Jump to content

Instructiones (Columbanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Instructiones
Auctor incertus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


Instructiones (Columbanus Hibernus), J. P. Migne

INSTRUCTIO PRIMA. De Deo Uno et Trino.

(0229C)

I. Instructionis valde necessariae curam gerens, primum ante omnia, quod omnibus scire primum est, dicere breviter licet; cupio, ut quod est fundamentum salutis omnium, nobis crepido sermonis sit; et inde nostra doctrina ordiatur unde omne quod est oritur, et quod non fuit initiatur; ostiumque nobis sermonis cordis credulitas aperiat, quae in salutem confessionis omnium Christianorum recte credentium ora aperuit. De initio ergo humanae salutis, Christo adjuvante, recte nostra dicta sumant exordium. Credat itaque primum omnis qui vult salvus esse, in primum et in novissimum Deum unum ac trinum, (0229D)unum subsistentia, trinum substantia; unum potentia, trinum persona; unum natura, trinum nomine; unum numine, qui est Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus unus, totus invisibilis, incomprehensibilis, ineffabilis, in quo est semper esse, quia aeternus est Deus Trinitas, cui initium non quaeras, qui finem non habet, et qui semper fuit quod est et erit; quia in Deo iteratio non est, sed semper Trinitatis (0230C)perfectio. Quod unus est Deus Trinitas, Deus ipse in lege de se testatur dicens: Audi, Israel; Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Quod autem unus ille Deus Trinitas est, Salvator in Evangelio docuit, dicendo: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII. 19). His duobus testimoniis duarum legum quasi quibusdam fulcris firmissimis fides credentium firmata est. Ubi habes in veritate Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate. Pro rei igitur magnitudine breviter quod credimus diximus, et fides cordis oris produxit confessionem; et hoc firmiter contra omnes haereses tenendum est, quod Deus unus dividi vel separari non potest, quia quod fuit totus, semper fuit ut est. Cesset ergo venenosa et insana (0230D)omnium haereticorum vesania, quando ipso Deo teste audimus et credimus: Audi, Israel; Dominus Deus tuus unus est: quia qui unus est, hoc semper fuit quod est; sed ut scias quantus, pluraliter dixit in mundi conditione: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Ne vero erres in numero, Christus tibi indicat Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, in cujus Dei, quasi unius Dei nomine, (0231A)omne humanum genus baptizandum est. Quid plura de Trinitatis coaeternitate? Quod Unus est, sufficienter nos docet. De veritate autem personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, distinctio Christi, praecepti auctoritate, abundanter instruxit audientes. Ex his, inquam, testimoniis omnis errorum exclusa perversitas est; quibus nominando, Trinitas atque unitas attestando approbatur.

II. Cum rei igitur magnitudo nos de his, quasi de ineffabilibus amplius loqui prohibet, firma fide supra dicta conservemus. Quia cui haec pauca de Deo Trinitate non sufficiunt, plura juxta Scripturam non proderunt. De eo enim tantum quod unus in Trinitate, et Trinus in unitate est, diximus. De essentia vero ejus quis dicere poterit? Quomodo ubique praesens, (0231B)et invisibilis est, vel quemadmodum coelum et terram, et omnem creaturam repleat, juxta illud: Nonne coelum et terram ego impleo? dicit Dominus (Jer. XXIII, 24). Et alibi: Spiritus Dei, secundum prophetam, replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Et iterum: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI, 1). Deus ergo ubique est, immensus totus, et ubique proximus juxta suum de se testimonium: Ego sum, inquit, Deus proximans, et non Deus de longe (Jer. XXIII, 23). Non ergo longe a nobis manentem quaerimus Deum, quem intra nos sumere habemus; in nobis enim habitat quasi anima in corpore, si tamen nos membra sana sumus ejus, si mortui non sumus peccatis, si putridae voluntatis corruptione immunes sumus: tunc vere ille habitat (0231C)in nobis, qui dixit: Et habitabo in eis, et inter illos ambulabo (II Cor. VI, 16; Lev. XXVI, 12). Si autem digni sumus ut ille in nobis sit, tunc in veritate ab illo vivificamur, quasi viva ejus membra: In ipso enim, ut ait Apostolus, vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28), Quis, inquam, juxta hanc ineffabilem et incomprehensibilem essentiam ejus altissimam [ Forte, altissimum] investigabit? Quis Dei profunda perscrutabitur? Quis aeternum universitatis principium tractare audebit? Quis infinitum Deum omnia implentem et omnia circumdantem, omnia penetrantem et omnia excedentem, omnia capientem et omnia effugientem, scire gloriabitur? Quem nemo vidit unquam (I Tim. VI, 16), ut est. Nullus itaque praesumat quaerere investigabilia Dei, quid fuit, quomodo (0231D)fuit, quo fuit. Haec sunt ineffabilia, inscrutabilia, investigabilia: simpliciter tantum; tamen fortiter, crede quod sic est Deus, et sic erit, quomodo fuit, quia inconvertibilis Deus est.

III. Quis est ergo Deus? Pater, Filius, et Spiritus sanctus, unus Deus est. Amplius non requiras de Deo; quia volentibus altam scire profunditatem rerum de Deo, ante natura consideranda est. Trinitatis enim scientia profunditati maris merito comparatur, juxta illud Sapientis: Et alta profunditas, quis inveniet eam (Eccle. VII, 25)? Si quis ergo scire voluerit profundissimum divinae cognitionis pelagus, istud visibile ante, si possit, pervideat; et quanto minus cognoscere se noverit de his quae intra mare latent, (0232A)tanto plus intelligat minora se scire posse de auctoris profunditate; et sicut debet, et decet, minus de creatore quam de creatura tractare praesumat: quia in majoribus idoneus esse non potest, qui prius minora non investigavit; et cui in minoribus non creditur, in majoribus quomodo credendum est? Qui enim, rogo, terrena ignorat, coelestia cur scrutatur? Oh! qui vana loquuntur non intelligentes, juxta Apostolum, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Quam multi enim, quibus est vae, fragili licet penna, in altum volare nitentes, et in coelum os suum ponentes creaturae, vel per partes, ut non dicam omnes, ratione ante non collecta [ Codex, mendose, enim coli], primum de summa profunditate immundo corde et impuro ore docere praesumunt, (0232B)non intelligentes quod non verbis, sed fide Deus Trinitas agnoscitur, qui cordis mundi pia fide, et non impuris vaniloquiis intelligitur. Pie ergo credenda est, et non impie discutienda est magna Trinitas: quoddam enim insuperabile, et investigabile pelagus est Deus unus Trinitas. Altum coelum, et lata terra, et profundum mare, longaque saecula (Job. VIII, 9): sed altior et latior, ac profundior, longiorque est scientia quia [qua] naturam ascematus est, qui eam ex nihilo creavit.

IV. Intellige, si vis scire Creatorem, creaturam: si nec illam, tace de Creatore; sed crede in Creatorem: melior est enim, et plus scit pietas tacens quam impia loquacitas: satis enim ineptum est et impium de fide transire ad tractantis invisibilem, (0232C)inaestimabilem, inconspicabilem Dominum vacua verba. Alta enim profunditas, ut scriptum est, quis inveniet eam (Eccle. VII, 25); quia sicut maris profunditas ab humanis est visibus invisibilis, ita Trinitatis divinitas ab humanis similiter sensibus incomprehensibilis deprehenditur; et ideo si quis, inquam, scire voluerit quid credere debuerit, non putet se plus posse intelligere loquendo quam credendo: magis enim longe refugiet quaesita divinitatis sapientia, quam erat. Quaere ergo scientiam summam, non verborum disputatione, sed morum bonorum perfectione; non lingua, sed fide, de cordis simplicitate procedit, non quae de impietatis doctae conjectura colligitur. Si ergo tractationibus quaesieris ineffabilem, longius recedet a te (Ibid., 24) magis quam (0232D)erat: si fide, stabit, ubi deget, in portis sapientia (Prov. I, 21); et ubi versatur vel ex parte videbitur: sed tunc in veritate etiam aliquatenus attingitur, quando invisibilis incomprehensibiliter creditur: Deus enim credendus est invisibilis ut est, licet ex parte a mundo corde videatur. Quamobrem ipsum ubique praesentem invisibilem Deum nostrum, fratres charissimi, deprecemur, ut vel fidei ejus timor, vel charitas, quae nescit cadere, in nobis perseveret; qui timor junctus charitati sapientes nos faciat in omnibus: et pietas nos silere de hoc quod dictu majus est, suadeat, quia quoddam inscrutabile et inenarrabile est, Deum quod est, nosse. Qui est, et quantus est, sibi soli notus est. Sed quia noster Deus est, (0233A)invisibilis licet nobis, a nobis tamen pulsandus est, saepe pulsandus, semper tenendus est profundus Deus, immensus, secretus, excelsus, omnipotens Deus; et per sanctorum suorum merita et interventus orandus est, ut vel aliquam sui luminis particulam nostris tenebris largiatur, quae nobis stolidis et ignaris in via tenebrosa hujus mundi luceat, ut nos ad se ducat, donante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre et Spiritu sancto est gloria in saecula saeculorum.

INSTRUCTIO II. De mortificatione vitiorum et acquisitione virtutum. I. Divinae profunditatis magnitudo emenso sermone, praelibando quasi gustata est, et cum honore debito pulsata, magis quam enarrata est, quia illud (0233B)Dei ineffabile meditandum est magis, quam eloquendum sit [est]; et exceptis his, quae aut Lex, aut prophetae, aut Evangelium, aut apostoli loquuntur, grande debet esse ab aliis de Trinitate silentium. Dei enim tantum de Deo, hoc est, de seipso credendum est testimonium, qui aut in Lege, aut in propheta, aut in Evangelio, aut in Apostolo, aut in speciali cuique de se, per se, aut per angelum, testimonium perhibuit. Caeterum disputatio, seu ingenium humanum, aut aliqua superba sapientia, quae vel mundi in ratione fallitur, de Deo magistra esse non potest, sed sacrilega et impia in Deum praesumenda est. Unde enim revera, quaeso, fratres, illi vani, et illi nimis mali et impii, qui vel seipsos ignorant, vel quod vivunt non sapiunt; ut enim [ut non] dicam (0233C)opera caetera (quorum rationem vel minimam consequi non possunt) potuissent invisibilem Deum unum, Trinitatem coaeternam, omnia sub, super, in, extra, amplectentem, vel usque ad tractationis modum scire, ut non loquar definitionis de Deo finem? His itaque quasi innarrabilibus [inenarrabilibus] cum debito honore silendis, de manifesta re, et ineffabili Deo placita loqui incipiamus, non praesumentes, ut alii de quibus erubescendum est, de altioribus quaerere, juxta illud Sapientis: Altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22), sed potius de aedificatione animarum nostrarum sermocinantes, non primum nostrae parvitatis fundamenta jacere praesumimus, alicujus majoris doctoris auctoritatem quaerentes, sancti scilicet Fausti luculentissimam elegantissimamque doctrinam, (0233D)de cujus dictis pauca ad imitandum opus nostrum, satis convenienter elegimus, utpote qui de ejusdem monitionibus de quibus dicere cupimus, et nos, viles licet, commissos sibi docuit, et quasi tempore et merito et scientia me prior, quasi pro me impugnaturus ignaros quosque et ignavos, prius loquatur.

II. Inquit: Si ruris cultor et terrae agricola, quia agrum suum seminibus praeparat jactandis, non sibi sufficere putat terram ipsam forti vomere proscidisse, ac frequenti aratro duras edomuisse glebas, sed insuper studet agrum ipsum infecundis graminibus emundare, noxiis evacuare ruderibus, spinarum (0234A)ac stirpium fomites excussos radice convellere, nequaquam credens terram suam boni esse germinis futuram, nisi mali graminis vacuam, ad se dictum putans illud propheticum: Novate vobis novalia, et nolite seminare super spinas (Jer. IV, 3); quanto magis nos oportet agrum cordis nostri vitiorum passionibus emundare, et non sufficere credamus nobis, terram corporis nostri jejuniorum et vigiliarum labore conficere, nisi in primis studeamus vitia corrigere, moresque componere, qui spem fructuum non terrae credimus, sed coelo repositam? Studeamus ergo in primis vitia eradicare, virtutesque insinuare; eradicemus superbiam; plantemus humilitatem; eruamus iram; fundemus patientiam; excidamus invidiam; insinuemus benevolentiam. Caeterum si caro conteratur, (0234B)et anima non fructificet, sic est, quasi arari campus non desinat, et nunquam tamen messis appareat; aut si quis statuam de foris auream, de intus luteam aedificaret. Quid enim prodest, si extra civitatem bellum geratur, et intus excidium patiatur? velut si quis extra vineam et in circuitu ejus foderet, et intus incultam spinis ac tribulis relinquatur. Quid ergo prodest exterioris hominis religio, nisi [ Leg. si] interioris quoque non adhibeatur emendatio? fictus esse et latro potest, fictus et hypocrita est quicunque aliud habitu ostendit, aliud moribus. Ne simus ergo tanquam sepulcra dealbata: de intus, non de foris, speciosi ac ornati apparere studeamus: vera enim religio, non in corporis, sed in cordis humilitate consistit. In quo enim alio Dominus habitat, (0234C)nisi in veri humilis corde, juxta illud Isaiae: Ad quem autem respiciam, aut cum quo requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2)? Quicunque ergo se habitaculum Dei effici voluerit, humilem et quietum se facere contendat, ut non verborum aviditate [ Forte ariditate] et corporis flexibilitate, sed humilitatis veritate cognoscatur esse deicola: cordis enim bonitas non verborum fictis indiget religionibus. Vana est ergo nutibus colorata corporis religio, vana similiter corporalis sola afflictio, et cassa hominis exterioris diligentia, nisi comitetur animi fructuosa temperantia. Quid prodest passiones impugnari a famulo, quae inveniuntur pacem habere cum domino? Ideo ne forte sine fructu laboremus, liberari a vitiis operam Deo auxiliante demus, ut postea virtutibus ornari possimus. (0234D)Mundemus itaque nos quantum praevalemus ab omni vitiorum labe, a superbia primum, ab invidia, ab iracundia, a blasphemia, ab iniquitate, a malitia, a tristitia, a vana gloria, a cupiditate, a malignitate, ab omni amaritudine; ut humilitate et lenitate, ac benignitate, mansuetudine, temperantia, misericordia, justitia, laetitia, charitateque possideamur.

III. Sed quid facimus? Haec quasi similia recitamus, et quasi similiter innoxia, inculta ac indiscreta relinquimus. Legendo ea delectamur, expellendo dissolvimur. Nunquid nos salvabit ea audire, quae (0235A)intra nos comprobamur non habere? Nunquid si semper nobis legantur, et nunquam emendantur a nobis, crebra nos adjuvabit lectio eorum quae tarde a nobis expelluntur? Nunquid solo sermone quis suam domum a quolibet squalore mundabit, aut sola loquela pulverulentos aggeres immundi ruderis submovebit? Aut nunquid sine sudore vel quae ad vitam quotidianam pertinent, quis efficere potest? Patientia ergo, et diligentia, et labor ac studium infatigabile, interioris hominis nobis domum mundantibus, necessaria sunt, ut in injuriis patientiam, in religione diligentiam, in operibus laborem, in profectibus studium demonstremus. Crebro nobis praedicantibus tarde emendamur; crebro offensi, raro patientes; crebro victi, raro victores; crebro seducti, (0235B)raro intelligentes sumus. Quid ergo nobis quasi infirmis ac indoctis pugnatoribus quibus arma vertuntur in vulnera, subveniet, dum non haec audire, sed complere laus est? Non enim auditu lex sanctificat, sed facto procul dubio; unusquisque non [ Codex, mendose, enim] verbis tantum et corporali labore, sed morum maturitate et cordis puritate Dominum honoret. Nec dicatur de nobis: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX, 13; Matth. XV, 8; Marc. VII, 6): et quando audis pugnam, crede vulnera, et fugas [ An fugias?] interesse; et dum unusquisque pacem possidere a septem gentibus hostilibus se impugnantibus non potest, tandiu accinctus dimicare non cessat, donec septem gentium rex et rector, Dei dono viriliter (0235C)dimicando, exsistat. Nullus enim coronatur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5), et nemo legitime in primo certamine certat. Primum itaque certandum est, deinde standum est, et in bello studendum est, ut postea legitime certandum sit. Utinam et nos legitime certaremus, ut et coronari mereamur; et sicut in eodem apparatu et sub iisdem armis sumus, ita cum hostibus nostris quotidie dimicaremus, ut non in nosmetipsos, sed in adversarios nostros tela torqueremus. Hoc longus bellandi usus cum Dei gratia praestabit, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor, et gloria, et virtus in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO III. De sectando mundi contemptu et coelestiam bonorum amore. (0235D) I. Quid in mundo optimum est? Auctori ejus placere. Quid est ejus voluntas? Complacere quod jussit, hoc est, recte vivere et pie aeternum quaerere: pietas enim, et aequitas, pii et recti voluntas est. Ad id quomodo pervenitur? Studio. Studendum est ergo in pietate, et aequitate. Ad hoc conservandum quid juvat? Intellectus, qui caetera alia eventilans, nihil cui inhaeret, firmum inveniens, de his quae mundus habet, ad unum quod aeternum est, ratione convertitur. Mundus enim transibit, et quotidie transit, et rotatur ad finem (quid enim habet, quod fini non assignet?), et quodammodo vanitatis columnis fulcitur. Quando autem vanitatis finis adfuerit, tunc ille (0236A)cadet, et non subsistet. Quod autem non finitur, de mundo non dicitur. Morte ergo et occasu omnia transeunt, et non stant. Quid ergo sapiens diligere debet? Mortuam imaginem ex parte mutam et ex parte sonoram, quam videt et non intelligit? Si enim intelligeret, forsitan diligeret; sed et in hoc offendit, in quo se non ostendit. Quis enim intelligit, vel semetipsum, vel alterum, florem terrae et terram de terra factum, qua dignitate Dei Filium, et coelicolam facit terra et pulvis post modicum futurus, et nisi anima mediante nunquam profuturus?

II. Si quis hoc intelligit, cui Deus donavit, qua vita vivere oportet, ut aeternus sit de mortali, sapiens de stolido, coelestis de terreno, primum sensum habeat purum quo utatur ad bene vivendum, et non (0236B)quid est, sed quid erit, videat. Id enim erit, quod non est; et per ea quae videt, ea quae non videt cogitet, et nitatur esse quod creatus est, et Dei gratiam suo advocet conamine: impossibile est enim solum per se unumquemque adipisci quod perdidit in Adam. Quid autem prodest sensum accipere, et non eo bene uti? Bene utitur ille, qui sic vivit, ut nunquam aut poeniteat, aut poenituerit: poenitentia enim sera male usum arguit, et bona conscientia vitam laudat. Quid ergo sensus purus diligere sapit? Illud certe quod diligere, et caetera omnia fecit, semperque manet, et nunquam senescit. Nihil aliud extrinsecum diligendum est secundum veri rationem, nisi aeternum, et aeterna voluntas, quae ab aeterno mirabili, ineffabili, invisibili, incomprehensibili, (0236C)omnia implente, et omnia excedente, praesente, et fugiente, inspiratur et animatur. Nihil hic sapiens diligere debet, quod nihil durat; aeterna enim illic cum aeterno, et caduca heic cum mortali sunt. Periculosum est ergo habitare inter fallentia et falsa, et non vera videre quae debes amare, et videre insuper quae fugiendo provocant, et quasi in somnio te cum eis peccare persuadent, et re odiosa tibi blanditiis rident, et jure diligenda, ac si non essent, sed subducunt.

III. Constat ergo sollicitum esse debere eum qui inter fallentes habitat, velut qui non evadet, si non eos fugerit, cauteque si bene egerit. Nos quomodo fugiemus mundum, quem diligere non debemus, qui in mundo sumus, quique ei mori docemur; et e contrario (0236D)eum intra nos quadam livida cupidine cludimus [ Forte claudimus], quem sub pedibus quasi nostris conculcare debuimus. Conculcat mundum, qui seipsum vincit, qui vitiis antequam natura, mente [ Forte tam mente], quam corpore moritur: nemo semetipsi [ Forte sibimetipsi] parcens, mundum odire potest; in se enim solo mundum aut diligit, aut odit. Nihil habet quod amet de mundo, qui corporis voluptatibus mortuus est. Tali morte moriamur, quia mors illa corporalis cunctos, ista paucos tenet. Paucorum enim sic vivere, quasi mortui [ Forte morituri] quotidie; et dum non semper fuit, nec esse potest in mundo, sed in quadam brevi medietate, debet unusquisque sic vivere, quasi quotidie moriatur, ut aeterna (0237A)tantum et coelestia, in quibus, si meruerit, aeternus et coelestis futurus sit, hujus mortis dubius, cogitet. Quae enim ante mundum fuerant, ipsa erunt et post mundum, et in perpetuum, et adhuc sunt, sed non apparent, et a nobis in tantum celata sunt, ut non liceat ea loqui hominibus: in cor enim, aut in aures hominis non ascendunt, neque intrant, neque humano visu perspici queunt (Isa. LXIV, 4; I Cor. II, 9). O quam dolenda conditio! Quae amare debuimus, sic ea nobis sequestrata et incomperta et ignota sunt, ut quandiu homines sumus, et in hoc corporis ergastulo constituti, omnino nobis impossibilia sunt videri, audiri, cogitari ea quae vera bona sunt et aeterna. Quid ergo faciemus? Vel ignota amemus, et quaeramus, ne forte in perpetuum ea ignoremus et (0237B)perdamus; sine causa enim natus est, qui illa perpetua et in perpetuum ignorabit, et illa aeterna in aeternum nesciet. O te miserum hominem! quod vides debes odire, et quod amare te convenit, ignoras. Loquens tibi tua vita, irretiris, velis, nolis; in te habes quo compediris; in te non habes quo solveris. Cavebisne te, miser, in teque ne confides, qui a te laquearis, nec a te solveris? oculos habens caecus ligaris, libensque morti duceris.

IV. O intolerabilis caecitas! o dolor incomparabilis! o infelicissima miseria! Qui favet adversariis, qui libenter se tradit persecutoribus sibi nunquam parcentibus, qui se alligantibus et morti tradentibus gaudens consentit. Quis unquam laetus ad mortem pergit? Quis ad jugulandum vel decollandum libens (0237C)ducitur? Vae tibi, humana miseria! utinam tantum jugulareris vel decollareris, et non in aeternum cruciareris. Quid te caecius, o misera humanitas! Quae sic erras videns, licet vides usque ad coelum, non ultra; citra coelum sapis, ultra coelum non sapis. Dura incomprehensibilisque ignorantia, quis tibi narrabit inenarrabilia? Infelix humanitas, quid tibi subveniet? Audi quid Sapiens dixit: Cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt. Audisti, credo, Dominum in Evangelio dicentem: Ite maledicti in ignem aeternum (Matth. XXV, 41); et propter quid, scis, itur in ignem, miser homo. Esto misericors; forte a filio perditionis te sic abstrahere poteris: ne parcas cibo, ne fragili parcas vestimento, ne tibi tua praeferas; plus te ames quam tua; plus animam, quam res (0237D)tuas: tumet enim tantum es miser, et non tuae res: plus temet amare debes quam aliena. Quid enim tuum est, praeter animam? Noli ergo animam tuam perdere pro nihilo. Ne parcas caducis, ne aeterna perdas; alienum tibi totus mundus est; qui nudus natus, nudus sepeliris [sepelieris]. O irremediabilis dementia! quid alienum caducum tanto amore diligis, ut aeternum proprium in aeternum perdas? Cogita itaque mortem, quae finem dat mundi voluntatibus [ Forte voluptatibus], et vide quo amoena divitum abiit laetitia. Luxus, jocus, libido, luxuria conticuere; et cadaver nudum, vermibus et putredine dissolvendum, limus suscepit, miserrima anima poenis aeternis (0238A)reddita. Quid hac conditione lacrymabilius? Quid hac miseria infelicius? Qui usque ad corruptionem et interitum perpetuum hujus vitae vana sectatur. Vere melior fuit unius horae patientia, quam aeterni temporis sera poenitentia. Time ergo citra coelum mortem; ultra coelum ignem aeternum; hoc quod vides, illud quod non vides, sed tamen credis ei, qui vidit. Verax enim est Dominus noster Jesus Christus, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO IV. Quod in praesenti vita laborandum, ut in futura quiescamus. I. Omnis disciplina, juxta Apostolum, in praesenti videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea vero jucundum (0238B)fructum, placidumque mercedis fenus his qui per eam exercitati sunt, reddet (Hebr. XII, 2). Quid enim revera hic sine moerore vel labore discitur intempore vel maximae stoliditatis et fragilitatis nostrae? Si vero temporalia disciplinarum genera praesentis gaudii suavitatem adimunt, quid de hac nostrae scholae disciplina sperandum est? Quae etiam disciplina disciplinarum est, quaeque aeterni temporis jucunditatem, et aeterni gaudii amoenitatem praesenti moerore comparat. Quod enim est disciplinae genus quod castigationis moerore careat? Quantum tristitiae vel moeroris in artificiis fabrilibus inest? Quantum laboris? Quantum industriae fabricantibus, vel etiam aedificantibus imminet? Quantis verberibus, quibus doloribus musicarum discentes imbuuntur? (0238C)Quantisve fatigationibus, vel quantis moeroribus medicorum discipuli vexantur? Qualibus vero inquietudinibus sapientiae amatores, vel quantis paupertatis angustiis philosophici [ An philosophi?] coarctantur? Postremo quantis periculis gubernacula appetuntur? In quibus omnibus post licet innumerabilium miseriarum labores, pacatissimus finis patienter exspectatur, cujus consideratione supra dictae calamitates, licet non sine moerore, licet cum multa amaritudine, tolerantur. Etenim si cum moerore disciplina comitatur, finis tamen ejus in laetitia agit, et labor in securitate versatur, et mirum in modum pro laetitia tristitia, pro suavitate amaritudo, pro securitate labor, pro quiete inquietudo patientissime toleratur. Licet enim ignorant, si ad (0238D)cujusque disciplinae finem perveniant, tamen vel pro incerta spe futuri gaudii praesentem moerorem sustinent, non aspernantur [ Forte sustinere non asp.], et dum laborem [ Forte laborant] non segniter, assequuntur. Quis enim eorum certus est, si vel magister illius unquam [ Forte etiam] disciplinae cujus laborem sustinet, futurus sit? Vel si hujus gaudii pro quo moerorem tolerat, particeps exsistet?

II. Quod si itaque pro temporalibus et incertis tanta et talia infatigabiliter tolerantur, quid nos pro aeternis et veris certisque sustinere debemus, quorum finis aeternus est? Etenim si incertum est apud temporalium disciplinarum appetitores, quanto tempore adepta disciplina frui eis licebit; nulla tamen segnitia (0239A)eam sequendi [ An assequendi?] dissolvuntur; et sic dupliciter nobis dubii pertinaciores sunt: quia si ad disciplinae finem perveniant, ut dixi, incerti, pro vitae scilicet incerto et sensus stoliditate; nihilominus adepta disciplina denuo dubitant, quam longe eadem utantur: quanto enim incerti de profectu, tanto certi de amittenda in brevi disciplina sunt. Temporalia ergo, ut diximus, studia, et defectiva ingenia, moerores ac tristitias, angustias ac labores, pericula ac peregrinationes, injurias ac fatigationes, cum quidem apud illos constat incerta esse et fragilia haec pro quibus tantae calamitates sustentantur, tolerant nostrae scholae disciplina si tribulationes habeat, si molestias, si moerores, si amaritudines habeat, mirabitur, fugienda putabitur? Nonne sine disciplina (0239B)aliqua perfecta magistratio, ut aliqua malitia [ Leg. videtur militia] acquiri impossibile est? Aut disciplina sine amaritudine adipisci queat? Cum haec ergo ita se habeant, praeparemus animum, non ad laetitiam, non ad securitatem, ut Sapiens (Eccli. II, 1) ait, sed ad tentationes et tribulationes, ad tristitias atque labores. Christus tribulatus est, injuriatus, contumeliatus, passus est; tu in terra securitatem putas? Vide et intellige quam difficile est vinci [ Forte vincere] saeculum, dum non aliter, nisi Christi morte sanctus de eo liberatur: Si vix justus sic salvatur, peccator et impius ubi parebit (I Petr. IV, 18)? Audi Dominum dicentem discipulis: In mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33). Et iterum: Vos autem flebitis et lugebitis, mundus autem gaudebit, et vos (0239C)tristes eritis (Ibid., 20)


III. Vide moerorem disciplinae nostrae; intellige quod non de laetitia ad laetitiam, neque de securitate ad securitatem, sed de luctu ad laetitiam, ac de tribulatione ad securitatem transitur. Patienter ergo tolerandus est brevis moeror, ut aeterna acquiratur laetitia; et leve tribulationis nostrae cum alacritate sustinendum est, ut aeternam immensae gloriae vitam apprehendamus. Si enim pro caducis rebus haec (ut diximus persaepe) accidunt et non vincunt, quid nos regnorum coelestium negotiatores fatigabit, aut vincet? Nullis laetis vel tristibus, blandis vel amicis cedere debemus: utrisque enim mundus plenus est, et utraque dux belli nostri vincit. Et videamus quam periculose immundus cedit his quibus mundus et (0239D)immaculatus non cessit: cum Christo respiciamus mundi honores, et diaboli regna cum omni gloria eorum. Quidquid diaboli est dedignemur accipere, eique brevis laetitiae regi dicamus: Tua sint tecum in perditione (Act. VIII, 20): tristes simus usque ad mortem cum Christo, ut tristitia nostra in gaudium convertatur. Rideat mundus cum diabolo: absit a nobis eorum laetitia: si volumus gaudere nunc, ex parte gaudeamus in spe, verum gaudium postea habituri in re; tristes pro peccatis nostris, laeti propter spem vitae aeternae; tristes propter Christi absentiam, exsultantes similiter, quia legimus: Videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Licet enim praesentium miseriarum (0240A)moeroribus repleamur, licet peccatorum nostrorum frequentia tristemur; victoria tamen utrorumque liberalis laetitia et nobile gaudium est: et licet pro tempore peregrinemur a Domino, ut pro brevis temporis bello in aeternum coronemur; nimium tristes esse non debemus, scientes mox esse ad Deum nos ituros, et cum eo semper mansuros: ad hoc enim nos creavit, ut cum eo semper regnantes in saecula saeculorum, laudemus, et gratias ei agere perseveremus. Haec ergo scientes nullis laboribus, nullis tribulationibus deficiamus, nullis moeroribus vincamur, nullis bellis fatigemur, nullis disciplinarum anxietatibus destituamur, nullis rursum deliciis dissolvamur, nullis blanditiis decipiamur, et, ut Apostoli voce dicamus (Rom. VIII, 38, 39), nullus (0240B)nos, nihil nos a Christi charitate separet; nulla tribulatio, nulla angustia, nulla persecutio, nulla fames, nulla nuditas, nullum periculum, nulla vel mors gladii, ignis, crucis, necis; nihil triste, nihil suave, nihil durum, nihil blandum, nihil mundi verorum [ Forte vanorum] nos a Christo separet, ut ei hic et in aeterna saecula haereamus saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO V. Quod praesens vita non sit dicenda vita, sed via. I. O tu, vita, quantos decepisti, quantos seduxisti, quantos excaecasti! quae dum fugis, nihil es, dum videris, umbra es; dum exaltaris, fumus es; quae quotidie fugis, et quotidie venis; veniendo fugis, quae fugiendo venis; dissimilis eventu, similis ortu; dissimilis (0240C)luxu; similis fluxu; dulcis stultis, amara sapientibus. Qui te amant, non te sciunt; et qui te contemnunt, ipsi te intelligunt. Ergo non es verax, sed fallax: te ostendis tanquam veram, te reducis tanquam fallacem. Quid ergo es, humana vita? Via es mortalium, et non vita; a peccato incipiens usque ad mortem; vera enim esses si te peccatum primae transgressionis humanae non interrupi set, et tunc cassabunda et mortalis devenisti, cum omnes tuos viatores morti assignasti. Via ergo es ad vitam, et non vita: vera enim non es; via, sed non plana, aliis longa, aliis brevis, aliis lata, aliis angusta, aliis laeta; aliis tristis, omnibus similiter festinans, et irrevocabilis. Via es, inquam, via es, sed non omnibus manifesta es: multi enim te vident; et pauci te (0240D)viam esse intelligunt. Sic enim subtilis es et sic seductrix, ut paucorum sit te scire viam. Interroganda ergo es, et non credenda, nec vendicanda; transeunda, non habitanda, misera humana vita: nullus enim in via habitat, sed ambulat; ut qui ambulant in via, habitent in patria.

II. Quare ergo tu, mortalis vita, habitaris, diligeris, vindicaris? Diligeris, vindicaris a stultis et a perditis, contemneris a sensatis, caveris a salvandis. Timenda itaque es, humana vita, et multum cavenda, quae sic fugitiva es, sic lubrica, sic periculosa, sic brevis, sic incerta, ut quasi umbra, aut imago, aut nubes, aut nihil, aut inane dissolveris. Dum ergo (0241A)nihil es, o mortalis vita, sive imago, fugitiva ut avis, ut nubes incerta, et fragilis ut umbra, ut somnium, sic per te iter agendum est, tam sollicite, tam caute, tam expedite, ut viatorum more ad veram patriam omnibus intelligentibus festinandum sit. De transacto securus, de eo quod restat sollicitus: nihil enim tibi prodest ascendere, quod ascenderis, nisi quod restat, evaseris: via enim et ascensus quidam putanda est via [ Forte vita] haec. Ne quaeramus in via quod in patria futurum est: labor enim et fatigatio in itinere versatur, in patria requies et securitas paratur. Cavendum est itaque nobis, ne forte per viam securi simus, et ad veram nostram patriam non perveniamus. Sunt enim revera nonnulli in hoc itinere desides, securi, lividi, ut non tam in via, (0241B)quam in patria esse videantur: et non tam voluntarii, quam inviti eunt ad patriam, nimirum jam perditam. Hic enim in via praeusi sunt patria, et de brevi vita aeternam mortem mercati sunt. Infelices de frustrato commercio laeti sunt, aliena caduca dilexerunt, et propria aeterna neglexerunt. Quapropter quamvis sint laeta, quamvis blanda, quamvis sint speciosa, aliena terrena devitemus, ut propria aeterna non perdamus: fideles in alienis inveniamur, ut in propriis ac nostris haeredes efficiamur, donante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO VI. Praesentem vitam similem esse umbrae.

I. Donante Domino de humana vita diximus, quod (0241C)viae similitudo est, in qua unusquisque iter ad aeterna agens de alienis cupiditatibus securus, quasi viatici tantum paupertate contentus esse debeat, ut nullis haerens illecebris terrena cuncta sibi esse aliena intelligat. Nunc umbram esse eamdem, ut jam ante diximus, ostendamus vitam. Non tibi videtur umbra esse et imago vita hominis super terram? quae sic dubia, quandiu sit et incerta, ut res umbrae aequetur. Vides enim et non vides; ipsa, nec ipsa, dicamus: quod fuit, non vides; quod erit, nec ipsum videre potes. Vides tantum quod est, quod diu stat: tolle quod es [ Forte quod est], nihil vides; sic est invisa ac si non esset: ergo umbram videt unusquisque vitam suam, et a mane usque ad vesperam, quasi in quodam speculo vanitatem suae vitae circumspicit. (0241D)Sed quaelibet alia similia tantum in somnis videt: similiter enim falsa pro veris speculatur, et pro veri imagine vanis includitur. Quid enim, rogo, interest quod hesterno vidisti, ac nocte somniatur? Nonne hodie similiter vana esse tibi videntur? Etenim utique me non plus satiant pro veris quae videndo fugiunt, quam quae somnianda includunt: utraque enim vana esse invenio. Quod enim sum, non fui, et non ero, et unaquaque hora aliud sum, et nunquam sto. Semper enim curro a die nativitatis usque ad diem mortis, et per singulos dies vitae meae mutor; et (0242A)quaecunque mutantur, vel quomodo mutantur, non video; et totam simul in uno vitam meam nunquam videre possum; et quod heri fui, hodie non sum; sic quod hodie sum, cras non ero; et sic semper mobilis et mutabundus per caetera vitae meae spatia ero, ut de momento in momentum, de momentis in horas, de horis in dies, cum incertis aetatis meae spatiis concurram ad mortem, ut ibi videam certa et vera, et tota simul in uno, quod hic mihi impossibile est.

II. O me miserum! si ibi vitam non videro, quam nunquam veram video; veram enim esse ibi eam necesse est, ubi aeternitas agit. Fuge ergo, fuge, o tu, vitae mortalis umbra; fuge tu nos, et nos te: tu fuge ut facis; semper enim fugis, ut cito vera vita veniat: (0242B)nos te, ne nos decipias, fugiamus: tardos enim blandis decipere soles impedimentis. Fuge, inquam, et festina quae multos seduxisti, et nos seducere instas, et alios post nos deduces, et morti assignabis. O quam caeca es tu, quam seducens, incerta vita! me exspectas, ut rapias; me provocas, ut suadeas; me rogas, ut seducas; me suades, ut decipias. Quis tam insipiens est, ut te credat, quae decipis amantes, et seducis credentes? Qui enim te diligunt, decepti sunt; et qui te credunt, seducti sunt: qui autem te negligunt, ditati sunt; et qui te fugiunt, salvati sunt. Deum quaerunt, qui te contemnunt. Fugiamus itaque nos te, antequam tu nos: et quia sic mortalis, brevis, caduca, incerta, instabilis, mobilis, mutabilis, convertibilis es; nos Dei et vitae (0242C)aeternae amatores et negotiatores potius, quam tui nos habeamur, et te fluentem et fugientem fugiamus, ne nos cum tuis amatoribus vindices. Fugiendum est enim nobis quod fugit, et sic in eo vivendum est, quasi quotidie moriendum esset. Quid enim interest nobis hodie, sive cras mori? Dum enim mori nobis necesse est, sic nobis est mors consideranda, quasi jam diu praeteriret; et dum nihil durat ante mortem, festinandum est ad mortem, ut possimus vera aeterna videre post mortem. Quamobrem non tardandum est, sed festinandum est de umbra imaginatae vitae, ad veritatem verae vitae. Et quia alia via vitae carnalis, alia via profectus spiritualis; currat animus profectibus, sicut vita cursibus, et ita animi augeatur maturitas, ut aetatis plenitudo; et sicut vitae circuli (0242D)minuuntur, sic vitiorum numerus decrescat, ut cum saeculo sua relinquamus, et nihil de ejus moribus nobiscum feramus ad Dominum, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO VII. De caecitate hominis, qui neglecto spiritu inservit corpori. I. O te caecam insaniam! o te caecam foveam, humanam voluntatem, quae accepta celas, et data non reddis! frustra placaris, quae ingrata pasceris frustra (0243A)voras, quae sic opportuna sensum [ Forte censum] tuae voracitatis exigas. O protusata, sanguisuga impatiens, immitis saturata, blanda jejuna, vorax, inverecunda, edax, quid habes recti? quid honesti? nihil. Quae frustrata quaeris, quae vituperata iteras, quae turpia ornas, quare te ipsam non consideras? o misera humanitas, intus putrida, felle, humore, liquore, sanguine, flegmate plena: foris vero pellem lavatam [ Forte lavata], sed nunquam tamen mundatam [ Forte mundata]; semper enim de intimo immunditiae coeno coinquinaris, pollueris: licet quotidie lavaris, quotidie violaris. O pullatam pellem! frustra lavaris, quae natura immunda es. O inversam caecitatem! quod lavas, quod ornas, natura, putredo: quod autem violas et polluis, natura, nitor. (0243B)Quid munda coinquinas, et immunda lavas, quae animam corrumpis et corpus ornas? Satisne te diligis, an satis te ignoras? Si enim te scis, quare horrida et immunda flegmatis et stercoris domicilia diligis? Si videris in vestimento tuo immunditiam, si flegmata horrescis, et aspectum retro torques, et te in tuis vestimentis immundum sterquilinium, et olidum ac putridum volutabrum non fugis, non detestaris? Non vides quid tua fistulata pellis per sua foramina foveat? pudet referre, quod amare non pudet. Quare horrida non horrescimus? quare pudenda non detestamur? quare fetida non fugimus? Nonne quia non sapimus, et quia mundi non sumus? Ideo immundus immunda quaerit, et turpia turpis, et inhonesta inhonestus; et quia caeci, inhonesti sumus, (0243C)idcirco nulla verecunda declinamus. Si enim caeci non sumus, quare nosmetipsos primam nostram immunditiam non despicimus? quare nos vel nostram verecundiam, vel nostram turpitudinem non contemnimus? Nonne turpia esse honesta tibi non videntur? quae crebris lamentis et ornatibus variis indigent, et ingrata suis non satiantur impendiis, et satiata non juvant futuris, et transacta voluntas praesentem non satiat, nec futuram repellit.

II. In vanum ergo laborat qui talia pascit, et in ventum seminat, qui vanae voluntati huic servit, ubi expensum non expedit servitium. Esuriant itaque ista, quae sic ingrata, sic molesta sunt, ut semper esurire videantur. Qui ista pascunt, se ipsos decipiunt. O inhonesta servitus, qua carne fruitur [ Forte carni (0243D)servitur]! o dura! o inexorabilis! o fera, licet domestica dominatio! quae quotidie solvitur et quotidie exigitur; sub die vadit et venit; saturata exit, esuriens redit. Vae his qui hic pascuntur, ubi fames dominatur, nec divitiis vincitur, et dum haec solvuntur, alia exiguntur. Redde enim prima, secunda cogeris exsolvere; gulam pasce, libidinem exigeris. Cum Susanna ergo clamandum est: Angustiae mihi undique (Dan. XIII, 22). Et cum Paulo ejulandum est et dicendum est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Si necessaria solvas, non necessaria reddere cogeris. Si ergo miser homo secunda reddere times, prima nega si (0244A)potes; si non, parce redde, avare exsolve; nihil nisi invitus exsolvas; nihil libenter dones. Sed non potes; video, quod pejus et gravius est, quia exactores diligis. Et amicus est tibi inimicus tuus. Quid dicam, nescio, quid suadeam, ignoro. Unum dicam quod scio: qui hic pascitur, hic saturatur, hic jucundatur, hic ridet, hic inebriatur, hic ludit, illic esuriet, illic sitiet, illic lugebit, illic lamentabit, illic ululabit, sicut Dominus dixit: Vae his qui rident, quia ipsi lugebunt; et: Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Luc. VI, 25). Duo enim tempora succedunt, et duae vitae, et duo saecula sunt: una vita brevis, et altera longa; et qui in una esurit, in alia pascetur; qui vero hic vorat, saturatur, consolatur in una; in altera esuriet et sitiet juxta illud Isaiae: (0244B)Propter hoc dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt et bibent; vos autem esurietis et sitietis (Isa. LXV, 13). Et post pauca: Ecce, qui serviunt mihi, exsultabunt in jucunditate; vos autem propter dolorem cordis clamabitis, et prae contritione spiritus ululabitis (Ibid., 14). Cum haec ergo ita sint, percendum est divitiis, et brevi voluntati [ Forte voluptati] minime serviendum, ne pascamur ad esuriem, ne forte satiemur ad famem, et bibamus ad sitim: videmus enim aut hic, aut illic, unum e duobus necesse experiri. Quamobrem si saturemur, si bibamus, o nos miseri! ex parte, non ex toto hic comedamus, necessaria, non suavia; cum paupere manducemus, cum paupere bibamus, cum paupere participemus, ut vel sic cum paupere illic participare mereamur, (0244C)ubi saturabuntur qui hic pro Christo esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Quorum enim regnum coelorum (Ibid., 3) est, nisi pauperum, qui animis humiles, et divitiis pauperes pro Christo sunt? cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO VIII. Quod ad coelestem patriam, viae praesentis finem, festinandum sit. I. Ecce nunc de fine vitae dicendum est: jam enim diximus viam esse humanam vitam, et quam sit dubia et incerta, et non esse quod est, umbrae similitudine monstravimus: similiter, quam improvisa et quam caeca est ante diximus, de fine vero vitae nostrae, Spiritu sancto nos adjuvante, noster sermo producendus est. Viatorum est festinare ad (0244D)patriam: eorum similiter est in via sollicitudo, in patria securitas. Festinemus ergo ad patriam, qui in via sumus; tota enim vita nostra, quasi iter unius diei est. Primum nobis est, nihil hic amare; sed sursum amemus, sursum desideremus, sursum sapiamus, sursum quaeramus patriam: ibi enim, ubi [ Forte ibi] Pater est. Patriam ergo non habemus in terra, quia Pater noster in coelis est (Matth. VI, 9). Etenim si potestatis virtute, et deitatis magnitudine ubique est, quam mare profundior, terra stabilior, mundo latior, aere purior, coelo altior, sole clarior est (Job. XI, 8, 9); in coelis tamen manifeste est, in quibus panis angelorum est, qui ut (0245A)domestici beatam coeli primi regiam incolunt, et Dei fruuntur conspectu. Sed quia inconspicabilis Dei natura [ Forte naturam] sinceram natura infirmior ferre non poterat; ideo Deus pius, intra quem omnia, et extra quem nihil, primam regionem cognitionis suae quam primo coelo inclusit (quod aquis elevatis temperavit) supernis virtutibus deputavit: nisi enim illa primi coeli natura supra dictis aquis temperaretur, superni Dei accensa virtute, nequaquam ab inferioribus esset patienda naturis; ac sic omnibus ubique praesens, inconspicabilis Deus est. Plus enim est, quam totus conspici queat, et plus omnibus, qui omnia ex nihilo creavit; et ideo cum videtur, invisibilis est, quia quis sit et quantus sit, sibi soli notus est. Pulsemus tamen illum, quia unicuique pro merito (0245B)puritatis notus adest, invisibilis licet, inaestimabilis licet, Deus Trinitas. Pulsemus, inquam, vel hinc, vel illuc familiarius, vel intremus, vel manifestius intelligamus, et nos in via cantantes dicamus: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3); et: Post te adhaesit anima mea (Psalm. LXII, 9); et: Trahe me post te (Cant. I, 3); ut cum his canticis mundum festinanter transeamus, ac de supernis gubernati, praesentia negligamus, et de coelestibus semper cogitantes, terrena despiciamus: nisi enim coelestibus desideriis impatientibus inhiemus, terrenis necesse est haerebimus.

II. Occupemus itaque nos divinis, ne forte humanis; et quasi peregrini semper patriam suspiremus, semper patriam desideremus; finis enim viae semper (0245C)viatoribus optabilis et desiderabilis est: et ideo quia sumus mundi viatores et peregrini, de fine viae, id est, vitae nostrae semper cogitemus; viae enim finis nostrae, patria nostra est. Sed ibi omnes saeculi iterantes [ Forte itinerantes] pro meritis diversa sortiuntur; et boni viatores in patria requiescunt: mali vero de ea peribunt; multi enim patriam veram perdunt, quia plus viam diligunt. Non plus viam nos, quam patriam diligamus, ne aeternam patriam perdamus; talem enim habemus patriam, quam amare debemus. Duret igitur apud nos ista definitio, ut hic vivamus in via; ut viatores, ut peregrini, ut hospites mundi, nullis haerentes cupiditatibus, nullis terrenis inhiantes desideriis, sed coelestibus et spiritualibus formis animos nostros repleamus, virtute et (0245D)opere psallentes: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei? Sitivit enim anima mea Deum fortem vivum (Psalm. XLI, 3); et: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psalm. CXLII, 6); et cum Paulo dicentes: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23), sciamus nos licet peregrinos a Domino quandiu sumus in corpore (II Cor. V, 6-8), praesentes tamen esse oculis Dei. Quapropter omni ignavia calcata, et omni deposito tepore, nitamur ei qui ubique praesens est, placere, ut cum bona conscientia et via hujus saeculi ad beatam patriam nostri Patris aeternam, et aeterni transire feliciter possimus, de praesentibus ad absentia, de tristibus ad laeta, de caducis ad aeterna, de terrenis ad coelestia, de regione mortis ad regionem (0246A)vivorum, ubi facie ad faciem coelestia videmus, et Regem regum recto regimine regna regentem Dominum nostrum Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO IX. De extremo judicio. I. Adhuc de fine dicamus, fratres charissimi: finis enim viae nostrae, ut diximus, nostra patria est. Sed quia alii hic patriam possidentes, illic finem viae in patria non habebunt; sed de via in viam vadunt, id est, de poena in poenam animo remordente mutabuntur, et requiem non habebunt; ideo viae, id est, vitae illorum finis patria non est, sed poena; non est requies, sed inquietudo. Justorum autem vitae finis est vita aeterna, requies, pax perennis, patria coelestis, aeternitas beata, (0246B)laetitia infinita. Diversus itaque finis viae humanae vitae est; quia licet fragilitate et volubilitate lubrica, ac incerta fugacitate via vitae humanae similis, studiis tamen ac profectibus dissimilis est. Sed dissimilem vitam hic sors similis premit, et incerti itineris incursus manifestat: similiter enim omnes nascuntur, crescunt, decrescunt, infirmantur, tribulantur, moriuntur; sed quando ad finem veniunt, ibi discernuntur, et quos similis incursus fatigavit, dissimilis ordo segregavit: ibi enim vera probatio et diligens examinatio similis miseriae erit, qua omnes viatores viae, quam mortales similiter terrae premunt. Illic enim, ut Apostolus ait: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13). Videte ordinem miseriae humanae vitae de terra, super terram, in terram, (0246C)a terra in ignem, de igne in judicium, de judicio aut in gehennam, aut in vitam: de terra enim creatus es, terram calcas, in terram ibis, a terra surges, in igne probaberis, judicium exspectabis, aeternum autem post haec supplicium aut regnum possidebis; quia illic oportet nos, ut ait Apostolus, manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10); quam rem etiam Dominus in Evangelio denuntiat: Filius hominis venturus est in gloria sua, et tunc reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Expavescite, quaeso, dictorum pondus, et cum timore et tremore suspecta semper mente illum tremendum divini judicii adventum indesinenter cogitate, ubi ante illud tribunal Christi (0246D)judicis horrificum, uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit, et propria uniuscujusque corporis, sive bonum, sive malum, quisque ut gessit referet; et ubi Filius hominis veniens unicuique secundum opera sua reddet.

II. Satis tremenda sententia est, fratres, quia non dixit, secundum misericordiam suam, sed secundum opera sua unicuique reddet: hic enim misericors, illic justus judex. Idcirco timendum est, tremendum nobis est multum, qui haec legimus et audimus, charissimi, quando Deo praedicante cognoscimus, juxta opera sua unicuique reddendum esse. Quid durius dicere potuit? quid spei reliquit humanae? quis enim potest per ignem justificari et Judicis misericordia (0247A)non egere, qui in corpore peccati habitat? Quis, rogo, humani generis carnem gestans, haec non timeat, quibus nos omnes manifestandos et quodammodo assignandos esse ante tribunal Christi, et ibi opera nostra per ignem probanda praedicatur? Cum dolore pro perditis dicendum est: Ut quid limus sensum accipit? quare sensus factus est de pulvere? qui de terra creati, paululum super eam stantes, in eamdem paulo post intraturi, eadem nos iterum, jussu Dei, reddente ac projiciente, novissime per ignem probabimur, ut quadam arte terram et lutum ignis dissolvat; et si quid auri aut argenti habuerit, aut caeterorum terrae utilium paracarassimo [paracaximo] liquefacto demonstret. Mortuorum ergo animorum est et desperabilium ista non timere: (0247B)nam cuivis vel semel haec audire, cautelae sufficere debuit. Quapropter nihil nobis utilius sciamus, quam ut omnibus diebus vitae nostrae vitam ancipitem retractantes, nosmetipsos quotidie discutiamus; et verborum cogitatuumque nostrorum rationem agentes, et humanam vitam perhorrescentes, hunc supra dictum istius viae, id est vitae nostrae finem, cunctis spretis mundi hujus voluptatibus, sine intermissione cogitemus. Videmus vitam, sed umbram et imaginem fugientem et fallentem advertimus. Ne ergo nos fallax et seductrix, brevis et temporalis, caduca et fragilis, amara ac tristis vita decipiat; de vera et aeterna semper cogitemus, quae post mortem immortales justos habitura sit. Vide vicissitudinem rerum: vita ante mortem, et post (0247C)mortem vita: justus prius duas possidet, et peccator impius unam infeliciter habuit, alteram felicem perdidit: post brevem enim vitam, de morte in mortem vadit in interitum, de quo Dei pii bonitas nos dignetur eripere per Dominum nostrum Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO X. De terribili venturi Judicis ira declinanda. I. Multum nobis de fine, fratres charissimi, timorem Dominus in superioribus per Evangelium et Paulum incussit. Quod nobis post haec tam tremenda divini canonis testimonia refugium est? quibus lacrymis, quantis suspiriis opus est? qualibus compunctionibus durum et lapideum cor conterendum est, (0247D)ut iram Judicis tantam effugere possimus? quam universitatis creator Deus ac Dominus noster per se ac Apostolum prophetasque minatur, qui easdem minas non tacent dicendo: Ecce dies Domini venit, ardens ut clibanus, et exuret eos: et erunt omnes alienigenae et omnes qui faciunt iniquitatem, ut stipula; et incendet eos dies illa quae venit, dicit Dominus omnipotens; et non relinquet radix et germen (Malach. IV, 1). Similiter et alius dicit propheta: Ecce venit Dominus omnipotens: et quis sustinebit diem adventus ejus? Aut quis supportabit conspectum ejus? Quia ipse ingredietur ut ignis conflatorii (Malach. III, 1, 2). Sed et Isaias dicit: Ecce dies Domini veniet insanabilis, dies irae et furoris, dies nubis et nebulae (Sophon. I, 15). Et paulo post: Coelum enim quatietur, et terra movebitur (0248A)a fundamentis suis, propter furorem irae Domini sabaoth in die, qua supervenerit furor ejus (Isa. XIII, 13). Et iterum dicit: Movebuntur fundamenta terrae, perturbatione perturbabitur terra, stupore stupebit terra, inclinatione inclinabitur terra, et commotione commovebitur terra: sicut ebrius et crapulatus excutietur (Isa. XXIV, 19, 20). Asaph quoque similia loquitur: Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit: ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Et David consona huic loquitur dicens: Ignis ante ipsum ardebit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3).

II. Post haec, inquam, tam tremenda Veteris et Novi Testamenti praeconia, quibus heri et hodie pauca commemoravimus; qua satisfactione iram tanti (0248B)Judicis evadere possimus, videamus. Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi meminisse debemus dicentis: Qui vult animam suam salvam facere, perdet eam: nam qui perdiderit animam suam propter me, inveniet illam (Matth. XVI, 25). Perdendum ergo est libenter quidquid diligimus praeter Christum, pro Christo: vita primum qua corpus animae societate vivificatur, si ita necesse sit, pro Christo martyrizantibus prodatur; aut si talis beatitudinis desit occasio, non tamen voluntatum deerit mortificatio; ut qui vivit, non sibi vivat, sed ei qui pro ipso mortuus est (II Cor. V, 15). Vivamus ergo ei, qui cum moritur pro nobis, vita est; nosque nobis moriamur, ut Christo vivamus: ei enim vivere non possumus, nisi nobis ante, hoc est, nostris voluntatibus, moriamur. (0248C)Christi simus, non nostri: Non enim sumus nostri, empti enim sumus pretio magno (I Cor. VI, 19, 20), et vere magno, quando Dominus pro servo, Rex pro ministro, Deus pro homine datur. Quid debemus nos reddere, si creator universitatis immerito pro nobis impiis (creatura tamen sua) mortuus est? Putasne non debeas mori peccato? certe debes. Moriamur ergo, moriamur pro vita, quia vita moritur pro mortuis, ut cum Paulo dicere possimus: Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20), ille qui pro me mortuus est: electorum enim est ista vox. Nullus autem potest sibimet mori, nisi Christus in illo vivat: si autem Christus in illo sit, sibimet vivere non potest. Vive in Christo, ut Christus in te.(0248D) III. Sed quaeris quomodo sensus vivat in illo, ut te doceat tibimet mori et Christo vivere: vel, ut verius dicendum est, tibi vivere: qui enim moritur pro Christo, ipse vivit; et qui sibi vivit, moritur. Mortalis est enim, si voluntatibus suis vivit juxta illud Apostoli: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini (Rom. VIII, 13). Videtis ergo, charissimi, quia in alienis habitamus, dum vel vita nostra non est nostra: et non nobis vivere debemus; et grandis violentia est, per laborem quaerere, et per studium habere, quod natura vitiata non servaverit. Sed tamen arbitrii electionem, amissa licet beatitudine, non amisit. Inde nunc per vim et violentiam regnum rapimus coelorum, et illud quodammodo quasi inter medias hostium manus e medio agonis campo, et seu (0249A)certaminis sanguineo solo, abstrahimur, dum non solum ab adversariis, sed a nobis ipsis durius impugnamur dum unusquisque male seipsum diligit, et in eo quo diligit, seipsum nocet: ille enim bene diligit, qui seipsum salubriter odit, hoc est, affligit; qui vero suis adversariis consentit, non recte se diligere dicitur. Grandis ergo miseria est, qui seipsum nocens non sentit. Cum enim ipse sibi homo contrarius est, non est omnium sic illum pacare, ut vere qui seipsum diligat. Pugnandum ergo hic est et certandum cum vitiis nostris, ut alibi coronemur. Tempus enim hoc, tempus belli est; ideo enim nemo putet securitatem in bello, quia nullus dormit in bello, et nullus securus ingreditur aciem. Acies itaque nobis dirigenda est contra omne vitiosum, voluptuosum, (0249B)male blandum. Sufficit autem pugnantibus adversarios vincere: si teipsum viceris, omnium victor es; si vero tui victor proprius est tibi mortuus, Deo vivus comprobaris; quando autem mortuum audis, qua audacia intraturus ad judicium Christi, suae causae advocatum et sui desiderii suggestorem, et sui contemptus ultorem, unusquisque pro Christo martyrizans se ipsum facit. Si enim vere Christi crucem assumpsisset, nihil ei horum licere animadverteret, quia et Christus in hoc exemplum dedit, ut nullus quod suum est quaerat, dicendo: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39), et: Descendi non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38). IV. Se unusquisque consideret, ne liber et vivus (0249C)in loco servi et crucifixi inveniatur; et unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat apud Deum, et sicut Apostolus dixit: Sive liber, sive subjectus (I Cor. XII, 13) sub jugo humilitatis, quasi servi in Christo sint. Contra se ergo unusquisque nostrum, charissimi, veniat: nam si non contra nosmetipsos, sed contra fratres vivamus, et si loquamur ut libet, non est vera, sed falsa religio nostra. Nihil itaque liberum in servis Christi esse debet, et nihil altum in Christi esse humilitate oportet. Non simus ergo superbi, non simus protervi, non liberi; sed simus humiles, lenes, affabiles, communes, ut Rex humilis, alius tamen, in nobis Christus regnet. Sed ut hanc salubrem mortem quadam spei suavitate diligamus, finem ejus audiamus. Quis enim revera felicior est illo cujus mors (0249D)vita est, cujus vita Christus est, et Salvator merces est; cui coelum humiliatur et paradisus patet; cui terra coelestis, et infernus clusus est; cui janua aperitur et vita non finitur; cui Deus Pater, et angelus minister; qui de brevi longum, de misero beatum, de caduco aeternum, de tristi laetum, de humili excelsum, de terra coelum, de mortali Deum, felici commercio acquirit? Si itaque praesentia despiciamus et futura solummodo quaeramus, haec omnia supra dicta in melius commutamus. Sed si (quod absit) potiora inferioribus postponamus, utraque sine dubio perdemus. Quamobrem si cum Jesu vitam quaeramus, ut mortificationem ejus ante in nobis habeamus; (0250A)quod nobis Deus Christus praestare dignetur, qui cum Patre semper et Spiritu sancto est unus Deus in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO XI. De dilectione Dei et proximi. I. Moyses in lege scripsit: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 26). Considerate, quaeso, dicti hujus dignitatem. Deus omnipotens, invisibilis, incomprehensibilis, inenarrabilis, inaestimabilis, de limo hominem fingens, imaginis suae dignitate nobilitavit. Quid homini ad Deum? Quid limoso [ Forte limo], et spiritui? Deus enim spiritus est (Joan. IV, 24). Grandis dignatio, quod Deus suae aeternitatis imaginem, et morum suorum similitudinem homini donavit. Magna dignitas homini Dei (0250B)similitudo, si conservetur; sed grandis iterum damnatio, Dei imaginis violatio. Quod enim homo accipit de flatu Dei, si in contrarium depravaverit usum, et beneficium naturae contaminaverit; tunc Dei similitudinem corrumpit, et quantum in se est delet: si autem animae insitis virtutibus usus fuerit in rectum, tunc Deo erit similis. Quascunque ergo Deus in nobis in prima nostra conditione virtutes seminavit, ipsas ei reddere nos praeceptis docuit. Hoc est primum: Diligere ex toto corde Deum nostrum (Matth. XXII, 37; Marc. XII, 30), quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10) ab initio et antequam essemus. Dei enim dilectio, imaginis ejus renovatio. Deum autem diligit qui ejus mandata custodit; dixit enim: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV, 15); hoc est mandatum (0250C)ejus, dilectio invicem, juxta illud: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, sicut et ego dilexi vos (Joan. XIII, 34). Dilectio autem vera non verbo est tantum, sed opere et veritate (I Joan. III, 28). Reddamus itaque Deo nostro, Patri nostro, suam imaginem inviolatam in sanctitate, quia ille sanctus est, juxta illud: Sancti estote, quia ego sanctus sum (Lev. XI, 44; I Petr. I, 16): in charitate, quia charitas est, juxta illud Joannis: Deus charitas est (I Joan. IV, 8): in pietate et veritate, quia ille pius et verax est. II. Ne simus alienae imaginis pictores: tyrannicae enim imaginis pictor est, qui ferus est, qui iracundus est, qui superbus est. Sicut enim falsa scientia legitur, sic falsa etiam imago umbrata deprehenditur. (0250D)Divisa est enim veritas a falsitate, justitia ab iniquitate, charitas a malignitate, diligentia a securitate, aequitas a pravitate, dilectio a simulatione: et utraque imagines quasdam in nobis pingunt, sibi invicem contrarias. Pietas enim et impietas, pax et discordia contraria sibi sunt. Ne forte itaque nobis tyrannicas introducamus imagines, Christus in nobis pingat suam imaginem, qui pinxit dicendo: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Sed quid prodest quod scimus quia pax bona est, si non bene servetur? Solet enim optimum quodque fragilissimum fieri; et pretiosa quaeque majori cautela et diligentiori custodia indigent: nimium (0251A)enim fragile est, quod levi sermone perditur, et minima fratris laesione deperit. Nullum enim laedis, quando ei adularis; et nulli blandiris, quando eum despicis. Dic enim Fatue (Matth. V, 22), et pacem violasti, et reus factus es gehennae. Cavendum est itaque dilectionem fraternam studentibus complere, loqui ut libet, et pro animi motu linguam movere; dum non solum de injuriosis, sed etiam de otiosis sermonibus rationem reddemus (Matth. XII, 36). Quapropter studendum est in multis sermonibus non immorari, sed necessaria quaeque loqui. Nihil enim suavius hominibus, quam aliena loqui et aliena curare, et otiosa passim verba proferre, et de absentibus detrahere; et ideo qui non possunt dicere: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut possim sustinere (0251B)eum qui lassus est, verbo (Isa. L, 4), taceant, et si quid dicant, pacificum sit. Quamvis enim sapiens, minus paucis offendit sermonibus, quam multis: quando enim unusquisque mentitur, maledicit, detrahit, seipsum proprio mucrone jugulat. Quid autem aliud nobis inimici optassent, nisi ut nostris armis propriis succumberemus? Noli detrahere, ait Scriptura, ne eradiceris (Psalm. XXXVI, 8, 9). Vide quid laboratur in operibus impietatis: habitatio et plantatio, quam vix magnis ac divinis laboribus plantamus, uno detractionis verbo eradicatur; et quod longo labore vix queat stabiliri, unius sermonis impetu subruitur. Caveat ergo unusquisque, ne sua radix de terra viventium eradicetur pro odii detractione. Nullus enim unquam detrahit ei, quem (0251C)diligit; detractio enim, odii primogenitus est, et ideo talis patris filius merito eradicandus erit. III. Periculosa habitatio, charissimi, in qua ista non vitantur. Si enim, ut ait Apostolus, invicem invidetis et invicem mordetis, invicem detrahitis, dico, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V, 15). Si enim qui non diligit, in morte est (I Joan. III, 14), ubi erit qui detrahit? Lacrymis in his opus magis, quam verbis est. Quid enim diligentius, quidve abundantius lex Dei mandavit, quam dilectionem? Et raro invenis quemquam sic facientem. Quid dicemus pro excusatione? Nunquid possumus dicere: laboriosum est? durum est? Non est labor dilectio: plus suave est, plus medicale est, plus salubre est cordi dilectio. Si enim vitiis languidum non fuerit cor, ipsius sanitas (0251D)dilectio est, et quod Deo charum sit: nihil autem Deo plus charum est, quam dilectio, spiritualis maxime; cum suae legis et omnium mandatorum suorum summa sit juxta illud Apostoli: Qui autem diligit proximum, legem implevit (Rom. XIII, 8). Qui vero legem implevit studio dilectionis, habet vitam aeternam, sicut et Joannes dicit: Fratres, scimus quoniam de morte ad vitam transivimus, quia diligimus fratres: qui enim non diligit, in morte est. Si quis autem odit, homicida est. Scitis autem, quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III, 14, 15). Aut ergo nihil agendum est, nisi dilectio; aut nihil spera dum est, nisi poena: Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII, 8), quam nobis ille pius abundanter (0252A)inspirare dignetur Dominus noster et Salvator Jesus Christus, qui dignatus est dare, pacis conditor et charitatis Deus, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO XII. De compunctione et vigilantia qua Judicis adventus exspectandus est. I. Compunctionis necessariae insinuationem superioribus sermocinationibus utcunque suggerere tentavimus, et quasi soliloquus, proprii licet, omnis tam [ Forte tamen] cordis ignaviam suscitare voluimus: sed quia fidei paupertas et carnis voluntas cum mundi cupiditatibus haec castigationum documenta tepide audiens contemnit, persaepe eadem iteranda sunt: si enim fides dubia non esset, vel unum de (0252B)supradictis divini oraculi testimoniis abunde sufficeret. Credunt ergo et non credunt, qui audita negligunt; alioquin si tibi hodie, Utare, quidam diceret, quod judex saeculi hujus vult te crastino vivum exurere; quid, rogo, tibi sollicitudinis, quid timoris immineret? Et his auditis, si esset tibi unius diei spatium liberum, quanta faceres? quomodo acclamares? et per quos discurreres? quam humilis et quam lugens et sordidus oberrares? Nonne effunderes omnem pecuniam tuam in eos, quorum intercessione evadere posse te crederes? nonne omnia bona tua faceres redemptionem animae tuae et nihil reservares, licet parcus et avarus esses; sed omnia disperderes, omnia donares pro vita tua? Et si aliquis te retardare aut impedire tentaverit, nonne diceres: (0252C)Pereant omnia pro salute mea, ne [ Forte nec] quidquam remaneat; tantum vivam? Hoc quare faceres? Quia non dubitares [ Praemittendum quin] juxta severissimi Judicis sententiam arderes. Hic vero dubitas, quod quam cito futurum sit, ignoras; non nescis tamen futurum, licet negligis. Expergiscendum ergo est, vigilandum est, orandum est, juxta Salvatoris nostri Jesu Christi Dei nostri praeceptum dicentis: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos dies illa repentina: tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore, ut digni habeamini effugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI, 34-36).(0252D) II. Si haec audiamus et credimus, fidem nostram vigilantia nostra ostendet, ac discussis squalentibus atque torpentis mortiferi teporis torporibus, sensus nostros Domini Salvatoris sententia vibret, ut omnibus curis mortalibus depositis, parati semper simus; exspectantes scilicet ultimi diei adventum, quo aut poena aut gloria nos suscipiet; acuatque animorum nostrorum acies supradictus Domini sermo, quo nos vigilantes et orantes jugiter esse docuit, ut non simus quasi credentes, et non credentes, et quasi audientes et non audientes: et Dei pii et boni ineffabilem misericordiam de profundo cordis nostri per Jesum Christum Filium suum infatigabiliter deprecemur, rogemus, oremus, ut ita nobis suam dilectionem (0253A)inspirare dignetur, ut nos ei in aeternum conjungat, inseparabiliter conglutinet, humo elevet, coelo societ interim sensus nostros, quandiu simus in hoc mortis corpore constituti; atque sic ejus adventum sine querela exspectemus, quo ei cum apparuerit, cum gaudio et magna charitatis fiducia placentes occurramus. Quam beati, quam felices servi illi, quos cum venerit Dominus, inveniet vigilantes (Luc. XII, 37)! Beata vigilia, qua ad Deum universitatis auctorem, omnia implentem et omnia excedentem, vigilatur. Utinam me quoque, vilem licet, suum tamen servulum, ita dignaretur de somno inertiae excitare, ita illo divinae charitatis igne accendere, quo supra sidera exardesceret suae charitatis flamma, suae nimiae dilectionis desiderium, semperque divinus (0253B)ignis intra me arderet. Utinam illud lignum haberem, quod ille ignis jugiter alteretur [ Forte aleretur], pasceretur, succenderetur; et illa flamma nutriretur, quae exstingui nesciret, et augeri non nesciret. Utinam talis essem meritis, ut mea lucerna semper nocte in templo Domini mei arderet, ut omnibus domum Dei mei intrantibus luceret. III. Domine, da mihi, rogo te, in nomine Jesu Christi Filii tui, Dei mei, illam quae nescit cadere charitatem, ut mea lucerna accendi sciat, exstingui nesciat; mihi ardeat, aliis luceat. Tu, Christe, lucernas nostras accendere digneris, dulcissime nobis Salvator noster, quae perpetuo luceant in templo tuo, ac perenne lumen a te perenni lumine accipiant, ut tenebrae nostrae illuminentur, mundi autem tenebrae (0253C)a nobis fugiant. Sic lumen tuum meae largiaris, rogo, Jesu mi, lucernae, ut illius luce illa sancta sanctorum mihi appareant, quae te aeternum Pontificem aeternorum in antibus magni illius tui templi illic intrantem habeant, quo te jugiter tantummodo videam, aspiciam, desiderem; tantum te amans conspiciam, desiderem, exspectem, ac coram te mea semper lucerna luceat, ardeat. Tuum sit, quaeso, te nobis pulsantibus monstrare, amantissime Salvator, ut te intelligentes, tantum te amemus, te solum amemus, te solum desideremus, te solum meditemur die ac nocte, semper te cogitemus; et in tantum nobis tuum inspirare digneris amorem, quantum te amari Deum decet ac diligi; ut omnia interiora nostra tua occupet dilectio, totosque nos tuus possideat (0253D)amor, totos nostros sensus tua impleat charitas, ut praeter te aliud amare nesciamus, qui sempiternus es; quo tanta charitas aquis multis hujus aeris, et hujus terrae, et hujus maris exstingui in nobis nequeat juxta illud: Et aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem (Cant. VIII, 7). Quod in nobis quoque compleri vel ex parte possit, te donante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO XIII. De fonte vivo Christo Jesu adeundo et potando. I. Quotidianae experientiae ratiocinationibus humanae vitae miseria collecta, ac divinis simul territi praculis, temerarie licet, parvitatem ingenioli nostri (0254A)in superioribus jam diu ostendimus; et licet forte superflua aliis videatur ista nostra loquacitas, a nobis tamen opportune nobis sermo ortus esse ducitur: non enim tam alienam, quam propriam excitare conamur ignaviam; ac insuper quamvis minus perfectis sapientibus satisfecerit ista excogitata ex parte sapientia, incipientibus tamen, ac nostrae mensurae tepidis necessaria et satis apta videbitur. Quia quod nocet abscondi, quod nocet sileri, non expedit tegere, neque expedit tacere; inde enim melius nobis loqui visum est, quamlibet impolite, quam silere: etenim re vera tutius de istis, quam aut de frivolis aliis, aut de otiosis sermocinare judicavimus. Itaque adhuc, fratres charissimi, dictis nostris aures praebete, quasi aliquid necessarium audituri, et animi vestri (0254B)sitim divini fontis undis de quo nunc dicere cupimus, refocillate, sed non exstinguite; bibite, sed non satiamini, jam enim vocat nos ad se Fons vivus, Fons vitae, et dicit: Qui sitit veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Quid bibatis, intelligite. Dicat vobis Isaias ( Leg. Jeremias), dicat vobis Fons ipse: Me autem dereliquerunt Fontem aquae vivae, dicit Dominus (Jer. II, 13). Dominus ergo ipse, Deus noster Jesus Christus, est Fons vitae, et ideo invitat nos ad se Fontem, ut illum bibamus. Bibit eum qui amat; bibit qui Dei verbo satiatur, qui satis diligit, satis desiderat; bibit qui sapientiae amore flagrat. Avide ergo nos gentes bibamus, quod Judaei dereliquerunt. De nobis enim cum gentibus forte dictum est: Praecidit in stupore mentis, capita potentium movebuntur, (0254C)nec ad adaperientes maxillas suas, quasi pauper edens, in absconso; et quasi de nobis quoque cum perfectis quibusque de quibus hoc scriptum est, diceretur. Aperiamus (tanquam panem illum qui de coelo descendit, edendo) interioris hominis nostri maxillas, ut edaciter edamus, et quodammodo velociter, ne nos quis videat, quasi in absconso comedamus. Ut panem ergo edamus, ut fontem bibamus, eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, qui seipsum, nobis quasi sumendum, panem dicit vivum, qui dat vitam huic mundo (Joan. VI, 33); seque similiter fontem demonstrans ait: Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). De quo fonte et Propheta dicit: Quoniam apud te est fons vitae (Psalm. XXXV, 10). II. Videte unde iste fons manat: inde enim unde (0254D)et panis descendit; quia idem est qui Panis et Fons, Filius unicus, Deus noster Christus Dominus, quem semper esurire debemus; licet eum edamus amando, devoremus licet desiderando, adhuc eum quasi esurientes desideremus. Simili modo ut fontem, eum semper dilectionis nimietate, bibamus; eum semper desiderii plenitudine bibamus, et suavitate quadam ejus dulcedinis delectemur: dulcis enim et suavis Dominus: licet eum edamus, et bibamus; tamen semper esuriamus et sitiamus, quia cibus noster et potus, non totus unquam sumi potest et bibi; qui licet sumitur, non consumitur, licet bibitur, non adimitur, quia panis noster aeternus est, et Fons noster perennis est, fons noster dulcis est; unde (0255A)dicit Propheta: Qui sititis, ite ad Fontem (Isa. LV, 2); sitientium enim, non saturantium iste Fons; et ideo esurientes, quos alibi beatificavit, ad se vocat; quibus nunquam bibere satis sit, sed quanto plus hauserint, tanto plus sitient. Merito, fratres, Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis (Eccli. I, 5) a nobis desiderandus, quaerendus, semper amandus sit, in quo sunt, juxta Apostoli dictum, omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), quos haurire vocat qui sitiunt. Si sitis, bibe Fontem vitae; si esuris, ede Panem vitae. Beati, qui esuriunt hunc Panem, et sitiunt hunc Fontem; semper enim edentes et bibentes, adhuc edere et bibere desiderant. Dulce enim nimis est, quod semper editur et bibitur, et semper esuritur et sititur, semper gustatur et (0255B)semper desideratur; unde rex propheta dicit: Gustate et videte, quam dulcis est, quam suavis est Dominus (Psalm. XXXIII, 9). Propterea, fratres, vocationem hanc sequamur, qua ad vitae Fontem vocamur a Vita, qui est Fons, non solum aquae vivae, sed et Fons aeternae vitae, Fons lucis, idem et Fons luminis: ab illo enim haec omnia sunt, sapientia, vita, lux aeterna. Auctor vitae, Fons vitae est, lucis creator, Fons luminis est: et ideo contemptis his quae videntur, transcenso [ Forte transcensu] in superioribus coelorum, Fontem luminis, Fontem vitae, Fontem aquae vivae, ut rationabiles et sagacissimi pisces quaeramus, ut bibamus aquam vivam et salientem in vitam aeternam (Joan. IV, 14). III. Utinam me illuc dignares adsciscere ad illum (0255C)Fontem, Deus misericors, pie Domine, ut ibi et ego cum sitientibus tuis vivam undam vivi Fontis aquae vivae biberem, cujus nimia dulcedine delectatus sursum semper ei haererem et dicerem: Quam dulcis est Fons aequae vivae, cujus non deficit aqua saliens in vitam aeternam (Ibid.)! O Domine, tu es ipse iste Fons semper et semper desiderandus, [ Fort. add. vox bibendus] semper licet semper hauriendus. Nobis semper da, Domine Christe, hanc aquam (Ibid., 15), ut sit in nobis quoque Fons aquae vivae et salientis in vitam aeternam. Magna quidem posco, quis nesciat? Sed tu, Rex gloriae, magna donare nosti et magna promisisti: nihil te majus, et te nobis donasti, te pro nobis dedisti. Unde te rogamus, ut sciamus quod amamus, quia nihil aliud praeter te nobis dari postulamus: tu es enim omnia nostra, vita nostra, lux (0255D)nostra, salus nostra, cibus noster, potus noster, Deus noster. Inspira corda nostra, rogo, Jesu noster, illa tui Spiritus aura, et vulnera nostras tua charitate animas, ut possit uniuscujusque nostrum anima in veritate dicere: Indica mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6), quoniam vulnerata charitate ego sum. Opto illa vulnera in me sint, Domine. Beata talis anima, quae charitate sic vulneratur: talis Fontem quaerit, talis bibit, semper tamen sitit bibendo, semper haurit desiderando, quem semper bibit sitiendo; sic semper quaerit amando, quae sanatur vulnerando; quo salutari vulnere animae nostrae interiora Deus et Dominus noster Jesus Christus, pius ille salutarisque medicus vulnerare dignetur, cui cum Patre et (0256A)cum Spiritu sancto unitas est in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO XIV. Varia spiritualis vitae documenta. I. Cum jam de moribus moralibusque disciplinis diu dixerim, iterum rogas, fili imbuende, doceri. Audisti quid scriptum est: Cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt. Scripsi tibi antea de serietate ac pudicitia, cui nimirum, ut apte quidam, etiam tuta timeo. Sed quia admonitio quibusdam custodia, quibusdam consolatio, quibusdam perfectio efficitur, intellecta scilicet complentibus; ideo frequenter docendi sunt ac imbuendi filii dulcissimi, ut per quasdam delectiones litterarum, suas vincere possint de intestino amaritudines bello. Bellum igitur et (0256B)belluinum vince, concupiscentias scilicet ac superciliosum, utilis [ Forte virilis] esto in humilitate, infirmusque in auctoritate, simplex in fide, doctus in moribus, mordax in alienis, remissus in propriis, purus in amicitia, callidus in insidiis, durus in mollibus, mollis in duris. Varius in planis, planus in variis, jocundus in amaris, tristis in jocundis. Discors in necessariis, aequalis in veris. Severus in suavibus, dulcis in amaritudinibus. Fortis in tribulationibus, et imbecillis in discordiis, tardus ad irascendum, velox ad discendum, tardus quoque ad loquendum (Jac. I, 19), ut sanctus ait Jacobus, velox similiter ad audiendum. Efficax in profectu, hebes in vindicta, cautus in verbo, promptus in opere. Amabilis probis, squalidus inhonestis, lenis infirmis, (0256C)durus stolidis, rectus erectis, humilis dejectis. Sobrius ubique, castus ubique, pudicus semper, patiens tenus zelo, cupidus nunquam, largus semper, sin ope, vel animo. Opportunus in jejuniis, importunus in vigiliis. Discretus in officiis, tenax in studiis, constans in fragoribus, laetus in moeroribus. Audax in causa veritatis, timidus in contentionibus, supplex bonis, insuperabilis malis, mitis in liberalitate, infatigabilis in charitate, justus in omnibus, pius dignis, misericors pauperibus. Memor beneficiorum, immemor injuriarum. Amator mediocrium, nolus opum, animi depressor, cogitationum publicator. Senioribus obediens, junioribus concurrens, coaequalibus coaequans. Perfectis concertans, melioribus non invidens, praecurrentibus non dolens, (0256D)remorantibus non detrahens, provocantibus consentiens, lassus licet non deficiens, flens simul et gaudens, pro fervore ac spe; timens semper pro fine, licet proficiens, incerto. II. En tuum, o puer amande ministerque dulcis, monimentum; talis si sis, nimis beatus eris, quia per prospera et adversa idem eris, paratus ad cuncta, singulis occurrens, temperans gestus, nutriens crescenda, interimens decrescenda, levigans disperata ( Forte aspera), exasperans vituperata, semper sollicitus, semper crescens, semper acquirens, semper tendens ad superna, semper currens ad bravium, semper coelestia desiderans, semper divina sitiens. Ecce doctrinam: da sequacitatem si potes, ut habeas felicitatem et potestatem, cum puerilia desideria (0257A)fugiens, corpus sic in potestatem spiritus redegeris et te vadem pro tuis tradideris peccatis, in brevi militantem pro aeternis stipendiis. O te felicem! o te beatum! oque mirabilem te puerum, si haec compleveris universa! Si enim in his diligenter omnibus fueris sensu et opere occupatus, non vacabis neque vanis vagisque, neque turpibus cogitationibus; sed quasi incipiens semper tibi ipsi congregabis, quibus in perpetuum fruiturus eris, unius vir vocandus animi, et singularis emolumenti quaesitor, egregius regni negotiator aeterni. Convertere igitur te totum in haec, quia habes in quibus tuam exerceas juventatem, virtutem, efficaciam, strenuitatem; ne in contrariis hae fuerint exercitatae, pereant quae per vim rapiunt regnum coelorum (Matth. XI, 12).

INSTRUCTIO XV. De fervore serviendi Deo. (0257B) I. In Ecclesia Dei, fratres mei, summum locum per Dei misericordiam sumus obtinentes: curare summopere debemus, ut quod semel proposuimus, sedula intentione teneamus, et quod exterius promittimus, per studium boni operis exhibeamus. Qua in re necesse est, ut remotis de cordibus nostris fatuis et ineptis cogitationibus, secundum perfectionis vitae regulam viam Dei ingrediamur, et a gradiendo in ea quae ante sunt, obliti posteriorum, id est, temporalium, cum Apostolo (Philipp. III, 13) nos extendamus, dicentes conditori nostro: Trahe nos post te; curremus simul in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 3). Per nos quidem ad viam veritatis pertingere, (0257C)vel in ea proficisci non possumus, atque ideo gratiam praevenientem petamus dicentes: Trahe nos post te, ut sic curramus ad te: et congrue prius dicitur: Trahe nos post te, et deinde sequitur, curremus; quia nisi divina gratia nos praeveniente, opus bonum inchoare, et eadem subsequente, ipsum consummare non valemus; unde dicitur in oratione illa: Et tua nos, Domine, gratia praeveniat et sequatur (Orat. Dom. XVI post Pentec.). Bene autem congruit, quod dicitur, curremus: nam in via Dei non est nobis lento gradu incedendum, sed cum magna exsultatione vel festinatione currendum. Sed Apostolus admonet dicens: Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX, 34). Currit vero, qui totis viribus ad Deum proficiscitur: currit qui in bono opere non lassatur, sicut et de Christo dicit Propheta: Exsultavit ut (0257D)gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Currit ( Forte cucurrit) quippe Christus viam Dei, quia in via peccatorum non stetit (Psal. I, 1), id est, nulla gravedine peccati est remoratus. II. Currendum vero nobis est; sed quomodo currendum? Audite quomodo. Curramus, inquam, in odorem unguentorum tuorum. Quae sunt unguenta, in quorum odorem post Christum currimus? Unguenta sunt sanctorum praecedentium exempla. Unguenta de variis simul mistis floribus vel speciebus fiunt. Diversae species, diversae sunt sanctorum virtutes, quae quasi redolentia aromata per virtutem charitatis (0258A)rediguntur, et nobis in usum munde componuntur. De tali unguento dicitur: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X, 1). Muscae morientes sunt vanae cogitationes cordi nostro irruentes, quas nimirum per studium orationis, quasi quodam flabello abjicere debemus, ne perdant et nobis suavitatem unguenti. Suavitatem etenim in odorem unguenti muscae morientes perdunt, quando vanae cogitationes jucunditatem virtutum et regulas obsequii divini quas ab antiquis patribus didicimus, perimunt. Nos igitur diligentissime sanctorum praecedentium exempla intuentes, festinemus ingredi in illam requiem (Hebr. IV, 11). Curramus et in coepto non deficiamus, quatenus cum Apostolo dicere valeamus: Bonum certamen certavimus, cursum consummavimus, ut de (0258B)caetero reposita sit nobis corona justitiae, quam reddet nobis in illum diem justus Judex Christus (II Tim. IV, 7, 8), qui est super omnia benedictus in saecula saeculorum. Amen.

INSTRUCTIO XVI. Quid est, aut quid erit? I. Cogita, nunquid es miser homo, sed quid eris? quia quod es momentum est, et quod eris semper. Non sis ergo ipse tibi piger, exerce in brevi quod in aeternum possidebis; repellat pigritationem laboris temporalis desiderium praemiorum. Spiritualis esto, si piger non es; sed si mundus te irritat, vide quod fugias, quod sequaris, et quod nunquam fugit, cur non sequaris. Quare impatiens es in vilioribus, qui pretiosior poteras esse in melioribus? Noli (0258C)esse incertus de certis melioribus, et noli esse certus de caducis. Respicis in aliis quod alii in te videbunt. Quid prodest in aquis umbram videre oblectantem? Quid tibi exsultare aut gaudere per somnia? Sed tamen haec somnia, longa licet, unicuique brevia sunt, ea di ( Forte et dies) enim totius mundi quasi unius noctis obscurrimae ( Forte obscurissimae) est; noctes vero somnia sunt. Expergiscere ergo, o fili, de nocte; lumen quaere ut videaris et videas; accende lucernam et lege; cave ne dormias, ne a somniis seducaris, et falsitate imaginata decipiaris, ut credas vera esse quae falsa sunt, et surgens postea deceptum te doleas. Tua vita rota est, quotidie currit, non te exspectat: vade cum ea. Igitur hinc praepara tibi sumptus; ex agro alieno secedere juberis; vide ne tuum vendas. Hic nihil habes, o homo, in terra de (0258D)qua nudus natus es, et in qua pulvere dissolveris; ne vendas coelum, ubi aeterna haereditas est, tamen si non perdidisti. Alioquin si perdidisti, te ipsum vende ut possis recipere. Quid dixi, te ipsum vende? vitia tua vende, et eme vitam. Quaeris forte quae sint? superbiam primum quasi vitium primo ante omnia vende, et eme inde feliciter humilitatem, qua sis Christo similis dicenti: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Breviori compendio ista ex integro vendita vendentur, et minora cupiditate habendi contempta, quia radice excisa cuju libet arboris, non magni penduntur rami. Scito (0259A)quae vendas ad hujus interitum carnis, ut spiritus salvus sit in diem Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5); gulam, cupiditatem, fornicationem, iram, tristitiam, acediam, vanam gloriam, invidiam; quae melius fuerat si perdidisses, licet si nihil accepisses.

INSTRUCTIO XVII. De octo vitiis principalibus. Octo sunt vitia principalia, quae mergunt hominem in interitum: gula, fornicatio, cupiditas, ira, tristitia, acedia, vana gloria, superbia. De gula castiganda dicitur: Nolite duci in saturitate ventris (Eccli. XXXVI, 20). De fornicatione: Fornicatores autem et adulteros Deus judicabit (Hebr. XIII, 4). De cupiditate autem, legitur: Radix omnium malorum cupiditas est (I Tim. (0259B)VI, 10). De ira: Qui irascitur fratri suo, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22). De tristitia: Tristitia autem saeculi mortem operatur (II Cor. VII, 10). De acedia: Multa mala docuit otiositas (Eccli. XXXIII, 29). De vana gloria: Ascendet fetor illius, qui magnificat opera sua (Joel. II, 20). De superbia: Superbis (0260A)Deus aaversatur (Jac. IV, 6; I Petr. V, 5). Et: Qui se exaltaverit humiliabitur (Matth. XXIII, 12). Haec igitur omnium origines et causae sunt malorum; quae sic sunt sananda per contraria. Gula triplex vincenda est per abstinentiam jejunii de hora nona in horam nonam, et parcitatem cibique utilitatem ( Leg. vilitatem). Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominanda in vobis sint, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3), per castitatem et continentiam sollicitam, et semper timentem. Cupiditas vero nihil habendo proprium vincitur, et omnia communia possidendo. Ira patientia et mansueta lenitate superanda est. Tristitia vero laetitia spirituali et spe futurae beatudinis vincenda est. Instabilitas autem acediae, mansuetudine stabili, et unius loci habitatione corrigenda est (0260B)per sobrietatem, Scriptura dicente: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4). Vana gloria quoque et elatio immunda atque superbia, vera humilitate et cordis contritione per Dei timorem vincuntur.