Jump to content

Inter plura

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Inter plura
1905

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1907 p. 665

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X ORDINI CISTERCIENSIUM REFORMATORUM
INCULCAT QUASDAM LEGES DISCIPLINAE REGULARIS*
VENERABILI FRATRI
AUGUSTINO EPISCOPO TIT. CONSTANTIENSI
ORDINIS CISTERCIENSIUM REFORMATORUM ABBATI GENERALI


Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Inter plura et egregia, quae fel. rec. Leo PP. XIII Decessor Noster in bonum rei christianae perfecit, illud profecto est censendum, quod tres Congregationes Cisterciensium Trappistarum in Ordinem Cisterciensium Reformatorum seu Strictions Observantiae sub unius Superioris Generalis regimine coegit. Nos autem magno animi solatio affecti sumus, cum accepimus illam unitatem aequalitatemque disciplinae iam nunc esse omnino perfectam, eamque fructus, Ecclesiae et christiano populo salutares, efferre. Verum, ut bene coepta promoveantur in melius, opportunum Nobis visum est nonnulla praescriptionum inculcare capita his litteris; unde plane intelligere poteritis, quanta vos benevolentia prosequantur, quantoque studio utilitati Ordinis vestri consultum esse velimus.

I. Primum, dilecti filii, quae idem Decessor Noster, praesertim in litteris suis Apostolicis, quarum initium est Non mediocri, anno MDCCCCII die XXX Iulii editis, in gratiam vestri Ordinis decrevit et statuit, ea omnia et singula, auctoritate Nostra Apostolica, approbamus et confirmamus.

II. Deinde vos omnes, Superiores ac subditos, vehementer admonitos volumus ut semper sanctam disciplinam custodientes, ex proprio Ordinis vestri instituto sine intermissione precationi et poenitentiae pro animarum salute incumbatis. Etenim si unquam alias, sane in hac rerum acerbitate, qua Ecclesia Dei premitur, huiusmodi religiosorum hominum officium necessarium est.

III. Praesertim vero vos, dilecti filii, qui eiusdem Ordinis domorum Moderatores estis, magnopere in Domino hortamur, rogamus, obsecramus, ut nihil faciatis reliqui, quod ad pristinam Ordinis dignitatem revocandam pertineat. Itaque pro munere, quod geritis, studete, ut propriae Ordinis leges ubique inviolate serventur; nominatimque haec attendite:

1. Norunt omnes, nihil ad relaxandam regularem disciplinam plus valere, quam nimiam in recipiendis alumnis facilitatem. Quare Superiores, ad quos id spectabit, sedulo curent, ut in posterum nullus admittatur in Ordinem, quin eius utilitati et decori inservire posse aut velle videatur.

2. Summae etiam curae vobis esto, ut secundum Ordinis vestri leges recta studiorum ratio vigeat, et ne quis ad maiores Ordines promoveatur, quin studio sacrae theologiae diligenter, ut oportet, operam dederit.

3. Regularis observantia non raro ob id collabi solet, quod Ecclesiae leges atque ipsa religiosorum Ordinum statuta super bonorum administratione non, uti par est, sancte custodiuntur. Quapropter, ad maxima deprecanda mala, omnibus et singulis Superioribus edicimus, ut, quoties agatur de bonis emendis, alienandis, permutandis, de mutuo contrahendo quod decem millia libellarum attingat, de aedificio exstruendo, demoliendo, restaurando, aut de alia impensa facienda, extraordinaria et notabili, quae pertineat scilicet ad summam pecuniae dictam, ne quid tale faciant, nisi et habita Capituli Generalis aut Abbatis Generalis venia, et ea fideliter servando, quae Constitutionibus et Decretis Apostolicae Sedis praescripta sunt.

4. Quoniam praesidium valde efficax ad disciplinam regularem conservandam aut instaurandam inest in Visitatione canonica, quae quotannis in singulis Ordinis domibus est peragenda, ideo Visitatores hortamur in Domino rogamusque, ut gravissimum officium suum diligentissime impleant, et de monasteriorum statu personali, disciplinan, materiali et oeconomico Abbatem Generalem certiorem faciant; Superiores autem domorum monemus, ut Visitatori accuratissimam relationem de statu oeconomico sui quisque monasterii exhibeant.

5. Negotia sive totius Ordinis, sive singulorum vel monasteriorum vel monachorum, quae in Romana Curia expedienda sunt, Procurator Generalis, qui ex principiis iuris communis est gestor negotiorum Ordinis apud Apostolicam Sedem, ipse de mandato Abbatis Generalis solus omnia curet expedienda: deque iis, iniussu suo, cum Cardinalibus aut cum quibusvis Romanae Curiae Officialibus tractare quidquam nemo audeat.

Has leges potissimum sanctas esse vobis volumus: eis autem vos non solum pro vestro erga Vicarium Iesu Christi obsequio, sed etiam pro studio quo Institutum vestrum colitis, fore ut religiose semper obtemperetis, certo scimus. — Auspicem divinorum munerum et paternae benevolentiae Nostrae testem, tibi, Venerabilis Frater, et Ordini tuo universo Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXXI Maii MDCCCCV, Pontificatus nostri anno secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XL (1907), pp. 665-667.