Jump to content

Institutiones/Commentarius II

E Wikisource
Gaius
Institutiones
1891

INSTITUTIONUM GAII COMMENTARIUS II.

1Superiore commentario de iure personarum exposuimus; modo uideamus de rebus; quae uel in nostro patrimonio sunt uel extra nostrum patrimonium habentur.

2Summa itaque rerum diuisio in duos articulos diducitur: nam aliae sunt diuini turis, aliae humani.

3Diuini iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae.

4Sacrae sunt quae Diis superis consecratae sunt; religiosae, quae Diis Manibus relictae sunt.

5Sed sacrum quidem hoc solum existimatur quod ex auctoritate populi Romani consecratum est, velati lege de ea re lata aut senatusconsulto facto1.

6Religiosum uero nostra uoluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat.

7Sed in prouinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est uel Caesaris, nos autem possessionem tantum et usumfructum2 habere uidemur: utique tamen etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur; item quod in proninciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur.

8Sanctae quoque res, uelut muri et portae, quodammodo diuini iuris sunt.

9Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: id uero, quod humani | iuris est, plerumque alicuius in bonis est; potest autem et nullius in bonis esse nam res hereditariae, antequam aliquis heres nullim in bonis sunt.

10Hae autem quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut priuatae.

11Quae publicae sunt, nullius in bonis esse videntur; ipsius enim uniuersitatis esse creduntur, priuatae autem sunt quae singulorum hominum sunt.

12Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales.

13Corporales hae sunt quae tangi possunt uelut fun dus homo uestis aurum argentum et denique aliae resinnumerabiles.

14Incorporales sunt quae tangi non possunt, qualia sunt ea quae iure consistunt, sicut hereditas, usufructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur, nam et fructus qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et quod ex aliqua obligatione nobis debetur, id plerumque corporale est, ueluti fundus homo pecunua; nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam seruitutes uocantur.

14aRes praeterea aut mancipi sunt aut nec mancipi.

14bMancipi sunt servi, boves, equi, muli, asini et fundi, item aedes in Italico solo —————— —————— servitutes praediorum urbanorum nec mancipi sunt, item stipendiaria praedia et tributaria nec mancipi sunt.

15Item ex mobilibus et monentibus mancipi sunt serui atque ancillae et ea animalia mansueta, quae collo dorsoue domantur, qualia sunt boues, equi, muli, asini. et nostri quidem praeceptores haec animalia | statim ut nata sunt mancipi esse putant; Nerua uero et Proculus et ceteri diuersae scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant, quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem domari non possunt, tunc uideri mancipi esse incipere, cum ad eam aetatem peruenerint, | qua domari solent1.

16E diuerso ferae bestiae nec mancipi sunt, uelut ursi, leones, item ea animalia quae fere1 bestiarum numero sunt, uelut elephanti et cameli; et ideo ad rem non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsoue domari solent; item animalia quaeuis minora unde etiam mansuetorum, quorum singula quaedam supra diximus mancipi esse, quaedam nec mancipi sunt.

17Sed item fere omnia quae incorporalia sunt, nec mancipi sunt, exceptis seruitutibus praediorum rusticorum; nam eas mancipi esse constat2, quamuis sint ex numero rerum incorporalium.

18Magna autem differentia est inter mancipi res et nec mancipi1.

19Nam res nec mancipi ipsa traditione pleno jure alterius2 fiunt, si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem.

20Itaque si tibi uestem uel aurum uel argentum tradidero siue ex uenditionis causa siue ex donationis siue quauis alia ex causa, statim tua fit ea res sine ulla iuris solemnitate3.

21In eadem | causa sunt prouincialia praedia, quorum alia stipendaria alia tributaria uocamus. stipendiaria sunt ea quae in his prouinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria sunt ea quae in his prouinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur.

22Mancipi uero res sunt quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde etiam mancipi res sunt dictae. quod autem ualet manci(patio, idem ualet et in iure cessio.

23Et manci)patio quidem quemadmodum fiat, superiore commentario tradidimus.

24In iure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi Romani, ueluti praetorem, uel apud praesidem prouinciae is cui res in iure ceditur, rem tenens ita dicet: hvnc ego hominem ex ivre qviritivm mevm esse aio; deinde postquam hic uindicauerit, praetor interrogat eum Pagina:Институции Гая (1891).djvu/163 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/164 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/165 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/166 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/167 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/168 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/169 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/170 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/171 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/172 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/173 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/174 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/175 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/176 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/177 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/178 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/179 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/180 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/181 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/182 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/183 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/184 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/185 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/186 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/187 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/188 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/189 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/190 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/191 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/192 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/193 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/194 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/195 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/196 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/197 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/198 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/199 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/200 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/201 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/202 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/203 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/204 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/205 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/206 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/207 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/208 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/209 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/210 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/211 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/212 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/213 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/214 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/215 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/216 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/217 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/218 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/219 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/220 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/221 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/222 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/223 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/224 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/225 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/226 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/227 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/228 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/229 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/230 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/231 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/232 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/233 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/234 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/235 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/236 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/237 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/238 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/239 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/240 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/241 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/242 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/243 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/244 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/245 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/246 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/247 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/248 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/249 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/250 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/251 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/252 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/253 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/254 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/255 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/256 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/257 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/258 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/259 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/260 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/261 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/262 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/263 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/264 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/265 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/266 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/267 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/268 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/269 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/270 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/271 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/272 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/273 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/274 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/275 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/276 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/277 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/278 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/279 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/280 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/281 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/282 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/283 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/284 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/285 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/286 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/287 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/288 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/289 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/290 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/291 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/292 Pagina:Институции Гая (1891).djvu/293