterit inveniri, hoc quoque cautissime addidit. His igitur ita positis, quoniam contrarii opinio non est simplex, simplex vero est negationis, necesse est ut contra simplicem opinionem simplex potius videatur esse contrarium. Est autem simplex opinio boni, quoniam bonum est, vera. Simplex vero boni, 64.0631B| quoniam bonum non est, falsa. Simplici igitur opinioni de bono, quoniam bonum est, simplex erit contraria negationis, quae est boni, quoniam non est bonum. Tota vero vis hujus argumentationis hinc tracta est: quoties vera est quaedam propositio, et duae quae eam perimere possint, si una earum nihil indigens alterius veram propositionem perimat, reliqua vero praeter alteram eamdem propositionem perimere non possit, illa magis dicenda contraria est, quae sibi sufficiens nec reliqua indigens propositam propositionem perimere valet; veram autem propositionem de bono quoniam bonum est, sola negatio perimere potest, et ad illius verae interitum est sibi ipsa sufficiens quae dicit, quoniam bonum non est. Illa vero quae opinatur malum esse sibi sola non sufficiet, nisi illa quoque 64.0631C| ei auxilietur, quae est id quod bonum est bonum non esse. Idcirco enim contraria illam aufert, quia secum negationes trahit, manifestum est hanc quae ad verae propositionis interitum sibi ipsa sufficit, recte magis contrariam videri quam quae sibi ipsa non sufficit, nisi ei vis negativae propositionis addatur.

Amplius si etiam similiter in aliis oportet se habere, ...

Amplius si etiam similiter in aliis oportet se habere, et hic videbitur bene esse dictum. Aut enim ubique ea quae est contradictio, aut nusquam. Quibus vero non est contrarium, de his quidem est falsa ea quae est verae opposita, ut qui hominem non putat hominem, falsus est. Si ergo hae contrariae sunt, etiam aliae quae sunt contradictiones.

Quod de his, inquit, propositionibus dicimus si hoc in omnibus invenitur, firmum debet esse quod dicimus. 64.0631D| Neque enim verisimile est in aliis quidem propositionibus negationes esse contrarias. In aliis vero affirmationes, quae contrarium ponunt. Sed si hoc in omnibus propositionibus invenitur et contradictionibus, ut contradictio potius contraria sit, id est negatio quam quae contrarium habet, nihil est dubium quin haec ratio consistat in omnibus. Sin vero in aliis ea quae contrarium ponit magis contraria est quam negatio. Hic quoque ita sese manifestum est non habere, ubi enim inveniri potest contrarietas, in his dubitatio est quaenam sit contraria, utrumne ea quae contrarium affirmat, an ea quae id quod propositum est negat. Ergo in his in quibus dubium non est quemadmodum sit hoc speculandum est. Dubium autem non est in his in quibus non est contrarietas, ut 64.0632A| in substantiis. Hic enim solae sunt contrariae negationes. Si ergo huic contrariae opinioni quae est de homine quoniam homo est, illa opponitur quae est de homine quoniam homo non est, manifestum est in aliis quoque in quibus contrarietas invenitur, locum contrarietatis negationem potius obtinere. Nam si in his in quibus contrarietas est, ut in bono vel malo, manifestum est non potius illam esse contrariam quae bonum negaret, quam illam quae malum obtineret, ei quae id quod bonum est bonum esse arbitretur, nec in his eam contrariam esse oporteret in quibus contrarietas nulla est. Quid enim attinet cum de homine dicimus, quod contrarium non habet ibi esse negationem contrariam, cum vero de bono quod contrarium habet ibi non esse; sed potius eam 64.0632B| quae contrarium poneret? Quocunque enim vertitur negatio, suam vim in omnibus servare debet. Quod ergo dicitur ab Aristotele, ut breviter explicem, talc est: si in aliis negatio est contraria, hic quoque negationem esse contrariam manifestum est Quod si in aliis minime, in his quoque quae supra posuit, sed in omnibus aliis in quibus contrarietas non invenitur, contradictio contrarietatis locum tenet, et his igitur in quibus est contrarietas eumdem locum neque alium tenebit, quod his verbis explicuit: Amplius, si etiam in aliis similiter oportet se habere, et hic videbitur bene esse dictum. Nam si in omnibus aliis ita se habere necesse est, et in his quae supra dicta sunt ita sese habet, et id quod dictum est optime dictum esse videbitur. Aut enim ubique ea quae est contradictionis, 64.0632C| aut nusquam alicubi quidem contrariam reperiet. Alicubi vero minime, quibus vero non est contrarium, ut in substantiis in quibus nulla est contrarietas. Hoc enim nos, si bene meminimus, praedicamenta docuerunt: de his est quidem falsa ea quae est opposita verae, id est in his invenitur quidem opposita falsa opinio verae opinioni, sed quae sit ista manifestum est. Nam ubi nulla contrarietas est, liquet contradictionis esse contrarietatem, ut qui hominem non putat hominem, falsus est. Hoc enim sola contrarietas verae propositionis invenitur. Si ergo hae contrariae sunt, et illae aliae quae sunt contradictionis, id est si in his quae contrarietatem non habent, negationes sunt contrariae (necesse est enim aliquas esse contrarias), in aliis omnibus etiam in quibus est aliqua 64.0632D| contrarietas, ut bono et malo, negatio locum obtinet contrarietatis.

Amplius, similiter se habent boni quoniam bonum ...

Amplius, similiter se habent boni quoniam bonum est, et non boni quoniam non bonum est, et ad has, boni quoniam non bonum est, et non boni quoniam bonum est. Illi ergo quae non boni quoniam non bonum est, verae opinioni quaenam est contraria? Non enim ea quae dicit quoniam malum est, simul enim aliquando erunt verae. Nunquam autem vera verae contraria est. Est enim quiddam non bonum, malum, quare contingit simul esse veras. At vero nec illa quae est quoniam non malum, vera enim et haec, simul enim et hae erunt. Relinquitur ergo ei quae est non bonum, quoniam non bonum est, contraria, ea quae est non boni quoniam bonum est; falsa enim haec. Quare et ea quae est boni 64.0633A| quoniam non bonum est, ei quae est boni quoniam bonum est.

Quaecunque superius dicta sunt, ea rursus validiore per proportionem argumentatione confirmat. Proportio autem est rerum inter se invicem similitudo. Si igitur positae sint res quatuor, quarum duae sint praecedentes, reliquae sequentes, et sic se habeat prima ad secundam quemadmodum tertia ad quartam, necesse est ita se habere primam ad tertiam quemadmodum fuerit secunda ad quartam. Hoc enim ipsum breviter facillimeque numeris agnoscimus. Sit enim primus numerus 2, secundus 6 rursus inchoantibus, tertius 4, quartus 12. In his igitur praecedentes quidem sunt duo et quatuor, sequentes vero sex et duodecim. Sicut autem duo ad sex, ita quatuor 64.0633B| ad duodecim. Nam sicut duo senarii tertia pars est, ita quaternarius duodenarii tertia pars est. Quocirca sicut quaternarius praecedens ad sequentem, 64.0634A| ita alius praecedens ad alium sequentem erit, et ut praecedens ad praecedentem, ita sequens ad sequentem; sed ad quatuor qui sunt praecedentes duo medietas est, et sex igitur ad duodecim medietas est. Ergo in omni proportione hoc respicitur, dum est, quod si de quatuor propositis rebus sicut prima est ad secundam, ita tertia ad quartam, erit ut prima ad tertiam, ita secunda ad quartam. Ista igitur numerorum proportio ad propositionum vim naturamque transferatur, sintque duae propositiones primae quarum una praecedens, altera sequens, et aliae rursus duae quarum una praecedens, altera similiter sequens, et in his sit aliqua similitudo. Si enim prima boni quoniam bonum est, hanc sequitur boni, quoniam non bonum est. Rursus sit praecedens tertia non boni quoniam 64.0634B| non bonum est, hanc autem sequens quarta non boni, quoniam bonum est. Praecedentes. Sequentes. 1. Boni quoniam bonum est. 2. Boni quoniam bonum non est. 3. Non boni quoniam non bonum est. 4.Non boni quoniam bonum est.

64.0633B| Perspiciatur igitur in his quae sit similitudo proportionum. Est enim ut prima boni, quoniam bonum est ad secundam boni, quoniam bonum non est, ita tertia non boni quoniam bonum non est, ad quartam non boni quoniam bonum est. Nam sicut boni quoniam bonum est vera propositio est, falsa autem boni quoniam non est bonum, ita quoque non boni quoniam non est bonum, vera propositio est, falsa autem non boni quoniam est bonum. Quod si ita est et eodem modo sese habet opinio boni quoniam bonum est, ad 64.0633C| opinionem quae est boni quoniam bonum non est, quemadmodum etiam opinio non boni quoniam non bonum est, ad opinionem non boni quoniam bonum est, et quemadmodum se habet prima ad tertiam, ita 64.0634B| sese habebit secunda ad quartam. Quemadmodum sese habet igitur boni quoniam bonum est, ad eam quae est non boni quoniam non bonum est, cum utraeque sint verae, ita sese habet opinio boni quoniam non est ad opinionem non boni quoniam bonum est, quod ipsae quoque utraeque sunt falsae; nam sicut istae simul verae, ita illae simul falsae, quocirca ut est prima ad tertiam, ita secunda ad quartam. Ostensa igitur hac proportione immutato ordine eaedem disponantur, sed sit prior opinio ea quae est 64.0634C| non boni quoniam bonum non est, eaque sequatur boni quoniam bonum est, et sub his praecedens tertia non boni quoniam bonum est, quarta sequens boni quoniam bonum non est.

64.0633| Verae.

Falsae.

Praecedentes. Sequentes. 1. Non boni quoniam bonum non est 2. Boni quoniam bonum est. 3. Non boni quoniam bonum est 4. Boni quoniam bonum non est.

64.0633C| Ut igitur superius demonstratum est, ita sese habet opinio non boni quoniam non bonum est, ad eam opinionem quae est boni quoniam bonum est, quemadmodum non boni quoniam bonum est, ad eam quae est boni quoniam non bonum est. Ut enim illae simul verae, ita hae simul falsae eademque proportio est. Quocirca erit sicut prima quae est non boni quoniam 64.0633D| non bonum est ad tertiam eam quae est non boni quoniam bonum est, ita erit secunda boni quoniam bonum est, ad quartam boni quoniam non est bonum. Requirendum igitur est quemadmodum sit prima ad tertiam, ut ex eo speculemur, quemadmodum sit secunda ad quartam. Dico enim quoniam huic opinioni quae arbitratur non esse bonum quod bonum est, quoniam contra illam est quae arbitratur id quod bonum non est bonum esse. Age enim si potius est contra eam opinionem quae id quod bonum non est, bonum putat, sit ea quae id quod bonum non est, malum putat; sed hoc fieri non potest. Contrariae enim opiniones simul nunquam verae sunt, possunt 64.0634C| autem simul hae esse verae. Si quis enim parricidium quod non est bonum putet non esse bonum, idem quoque parricidium quod per naturam non est bonum malum putet, vere utraque opinione arbitratur. Igitur non est contraria opinio ea quae id quod bonum non est non bonum putet, ei quae id quod bonum non est malum arbitratur. Rursus 64.0634D| ponatur eidem opinioni de non bono quoniam non est bonum, contraria ea quae arbitratur id quod non est bonum non esse malum. Id quoque contrarium non est. Fieri enim potest ut id quod bonum non est, nec malum sit. Neque enim omnia quaecunque bonum non sunt mala sunt statim, sed est ut bona quidem non sint, tamen nec mala sint. Si quis enim lapidem nequidquam jacentem quod pe se bonum non est, non bonum esse putat, vere arbitretur, idem ipsum lapidem quod per se bonum non est, si non malum putet, nihil ejus opinioni falsitatis incurrit. Quare quoniam ea quae est non boni quoniam non bonum est, et cum ea quae est non boni quoniam malum est, et cum ea quae est non boni quoniam non est 64.0635A| malum, vera aliquoties invenitur, neutri contraria est. Restat igitur ut ei sit contraria opinio non boni quoniam bonum est, quae opinatur id quod non est bonum bonum esse; haec autem est, non boni quoniam bonum est, quoniam opinatur id quod non est bonum bonum esse. Contraria igitur est non boni quoniam non bonum est, ei quae est non boni quoniam bonum est. Sed hic ita sese habet opinio non boni quoniam bonum est, ad opinionem non boni quoniam non bonum est, quemadmodum opinio boni quoniam bonum est, ad eamdem opinionem quae est boni quoniam non bonum est. Sed prima tertiaque contrariae. Secunda igitur quartaque secundum similitudinem proportionis sunt sine ulla dubitatione contrariae. Potest vero et simplicius intelligi hoc modo, 64.0635B| si boni quoniam bonum est opinio, et non boni quoniam non bonum est opinio, similes secundum veritatem sunt, boni autem quoniam non est bonum, et rursus non boni quoniam bonum est, ipsae quoque similes secundum falsitatem sunt, si una falsarum uni verarum opinionum inventa fuerit, contraria erit reliqua falsa, reliquae verae contraria, quod sola efficit similitudo. Ostenditur autem una falsa uni verae, quemadmodum supra exposuimus, contraria, hoc est ea quae dicit id quod non est bonum esse bonum ei quae arbitratur id quod non est bonum non esse bonum. Relinquitur igitur ea quae arbitratur id quod bonum est non esse bonum contraria esse ei quae opinatur id quod bonum est esse bonum. Qua in re colligitur negationem potius quam contrarium ponentem 64.0635C| affirmationem verae affirmationi esse contrariam. Perplexa igitur sententia his modis quibus diximus expedita est, sed se sic habet ordo sermonum. Amplius, inquit, similiter se habet boni quoniam bonum est, et non boni quoniam non bonum est, quae utraeque verae sunt, et super has boni quoniam non bonum est, et non boni quoniam bonum est, quae sunt utraeque mendaces. Illi ergo quae est non boni quoniam non bonum est verae opinioni quaenam est contraria? (hoc quasi interrogativo modo dictum est.) Non ea quae dicit quoniam malum est, quoniam simul aliquando esse poterunt verae, hoc autem in contrariis non potest inveniri; nunquam enim verae vera contraria est, quemadmodum autem fieri potest ut simul sint verae, quoniam est quiddam non bonum malum, 64.0635D| quare contingit simul veras esse. At vero nec illa quae est quoniam non malum. Simul enim et hae erunt, id est possunt aliquando simul esse verae, in his praesertim rebus quae inter bonum malumque sunt. Relinquitur ergo ei quae est non boni quoniam non bonum est, quae verae est contraria, ea quae est non boni quoniam bonum est, quae falsa est et simul vera non potest inveniri. Quare ad similitudinem superius positam revertitur ut dicat, eam quae est boni quoniam non bonum est, contrariam ei quae est boni quoniam bonum est. Quod si quis ea quae superius dicta sunt, diligentius intuetur, nec in totius sententiae statu nec quidquam in ordine fallitur.

Manifestum est autem quoniam nihil interest, nec si ...

Manifestum est autem quoniam nihil interest, nec si universaliter ponamus affirmationem; huic enim universalis 64.0636A| negatio erit contraria ut opinioni quae opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est, ea quae est quoniam nihil horum quae bona sunt bonum est.

In superiori argumentatione omnia de infinitis explicuit. Sed quoniam fortasse aliquis poterat suspicari non eamdem rationem esse posse in his propositionibus quae sunt definitae, atque in his aliquid interesse utrum eadem demonstratio eis quae definitae sunt, eveniret, hoc addit, nihil interesse utrum eamdem demonstrationem quam ipse superius in propositionibus indefinitis fecit, quisquam faciat in universalibus quae jam sine dubio definitae sunt. Si quis enim secundum indefinitarum propositionum superiorem dispositionem definitas disponat, easque secundum praedictum modum speculetur, non aliam 64.0636B| universalis affirmationis opinioni contrariam reperiret, quam eam quae universalis negationis opinio. Nihil enim interest inter indefinitas definitasque propositiones, nisi quod indefinitae quidem sine determinatione, definitae vero cum argumento determinationis sunt, vel universalitatis vel part cularitatis: hoc est enim quod ait, nihil interest nec si universaliter ponatur affirmatio, universali namque affirmationi universalis contraria erit negatio, ut opinioni quae opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est, quae scilicet est universalis affirmationis, ea fit contraria quae est quoniam nihil eorum quae bona sunt bonum est: hoc est opinio universalis negationis, hoc autem cur fiat ostendit.

Nam ea quae est boni quoniam bonum est, si universaliter ...

Nam ea quae est boni quoniam bonum est, si universaliter 64.0636C| sit bonum, eadem est ei quae opinatur id quod bonum est, quoniam bonum est. Hoc autem nihil differt ab eo quod est, quoniam omne quod est bonum bonum est. Similiter autem et in non bono.

Gradatim indefinitam propositionem ad similitudinem universalis adduxit, dicit autem quaecunque fuerit indefinita propositio, ei si quod in sermone solemus dicere quidquid addatur universalis fit, ut nihil omnino distet ea quae ad rem in affirmatione omne praedicat, ut ea opinio vel propositio quae est de bono quoniam bonum est, huic si addatur quidquid, ut ita dicamus, quidquid bonum est bonum est, nihil differt ab ea quae opinatur, omne bonum bonum est. Quare eadem vis est superioris demonstrationis in propositionibus indefinitis, quae etiam in universalibus 64.0636D| quae paululum quiddam distant, sed non ad qualitatem, nec ad vim propositionis, sed ad quantitatem refertur. Universalitas enim quantitati opponitur. Et sensus quidem homini est, verba vero sic sunt. Superius proposuerat nihil interesse an indefinita esset propositio an universalis. Cur autem nihil intersit hoc modo dicit. Nam ea quae est boni quoniam bonum est, id est indefinita affirmatio, si universaliter sit bonum, id est si bonum universaliter proferatur, eadem est ei quae opinatur quidquid bonum est quoniam bonum est, id est, nihil discrepat ab ea opinione quae opinatur quidquid bonum est bonum esse; hujusmodi autem opinio nihil differt ab ea quae aperte universaliter proponitur, quae est, omne quod est bonum bonum est. Similiter autem et in non 64.0637A| bono, id est non bonum eadem ratione dicimus. Ea namque propositio vel opinio quae opinatur non bonum esse, si ei addatur universalitas, nihil differt ab ea quae universaliter aperte proponitur, quae est, omne quod bonum non est non est bonum.

Quare si in opinione sic se habet: sunt autem hae ...

Quare si in opinione sic se habet: sunt autem hae quae sunt in voce affirmationes et negationes notae eorum quae sunt in anima. Manifestum est quoniam affirmationi contraria quidem negatio est circa idem universalis, ut ei quae est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quae est quoniam nullum vel nullus. Contradictoriae autem quoniam non omne aut non omnis.

Superius omnes argumentationes ad bonum tollit, redigitque ad conclusionem omnem quaestionis vim. 64.0637B| Supra enim negationes et affirmationes earum contrarietates de opinionibus pensare oportere praedixerat. Nunc vero quoniam in opinionibus reperit illam contrariam esse quae esset universalis negatio, idem refert ad propositiones, quas manifestum est quoniam voces sunt et significative animi passiones designare. In principio enim libri significativas voces passiones animae monstrare veraciter docuit, nunc ea velut probaturus quoniam in opinionibus illa contraria universalis affirmationi reperta esset, quae esset universalis negatio potius quam ea quae contrariam universali affirmationi affirmaret, idem quod arbitratur in vocibus provenire, hoc est, affirmationi universali non affirmationem contrariam rem ponentem, sed universalem negationem esse contrariam, contradictorias 64.0637C| vero eas quae cum affirmatio universalis esset particularis negatio inveniretur. Atque hoc quidem plenissime dictum est, nec aliquis in verbis error est, sed nos ut caetera nihil ambiguum relinquentes, ipsorum quoque verborum sensum eorumque ordinem prosequimur. Ait enim: Quare si in opinione se sic habet, id est quod opinio negationis contraria invenitur opinioni affirmationis, potius quam contrarium ponens affirmatio (Sunt autem hae quae sunt in voce affirmationes et negationes notae earum quae sunt in anima. Nam sicut in voce affirmatio et negatio est, ita quoque etiam in opinione, cum ipse animus in cogitatione sua aliquid affirmat, aut aliquid negat, quod nos alio loco diligentius expediemus, ergo quoniam affirmationes et negationes quae sunt voce, 64.0637D| notae earum sunt affirmationum vel negationum quae sunt in anima), manifestum est quoniam est affirmationi contraria quidem negatio circa idem universalis, circa idem autem addidit ne disjunctim affirmationes et negationes contrarias diceremus, sed ait affirmationem et negationem esse de una eademque re, et illam quidem universaliter affirmare, illam vero universaliter negare. Earum autem haec sunt exempla, ut ei quae est quoniam omne bonum bonum est, vel quoniam omnis homo bonus est, ea quae est quoniam nullum, id est nullum bonum bonum est, contraria est, vel quae, nullus, hoc est nullus homo, bonus est. Contradictoria autem aut, non omnis, id est non omnis homo bonus est, contra eam quae dicit, omnis 64.0638A| homo bonus est, aut, non omne, hoc est non omne bonum bonum est, contra eam quae dicit, quoniam omne bonum bonum est. Constat igitur in his propositionibus quas supra posuit magis esse contrariam affirmationi quae dicit, omnis homo justus est, eam quae dicit, nullus homo justus est, potius quam eam quae dicit, omnis homo injustus est.

Manifestum est autem quoniam et veram verae non ...

Manifestum est autem quoniam et veram verae non contingit esse contrariam, nec opinionem, nec contradictionem. Contrariae enim sunt quae circa opposita sunt. Circa eadem autem contingit verum dicere eumdem. Simul autem non contingit eidem inesse contraria.

Post haec libri terminum expedit in ea speculatione et demonstratione, per quam licet verum sit manifestumque 64.0638B| omnibus duas propositiones veras non esse contrarias, tamen id ipsum monstrare conatur. Est autem hujus argumentationis ingressus hujusmodi: ea quae sunt contraria; opposita sunt. Opposita vero non possunt eidem simul inesse. Contraria igitur eidem simul inesse non possunt. De quibus autem simul aliquid verum dici potest, illa simul eidem inesse possunt. Quae vero simul eidem inesse non possunt, de his simul verae propositiones, affirmatio et negatio esse non possunt. Sed contraria simul eidem inesse non possunt. Quae igitur simul verum dicunt, contrariae non sunt. Idcirco quoniam de quibus affirmatio et negatio simul verae esse possunt, illa simul eidem insunt. Quocirca quae simul verae sunt contrariae non sunt. Sensus quidem hic est, 64.0638C| verba autem sic constant. Manifestum est autem, inquit, quoniam et veram verae non contingit esse contrariam, id est duas veras propositiones non posse esse contrarias, nec opinionem, nec contradictionem. Si opinio non est vera verae contraria, multo magis nec contradictio quae ex opinionibus venit. Contradictionem autem hic pro contrarietate posuit. De ea enim non agebatur. Contrariae enim sunt quae circa opposita sunt, id est omne contrarium est oppositum. Circa autem eadem contingit verum eumdem dicere, idcirco quod de his solis et negatio et affirmatio verae simul esse possunt, quae eidem simul esse contingit, simul autem eidem non contingit inesse contraria, ut concludatur quoniam de quibus et affirmatio et negatio simul verae sunt, ea eidem simul 64.0638D| inesse possunt, contraria vero simul eidem inesse non possunt; quae ergo simul verae sunt, non possunt esse contraria. Noster quoque labor jam tranquillo constat portu. Nihil enim (ut arbitror) relictum est quod ad plenam hujus libri notitiam pertineret. Quare si rem propositam studio diligentiaque perfecimus, erit perutile his qui harum rerum scientia complectendarum cupiditate tenebuntur. Sin vero minus id effecimus, quod nobis propositum fuit, ut obscurissimas hujus libri sententias enodaremus, labori nostro nihil ut alii nocituro, et si non oportebit, obloquitur.

Ne quid in his Anicii Manlii Severini Boetii operibus 64.0639A| possit amplius requiri, priorum et posteriorum Analyticorum Aristotelis libros Latinitate ab hoc auctore 64.0640A| donatos, adjunximus, ubique studentes ne nostro defuisse videamur.