Jump to content

Inter multiplices angustias

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Inter multiplices angustias
1853

editio: Acta - Pis IX
fons: Pii IX Acta p. 439

DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. R. E. CARDINALIBVS ET VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS GALLIARVM


DILLECTI FILII NOSTRI ET VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Inter multiplices angustias quibus uodiquepremimur pro commissa Nobis» licet immeritis» arcano Divinae Providentiae consilio omnium Ecclesiarum sollicitudine asperrimis hisce temporibus, quibus multi nimis ex eorum, numero esse videatur, qui uti praenuntiavit Apostolus « sanam doctrinam non sustinent sed ad sua desideria coacervantes sibi magistros a veritate i auditum avertunt» et seduotores proficiunt in pejus errantes et in errorem mittentes [1](1) » maxkna certe laetitia perfanditur» cum ad inclytam istam tot sane nominibus illustrem ao de Nobis praeclare meritam Gallorum nationem oculos mentemque Nostram convertimus. Summa enim paterni animi Nostri consolatione videmus quomodo in ipsa natione, Deo bene juvante, Catholica Religio ejusque salutaris doctrina magis in dies vigeat, floreat ac dominetur, et quanta cura et studio Vos, Dilecli Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, in sollicitudinis Nostrae partem vocati ministerium vestram implere ac dilecti gregis Vobis commissi incolumitati et saluti consulere contendatis. Atque hujusmodi Nostra consolatio majorem in modum augetur, cum ex obsequentissimis, quas ad Nos scribitis Literis magis magisque noscamus qua filiali pietate, amore et observantia prosequi gloriemini Nos, et hanc Petri Cathedram catholicae veritatis et unitatis centrum, et omnium Ecclesiarum omnino caput, matrem atque magistram [2], ad quam omnis obe- dientia et honor est deferendus [3]), ad quam propter potiorem principalitatem necesse est, omnem convenire Ecclesiam, hoc est qui sunt undique fideles [4]. Neque minori certe afficimur jucunditate, cum haud ignoremus, Vos gravissimi episcopalis vestri muneris et officii optime memores sedulam in Dei gloria amplificanda , ejusque sanctae Ecclesiae causa propugnanda impendere operam, atque omnem pastoralem vestram curam et vigilantiam adhibere, ut ecclesia stici vestrarum Dioecesium Viri quotidie magis digne ambulantes vocatione qua vocati sunt, virtutum omnium exempla Christiano populo praebeant, proprii ministerii munia diligenter obeant, atque ut fideles Vobis commissi magis in dies enutriti verbis fidei, et per gratiarum charismata confirmati crescant inscientia Dei et instent viam quae ducit ad vitam ac miseri errantes ad salutis semitam redeant. Hinc pari animi Nostri gaudio cognoscimus qua alacritate Vos Nostris desideriis ac monitis obsecundantes Provincialia Concilia concelebrare studeatis, ut in vestris Dioecesibus et fidei depositum integrum, inviolatumque custodiatur, et sana tradatur doctrina, et divini cultus honor augeatur, et Cleri institutio ac disciplina corroboretur, et morum honestas, virtus, religio, pietas undique fausto felicique progressu magis in dies excitetur et confirmetur. Atque vehementer gaudemus, dum conspicimus, in quamplurimis istis Dioecesibus, ubi hactenus peculiaria rerum adjuncta minime obstiterunt, Romanae Ecclesiae Liturgiam singulari vestro studio juxta Nostra desideria fuisse restitutam. Quae sane res eo magis grata Nobis accidit, quod noscebamus in multis Galliae Dioecesibus ob temporum vicissitudinem haud ea fuisse servata, quae sanctus Decessor Noster Pius V provide sapienterque statuerat suis Apostolicis Literis septimo Idus Julii anno 1568 datis, quarum initium « Quod a Nobis postulat.» Etsi vero haec omnia non sine magna animi Nostri voluptate et insigni Vestri Ordinis laude commemorare laetamur Dilecti Filii Nostri ac Venera biles Fratres, tamen dissimulare non possumus gravem sane tristitiam et moerorem, quo in praesentia vehementer angimur, cum noscamus quas dissensiones antiquus inimicus inter Vos excitare conetur ad vestram animorum concordiam labefactandam et infirmandam. Itaque pro Apostolici Nostri ministerii munere et summa illa, qua Vos et istos fideles populos prosequimur, caritate, has Vobis scribimus Literas, quibus intimo Nostri cordis affectu Vos alloquimur, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, atque una monemus, hortamur et obsecramus, ut quotidie magis arctissimo inter Vos charitatis foedere devincti et obstricti atque unanimes, et id ipsutri invicem sentientes omnia dissidia,quae antiquus hostis commovere adnititur* pro eximia vestra virtute propula ac penitus eliminare studeatis et solliciti pitjs cym omni humilitate et mansuetudine servare in omnibus unitatem spiritus in vinculo pacis. Ea enim Sapientia praestatis, ut quisque Vestium optime Sfliat; quantopere sacerdotalis et fida animorum, voluptatum et sententiarum concordia ad Ecclesiae prosperitatem atque ad sempiternam hominum salutem procurandam sit necessaria atque proficiat. Quam quidem animorum et voluntatum concordiam, si unquam alias, nunc certe studiis omnibus inter Vos foveatis eportet, cum praesertim ob egregiam Carissimi in Christo Filii Nostri Napoleonis Francorum Impera Unis voluptatem , ejusque Gubernii operum nipio eatboljca istic; Ecclesia omni pace tranquillitate et favore fruptur. Atque, haec fausta in isto Imperio rerum ac temporum conditio majori Vobis stimplp esse debet* ut una eademque agendi ratione omnia canemini, ut divina Christi religio, ejusque doctrina a e morum honestas, pietas altissimis ubique in Gallia defigatur radicibus et optima atque intaminata juventutis ipstitutio magis in dies proeocetur, atque ita facilius bostfie? iplpbeaptur et frangantur impetus qui jam eorum conatibus manifestantur qui fuere, et spnt constantes Ecclesiae et Ghristi desu hostes,. Quapropter, Dilecti Filii Nostri et Ve^ierahdes. Fratres* majore..quo possumus studio a Vobis .ptiam atque etiam exposcimus ut. in Ecclesiae capsa ejpsque salutari, doctrina aq, libertate tqeuda, aliisque omnibus episcopalis vestri muneris partibus obeundis nihil potius, nihil antiquius habere velitis, quam ut concordissimis animis id ipsum dicatis omnes ac perfecti sitis in eodem sensu et iu eadem sententia, et omni fiducia Nos et hanc Aposlolicam Sedem consulatis ad omnem cujusque generis quaestionem et controversiam a Vobis penitus removendam. Atque in primis, cum compertum exploratuinque Vobis sit quantopere ad rei tum sacrae tam publicae prosperitatem conducat recta praesertim Cleri institutio, ne intermittatis concordibus animis in tanti momenti negotium curas, cogitatiopesque vestras conferre. Pergite ut facitis nihil unquam intentatum relinquere, ut adolescentes Clerici in vestris Seminariis ad omnem virtutem, pietatem et ecclesiasticum spiritum mature fingantur, ut in humilitate crescant, sine qua nunquam possumus placere Deo ac simul humanioribus literis scverioribusque disciplinis, potissimum sacris ab omni prorsus cujusque erroris periculo alienis ita diligenter imbuantur, ut non solum germanam dicendi scribendique elegantium, eloquentiam tum ex sapientissimis Sanctorum fatrum operibus, tum ex clarissimis Ethnicis Scriptoribus ab omni labe purgatis addiscere, verum etiam perfectam praecipue, solidamque theologicarum doctrinarum, Ecclesiasticae Historiae et Sacrorum Canonum scientiam ex auctoribus ab hac Apostolica Sede probatis depromptam consequi valeant. Ita porro illustris iste Galliae Clerus, qui tot viris ingenio, pietate , doctrina, ecclesiastico spiritu ac singulari in hanc Apostolicam Sedem obsequio spectatis refulget, magis in dies abundabit navis et industriis operariis, qui virtutum ornatu praestantes ac salutaris scientiae praesidio inuniti valeant in tempore auxiliariam Vobis in Dominica vinea excolenda operam praebere, eos qui contradicunt arguere ac non solum Galliae fideles in sanctissima nostra religione confirmare, verum etiam illam apud longinquas et infideles nationes sacris expeditionibus propagare, quemadmodum Clerus idem summa cum sui nominis laude, religionis bono et animarum salute hactenus peragendum curavit. Et quoniam una Nobiscum vehementer doletis de tot pestiferis libris, libellis, ephemeridibus, pagellis, quas virulentus Dei et hominum hostis undequa- que evomere non desinit ad mores corrumpendos, ad fidei fundamenta concutienda et omnia sanctissimae religionis Nostrae dogmata labefactanda, idcirco, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, pro episcopali vestra sollicitudine et vigilantia ne cessetis unquam unanimes gregem curae vestrae commissum ab hisce venenatis pascuis omni studio avertere, eumque adversus tot en*orum colluviem salutaribus, opportunisquc monitis et scriptis instruere, defendere et confirmare. Atque hic haud possumus, quin Vobis in mentem revocemus monita et consilia , quibus quatuor abhinc annis totius catholici orbis Antistites vehementer excitavimus, ne intermitterent viros ingenio sanaque doctrina praestantes exhortari, ut viri ipsi opportuna scripta in lucem ederent, quibus et populorum mentes illustrare et serpentium errorum tenebras dissipare contenderent. Quamobrem a Vobis efflagitamus, ut dum mortiferam pestilentium librorum et ephemeridum perniciem a fidelibus curae vestrae traditis amovere studetis, eodem tempore illos viros omni benevolentia et favore prosequi velitis, qui catholico spiritu animati ac literis et disciplinis exculti libros isthic et ephemerides conscribere, typisque mandare curant ut catholica propugnetur et propagetur doctrina ut veneranda hujus S. Sedis jura, ejusque documenta sarta tecta habeantur ut opiniones et placita eidem Sedi, ejusque auctoritati adversa de medio tollantur, ut errorum depellatur caligo et hominum mentes suavissima veritatis luce collustrentur. Atque episcopalis vestrae sollicitudinis et charitatis erit catholicos istos scriptores bene animatos excitare, at majore usque alacritate pergant catholicae veritatis causam sedulo sciteque defendere, eosque paternis verbis prudenter monere si quid in scribendo offenderint. Jam vero ea est vestra sapientia ut probe noscatis, infestissimos omnes catholicae religionis hostes acerrimum semper bellum, irrito licet conatu, gessisse contra hanc Beatissimi Principis Apostolorum Cathedram, haud ignorantes, religionem ipsam cadere et labare nunquam posse, eadem Cathedra stante, quae illi innixa est petrae, quam su perbae non vincunt inferorum portae [5](1), et in qua est integra christianae religionis ac perfecta soliditas [6](2). Quocirca, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, a Vobis enixe postulamus ut pro eximia vestra in Ecclesiam fide ac praecipua in eadem Petri Cathedram pietate nunquam desinatis una mente, unoque spiritu vestram omnem curam, diligentiam et operam in id praesertim intendere, ut isti fideles Galliarum populi callidissimas insidiantium hominum fraudes et errores sedulo devitantes quotidie magis filiali prorsus affectu ac devotione huic Apostolicae Sedi firmiter, constanterque adhaerere eique summo, quo 'par «st obsequio obtemperare glorientur. Omni igitur episcopalis vestrae vigilantiae studio nihil unquam neque re, neque verbis praetermittite, quo fideles ipsi hanc S. Sedem magis magisque ex animo diligant, venerentur, omnique obsequio excipiant et exequantur quidquid Sedes ipsa docet, statuit atque decernit. Hic autem haud possumus, quin Vobis exprimamus summum dolorem quo affecti fuimus, ubi inter alia improba scripta isthic vulgata nuper ad Nos pervenit libellus gallica lingua exaratus ac Farisiensibus typis editus, et inscriptus « Sur la situation prdsente de 1’Eglise Gallicane relativement au droit coutumier » cujus auctor iis plane adversatur quae Vobis tantopere commendamus atque inculeamus. Quem libellum Nostrae Indicis Congregationi reprobandum et damnandum commisimus. Antequam vero scribendi finem faciamus, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, Vobis denuo significamus, optatis simum Nobis esse, ut omnis quaestio et cdntroversia a Vobis rejiciatur, quae ut scitis pacem turbat, charitatem laedit, et Ecclesiae hostibus arma ministrat, quibus illam divexent et oppugnent. Igitur Vobis Summopere cordi sit pacem habere inter Vos et pacem sequi cum omnibus, serio considerantes pro Illo Vos legatione fungi, qui non dissensionis sed pacis Deus est, quique discipulis suis pacem tantopere inculcare, imperare et praecipere nunquam destitit. Et quidem Christus, veluti quisque Vestrum noscit « dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conservatione promisit. Si heredes Christi sumus, in Christi pace maneamus, si filii Dei sumus, paeifici esse debemu.. . i Pacificos febsettportet Dei filios corde mites,'sermone simplices affeetidnfe concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaeren to tes [7](i).» Ea certe quidem 'de vestra virtute, religione, pietate Nobis ihddt cVpihio et fidiicla, Iit plane non dubitemus, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, quin paternis hisce Nostris monitis, desideriis, postulationibus quam libentissime obsequentes omnium dissensionum germina radicitus evellere ac ita gaudium Nostrum i mple r e velitis, et cum omni patientia invicem supportantes in caritate et unanimes collaborantes fidei Evangelii pergatis alacriori usque studio custodire vigilias noctis super gregem curae vestrae commissum, omnesque gravissimi vestri muneris partes sedulo obire ad consummationem Sanctorum in aedificationem Corporis Christi. Persuasissimum autem Vobis sit, nihil Nobis gratius, nihil optabilius fore, quam ea omnia praestare, quae ad majorem vestram, et istorum fidelium utilitatem pertinere posse noverimus. Interim in humilitate cordis Nostri Deum oramus et obsecramus, ut coelestium omnium charismatum copiam super Vos propitius semper effundat, vestrisque pastoralibus curis et laboribus benedicat, quo fideles vestrae vigilantiae commissi magis in dies ambulent digne Deo per omnia placentes et in omni opere bono fructificantes.

Ac divini hujus praesidii auspicem et flagrantissimae illius, qua Vos in Domino amplectimur, charitatis testem Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres cunctisque istarum Ecclesiarum Clericis, Laicisque fidelibus peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXI Martii Anno MDCCCLIII. Pontificatus Nostri Anno Septimo.

  1. Epist. II ad Timolb. Cap. IV, v. 3, 4. Cap. III, v. 13.
  2. S. Cyprian. Epiat. 45. S- August. Epist. 162 et alii.
  3. Concil. Ephes. Act. IV.
  4. S. Ircnaeus adversu» baerese» Cap. 111.
  5. S. August. in Psah conlr. part. Donat.
  6. Ut. Synodic. Joann. Constantinopol. ad Hormisd. Pont
  7. S. Cyprian. de unit. Eccle.