Informatio super statu provincie Marchie Anconitane

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Informatio habita et facta autorictate apostolica per dominum Johannem de Pererio apostolice sedis nuncium super statu provincie Marchie Anconitane
1-18 Iunii 1341


[3r] In Dei nomine, amen. Pateat omnibus evidenter quod reverendus vir dominus Iohannes de Pererio, canonicus foroiuliensis, in partibus Tuscie et Ianue sedis apostolice nuntius et delegatus, receptis licteris apostolicis insertis cum reverentia debita, quarum licterarum tenor dignoscitur esse talis.
«Benedictus episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Iohanni de Pererio canonico foroiuliensi, salutem et apostolicam beneditionem. Exultat cor nostrum in domino et eidem in humilitate spiritum gratiarum referimus actiones, dum subditorum nostrorum et Ecclesie romane mentes lumine veritatis, fidelitatis et devotionis sic percipimus illustrari, quod dampnosa et perniciosa devia declinando curant per semita rectitudinis dirigere pedes suos. Sane tam dilecti filii Iohannis de Riparia, prioris domorum Urbis et Pisarum sancti Iohannis Ierosolimitani, rectoris Marchie Anconitane, quam aliorum fidedignorum grato relatu percepto, quod nonnulli Nobiles et alii de Marchia predicta, qui dudum serpentina deceptione seducti ad iniuriosas occupationes diversorum civitatum, castrorum, villarum, terrarum, locorum, bonorum, honorum et iurium ad nos et Ecclesiam memoratam in Marchia ipsa spectantium manus temerariis ausibus extenderunt, eaque contra nos et eandem Ecclesiam aliquibus temporibus, non absque divina et nostra Ecclesieque prelibate gravi offensa et iniuria, detinere tirannice in animarum suarum salutis dispendium presumpserunt, nunc sano ducti consilio, apertis ratonis oculis, obtemperare mandato et exhortationibus factis eisdem super hiis salubriter procurantes, eadem civitates, castra, villas, terras, loca, bona, honores et iura prefato rectori nomine nostro et Ecclesie sepefate recipienti plene, absolute, voluntarie ac libere resignarunt et dimiserunt, omnino nostram et sedis apostolicam misericordiam super commissis [3v] ab eis circa premissa humiliter implorantes. Nos igitur, qui licet cunctos fideles cure nostre commissos per vias salutis et iustitie dirigi paternis affectibus cupiamus, illorum tamen, qui nobis et Ecclesie memorate subesse immediate noscuntur, ferventius zelamus salutem, leti de predictis admodum, si eis veritas, ut nobis relata sunt, suffragetur, inde velimus ad maiorem letitie huiusmodi cumulum effici certiores, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus ad eandem Marchiam te personaliter conferens de predictis omnibus et singulis, ac eorum et cuiuslibet eorundem circumstantiis universis informatione fideli recepta, nos exinde particulariter et distincte, nec non de statu ipsius Marchie quantotius commode poteris, remoto cuiusve calumpnie, falsitatis seu fictionis nubilo, certificare procures. Datum Avinionem, III kalendis aprilis, pontificatus nostri anno septimo.»
Ad executionem ipsarum licterarum apostolicarum et contentorum in eis animo diligenti, et sollicitudine ac studio corporali volens intendere, prout decet, personaliter se contulit ad partes Marchie supradicte, ibidemque in infrascriptis civitatibus, castris, villis, terris et locis ipsius Marchie pro informatione fideli, et mera veritate habenda super contentis in ipsis licteris secrete examinandos duxit tam de dictis partibus, quam aliis circumvicinis testes, quos ad hec esse ydoneos reputavit et credidit super inquisitione et articulis infra, prout inferius continetur. Quorum inquisitionis et articulorum tenor talis est.
I. In primis, qui fuerunt vel sunt illi nobiles et alii de Marchia predicta, qui dudum ad iniuriosas occupationes diversorum civitatum, castrorum, villarum, terrarum, locorum, bonorum, honorum et iurium ad supradictum dominum nostrum summum pontificem et Ecclesiam memoratam in Marchia ipsa spectantium manus temerariis ausibus extederunt, et ea contra dictum dominum nostrum et eandem Ecclesiam aliquibus temporibus tirannice detinere presumpserunt, et que occupata et detenta fuerunt per unum, et que per alium, [4r]et quanto tempore et quomodo et qua causa hec fecerunt, et qui fuerunt eorum sequaces, complices et fautores.
II. Item qui fuerunt vel sunt illi ex predictis, qui postea sano ducti consilio eadem civitates, castra, villas, terras, loca, bona, honores et iura prefato rectori nomine dicti domini nostri et Ecclesie sepefate recipienti plene, absolute, voluntarie ac libere resignarunt et dimiserunt omnino, dicti domini nostri et apostolice sedis misericordiam super commissis ab eis circa premissa humiliter implorantes, et que resignavit unus, et que alius, et quo tempore et quo modo et qua causa hoc fecerunt, et que signa obbedientie et conversionis ostenderunt et ostendunt.
III. Insuper etiam super generali statu dicte Marchie volens iuxta mandatum apostolicum et dictarum licterarum apostolicarum continentiam et tenorem etiam de cirscumstantiis informari formavit articulos infrascriptos.
In primis quodomo regitur dicta Marchia et quomodo reguntur civitates, castra, ville terre et loca singula dicte Marchie, et si in eis servatur iustitia et quomodo conservantur iura et honores domini nostri et Ecclesie predictorum, et si in aliquo omictitur, et in quo et per quem.
IV. Item quomodo communia et singulares persone dicte Marchie et dictorum civitatum, castrorum, villarum, terrarum, locorum vel alicuius eorum contentantur ad presens de regimine et dominio Ecclesie et officialium suorum, et si reputant se gravari, et in quo et per quem.
V. Item per quem modum civitates, castra, ville, terre et loca dicte Marchie, que fuerunt hactenus in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie predictorum, et alia, que postea istis temporibus rediverunt et resignata et dimissa fuerunt, valeant in dicta obbedientia et reverentia conservari, et que sint utilia vel necessaria ad ipsam conservationem habendam.
[4v] VI. Item per quem modum civitates, castra, ville, terre et loca dicte Marchie rebellantes, et que non sunt ad plenum in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie predictorum, reduci possent ad ipsam obbedientiam et reverentiam, et que sint vel esse possent ad hec utilia vel necessaria, et que sunt ille terre in dicta Marchia, que presentialiter non obbediunt dictis domino nostro, Ecclesie et suis officialibus, et que est vel fuit causa inobbedientie ipsorum.
Super quibus omnibus et singulis, et dependentibus ab eisdem, eisque coherentibus, adiacentibus et connexis, eorumque circumstantiis universis dictus dominus Iohannes vigore et auctoritate supradictarum licterarum apostolicarum inquisitionem formavit, et intendit inquirere diligenter et se informare secrete ac fideliter, remoto cuiusvis calumpnie, falsitatis seu fictionis nubilo, qua informatione fideli recepta et pura, mera et clara veritate reperta, exinde dictum dominum nostrum, quam citius commode poterit, reddere certiorem.

Anno dominice incarnationis MCCCXLI, indictione VIIII, die primo mensis iunii, in civitate Camerini, in hospitio Pandulfi de Camerino.
I testis. Frater Monaldus de Tholentino de Marchia predicta, guardianus fratrum minorum conventus de Camerino, testis pro parte dicti domini Iohannis citatus coram dicto domino Iohanne et ab eo iussus iuravit ad sancta Dei evangelia, scripturis corporaliter manu tactis, dicere puram et meram veritatem super contentis in inquisitione et articulis supradictis, remotis hodio , amore, timore, pretio et precibus.
[5r] Et interrogatus super primo capitulo dicte inquisitionis, sibi ad intelligentiam lecto, suo iuramento testificando dixit quod dudum iam sunt XX anni et ultra in dicta Marchia Mercennarius domini Fidismidi Raynaldi de Monteviridi cum suis sequacibus occupavit et tirannice detinuit occupata civitatem Firmanam et castrum Montis Robiani et Montisfloris, et postea sueccessive occupavit castrum Sancti Elpidii et Montisulmi et castrum Montisgranarii et castrum Sancti Iusti et castrum Montis Sancti Petri et castrum Montis Clari et totum districtum et castra et villas ipsius districtus Firmani, et ipsa civitatem, castra, terras et villas tenuit occupata contra dominum nostrum papam et romanam Ecclesiam tirannice et violenter, usque quo dominus Iohannes de Riparia rector predictus venit in dictam Marchiam. Et dixit quod post adventum ipsius rectoris in Marchiam dictus rector per viam tractatus recuperavit a dicto Mercennario pro dicta romana Ecclesia castra Montisulmi, Sancti Iusti, Montisgranarii et Sancti Elpidii, et post mortem dicti Mercennnarii populus firmanus et alia castra et loca rediverunt ad mandata Ecclesie et se posuerunt libere in manu dicti rectoris. Item dixit quod cum favore dicti Mercennarii, Gorgiera Malpili de Monte Milone contra dictam Ecclesiam occupavit et tirannice tenuit occupatum castrum Montis Milonis, iam sunt octo anni vel circa, usque ad mortem dicti Mercennarii, et post mortem dicti Mercennarii, filii dicti Gorçerie resignaverunt et dimiserunt dicto rectori dictum castrum recipienti pro domino nostro et Ecclesia supradictis libere, iam est annus vel circa.
Item dixit quod dominus Lomus domini Antonii de Montechio cum favore dicti Mercennarii proditoirie occupavit et tirannice contra dictam Ecclesiam detinuit occupatum castrum de Montechio, [5v] iam sunt XII anni vel circa, et usque ad mortem dicti Mercennarii, et post mortem dicti Mercennarii dictus dominus Lomus libere resignavit et dimisit dicto rectori pro domino nostro et Ecclesia predictis recipienti dictum castrum.
Item dixit, quod dominus Lippatius et dominus Andreas de Auximo tirannice occuparunt, iam sunt XX anni et ultra, civitatem Auximi et castrum Offanie et Castrum Ficcardi, et tenuerunt ea occupata contra dictam Ecclesiam usque ad mortem dicti Mercennarii et postea per aliquot tempus, et post iam sunt sex menses vel circa, dicti domini Andreas et Lippatius concordaverunt cum dicto rectore et eidem pro dicta Ecclesia resignaverunt et dimiserunt libere dicta civitatem et castra.
Item dixit quod dominus Lomus domini Raynaldi de Exio et fratres, iam sunt XII anni vel circa, occupaverunt civitatem Exii et castrum Serre Sancti Quirici et certas alias villas et terras districtus Exii et ea tenuerunt contra dictam Ecclesiam tirannice occupata usque ad mortem dicti Mercennarii, et post mortem dicti Mercennarii per modum compositionis libere resignaverunt et dimiserunt ea dicto rectori recipienti ut supra.
Item dixit quod dominus Albergectus domini Thomassii de Fabriano et fratres, iam sunt XX anni et ultra, occupaverunt castrum de Fabriano et castrum Rochecontrate, et villas, terras et loca districtus Fabriani, et quod ea tenuerunt tirannice occupata contra dictam Ecclesiam per magnum tempus, et quod postea, iam sunt tres anni vel circa, populus Fabriani insurrexit contra eosdem tirannos, et eos expulerunt seu privaverunt de dominio violenter, et rediverunt ad mandata Ecclesie et rectoris predicti.
Item dixit quidam iuvenis filius dicti domini Lomi de Exio, de cuius filii nomine non recordatur, iam sunt quinque [6r] menses vel circa, proditorie occupavit castrum Rosorii districtus Esii, et violenter illud contra Ecclesiam detinet occupatum et dixit quod dictus rector est circa dictum castrum in obsidione cum magno exercitu et stetit ibi iam sunt duo menses vel circa.
Item dixit interrogatus quod de aliis civitatibus, castris, villis et terris aliis occupatis contra dictam Ecclesiam ad presens resignatis seu que presentialiter detineantur, nescit aliquid nisi de predictis de quibus supra dixit.
Interrogatus qui erant complices et fautores dictorum tirannorum occupatorum, respondit quod erant omnes sibi ad invicem complices et fautores, et quod etiam omnes ghibellini de Marchia favebant ipsis tirannis. Interrogatus quomodo scit predicta, respondit quia publice dici audivit, et quia omnia sunt publica et notoria.
Super secundo capitulo interrogatus dixit se nichil plus scire, nisi ut supra dixit in primo.
Item examinatus super generali statu dicte Marchie, interrogatus super III capitulo inquisitionis, qui incipit “In primis quomodo regitur dicta Marchia” etcetera, dixit quod per ea, que sentiat, dicta Marchia et civitates, castra, terre, ville et loca dicte Marchie, que nunc sunt in obbedientia domini nostri et Ecclesie predictorum, reguntur bene, et in eis servatur iustitia et conservantur honores et iura dicti domini nostri et Ecclesie, et nescit aliquem defectum, et non audivit, quod iam est, longum tempus fuerit in bono statu, sicut nunc est.
Super IIII capitulo, qui incipit “Item quamodo communia et singulares persone dicte Marchie et dictorum civitatum, castrorum, villarum, terrarum et locorum”, ad presens bene contentantur de dominio et regimine Ecclesie et officialium suorum, et quod omnes [6v] diligunt dictum rectorem et non audit quod aliquos reputent se gravatos.
Super V capitulo dixit quod se nescire, quia non bene novitur in talibus.
Super VI et ultimo capitulo interrogatus, dixit ut supra in quinto capitulo; dixit tamen, quod unum castrum solum est ad presens in rebellione Ecclesie, quod vocatur castrum Rosorii, de quo supra dixit; alia civitates, castra, villas, terras et loca in obbedientia vel rebellantia contra Ecclesiam dixit se nescire.

Anno, indictione, die, mense et loco predictis.
II testis. Frater Andreas de Camerino, prior fratrum predicatorum dicti loci, testis citatus, costitutus coram dicto domino Iohanne et ab eo iussus, iuravit ut supra deinde. Interrogatus super primo capitulo dicte inquisitionis sibi ad intelligentiam lecto suo iuramento, testificando dixit quod sunt plures et plures anni Mercennarius predictus occupavit et occupata tirannice detinuit contra dictam Ecclesiam civitatem Firmanam et castra predicta in depositione primi testis et denotata et scripta, et de relapssatione per ipsum facta tempore sue vite de aliis terris que retinuerat, per quem modum post eius mortem redierunt ad mandata Ecclesie et dixit ut supra primus testis.
Item dixit de aliis tirannis predictis et occupatione civitatum, castrorum et locorum et de ipsorum reassignatione facta dicto rectori nomine domini nostri pape et Ecclesie predictorum in omnibus et per omnia ut supra dixit dictus primus testis et etiam de castro obsesso.
Item interrogatus super secundo capitulo, dixit se nichil scire nisi sicut dixit in primo capitulo suprascripto.
Item examinatus super aliis terris et castris, dixit se nichil scire ultra quod de illis de quibus supradictum est.
Interrogatus de complicibus et fautoribus et causa scientie respondit ut supra primus testis.
[7r] Item interrogatus super generali statu Marchie, videlicet super III, IIII, V, VI capitulis, respondit per singula sicut dictus primus testis.

Anno, indictione, die, mense et loco predictis.
III testis. Frater Venantius de Camerino, prior fratrum heremitarum et conventus dicti loci de Camerino, testis citatus, costitutus coram dicto domino Iohanne ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam primo, secundo capitulis supradicte inquisitionis singulariter et per ordinem ad quolibet ipsorum capitulorum, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Item super generali statu Marchie, videlicet super III et IIII capitulis sibi singulariter lectis, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Item super V capitulo dixit quod modus conservandi dictas civitates, castra, villas terras et loca in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie predictorum est quod regantur ad populum et sine tirannis.
Super VI et ultimo capitulo interrogatus, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.

Anno, indictione, die, mense et loco predictis.
IV testis. Dominus Iacobus de Camerino, prior Sancti Venantii dicti loci de Camerino, testis citatus ut supra, costitutus coram dicto domino Iohanne et iussus ab eo, iuravit ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam singulariter et per se primo et secundo capitulis supradicte inquisitionis, ad quodlibet ipsorum capitulorum respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
[7v] Interrogatus super generali statu Marchie, videlicet super III et IIII capitulis, respondit ad quodlibet ipsorum in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Interrogatus super V capitulo, dixit quod modus conservandi dictam provinciam in bono statu et in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesia predictorum est, ut sibi videtur, quod in dicta provincia et eius civitatibus, castris, villis, terris et locis semper servetur iustitia in omnibus casibus et modis quibus melius potest.
Interrogatus super VI et ultimo capitulo respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.

Anno, indictione, die, mense et loco predictis.
V testis. Frater Matheus, abbas monasterii Sancti Laurentii de Sancto Severino, vicarius domini episcopi Camerini, testis citatus, costitutus coram dicto domino Iohanne et ab eo iussus, iuravit ut spra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam singulariter et per se primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, respondit et dixit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Item interrogatus super generali statu dicte provintie, videlicet super III et IIII capitulis singulariter, respondit ad quodlibet ipsorum capitulorum in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Interrogatus super V capitulo, respondit quod sibi videtur quod utilis modus ad conservandam Marchiam et terras obbedientie Ecclesie, in reverentia et obbedientia domini nostri et Ecclesie predictorum, est quod defendantur a tirannis et non graventur expensis.
[8r] Super VI et ultimo capitulo interrogatus respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.

Anno, mense, die et loco predictis.
VI testis. Dominus Nunctius domini Ragiani, iurisperitus de Camerino, testis citatus ut supra, costitutus coram dicto domino Iohanne et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui, examinatus super primo et secundo capitulis inquisitionis predicte sibi ad intelligentiam lectis singulariter et per se suo sacramento testificando, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit et dixit primus testis de tirannis et occupatoribus qui dudum fuerant et postea dimiserunt civitates, castra, terras et loca.
Interrogatus super generali statu Marchie, super III capitulo qui incipit “in primis quomodo regitur” et cetera, suo sacramento dixit se tantum inde scire de hiis, que in ipso articulo continentur, videlicet quod civitates, terre et loca, in quibus preminet tirannica pravitas, male reguntur, et quod in eis servetur iustitia, sed magis iniustitia dominatur; nam omnis iustitia in eis venalis est, et quod homines et iura domini nostri et Ecclesie opprimuntur et oppressa iacent et nedum in aliquo, set in omnibus obmictitur, ut est in Camerino, Sancto Severino, Cingulo, Fano, Urbino, Pensauro, in Castro Durantis et Sancti Angeli in Vado et Forosinfronio et aliis terris provincie Marchie, in quibus non viget status popularis. Interrogatus qui sunt tiranni, qui dominantur in dictis locis, dixit quod in Camerino sunt domini Gentilis et Iohannes de Varano cum eorum filiis et nepotibus, in Sancto Severino est Esmedutius cum filiis et consentoribus eius, [8v] in Cingulo sunt filii domini Pangioni, in Urbino filii Frederici comitis de Monteferetro, in Castro Durantis et Sancti Angeli in Vado cum pertinentiis suis Branchinus Monaldi, in Fano, Pensauro et Forosinfronio domini de Malatestis. Interrogatas quomodo scit quod in dictis terris predicti, de quibus supra dixit, dominentur tirannice, respondit quod ipse scit dictas terras et fuit in eis et qualibet ipsarum pluries et pluries, et cognoscit dictos tirannos, et vidit eos sic tirannice regere, et sic publicum et notorium est in dicta provincia.
Super IIII capitulo interrogatus, dixit quod communia et singulares persone dicte Marchie et civitates, castra et alia loca, que reguntur per populum, bene contentantur; alia vero, que reguntur per tirannos, non bene contentantur sed reputant se gravari in multis propter tirannicam dominationem. Interrogatus si per officiales Ecclesie potuisset et possit remedium adhiberi, quod ipsa tirannica pravitas non sic obdurata maneret in locis predictis, respondit quod sic, videlicet quod rectores, qui sunt et qui fuerunt pro tempore, non cepissent nec fecissent cum tirannis tractatum compositionis et quod eisdem favorabiles non extitissent, sed ab eis et ipsorum quolibet voluissent illud, ad quod Ecclesie tenebantur: quod si fecissent, temporis conditione pensata, ut firmiter creditur, habuissent intentum.
Super V capitulo interrogatus, dixit quod modus conservandi obbedientes in obbedientia et reverentia esset ut ipsa Ecclesia eiusque rectores in brachio forti niterentur conservare statum popularem ubi est, ne tirannica rabie [9r] retrahantur ad primum, quod de facili fieret, proviso super temporis qualitatem, quod rerum esset urbertas , et quod expense inutiles tollerentur.
Super VI et ultimo capitulo dixit quod opus est facto, non verbis; ad alia vero, que in ipso capitulo continentur, superius est responsum.

Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
VII testis. Vannes magistri Actonis de Camerino, testis citatus ut supra, costitutus coram dicto domino Iohanne et ab eo iussus iuravit ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, suo iuramento super quolibet ipsorum capitulorum respondit et dixit in omnibus et per omnia ut supra respondit et dixit primus testis.
Item interrogatus super generali statu Marchie, videlicet super III et quarto capitulis, dixit quod dicta Marchia bene regitur et numquam recordavit quod melius recta fuerit et in ea et eius civitatibus, castris, villis, terris, locis, per ea que sentiat, optime servat iustitia, et communia et singulares contentantur de regimine Ecclesie et offitialium eius et omnia bene procedunt, postquam rector qui nunc est venit in Marchiam.
Interrogatus super V capitulo, dixit quod modus conservandi Marchiam et terras que obbediunt Ecclesie in obbedientia et reverentia dicte Ecclesie est quod gentes non graventur expensis.
Super VI et ultimo capitulo respondit in omnibus et per omnia sicut primus <testis>.

[9v] Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
VIII testis. Dominus Riccardus domini Gualterii de Camerino, iurisperitus, testis citatus ut supra, costitutus coram dicto domino Iohanne et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, suo iuramento super quolibet ipsorum capitulorum respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis, salvo quod ubi primus testis dixit quod de aliis civitatibus, castris, villis et terris nesciebat aliud nisi de hiis que supra dixerat dictus testis; dixit ulterius in modum qui inferius sequitur, videlicet quod addendo predictis dixit etiam quod Borgherutius Frederici de Mathelica fuit rebellis sancte romane Ecclesie et tenuit dictum castrum Mathelice occupatum contra dictam Ecclesiam magno tempore, et quod adveniente dicto rectore in Marchiam resignavit dictum castrum dicto rectori recipienti ut supra; et quia tiranniçabat ipse Borgherutius in dicta terra, populus dicte terre insurrexit contra eum, et ad rumorem populi fuit interfectus ipse Borgherutius et quidam eius filius; et nichilominus populus dicte terre remansit et est in obbedientia dicte Ecclesie et rectoris predicti.
Super secundo capitulo dixit ut supra in primo capitulo.
Interrogatus super generali statu Marche, dixit ut supra primus testis super III et IIII capitulis.
Super V capitulo dixit quod sibi videtur modus conservandi Marchiam et eius civitates, castra, terre et loca in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie est quod servetur in eis iustitia, et quod non graventur expensis, et quod rector Marchie bene iuvetur a romana Ecclesia.
Super VI et ultimo capitulo respondit ut supra respondit primus testis.

[10r] Anno, indictione, mense et die predictis in domibus, quas inhabitat dominus episcopus Camerinensis positas in civitate Camerinensi.
IX testis. Reverendus pater dominus Franciscus, Dei gratia Camerinensis episcopus, constitutus coram dicto domino Iohanne et ab eo interrogatus super primo et secundo capitulis dicte inquisitionis sibi ad intelligentiam lectis singulariter et distinte, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis cum addictione facta per octavum testem quo ad occupatores et civitates, castra, terras resignata et dimissa et non dimissa et causam etiam scientiam et omnia tangentia et sequentia ad illa capitula.
Interrogatus super generali statu Marchie, videlicet super III et IIII capitulo et quolibet ipsorum per se respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis, et dixit quod non videtur sibi, quod dicta Marchia fuerit in tam bono statu, iam est longum tempus, sicut nunc est.
Interrogatus super V capitulo, dixit quod sibi videtur quod ad conservandam dictam provinciam in bono statu et in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie predictorum oporteret, quod dictus rector manuteneretur per ipsos dominum nostrum et Ecclesiam in tanta potentia quod nullus audeat rebellare et quod possit confundere quemcumque rebellantem.
Super VI et ultimo capitulo respondit ut supra respondit primus testis.

Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
X testes. Nobiles milites dominus Gentilis et dominus Iohannes de Camerino, citati ut supra, costituti coram dicto domino Iohanne, iuraverunt [10v] ut supra. Qui, lectis eiusdem inquisitionis et capitulis supradictis singulariter et ad intelligentiam diligenter, responderunt ad singula capitula per quamdam papiri cedulam, prout inferius continetur, cuius cedule per eos exhibite tenor talis est:
«In Dei nomine, amen. Ea que videntur dicenda et exponenda per dominos Gentilem et Iohannem subcinte et breviter prout fieri potest super articulis formatis per reverendum virum dominum <Iohannem de Riparia>, apostolice sedis nuntium circa informationem status provincie Marchie, fidelium et infidelium.
In primis dicunt super primo articulo dicte inquisitionis, quod in dicta provincia Marchie a longissimo tempore citra duo nomina insurrexerunt, videlicet guelforum et gebellinorum: qui guelfi secuti sunt partem Ecclesie, et gebellini partem contrariam et Imperii, et per ipsos gebellinos et sequaces ipsorum pro posse ipsorum fuerunt occupata iura ipsius Ecclesie et predictorum guelforum, et maxime civitates, communitates, castra et alia iura ipsius Ecclesie et ipsius partis guelfe, et propter predicta in dicta provincia Marchie exorta fuerunt multa bella, occisiones et pericula propter prelia et contentiones facta inter unam partem et alteram; et inter alios occupatores fuerunt Comites de Urbino, qui occupaverunt cum sequacibus ipsorum civitatem Urbini et alia plura loca in dicta provincia. Item dominus Lippatius de Auximo et sui sequaces, qui occupaverunt terram Auximi et alia quam plura loca in dicta provincia. Item filii domini Raynaldi de Esio, qui occupaverunt cum eorum sequacibus civitatem Esii et Serram Sancti Quirici et alia quam plura loca. Item dominus Thomas domini Alberghecte et post mortem suam eius filii occupaverunt et occupatam tenuerant terram Fabriani, et ipsi et eorum sequaces inter alias terras terram Rocche Contrate, quam adhuc nunc tenent comune Fabriani predicti. [11r] Item Borgarutius de Mathelica, dum vivebat, tenuit occupatam terram Mathelice aliquo tempore. Item dominus Lomo de Monticulo, qui occupavit et tenuit occupatam terram Monticuli aliquo tempore. Item Gorçerius de Monte Milone, dum vivebat, et filii eius post eius mortem tenuerunt occupatam terram Montis Milonis aliquo tempore. Item Matheutius et Gerardinus de Sancto Elpidio tenuerunt occupatam ipsam terram aliquo tempore. Item pars Imperii de Firmo pluribus temporibus tenuerunt ad voluntatem dicte partis Imperii, et contra dictam Ecclesiam ipsam civitatem Firmanam cum toto suo districtu et alia quam plura loca; et postmodum sub pacis specie insurrexit Mercennarius de Monteviridi, qui per plura tempora fuit dominus eiusdem civitatis, et simili modo tenuit ipsam occupatam cum districtu eius et quam plura loca; et adhuc dicta civitas Firmana detinet contra dictam romanam Ecclesiam quam plura castra videlicet Montem Rubianum, Cossingianum et Montemfortinum. Et predicta fuerunt pluribus temporibus, de quibus bene recordari non possunt, sed aliqui tenuerunt occupata minus, aliqui plus, et predicta fecerunt secundum eorum credere propter dictam partialitatem et causa dominandi in eorum terris et dampnificandi dictam Ecclesiam et eorum convicinos guelfos et partem guelfam.
Item domini de Malatestis, qui sunt et fuerunt de dicta parte Ecclesie, detinent Pensaurum, Fanum et Forosinfronium ad mandata Ecclesie et domini marchionis, quamvis ipse dominentur in illis terris non in contrarium Ecclesie, sed pro conservatione fidelium et amicorum.
Item Esmedutius de Sancto Severino, qui est fidelissimus dicte partis Ecclesie, fuit assumptus pro maiori per dictam Ecclesiam in dicta terra Sancti Severini, et pro manutentore et defensore [11v] ipsius partis Ecclesie, cum dicta terra Sancti Severini cum eius districtu et fortia per longum et longissimum tempus fuerat de parte Imperii et contra partem dicte romane Ecclesie et contra ipsam Ecclesiam et in favorem dictarum terrarum supra nominatarum rebellium tunc, et ipsam terram Sancti Severini detinet nunc dictus Esmedutius ad mandata Ecclesie et domini marchionis, et in dicta manutentione fidelitatis pro dicta Eccelesia adeo viriliter insudavit et pugnavit, quod multos de dictis infidelibus, et maxime dicte terre Sancti Severini, acquisivit pro capitalibus inimicitiis, et sic fuisset et esset sibi et suis periculum mortis, et suis et amicis Ecclesie in illa terra, nisi per dictam Ecclesiam et dictum marchionem in ipsa terra retineretur potens et fortis, et propter inimicitias contractas in favorem dicte Ecclesie per ipsum Esmedutium, et suas antiquas et novas; et eodem modo dicunt de domino Pangione, dum vixit, et eius filiis, qui vivunt et de terra Cinguli, quam detinent, ut dictus Esmedutius detinet terram Sancti Severini, eodem modo ipsi detinent dictam terram Cinguli.
Item dicunt quod terra Tholentini antiquis temporibus fuit rebellis Ecclesie pluribus vicibus, et pro defensione partis Ecclesie pluribus vicibus, et pro defensione partis Ecclesie per ipsam Ecclesiam ibi fuit assumptus pro maiori dominus Accurrumbona, cuius pater fuit perentus per homines emulos dicte Ecclesie; qui dominus Accurrumbona, dum vixit, laboravit et pugnavit viriliter in detinendo dictam terram Tholentini ad mandata Ecclesie et ad voluntatem rectorum ipsius, et temporibus vite sue a predictis nunquam deviavit; et modo nuper insurrexerunt aliqui pro maiori parte de voluntate eidem Ecclesie contraria sub specie et colore constituendi populum, ipsum dominum Accurrumbonam impie et nequiter peremerunt, et filios eius et famulos [12r] de dicta terra Tholentini expulerunt, et detinentur expulsi, de quo non apparet adhuc, quod dicti interfectores et iniuriatores aliquod punibile pro demeritis recepissent.
Item dicunt quod Fredus et Vannes de Molutiis de Macerata, qui substinuerunt ipsi et sui multa pericula, etiam mortis, nedum layci, sed etiam religiosi de domo ipsorum tenuerunt terram Macerate ad mandata dicte Ecclesie, propter que multas contraxerunt inimicitias capitales, et nunc sub colore dicti populi eorum inimici ipsos deposuerunt de omni maioritate et potentia de terra predicta, propter quod ipsi et sui sunt in magno periculo et suspitione mortis recipiende, quod absit, a dictis eorum inimicis.
Item dicunt quod civitates Anconitana et Esculi a longo tempore citra fuerunt et sunt fidelissime sancte Matris Ecclesie et ipsius rectoris.
Item dicunt super secundo articulo dicte inquisitionis se nescire bene veritatem de contentis in dicto articulo, set ea, que sunt in vero, sunt nota apud dominum presentem rectorem.
Item disserunt super III articulo quod communiter civitates, terre, ville, castra et loca dicte provincie per presentem dominum rectorem reguntur in iustitia, et quod in eisdem servantur honores et iura domini summi pontificis et dicte Ecclesie, secundum quod ipsi credunt, nisi quod nunc dicitur et est verum, quod in dicta provincia Marchie assumpsit rebellionem Manectus domini Lomi de Esio, qui occupavit cum quibusdam malendrinis castrum Rosorii, et detinet occupatum contra dictam [12v] Ecclesiam et predictum rectorem.
Item super IIII articulo dicunt quod singulares persone et communia terrarum dicte provincie communiter contentantur de regimine presentis domini rectoris, quamvis aliqui reputent se gravari in expensis ratione magne caritudinis et mortalitatum et guerrarum precedentium, que induxerunt et inducunt magnas necessitates et expensas in dicta provintia.
Item dicunt super V articulo quod civitates, castra, ville et loca et speciales persone dicte provintie, que fuerunt hactenus in obbedientia et reverentia dicte Ecclesie, et alia, que postea ipsis temporibus ad ipsam obbedientiam redierunt, possunt in dicta obbedientia et reverentia conservari, Deo primitus auctore, quod in ipsa provintia communiter iustitia observetur, et quod cum illis, qui rebellionem et inobbedientiam dimiserunt, misericorditer agatur, et quod illi, qui fuerunt semper in obbedientia et fidelitate sancte matris Ecclesie manuteneatur, et per ipsam Ecclesiam et ipsius nuntios defensentur, et maxime quod ipsi possint secure in eorum terris vivere et permanere, et sub colore non possint opprimi et offendi ab inimicis ipsorum, et etiam dicte Ecclesie.
Item super VI articulo dixerunt quod ipsi non credunt aliquas terras esse rebelles, nisi castrum Rosorii supranominatum.
Item dicunt, quod de civitate Camerini et terra Sancti Genesii et aliis terris ipsius civitatis Camerini nichil intendunt dicere, quia laus propria in proprio honore sordescit; sed de antiquissima fidelitate ipsius civitatis, et quanta mala substinuit pro Ecclesia romana et nuntiis per ipsam ad partem ipsam destinatis, et que commoda fidelitas dicte civitatis attulit dicte Ecclesie in dicta provintia, scire poteritis ab aliis dummodo emulis et inimicis».

[13r] Anno, indictione et mense predictis, die II iunii, in castro Sancti Severini, in hospitio Vannecti de Eugubio.
XI testis. Dominus Grimaldiscus, prior maioris ecclesie Sancti Severini de Marchia Anconitana, citatus testis ut supra. Qui, lectis ad intelligentia singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, suo iuramento super quolibet ipsorum capitulorum respondit in omnibus et per omnia sicut primus testis et super addidit sicut octavus testis.
Item interrogatus super generali statu Marche, videlicet super III et IIII capitulis, respondit quod dicta Marcha bene regitur suo iudicio, et in eadem Marchia, civitatibus, castris, villis et terris dicte Marchie servatur iustitia et conservantur honores et iura domini nostri pape et Ecclesie predictorum, et, ut sibi videtur, multum contentantur et contentari debent deinde communia et singulares persone dicte Marchie de dominio et regimine Ecclesie, quia iam longum tempus est quod dicta Marchia non fuit in tanto bono statu sicut nunc est, quia conssuevit dicta Marchia esse sub tirannide et nunc est sub regimine venerabilis Sancti viri suo iuditio.
Interrogatus super V capitulo, respondit quod ad consservationem boni status dicte provintie oporteret quod servetur iustitia et ad consservationem obbedientie et reverentie dicte provintie et terrarum, locorum eius ad dictam Ecclesie oportet quod per dominum nostrum dictus rector conservatur et manuteneatur fortis ita quod nullus huius intentionis mallefitia audeat aperire.
Super VI et ultimo capitulo respondit ut supra, quod dictus rector sit fortis.

[13v] Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
XII testis. Philippus Mangiapane de Sancto Severino, testis citatus ut supra. Qui, lectis ad intelligentia singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, suo iuramento super quolibet ipsorum capitulorum respondit in omnibus et per omnia sicut primus testis et super addidit sicut octavus testis.
Item interrogatus super generali statu Marche, videlicet super III et IIII capitulis sibi lectis singulariter ad intelligentiam, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Item interrogatus super V capitulo sibi ad intelligentiam lecto, dixit quod ad conservandam dictam Marchiam et eius civitates, castra, villas et terras in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie predictorum videtur sibi quod esset necessarium et utile quod illi, qui semper fuerunt in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie predictorum honorarentur et manutenerentur in bono statu, ita quod eorum honor esset exemplo aliis ad bene faciendum et rebelles terrerentur.
Super VI et ultimo capitulo dixit quod, si fiat ultio de hiis, qui fecerunt contra Ecclesiam, per bonum modum et non nimis aspere, videtur sibi quod esset modus reducendi inobbedientes ad obbedientiam. Et dixit quod nescit ad presens in dicta Marchia aliquam terram rebellem nisi castrum de Rosorio.

[14r] Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
XIII testis. Frater Symon de Sancto Severino, prior fratrum Predicatorum dicti loci, testis citatus ut supra. Qui, lectis ad intelligentia singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, suo iuramento super quolibet ipsorum capitulorum respondit in omnibus et per omnia sicut primus testis et super addidit sicut octavus testis.
Super secundo articulo generalis statu Marchie interrogatus, videlicet super III et III capitulis dicte inquisitionis, respondit quod dicta Marchia et eius civitates, castra, ville, terre et loca de iure et secundum iustitiam reguntur et quod communia et singulares persone contentantur de dominio Ecclesie et suorum officialium, ut sibi videtur, melius quam fuerit iamdiu est.
Interrogatus super V capitulo, dixit quod suo iuditio modus conservandi Marchiam in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie predictorum est quod dominus noster papa deputaret in dicta Marchia unum dominum perpetuum, qui in fortitudine dominaretur, et servaret iustitiam omnibus de Marchia.
Super VI articulo dixit quod, ut credit, castrum Rosorii cito veniet ad obbedientiam Ecclesie, vel debellabitur, ita quod erit exemplum aliis non rebellandi.

[14v] Anno, inditione, mense, loco predictis, die III iunii.
XIV testis. Venerabilis vir dominus Aldobrandus, abbas monasterii Vallis Focine, districtus terre Sancti Severini, testis citatus ut supra. Qui, lectis ad intelligentia singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, suo iuramento super quolibet ipsorum capitulorum respondit in omnibus et per omnia sicut primus testis et super addidit sicut octavus testis.
Item interrogatus super generali statu Marche, videlicet super III et IIII capitulis sibi lectis singulariter ad intelligentiam, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Super V capitulo interrogatus dixit quod modus conservandi Marchiam totam in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie predictorum, ut sibi videtur, est quod servetur iustitia in qualibet terra et loco, et quod illi, qui semper fuerunt fideles Ecclesie, honorentur per rectorem et officiales Ecclesie, et non tractentur ad modum illorum, qui fuerunt rebelles.

Anno, inditione, mense , loco et die predictis.
XV testes. Corradutius Raynaldutii, consul terre Sancti Severini, et Boniacobus Iacobi, Clone Thomassii et Villanus Offredutii, priores dicte terre, pro se et sociis citati, costituti in presentia dicti domini Iohannis et ipsius iussu, iuraverunt ut supra. Qui, respondendo inquisitioni [15r] et articulis supradictis prius eis per copiam exhibitis, eorum iuramento dixerunt, ut in quadam cedula per eos exhibita continetur, cuius cedule tenor talis est:
«In Dei nomine, amen. Responsum datum per consulem et priores terre Sancti Severini super articulis eis datis per reverendum virum dominum Iohannem de Pererio canonicum Foroiuliensem, in partibus Tuscie et Ianue apostolicum sedis nuntium, circa informationem status provintie Marchie Anconitane.
In primis dicunt super dicte informationis articulo primo quod in dicta provintia Marchie, sicut in tota Ytalia, fuit pars guelfa et gebellina, et sicut clare patet, guelfi secuti sunt partem Ecclesie, et sic vocati sunt fideles Ecclesie, gebellini vero infideles et rebelles Ecclesie, et ipsam Ecclesiam et suos fideles persecuti sunt totis eorum conatibus, parti Imperii adherendo, et usurpando civitates, terras, castra, iura et honores Ecclesie prelibate. Inter quos fuerunt precipui et principales persecutores Ecclesie Mercennarius de Firmo, qui ad rebellionem Ecelesie tenuit ipsam civitatem Firmanam cum toto suo comitatu, item multas alias terras Ecclesie, scilicet Montemulmi, Montem Rubianum, Montemfortinum, Cossinganum, Sanctum Elpidium, Sanctum Iustum, Montemgranarium et alias quam plures. Item dominus Lippatius de Auximo tenuit occupatam civitatem Auximi, Castrum Ficcardi, Offaniam et alia quam plura loca in dicta provintia, Item Comites de Urbino, antiquissimi rebelles et persecutores Ecelesie, tenuerunt et tenent occupatam civitatem Urbini et eius comitatum, et rectoribus Ecclesie infinitas [15v] iniurias intulerunt. Item filii domini Raynaldi de Exio, qui occupaverunt cum eorum sequacibus civitatem Exii, Serram Sancti Quirici et alia plura castra. Item dominus Thomas de Fabriano et eius nati tenuerunt occupata per longum tempus terram Fabriani, et inde insurrexerunt contra rectores Ecclesie et suos fideles scandala infinita. Item dominus Lomo de Monticulo occupavit et aliquo tempore tenuit occupatam terram Monticuli. Item Gorçeria de Monte Milone et eius nati occupaverunt et tenuerunt occupatam terram Montis Milonis.
Item communiter omnes de dicta provintia Marchie, qui secuti sunt partem gebellinam, et per consequens partem Imperii, sicut publicum et notorium est, fuerunt persecutores Ecclesie et suorum fidelium, et civitates, castra, terras, bona, honores, et iura ipsius Ecclesie usurparunt et tenuerunt usurpata aliqui plus et aliqui minus et predicta credunt predictos fecisse causa dominium acquirendi.
Item dicunt quod quedam civitates de dicta provintia Marchie detente fuerunt per dominos de Malatestis ad servitia tamen et obbedientiam dicte Ecclesie et suorum rectorum; pro honore et defensione iurium dicte Ecclesie et suorum fidelium exposuerunt dicti domini de Malatestis in dicta provstia multotiens res et personas suas, sicut est omnibus publicum et notorium.
Item dicunt quod civitates Ancone, Esculi et Camereni a longo tempore citra fuerunt de dicta parte Ecclesie, et pro ipsius defensione dicta communia exposuerunt se et sua. Item quod domini de Varano a tempore, cuius memoria non existit, fuerunt fideles defensores et conservatores bonorum, honorum et iurium Ecclesie supradicte et suorum fidelium, et eorum operibus [16r] dicta civitas Camerini et nonnulle alie terre circumstantes conservate sunt ad obbedientiam dicte Ecclesie et suorum nuntiorum.
Item dicunt <quod> dominus Accurumbona de Tholentino, dum vixit, et predecessores sui fuerunt fideles Ecclesie et tenuerunt terram Tholentini ad mandata et obbedientiam Ecclesie, et a dicta obbedientia numquam deviaverunt, et sub specie et colore populi dictus dominus Accurumbona mortuus est, domus eius combusta et eius familia indebite, sicut creditur, confinata.
Item dicunt quod Fredus et Vannes de Molutiis de Macerata ipsi et predecessores eorum fuerunt semper fideles et devoti Ecclesie, et obbediverunt rectoribus ipsius, et pro manutentione honorum et iurium dicte Ecclesie substinerunt multa pericula, et mortem religiosorum et laycorum de domo ipsorum, et pro honore dicte Ecclesie multas inimicitias contraxerunt, et nunc de civitate Macerate a gebellinis et infidelibus Ecclesie sub colore populi sunt expulsi non sine magno periculo personarum.
Item dicunt super secundo articulo dicte inquisitionis se non plene scire de contentis in dicto articulo, sed ipse rector Marchie noscere debet plenarius veritatem.
Item dicunt super III articulo dicte inquisitionis quod civitates, terre, castra et loca dicte provintie Marchie communiter reguntur in vera et bona iustitia per presentem rectorem ipsius provintie et servantur in eis honores et iura ipsius Ecclesie, secundum videre ipsorum, salvo castro Rosorii quod per Manectum domini Lomi de Esio ad rebellionem dicte Ecclesie et rectoris dicte provintie detinetur.
Super IIII articulo dicunt quod Marchiani contentantur communiter de regimine presentis rectoris.
[16v] Item super V articulo dicunt quod civitates, castra et loca dicte provintie possunt ad obbedientiam et reverentiam dicte Eccelesie, et suorum rectorum et nuntiorum conservari, auctore domino primitus; quod observetur in ea ius et iustitia, et fideles et devoti ipsius, qui pro ea substinuerunt labores et onera, manuteneantur et defensentur per ipsam et suos nuntios, sic quod possint secure in eorum terris vivere et eorum fidelitate et devotione gaudere; et quod cum rebelles, qui ad obbedientiam redierunt et redire voluerint in posterum, agatur misericorditer et benigne.
Item dicunt super VI articulo se nescire ad presens aliquam terram rebellem in dicta provintia, nisi castrum Rosorii supradictum.
De terra vero Sancti Severini et de nobili viro Smedutio de ipsa terra tacere intendunt, quia tam a rectoribus, qui fuerunt in dicta provintia a XX annis citra, quam etiam ab aliis fidelibus Ecclesie scire poteritis, quot et quantas expensas et onera personarum et rerum dicta terra Sancti Severini, et ipse Smedutius substinuerunt pro conservatione et defensione bonorum et iurium dicte Ecclesie et suorum fidelium, et qualiter ipse Smedutius et predecessores sui fuerunt semper in dicta terra, et alibi principales defensores honorum et iurium Ecclesie, et qualiter dicta terra Sancti Severini nunquam fuit ad obbedientiam Ecclesie, nisi postquam devenit ad presentem partem guelfam, ad quam reduxit dominus Amelius condam rector Marchie prelibate, et in ea dictum Smedutium posuit pro maiori.»

[17r] Anno et indictione predictis, die IV iunii, in plebe sancte Marie de Cingulo.
XVI testis. Reverendus pater dominus frater Synibaldus, episcopus Auximane diocesis, testis constitutus in presentia dicti domini Iohannis, et lectis sibi ad intelligentiam primo et secundo capitulis dicte inquisitionis interrogatus, respondit in omnibus et per omnia prout superius respondit primus testis et addendo dixit ut addidit superius octavus testis.
Item interrogatus super generali statu dicte Marchie, videlicet super III et IIII capitulo dicte inquisitionis et super quolibet ipsorum capitulorum, respondit ut supra respondit primus testis et dixit quod dicta Marchia, prout ipse credit, est in bonu statu et erit donec fuerit in ipsa dictus rector, quia ipse est sanctus homo et propter sua sanctitatem dicta Marchia prosperabitur.
Super V capitulo inquisitionis interrogatus, dixit quod ad conservandam dictam Marchiam in devotione, reverentia et obbedientia Ecclesie oporteret quod per summum pontificem efficeretur tantum fortis dictus rector, quod nullus auderet caput erigere contra Ecclesiam vel ipsum rectorem.
Super VI articulo dixit ut supra, quia si dictus rector erit bene fortis, nulla persona audebit rebellare, et dictum castrum Rosorii non rebellasset, et aliam terram nescit rebellantem preter dictum castrum Rosorii.

[17v] Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
XVII testis. Dominus Bartholus domini Pangionis de Cingulo, domini pape cappellanus, testis citatus in presentia dicti domini Iohannis et lectis sibi ad intelligentiam primo et secundo capitulis dicte inquisitionis interrogatus, respondit in omnibus et per omnia prout superius respondit primus testis et addendo dixit ut addidit superius octavus testis.
Item interrogatus super generali statu dicte Marchie, videlicet super III et IIII capitulo dicte inquisitionis respondit ut supra respondit primus testis.
Super V articulo dicte inquisitionis interrogatus, dixit quod sibi videtur, quod ad conservandam dictam Marchiam in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie esset valde utile et necessarium quod dictus rector per dominum nostrum efficiatur ita fortis et potens, quod nullus audeat rebellare et quod rector et eius officiales conserventur in quolibet loco et terra iustitiam et quod, et quod illi, qui fuerunt et sunt devoti et fideles et pugnaverunt pro Ecclesia, honorentur et augeantur, et illi, qui fuerunt rebelles, puniantur taliter, quod aliis transeat in esemplum et non audeant talia perpetrare.
Super VI et ultimo capitulo dixit ut supra et dixit quod nescit in dicte Marchie aliquam terram rebellem ad presens nisi castrum Rosorii.

[18r] Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
XVIII testis. Iohannes domini Pangionis de Cingulo, testis citatus in presentia dicti domini Iohannis et lectis sibi ad intelligentiam super III et IIII capitulo dicte inquisitionis interrogatus, respondit per omnia ut superius dominus Bartolus proximus precedens testis.

Anno, indictione, mense et die predictis, in hospitio Stornati de Cingulo.
XIX testis. Dominus Nicola de Orlandis de Cingulo, testis citatus ut supra costitutus coram dicto domino Iohanne et ab eo iussus, ut supra. Qui, lects sibi singulariter et ad inelligentiam primo et secundo capitulis dicte inqisitionis, super quolibet ipsorum capitulorum respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis et addidit ut supra addidit octavus testis.
Interrogatus super generali statu Marchie, videlicet super III et IIII capitulo, respondit super quolibet ipsorum capitulorum ut supra respondit primus testis et dixit quod non recordatur quod dicta Marchia suo tempore fuisset in tam bono statu sicut est nunc et quod ita bene regeretur.
Interrogatus super V capitulo inquisitionis dixit quod ad conservationem provintiam Marchie in obbedientia et reverentia Ecclesie est utile et necessarium quod fiat iustitia et ad presens non graventur gentes expensis.
Super VI et ultimo capitulo interrogatus, dixit quod, si dominus noster fatiet dictum rectorem fortem, quod castra vel terre alique non audebunt rebellare et quod, si qua rebellis est, cito veniet ad mandata; tamen nescit ad presens aliquod castrum rebelle nisi castrum Rosorii.

[18v] Anno, inditione, mense , loco et die predictis.
XX testis. Mutius quondam Silvestri de Cingulo, testis citatus ut supra costitutus coram domino Iohanne predicto et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui lectis sibi ad intelligentiam primo et secundo capitulis dicte inquisitionis respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis et addidit ut supra addidit octavus testis.
Interrogatus super generali statu dicte Marchie videlicet super III et IIII capitulis dicte inquisitionis respondit ut supra respondit dominus Nicola proximus precedens testis.
Interrogatus super V capitulo inquisitionis dixit quod ad conservandam Marchiam in reverentia et obbedientia Romane Ecclesie videtur sibi quod sit expediens quod qui fuerunt devoti Ecclesie exaltentur, et qui fuerunt rebelles tractentur sicut debent tractari et quod per dominum nostrum fiat taliter, quod dictus rector sit bene fortis et potens.
Super sexto capitulo dixit ut supra et dixit quod nescit aliquam terram rebellem Ecclesie ad presens in dicta Marchia nisi castrum Rosorii.

Anno et indictione predictis, die VII iunii, in civitate Ancone, in hospitio Ghirelli ospitatoris.
XXI testis. Frater Bartholomeus de Arimino, prior fratrum Predicatorum civitatis Ancone, ut supra costitutus coram domino Iohanne predicto et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, respondit in omnibus et per omnia ut supra primus testis et etiam addidit ut addidit supra octavus testis.
[19r] Interrogatus super generali statu Marchie predicte, videlicet super III et IIII capitulis dicte inquisitionis, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Interrogatus super V capitulo dicte inquisitionis, respondit quod sibi videtur utile et necessarium ad conservandam Marchiam in reverentiam et obbedientiam Ecclesie quod civitates et terre dicte Marchie regantur ad populum et quod in eis non dominentur tiranni et quod dictus rector manuteneatur per Ecclesiam brachio forti.
Super VI capitulo dixit ut supra et quod nescit ad presens in Marchia aliquam terram rebellantem contra Ecclesiam nisi castrum Rosorii.

Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
XXII. Frater Symon de Ancona, guardianus fratrum minorum de Ancona, testis citatus ut supra, costitutus coram domino Iohanne predicto et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, respondit in omnibus et per omnia ut supra primus testis et etiam addidit ut addidit supra octavus testis.
Interrogatus super generali statu Marchie, super omnibus capitulis respondit ut supra respondit dictus Bartholomeus proximus precedens testis.

Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
XXIII testis. Venerabilis vir dominus Bartholutius, plebanus de Murro, Firmane diocesis, vicarius reverendi patris domini Thome Dei gratia Anconitani episcopi, nepos quondam bone memorie domini fratris Iohannis episcopi Portuensis, [19v] testis citatus ut supra, costitutus coram domino Iohanne predicto et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, respondit in omnibus et per omnia ut supra primus testis et etiam addidit ut addidit supra octavus testis.
Interrogatus super generali statu Marchie predicte, videlicet super III et IIII capitulis dicte inquisitionis, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Interrogatus super V capitulo, respondit quod si dictus rector sit bene fortis et habeat ad sufficientiam de stipendiariis, dicta Marchia erit semper in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie, et credit quod sufficerent CCCC vel quingenta equites, et si tot haberet in modico tempore, sic faceret, quod in dicta Marchia vel aliqua parte eius non audeat aliquis rebellare, et quicumque rebellis est, veniret incontinenter ad mandata Ecclesie et rectoris predicti.
Super VI capitulo dixit ut supra et quod nescit ad presens in Marchia aliquam terram rebellantem contra Ecclesia nisi castrum Rosorii.

Anno et inditione predictis, die VIII iunii, in monasterio sancti Iohannis prope Anconam.
XXIV testis. Venerabilis vir dominus Thomas, abbas predicti monasterii ordinis sancti Benedicti, testis citatus ut supra, costitutus coram domino Iohanne predicto et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam singulariter primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, respondit in omnibus et per omnia ut supra [20r] primus testis et etiam addidit ut addidit supra octavus testis.
Interrogatus super generali statu Marchie predicte, videlicet super III et IIII capitulis dicte inquisitionis, respondit in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.

Anno et inditione predictis, die VIII iunii in civitate Ancone, in hospitio Ghirelli hospitatoris.
XXV testis. Ser Marcellinus Gambii, notarius communis Anconitani, retulit cum iuramento per eum prestito pro parte domini Nicole domini Raynatii de Serra de Eugubio, capitanei populi et antianorum civitatis Ancone et tradidit suprascripto domino Iohanni infrascriptam cedulam tenoris et continentie infrascripte.
«Informatio quam facit vestre Paternitati commune Ancone. In nomine domini, amen. In primis origo omnium rebellionum sancte matris Ecclesie semper fuit ab antiquo in civitate Urbini detenta et supeditata per Comites de Monteferetro, videlicet per Guidonem, et successive per Fredericum eius filium, et nunc per Nolfum et Galassum filios Frederici detinent etiam ad presens modo predicto civitatem Sallei, et nunc sunt in exercitu supra quoddam castrum nomine Monte Copiolo more tirannico, et omnia supradicta sunt notoria.
Secundus tirannus fuit Lippatius de Auximo, qui civitates Auximi et Recanati et Castellificcardi et alia plura castra occupata detinuit sub tirannica pravitate; opera sua nequissima non oportet scribere, quoniam sunt ubique notoria etiam coram papa.
Tertio fuerunt dominus Thomas de Chiavellis de Fabriano et dominus Alberghectus eius filius, qui more predicto detinuerunt terram Fabriani et Roccham Contradam et Serram Comitis et plura alia castra.
[20v] Quartus fuit Mercennarius de Monteviridi: ipse retinuit civitatem Firmanam, castra Montis Robiani, Sancti Iusti, Sancte Marie in Georgeo, Montisulmi, Montisgranarii, Sancti Elpidii et plura alia.
Quintus fuit Bolgarutius de Mathelica, qui dictam terram modo predicto per tempus et tempora detinuit occupatam.
Sextus fuit dominus Lomo de Esio, qui civitatem Esii modo predicto retinuit.
Solebant omnes isti multos habere stipendiarios equites, et etiam subsidium Aretinorum tirannorum. Accidit, duce Deo, quod tiranni de Aretio fuerunt elevati de eorum dominio, et idem factum fuit de domino Alberghecto, et successive iusto iuditio Dei mortuus fuit Mercennarius de Monteviridi, et civitas Firmana reducta ad obbedientiam romane Ecclesie sapientia et bonitate presentis domini marchionis; fuit etiam Bolgarutius de Mathelica interfectus a populo, et terra ad obbedientiam revocata. Videntes autem Lippatius et dominus Lomo accidentia suprascripta, fecerunt obbedientiam domino marchioni, credendo solam verbalem facere, non ad fidem obbedientie, sed ut preteritorum malorum possent penitentiam evitare: nam, facta obbedientia, Lippatius retractavit rebellionem et conspirationem contra romanam Ecclesiam et dominum marchionum; idem fecit dominus Lomo, ut notorie et evidenter apparet propter occupationem castri Rosorii.
Provintia communiter est in pace melius quam a massimo tempore fuerit, et iuste ac legaliter et cum sapientia gubernatur per dominum marchionem de cuius regimine omnes volentes [21r] pacifice vivere, mirabiliter contentantur. Ad conservandam obbedientiam et ad reducendas terras ad obbedientiam, que deviant ab ea, duo expediunt: primo residentiam presentis domini marchionis, secundo quod dominus noster summus pontifex ipsum faciat fortiorem, et si in predictis expendet Ecclesia, uno anno in multis poterit restaurari».

Anno, inditione, mense et die predictis, in episcopatu Ancone.
XXVI testis. Reverendus pater dominus Thomas, episcopus Anconitanus, constitutus in presentia dicti domini Iohannis, et per eum examinatus super inquisitione et articulis supradictis ad quolibet ipsorum articulorum respondit prout inferius continentur.
Ad primum articulum respondit quod tota provintia Marchie a capite usque ad finem et communiter quod singula loca dicte provincie de dicto morbo fuerunt infecta.
Ad secundum articulum respondit et dixit: quis melius scire potest predicta quam rector Marchie, qui modo est, in cuius tempore dicta provincia est suo modo tranquillata et satis competenter?
Super generali statu dicte Marchie, videlicet super III articulo, respondit quod rector, qui modo est, bene et prudenter regit, quantum est de se, et loca que tenet in dicta provincia, obbediunt sibi, et super hoc sciatur a dicto rectore.
Ad quartum articulo respondit quod, quicquid dicatur, rector bene regit de se.
Ad quintum articulo respondit quod, quicquid dicatur et quicquid dici potest, si presens rector habet bonam et magnam societatem militum sive equitum et sit fortis armatus, omnia que possidet erunt in pace et in quiete.
[21v] Ad sextum articulum respondit quod causa inobbedientie fuit tirannica pravitas et dicitur expresse quod si Ecclesia dei mictat pecuniam in magnam quantitatem, quod habeantur boni et fortes stipendiarii et rector sit fortis in predictis, in pace erunt omnia et sine predictis non videtur posse fieri.

Anno et indictione predictis, die X iunii, in civitate Auximi, apud monasterium sancti Florentii.
XXVII. Venerabilis et religiosus vir frater Iohannes de Burgo Sancti Sepulchri de ordine minorum, inquisitor heretice pravitatis in provincia Marchie Anconitane, testis citatus costitutus in presentia dicti Iohannis et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui lectis sibi ad intelligentiam singulariter primo ed secundo capitulo dicte inquisitionis suo iuramento testificando, dixit in omnibus et per omnia ut supra dixit primus testis et addidit ut supra addidit octavus testis.
Interrogatus super generali statu Marchie predicte, videlicet super III et IIII capitulis dicte inquisitionis, respondit in omnibus et per omnia ut supra responditi primus testis.
Interrogatus super V capitulo dicte inquisitionis, dixit quod sibi videtur quod modus conservandi Marchiam et eius civitates et loca in obbedientia et reverentia domini nostri et Ecclesie est quod dictus dominus noster ordinet realiter quod dictus rector sit fortis ita quod nullus audeat rebellare et quod si qui audeat vel presumeret quoquo modo statim puniri possit et corrigi per potentiam ipsius rectoris.
[22r] Super VI capitulo dixit ut supra et dixit quod nescit aliquam terram rebellem Ecclesie ad presens in dicta Marchia nisi castrum Rosorii.

Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
XXVIII testis. Venerabilis vir dominus Conte, archidiaconus Auximanus et vicarius domini episcopi Auximani, testis citatus costitutus in presentia dicti Iohannis et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui lectis sibi ad intelligentiam singulariter primo ed secundo capitulo dicte inquisitionis suo iuramento testificando, dixit in omnibus et per omnia ut supra dixit primus testis et addidit ut supra addidit octavus testis.
Interrogatus super generali statu dicte Marchie, videlicet super III capitulo dicte inquisitionis, dixit quod dicta Marchia bene regitur et in ea servatur iustitia et conservantur honores et iura domini nostri et Ecclesie melius quod factum fuerit, iam est longum et longissimum tempus, propter bonitatem et sanctitatem dicti rectoris.
Interrogatus super IIII capitulo, dixit quod comunia et singulariter persone dicte Marchie optime conservantur ad presens de dominio et regimine Ecclesie et suorum offitialium et precipue de domino dicti rectori et quod non vidit nec credit quod aliquis devotus Ecclesie possit de iure se reputare gravatum.
Interrogatus super V capitulo, dixit quod ad conservandam dictam Marchiam in obbedientiam et reverentiam domini nostri et Ecclesie predictorum ut sibi videtur expedit quod fiat iustitia et de illos quod dudum fuerunt in rebellione Ecclesie, ita quod aliis transeat in exemplum. Et etiam quod dictus rector per [22v] Ecclesiam fiat tam fortis quod nullus audeat rebellare.
Super VI capitulo dixit ut supra et dixit quod nescit aliquam terram rebellem Ecclesie ad presens in dicta Marchia nisi castrum Rosorii.

Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
XXIX testis. Venerabis vir dominus Antonius, abbas monasterii sancti Florentii de Auximo, testis citatus, costitutus in presentia dicti Iohannis et ab eo iussus, iuravit ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam singulariter primo ed secundo capitulo dicte inquisitionis suo iuramento testificando, dixit in omnibus et per omnia ut supra dixit primus testis et addidit ut supra addidit octavus testis.
Interrogatus super generali statu dicte Marchie, videlicet super singulis capitulis dicte inquisitionis, respondit super quolibet ipsorum capitulorum ut supra respondit dominus Conte predictus proximus testis.

Anno, inditione, mense, loco et die predictis.
XXX testis. Viri providi et discreti infrascripti priores civitatis Auximi, videlicet dominus Thomas Iohannis iudex, Matheutius Nutoli, Vannutius Erculani, Massius Francisci et Iohannes Francisci, citati, costituti coram dicto domino Iohanne et ab eo iussi, singulariter eorum, iuraverunt ut supra. Qui omnes et singuli, lectis sibi primo et secundo capitulis dicte inquisitionis suo iuramento testificando, dixerunt in omnibus et per omnia ut supra dixit primus testis et addiderunt ut supra addidit octavus testis.
[23r] Interrogati super generali statu Marchie predicte, videlicet super III et IIII capitulis dicte inquisitionis, respondit in omnibus et per omnia ut supra responderunt primus testis.
Interrogati super V capitulo, disserunt quod ad conservandos illos qui fuerant rebelles et redierunt ad obbedientiam et reverentiam Ecclesie in ipsa obbedientia, quod credebant bonum esse, quod ad presens illi qui fuerunt rebelles et redierunt tractarentur pie et misericorditer; item quod dictus rector tanquam iustus dominus conservaretur per Ecclesiam in fortitudine magna.
Super VI capitulo dixerunt quod si dictus rector conservaretur ut supra dixerunt in fortitudine nullus audeat rebellare et si quis est rebellis veniet ad mandata et disserunt quod nesciunt d presens aliquam terram rebellantem in Marchia nisi castrum Rosorii.

Anno, inditione, mense et die predictis, in palatio in quo dominus rector Marchie moratur in civitate Auximi, prefatus dominus Iohannes nuntius, actendens ad veram informationem habendam de contentis in licteris apostolicis supradictis, personaliter accesit ad dominum rectorem, et lectis ipsis licteris de statu Marchie supradicte et de fatientibus ad dictam informationem, eundem dominum rectorem diligenter interrogavit. Qui dominus rector, ipsis licteris cum debita reverentia auditis et seriosius intellectis, super contentis in dictis licteris eidem nuntio tradidit quamdam papiri cedulam tenoris et continentie intrascripte.
[23v] XXXI testis. «De informatione provincie Marchie intendo breviter pertransire, quia ante recessum vestrum poteritis tutius informari. In ingressu meo fui receptus Camerini honorifice, deinde ivi Fabrianum, eodem modo fui receptus, deinde ivi Mathelicam, ubi recepi dominium terre pro Ecclesia romana tirampno Burgarutio, qui dictum dominium michi promiserat ante ingressum meum in dictam provinciam, et ego levarem exercitum Camerini et Sancti Severini, qui erat supra eum. Qui Camerinenses et Sanctiseverinati obbedierunt et se elevaverunt de dicto exercitu. Et ibi posui potestatem pro dicta Ecclesia, et post mortem dicti tirampni in dictam terram introdussi guelfos, et nunc dicta terra possidetur pro dicta Ecclesia. Deinde veni Sanctum Severinum, et ibi reverenter fui receptus; postea veni Tholentinum, eodem modo; de inde Maceratam, ubi habui claves portarum ante ingressum civitatis. Me existente Macerate, venerunt illi de castro Piri ad mandata Ecclesie; in quo castro introduxi guelfos, et dictum castrum pro dicta Ecclesia tenetur. Subsequenter feci parlamentum genenerale apud Racanetum ubi fuerunt sindici civitatum et magnates tam guelfi quam gebellini; in quo parlamento inter cetera fuit actributa michi potestas posse reformare patriam sine consiliariis dicte provincie, quod antea non erat consuetum, quia dabantur rectori dicte provintie sex guelfi et sex gebellini ex utraque parte pro consiliariis. Racanatenses valde bene receperunt me et totam curiam, ubi feci residentiam cum dicta curia per [24r] plures menses, presentando michi vexillum populi et claves portarum. Deinde ivi Anconam, ubi fui receptus ut supra. Me existente Ancone, venerunt syndici et ambaxiatores castri Cornalti, quia tunc fuerat mortuus eorum tyrampnus per inimicos suos, submiserunt se Ecclesie in totum, et ego recepi dictum dominium et misi marescallum meum ad custodiam dicti castri, qui stetit ibi per plures edomadas, donec terra fuit reformata. Postea terra Montis Bodii venit ad mandata, que diu fuerat sub tyrampno nomine Manardino, et feci populum et dedi dominium Ecclesie et pro Ecelesia tenetur. Subsequenter dominus Lomo de Esio cepit expugnare castrum Serre Sancti Quirici, ubi habebat fortillitium, quod castrurn est immediate subiectum Ecclesie; misi illuc gentem meam ad defensionem terre, et ad expugnandum dictum fortillitium domini Lomi; tandem feci obsideri dictum fortillitium cum machinis et aliis oportunis, et per multa certamina obtinui dictum fortillitium, quod reparari feci et muniri, et pro Ecclesia tenetur. Deinde feci expugnare castra et fortillitia, que sunt in comitatu Esii, que detinebantur per dictum dominum Lomum tirampnum comitatus et civitatis Esii, et in modico tempore obtinui ultra XII fortillitia. Postmodum supradictus tirampnus venit ad mandata et restituit civitatem Esii Ecclesie, ubi feci populum et introduxi guelfos, qui erant expulsi per dictum tirampnum, et nunc possidetur civitas et totus comitatus, excepto castro Rosorii, quod est potenter obsessum. Breviter transeundo, permictente divina clementia, malignus et pessimus hostis Ecclesie Mercennarius [24v] de Monteviridi ab inimicis suis fuit interfectus in civitate Firmana, me existente Macerate, et ipsa die qua venerunt nova de morte ipsius, equitavi personaliter ad terram Montisulmi, quam terram recepi cum pleno dominio pro sancta matre Ecclesia, et eadem die recepi castrum Sancti Iusti. Postea ivi ad castra Montisgranarii et Sancti Elpidii, que castra sunt inexpugnabilia, et simili modo recepi dominium, et nunc tenentur pro Ecclesia. Me existente in Montegranario, misi gentem meam ad Montem Sanctam Mariam in Georgeo, et habui terram, et simili modo tenetur pro Ecclesia. Post aliquot dies istis peractis intravi civitatem Firmanam, ubi fui receptus cum magna reverentia et honore, vexillo sancte matris Ecclesie semper erecto, et ibi recepi sacramentum fidelitatis Ecclesie per syndicum dicte civitatis, et ante recessum meum reddiderunt michi terram Offide et castrum Montisflorum, que dictus Mercennarius occupaverat, et in ipsa civitate Firmana introduxi guelfos, qui in ipsa gaudent multa pace. Me existente in civitate Firmana, dominus Accurrumbona de Tholentino a populo fuit interfectus, et subito dictus populus misit michi sollempnem ambaxiatam et syndicum, et michi presentavit dominium de terra; quo recepto illuc misi marescallum ad custodiam dicte terre, qua terra pro Ecclesia possidetur cum pleno domino; ubi teneo continue unam banderiam equitum pro custodia dicte terre. Deinde feci preconizari exercitum generalem per totam Marchiam supra terram Auximi. Verum ante recessum meum de Firmo, castrum Montis [25r] Sancti Petri prope Auximum fuit occupatum per exititios Auximanos, quibus misi succursum et victualia oportuna. Postea conduxi ad stipendia Ecclesie CCCCLXXX equites, et dum eram paratus venire cum toto exercitu supra terram Auximi, Lippatius et Andreas venerunt ad mandata apud civitatem Macerate, et cum eis venit syndicus communis Auximi; quibus ego respondi, quod volebam terram Auximi cum pertinentiis suis ad manus Ecclesie sine ullo pacto vel convenctione, et quod persone ipsorum morarentur in castro Offanie usque ad mandatum domini nostre pape, et ita factum fuit. Misi marescallum cum quantitate equitum et peditum ad recipiendum possessione dicte terre, ibi ordinavi officiales, feci fortificari plateam cum catenis, que catene fuerant fracte ad rumorem populi de voluntate et ordinatione Lippatii, qui tunc morabatur Macerate; postea personaliter accessi Auximum, et punitionem feci de malefactoribus, et explusi multos malendrinos, qui erant de parte Liappatii, in ipsa terra introduxi guelfos. Existentibus in castro Offanie dictis Lippatio et Andrea, ipsi procurabant mortem meam et occupationem terre per plures tractatus, misi eos ad confinia ad civitatem Tuderti, et recepi castrum Offanie ad manus Ecclesie et castrum Aretinum, de quo castro Aretino feci explanari fossata, et in dicto castro Offanie reintromisi guelfos. Castrum vero Montis Sancti Petri dirui feci, quia non poterat teneri sine magnis expensis et sine magno periculo terre Auximi. Ante vero possessionem terre Auximi reeuperavi castrum Montis Sancte Marie in Cassiano, [25v] quod tenebatur occupatum per Lippatium, et in ipso reintromisi guelfos et tenetur pro Ecclesia. Terras Monticuli et Montis Milonis, que occupate tenebantur per gebellinos, recuperavi, et in ipsis reintromisi guelfos, et possidentur per Ecclesiam. Terre Montis Luponis, Montis Causarii, Montissancti et Civitanove, que per tirampnos erant occupate, nunc reguntur ad populum in pace, et in ipsis fuerunt reintroducti exititii, et dicte terre tenentur pro Ecclesia. Factum illorum de Malatestis sic se habet: primo reddiderunt michi civitatem Senogalie, licet destructam, et castra Frontini et Montisguidutii, et tenentur pro Ecclesia; de civitatibus Fani, Pensauri et Forosinfronii michi pro uno anno potestarias presentarunt, et omnes exititios dictarurn civitatum volentes intrare debent reintromictere, et nolentes debent eorum bonis gaudere; in quibus civitatibus iam posui potestates et omnia ista facta sunt, semper reservata voluntate domini nostre pape. Castrum Galiardi, quod occupatum tenebatur per *** Comites de Monteferetro, habeo ad manus Ecclesie. Terra Staphili ad populum regitur, et in ipsa exititios misi. Terra autem Amandule, que tirampnice occupata tenebatur per dominos de Brunforte, expulsis dictis tirampnis, reducta fuit ad populum, et in ipsa guelfos introduxi et pro Ecclesi tenetur. Terra etiam Sancti Genesii, que iam sun XX anni, quod tirampnice tenebatur per dominum Gentilem de Camerino, noviter reducta est ad populum, et tenetur pro Ecclesia, et ibi sunt officiales Ecclesie. Consideretis igitur, si ista provintia sine armorum gentibus et magna potentia potest nomine Ecclesie custodiri, ut nequitia tirampnica non possit resurgere amplius, et si gentes armorum vivere possunt sine pecunia.»

[26r] Anno, inditione predictis, in civitate Racaneti, in palatio communis, die XI mensis iunii. XXXII testes. Santutius Iacobi, Dominicus Francisci, Scoppolus Corradi, Nicolutius Bonaventure, Nepotus Florani et Massutius Blasii, priores populi dicte terre Racaneti, testes citati pro parte dicti Iohannis et ad presentiam costituti, singuli iurarent ut supra. Qui, lectis sibi singulariter in vulgari primo et secundo capitulis dicte inquisitionis, responderunt et disserunt in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis et addiderunt ut supra addidit octavus testis
Super generali statu Marchie predicte, videlicet super III et IIII capitulis dicte inquisitionis, responderunt in omnibus et per omnia ut supra respondit primus testis.
Super V capitulo interrogati, dixerunt quod ad conservandam dictam provintiam in bono statu et obbedientia Ecclesie videtur eis utile et necessarium, quod dictus rector per dominum nostrum manuteneatur in fortitudine magna, et quod super hoc dominus papa provideret et mutuaret eidem rectori pro dicta Marchia tantam pecuniam, et quod si hoc faceret in modico tempore, ditcus rector reduceret totam dictam provintiam et teneret in bono statu et vera obbedientia Ecclesie, et postea multum cito dominus noster rehaberet pecuniam, quam mutuasset, et multum fructum de redditibus et proventibus dicte Marchie, plus quam habuerit, iam est longum tempus.
[26v] Super VI et ultimo capitulo interrogati responderunt ut supra et disserunt quod nesciunt ad presens aliquam terram rebellantem contra Ecclesia nisi castrum Rosorii.

Post hec dictus dominus Iohannes nuntius et commissarius, audito et intellecto quod in civitate Macerate generalis curia rectorum dicte provintie residentiam fecit longo tempore, et adhuc residet ipsa curia, et etiam thesaurarius dicte provintie, et quod ibidem sunt aliqui advocati, qui sciunt et scire debent negotia dicte provintie, eo quod ut plurimum ipsa negotia tractaverunt, personaliter accessit ad dictam civitatem Macerate, et volens clarius informari, convocari fecit venerabilem virum dominum Bertrandum, thesaurarium dicte provintie, et prudentes et discretos viros infrascriptos, videlicet dominum Botium de Montelupone, archidiaconum Camerinensem, et dominum Franciscum de Mathelica, dominum Accursium de Tholentino, dominum Franciscum de Montelupone, dominum Deotesalvi de Firmo, dominum Archossinum de Rocha iurisperitos et advocatos in dicta civitate Macerate morantes, a quibus domino thesaurario, archidiacono et advocatis corporaliter exigit iuramenta ad sancta Dei evangelia, scripturis per eos corporaliter manibus tactis, de vera pura et integra informatione sibi exibenda super contentis in dictis licteris apostolicis, quos eisdem per me legi fecit ac etiam super contentis in dictis inquisitionis articulis quorum articulorum eis exibuit. Item simili modo convocari fecit priores populi et artium, ac syndicos et procuratores dicte civitatis Macerate [27r] ut iidem super predictis vera et pura et integra informatione exiberent super contentis in licteris apostolicis supradictis, quos legi fecit ac etiam super inquisitione et articulis suprascritis quorum etiam copie eis exibuit.
Item etiam dictus dominus Iohannes nuntius et commissarius fecit licteratorie moneri priores, ançianos infrascriptarum civitatum, terrarum, castrorum et locorum ut eidem apud Maceratam micterent aliquos probos viros de eorum terris et locis Ecclesie devotos et diligentes, statum pacificum et tranquillum dicte provintie et a quibus et cum quibus posset de predictis et supra predictis omnibus informari. Scripsit enim ançianis civitatis Esculi, quod micterent IIII videlicet duos clericos et duos laycos;
prioribus civitatis Firmane IIII. duos clericos et duos laycos;
prioribus civitatis Esii IIII duos clericos et duos laycos;
prioribus Fabriani duos;
prioribus castri Montisulmi duos;
prioribus castri Tholentini duos,
et prioribus castri Sancti Elpidii duos.

Anno et Indictione predictis, die XV mensis iunii, in palatio communis Macerate.
XXXIII testes. Suprascripti domini thesaurarius, archidiaconus et advocati eorum iuramento pro vera informatione tradiderunt eidem domino Iohanni nuntio et commissario quamdam cedulam tenoris et continentie infrascripte.
[27v] «In Dei nomine, amen. Pater reverende, informatio fidelis et vera, que dominationi vestre diligenter et legaliter traditur super singulis capitulis de quibus quesivistis, pro honore domini nostri summi pontificis et statu pacifico provintie Marchie Anconitane talis est.
Circa primum capitulum et contenta in eo pro plena informatione pertinentium ad dictum capitulum, notificatur paternitati vestre, obmissis antiquioribus factis, novitatibus et scandalis dicte Marchie gratia brevitatis, quod in adventu et initio regiminis presentis rectoris provintia dicte Marchie erat in statu et conditione huiusmodi, videlicet quod Mercennarius de Monteviridi districtus Firmani per tirannidem tenebat occupatam civitatem Firmanam cum suo districtu toto, quam tenuerat per VIIII annos et plus, et castra seu terras Montis Rubiani, Cosingani, Montisfortini, Montisflorum, Offide, Sancti Elpidii, Montisgranarii. Cuius adherentes et sequaces magis notabiles erant Maçochus Traversini et Pangionus Gogi de Offida, dominus Iacobus et Bonaventura de Monteflore, Bordonus de Galeoctus de Smerillo, Pellitia de Montegranario, Ugolinus de Cubbuculo et Vannes Berardi de Monteulmi, et quidam comitatini nobiles de comitatu Firmano, videlicet Gentilis de Moliano et eius fratres Petrellus et Meliore de Moliano, Andriolus de Sancto Angelo et fratres et filii eius, Cicharonus de Massa, Midus de Massa, Midus de Pitriolo, Petrochus de Massa, Cola Thebaldutii de Camporo, Cavutius de Mercato , Actavianus de Brunforte, Napoleo et Fredericus de Brunforte. [28r] Gorçeria Malpili de Monte Milone cum aliis le domo sua tenebant per tirannidem castrum Montis Milonis, quod tenuerant per IIII annos vel circa. Dominus Lomo et dominus Brandahorius de Monticulo cum aliis de domibus eorum tenebant per tirannidem terram Monticuli, quam tenuerant per III annos et plus. Burgarutius de Mathelica et filii tenebant per tirannidem terram Mathelice, quam tenuerant per XX annos et plus. Napoleo et Fredericus de Brunforte tenebant per tirannidem terram Amandule, quam tenuerant per unum annum et plus. Dominus Alberghectus de Fabriano tenebat per tirannidem Serram Comitum, quam tenuerat per V annos et plus, et diu ante tenuerat et invitus dimiserat terram Fabriani et terram Rochecontrate.
Domini Lomo, Guillelmus et Bohortus de Esio tenebant per tirannidem civitatem Esii cum toto quasi eius districtu et Serram Sancti Quirici, quas tenuerant per XII annos et plus.
Maynardinus Thomassutii de Montebodio tenebat terram Montisbodii per tirannidem, quam tenuerat per XX annos et plus. Dominus Lippatius de Auximo et dominus Andreas eius frater tenebant per tirannidem terram Auximi, castrum Offanie, castrum Montis Sancte Marie de Cassiano et castrum Aretinum; quam terram Auximi tenuerant per XX annos, licet fuerit modica interpolatio.
Galassus, Nolfus et fratres eorum de Urbino tenebant per tirannidem civitatem Urbini et magnam partem comitatus eius, quam tenuerant per XV annos et plus. [28v] Nerius de Faggiola tenebat tirannice castrum Marchatelli et plura alia castra in Massa Trabaria, quas tenuerat pro maiori parte per V annos et plus. Andreas de Accula, Bertutius, Mante et Maxius de Piro tenebant castrum Piri tirannice, quod tenuerant circa tres menses.
Predicti omnes fuerunt illi, qui potissime dederunt opera ad contenta in dicto capitulo et in eis deliquerunt, et quasi omnes erant adherentes et sequaces Mercennarii et resistentes rectoribus Marchie, et qui, licet in aliquo ostenderent facies diversas, caudas habebant ad invicem colligatas.
Alii vero infrascripti sub velamine fidelitatis Ecclesie asserebant se infrascriptas terras tenere, tamen re vera ligati erant cum omnibus aliis tirannis predictis, saltem occulte in tractatibus et confederationibus pro defendendo se mutuo in eorum tiranniis, dantes sibi adinvicem occulta subsidia.
Dominus Gentilis et dominus Iohannes de Varano de Camerino et eorum filii et nepotes tenebant per tirannidem civitatem Camerini cum toto eius districtu et terram Sancti Genesii et castrum Sernani, que omnia tenuerant XXX annis et plus, et adhuc tenent, preter terram Sancti Genesii. Smidutius de Sancto Severino tirannice tenbat terram Sancti Severini quam tenuerat per XII annos et plus et adhuc tenet.
Dominus Bartholus, Tanarellus et Iohannes domini Pangionis de Cingulo tenebant per tirannidem terram Cinguli cum eius districtu, quam tenuerant per XV annos et plus, et adhuc tenent.
[29r] Dominus Malatesta et dominus Galioctus de Arimino tenebant per tirannidem in Marchia civitates Pensauri, Fani, Forosinfronii et Senogalie, et quam plura castra, que cum suis antecessoribus tenuerunt per XXX annos et plus, licet aliquo tempore intervenit aliqua interpolatio, et adhuc tenent preter Senogaliam.
Dominus Accurrumbona, dominus Berardus et dominus Franciscus eius filii de Tholentino tenebant per tirannidem terram Tholentini et eius castra et districtum, que tenuerant per xxv. annos et plus.
Fredus de Molutiis de Macerata tenebat per tirannidem civitatem Macerate et castrum Montis Causarii et castrum Murri, et dictam civitatem tenuerat inter se et dominum Molutium eius patruum per XV annos et plus. Nuçiarellus de Molutiis favebat et adherebat dicto Fredo. Vannes de Molutiis filius dicti domini Molutii potentiam et maioritatem aliquam in dicta civitate habebat, licet non esset in tota concordia cum Fredo.
Putius Petri de Montesancto tenebat per tirannidem terram Montissancti, quam tenuerat per XV annos et plus.
Cichus Petri de Civitanova tenebat per tirannidem terram Civitanove, quam tenuerat per XII annos et plus.
Lambertus domini Thebaldi de Montelupone per tirannidem tenebat terram Montisluponis, quam tenuerat V annis et plus, et recepit potestariam Fermi a Mercennario et conversationem habebat cum eo, et receptavit plures de gentibus Mercennarii, et erat de suis complicibus.
[29v] Filii Ribaldi et filii Muzioli de Cornalto tenebant per tirannidem terram Cornalti, quam tenuererant per XV annos et plus.
Dominus Raynaldus de Staphulo et filii tenebant per tirannidem terram Staphuli, et terram Penne Sancti Iohannis, quas tenuerant X annis et plus, et licet aliquando potestaria terre Penne fuerit data per consensum rectoris.
Branchinus de Castro Durantis tenebat per tirannidem castrum Sancti Angeli et Castrum Durantis, et adhuc tenet.
Circam secundum capitulum, notificatum quod post adventum presentis rectoris gratia Dei et domini nostri summi pontificis et industria sagacitate et sollicitudine maxima dicti domini rectoris et fideli et prudenti consilio domini Bertrandi, thesaurarii in dicta Marchia, et aliorum prudentia circa eum astantium deventum est ad hec, videlicet quod terre Fabriani et Rocche Contrate, que ante virtute populi suos tirannos expulerant et deposuerant, posuit se libere in manibus dicti domini nostri rectoris pro Ecclesia et eius fidelitate consistit.
Item circa dictum tempus predicti tirampni qui tenebant castrum Piri sponte et libere posuerunt dictum castrum in manibus dicti rectoris pro dicta Ecclesia et eius fidelitate constitit.
Item successive in terra Amandule proclamavit in libertatem populum et deposuit et expulsit dictos Fredericum et Napoleonum suos tirampnos et libere venerit et sunt ad fidelitatem Ecclesie et dicti rectoris et popularem statum.
[30r] Item post hec populus Cornalti anelans libertatem deposuit et expulsit dictos suos tirannos ubi fuerant aliqui ex tiranni mortui pertinaciter resistentes et aliqui expulsi et terra venit ad populum et ad obbedientiam rectoris predicti.
Item post hec in civitate Macerate, facto ibidem de mandata dicti domini rectoris quodam magno parlamento maceratensium, totum parlamentum et populus unanimiter spirati a Deo proclamaverunt libertatem et pacem deprecantes dictum dominum rectorem pro libertate, pace et iustitia et ibidem tunc sine intentu, lexione alicuius fuerit creatus populus et deposita omnis tirannia et unitas devenit et permanet ad bonum populum et fidelitatem Ecclesie et dicti domini rectoris et bene ac cum iustitia regitur.
Item post hec terre Monticuli et terra Montis Milonis per dictos eorum tirannos resignate sunt sponte et libere docto domino rectoris rectori et reducte sunt et manent ad populum et obbedientiam Ecclesie et dicti domini nostri rectoris.
Item post predicta Mercennarius de Monteviridi tirannus predictus a quibusdam oppressis ab eo tirannice et hodiosus sibi proter dictam tirannidem fuit occisus; propter quod multi exultaverunt quasi omnes populi terrarum Marchie et dictus dominus rector indi magnanimiter et sagacissime personaliter ivit cum dicto thesaurerio ad terram Montisculi et terram Sancti Iusti et terram Montisgranarii et terram Sancti Elpidi et demum ad civitatem Firmanam et visit ad terram Montis Sancte Marie in Georgeo et dictas terras omnes sua provida sagacitate reduxit ad populum depositis [30v] inde omnibus tirannis et reintroduxit exititios et omnes dicte terre reducte sunt ad fidelitatem Ecclesie et obbedientiam dicti domini rectoris et in ea adhunc persistit et postmodum civitas Firmana restituit castrum Montisforis rectori predicto et cassarum et fortillitium ibi olim edificatum per dictum Mercennarium et mandato rectoris destructum.
Item post hec terra Offide reducta est ad populum et mandata Ecclesie et sic perseverat.
Item post hec populus Mathelice excitatus fuit et anelabat fortiter ad libertatem, facto ibi quodam magno consilio Mathelicanorum, dominus Burgarutius eorum tirannus cum filiis quibusdam suis versutis vellent populum decipere ut eum possent tenere diutius in pravitate tirapnica et tumultus insurrexit in quo per populum fuit occisus Burgarutius et unius ex filiis suis dominus Fredericus, aliter vero suus filius nomine Reynutius affugit et se reduxit una cum filiis suis in quodam eorum roccham in confinio districti Mathelice que vocatur Rocheta et ibi steterit certo tempore. Demum dominus Raynutius cum quibusdam suis complicibus temptavit occupare et invadere terram Mathelice et eam poneret in rebellione et tirannide et cum pluribus armatis intravit terram et incipit proelium et demum populus se defendere optinuit et cepit dictum Raynutium cum pluribus aliis et posuit eos in manibus iudicis mallefitiorum dicti domini rectoris, cuius sententia fuerunt ultimo suplicio traditi et dicta Roccheta cum aliis eorum bonis pubblicata Camere romane Ecclesie. Filii autem Raynuctii contra voluntate et mandatum dicti domini rectoris tenent dictam Rocchectam [31r] munitam auxilio plurimum magnatum, terra autem Mathelice est ad populum et sub obbedientia dicti domini rectoris.
Item post predicta cum in terra Tholentini populus quomodo murmuraret libertatem anelans et dominus Accurrimbona et filii tiranni de terra volentes violenter dictam terram in tirannide eorum terre tenere muniverunt terram forensibus multis et maxime de Camerino et quo camerti ibidem dominus Gentilis de Varano ad fatiendum ibidem quosdam offitiales et consiliares contra voluntatem populi. Et tunc populus quasi quadam dispetatione ductus surrexit in rumore perclamavit in libertatem et occidit dictum dominum Accurrimbonam et filii eius aufugerunt et terra deducta est ad populum et obbedientiam Ecclesie et dicti domini rectoris et sic perserverat et manet.
Item post hec Murrium, Civitanova et Mons Causarii depositis tirannis venerunt ad populum et libera sunt ad mandata Ecclesie et domini rectoris.
Postea similiter terra Montis Sancti et terra Montis Luponis fecerunt et sunt ad populum et obbedientiam.
Circa dicta tempora pervenit ad populum terra Penna Sancti Iohannis, depositis et expulsis domino Raynaldo de Staphulo et filiis huius tiranni et terra Staphuli reducta est ad comunem statum. Deinde circa dicta tempora invalescente quandam discordia magna inter dominum Lomum de Esio ex una parte et dominum Guillelmum et Bohortem eius fratres ex altera propter cupiditate [31v] preminentie et maioritatis quam dominus Lomo nolebat et fratres eius predicti nolebant pati set volebant ei esse eguales in potentia apud Serram Sancte Quirici quam tenebant per tirannidem venerunt ad contentionem et guerram super cassaro quod ibi habebant, et dicti dominus Guillelmus et Bohortes adheserunt domino rectori et redusserunt se ad obbedientiam, et adhuc manent; et tunc dictus dominus rector misit certas suas gentes armigeras et obsedit dictum cassarum, ubi se reduserat quidam filius domini Lomi, et finaliter obtinuit cassarum et castrum et reduxit ad populum, propter que dominus Lomo territus devenit ad tractatum cum domino rectore et restituit civitatem Esii et eius districtum, que reducta fuerunt et sunt ad populum et mandata Ecclesie et dicti domini rectoris. Deinde per dies aliquas, dictus dominus Lomo, ad insanum consilium rediens, misit Munictum suum filium cum certa gente malandrinorum ad invadendum castrum Rosorii, districtus Esii, forte in forti loco positum et rebellandum castrum selvagium, quod cito fuit recuperatum per rectorem et ipsum castrum Rosorii occupatum tenuit ultra duos menses, et facto ibi exercitu per dictum dominum rectorem predictum, licet illis de castro darent occulta auxilia et munimina Smedutius de Sancto Severino et Gentilis et Petrellus de Moliano et plures alii, recuperatum fuit dictum castrum.
Terra autem Auximi et dominus Lippatium et dominus Andreas tiranni Auximi rediverunt ad mandata Ecclesie et domini rectoris predicti hoc modo, videlicet: quidam nobiles exititii auximani [32r] ceperunt castrum Montis Sancti Petri, quod est in districtu auximano prope Auximo infra unum miliare, et tunc dicti tiranni cum Auximanis fecerunt exercitum contra dictos exititios et dictum castrum obsiderunt. Set dominus rector sua sagacitate dictum castrum recepit in manibus suis pro Ecclesia et munivit, demum fecit indici quoddam exercitum generalem et mandavit dictis tirannis et Auximanis qui recederet a dicto exercitu; tunc dicti tiranni et Auximani ad mandatum domini ab exercitu destiterunt et demum dicti tiranni venerunt ad tractatus cum dicto domino rectore et restituerunt eidem terram Auximi. Et mandato domini stetit dominus Lippatius certo tempore in castro Offanie et demum, mandato dicti rectoris, recessit de Marchia et castrum Orfanie dimixit domino rectori, confinatus seu relegatus ad terram de Tuderti pro eo quia tractaverat et consenserat quedam enormia contra dictum dominum rectorem. Et quiete provintie, que latius dominus rector scit, et pro predictis fuerunt ultimo supplitio condepnati certi homines qui fuerunt confessi de predictis que scit dominus rector et contentantur in actis; et propter predicta oportuit domino rectori personaliter moram tragere apud Auximum et ibi bene munito gentibus stare per multos menses et adhuc ibi residet ad defensandam terram Auximi a sequacibus et complicibus dictorum de quibus poterit verisimiliter dubitari, et inde est dictus dominus rector multipliciter commendandus. Item non obmictatur quod dictus dominus Lippatius in principio adventus dicti domini rectoris sponte restituit castrum Montis Sancte Marie in Cassiano, quod tenebat.
[32v] Terram Sancti Genesii redegit ad populum et deiecit dominum Gentilem suum tirapnum.
Circa alia capitula super generali statu et primo circa primum capitulum notificatur quod omnes terre predicte, que reducte sunt ad populum et exempte de manibus tirannorum una cum aliis qui primo vivebant ad populum, bene reguntur et secundum iustitiam et ad fidelitatem Ecclesie et rectoris predicti et in eis bene conservantur honores Ecclesie; alie autem reguntur per tirannos secundum prava opera tirannorum, videlicet: civitas Camereni cum toto districtu ipsius per dictos dominos Gentilem et Iohannem de Varano et suos, terra Sancti Severini per Ismedutium, terra Cinguli per filios domini Pangioni, Pensaurum, Fanum et Forosinfronium per dictum Malatestam et suos et alie modice quorum ius dominus Malatesta restituerat, Senogallia et civitas Urbini per dictum Nolfum et Galassum cum parte sui districtus et dicti Nolfus et Brachinus tenent dictas terras quas, ut supra dictum est, tenebant in adventu rectoris.
Circa secundum capitulum dicit <quod> terre que reguntur ad populum contentantur optime de statu comuni et populari que habent et de dominio Ecclesie et de regimine domini rectoris presentis, ultra omnes alios eius antecessores de quibus habetur memoria, et in nullo reputant se gravari. Circa tertium capitulum dicit quod videtur expedies, utile et necessarium pro effectu contentorum in dicto capitulo, conseguendo: primo, quod dictus frater Iohannes rector, cuius [33r] sagacitate, santitate et industria et favore facti sunt dicti populi et in quo potissime confidunt dicti populi omnes et in eo spem eorum posuerant et per quem dicti populi exultant et tiranni terrentur et sperantur fugandi et deponendi, manuteneatur et perseveret in dicto regimine; secundo, quod pro aliquo tempore usque quo deponantur residui tiranni, dominus summus pontifex dignetur inpendere aliquod bonum subsidium ut fatiat fortem et potenetem gentibus oportunis dominum rectorem predictum. Et preterea cum terre Marchie sint tantum adfecte et depauperate propter famem preteritam et guerras solitas et oppressiones tirannicas que non possunt sufficienter fortificare dictum rectorem predictum et ut possit terras quesitas tueri et querere non quesitas et que tenentur per tirannos reducere ad hobedientiam Ecclesie.
Circa ultimum dicit quod oportuna et utilia sunt ea que dicte sunt in proximo capitulo. Terre que non obbediunt sunt ille predicte que tenentur per tirannos ut superius est narratum. Cause autem inobbedientie sunt tirannica pravitas et libido dominandi et contentus Ecclesie quia rector non bene fortis ut expedit et munitus gentis oportunis.

[33v] Anno domini, indictione, mense, die et loco predictis.
XXXIV testes. Carlutius Bartholomei et Paulutius Mercatutii, priores populi et artium civitatis Macerate, pro se et eorum sociis, magister Raynaldutius Silvestri et magister Iohannes Guillelmi, syndici et procuratores dicte civitatis, sapientes vocati per dictos priores, Ser Iacobus magistri Francisci Pauli camerarius communis Macerate, constituti in presentia domini Iohannis nuntii et commissarii suprascripti eorum iuramento ad sancta Dei evangelia per eos corporaliter prestito eidem domino Iohanni exhibuerunt pro vera informatione contentorum in licteris apostolicis et inquisitione et articulis suprascriptis quandam papiri cedulam tenoris et continencie infrascripte.
«In Dei nomine, amen. Ad primum punctum respondetur quod sicut inimicus humani generis seminavit çiçaniam inter christianos, due partes insurrexerunt in provintia Marchie, scilicet pars que appellatur guelfa, et alia que appellatur gebellina. Nobiles autem utriusque partis cupiditate dominii et divitiarum huiusmodi usi fuerunt occupare, et occupaverunt terras Ecclesie de dicta provintia. Nam Mercennarius de Monteviridi et dominus Lippatius de Auximo reputantur et erant tirampni et maiora capita dicte partis gebelline in dicta provintia Marchie. Et dictus Mercennarius in una parte provintie occupavit civitatem Firmanorum cum toto eius districtu et terras Montis Rubiani, Montisfloris, Sancti Elpidii, Sancti Iusti et Montisculi et ipso Mercennario adhessit Pellitia de Montegranario qui erat et appellabatur de parte guelfa [34r] et qui iam fuerat eiecuts de ipsa terra per partem gebellinam et reintromissus per potentiam Ecclesie romane. Et Lambertutius de Montelupone qui etiam erat de parte guelfa adhesit dicto Mercennario. Et hoc ipsi Pellitia et Lambertutius nobiles fecerunt ad hoc ut possent melius dominare et tiranniçare in terris eorum predictis cum potentia dicti Mercennari. Et hoc idem fecit nobilis vir Cichus Ciuctii de Sancto Elpidio qui etiam erat de ipsa parte guelfa et eiectus per gebellinos de ipsa terra Sancti Elpidii, item quoque reintromissus per dictam Ecclesia sicut Pellitia predictus.
In alia parte provintie dominabatur et tiranniçabat dictus dominus Lippatius qui tenebat occupatas terras Auximi, Offanie et Castrum Ficcardi et Castrum Montis Sancte Marie in Cassiano et sibi adherebat dominus Lomo de Sancta Maria et fratres, qui tenebant occupatas civitatem Esii cum toto eius districtus et terram Sancti Quirici et multa alia castra et dominus Alberghectus de Fabriano qui detinebat ipsam terram Fabriani. Filii autem Malpilii de Montemilone tenebant ipsam terram Montis Milonis et dictus Lomo de Monticulo, dominus Bradalisius de Appignano cum filiis tenebant occupatas terras Montis Milonis et Monticuli.
Nobiles autem de parte guelfa tenebant occupatas: scilicet nobiles de Malatestis de Arimino tenebant et tenent civitates Fani, Pensauri et civitatem Forisinfronii cum castris et districtibus ipsarum civitatum sub dominio et [34v] tirannia ipsorum; filii domini Pangioni de Cingulo, qui tenent ipsam terram Cinguli cum eius districtu, Smidutius de Sancto Severino dictam terram Sancti Severini cum eius districtu atque castris. Qui Smidutius et dominus Pangionus fuerant eiecti de eorum terris predictis per eorum inimicos et reintromissi per rectorem romane Ecclesie et nunc recalcitrant et recalcitraverunt restituire dictas terras Ecclesie supradicte contaminantes totam provintia prelibatam. Dominus Raynaldus de Balliganis de Staphulo dictam terram Staphuli, dominus Accurrimbona de Tolentino tenebat terram Tolentini, Fredus et Vannes de Molutiis de civitate Macerate tenebant ipsam civitatem, et dictus Fredus tenebat Castrum Montis Causarii. Et Cichus Petri et Iustus Alde de Civitanova tenebant ipsam terram Civitanove. Putius Petri de Monte Sancto tenebat ipsam terram Montis Sancti. Dominus Gentilis et dominus Iohannis de Varano de Camerino tenebant occupatam terram Sancti Genesii et tenebant ac modo tenent ipsam civitatem Camereni cum toto suo districtu, terram Sancte Anatolie et castrum Serre filiorum Petroni Ecclesie romane in mediate subiectas.
Ad secundum punctum responderunt quod dominus Lippatius plene, absolute, voluntarie ac libere resignavit et dimisit domino rectori domini summi pontificis de dicta provintia pro dicta romana Ecclesia recipienti primo dicta castra Montis Sancte Marie in Cassiano et Castrificardi et postmodo, cum aliqua molestia et guerra facta de quondam castro dicte terre Auximi, quod appellatur castrum Montis Sancti Petri, capto per gentem rectoris domini [35r] summi pontificis, dictus dominus Lippatius venit ad mandata ipsius rectoris et Ecclesie et misericordiositer imploravit et dictam terram Auximi dicto rectori liberatam assigravit et nunc sunt ad confinia ipse et fratres eius dominus Andreas cum tota eorum familia ad voluntatem domini rectoris. Et predicte civitates Firmi et Macerate et terre Auximi, Fabriani, Tholentini et Mathelice et quedam alie civitates, terre seu ville que sunt modo quinginta sex reducte sunt ad obbedientiam Ecclesie et summi pontificis et rectoris predicti gratia Dei et bonitate domini rectoris et populorum sive hominum ipsarum terrarum qui deposuerunt de tirannia dictos Mercennarium, Burgarutium, dominum Accurrimbonam, Fredum et Vannes de Molutiis et quosdam alios tirannos de dicta provintia.
Ad tertium punctum responderunt quod dicta Marchia in civitatibus, terris et castris atque locis ad communem et popularem statum reductis per rectorem dicte provintie regitur et tenetur per populares homines ad veram obbedientiam Sancte Matris Ecclesie et rectoris predicti et in bono et quieto statu et vera iustitia servatur in eis, licet magna suspitio sit eisdem popularibus ne per tirannos depositos et alios, qui nundum sunt depositi, turbetur bonus status predictus in quibus locis conservantur honores et iura Sancte Matris Ecclesie, domini summi pontificis et rectoris predicti. Et ab ipso rectore pro dicta Ecclesia vel saltim de eius coscientia recipiuntur offitiales et rectores ipsarum terrarum a populis supradictis nec obmictitur ibi in aliquod nec [35v] per aliquot ius vel honor dicte Ecclesie et in omnibus et per omnia obbeditur dicto rectori et offitialibus ipsius pro Ecclesia supradicta. In aliis vero civitatibus, communitatibus, terris et castris sive locis predictis in quibus tiranni non sunt depositi et populus non est factus seu ordinatus per rectorem predictum non obbeditur Ecclesie nec dicti rectori in omnibus iuribus Ecclesie et si in aliquo obbediunt est causa temporis subterfugii et in eis nulla servatur iustitia nec puniuntur mallefitia et aliqui mares atque mulieres eiecti sunt inde particulariter per mundum mendicando.
Ad quartum punctum respondetur quod communia et singulares persone dicte Marchie, scilicet civitatum, castrorum et locorum, ut predicitur, ad popularem et communem statum reductas contentantur valde ad presens de regimine et dominio Ecclesie, et rectoris ac officialium ipsius Ecclesie, et in nullo reputantur se gravari. Alia vero castra, civitates et loca, que sunt, ut predicitur, sub tirampnia, reputant se gravatos, consumptos et quasi mortuos propter magnas tirampnias, oppressiones et gravamina dictorum tirampnorum.
Ad quintum punctum respondetur quod conservari possunt in dicta obbedientia et reverentia etiam alie civitates et terre, que nondum sunt reducte ad obbedientiam Ecclesie, propter militarem et velox subsidium fiendum ipsi rectori per dictum dominum summum pontificem in V vel VI mensibus, totum et quicquid fieri posset in V vel VI annis.
[36r] Ad sextum et ultimum responderunt quod de dictis terris que non sunt ad obbedientiam possent reduci per subssidium domini summi pontificis dicto modo: prestando rectori suo predicto et populis supradictis et per confirmationem dicti rectoris, qui est bonus et legalis et de factis Marchie plenissime informatus et qui est misericors et ad extorquendum indebite nullo modo est actus, et per confirmationem per dominum summum ponteficem de dictis populis ad obbedientiam reductis et de statutis, ordinamentis per ipsos populos factis et fatiendis mandato seu coscientia dicti rectoris. Et terre autem que non obbediunt propter tirampnos predictos qui eis dominantur sunt: civitas Camereni, civitas Pensauri, civitas Fani, civitas Forosinfronii, terra Sancti Severini, terra Cinguli et causa eorum inobbedientie est terror et fortitudo tirannorum ipsarum civitatum et terrarum.»

[36v] Anno et inditione predictis, die XVI mense iunii, in palatio comunis Macerate.
XXXV testes. Dominus Franciscus Thomassutii et Ser Vannes Iohannis Montis de Monte Ulmi testes, ut dixerunt electi et missi per priores dicti castri, comparuerunt coram dicto domino Iohanne nuntio et commissario et iussi a dicto domino Iohanne iuraverunt ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam licteris apostolicis inquisitione et articulis supradictis ac etiam informatione proxime precedenti data per priores civitatis Macerate, eorum iuramento dixerunt et responderunt vera esse quod in dicta informatione continentur salvo et excepto quod disserunt quod domini Gentilis et Iohannis de Camerino non retinent civitatem Camerini et alias terras in quibus sunt tamquam tiranni nec contra Ecclesiam. Et disserunt quod predicti domini Gentilis et Iohannis et Smedutius, dominus Raynaldus et filii domini Pangionis non recalcitrant nec recalcitraverunt contra reverentiam et obbedientiam Ecclesie sed semper fecerunt omne id quod pertinet ad obbedientiam et reverentiam Ecclesie, salvo quod retinent eorum terras ut maiores.

Anno et inditione predictis, die XVII mense iunii, in palatio comunis Macerate.
XXXVI testes. Armanutius Petri et Bonaventura Oderigi de Tholentino, testes ut dixerunt missi per priores de Tholentino, comparuerunt coram dicto domino Iohanne nuntio et commissario et iussi a dicto domino Iohanne iuraverunt ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam licteris apostolicis inquisitione et articulis supradictis ac etiam informatione proxime precedenti data per priores civitatis Macerate, eorum iuramento dixerunt vera esse quae in ipsa informatione continentur et ea esse publica et notoria.

Anno et inditione predictis, die XVIII mense iunii, in dicto palatio comunis Macerate.
XXXVII testes. Dominus Bartholus rector ecclesie sancte Marie de Esio, ser Dietaiuti canonicus maior ecclesie Esine, dominus Thomas Phinutii et dominus Curtius Anglutii de Esio iurisperiti testes, ut dixerunt electi et missi a prioribus civitatis Esii, comparuerunt coram dicto domino Iohanne nuntio et commissario et iussi a dicto domino Iohanne, iuraverunt ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam licteris apostolicis inquisitione et articulis supradictis ac etiam informatione proxime precedenti data per priores civitatis Macerate, eorum iuramento dixerunt vera esse quae in ipsa informatione continentur et ea esse publica et notoria. Et ultra contenta in dicta informatione disserunt quod terre Staphuli non est ad veram obbedientiam Ecclesie et rectoris predicti quia in ea dominant tirannice dominus Raynaldus domini Balligani de Staphulo et filii eius et tenent fortillitias dicte terre.

Anno et inditione predictis, die XVIII mense iunii, in dicto palatio.
XXXVIII testes. Dominus Andreas magistri Egidii iurisperitus et Gerardinus domini Angeli de Sancto Elpidio testes, ut dixerunt electi et missi a prioribus dicte terre Sancti Elpidii, comparuerunt coram dicto domino Iohanne nuntio et commissario et iussi a dicto domino Iohanne, iuraverunt ut supra. Qui, lectis sibi ad intelligentiam licteris apostolicis inquisitione et articulis supradictis ac etiam informatione proxime precedenti data per priores civitatis Macerate, eorum iuramento dixerunt vera esse quae in ipsa informatione continentur et ea [37v] esse publica et notoria. Et ultra contenta in ipsa informatione addendo disserunt quod dictus Mercennarius ultra terras notatas in ipsa informatione detinebat contra dictam Ecclesiam occupata tirannice castra Montis Sante Marie in Georgeo, Offide, Montisfortini et Cosignani.
Item disserunt quod Firmani adhuc detinent occupata de terris Ecclesie castra Montis Rubiani, Cosingiani et Montisfortini.


(L. S.) Ego Philippus filius quondam Benincase de Florentia, imperiali auctoritate iudex ordinatus publicusque notarius, et nunc suprascripti domini Iohannis apostolice sedis nuntii scriba, suprascriptis omnibus in istis trigintaquinque foliis huius libelli scriptis per infrascriptum ser Simonem notarium, dum agerentur, interfui, et ea omnia de ipsius domini Iohannis mandato scripsi, et aliis negotiis occupatus ea in formam publicam redigenda commisi, et scribenda mandavi ipsi ser Simoni; ideoque publice me subscripsi.

(L. S.) Ego Symon Guictii de Montegranario, imperiali auctoritate notarius, suprascripta omnia in istis XXXV foliis huius libelli per me scripta ex actis actitatis per suprascriptum ser Phylippum notarium ex sui commissione et mandato michi factis sumpsi, scripsi et in hanc publicam formam redegi.