In luctuosissimis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

PIUS PP. IX

EPISTOLA SSMI PATRIS

AD EMUM CARDINALEM IACOBUM ANTONELLA
EXTERIS NEGOTIIS PONTIFICIAE DITIONIS GERENDIS PRAEPOSITUM,
DATA DIE XVI IUNII MDCCCLXXII,
DE SUPPRESSIONE ORDINUM RELIGIOSORUM ROMAE
INTENTATA AB USURPATORE SUBALPINO GUBERNIO*


In luctuosissimis hodiernis temporibus per acerbo novorum ac rabidorum in Ecclesiam conatuum spectaculo quotidie assistere compulsi, praecipua quadam ratione necessitatem hodie experimur sumendi calamum, ut palam tibi, Dilecte Fili Noster, faciamus amarissimam quam passi sumus amaritudinem, quum nuper rescivimus factam a Ministrorum usurpatoris huius Gubernii Praeside denuntiationem de certo eiusdem proposito rogandi quamprimum popularium Oratorum coetui legem de Religiosis Ordinibus in hac Urbe Nostra, Vicarii Iesu Christi Sede catholicique orbis metropoli, abolendis. Declaratio haec, quae magis magisque verum retegit finem, quem potestatis temporalis exspoliatio in detrimentum Sedis Apostolicae patrata intendit, nova est iniuria, non modo Nobis, sed universo orbi Catholico illata. Ecquis enim ausit inficiari, Religiosorum Ordinum Romae dissolutionem, vel arbitrariam tantummodo eorum exsistentiae limitationem, non solum Romani Pontificis libertatem et independentiam pessundare, verum etiam ex eius manibus abripere unum e potentioribus efficacioribusque mediis pro universalis Ecclesiae gubernatione?

Nemo non scit, quemadmodum christianae familiae centrum Roma est, ita religiosas Domos, quae pluribus iam abhinc saeculis ibi erectae sunt, centrum, ut ita dicam, omnium Ordinum et singularum Congregationum per catholicum orbem exsistentium constituere. Sunt ipsae tot veluti seminaria indefessis Pontificum Romanorum curis exstructa, piorum oblatorum, exterorum quoque, magnanimitate dotata, supremaque pontificia auctoritate, ex qua vitam, disciplinam consiliumque hauriunt, rattemperata. Huiuscemodi Domus constitutae ac destinatae sunt ad operarios ac missionarios in quasque orbis partes immittendos. Quin historia consulatur, ut emolumenta perspiciantur christianae reipublicae atque adeo ipsi humano generi a senatoribus hisce evangelicorum consiliorum allata, sufficit oculorum acie varias Europae regiones, ac remotiora et inhospita Asiae, Africae, Americae atque Oceaniae littora obire, ubi et hodie flagrantes isti Dei ministri vires, valetudinem, vitam quoque, mira prorsus sui ipsius despicatione, in populorum utilitatem devovent ac salutem.

Iam vero, Religiosis in Urbe Ordinibus abolitis, vel qualibet etiam sub forma illorum exsistentia coarctata, haud fieri amplius poterit, ut piarum huiusmodi ac beneficarum institutionum commoda, sicut hodie, terrarum orbis experiatur. Romae scilicet praecipui exstant novitiatus, qui novos fidei praecones instituendos curant; huc Religiosi cuiusvis nationis accurrunt, ut spiritum temperent sibique creditarum Missionum reddant rationem; hic, sub Apostolicae Sedis tutela, domorum etiam exterarum res aguntur; hic ex Religiosorum variarum nationum concursu Superiores generales, Ordinum Magistratus, cunctarumque provinciarum Praepositi eliguntur. Quae igitur spes foveri potest fore, ut, magnis istis centris eversis, in conditio nibus in quibus praesenti tempore versantur, et sine supremo hoc regimine, vivificum ac beneficum operarium evangelicorum opus eosdem ac hodie fructus gignat? Minime sane: religiosas Romae Domos abrogare nihil est aliud, quam communitates per totum terrarum orbem disseminatas interimer e; quemadmodum illas possessionibus suis hic viduare idem prorsus est, ac legitima sua proprietate Ordinem universum expoliare. Religiosorum igitur Ordinum in Urbe abolitio non patens modo est erga viros optime de civili societate meritos iniustitia, sed veri quoque nominis violentia ius illud evertens, quo catholici totius orbis nationes invicem colligantur.

Necessario autem grati quoque animi ergo affirmandum est, religiosarum Domorum Romae exstinctionem haud leve Apostolicae huic Sedi detrimentum uno eodemque tempore allaturam; illustrior es siquidem ex earum sodalibus, tamquam perutiles in sacro ministerio adiutores, variarum ecclesiasticarum Congregationum famulatui sese devovent, tum de variis eorum sollicitudini commissis Missionibus notitias suppeditantes; tum severio nbus ad errores reputandos studiis incumbentes; tum prudenter de variis, quae singularum catholici orbis Ecclesiarum mores respiciunt, quaestionibus sententiam dicentes.

Satis igitur superque, Dilecte Fili Noster, verus patet scopus, quo proposita usurpatoris Gubernii lex de Religiosis Romae Ordinibus abolendis collineat. Scilicet haec nihil est aliud, quam diri illius ac perniciosissimi machinamenti continuatio, quod a die violentae Urbis occupationis simulate in dies struitur non modo in auctoritatis Nostrae temporalis, sed in detrimentum praecipue supremi Nostri Apostolatus, pro cuius utilitate auf erendum Nobis Ecclesiae patrimonium per ridiculum praedicabatur: patrimonium, inquam, mirabili Divinae Providentiae consilio Romanis Pontificibus commissum, ab ipsisque amplius undecim saeculis perquam sacris legitimisque titulis possessum, in totius nempe catholicae familiae emolumentum.

Et quis autem fucum facere hodie posset huiusce machinamenti indoles eo spectantis, ut Nostram supremi Ecclesiae Capitis auctoritatem deleat, ut dignitatem deprimat, ut augusti ministerii Nostri exercitium praepediat, ut saecularem denique Sedis huius Apostolicae ordinem pervertat? Ipse, Dilecte Fili Noster, ipse, inquam, testis quotidie es usurpationum, quae nunc sub una, nunc sub alia specie peraguntur in religionis, bonorum morum et aequitatis perniciem: quae quidem usurpationes ad illius exitialis propositi exsecutionem omnes collineant. Quorsum enim spectat quae sensim fit de Nostra auctoritate subductio cunctarum charitatis ac beneficentiae institutionum, ephebeorum ac lyceorum publicorum, quae cariorem semper atque anxiorem Pontificum Praedecessorum Nostrorum sollicitudinem efformarunt Quorsum infausta illa lex, quae Deo dicatos adolescentes militari servitio per vim addicens, laetiores Ecclesiae spes, inexorabilis ad instar paleis, praecidit, eximiaque novorum ac laboriosorum ministrorum acie Sanctuarium Claustrumque defraudat? Quorsum effrenata illa libertas docendi impune cuiusque generis errores, qua typis, qua publica ac nequissima praedicatione, impudenter adeo ab hominibus religionis suae desertoribus et Ecclesiae auctoritati rebellibus habita? Quorsum illa morum dissolutio, procax in publicis spectaculis licentia, diuturnae in leones Sacras et Dei Ministros contumeliae, frequentes religiosi cultus profanationes, rerum omnium perquam sacrarum et inviolabilem abominandus irrisus, praestituta denique honestae cuiusvis et Ecclesiae ac Pontifici benevolae personae oppressio? Aloséis, Dilecte Fili Noster, quo cruciatu cor Nostrum dilaceretur, quum tot Ecclesiae calamitates quotidie intueamur. Ad remedium vel minimum hisce afferendtim impotes effecti, gregis Nostri mala lacrimis tantum prosequi valemus: palam tamen vocem attollimus, ut adversus violentias, quas Ecclesia patitur, lamentemur ac protestemur, utque palam orbi faciamus miserandam, in quam ob temporum improbitatem redacti sumus, conditionem.

Potuissemus equidem supplicium partim effugere, amarum adeo calicem quotidie bibendi, tamque lacrimabili spectaculo per Nos ipsos assistendi, in exteram aliquam regionem asylum quaeritantes. Verum, si maximi pro religionis commodo momenti rationes suaserunt, in praesenti rerum conditione non esse Nobis dilectissimam istam Urbem, Romani Pontificatus Sedem, modo relinquendam; id certe non sine speciali Divinae Providentiae consilio factum est, ut suis ipse oculis orbis intueretur, quaenam Ecclesiam Romanumque Pontificem sors maneat, si quando supremi illius Apostolatus libertas ac independentia in discrimen veniat ob status ab omnipotenti Deo provide constituti permutationem.

Et qua sane ratione post novum rerum ordinem Pontifex potest liber ac nulli subiectus appellari? Nequaquam satis est, eum materialiter personae liberum impraesentiarum dici posse: debet ipse esse atque omnium oculis apparere liber ac nulli obnoxius in supremae suae auctoritatis exercitio. Iam vero Pontifex neque est, neque umquam erit liber et independens, quousque suprema eius potestas adversae auctoritatis fraepotentiae ac libidini subiiciatur; quousque sublime ipsius ministerium motuum politicorum influxui ac tyrannidi obiiciatur; quousque illius leges ac decreta partium studii ac offensionis pro singulis nationibus suspicione immunia sint. In nova rerum conditione post Ecclesiae patrimonii usurpationem Pontificatui facta, binas inter potestates conflictus vitari nullo pacto potest: conciliatio et concordia ex hominum voluntate nequit pendere: relationibus binas inter potestates in absurdo systemate constitutis, effectus alii esse non possunt, quam qui ex oppositis elementis suapte natura promanant, quae quidem elementa assiduam ac peracerbam inter easdem potestates contentionem necessario debent fovere.

Ipsa quoque historia binas inter auctoritates conflictibus ac perturbationum in christiana familia exemplis redundat, quoties Romani Pontifices extraneae potestatis auctoritati vel momento temporis subiecti sunt. Clare autem huiusce rei emicat ratio. Terrarum orbe in ingentem ditionum numerum diviso, quarum quidem aliae aliis minime obnoxiae, aliae maximae ac potentes, aliae vero pusillae ac debiles, pax ac tranquillitas in fidelium conscientiis haud aliter potuit radices agere, quam quod probe scirent ac certi essent, communem fidelium Patrem a studio partium alienum omnino animum gerere, eiusque actus nullius prorsus esse arbitrio mancipatus. Iam vero, ecqua id hodie ratione posset obtineri, quandoquidem Romani Pontificis actus obnoxii perpetuo sunt factionum agitationi, gubernandum arbitrio, periculo ubique conspiciendi quietem suam, ac ipsam consiliariorum ministrorumque suorum tranquillitatem perturbaiam.

Sacrarum quoque Congregationum libertas, quarum est quaestiones dirimere cunctisque catholici orbis postulationibus respondere, interest maximi tum Ecclesiae securitati, tum legitimis christianarum omnium nationum gravissimis necessitatibus. Et sane interest, ut nemo umquam in suspicionem adducatur de omnimoda decisionum ac decretorum a communi fidelium Patre editorum libertate. Interest, ut extranearum in pontificiis resolutionibus coactionum formidine nemo perturbetur. Interest, ut Pontifex, Congregationes atque ipsum Conclave, non reapse modo libera sint, verum ut libertas haec evidens quoque ac manifesta appareat, utque de hoc neque dubium suboriatur neque suspicio. Age vero: quum religiosa catholicorum libertas libertatem Pontificis tamquam indeclinabilem conditionem subaudiat, hinc sequitrantur, numquam fore ut, si Pontifex, supremus iudex ac vivum fidei legumque catholicorum organum, liber non est, possint ipsi certi esse de illius actuum libertate ac independentia. Hinc fidelium animorum fluctuationes et anxietates; hinc religiosae regnorum perturbationes; hinc catholicae illae significationes, internae spiritus sollicitudinis symbolum, quae a violenta reliquae Pontificiae ditionis expoliatione magis magisque in dies excreverunt, quaeque numquam deficient, nisi quum catholicae familiae Caput in absolutae veraeque independentiae possessionem restituatur.

Hoc posito, haud ita facile existimari potest, qua tandem ratione serio homines adhuc loqui queant de conciliatione Pontificatum inter ac rapax Gubernium. Ecquaenam sane conciliatio in praesenti rerum conditione locum habere posset? Nequaquam de simplici agitur quaestione sive in politico, sive in religioso ordine oborta, quae idoneos pro congrua dispositione terminos admittat. Agitur e contra de conditione Romano Pontifici per vim creata, quae paene ex integro libertatem illam et independentiam evertit, quae pro Ecclesiae regimine necessario admodum requiritur. Quamobrem huiuscemodi conciliatio ni operam praestare, idem prorsus esset ex Romani Pontificis parte, ac non modo omnibus Sanctae Sedis iuribus ab augustis Praedecessoribus fidei eius commissis nuntium remittere, verum etiam ex propriae voluntatis actu aequo animo ferre, ut in supremi ministerii exercitio impedimenta nanciscatur; ut inquietas atque exagitatas fidelium conscientias relinquat ; ut liberae veritatis declarationi viam sibi ipse praecludat; uno verbo, ut gubernii libidini sponte committat sublime illud mandatum, quod directe a Deo Romanus Pontificatus accepit severa devinctus obligatione illius ab humana quacumque potestate independentiam sartam tectam tuendi.

Minime sane: Nos acquiescere nequaquam possumus aggressionibus adversus Ecclesiam, sacrorum eius iurium spoliationi, d'illuindebitae civilis potestatis in religiosas res immixtioni. Fortes et inconcussi in concrediti curae Nostrae gregis negotiis honorabiliter cunctisque mediis, quae in manu Nostra adhuc supersunt, tuendis, parati sumus maiora quoque supplicia tolerare, atque adeo ipsum, si opus sit, sanguinem profundere, potiusquam alicui ex officiis a supremo Nostro Apostolatu Nobis impositis deesse. Quid plura? Numquam, Deo opitulante, cessabimus fortitudinis virtutisque exemplum praebere Ecclesiae Pastoribus ceterisque sacris ministris, qui luctuosissimis hisce temporibus tot pro Dei causa, pro bono animarum, pro sacri fidei depositi defensione, pro aeternorum honestatis iustitiaeque principiorum incolumitate proelia proeliantur.

Quid porro, Dilecte Fili noster, de simula iis illis cautionibus dicemus, quas rapax Gubernium ostentavit velle se Ecclesiae Capiti largiri, ea mente, ut imprudentium simplicitati fucum faceret, utque politicis illis factionibus, quibus Romani Pontificis libertas curae certe non est, telum suppeditaret? Quacumque alia omissa disquisitionem quae et hodie Romae fiunt, quo tempore maximi interesset, de vi et efficacia celebratae legis Europam peri certiorem, eloquentiora sunt argumenta, quibus futilitas eius et impotentia demonstretur. Et re sane vera: quid iuvat Romani Pontificis personae ac sedis immunitatem praedicare, si Gubernium viribus caret tuendi Nos a quotidianis contumeliis, quibus auctoritas Nostra obiicitur, et ab iniuriis contra Nostram ipsam personam modis innumeris iteratis; ac si, una cum honesto quolibet, dolenter admodum conspicere cogimur, qua tandem ratione in quibusdam, etiam recentissimis casibus poenalis Iustitia administretur? Quid iuvat habitationis Nostrae ianuam non obserare, si nequaquam inde pedem efferre liceat, quin impiis odiosisque spectaculis assistamus; quin perditorum hominum, qui ad improbitatem ac perturbationem fovendam huc affluxerunt, Nos opprobriis obiiciamus: quin periculum subeamus conflictus inter cives, invito licet animo, faciendi? Quid iuvat personales pro summis Ecclesiae Magistratibus cautiones polliceri, si coguntur quoque propriae dignitatis insignia per vias occultare, ne cuivis pessimae tractationis generi obiiciantur; si Dei ministri ac perquam sacrae res irrisione ac ludibrio excipiuntur, ut quandoque ne deceat quidem augustiores sanctae nostrae Religionis caeremonias publice exsequi; si sacri denique catholici orbis Pastores, qui Romam debent identidem petere, de suarum Ecclesiarum negotiis rationem reddituri, possunt et ipsi, sine veraci ulla cautione, iisdem contumeliis iisdemque forsan esse periculis obnoxii?

Nil iuvat pastoralis Ministerii Nostri libertatem proclamare, quum legislatio tota, in maximi quoque momenti articulis, quemadmodum Sacramenta sunt, fundamentalibus principiis universalibusque Ecclesiae legibus aperte repugnat. Nil iuvat Supremi Hierarchiae auctoritatem pro lege habere, quum actorum ab eo manantium effectus nequaquam observatur; quum Episcopi ipsi, ab eo electi, haud legitime recipiuntur inauditaque iniuria prohibentur legitimo suarum Ecclesiarum patrimonio frui, atque ipsas quoque episcopales domos adire: ita ut ad extremam ipsi inopiam redigerentur, nisi quae Nos fidelium charitas alit, modum Nobis, huc usque saltem, suppeditasset, pauperis obolum cum ipsis partiendi. Verbo: quamnam de promissorum observatione cautionem offerre posset Gubernium, quum prima inter fundamentales ditionis leges, non modo impune a quovis cive pessundatur, verum nulla quoque et writa a Gubernio ipso efficitur, quod, vel legibus, vel decretis, prout ipsi magis arridet, obsequium eius ac observantiam passim eludit?

Haec omnia tibi, Dilecte Fili Noster, ad eum praecipue finem declaravimus, ut ipse velis Guberniorum apud hanc Sanctam Sedem legatos lamentabilem edocere statum, ad quem cum tanto catholicae causae detrimento ob novum rerum ordinem redacti sumus; tibi mandantes, ut Nostro Pontificio Nomine conqueraris ac protesteris adversus eos qui perpetrati sunt, quique impendent conatus, non in Nostrum modo, verum in totius quoque catholicae reipublicae detrimentum. Quum ipsis, aeque ac Nobis, conscientiarum quietis ac tranquillitatis cura incumbat, hanc certe libertatis ac independentiae in Apostolici Nostri ministerii exercitio deficentiam eos in pretio habituros confidimus. Quod si fidelium cuivis ius est a proprio Gubernio expos tutandi, ut in religiosis rebus personalem ipsius libertatem tueatur; haud sane minus illi ius competit cautionem efflagitandi pro Eius libertate, qui pro ipso ducis ac fidei religionisque interpretis munere fungitur. Quin immo Guberniorum omnium maximi interest, sive catholicam, sive alienam profiteantur religionem, ut ingenti catholicae familiae pacem quietemque restituant, utque veracem Nostram independentiam propugnent. Et re quidem vera, haud ignorare Principes possunt, quod, in aeternae iustitiae principiorum defensionem ac tutelam vocatis, onus incumbit tuendi ac propugnandi causam cunctis, quotquot in terris reperiuntur, legitimiorem, quum certi sint, prout esse debent, quod, sacra Romani Pontificatus iura servantes, sua ipsi tuentur defenduntque. Nec simul poterunt oblivisci, Pontificatum Romanum thronumque pontificium, quin impedimento sit Europae quieti ac prosperitati, aut Italiae maiestati et independentiae, fuisse semper unionis populos inter ac principes vinculum, concordiae ac pacis centrum commune, Italiae autem (fatendum tamen est) verum fastigium, independentiae tutelam, praesidium constans, libertatisque eius propugnaculum.

Tandem, quoniam pro Ecclesia eiusqite Capite nulla potest melior cautio reperiri, quam preces Illi profusae, in cuius manibus regnorum sortes sunt, quique nutu potest fluctus componere tempestatemque serenare; ideo Nos numquam intermittimus assiduas fervidas que Altissimo supplicationes offerre pro tot malorum cessatione, pro peccatorum emendatione, proque Matris Nostrae Ecclesiae triumpho. Nostras has precationes illis adiungentes, quas amantissimi filii Nostri per catholicum universum orbem disseminati porrigunt, haud abstinere Nos possumus, quin praecipuam omnibus benedictionem, grati quoque animi ergo, imploremus, quae a novis et horrendioribus suppliciis eos arceat; firmos stabilesque in honoris principiis virtutisque semita conservet; ac pristinae tandem paci et prosperitati, Sanctissima Immaculata Deipara, Sponso eius S. Iosepho, Sanctisque Apostolis Petro et Paulo deprecantibus, restituat.

Hanc captantes occasionem, Apostolicam tibi, Dilecte Fili Noster, Benedictionem amantissime impertimur.

Datum Romae ex Aedibus Vaticanis die XVI iunii anno MDCCCLXXII.


  • A.S.S., vol. VII (1892-1893), pp. 5-24.