Migne Patrologia Latina Tomus 98
Inscriptio codicis
REGNANTE IN PERPETUUM DOMINO ET SALVATORE NOSTRO JESU CHRISTO. ANNO INCARNATIONIS EJUSDEM DOMINI NOSTRI DCCXCI. CAROLUS EXCELLENTISSIMUS ET A DEO ELECTUS REX FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIUS ROMANORUM, ANNO FELICISSIMO REGNI IPSIUS XXIII, DIVINO NUTU INSPIRATUS, SICUT ANTE OMNES QUI ANTE EUM FUERUNT, SAPIENTIA ET PRUDENTIA EMINET, ITA IN HOC OPERE UTILISSIMUM SUI OPERIS INSTRUXIT INGENIUM, UT UNIVERSAS EPISTOLAS QUAE TEMPORE BONAE MEMORIAE DOMNI CAROLI AVI SUI, NECNON ET GLORIOSI GENITORIS SUI PIPPINI, SUISQUE TEMPORIBUS DE SUMMA SEDE APOSTOLICA, BEATI PETRI APOSTOLORUM PRINCIPIS, SEU ETIAM DE IMPERIO AD EOS DIRECTAE ESSE NOSCUNTUR, EO QUOD NIMIA VETUSTATE ET PER INCURIAM JAM EX PARTE DIRUTAS ATQUE DELETAS CONSPEXERAT, DENUO MEMORABILIBUS, MEMBRANIS SUMMO CUM CERTAMINE RENOVARE AC RESCRIBERE DECREVIT.
INCIPIENS IGITUR, UT SUPRA DIXIMUS, A PRINCIPATU PRAEFATI PRINCIPIS CAROLI AVI SUI, USQUE PRAESENS TEMPUS, ITA OMNIA EXARANS, UT NULLUM PENITUS TESTIMONIUM SANCTAE ECCLESIAE PROFUTURUM SUIS DEESSE SUCCESSORIBUS VIDEATUR, UT SCRIPTUM EST: « SAPIENTIAM OMNIUM ANTIQUORUM EXQUIRET SAPIENS, » etc..