In supremo apostolatus solio
Ecclesias consecrationem libere et licite suscipere posse in as: sistentia Episcoporam Latinorum, et econverso Latinos iras. sistentia Episcoporum Ruthenorum.
Paulus Papae V.
Ad perpetuam rei memoriam .
In supremo apostolatus solio, divina dispositione, meritis licet imparibus praesidentes , ad ea libenter intendimus, per quae Ecclesiarum, Praesulum , praesertim in partibus re motis agentium , commoditati et conscientiae securitati, oppor. tune consulitur. Sane venerabilis fratris Josephi Archi-Episcopi Kijovien. et Haliciensis, totius nationis Ruthenae ac Russiae Metropolitae nomine nobis nuper expositum fuit , quia non nulli, de quorum personis cathedralibus Ecclesiis, in partibus Russiae , hactenus provisum fuit , licet juxta ritum Graecum , post unionem ejusdem nationis, cum Ecclesia Romana, ab Apostolica sede permissum vivant , tamen ob magnam Eccle siarum hujusmodi distantiam, munus consecrationis, in defectu Episcoporum ejusdem ritus Latini, gratiam tamen, et commu nionem apostolicae sedis habentibus, et alias canonice, susce perunt. Cum autem sicut eadem expostulatio subjungebat , id inconsulta sede apostolica fieri posse quidam dubitent, Nobis propterea dictus Josephus Archi-Episcopus humiliter suplicari fecit, ut desuper providere de benignitate apostolica digna remur. Nos igitur pro nostri pastoralis officii debito, omnem circa praemissa dubitandi causam tollere vollentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, auctoritate apostolica, tenore prae sentium decernimus, et declaramus, promotis ad cathedrales Ecclesias, in dictis partibus existentibus, et ritu Graeco a sede apostolica permisso in unione praedicta viventibus, consecra tionis munus, assistentibus duobus vel tribus Episcopis ritus Latini, gratiam tamen et communionem sedis apostolicae habentibus, et econtra promotis ad cathedrales Ecclesias, ibidem existentes, qui ritu Latino vivunt , assistentibus duobus vel tribus Episcopis ritus graeci, in vnione tamen praedicta viven tibus, ac gratiam et communionem ejusdem sedis habentibus munus consecrationis impendi , et ab illis suscipi , dummodo alias canonice impendatur, libere et licite posse. In contrarium facientibus, non obstantibus quibuscunque. Datum Romae, apud sanctam Mariam Majorem , sub annulo piscatoris, die X. De cembris. M. D. CXV. Pontificatus nostri anno undecimo.
S. Cobellutius.