Inter caetera (quinto nonas Maii 1493)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Quinto nonas Maii 1493


Alexander episcopus, servus servorum Dei : carissimo in Christo filio Fernando regi et carissime in Christo filie Elisabeth regine Castelle, Legionis, Aragonum, et Granate illustribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Inter cetera Divine Majestati beneplacita opera et cordis nostri desiderabilia, illud profecto potissimum existit, ut fides Catholica et Christiana religio nostris presertim temporibus exaltetur, ac ubilibet amplietur et dilatetur, animarumque salus procuretur, ac barbare nationes deprimantur, et ad fidem ipsam reducantur.

Unde cum ad hanc Sacram Petri Sedem, divina favente clementia, meritis licet imparibus, evocati fuerimus, cognoscentes vos, tanquam veros Catholicos reges et principes, quales semper fuisse novimus, et a vobis preclare gesta toti pene jam orbi notissima demonstrant, nedum id exoptare, sed omni conatu, studio, et diligentia, nullis laboribus, nullis impensis, nullisque parcendo periculis, etiam proprium sanguinem effundendo, efficere, ac omnem animum vestrum omnesque conatus ad hoc jam dudum dedicasse -- quenadmodum recuperatio regni Granate a tyrannide Sarracenorum hodiernis temporibus per vos, cum tanta Divini Nominis gloria facta, testatur -- digne ducimur non immerito, et debemus illa vobis etiam sponte et favorabiliter concedere, per que hujusmodi sanctum et laudabile ac immortali Deo acceptum propositum in dies ferventiori animo ad ipsius Dei honorem et imperii Christiani propagationem prosequi valeatis.

Sane accepimus quod vos, qui dudum animo proposueratis aliquas terras et insulas, remotas et incognitas ac per alios hactenus non repertas, querere et invenire, ut illarum incolas et habitatores ad colendum Redemptorem nostrum et fidem Catholicam profitendum reduceretis, hactenus in expugnatione et recuperatione ipsius regni Granate plurimum occupati, hujusmodi sanctum et laudabile propositum vestrum ad optatum finem perducere nequivistis ; sed tandem, sicut Domino placuit, regno predicto recuperato, volentes desiderium vestrum adimplere, dilectum filium, Christoforum Colon, cum navigiis et hominibus ad similia instructis, non sine maximis laboribus et periculis ac expensis, destinastis, ut terras remotas et incognitas hujusmodi, per mare ubi hactenus navigatum non fuerat, diligenter inquirerent ; qui tandem, divino auxilio, facta extrema diligentia, per partes occidentales, ut dicitur, versus Indos, in mari occeano navigantes, certas insulas remotissimas, et etiam terras firmas, que per alios hactenus reperte non fuerant, invenerunt, in quibus quamplurime gentes, pacifice viventes, et, ut asseritur, nudi incedentes, nec carnibus vescentes, inhabitant ; et, ut prefati nuntii vestri possunt opinari, gentes ipse in insulis et terris predictis habitantes, credunt unum Deum Creatorem in celis esse, ac ad fidem Catholicam amplexandum et bonis moribus imbuendum satis apti videntur, spesque habetur quod, si erudirentur, nomen Salvatoris Domini nostri Jesu Christi in terris et insulis predictis facile induceretur ; ac prefatus Christoforus in una ex principalibus insulis predictis jam unam turrim satis munitam, in qua certos Christianos qui secum iverant, in custodiam, et ut alias insulas et terras remotas et incognitas inquirerent, posuit, construi et edificari fecit; in quibus quidem insulis et terris jam repertis, aurum, aromata, et alie quamplurime res preciose diversi generis et diverse qualitatis repperiuntur.

Unde omnibus diligenter, et presertim fidei Catholice exaltatione et dilatatione, prout decet Catholicos reges et principes, consideratis, more progenitorum vestrorum, clare memorie regum, terras et insulas predictas illarumque incolas et habitatores, vobis, divina favente clementia, subjicere et ad fidem Catholicam reducere [proposuistis].

Nos igitur hujusmodi vestrum sanctum et laudabile propositum plurimum in Domino commendantes, ac cupientes ut illud ad debitum finem perducatur, et ipsum nomen Salvatoris nostri in partibus illis inducatur, hortamur vos plurimum in Domino, et per sacri lavacri susceptionem, qua mandatis apostolicis obligati estis, et viscera misericordie Domini nostri Jhesu Christi attente requirimus, ut cum expeditionem hujusmodi omnino prosequi et assumere prona mente orthodoxe fidei zelo intendatis, populos in hujusmodi insulis degentes ad Christianam professionem suscipiendam inducere velitis et debeatis, nec pericula, nec labores ullo unquam tempore vos deterreant, firma spe fiduciaque conceptis, quod Deus Omnipotens conatus vestros feliciter prosequetur.

Et, ut tanti negotii provinciam apostolice gratie largitate donati, liberius et audacius assumatis, motu proprio, non ad vestram vel alterius pro vobis super hoc nobis oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate, et ex certa scientia, ac de apostolice potestatis plenitudine, omnes et singulas terras et insulas predictas, sic incognitas, et hactenus per nuntios vestros repertas et reperiendas in posterum, que sub dominio actuali temporali aliquorum dominorum Christianorum constitute non sint, auctoritate Omnipotentis Dei nobis in beato Petro concessa, ac vicariatus Jhesu Christi, qua fungimur in terris, cum omnibus illarum dominiis, cum civitatibus, castris, locis, et villis, juribusque et jurisdictionibus ac pertinentiis universis, vobis heredibusque et succesoribus vestris, Castelle et Legionis regibus, in perpetuum auctoritate apostolica, tenore presentium donamus, concedimus, et assignamus, vosque ac heredes et succesores prefatos de illis investimus, illarumque dominos cum plena, libera, et omnimoda potestate, auctoritate, et jurisdictione, facimus, constituimus, et deputamus ; decernentes nichilominus per hujusmodi donationem, concessionem, assignationem, et investituram nostram, nulli Christiano principi jus quesitum sublatum intelligi posse aut aufferri debere.

Et insuper mandamus vobis in virtute sancte obedientie, ut, sicut etiam pollicemini et non dubitamus pro vestra maxima devotione et regia magnanimitate vos esse facturos, ad terras et insulas predictas viros probos et Deum timentes, doctos, peritos, et expertos, ad instruendum incolas et habitatores prefatos in fide Catholica et bonis moribus imbuendum, destinare debeatis, omnem debitam diligentiam in premisis adhibentes ; ac quibuscumque personis, etiam cujuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, vel condictionis, sub excomunicationis late sententie pena, quam eo ipso, si contrafecerint, incurrant, districtius inhibentes, ne ad insulas et terras predictas, postquam per vestros nuntios seu ad id missos invente et recepte fuerint, pro mercibus habendis vel quavis alia de causa, accedere presumant, absque vestra ac heredum et succesorum vestrorum predictorum licentia speciali.

Et quia etiam nonnulli Portugallie Reges in partibus Affrice, Guinee, et Minere Auri, ac alias, insulas, similiter, etiam ex concesione apostolica eis facta, reppererunt et acquisiverunt et per Sedem Apostolicam eis diversa privilegia, gratie, libertates, immunitates, exemptiones, et indulta concessa fuerunt, nos, vobis ac heredibus et succesoribus vestris predictis, ut in insulis et terris per vos repertis et reperiendis hujusmodi, omnibus et singulis gratiis, privilegiis, exemptionibus, libertatibus, facultatibus, inmunitatibus, et indultis hujusmodi, quorum omnium tenores, ac si de verbo ad verbum presentibus insererentur, haberi volumus pro sufficienter expresis et insertis, uti, potiri, et gaudere libere et licite, possitis ac debeatis in omnibus et per omnia, perinde ac si vobis ac heredibus et succesoribus predictis specialiter concessa fuissent, motu, auctoritate, scientia, et apostolice potestatis plenitudine similibus, de specialis dono gratie, indulgemus, illaque in omnibus et per omnia ad vos, heredes ac succesores vestros predictos extendimus pariter, et ampliamus, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non omnibus illis que in litteris desuper editis concessa sunt, non obstare, ceterisque contrariis quibuscunque ; in Illo a quo imperia et dominationes ac bona cuncta procedunt confidentes, quod, dirigente Domino actus vestros, si hujusmodi sanctum et laudabile negotium prosequamini, brevi tempore, cum felicitate et gloria totius populi Christiani, vestri labores et conatus exitum felicissimum consequentur.

Verum, quia difficile foret presentes litteras ad singula queque loca in quibus expediens fuerit deferre, volumus, ac motu et scientia similibus decernimus, quod illarum transumptis, manu publici notarii inde rogati subscriptis, et sigillo alicujus persone in ecclesiastica dignitate constitute seu curie ecclesiastice munitis, ea prorsus fides in judicio et extra ac alias ubilibet adhibeatur, que presentibus adhiberetur, si essent exhibite et ostense.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre exhortationis, requisitionis, donationis, concessionis, assignationis, investiture, facti, constitutionis, deputationis, mandati, inhibitionis, indulti, extensionis, ampliationis, voluntatis, et decreti, infringere, vel ei ausu temerario contraire.

Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominice millesimo quadrigentesimo nonagesimo tertio, quinto nonas Maii, pontificatus nostri anno primo.

Gratis de mandato sanctissimi Domini nostri Pape.

B. CAPOTIUS

L. PODOCATIIARUS

D. SERRANO

FERRARIIS