Migne Patrologia Latina Tomus 31
FlLuDe.InPrDaD 31 Flavius Lucius Dexter371-444 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
§ I. Exordium.
Cum in discutienda praefata Danielis praedictione ab Idatio exposita versor, in aliam longe excellentiorem incidi, quae cap. VII ipsius S. prophetae continetur, de quatuor illis mysticis animalibus, seu regnis eidem simul ostensis; cujus tamen adimpletio ad hos ipsos dies, de quibus modo cum Dextro agimus, omnimodis respicere videtur, ad ingressumque barbarorum in Hispaniam, et ad reges Gothorum, qui in ea regnarunt. Non miretur, quaeso, lector, nec diffidat, cum audit quidquam in Hispania adimplendum a prophetis praevisum: nec enim indignior Hispania est praedictionibus propheticis, quam Aegyptus, et Aethiopia, aliaeque barbarae nationes, de quibus multa a prophetis praedicta reperiuntur. Et certe si (ut certum est) prophetiae ad Ecclesiae profectum et promotionem intendisse praecipue intelligendae sunt; cur, rogo, velint a prophetis involutum fuisse silentio, quod de augmento fidei ejusque imperio radicibus altissimis fundato tam gloriose videmus in Hispania? Ergone tamilla res erat, Christianam fidem inibi ab initio nascentis Ecclesiae eximie et unice veneratam esse, et quo nihil purius, cultam, defensam, propagatam, ut nihil de ea in Scripturis sanctis haberetur? Sed demus apud caeteros prophetas nihil de ea inveniri (de quo tamen non semel in his commentariis a nobis actum est) sane a Daniele tractari res tanta debuerat, cui nimirum inter caeteros Chronicorum Ecclesiae scriptores specialis data est praerogativa: nam cum reliqui de rebus ad Judaicum dumtaxat populum, vel ad fidei mysteria quoad illorum substantiam spectantibus egerint, quod in Isaia, Jeremia, Ezechiele et reliquis videre est; attamen Daniel velut novus et universalis inter prophetas chronographus, de monarchiis et regnis toto orbe dominaturis, de numero regum ipsarum, deque chronographia earumdem singulariter et exactissime scripsit. Sic prorsus cap. 2, sub imagine statuae a Nabuchodonosore visae, caput habentis aureum, pectus et brachia argentea, ventrem et femora aerea, tibias ferreas, pedes denique partim ferreos, partim fictiles, de quatuor praecipuis mundi monarchiis, nimirum Assyriorum, Persarum, Graecorum et Romanorum, ingeniose disseruit: et specialiter de fine celeri monarchiae Assyriorum, seu Chaldaeorum (cap. 5) exposuit tria illa verba a Balthasare monarcha ad parietem in publico convivio exarari visa: et cap. 6, chronologiam annorum quibus Nabuchodonosor metamorphosim suam passurus erat post menses duodecim; et cap. 8, sub arietis et hirci inter se pugnantium speciebus, egit de potentia regni Persarum, et initiis regni Graecorum sub Alexandro Magno usque ad Antiochum, deque malis innumeris populo Dei tempore Machabaeorum ab eodem infligendis, et ipsius Antiochi miserabili interitu. Rursus cap. 9, regnum Judaeorum duraturum praedixit spatio 69 hebdomadarum, id est, fere 500 annorum, ut omittam ea quae cum Idatio de regum Austri et Aquilonis dissidiis, et populi Dei usque ad finem saeculorum eventibus nunc exposuimus, et ab ipso propheta referuntur in c. X, XI et XII. Cum igitur proprium Danielis prophetae fuerit de regnis magnis et monarchiis agere, quae usque ad finem mundi dominabuntur in ipso; qui fieri posset, ut eam solam sileret regum Hispaniae, quae latissime omnium per orbem diffusa est, quae orbem alterum subjecit fidei, quaeque plus caeteris ad Ecclesiae augmentum, defensionem et gloriam spectare conspicitur? Et haec dixerim, ne quis novam expositionem subito exhorreat, sed patienter legat; nam quaecumque a Daniele praedicta sunt cap. illo VII de quo agimus, in Hispania adimpleta videbit, quae tamen nullibi hactenus verificari inventa sunt, quando quidem expositiones priores, suis etiam auctoribus fatentibus, manifestis repugnantiis plenae sunt: quam vero nos amplectimur, faciliter et suaviter cuncta distribuit et explicat.
Ut tamen ordinate procedamus, praemittere necessum est ipsum propheticae praedictionis contextum, et quid aliis visum sit per eam significari. Et cum nihil eorum prophetiae verbis quadrare monstraverimus, demum expositionem nostram, Deo duce, proponemus, et propugnabimus: in qua, ut spero, nihil erit quod propheticis verbis non cohaereat, nihil durum, nihil violenter accommodatum.
§ II. Danielis prophetiae cap. VII.
Anno primo Balthassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis ejus in cubili suo; et somnium scribens brevi sermone comprehendit, summatimque perstringens ait: Videbam in visione mea nocte, et ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae grandes descendebant de mari diversae inter se. Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae. Aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei. Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit, et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat caeteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem. Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu, et os loquens ingentia.
Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit: vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammae ignis, rotae ejus ignis accensus: fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie ejus; millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Judicium sedit, et libri aperti sunt. Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni: aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus. Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum; et dedit ei potestatem, honorem, et regnum, et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient; potestas ejus, potestas aeterna quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.
Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me: Hae quatuor bestiae magnae, quatuor sunt regna, quae consurgent de terra. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum.
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis, dentes et ungues ejus ferrei: comedebat et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat, et de cornibus decem quae habebat in capite, et de alio quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua; et de cornu illo quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat caeteris. Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et praevalebat eis, donec venit Antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. Et sic ait: Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit, et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit, quod possit mutare tempora, et leges; et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis: et judicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem: regnum autem et potestas, et magnitudo regni quae est subter omne coelum detur populo sanctorum Altissimi, cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi.
§ III. Quae in vulgata et communi expositione hujus prophetiae, verbis ipsius repugnare videantur.
Tria praecipue capita prophetia ejusmodi continet, videlicet quatuor animalium, seu regnorum historiam: judicium solemniter celebratum a Deo; traditionem denique regni perpetui, et sine fine populo sanctorum ejus. Mira hactenus consensio in expositione eorum inter omnes Danielis elucidatores fuit. Straverunt viam caeteris vetustiores Patres, quos in prologo Danielis cum Eusebio Caesariensi refert sanctus Hieronymus, Theodoretus, Beda, Rupertus: secutique sunt eorum vestigia Albertus Magnus, Hugo Carensis, Lyranus, et recentiores omnes, Hector Pintus, Pereira, Cornelius de Lapide, et alii. In eo igitur conveniunt, ut asserant quatuor illa animalia hieroglyphice adumbrasse quatuor notissimas monarchias, Assyriorum, Persarum, Graecorum et Romanorum, quibus tandem de medio sublatis universale generis humani judicium celebrandum est, et regnum aeternum sanctis et electis tradendum. Unde et cornu illud ultimum quartae bestiae, volunt fore Antichristum, utpote cui illud conveniat: Sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret; et illud: Vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni; tunc praesertim quando cum nubibus coeli Filius hominis veniebat; et quando throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit; et quando judicium sedit, et libri aperti sunt. Soli Rabbini hactenus ab his dissenserunt, qui sanctos illos quibus regnum, occisa bestia, datum est, volunt fuisse Machabaeos, et ultimum regem in ipsos persecutionem moventem, per cornu significatum, Antiochum. Caeterum Antiochus non fuit undecimus sui principatus rex, ut oportebat, si per cornu illud adumbrari debebat: et nihil de caeteris accommodari opportune potest in hac explicatione. Sed relinquamus inanes Judaeos, qui multo magis impugnatione alterius sententiae expugnati manebunt.
In ea vero tam multa sunt cohaerentia destituta, ut facile a quovis judicium de ea ferri possit. Vetustiores sane Patres eam amplexi excusationem justam habent, quandoquidem suo tempore prophetia nondum impleta erat: recentiorum autem non levis est, tot tantosque antesignanos sequi; quamquam a multis difficultates ingentes paterentur, illud Plutarchi sibi usurpantes: Magnos, si erravimus, duces habuimus. Certe Hieronymus non tam sequitur, quam refert, et refutat communem illam interpretationem de quatuor monarchiis; et difficultatibus superatus, in principio commentariorum hujus capitis, haec praemisit: In superioribus (capitibus) ordo sequitur historiae, quid sub Nabuchodonosor, et Balthasar, et Dario, sive Cyro mirabilium signorum acciderit: in his vero (id est, a VII capite usque ad XII) narrantur somnia, quae singulis sint visa temporibus, quorum solus propheta conscius est, et nullam habent apud barbaras nationes signi, vel revelationis magnitudinem; sed tantum describitur, ut apud posteros eorum, quae visa sunt memoria perseveret.
At quae in praedictis monarchiis non verificantur? Paucis multa perstringam. Primum omnia illa quatuor regna per bestias significata, non orta, sed oritura praedicuntur ab angelo. Hae quatuor bestiae magnae, quatuor sunt regna, quae consurgent de terra. Hoc vero de monarchiis tempore prophetiae dici non potuit, quandoquidem Babylonica, seu Chaldaica non solum jam orta, sed pene mortua erat, cum visio haec ostensa dicatur anno 1 Balthassar regis Babylonis, in quo praedicta monarchia defecit; vel ipso Daniele teste cap. V. Deinde animalia haec simul ex mari ventorum flatibus agitato orta sunt. Videbam, inquit, in visione mea; et ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. Monarchiae vero illae non simul ortae sunt, sed successive per multa annorum curricula; utpote e quibus posterior orta semper fuerit in interitum prioris: nam Persae subjugarunt Assyrios, seu Chaldaeos; Persas post 230 imperii annos Graecus delevit exercitus sub Alexandro: cujus monarchia in ejus morte divisa est in tria regna, Syriacum, Macedonium et Aegyptium: his superiores effecti Romani monarchiam erectam per 500 annos a secundo bello Punico usque ad urbis eversionem per Alaricum sub anno Romae conditae 1164, conservarunt.
Rursus in applicatione cujusvis bestiae ad certam monarchiam, novae oriuntur ambiguitates. De secunda bestia dicitur, quod tres ordines dentium erant in ore ejus, hoc autem potius verificaretur in tertia Graecorum monarchia, quam in secunda: nam ea divisa fuit, ut dixi, in tria regna se invicem debellantia, quod secundae non accidit. Sed aiunt, verificari in illis tribus principibus Persarum, qui praeerant 120 satrapis: per eos enim universum gubernabatur imperium, ipso Daniele teste cap. VI. At quaeram ego quas carnes jussi sunt devorare? nihil de crudelitate eorum legimus. Quinimmo unus ex tribus ipse Daniel erat, siquidem cap. VI dicitur: Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas 120, ut essent in toto regno suo; et super principes tres, ex quibus Daniel unus erat; de quo videant ipsi, quam crudelitatem ei impingant, ut quoquo modo ipsi vere dictum sit: Surge, comede carnes plurimas. Adhaec quid significat, quod bestia tertia dicitur habuisse quatuor capita, et alas totidem? Certe nec quatuor, nec octo solum reges fuisse in Graecorum monarchia satis perspicuum est; et imperium Alexandri in tria dumtaxat regna divisum fuit. Quod ad quartam spectat quae terribilior caeteris describitur, Romanum per eam imperium significari contendunt. Sed nihil difficilius, solos siquidem undecim reges usque ad judicium habitura dicitur illa: quot vero decades Romanorum imperatorum fuerunt? nam cornua undecim totidem reges ejus quarti regni denotare, angelus Danieli exposuit. Insuper videant ipsi velintne facere Antichristum Romanorum imperatorem, et ejus monarchiae ultimum regem, quoniam de cornu undecimo bestiae quartae asseritur quod futurus sit rex ultimus regni per illud significati: Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit, et sermones contra Excelsum loquetur, etc.
Non majoris est momenti quod Annius Viterbiensis in quaestionibus super Apocalypsim commentatus est: cornu ultimum Machometem pseudoprophetam denotasse, nihil etenim eorum, quae de cornu illo dicuntur in Machomete verificatur; nec enim fuit ultimus illius quartae monarchiae, quod de cornu illo dicitur, sed principium novae: nec secutus est alios decem reges, nec humiliavit tres illorum, nec judicium ullum in ejus morte factum legimus, nec corpus ejus igne crematum est.
Insuper quod judicium a Daniele hoc loco praevisum, de ultimo totius humani generis exponitur, a vero destitutum quis non videt? Non enim in eo judex constituitur Christus Dominus, quod in ultimo futurum fides docet, sed aeternus Pater, prima nimirum sanctissimae Trinitatis persona. Nec illi judicio sistitur humanum genus, pro meritis praemia, vel poenas factorum recepturum, in singulis, sed ipse humani generis Redemptor; is siquidem Patri suo oblatus dicitur. En verba prophetae: Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit; vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli ejus quasi lana munda. Quae sane aeterni Patris luculenta et appositissima figuratio est: subinfert assistentium numerum: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei; quod de angelicis spiritibus Dei ministris dictum nemo non videt. Sed quis judicio tanto oblatus dicitur? Aspiciebam (ait) et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit. Numquid judex sessurus, cui homines sisti deberent? minime, sed ipsemet oblatus est Judici, et in conspectu ejus obtulerunt eum. Sequitur favorabilis pro eo lata sententia, Et dedit ei (Pater Judex) potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient: potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur. Et tunc populo sanctorum Altissimi, occisa bestia, regnum datum est. Ubi illud quoque valde notandum est, quod in calce visionis expresse asseritur, post illud judicium Danieli ostensum, multos sub coelo dominaturos reges, qui monarchiae populi sanctorum servient, et obedient. Unde regnum illud seu monarchia ultima populi sanctorum, de qua hic agitur, nullatenus potest coelestia beatorum gaudia denotare; quandoquidem post regnum coelorum ab ipsis corporaliter acceptum, nullus remanere populus aut rex poterit sub coelo, cum tamen mansuros multos et populos et reges sub ipso propheta pronuntiet, illis verbis: Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem: regnum autem et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne coelum, detur populo sanctorum Altissimi, et omnes reges servient ei, et obedient: non asserit supra coelum, seu in coelo regnum illud continendum, sed subter omne coelum, eique omnes reges obedituros. Sed et illud, dispereat (potentia bestiae) usque ad finem; post judicium illud, finem adhuc mundi superesse manifestat, et nondum finitum mundum. Insuper judicio peracto, et occisa quarta bestia, de tribus aliis dicitur, quod concessa fuit ipsis vita usque ad certum tempus, sine potestate tamen et dominio: Aliarum quoque bestiarum ablata est potestas, et tempora vitae constituta sunt eis usque ad tempus et tempus. Nemo autem audebit asserere post universale judicium aliquas gentes sub coelo in hac vita ad tempus relinquendas. Sive igitur bestias, sive judicium, sive regnum post ipsum sanctorum populo datum sigillatim applicandum inspiciamus, innumeras et insuperabiles communis expositio videtur pati difficultates: in ea vero quam modo exponemus, cessant omnes, nihil non cohaeret visioni, cuncta consonant, miramque in cunctis ejus partibus consonantiam cum re significata reperiuntur habere. Praeterquam quod jam cap. 2 ostensi fuerant prophetae ortus et interitus quatuor illarum monarchiarum sub typo statuae, a Nabuchodonosore visae, ex totidem metallis confectae: unde verisimile non est iterum denuo rem eamdem a Daniele scriptis traditam, praesertim quia non fuit exposita ab angelo quasi visio ejusdem rei, sed novae et diversae: quare aliud quidpiam ab ea nunc significatum quaeramus.
§ IV. Nova et exacta ejusdem prophetiae expositio de Alanis, Wandalis, Suevis, et Gothis in Hispanias irruentibus: deque catholica monarchia proponitur. Age, jam exponamus propheticam Danielis visionem de Barbaris in Hispaniam irruentibus: nam per has bestias barbaras significari nationes ipse Hieronymus annotavit inquiens, Regnorum feritas atque crudelitas bestiarum nomine demonstratur. Itaque anno Domini 419, aera Caes. 447, Arcadii et Honorii imp. an. 15, eodem Honorio VIII et Theodosio Arcadii filio III coss., tertio idus Octobris, feria item tertia, Alani, Wandali et Suevi, tres barbarae nationes, Hispanias ingressae sunt. Anno autem Domini 416, qui fuit aerae Caes. 454, imperii vero praedictorum 22, Gothi sub Ataulpho rege easdem Hispanias intravere. In his omnes auctores conveniunt, et qui omnium exactissime scripsit ea de re testis et ipse oculatus Idatius episcopus Lamacensis, a quo in his manuducti et excitati fuimus. Quatuor ergo bestiae de mari ascendentes, quatuor istae barbarae nationes sunt eo tempore in perniciem Hispaniarum erectae, quo totus pene orbis quasi e quatuor ejus angulis, sub totidem ventorum typo agitatus est, et undique tyranni bellum insufflantes contra Romanum imperium conspirarunt. Quinimmo quod a quatuor ventis excitatae dicuntur, in eo impletum ad litteram conspicitur, quod consules duo contra totidem imperatores rebellantes praedictas quatuor bestias super Rom. imperium e remotissimis terris adduxerunt: siquidem Stilico comes spreto Honorio principe, regnumque ejus inhians, Alanorum, Suevorum Wandalorumque gentes donis pecuniisque illectas contra regnum Honorii excitavit; Rufinus vero Patricius Arcadio principi insidias tendens Alaricum Gothorum regem infestum Reipubl. fecit. Verba sunt Marcellini comitis in Chron. ad annos Domini 395 et 408. Quod vero de mari ascenderint postea sic exponitur ab Angelo, ut mare mundum ipsum significet, nam quae prius dicebantur de mari ascendisse, postea de terra consurrexisse dicuntur. Sed vero facile etiam intelligi possunt eae nationes in Hispaniam de mari ascendisse per quatuor ventos coeli, cum pene omni ex parte maribus cincta sit: et sciamus Alanos Occidentalem plagam occupasse, nimirum Lusitaniam; Wandalos Meridionalem, id est, Baeticam: Suevos Septentrionalem, videlicet Gallaeciam et Asturias: Gothosque ab Orientali intrasse Barcinonem.
His accedit quod nullibi gentium quatuor simul barbarae nationes intrasse reperiuntur, nisi in Hispaniam; licet enim in Italiam quoque, et Galliam, et Germaniam Alani, Wandali, Suevi et Gothi intraverint, non tamen soli sicut in Hispaniam. Nam simul cum eis Huni et Eruli intraverunt et tandem Longobardi: qui omnes ab Hispaniis abstinuerunt. Quare solum in Hispanias quatuor, nec plures, nec pauciores ingressae sunt: et quod caput est, universae prophetiae circumstantiae in sola Hispania verificantur. In primis ordo bestiarum, ordini nationum in Hispanias intrantium correspondet, hoc siquidem ordine ab Idatio et Orosio nominantur. Idatius enim ait, Alani et Wandali, et Suevi Hispanias ingressi, etc., et post annos septem, Ataulphus cum Gothis Barcinonem. Orosius autem lib. VII, cap. ult.: Quamvis, inquit, Alanorum, Wandalorum Suevorumque reges eodem nobiscum placito depacti forent, etc. Prima proinde bestia Alanos, secunda Wandalos, tertia Suevos, quarta Gothos significat: et propriissime; uniuscujusque etenim propria signa describunt.
Prima bestia, Alani. --Tria sane bestia prima habuisse dicitur: 1o quod erat quasi leaena, nimirum caeterarum se reputabat reginam; nam leo in animalibus imperium habet; 2o quod alas habebat aquilae, hoc est, regem superbum; nam aquila regis indicium est, et quemadmodum in cornibus et capitibus bestiarum, ita et in alis reges denotantur: et generaliter a paritate rationis, quidquid habere dicuntur super se reges sunt; 3o quod breviter deplumata est, et dignitas regia ab ea fuit ablata: Aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit: videlicet ut aliis assisteret, servitutem amplexa; quae enim superbissima omnium alta de se praesumebat, et ferae induerat saevitiam, mansueta et tractabilis facta est. Et hoc est quod dicitur, et cor hominis datum est ei: Alanos omni modo hic typus adumbrat. Potentabantur Wandalis et Suevis; Gothos despiciebant. Et quando Wandali simul et Suevi Gallaeciam solam occuparunt, Alani potiores Hispaniae provincias acceperunt, Carthaginensem scilicet et Lusitaniam: Gallaeciam Wandali occupant, et Suevi (ait Idatius anno Domini 411) sitam in extremitate Oceani maris occidua; Alani Lusitaniam et Carthaginensem provincias. Habemus Alanos in leaena alas aquilae habente proprie satis denotari; sed unde celerem illorum abolitionem educimus? quot, rogo, annos, eorum volavit superbia? Decimum non adimpleverunt, si fides Idatio habenda est, qui anno Domini 418, et 24 Arcadii et Honorii, haec scribit: Alani qui Wandalis et Suevis potentabantur, adeo caesi sunt a Gothis, ut exstincto Atace (aliis Ajace) rege ipsorum, pauci qui superfuerant, abolito regni nomine (ecce quomodo eversae sunt alae ejus) de Gunderici regis Wandalorum, qui, in Gallaecia resederat, patrocinio se subjugarent. Jam ergo in ea natione verificatur quod super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei. Exstincti vero sunt a Walia Gothorum rege, qui eodem anno (ut verbis utar Idatii) Romani nominis causa intra Hispanias caedes maximas Barbarorum effecit. Sunt qui existiment Cathalanos vocari nunc, quasi Gothos Alanos, quod Alani Gothis subjecti eam Hispaniae partem occupaverint, et utrique nomen provinciae dederint. Non deerunt quibus arrideat, non sine mysterio, Alanos per allatam leaenam significari, ut nomine bestiae, nomen etiam nationis significatae indicaretur: et idem forsan de prima littera secundae bestiae et nationis notari alicui libebit, in urso videlicet Wandalos significatos; sed solidiora prosequamur.
Secunda bestia, Wandali. --Tria quoque de secunda bestia dicuntur, quae Wandalis ad unguem conveniunt: 1o quod erat similis urso; in quo cum duritia et ferocitate parciorem victum notant Danielis interpretes; 2o quod tres ordines erant in ore ejus et dentibus ejus. Nimirum quoniam in tres partes regnum illud erat dividendum, et ubique ferociam exerciturum; 3o denique quod ei soli inter caeteras bestias dictum fuit, Surge, comede carnes plurimas. Et recte tria haec de Wandalis dicuntur, quorum parcitatem victus, ursi symbolo denotatam, et castimoniam, quae inde consequitur, summopere laudat Salvianus Massiliensis lib. VII de Providentia. In ejus autem ore tres ordines dentium fuisse dicuntur, quia cum una quaevis caeterarum nationum a se invicem numquam discesserit; Wandali tres diversas provincias occuparunt; et primum quidem Wandalorum nonnulli ad Gallaeciam prope Suevos sedes fixerunt, alii vero cognomine Silingi ad Baeticam declinarunt; et tandem fortiores ipsorum Africam ceperunt, et devastarunt. Ita sane ex Orosio, Isodoro et Idatio credere edocemur, hujus siquidem (quem duo alii sequuntur) verba sunt. Ann. 17 Arcadii et Honorii: Gallaeciam Wandali occupant, et Suevi Alani Lusitaniam et Carthaginensem provincias, et Wandali cognomine Silingi Baeticam sortiuntur, a quibus Wandalusia postmodum appellari coepit. Anno deinde 5 Theodosii, Gensericus rex de Baeticae provinciae littore cum Wandalis omnibus, eorumque familiis, mense Maio ad Mauritaniam, et Africam relictis transiit Hispaniis. Ubique tamen dentes suos, id est, feritatem in servos Christi exercuerunt, cuncta eorum bona depraedantes, ac miseros misere trucidantes. Egimus in superioribus de S. Vincentia Cauriensi in Baetica a Wandalis martyrio coronata; deque SS. martyribus Arcadio, et sociis ab eisdem occisis. De his vero quos Bracarae, Gallaeciae metropoli, jugularunt, scribit ipse Idatius ad annum Dom. 420 et 427. Et quasi parum de carnibus Christianis comedissent, surgere rursus jubentur et comedere carnes plurimas, quo denotatur Wandalos a sedibus quas prius in Hispania habebant surrexisse, et in Africam transfretasse, ubi persecutionem illam notissimam, ab eis Wandalicam nuncupatam, commoverunt, causa Arianismi inducendi, quae tot myriades martyrum Deo consecravit et a Victore Uticensi scripta est. Ob id certe dictum fuit Wandalicae bestiae, comede carnes plurimas, quod tamen de nulla caeterarum dicitur. Cui etiam soli convenire videtur, quod in parte stetit, nimirum quoniam reliquis in Hispania manentibus, soli Wandali in aliam partem a caeteris sejuncti sunt, id est, in Hispaniam.
Tertia bestia, Suevi. --Totidem atque in reliquis, in tertia bestia notatu digna reperiuntur: 1o Quod erat quasi pardus, qui de genere leonum existens, regiam majestatem significat. 2o Quod alas habebat quasi avis, quatuor supra se, et quatuor etiam capita erant in bestia. Cum vero id quod regnum, cujus bestia gerit typum, habere dicitur super se, rex ejus sit, fit ut quatuor alae et totidem capita quae super tertiam bestiam erant, octo reges significent, qui ejus regni, successu temporis, habenas recturi essent. 3o Quod specialiter de ea scribitur, quod potestas data est ei, quod tamen de duabus prioribus dictum non est: ubi profecto innuitur, nationem per eam bestiam significatam, peculiare regnum fundaturam et possessuram, longo temporis intervallo per multorum regum vitas ducto. Nihil vero exactius Suevos adumbrare posset, qui speciale regnum habuerunt in Hispania, quod tamen nec Alani, nec Wandali fundavere: et ad tantam indies devenerunt potentiae magnitudinem, ut de Rechilla eorum rege scribat M. Maximus in Chron. ann. Dom. 448: Rechilla, Suevorum rex, pene totius Hispaniae monarcha fit. Duravit vero ipsorum regnum ab ann. 411, quo in Gallaeciam secesserunt, usque ad annum 3 Mauritii imperatoris, et Christi 588, teste Joanne Viclarensi in Chron., seu, ut M. Maximus inquit, in suo, ann. Dom. 586, quo a Leovigildo Gothorum rege subjugati sunt post 177 vel 179 annos imperii Gallaeciani: quo tempore Bracarae regiam curiam habuerunt. Unde et nunc ejus provinciae incolas nonnulli Sevos quasi Suevos vocant. Toto vero praedictorum 177 annorum spatio, octo dumtaxat reges habuisse leguntur, ordine sequenti. Primus fuit Hermenricus, qui in Hispanis primus Suevorum regni solium erexit; vixit teste Idatio usque ad ann. Domini 440, reliquitque regni successorem filium suum Rechillanem. II. Rechilla obiit ann. Domini 447, qui fuit 24 Theodosii Junioris. III. Ei successit Ricciarius, filius ipsius, qui anno secundo Martiani principis occisus fuit, mense Decembri, a Theoderico Gothorum rege. IV. Ricciario sine successore mortuo electus fuit a Suevis Maldra, qui quarto regni anno occisus est. V. Successorem habuit Remismundum. VI. Hic autem Arianimirum, vel Theodomirum: duplici insignitum nomine, quod videlicet principio Arianis faveret, deinde Divinitatem Christi fassus sit; unde prius Arianimirus, postea Theodomirus dictus est. VII. Miro Suevorum gubernacula suscepit; et VIII, Evoricus, in quo tota Suevorum regum prosapia simul cum corona defecit. Ita ex Idatio, M. Maximo, Viclarensi, et Isidoro desumitur; et tametsi nonnulli, ex quibus est Maximus, in ordine regum designando varient, nam Ricciarium ponit non tertio loco post Rechillanem, sed quinto inter Remismundum et Arianimirum: nemo tamen octonarium auget, vel minuit: a quo longe abjiciendi sunt quatuor tyranni, qui regnum aliquoties arripere conati sunt: Frantanes in Maldram regem rebellavit; Fumarius in Remismundum; Andeca in Mironem, et Malluricus tandem in ipsum Andecam; omnes siquidem auctores concorditer eos tyrannos nuncupant, non reges. Habuit proinde bestia tertia, leopardus Suevus, alas quatuor super se et quatuor capita, et potestas data est ei, quae tamen nec Wandalis, nec Alanis dicitur data; quippe cum cito evulsae sunt alae horum; et illi in parte steterunt, id est, Alani priusquam successionem regni sui haberent in Lusitania destructi sunt, Wandali vero in Africam secesserunt.
Sed quamobrem quatuor priores reges Suevorum alae, et quatuor posteriores capita nuncupantur, et non omnes capita, aut non omnes alae? Ut ego existimo, quoniam quatuor priores incredibili pernicitate diversas remotasque Hispaniae provincias depraedati sunt; posteriores quietem adepti, pacifice gentes suas gubernarunt. Hermenricus saepius eas Gallaeciae partes quae sub ipso non erant infestavit; Richilla primum Emeritam usque pervenit, postea Baeticam et Carthaginensem provincias aggressus est; Ricciarius Vasconias devastavit, et inde Caesaraugustam et Herdam; Maldra Ulixbonam, et totam Lusitaniam diripuit (scribit de ejus gestis Idatius); at vero Remismundus, Arianimirus, Miro, et Evoricus, de solo regno suo curasse leguntur. Inde quatuor priores reges per alas quatuor, totidem posteriores per quatuor capita propriissime adumbrati sunt, et neque omnes alae, neque omnes capita nuncupati.
Quarta bestia, Gothi. --De quarta demum bestia dicemus, in qua quatuor Daniel notatu digna praevidit: 1o Quod mirabilior et terribilior erat caeteris, et fortis nimis, utpote quae dentes ferreos habebat magnos, et ungues similiter ferreos, et ore simul ac pedibus omnia quae sibi objiciebantur comminuebat, conculcabat, et dilacerabat; 2o quod dissimilis erat caeteris, nec certam, quod sciamus, habebat figuram; 3o quod habebat cornua decem, post quae cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum. De hoc autem multa dicuntur: nimirum, quod tantum crevit, ut majus esset caeteris cornibus quod ad ejus conspectum ceciderant tria cornua; quod oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, quod habebat etiam os loquens grandia, seu ingentia. 4o Demum quod propter vocem sermonum grandium quos cornu illud loquebatur, interfecta fuit bestia, et periit corpus ejus, et traditum est ad comburendum igni. Manuducimur vero ad ejus cognitionem angelica expositione, qua ad Danielem dictum est: Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit, et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret. De superbia autem et tempore dominationis ipsius subdit: et putabit quod possit mutare tempora et leges, et tradentur in manu ejus (sancti videlicet, de quibus prius dixerat, faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis ), quousque? usque in finem, et tunc tandem regnum et potestas, et magnitudo quae est subter omne coelum dabitur populo sanctorum Altissimi, eoque omnes reges servient et obedient, et regnum sempiternum erit. Mirum profecto quam bene haec omnia Gothorum genti ejusque regibus in Hispania, regnantibus conveniant. Ipsi quarta bestia et regnum quartum sunt, utpote qui post caeteras tres nationes Hispanias intrarunt, ipsi fortiores et ferociores caeteris, majorem stragem in Hispaniis fecerunt, ipsi dissimiles reliquis, nec certam alicujus animalis imaginem prae se ferebant (id est, nec leaenae, nec ursi, nec pardi, vel alterius cujusvis bestiae, quae describi certe possit), quod nimirum non intrarunt in Hispanias quasi hostes, et praedones, sicut reliquae barbarae nationes, sed sub titulo defensorum Romani imperii, cum tamen omnes deciperent, et Romanos non minus quam caeteros conarentur ab Hispania deturbare. De persecutione Barbarorum sub Romano nomine haec Idatius anno 23 Archadii et Honorii, qui fuit secundus ab ingressu Gothorum: Wallia rex Gothorum, Romani nominis causa intra Hispania caedes maximas efficit Barbarorum; et anno sequenti: Wandali Silingi in Baetica per Walliam regem omnes exstincti; Alani quoque, adeo caesi sunt a Gothis, ut exstincto rege ipsorum, Wandalorum se patrocinio subjugarent. Quis non diceret Gothos fidissimos Romanorum auxiliares? nihil tamen longius aberat ab ipsorum animis; cum enim occasio sese obtulit, exercitum Romanorum quos palam juvare promittebant, fraude et deceptione, cum jam de victoria loquebantur, in manus Wandalorum tradiderunt. Ejus rei testis etiam est Idatius, qui anno 28 Arcadii inquit, Castinus magister militum Romanorum, cum magna manu, et auxiliis Gothorum, bellum in Baetica Wandalis infert: quos cum ad inopiam vi obsidionis arctaret, adeo ut se tradere jam pararent; inconsulte publico certamine confligens, auxiliorum fraude deceptus, ad Tarraconam victus effugit. Cum igitur a nemine cognosceretur quarta Gothorum bestia, non mirum si species ejus non describitur, sed dissimilis dicitur caeteris.
Quod ad regum numerum hujus nationis spectat, decem cornibus adumbratorum, decem habuit, non plus nec minus, ab Ataulpho qui primus Gothorum in Hispanias intravit, usque ad Liubanem, cui undecimus successit Leovigildus; de quo quidquid de undecimo cornu dictum est ad unguem, ut mox ostendam, verificatur. Primus fuit (uti diximus) Ataulphus, Barcinone occisus ann. Dom. 416. II. Wallia, qui duos regnavit annos, et obiit 418. III. Theodoredus, qui ann. Dom. 455 occisus occubuit. IV. Ejus filius Thorismus, seu Thorismundus, qui anno sequenti necatus est. V. Successit frater ejus Theodoricus, qui anno 464 ab Eurico fratre suo trucidatus est. VI. Euricus ipse, qui anno Domini 482. Arelate in Gallia Gothica mortuus est, habuitque successorem Alaricum. VII. Alaricus regnavit annos 23 usque ad annum Domini 506. VIII. Huic successit filius ipsius Amalaricus, Theoderici Italiae regis ex filia nepos, infans adhuc, et pueriles non excedens annos: quo tempore Theodoricus gubernavit in Hispania pro nepote. IX. Athanagildus qui habenas regni tenuit usque ad annum 2 Justini Junioris, Christi vero 567, quo nimirum Athanagildus rex Gothorum (ait Viclarensis) in Hispania vitae finem suscepit, et Liuba pro eo in regnum provehitur, fuitque X inter Gothorum Hispaniae reges. Horum omnium auctores habeo tres oculatos testes, Idatium, Maximum, et Joannem Viclarensem. Sed sunt qui post Ataulphum, Sigericum collocent ante Walliam, qui tamen regium non ascendit solium, unde a Prospero et Idatio in catalogo Gothorum regum non admittitur, de quo superius satis dictum a nobis est. Tempore etiam infantiae Amalarici invasit regnum ejus Gesalaicus, sed tyrannidi ipsius Theodoricus negotii gubernator occurrit; Gesalaicus vero profugus et vagus in Galliis mortuus est ann. Domini 510. Addit Isidorus (quem recentiores sequuntur) tres alios ante Athanagildum, scilicet Theudium, Theudisclum, et Agilam, qui tamen tyranni potius quam veri reges fuerunt, et eapropter M. Maximus qui exactius res Gothorum chronologice secutus est, eos a catalogo regum ejecit, indignos judicans tanto honore, quod Lucas Tudensis fecit, immo eo teste, Isidorus etiam, cujus Chronicon ad verbum ipse transcripsit ex purioribus (ut apparet) originalibus, quam nunc exstent. Nam certe Chronicon quod inter ejus opera exstat Gothorum, sub nomine Isidori, innumeris scatet mendis in annorum notis, in nominibus, in ordine et serie regum, et aliis quae facile quivis collatione facta cum conciliis, Idatio, Viclarensi et caeteris auctoribus deprehendet. Decem igitur dumtaxat Gothorum reges fuere usque ad Liubanem.
Liubane tamen nihilominus regnante, Leovigildus (undecimum cornu) partem regni accepit; quo vere de illo diceretur, Ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum; in medio enim regni fratris sui parvum regnum sibi constituit: quod Viclarensis gestorum ejus chronographus sic notavit: Anno 3 Justini Junioris, Leovigildus germanus Liubanis regis, superstite fratre in regnum citerioris Hispaniae constituitur. Porro tres reges post ejus ortum ceciderunt, Liuba Gothorum, et Miro, atque Evoricus Suevorum, regnaque ipsorum suo adjecit, ut idem Viclarensis scribit: quo nimirum illud in eo verificetur, Cornu aliud ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua, et majus erat caeteris; et majus multo, quandoquidem universam Hispaniam, quae multis regibus variisque principibus subjecta fuerat primus omnium sub sua reposuit potestate, ad quod necesse fuit Vasconias, Bastetaniam, Malacitanam, Cordubensem, et Assidoniensem, aliasque provincias et urbes bello sibi subjicere, et Suevorum qui in Gallaecia potentabantur, regnum delere; cui demum Galliam Narbonensem adjecit, unde et devorasse universam terram propriissime dictus est, et conculcasse, ac comminuisse eam.
Magna quoque et ingentia contra Excelsum locutus fuit, nimirum contra Christi Divinitatem blasphemias evomens, utpote Arianorum propugnaculum, et bellum ea de causa adversus sanctos faciebat, et praevalebat eis. Nihil verius, nihil magis litterae consonum: nam concors auctorum vox est, Leovigildum bellum acerrimum indixisse catholicis, quorum patrocinium Hermenegildus filius susceperat, ipsisque semper praevaluisse. Accipe verba M. Maximi, qui ea quae vidit scripto tradidit. Anno Domini 580. Hermenegildus catholicorum suscipit patrocinium. Rursus, Indicto inter Patrem Leovigildum, et principem Hermenegildum publico bello (nam in causa catholicorum populorum a patre admonitus erat, ne a se deficeret), Leovigildus filium Hispali obsidet, proditioneque Romanorum patri suo traditur, qui post duram carceris custodiam Hispali vinctus, et catenis alligatus vehementer premitur: sed tandem datis obsidibus dimittitur. Anno 581: Leovigildus iterum Hermenegildum filium obsidet ad Osset oppidum Lusitaniae, captumque Toletum ducit, ibique carceri mancipat. Insuper anno 583: Leovigildus iterum filium Hermenegildum Hispali obsidet. Et anno 584: Leovigildus exercitum contrahit contra Hermenegildum filium. Mironem Suevorum regem in auxilium suum contra filium, et hostes multos vocat. Anno vero 585: Hermenegildus Hispali delapsus, et Cordubae captus, primum Hispali, Toleti deinde, Valentiaeque aliquot menses captivus exsulat. Quid plura? adeo praevaluit truculenta bestia, ut filium capite truncari fecerit; cum antea persecutione generali in catholicos mota, praecipuos eorum antistites acerrime persecutus in exsilium misisset. Ejus sane jussu S. Leander Hispalensis, et sanctus Licinianus Carthaginensis episcopi Constantinopolim relegati sunt; S. Mausona Emeritensis Complutum; S. Euphemius Toletanus Barcinonem; S. Bonitus Complutensis Caesarangustam; S. Fulgentius Astigitanus, et alii alias ob defensionem catholicae veritatis, agente impio Leovigildo rege, exsilium perpessi fuere; id quod Marcus Maximus Caesaraugustanus tunc temporis episcopus, et ipse oculatus testis scribit ad annum Domini 583. Faciebat ergo bellum adversus Sanctos, et praevalebat eis.
Sed quid significat quod subjungitur: Ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto? nimirum quod ad debellandos sanctos non caeca sua dumtaxat phantasia movebatur, sed multorum episcoporum instigatione, qui oculi Ecclesiae nuncupabantur; quinimmo et concilia celebrabat super eadem re. Accipe M. Maximi verba ad annum Domini 581: Leovigildus iterum Hermenegildum filium suum obsidet, captumque Toletum ducit, ibique carceri mancipat. Sed ecce oculos hujus cornu: Ubi synodum episcoporum Arianorum, suaeque factionis contrahit, cui Paschasius episcopus Ecclesiae S. Eulaliae Toletanae praesidet, conveniunt eo Vincentius episcopus Caesaraugustanus: Sumnia, et Nepotianus episcopi Emeritensis Ecclesiae intrusi: Ugnus Barcinonensis, Murita Valentinus Argimundus Portucallensis, Gardingus episcopus Tudensis, et alii ejusdem sectae. Elatus tot Patrum favore Leovigildus, non mirum si putaret, quod posset mutare tempora et leges regni sui, et sectae. Cujus rei nobis praebet exemplum Viclarensis; cum enim Arianorum lege inviolabili cautum esset, ne quis ad eos de catholicis transire permitteretur, nisi lavacro illo suo Zenoso rebaptizaretur: Leovigildus congregato concilio suorum antistitum, legem abrogavit, novam sub his verbis condens: De Romana religione ad nostram catholicam fidem (ita suam miseri nuncupabant) venientes, non debere baptizari, sed tantummodo per manus impositionem, et communionis perceptionem recipi, et gloriam Patri per Filium in Spiritu sancto dari. Quo effectum est (miserabile dictu) ut per hanc seductionem plurimi nostrorum (ait Viclarensis) cupiditate potius impulsi, in Arianum dogma declinarint.
Sed quid sibi vult quod debellasse et praevaluisse dicitur sanctis, traditosque illos fuisse in manus ejus, usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis? Sane in his verbis quot annos regnaturus esset, innuitur. Cum vero temporis nomine, nullus determinate et perspicue annorum numerus designetur, necesse erit aliquem determinatum quaerere, in quo simplex quod in singulari vocatur tempus, cum duplici tempora in plurali nuncupato, et dimidio duplicis quod dimidium temporis dicitur, ejus regni complectatur annos. Id quod in Leovigildo reperimus, qui, teste Viclarensi, 17 cum dimidio, in imperio impiissimo exegit. Namque cum sub simplici tempore quinarium annorum intelligamus, et in duplici denarium, et in dimidio temporis, quinarii medietatem, id est, duos annos cum dimidio; tempus, et tempora, et dimidium temporis 17 annos cum dimidio, nec plus, nec minus conficient. Quibus transactis propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud contra Excelsum loquebatur, interfecta est bestia, et periit corpus ejus. Justissime post illud tempus tantorum scelerum Leovigildus poenas luit, et regno privatus et vita, in cujus regis morte bestia interfecta est, supremo id Judice decernente, et ejus simul corpus periit; non enim ipse solus, sed tota ejus secta gladio verbi Dei confossa disperiit, et concidit, et corpus illius bestiae traditum est ad comburendum igni. Quod etiam ad litteram impletum est, quando Recaredus Catholicus rex, patre de medio sublato, universos perfidiae Arianae libros qui vires praebebant bestiae, in foribus Toletanis publice combussit. Et qui vidit M. Maximus, testimonium perhibuit in Chron. ad annum Domini 589 ubi de initiis Recaredi agens inquit: Libri perfidiae Arianae in foribus Toletanis comburuntur.
Tunc throni positi sunt, et Antiquo dierum ita de coelis ad favorem et justitiam Excelsi filii judicante, judicium quoque in terris solemnissime celebratum est Toleti, ubi 72 episcopis totius Hispaniae et Galliae Gothicae considentibus, Arii perfidia condemnata est. Cui itidem sanctorum conventui innumerabiles recta inspirando angelorum exercitus interfuisse, non solum res ipsa, tantam Dei gloriam paritura, convincit; sed dies celebrationis concilii quae fuit 8 Maii, qua festum S. Michaelis et angelorum in Ecclesia celebratur: ut ex actis ejusdem synodi constat. Quo tandem illud Danielis, millia millium ministrabant ei, etc., non solum de sanctis episcopis, sed etiam de angelis ipsis ad litteram intelligi queat. Tunc libri aperti sunt; dum scriptis magnorum Patrum, illorum praesertim qui Nicaenam synodum celebrarunt, evolutis; libris quoque SS. Prophetarum et Evangeliorum perlectis, causa Christi Domini agitata pro eis divinis sententia lata est, ut ad unguem impleretur illud: quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt illum, et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum, et omnes populi tribus, et linguae servient ei. Super quae verba Hieronymus inquit: Quae cuncta si haeresis Arianorum pio vellet advertere sensu, nequaquam Filio Dei calumniam inaequalitatis moveret. Nimirum fatetur hac sententia Arianorum haeresim condemnari.
His peractis regnum magnum illius quartae bestiae ab ea per sententiam rescissum est, traditumque populo sanctorum Altissimi, quando videlicet Arianismo tota Hispania abolito, et destructo, regnum Hispanum catholicum traditum fuit regi vere catholico Recaredo, in quo monarchia catholica fundata est; nam et ipse leges sacratissimas pro ipsa tulit, quae adhuc exstant in 12 libris legum Wisigothorum, et universo concedente concilio cognomentum Gloriosi regis obtinuit, quo singulariter per multa temporum curricula ejus successores usi sunt in omnibus publicis instrumentis, ut videre est in titulis ac subscriptionibus legum praedictorum 12 librorum, et in actis omnium Hispanorum conciliorum in quibus reges Hispaniae perpetuo Gloriosi, plerique etiam Gloriosissimi intitulantur a Patribus; qui quando ad ipsos loquebantur, pro eo quo nunc Majestatis, Altitudinis, aut Serenitatis nomine utimur, ipsi Gloriae nomenclatura utebantur; id quod itidem apud scriptores ejus temporis universos reperire licet; id est, apud Isidorum, Ildefonsum, M. Maximum, et caeteros: qua de re uberius agendum nobis est in commentariis ad eumdem Maximum, ann. Domini 590, ubi etiam ostendemus antiquitatem tituli regis Catholici, qui inde pariter ducens originem titulo Gloriosi successit: cum tamen uterque maxime faciat ad rem de qua loquimur, id est, ad populum sanctorum Altissimi, cujus reges Gloriosi et Catholici magno Dei consilio nuncupati sunt, ut vel ex ipso cognomento tamquam ex signo deducere possemus, quisnam esset populus ille vere catholicus et gloriosus, de quo Daniel tam multa dixit.
Quod vero ad ejus regni perpetuitatem spectat, ab eodem propheta praedictam, liquido constat a Recaredo et deinceps usque ad Philippum IV, qui nunc feliciter regnat, per totos 1030 annos numquam in Hispania regem catholicum defuisse; numquam populum ipsum Hispanum, dante Deo, a fide catholica descivisse; nam tametsi ad tempus peccatis ipsius exigentibus, flagello Sarracenico punitus fuit; in Montanis nihilominus principatum super eum obtinuit Gloriosus et Catholicus rex Pelagius: quinimmo in universis Hispaniae urbibus publica templa catholicis Hispanis a Sarracenis sub ingentis stipendii onere concessa sunt; in quibus ipsi, quantumcumque durissimo jugo attriti, fidem catholicam publice semper profiteri non dubitarunt, quo tempore innumeri illorum Cordubae, et alibi ad martyrii coronam pervenerunt, quorum gloriosos triumphos unus ex ipsis martyribus, sanctus scilicet Eulogius, ad Toletanam primatem sedem electus, stylo purissimo prosecutus est. Caeterum miserante Deo Hispani non solum impiorum jugum a suis cervicibus excusserunt, verum et monarchiam catholicam sensim dilatare coeperunt, multis magnisque principatibus in Europa, Africa, et Asia subjugatis, et adeptis, quos longum esset per singulos recensere, quibus tandem novum orbem praeter omnium saeculorum exspectationem a se adinventum, et subjugatum adjunxerunt, et fecerunt catholicum, et partem regni sanctorum, in quorum societate, quam late toto orbe patet (mirabile dictu) nullus non catholicus habitare permittitur, quo verius populus sanctorum vocari queat.
Quae cum ita sint, haud futili nixi fundamento credimus, ejusmodi catholicam monarchiam Danieli prophetae cap. illo 7 fuisse praemonstratam, utpote quam bestiarum quatuor barbaricae direptiones praecesserunt, et in occisione Arianae perfidiae, ac filii Dei glorificatione sumpsit exordium, et in qua quaecumque a Daniele notantur, etiam minutissima, ad unguem, ut vidimus, verificantur; speramusque caeteras quoque ejusdem propheticae praedictionis de majori adhuc propagatione et perpetuitate populo sanctorum a Deo factas promissiones in ea similiter adimplendas, quod utinam Deus Opt. Max. ad majorem gloriam perficere dignetur.
Pene jam opus istud sub praelo sudabat, cum in similem dicam an eamdem? propheticam praedictionem incidi, quae a Jeremia quidem scripta, sed a venerabili Joachimo abbate exposita fuerat in commentariis super cap. XLIX Jeremiae. Ibi siquidem propheta adversus Aelam comminatur, quatuor ventos coeli a totidem orbis plagis inducendos a Deo, ut ventilet Aelam in omnes ventos, et dispergat in omnem mundi plagam; fore tamen nihilominus tempus praedicit, quo ponat Deus solium suum in Aelam, et praeponat eam universae terrae. En verba prophetae: Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Aelam dicens. Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Aelam, et summam fortitudinem eorum; et inducam super Aelam quatuor ventos, a quatuor plagis coeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam. Et pavere faciam Aelam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum, et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus: et mittam post eos gladium, donec consumam eos: et ponam solium meum in Aelam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam, dicit Dominus. Haec propheta: quae tamen de Hispanis intelligenda contendit Joachimus, vir sane magnae in enodandis prophetis auctoritatis; ait vero: Ad Aelam, etc. Quod Hispanos et Occidentales nationes, quas persecutionis gladius attrivit quanto post inter visitationem, eorum posteros ad fidem catholicae inspirationis impellet. Quod quidem sub Recaredo rege catholico factum ostendimus. Confer, quaeso, lector, prophetiam Jeremiae cum prophetia Danielis; et cum nihil inter se differre compereris, abbatem Joachimum pro nobis stare cognosces.
Et haec quidem sub correctione S. Matris Ecclesiae, et cujusvis melius sentientis judicio dicta sunto, cui etiam totos hos commentarios libentissime subjicio.