Inter gravissimas

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Inter gravissimas
1910

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: AAS (1910) pp. 320-322

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER GRAVISSIMAS*

AD D. MARIAM STILTZ, MODERATRICEM GENERALEM

SOCIETATIS FILIARUM A SANCTO FRANCISCO SALESIO,
GAUDET SUMMUS PONTIFEX DE HUIUS SOCIETATIS INCREMENTO
EXOPTATQUE UT IN DIES AUGEATUR AC FLOREAT

Dilecta in Christo filia, salutem et apostolicam benedictionem. — Inter gravissimas Pastoralis muneris curas quibus quotidie detinentur, illud maxime gratum ac iucundum est Nobis, ut omni ope, illisque omnibus praesidiis queis Nos ditavit Altissimus, spirituale fidelium bonum promoveamus atque animos adiuvemus, ut in dies perfectiorem vitae rationem sequi et ad sanctimoniam carissimum christianae Ecclesiae pignus contendere satagant.

Procul dubio ad hunc summae perfectionis finem religiosa vita potissimum intendit; quam quidem vitam Ecclesia, auctore et auspice divino fondatore, constituit ac sitam voluit in professione aeque exercitatione votorum castitatis, paupertatis atque obedientiae, sub certa praestituta regula. Verum cum, uti liquet e sacra Scriptura, multi sint vocati, pauci vero eiecti, neque omnibus datum sit complecti religiosam vitam, quae quidem paucorum est, quumque de cetero, omnes homines, pro sua quisque ratione, propriae debeant perfectioni studere, cui acquirendae ab ipso Deo invitantur, sequitur ut Nobis qui Pastoris aeterni vices in terris gerimus, ea etiam pro viribus instituta provehenda sint, quae, licet ad religiosam vitam non spectent, faciliorem tamen fidelibus viam ad virtutem sternunt. Hoc quidem sapienti consilio institutae, praeter vitam religiosam proprie dictam, extant associationes, confraternitates ac tertii ordinis societates, quas Ecclesia fovet, probat et concelebrat utpote spirituali emolumento perutiles; harum enim ope operaque fidelium animi ad certum aeternae salutis iter capessendum diriguntur. Has inter associationes, pluribus nominibus optime de re sacra meritas, honorificentissimum pro certo locum obtinet illa, cui tu, dilecta in Christo filia, tam naviter, tamquam generalis moderatrix praees.

Frugifera haec associatio Parisiis anno millesimo octingentesimo septuagesimo secundo instituta a pio sacerdote Henrico Chaumont et a muliere, cui nuper in introducenda beatificationis causa titulum venerabilis Dei famulae decrevimus, scilicet a Barbara Carolina Colchen Carré de Malberg, caelestem sibi elegit patronum Franciscum Salesium, Episcopum Genevensem, nempe perillustrem illum sanctum qui prae ceteris verae pietatis spiritum intellexit eumque ad assequendam gentibus pervium reddidit. Eadem consociatio non solum in sodalium numerum inserit virgines ac viduas, sed mulieres etiam, in coniugali statu viventes, idque illam ab omnibus religiosis congregationibus penitus absoluteque distinguit.

Duplex eidem societati finis est, uniuscuiusque sanctificatio et constans apostolatus, qui fines apprime cordis Nostri optatis respondent. Ad proposita vero huiusmodi uberius assequenda, efficacibus non minus quam legitimis modis utitur consociatio. Et sane ad uniuscuiusque sodalis sanctificationem, multum conferant probationes, seu methodicum illud examen quo, sub ecclesiastici viri directione, cuique sociae fundamentales christianae virtutes vitae, per aliquod temporis spatium ad meditationem successive proponuntur, ut ipsae sodales in earumdem plena doctrina iuxta verum ac legitimum Ecclesiae sensum inspiciant, atque ita per diuturnum laborem quotidianos si quos noverint defectus reformare paulatim studeant. Quod attinet ad apostolatum, hic praecipue continetur primum bonis exemplis intra domesticos parietes consanguineis et propinquis exhibendis; dein piis operibus quae proximos attingant, etiam in longo terrarum marisque tractu dissitis regionibus commorantes. Opera ista quae numerare longum est, variae naturae sunt, sed locorum et personarum necessitatibus accommodata. Horum operum exercitatio adscriptas omnes constituit, tamquam dignas ac devotas cleri coadiutrices, idque tum in tradenda catechesi, tum in tuendis fide ac moribus, tum in temporalibus necessitatibus levandis, tum denique in fovendo christianae vitae spiritu. Usque a primordiis societas sodalium numero mirandum in modum redundavit. Singularis haec [prorsus sociarum frequentia, auspicata sodalitii ipsius diffusio, luculentissima Sacrorum Antistitum suffragia, qui societatem debito laudis praeconio prosequuntur illiusque utilitatem atque opportunitatem verbis amplissimis apud Nos commendant, haec omnia mirifice testantur, vere spiritum Dei huic societati inchoandae praefuisse, eundemque in ipsa spiritum adhuc aperte perseverare et florere.

Quapropter et Nos abstinere non possumus, quin meritas Deo gratias agamus, ob tot salutares fructus, quos ipsa associatio ad hanc usque diem percepii., ac spem prope certam fovemus, futurum ut eadem in dies feliciter aucta, uberiora spiritualia emolumenta comparet et praesentibus malis opportunam ac validam medelam afferat. Quare omnes et singulas sodales peculiari laude cohonestantes, illas paterna sollicitudine hortamur, ut in primitivo fervore studeant persistere, debitam exhibeant Praepositis suis obedientiam ac modestiam et humilitatem in exemplum praeseferant.

Quod si ipsarum vocatio religiosae vitae sublimitate caret, nihilominus grata Deo est, proptereaque Apostolica Nostra approbatione digna, atque ideo sodalibus singulis maxime cara esse debet. Accedant igitur ad hanc societatem frequentiori in dies numero piae animae, quae, licet diversas ob causas a statu religioso complectendo impediuntur, nihilominus ad meliorem christianae vitae semitam decurrendam vocantur et opportunos quaerunt omni diligentia modos, ut optato fine potiantur. Efformetur utinam pacifica in christianis castris haec acies, cuius arma sunt oratio et sacrificium, cuius tessera peculiaris et proprii muneris implementum et unicus finis salus animarum ad maiorem Dei gloriam.

Quotquot tali imbutae spiritu in hac consociatione animae reperiantur, pro certo habeant se in spiritu Ecclesiae vivere, Nobis summopere esse acceptas magnumque Sacratissimo Iesu Cordi solatium afferre. Ut autem singulari propensae Nostrae voluntatis significatione, piam ipsam associationem Filiarum a S. Francisco Salesio decoramus, eiusdem associationis inscriptas, sapienti ac prudenti Episcoporum directioni committimus, ut ita certos vigilesque moderatores et custodes singulae nanciscantur: deinde societati universae cui tu, dilecta in Christo filia, tanto studio ac tanta sollertia praees, tibique, et singulis sororibus tuis ac sacerdotibus directoribus, caelestium munerum auspicem apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XIII Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

De speciali mandato SS.mi D. N. Pii PP. X.

R. CARD. MERRY DEL VAL,

a Secretis Status.
  • AAS, vol. II (1910), n. 8, pp. 320-322.