Jump to content

Interpretatio Chronicae Eusebii

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Interpretatio Chronicae Eusebii Pamphili
Saeculo IV

editio: 1846, Parisiis; Vallarsi & Maffei, apud Patrologia Latina/27.
fons: Google Books. Anni ab Abraham sunt ancorae (ex. #2015).

Hieronymi Præfatio

[recensere]
EUSEBIUS HIERONYMUS VINCENTIO ET GALLIENO SUIS SALUTEM.

Vetus iste disertorum mos fuit, ut exercendi ingenii causa Græcos libros Latino sermone absolverent, et quod plus in se difficultatis habet, poemata illustrium virorum, addita metri necessitate, transferrent. Unde et noster Tullius Platonis integros libros ad verbum interpretatus est: et cum Aratum jam Romanum hexametris versibus edidisset, in Xenophontis OEconomico lusit. In quo opere ita sæpe aureum illud flumen eloquentiæ scabris quibusdam et turbulentis obicibus retardatur, ut qui interpretata nesciunt, a Cicerone dicta non credant. Difficile est enim, alienas lineas insequentem non alicubi excidere; arduum, ut quæ in aliena lingua bene dicta sunt, eumdem decorem in translatione conservent. Significatum est aliquid unius verbi proprietate, non habeo meum quod id efferam; et dum quæro implere sententiam, longo ambitu vix brevia spatia consumo. Accedunt hyperbatorum anfractus, dissimilitudines casuum, varietates figurarum; ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum linguæ genus. Si ad verbum interpretor, absurde resonat; si ob necessitatem aliquid in ordine, vel in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse. Itaque, mi Vincenti charissime, et tu Galliene, pars animæ meæ, obsecro, ut quicquid hoc tumultuarii operis est, amicorum, non judicum animo relegatis: præsertim cum et notario, ut scitis, volocissime dictaverim, et difficultatem rei etiam divinorum voluminum instrumenta testentur, quæ a LXX Interpretibus edita, non eumdem saporem in Græco sermone custodiunt. Quamobrem Aquila et Symmachus et Theodotion incitati, diversum pene opus in eodem opere prodiderunt: alio nitente verbum de verbo exprimere, alio sensum potius sequi, tertio non multum a veteribus discrepante. Quinta autem et sexta et septima editio, licet quibus censeantur auctoribus, ignoretur: tamen ita probabilem sui diversitatem tenent, ut auctoritatem sine nominibus meruerint. Inde adeo venit, ut sacræ litteræ minus comptæ, et dure sonantes videantur, quod diserti homines interpretatas eas de Hebræo nescientes, dum superficiem, non medullam inspiciunt, ante quasi vestem orationis sordidam perhorrescant, quam pulchrum intrinsecus rerum corpus inveniant. Denique quid Psalterio canorius? quod in morem nostri Flacci, et Græci Pindari, nunc iambo currit, nunc alcaico personat, nunc Sapphico tumet, nunc semipede ingreditur. Quid Deuteronomii et Isaiæ Cantico pulchrius? quid Salomone gravius? quid perfectius Job? Quæ omnia hexametris et pentametris versibus, ut Josephus et Origenes scribunt, apud suos composita decurrunt. Hæc cum Græca legimus, aliud quiddam sonant; cum Latine, penitus non cohærent. Quod si cui non videtur linguæ gratiam interpretatione mutari, Homerum ad verbum exponat Latinum. Plus aliquid dicam, eumdem in sua lingua prosæ verbis interpretetur, videbit ordinem ridiculum et poetam eloquentissimum vix loquentem. Quorsum ista? Videlicet ut non vobis mirum videatur, si alicubi offendimus, si tarda oratio aut consonantibus asperatur, aut vocalibus hiulca vel divisa sit, aut rerum ipsarum brevitate constringitur, cum eruditissimi homines in eodem opere sudaverint: et ad communem difficultatem, quam in omni interpretatione causati sumus, hoc nobis proprium accedat, quod historia multiplex est, habens barbara nomina, res incognitas Latinis, numeros inexplicabiles, virgulas rebus pariter ac numeris intertextas, ut pene difficilius sit legendi ordinem discere, quam ad lectionis notitiam pervenire. Ut autem manifesto cognoscatur indicio, ad quem numerum historia quæque pertineat, has distinctiones positas lector advertat, ut si ad primum numerum regni primitus annotati historia referenda est, primam litteram in explanatione historiæ contempletur: et siquidem eam ex minio viderit, illi tempori applicandam, vel anno sciat, quem suggesserit numerus similiter eodem minio figuratus. Si vero numerum non puro, sed mixto nigro notatum esse perviderit, secundæ lineæ numero debetur historia. Si autem tertio numerorum ordini applicandum est, quod fuerit ascriptum, medium puro minio numerum, et partem reliquam ex solo nigro expressam conspicabitur. Quarta numeri linea nihil habebit ex minio, sed indicio erit, quod sibi historia debeatur, cum minio facta littera in principio enodationis historiæ, quæ etiam superioribus signis subdenda est, nihilominus apparebit, nullo superius memoratorum signorum in numeris respondere. Sin vero non minio, sed mixtim [ Al. mixtum] nigro rubroque littera fuerit expressa, refulgens ex rubro numerus in quintam numerorum lineam poterit adverti. Et ita sexta linea numeri et secunda, septima ut tertia designabitur, octava quoque ut quarta apparenti littera bicolori. Cum vero nec in numeris, nec in explanatione historiæ ullum illorum, quæ prædiximus, signorum fuerit, nona linea quod annotatum fuerit, vendicabit. Non tamen omnia hujusmodi requirenda sunt necessario, cum minor est numerus linearum. Unde præmonendum puto, ut prout quæque scripta sunt, etiam colorum diversitates serventur, ne quis irrationabili æstimet voluptate oculis tantum rem esse quæsitam, et dum scribendi tædium fugit, labyrinthum erroris intexat. Id enim elucubratum est, ut regnorum tramites, qui per vicinitatem nimiam pene mixti erant, distinctione minii separarentur, et eumdem coloris locum quem prior membrana signaverat, etiam posterior servaret. Nec ignoro multos fore, qui solita libidine detrahendi omnibus, quod vitare non potest, nisi qui omnino nil scribit, huic volumini genuinum dentem infigant. Calumniabuntur tempora, convertent ordinem, res arguent, syllabas eventilabunt. Et quod accidere plerumque solet, negligentiam librariorum ad auctores referent. Quos cum possem meo jure repercutere, ut si displicet, non legant: malo breviter placatos dimittere, ut et Græcorum fidem, suo auctori assignent, et quæ nova inseruimus, de aliis probatissimis viris libata cognoscant. Sciendum etenim est, me et interpretis et scriptoris ex parte officio usum, quia et Græca fidelissime expressi, et nonnulla quæ mihi intermissa videbantur, adjeci in Romana maxime historia, quam Eusebius, hujus conditor libri, non tam ignorasse, utpote eruditissimus, quam ut Græce scribens, parum suis necessariam perstrinxisse, mihi videtur. Itaque a Nino et Abraham usque ad Trojæ captivitatem pura Græca translatio est. A Troja usque ad vicesimum Constantini annum nunc addita, nunc mixta sunt plurima, quæ de Tranquillo, et cæteris illustribus Historicis curiosissime excerpsimus. A Constantini autem supradicto anno usque ad consulatum Augustorum Valentis VI et Valentiniani iterum, totum meum est. Quo fine contentus, reliquum tempus Gratiani et Theodosii latioris historiæ stylo reservavi; non quo de viventibus timuerim libera et vere scribere: timor enim Dei hominum timorem expellit; sed quoniam, debacchantibus adhuc in terra nostra Barbaris, incerta sunt omnia.

Obtestatio Eusebii

[recensere]

ADJURO TE, QUICUMQUE HOS DESCRIPSERIS LIBROS, PER DOMINUM NOSTRUM JESUM CHRISTUM, ET GLORIOSUM EJUS ADVENTUM, IN QUO VENIET JUDICARE VIVOS ET MORTUOS, UT CONFERAS QUOD SCRIPSERIS, ET EMENDES AD EXEMPLARIA EA, DE QUIBUS SCRIPSERIS, DILIGENTER: ET HOC ADJURATIONIS GENUS TRANSCRIBAS, ET TRANSFERAS IN EUM CODICEM, QUEM DESCRIPSERIS.

Eusebii Præfatio

[recensere]

Mosen gentis Hebrææ, qui primus omnium prophetarum ante adventum Domini Salvatoris divin as leges sacris litteris explicavit, Inachi fuisse temporibus, eruditissimi viri tradiderunt: ex nostris, Clemens, et Africanus, et Tatianus; ex Judæis, Josephus, et Justus, veteris historiæ monimenta replicantes. Porro Inachus quingentis annis Trojanum bellum antecedit. Ex ethnicis vero, impius ille Porphyrius in quarto sui operis libro, quod adversum nos casso labore contexuit, post Mosen Semiramim fuisse affirmat, quæ apud Assyrios CL ante Inachum regnavit annis. Itaque juxta eum DCCC pene et L annis Trojano bello Moses senior reperitur. Cum hæc ita se habeant, necessarium duxi veritatem diligentius persequi. Et ob id in priori libello quasi quamdam materiam futuro operi omnium mihi regum tempora prænotavi, Chaldæorum, Assyriorum, Medorum, Persarum, Lydorum, Hebræorum, Ægyptiorum, Atheniensium, Argivorum, Sicyoniorum, Lacedæmoniorum, Corinthiorum, Thessalorum, Macedonum, Latinorum, qui postea Romani nuncupati sunt. In præsenti autem, stylo eadem tempora contra se invicem ponens, et singularum gentium annos dinumerans, ut quid cuique coætaneum fuit, ita curioso ordine coaptavi. Neque me fugit, in Hebræis codicibus dissonos ætatum annos inveniri, plusque vel minus, prout interpretibus visum est, lectitari: sequendumque illud potius, quod exemplariorum multitudo in fidem traxit. Verum utcumque quis volet computet, et reperiet Inachi temporibus, quem primum Argis regnasse aiunt, patriarcham Hebræorum fuisse Israelem, a quo duodecim Judæorum tribus Israelis vocabulum sortitæ sunt: Semiramin autem et Abraham contemporales fuisse, manifestum est. Nam Moses, licet junior supradictis sit, omnibus tamen, quos Græci antiquissimos putant, senior deprehenditur, Homero scilicet et Hesiodo, Trojanoque bello, ac multo superior, Hercule, Musæo, Lino, Chirone, Orpheo, Castore, Polluce, Æsculapio, Libero, Mercurio, Apolline, et cæteris diis gentium, sacrisque, vel vatibus, ipsius quoque Jovis gestis, quem Græcia in arce divinitatis collocavit. Hos, inquam, omnes quos enumeravimus, etiam post Cecropem Diphyem primum Atticæ regem fuisse convincimus. Cecropem autem præsens historia Mosi coætaneum ostendit, et antecedere Trojanum bellum annis CCCLXXV. Quod, ne cui dubium videatur, sequens ratio sic probabit. Quadragesimo secundo anno imperii Augusti CHRISTUS natus est; quintodecimo Tiberii anno prædicare orsus est. Si quis igitur retrorsum annorum supputans numerum, alterum Darii regis Persarum quærat annum, sub quo templum Jerosolymorum, quod a Babyloniis destructum fuerat, instauratum est, reperiet a Tiberio usque ad Darium annos DXLVIII: Darii quippe secundus annus sexagesimæ quintæ olympiadis anno primo fuit, et Tiberii XV in ducentesimam primam olympiadem incurrit. Fiunt ergo inter Darium et Tiberium olympiades CXXXVII, anni DXLVIII, quadriennio in una olympiade supputato. Deinde secundo Darii anno LXX desolationis templi annus expletur, a quo usque ad primam olympiadem retrorsum numerantur olympiades LXIV, anni CCLVI. Qui similiter supputantur a supradicto desolationis templi anno usque ad L annum Oziæ regis Judæorum, sub quo Isaias et Osee fuerunt. Itaque prima olympias in Isaiæ, et reliquorum incurrit ætatem, qui cum eo prophetaverunt. Rursum si a prima olympiade ad superiora tempora et usque ad captivitatem Trojæ proveharis, invenies annos CCCCVI (quos et nos in priore opusculo digessimus), ut [Al. et] curiosissima Græcorum historia conscribit. Item apud Hebræos a supradicto Oziæ anno et temporibus Isaiæ prophetæ, usque ad Samson et tertium annum Labdon Judicis, supputabis annos CCCCVI. Samson autem est, quem in corporis robore Herculi similem ferunt posteri Judæorum. Et mihi videntur non multum inter se distare tempore, si quidem ambo circa Trojæ captivitatem fuerunt. Post hoc iterum ad priora convertere, et cum CCC tibi et XXIX [Al. XXXIX] annos pes retroactus impleverit, Græcorum Cecropem Diphyem et Mosem invenies Hebræorum. Nam a XLV Cecropis anno usque ad captivitatem Trojæ, et ab LXXX ætatis Mosi anno, in quo populum Israeliticum de Ægypto eduxit, usque ad Labdon, et Samson Judices, computantur anni CCCXXIX. Itaque sine ulla ambiguitate Moses et Cecrops, qui primus Atheniensium rex fuit, iisdem fuere temporibus. Porro iste est Cecrops Diphyes indigena, sub quo primum in arce Oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervæ appellatione sortita nomen. Hic primus omnium, Jovem appellavit, simulacra reperit, aram statuit, victimas immolavit, nequaquam istiusmodi rebus in Græcia umquam visis. Cætera quoque, quæ apud Græcos mira jactantur, posteriora Cecropis annis deprehenduntur. Si autem Cecropis, consequenter et Mosi, qui cum Cecrope fuit. Post hunc enim scribitur diluvium sub Deucalione, incendium sub Phætonte; Erichthonius Vulcani et terræ filius, Dardanus qui Dardaniam condidit: de quo Homerus:

Quem primum genuit cœlesti Jupiter arce;

Liberæ quoque raptus et Europæ, sacra Cereris atque Isidis, delubrum in Eleusina, frumenta Triptolemi, regnum Trois:

Cujus dii natum Ganymedem, ad sidera raptum,
Vina Jovis magni voluerunt fundere mensis.

Quo tempore quoque Tantalus et Tityus fuerunt, et Apollo natus est. Nam Latona, Jovis conjux, tempore Tityi fuit. Latonæ autem et Jovis Apollo filius. Post quos Cadmus Thebas venit:

Qui Semelem genuit, de qua pulcherrima proles
Liber condignam partu tulit edita frugem.

Porro Liber et reliqui quos mox inferemus, post CC annum Cecropis fuerunt. Linus scilicet, et Zetus, et Amphion, Musæus, Orpheus, Minos, Perseus, Æsculapius, gemini Castor et Pollux, Hercules, cum quo Apollo servivit Admeto. Post quos facta est Trojanæ urbis eversio: quam Homerus longo sequitur intervallo. Homerus autem Solone et Thalete Milesio, cæterisque, qui cum iis septem Sapientes appellati sunt, multo prior reperitur. Deinde Pythagoras exstitit, qui se non sapientem, ut priores, sed philosophum, id est, amatorem sapientiæ, dici voluit. Quem secutus Socrates, Platonem erudivit: a quo famosa in partes philosophia divisa est. Horum singulos juxta ordinem sequentis historiæ suis locis inferemus [Al. inseremus]. Igitur Moses cunctos quos supra memoravimus, antecedit: qui [Al. quia] ætate Cecropis fuisse monstratus est. Ab LXXX autem anno Mosi, et egressu Israel ab Ægypto, rursus ad superiora conversus, usque ad primum annum Abrahæ, reperies annos DV. Quos similiter a XLV anno Cecropis usque ad Ninum et Semiramim Assyriorum principes supputabis. Primus quippe omni Asiæ, exceptis Indis, Ninus Beli filius regnavit. Itaque manifestum est, Abraham Nini ætate generatum, juxta eum tamen numerum, quem contractiorem editione Vulgata sermo præbet Hebræus. Verum incuriositate [Al. in curiositate] ne cesses: et cum divinam Scripturam diligenter evolveris, a nativitate Abrahæ usque ad totius orbis diluvium, invenies retrorsum annos DCCCCXLII. Item a diluvio usque ad Adam, MMCCXLII, in quibus nulla penitus Græca, nec Barbara, et, ut loquar in commune, gentilis reperitur historia. Quamobrem præsens opusculum ab Abraham et Nino usque ad nostram ætatem inferiora tempora persequetur; et statim in principio sui Hebræorum Abraham, Assyriorum Ninum et Semiramim proponet. Quia neque Athenarum adhuc urbs, neque Argivorum regnum nomen acceperat, solis Sicyoniis in Græcia florentibus: apud quos temporibus Abrahæ et Nini Europem secundum regnasse ferunt. Quod cur etiam nos putemus, ex sequentibus demonstrabitur. Si enim diligenter enumeres ab ultima ætate Nini, usque ad Trojæ captivitatem, invenies annos DCCCXXXIV. Item in Sicyone a XXII anno regis Europis, usque ad supradictum tempus, eosdem annos invenies DCCCXXXIV. Apud Hebræos quoque a nativitate Abraham usque ad Labdon et Samson Judices Hebræorum, qui Trojanis temporibus populo præfuerunt, æque supputabis annos DCCCXXXIV. Item apud Ægyptios ab ætate Nini et Semiramidis, quo tempore sextadecima jam dynastia Thebæi Ægyptis imperabant, usque ad vicesimam dynastiam, et regem Ægypti Thuorin, qui ab Homero Polybus vocatur, sub quo Troja capta est, colliguntur etiam supradicti anni DCCCXXXIV. Igitur consequenter in libelli fronte ponimus uno eodemque tempore Abraham, Ninum, Semiramim, Europem, Ægyptiorum Thebæos. Et hæc quidem ita se habere, ut præfati sumus, posterior textus ostendet. Nunc illud in cura est, ut etiam Hebræorum annos in quatuor tempora dividamus. Ab Abraham usque ad Mosen, a Mose usque ad primam ædificationem templi, a prima ædificatione templi usque ad secundam instaurationem ejus, ab instauratione ejus usque ad adventum Christi Domini. A nativitate quippe Abrahæ usque ad Mosen et egressum Israel ex Ægypto, computantur anni DV. A Mose usque ad Salomonem et primam ædificationem templi, anni CCCCLXXIX, secundum minorem tamen numerum quem tertius Regnorum liber continet. Nam juxta volumen Judicum, supputantur anni DC. A Salomone vero usque ad instaurationem templi, quæ sub Dario Persarum rege facta est, colliguntur anni DXII. Porro a Dario usque ad prædicationem Domini nostri Jesu Christi, et usque ad quintum decimum annum Tiberii principis Romanorum, explentur anni DXLVIII. Itaque simul fiunt ab Abraham usque ad quintumdecimum Tiberii annum, anni MMXLIV. Similiter a Nino et Semiramide usque ad Mosen et Cecropem, anni DV. A Cecrope usque ad captivitatem Trojæ, anni CCCLXXV. A captivitate Trojæ usque ad primam olympiadem, anni CCCCVI. A prima olympiade usque ad secundum Darii annum, et instaurationem templi, anni CCLVI. A secundo Darii anno et instauratione templi usque ad quindecimum annum Tiberii Cæsaris, anni DXLVII [Al. DXLVIII]. Fiunt simul a Nino a Semiramide usque ad quintumdecimum Tiberii annum, anni MMXLIV, quos et ab Abraham usque ad Tiberium ostendimus supputatos. A Tiberii autem quindecimo anno usque ad decimum quartum annum Valentis, quo interiit, numerantur anni CCCLI. Itaque fiunt anni istius historiæ MMCCCXCV. Et ne longus ordo numerorum aliquid forte turbationis afferat, omnem annorum congeriem in decadas cæcidimus [Al. decidimus], quas ex singularium gentium historiis congregantes sibi invicem, facimus esse contrarias, ut facilis præbeatur inventio, cujus Græci ætate vel Barbari, prophetæ, et reges, et sacerdotes fuerint Hebræorum. Item qui diversarum gentium falso crediti dii, qui heroes, quæ quando urbs condita, qui de illustribus viris philosophi, poetæ, principes, scriptoresque variorum operum exstiterint, et si qua alia digna memoria putavit Antiquitas. Quæ universa in suis locis summa cum brevitate ponemus.

Exordium Libri.

[recensere]

Incipiunt tempora totius sæculi, regesque gentium omnium, quibus locis, quibusque temporibus in suis provinciis, et quantum regnaverint [Al. regnaverunt], vel si quid memoriæ dignum per generationes, nativitates, et regna, et ducatus, per [Al. et per] omnem actum Judicum, et omnium regum Juda, et aliorum qui non ex eadem tribu regnaverunt, per regnum [Al. regna] Assyriorum, cæterarumque gentium, et tempora dictatorum cum consulibus ordinariis. Sed et tempora imperatorum, et Cæsarum, et quibus temporibus historiographos fuisse dixerunt; sed et successiones eorumdem, quod per ordinem rerum superius declaratum est. Quorum universa tempora, gesta, sive apud Hebræos, vel apud Græcos, vel apud Romanos, sive apud Barbaros, cæterasque gentes, quæ gesserunt, vel constituerunt per historias, in hoc libro plenissime demonstrantur: quod et in libro hoc historiæ singulæ conscriptæ declarant, deorum generationem, vel singulorum progeniem, sive his temporibus ipsis antelatis, quæ gesserunt, et tempora Olympiacorum, ex quo primus agon gymnicus constitutus, quos [Al. constitutus est, quod] Græci Olympias (sic) appellant. Et quo tempore adventus fuit Salvatoris nostri JESU CHRISTI, sive passio ejus; simulque et nomina episcoporum Ecclesiarum numero quatuor, hoc est, Romanorum, Alexandriæ, Jerosolymorum, et Antiochiæ, qui per easdem civitates metropoles provinciarum episcopi, quantum temporis singuli sederint [Al. sederunt], vel qui eorum episcopatus sui tempore martyrio coronatus sit, sive tempora persecutionum, quibus temporibus Ecclesiæ dissipatæ sint. Sed et tempora regum Macedonum, Alexandriæ [Al. Alexandri], et quoto agone Olympiacorum, vel quibus temporibus, seu consulibus finem Alexander fecerit Judæis, vel Vespasianus insecutionem, sive destructionem templi eorum miserit, et tributa eis constituit.

Numeratio temporum non solum ante hominum genus, sed etiam ante lumina ipsa atque stellas esse, cognoscitur. Nam cum primum fecit Deus cœlum et terram, cum ipsis quoque elementis, quæ in his elementis condita sunt, id est, aquas et spiritus, abyssosque; et tenebris [Al. tenebras], necdum luminibus neque sideribus constitutis, dixit Deus: Fiat lux: et facta est lux. Et vidit Deus lucem, quia bona est, et separavit Deus inter lucem et tenebras, et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem: et factum est vespere et mane dies unus (Gen. I, 3-5). Hic primus dies sæculi, non primus dierum omnium. Ideoque non primus, sed unus nominatus est. Secundo autem die factum est firmamentum in medio aquarum, quod et divisit inter aquam et aquam. Tertio autem die congregatæ sunt aquæ, quæ sunt sub cœlo, in congregationem unam, et apparuit arida, quam Deus Terram nominavit, atque congregationes aquarum appellavit Maria, herbamque produxit terra, et lignum fructiferum cum semine suo. Quarto igitur die facta sunt luminaria duo in firmamento cœli, ut luceant super terram ad inchoationem diei et noctis, et ut dividant inter diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et sint in splendorem firmamenti [Al. in firmamentum] cœli, et luceant super terram. Quibus ita perfectis, manifestum est luminibus ipsis antecedere lucem tribus diebus. Unde mihi videntur Ægyptii, cæteræque gentes hoc sequentes decretum, quatuor annis impletis, diem integrum superfluum, quem [Al. quod] etiam bissextum nominavere [Al. solent nominare]. Nam cum tres dies istos computare qui sint, atque recogitare voluerimus, unius anni centesimam vigesimamque partem istam esse cognoscimus [Al. cognoscemus]. Centesima autem et vigesima dies invicem computata, ista tertia pars esse anni dignoscitur. Tertia ergo addita parte annali [Al. annuali] quadriennio, dies integer completur, atque ad partium partes, menses atque anni superflui computantur, quos Hebræi quidem embolismos vocare solent, Ægyptii autem exaltationes siderum atque stabilitates appellant: immo bissextum ob rememorationem lucis atque dierum et noctium, quæ luminibus triduum antecesserunt, celebratur, ideo quod tres dies sine auctore sole processerunt.

III.

[recensere]

Nos igitur tempora conscribimus, non quæ sunt sæculi mundi, neque luminum aut siderum, neque fructuum, aut lignorum, aut piscium, sed generationem hominum, cujus primus fuit Adam, factus sexto die. Quinto autem die dixit Dominus: Educant aquæ reptilia animarum vivarum, et volatilia cœli. Et factum est sic. Et fecit Deus belluas, et cetos, et omnem animam vivam repentem, quas eduxerunt aquæ secundum suum genus, et omnem volatilem secundum genus suum. Et vidit Deus quia bona sunt, et benedixit ea Deus, et dixit: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas, quæ sunt in mari, et volatilia multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane dies quintus. Sexto autem die dixit Dominus: Educat terra animam vivam secundum genus suum, quadrupedia et reptilia bestias terræ secundum suum genus. Et vidit Deus quia bona sunt, et dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et omnium jumentorum, et totius terræ, et omnium reptilium, quæ sunt super terram. Et fecit Deus hominem, secundum imaginem Dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos [Al. addit Deus], dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus, et habete potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et omnium reptilium, quæ sunt super terram (Ibid., 20-28). Quomodo autem Deus eum, et unde fecerit [Al. fecit], post alia dicit: Et finxit hominem Deus de limo terræ, et sufflavit [Al. insufflavit] in faciem ejus spiritum vitæ, et factus est homo in animam viventem [Al. vivam] (Gen. II, 7). Et iterum post alia: Et dixit Dominus Deus: Non est bonum hominem solum, faciamus ei adjutorium secundum eum (Ibid., 18). Et post alia: Adæ autem non est inventus adjutor similis illi: Et immisit Deus soporem in Adam, et obdormivit: et apprehendit unam costam de latere ejus, et replevit locum carne ejus. Et ædificavit Dominus [Al. addit Deus] costam, quam sumpsit ab Adam in mulierem, et adduxit eam ad Adam videre quid eam vocaret. Et dixit Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Hæc vocabitur Virago [Al. mulier], quia de viro suo sumpta [Al. accepta] est (Ibid., 20-23). Ex his duobus omnis hominum multitudo procreata est. Unde etiam nos dinumerationem temporum facientes incipimus.

Adam. Eva. Adam autem vocavit nomen mulieris suæ Eva, quod interpretatur vita, quia ipsa est mater viventium. Adam autem cognovit Evam uxorem suam, et concipiens peperit Cain, et dixit: Acquisivi hominem per Deum, et adjecit fratrem illius parere Abel. Et factus est Abel pastor ovium, Cain vero agricola [Al. operans terram]. Igitur cum uterque de suorum laborum fructibus immolarent, apparerent autem oblationes Abel acceptabiles magis coram Domino, tactus Cain invidia, insolens fratrem innocentem interemit, cujus morte genitor consternatus, ac sublatus in tempora, ab amplexu conjugis abstinuit Adam. Cum vero esset annorum CL genuit Seth, deinde alios mares et feminas. Fuerunt autem anni ejus DCCCCXXX. Seth autem cum esset annorum CXXX genuit Enos: deinde in tempus alios mares et feminas. Fuerunt autem anni ejus DCCCCXII. Enos vero cum jam esset nonagenarius genuit Cainam: deinde alios filios et filias. Fuerunt autem anni ejus DCCCCV. Cainam vero cum esset septuagenarius genuit Malaleel: deinde alios filios et filias. Fuerunt omnes anni ejus DCCCCX. Malaleel quadragenarius genuit Jareth: deinde alios filios et filias. Fuerunt anni ejus DCCCXCV. Jareth in CLXI anno genuit Enoch: deinde in tempora alios filios et filias. Fuerunt anni ejus omnes DCCCCLXII. Enoch autem LXV anno genuit Mathusalem: deinde alios filios et filias. Vir fuit justus, vixit in humanis annis CCCLXV, et assumptus est. Mathusalem vero in CLXXXVII anno genuit Lamech: deinde alios filios. Omnes anni ejus DCCCCLXIX. Lamech autem anno CLXXXII genuit Noe, qui interpretatur consolator ab operibus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus: et deinde alios filios et filias. Fuerunt omnes anni vitæ ejus DCCLXXVIII. Superiori tempore Cain fratricida ob divinam indignationem profugit ad orientalem plagam, et consedit apud regionem Eden. Cognovit autem uxorem suam, et genuit Enoch, ad cujus proprium nomen fundavit urbem in vocabulo filii. Porro Enoch genuit Gaidad, qui genuit Maviael, qui genuit Mathusalem, qui genuit Lamech, qui ex argumento vaticinatus divinam ultionem septuplam fuisse in Cain propter homicidium fratris; in se autem septuagies [Al. septuagesies] septies futuram ob necatum a se adolescentem sui vulneris in livore. Iste Lamech duxit sibi binas uxores, Adda scilicet et Sella. Ex Adda genuit Jobel, qui primum intra tentorium habitaculis moram [Al. morem] gessit. Ex eadem genuit Jubal, qui fuit citharœdorum primus. Ex Sella genuit Thobel, qui mirabilis malleator fuit in omni fabrili arte metallorum.

Noe vero cum D esset annorum genuit Sem, Cham et Japhet. Et cum multiplicassent homines super terram valde, ac ducerent uxores speciosas, in quarum formam exardescerent in concubitum, prout cujusque libido fuit, ex quibus gigantes viri famosi potentes a sæculo geniti in populos flagitiosos crescerent, proclives in omne facinus, spreto divino timore, sine cultu religionis. Cum foret autem Noe solus justus, placens Deo in generationibus suis, decrevit Deus servari de quacumque specie, ad reparandum semen cujuslibet animantium: cætera autem universa per diluvium perdere ac ulcisci, ab homine usque ad pecus, tam volatilium quam reptantium super terram. Instituit ergo Noe fabricari arcam ex lignis elaboratis et levigatis tabulamentis, altam XXX cubitis, latam L, longam CCC, et in cubitu consummatam, bitumine linitam intrinsecus et extrinsecus, divisam in mansiunculas et tristega. In quam sic dispositam introivit Noe cum filiis, et uxoribus suis, ac introduxerunt nutu Dei ex omnibus animantibus mundis, ex feminis septena, ex immundis vero bina: escam similiter juxta propriam cujuslibet naturam convenientia ad vescendum pabula. Septimo autem die ab ingressu arcæ, quæ fuit XVII mensis secundi, excesserunt aquæ terminos et confinia naturæ, tantaque vis imbrium largissimorum est exorta, tam ingens aquarum abyssus invasit continuo incremento per dies quadraginta, scissis cataractis cœli, donec nedum superficiem totius orbis, sed universa montium cacumina sub undis involverent cubitis XV altiores. Porro arca ferebatur super aquam, ex qua consumpta est omnis caro, quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptibilium, quæ reptabant super terram, universi homines, et cuncta in quibus erat spiraculum vitæ. Obtinueruntque aquæ terras CL diebus, et recordatus est Deus Noe, et omnium animalium quæ erant cum eo in Arca, adduxitque spiritum super terram, et cessavit aqua, et adoperti sunt fontes abyssi, et cataractæ cœli: et cessavit pluvia de loco, et deficiebat aqua descendens de terra, et diminuebatur aqua post CL dies, et sedit arca in septimo mense XVII die mensis super montes Ararath (Gen. VIII, 1-3). Isti montes in Armenia superiore sunt secus Persas. Aqua autem magis diminuebatur, usque ad decem menses; decimo autem mense primo die mensis visa sunt capita montium. Et factum est post XL dies, aperuit Noe fenestram Arcæ quam fecerat, et dimisit corvum videre si cessasset aqua a facie terræ, et exiens non est reversus ad eum. Et sustinuit donec siccaretur aqua a terra, et dimisit columbam a se, videre si aqua cessasset a facie terræ, et non inveniens columba requiem pedibus suis, reversa est ad eum in arcam: quia aqua erat super omnem faciem terræ. Extendens autem manus suas Noe accepit eam, et induxit eam apud se in arcam. Et sustinuit adhuc septem dies alios, et iterum dimisit columbam de arca, et reversa est ad eum columba ad vesperum, et habuit folium olivæ cum surculo in ore suo. Et intellexit Noe quia cessavit aqua a facie terræ. Et sustinuit Noe adhuc septem dies alios, et dimisit columbam, et non est ausa reverti ad eum. Tenuit ergo diluvium terram donec siccaretur annum integrum (Ibid., 5-14). Postquam introivit autem Noe in arcam, septimo die inclusit Deus de foris fenestram arcæ, et XL diebus, et XL noctibus facta est pluvia, stetitque aqua CL dies. Post istos dies clausi sunt fontes abyssi, et cœpit aqua diminui. Septimo autem mense sedit Arca super montem Ararath. Diminuebatur autem aqua usque XI menses. Prima autem die hujus mensis capita montium reliquorum visa sunt, et cætera ut supra. Postea Noe denudavit arcæ tectum post annum integrum, et hoc ipsum scribitur, et significat dicens: Et factum est in primo et DC anno vitæ Noe, primo die mensis, cum minuisset aqua a facie terræ, denudavit Noe tectum Arcæ, quod fecerat, et vidit quod defluxisset aqua a facie terræ. In secundo autem mense VII et XX die mensis siccata est terra (Ibid., 14, 15): et exiit Noe, et uxor ejus, et filii ejus, et uxores filiorum suorum cum eo, omnes bestiæ et omnia peccora, et omnia reptilia, quæ moventur super terram, secundum genus suum, et omnia volatilia secundum genus eorum exierunt de arca.

AB ADAM, USQUE AD DILUVIUM, SUNT ANNI MMCCXLII; SECUNDUM HEBRÆORUM NUMERUM ANNI MDCLVI.

Et facti sunt omnes dies Noe anni DCCCCL, et mortuus est.

FILII NOE.

Sem, Cham, et Japhet. Filii Sem: Elam, unde Elamitæ; Assur, unde Assyrii; Arphaxad, unde Arabi; Lud, unde Lydii; Aram, unde Syri. Aramei autem Syriace dicuntur filii Aram, Us, et Ul, et Gater, et Mosoch, gentes Barbarorum sunt secus Persas. Filii Cham: Chus, unde Æthiopes; Mestre, unde Ægyptii; Furfur, unde Æthiopum gens; Chanaan, Chananæi. Filii autem Chus: Saba, unde Sabæi dicti. Ab ista terra regina venit videre sapientiam Solomonis. Evilat, gens Evilea. Filii Japhet, Gomer, et Magog, et Madai, et Jaynam, Elissa, et Thobel, et Mosoth, et Thiras. Filii Gomer, Aschonez, unde gentes Gothicæ.

VII.

[recensere]
NATIONES SEM.

Arphaxad genuit Salam, Sala autem genuit Heber, unde Hebræi. Filii autem Heber, Phalec, et Jectan. Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jareth, et Adoram, et Aizal [Al. Jarach et Odorra et Fiziel], et Decla, et Abimael, Saban, et Uphir, et Evilat, et Jobab. Hi omnes sunt filii Jectan. Et facta est habitatio [Al. inhabitatio] ipsorum a Masse usque dum veniatur in Sephar [Al. Sephara] montem Orientis. Hi filii Sem in tribus suas, secundum linguas suas, in regiones suas, et nationes suas.

VIII.

[recensere]
NATIONES CHAM.

Sabatha, et Regma, Sabathaca. Filii autem Regma, Seba, et Dadan. Chus autem genuit Nemroth. Hic cœpit esse gigas super terram, venator ante Dominum. Et factum est in initio regni ejus Babylon, Arach, et Acad, et Jacar, et Chalanne, in terra Sennaar, ubi statuit Nabuchodonosor statuam suam. Et Mesariam genuit Ludim, et Anamiim, et Labiim, et Nephuthuiim, et Phetrusiim, et Celuim: unde egressus est inde Philistim, et Caphthurim. In Chanaam autem genuit Sidona primogenitum, et Cethæum, et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, et Arachæum, et Samarium, et Amathæum. Hi sunt filii Cham in tribus suas, secundum linguam suam, et in terris suis, et gentibus eorum.

NATIONES JAPHET.

Gomer, et Magog, et Madai, et Jaynam, et Thobal, et Mosoch, et Thiras. Et filii Gomer, Aschonez, et Riphat, et Thogorma [Al. Thogarma]. Et filii Jaynan Elissa, et Tharsis, Citii, Rhodii. Ab his divisæ sunt insulæ gentium in terra eorum, unusquisque secundum linguam suam in tribubus suis, et gentibus suis.

Sem filius Noe cum esset annorum C genuit Arphaxad secundo anno post diluvium. Et vixit Sem postquam genuit Arphaxad annis D et genuit filios et filias, et mortuus est. Arphaxad cum esset annorum CXXXV genuit Cainam. Et vixit Arphaxad postquam genuit Cainam annis CCCCXXX, et genuit filios et filias. Cainam cum esset annorum CXXX genuit Sala. Et vixit Cainam postquam genuit Sala annis CCCXXX, et genuit filios et filias, et mortuus est. Sala cum esset annorum CXXX genuit Heber. Et vixit Sala postquam genuit Heber annis CCC, et genuit filios et filias, et mortuus est. Heber cum esset annorum CXXXIV genuit Phalec. Et vixit Heber postquam genuit Phalec annis CCCLXX [Al. CCLXX], et genuit filios et filias, et mortuus est. Phalec cum esset annorum CXXX genuit Rhagau. Et vixit Phalec postquam genuit Rhagau annis CCIX, et genuit filios et filias, et mortuus est. Rhagau cum esset annorum CXXXII genuit Seruch. Et vixit Rhagau, postquam genuit Seruch, annis C, et genuit filios et filias, et mortuus est. Seruch cum esset annorum CXXX genuit Nachor. Et vixit Seruch postquam genuit Nachor annis CC, et genuit filios et filias, et mortuus est. Nachor cum esset annorum LXXIX genuit Thare. Et vixit Nachor postquam genuit Thare annis CXXV, et genuit filios et filias, et mortuus est. Thare cum esset annorum LXX genuit Abram, et Nachor, et Aram. Aram autem ante conspectum patris sui mortuus est, reliquitque filium, qui nominabatur Loth, quem socium habuit Abram. Ab anno diluvii usque ad nativitatem Abrahæ sunt anni MLXXII. Thare iste post mortem filii sui Aram adduxit omnes suos de sua regione et provincia Assyriorum, ubi nati fuerunt, et Abraham, et Nachor, et Aram mortui filium, et venit in terram Charan et habitavit ibi annis CCV, et mortuus est in Charan, ubi habitavit in regione Chananæorum. Hujus Tharæ anno XXVIII, Assyriorum rex primus Belus mortuus est, quem Assyrii deum nominaverunt, et alii dicunt Saturnum, atque filio suo regnum tradiderunt: vocabatur autem Ninus. Hujus Tharæ anno XLIX, Sicyoniorum in Græcia regnavit Europs, defuncto Ægialeo, qui primus Sicyoniorum regnavit: ex quo territorium Peloponnesiorum Ægialea vocabatur.

Nachor vir, Melcha conjux. Filii Melchæ, Ox, Baux, Camuel, Cazat, Axau, Pheldas, Jeldath, Bathuel. Iste est, qui supra Bathuel, ex quo Rebecca: hæc est uxor Isaac: concubina Regma. Filii Regmæ, Chaman, Tabee, Tochos, Maacha. Nascuntur ergo ex Nachore et Melcha uxore filii octo, atque neptis [Al. nepos] Rebecca, quæ fuit uxor Isaac: et ex Regma concubina nascuntur filii quatuor. Omnes ergo filii Nachor duodecim. Abraham maritus, Sara uxor, Filii Saræ, Esau, Jacob: concubina Agar, ancilla Saræ. Ismael. Filii Ismael, Nabaloth, Cedar, Nabdeel, Massa, Masna, Iduma, Masse, Codar, Thamam, Jethur, Naphas, Cedma. Filii Maziam quinque, Sephar, Gephar, Enoch, Abira, Begali. Cethura uxor Abrahæ. Filii Cethuræ sex, Zambram, Jectam, Madal, Madiam, Jesboch, Sobe. Filii Jectam tres, Saba, Theba, Dadan. Filii autem Dadan quinque, Raguel, Nabdeel, Assurum, Latusim, Jomim.

XII.

[recensere]

Abraham primam ætatem apud Chaldæos agebat: postea autem cum patre suo transmigravit in Charam terram Chananæorum, ubi visus est illi Deus, dicens: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam tibi ostendam, et faciam te in gentem magnam, etc. (Gen. XII, 1). Qui jussioni obaudiens, accepto filio Aram fratris sui, exivit cum eo, et venit in terram Chanaan, usque ad locum Sichem ad arborem excelsam, ubi visus est illi Deus, atque promissionem seminis, atque hæreditatis dedit. Erat autem tunc annorum LXXV. Abraham autem vixit annis CLXXV, cujus tempora dinumerabimus, annis expositis. Sed quia temporibus patris sui Tharæ insignia regnorum esse ceperunt, jam quidem quo anno fuerint, exposuimus. Modo autem temporibus Abrahæ annum ad annum comparabimus [Al. comparamus], ut sciamus quid memoriæ dignum, et quibus annis gestum sit: sive apud Hebræos, sive apud Græcos, sive Barbaros, cæterasque gentes, quarum historiographi memoriam [Al. memorias] fecerunt.

XIII.

[recensere]

Quando natus est Abraham, jam regnabat rex secundus, qui vocabatur Ninus filius Beli. Nam primus Assyriorum regnavit Belus annis LXV, quem Assyrii deum nominaverunt Saturnum. Quo defuncto, regnum accepit filius suus Ninus, qui regnavit annis LII. Hujus regni anno XLIII erat primus annus Abrahæ. Sicyoniorum in Achaia regnabat rex secundus, cui nomen erat Europs. Nam primus eorum regnavit Ægialeus, ex quo Ægialea vocabatur quæ nunc dicitur Peloponnesus, qui regnavit annis LII. Quo defuncto, regnavit Europs annis XLV, cujus annus XXII primus annus erat Abrahæ. Necnon apud Ægyptios erat XVI potentia, sicut ait Manetho, per quam regnabant Thebæi annis CXC, quorum primus annus erat æque primus Abrahæ.

Regum Series

[recensere]

Regum Series, et quanto quisque tempore regnaverit.

REGES ASSYRIORUM.
Ninus   annos 52  Mamylus 30  Tautanes 32
Semiramis 42  Sparetus 40  Tautæus 40
Zameis 38  Ascades 40  Thinæus 30
Arius 30  Amyntas 45  Dercylus 40
Aralius 40  Belochus 25  Eupales 38
Xerxes 30  Bellepares 30  Laosthenes 45
Armamitres 38  Lamprides 32  Piritiades 30
Belochus 35  Sosares 20  Ophrataeus 20
Balæus 52  Lampares 30  Ophratanes 50
Altadas 32  Pannyas 45  Acrazapes 42
Mamithus 30  Sosarmus 19  Sardanapalus 20
Machaleus 30  Mitræus 27
Sphærus 20  Reges hi 1240 annis regnaverunt.
SICYONIORUM.
Europs 45  Orthopolis 63  Sycion 45
Telchin 20  Marathius 30  Polybus 40
Apis 25  Marathus [Al. 20  Inachus 42
Thelasion 52   Marathon et  Phæstus   8 [Al. 9]
Ægydrus [Al. Ægyrus] 34   Marathos]  Adrastus 4
Thurimachus 45  Echyreus 55  Polyphides  31 [Al. 33
Leucipus 53  Corax 30 Sc. 22]
Messapus 47  Epopeus 35  Pelasgus 20
Heratus [Al. Peratus] 46  Laomedon 40  Zeusippus 32
Plemnæus 48  Reges hi regnaverunt 862, post quos Sacerdotes
[Al. Plumnæus] CARNII constituti sunt.
LACEDÆMONIORUM.
Eurystheus 42  Labotes 37  Archelaus 60
Ægis 1  Doristhus 29  Theleclus 40
Echestratus 35  Agesilaus 44  Alcamenes 37
MACEDONUM.
Caranus 28  Archelaus 4  Antigonus et
 Alexander
4
Cœnus 12  Amyntas 1  Demetrius 6
Tyrimas 38  Pausanias 1  Pyrrhus  menses 7
Perdica 51  Amyntas 6  Lysimachus annos 5
Argæus 38  Argæus 1  Ptolemæus 1
Philippus 38  Amyntas 18  Meleagrus menses 2
Europus 26  Alexander 1  Antipater   dies 45
Alcetas 29  Ptolemæus 4  Sosthenes  annos 2
Amyntas 50  Perdica 6  Antigonus 36
Alexander 43  Philippus 26  Demetrius 10
Perdicas 28  Alexander Magnus 12  Antigonus 15
Archelaus 24  Aridæus 7  Philippus 42
Orestes 3  Cassander 19  Perses 10
ASIÆ.
Philippo XXIV Macedonum rege regnante, Asiæ primus regnavit
Antigonus 18  [Quem secuti sunt:]  Demetrius, qui et 17
   Polyorcetes
SYRIÆ ET ASIÆ.
Seleucus, qui et 32  Seleucus, qui et 12  Alexander 10
  Nicanor   Philopator  Demetrius 3
Antiochus Soter 19  Antiochus 11  Antiochus Sedetes 9
Antiochus, qui Theos 15   Epiphanes  Demetrius 4
Seleucus Callinicus 20  Antiochus, qui 2  Antiochus Grippus 12
Ceraunus 3   et Eupator  Antiochus Cyzicenus 18
Antiochus Magnus 36  Demetrius, qui 12  Philippus 2
   et Soter
MEDORUM.
Post Assyriorum reges, Medorum reges regnant.
Arbaces 28  Cardiceas 13  Cyaxares 32
Sosarmus 30  Dejoces 54  Astyages 38
Medidus 40  Phraortes 24
PERSARUM.
Cyrus 30  Artaxerxes 40  Artaxerxes, qui 26
Cambyses 8  Xerxes menses 2    et Ochus
Fratres Magi menses 7  Sogdianus 7  Arses 4
Darius 36  Darius Nothus 16  Darius Arsami filius 6
Xerxes 20  Artaxerxes, qui 40  Alexander, subverso 6
Artabanus 7   et Mnemon   Persarum regno,
  regnas annis
ALEXANDRINORUM.
Incipiente Alexandrinorum regno, regnat Ægypto:
Ptolemæus Lagi filius 40 Ptolemæus Evergetes 29
Ptolemæus Philadelphus 38 Ptolemæus, sive Soter 17
Ptolemæus Evergetes 26 Ptolemæus Alexander 10
Ptolemæus Philopator 17 Ptolemæus Cleopatræ filius 8
Ptolemæus Epiphanes 24 Ptolemæus Dionysus 30
Ptolemæus Philometor 35 Cleopatra 22
 Post, Imperatores Romanorum regnaverunt.
ARGIVORUM.
XVI Dynastia Ægyptiorum anno 161. Primus Argivorum regnavit
Inachus 50  Criassus 54  Danaus 50
 [Quem secuti sunt:]  Phorbas 35  Lynceus 41
Phoroneus 60  Triopas 46  Abas 23
Apis 35  Crothopus 21  Prœtus 17
Argus 70  Sthenelus 11  Acrisius 31
 Argivorum regnum transfertur in Mycenas:
MYCENARUM.
Perseus  Agamemnon 15  Penthilus
Euristheus 43  Ægisthus 15  Cometes
Atreus et Thyestes, 65  Orestes  Usque ad Heraclidarum
  fratres  Tisamenus    descensus.
CORINTHIORUM.
Rege Lacedæmoniorum primo Eurystheo, anno ejus primo, primus
Corinthiorum regnavit
Aletes 35  Bacis 35  Agemon 16
Ixion 37  Agelas 30  Alexander 25
Agylaus 37  Eudemus 25  Telestes 12
Priminas 35  Aristomedes 35  Automenes 1
LYDORUM.
Ardysus 36  Candaules 17  Sadyates 15
Aliattes 14  Giges 35  Aliattes 44
Meles 12  Ardys 37  Crœsus 15
 Hi reges regnaverunt annos 235.
ATHENIENSIUM.
Rege VI Argivor. Phorba, anno ejus 22 regnavit Atheniensium primus
Cecrops 50  Cecrops 40  Oxyntes 12
 [Quem secuti sunt:]  Pandion 25  Aphidas 1
Cranaus 9  Ægeus Pandionis 48  Thymœtes 8
Amphictyon 10     filius  Melanthus 37
Erichtonius 50  Theseus 30  Codrus 21
Pandion 40  Menestheus 23
Erechteus 50  Demophoon 33
Hinc MAGISTRATUS quoad vixerunt regnaverunt: quorum primus
Medon 20  Phorbas 31  Thespieus 27
 [Quem secuti sunt:]  Megacles 30  Agamestor 20
Acastus 36  Diognetus 28  Æschylus 23
Archipus 19  Pherecles 19  Alcmæon 2
Thersippus 41  Ariphron 20
MAGISTRATUS DECENNALIS.
Carops 10  Hippomenes 10  Apsander 10
Æsimedes 10  Leocrates 10  Eryxias 10
Clidicus 10  Hinc principes annui constituti regnaverunt.
HEBRÆORUM.
Abraham 100  Joseph dux Ægypti 80
Isaac 60  Hebræi serviunt in Ægypto 144
Jacob 121
HINC DUCES.
Moses 40  Jesus 27
HINC JUDICES.
Gothoniel 40  Abimelech 3  Labdon 8
Aod 80  Thola 22  Samson 20
Debbora cum 40  Jair 22  Heli sacerdos 40
Barach Jephthe 6  Samuel, et Saul rex 40
Gedeon 40  Hesebon 7
HINC REGES.
David 40  Gotholia 7  Hammon 12
Salomon 40  Joas 40  Josias 32
Roboam 17  Amasias 29  Joachaz  menses 3
Abia 3  Azarias 52  Joachim 11
Asa 41  Joathan 16  Jechonias menses 3
Josaphat 25  Achaz 16  Sedechias 11
Joram 8  Ezechias 29  Judæorum 70
Ochosias 1  Manasses 55 captivitas
 Sub Regibus gentium deinde fuerunt annis…
POST HOS ITERUM DUCES HI,
Judas Machabæus 3  Simon 8
Jonathas 19  Hyrcanus 26
HINC REGES.
Aristobulus 1  Janæus, qui et Alexander 27
Alexandra 9  Hyrcanus Pontifex 34
ALIENIGENÆ.
Herodes rex 37  Herodes tetrarcha 24  Agrippa rex 26
Archelaus dux 9  Agrippa 7
 Hebræorum regnum a Romanis finitum est.
REGES ISRAEL.
Hieroboam 22  Ochosias 2  Zacharias menses 6
Nadab 2  Joram 12  Sellum   dies 3
Baasa 24  Hieu 28  Manaen 10
Hela 2  Joachaz 17  Phaceas 10
Ambri 12  Joas 16  Phacee 20
Achab 22  Hieroboam 41  Osee 9
 Hi reges per annos 250
ÆGYPTIORUM.
  XVI DYNASTIA (id est POTESTAS).
Sub Thebæis annis 190
  XVII DYNASTIA.
Pastores 103
  XVIII DYNASTIA, Diospolitanorum, annos 348.
Amasis 25  Tuthemosis 9  Chencres 16
Chebron 13  Amenoptes 31  Acherres 8
Ammenophis 21  Orus 38  Cherres 15
Mephres 12  Acengee 12  Danaus 5
Mispharmutosis 26  Athoris 9  Ægyptus 68
 Menophis 40
  XIX DYNASTIA, Annos 194.
Zetus 55  Amenophis 40  Thuoris 7
Ramses 66  Ammenemes 26
  XX DYNASTIA, Annos 178.
  XXI DYNASTIA.
Regnavit
Smendis 26  Nephercheres 4  Osochor 6
Psusennes 41  Ammenophis 9  Psinaches 9
 Psusennes 35
 XXII DYNASTIA.
Sencosis 21  Osorthon 15  Tachelotis 13
 XXIII DYNASTIA.
Petubastis 25  Osorthon 9  Psammus 10
 XXIV DYNASTIA.
Bochorus 44
 XXV DYNASTIA.
Sabachon 12  Sabichus 12  Barachus Æthiops 20
 XXVI DYNASTIA.
Merres Æthiops 12  Nechao 8  Psammites alius, 12
Stephinatis 7  Psammeticus 44 qui et Psammeticus
Nichepsos 6  Nechao, qui et 6  Vaphres 30
Nechepsos  Amasis 42
 XXVII DYNASTIA.
In qua Cambyses Persarum rex obtinuit Ægyptum usque ad Darium,
 filium Xerxis annos 150
Deinceps Alexandrini usque ad Octavianum Augustum regnaverunt.
LATINORUM.
Janus  Picus  Latinus
Saturnus  Faunus
 Hi regnaverunt simul circiter an. 150.
Æneas 3  Alba Sylvius 39  Agrippa Sylvius 40
Ascanius 38  Ægypus Sylvius 24  Aremulus Sylvius 19
Sylvius 29  Capis Sylvius 28  Aventinus Sylvius 37
Æneas Sylvius 31  Carpentus Sylvius 13  Procas Sylvius 23
Latinus Sylvius 50  Tiberinus Sylvius 8  Amulius Sylvius 44
ROMANORUM.
Romulus 38  Ancus Martius 23  Tarquinius Superbus 35
Numa Pompilius 41  Tarquinius Priscus 37  Hi regnaverunt 240
Tullus Hostilius 32  Servius Tullius 34 simul
Romæ post exactos Reges Consules quotannis bini creati, et in maxima
urbis calamitate quandoque etiam creabatur
Dictator.
Junius Brutus, L.  T. Largus primus Dictator.  T. Lucretius, et P. Valerius.
 Tarquinius Coss.
X. Viri loco Consulum fuerunt instituti.
Camillus Dictator  C. Genutius  C. Flaminius
T. Quintius Dictator  Appius Claudius  M. Cato
C. Martius  G. Cornelius, et C. Duilius  Tiberius Grachus
M. Valerius  C. Attilius Regulus  P. Longinus, et L. Licinius
T. Manlius Torquatus  M. Æmilius  Paulus Æmilius
L. Papyrius  Q. Lutatius  Q. Fulvius Flaccus
Q. Fabius  T. Sempronius, et P.  L. Opimius, Q. Maximus
P. Decius  Cornelius  P. Scipio, L. Calpurnius
P. Cornelius Dolabella,  Q. Fulvius  L. Cassius, C. Marius
et G. Domitius  C. Licinius  L. Martius, Sext. Julius
C. Æmilius  Scipio Africanus  L. Sylla, Q. Pompeius
M. Curius  M. Cato

IMPERATORES ROMANORUM:

C. Julius Cæsar an. 4, m. 6  Alexander Mammeæ 13
Augustus Cæsar an. 56, m. 6 filius 
Tiberius 23  Maximinus 3
C. Caligula an. 3, m. 10  Gordianus 6
Claudius an. 13, m. 8, d. 28  Philippus 7
Nero an. 13, m. 7, d. 28  Decius an. 1, m. 3
Vespasianus an. 9, m. 11, d. 22  Gallus et Volusianus 2
Titus Vespasianus an. 2, m. 8  Valerianus et Gallienus 15
Domitianus an. 15, m. 5  Claudius an. 1, m. 9
Nerva an. 1, m. 4  Aurelianus an. 5, m. 6
Trajanus an. 19, m. 6  Tacitus m. 6
Hadrianus 21  Probus an. 6, m. 4
Antonius Pius cum an. 22, m. 3  Carus cum filiis 2
 filiis Aurelio et Lucio   Carino et Numeriano
M. Antoninus, qui a. 19, m. 1  Diocletianus 20
 et Verus, et L.  Galerius 2
Aurelius Commodus  Constantinus an. 30, m. 10
Commodus 13  Constantinus, an. 24, m. 3, d. 13
Helvius Pertinax m. 6   Constantius,
Severus 18   et Constans
Antoninus Caracalla 7  Julianus Apostata an. 2, m. 8
Macrinus 1  Jovinianus m. 8
M. Aurelius 4  Valentinianus, et an. 13, m. 5
  Antoninus    Valens

Incipiunt Regna Comparari

[recensere]
Regnum Assyriorum.

Primus omni Asiæ, exceptis Indis, Ninus Beli filius regnavit annis LII. Quem Belum Assyrii deum sibi nominaverunt. Hujus Nini XLIII anno imperii sui natus est Abraham.

Regnum Sicyoniorum.

In Græcia vero secundus Sicyoniis imperavit Europs annis XLV. Cujus regni XXII anno natus est Abraham.

Hebræorum gentis exordium.

In hujus Nini imperio apud Hebræos nascitur Abraham, qui cum centum esset annorum genuit Isaac. Cujus Abrahæ erat annus primus tunc, cum imperii Nini quadragesimus tertius.

Regnum Ægyptiorum.

Porro apud Ægyptios XVI potestas erat quam vocant dynastiam quo tempore regnabant Thebæi, qui præfuerunt Ægyptiis annis CXC.

Ann.
ab
Abr.
1
Ninus condidit civitatem Ninum in regione Assyriorum, quam Hebræi vocant Ninivem, quæ ad præsens Nisibis nuncupatur.
Nino regnante apud Assyrios, Primus Sicyoniis imperavit Ægialeus annis 52 a quo Ægialea nuncupata est, quæ nunc Peloponnesus vocatur. Post quem secundus, EUROPS, qui et prælatus est titulo.
Regnante Nino apud Assyrios, novissimo ejus tempore nascitur Abraham.
Nino regnante apud Assyrios, THEBÆI Ægyptiis imperant.
6
Zoroastres magus, rex Bactrianorum clarus habetur, adversus quem Ninus dimicat.
10 Abraham natione Chaldæus, primam ætatem apud Chaldæos terit.
Assyriorum II, SEMIRAMIS, regnavit annis 42.
11
Assyriis imperavit uxor Nini Semiramis, de qua innumerabilia narrantur, quæ et Asiam tenuit, et propter inundationem aggeres construxit, plurima Babyloniæ urbis instaurans.
24 Sicyoniorum III, TELCHIN, annis 20.
44 Sicyoniorum IV, APIS, annis 25.
45 A quo Apia, quæ nunc Peloponnesus, prius Ægialea nuncupata.
51 Apud Cretam regnavit Cres primus indigena.
Principium XLI Jubilæi secundum Hebræos. Jobel autem apud eos quinquagenarius annus vocatur. Itaque juxta supputationem eorum ab Adam ad annum præsentem sunt anni 2000.
52
Assyriorum III, ZAMEIS, qui et Ninyas, filius Nini et Semiramidis, annis 38.
53
Creta dicta a Crete indigena, quem aiunt unum Curetarum fuisse, a quibus Jupiter absconditus est et nutritus. Hi Gnoson civitatem in Creta condiderunt, et Cybeli matri templum.
69 Noe moritur.
Sicyoniorum V, THELXION, annis. 52.
75
Abraham cum 75 esset annorum divino dignus habetur alloquio, et ea repromissione quæ ad eum facta est.
Primus annus Repromissionis Dei ad Abraham, a quo usque ad Mosen, et egressum ex Ægypto gentis Hebrææ supputantur anni 430, quorum meminit Paulus ita dicens: Testamentum confirmatum a Deo, quæ post 430 annos facta est lex, non infirmat ad destruendam repromissionem. Ipse quoque in Exodo Moses his congruens loquitur: Habitatio autem filiorum Israel, qua habitaverunt in Ægypto, et in terra Chanaam ipsi et patres eorum, anni 430.
85 X annus Repromissionis.
86
Abraham ex ancilla Agar generat Ismael, a quo Ismaelitarum genus, qui postea Agareni, et ad postremum Saraceni dicti.
90 Assyriorum IV, ARIUS, 30 annis.
95 XX annus Repromissionis.
99 Sodoma et Gomorrha succensæ.
100
Abraham cum centenarius esset, genuit ex libera filium ISAAC, cui supervixit an. 75.
101 Initium XLII Jubilæi secundum Hebræos.
103
Primo omnium prophetarum Abrahæ Verbum Dei, cum in figura apparuisset humana, vocationem gentium pollicetur, quam in nostro tempore sermo Christi deduxit ad finem per Evangelicam in omnes gentes prædicationem.
105 XXX ann. Repromissionis.
110 CX annus Abrahæ.
115 XL annus Repromissionis.
120 CXX annus Abrahæ.
Assyriorum V, ARALIUS, annis 40.
121 Sicyoniorum VI, ÆGYDRUS, annis 34.
125 L annus Repromissionis.
129
Hoc tempore in Creta regnavit primus Cres indigena, ut quidam volunt. Alii vero supra scriptum tempus vindicant.
130 CXXX annus Abrahæ.
135 LX annus Repromissionis.
140 CXL annus Abrahæ.
145 LXX annus Repromissionis.
150 CL annus Abrahæ.
151 Principium Jubilæi 43.
155 LXXX annus Repromissionis.
Sicyoniorum VII, THURIMACHUS, annis 45.
160 CLX annus Abrahæ.
Assyriorum VI, XERXES, qui et Balaneus, an. 30.
Hebræorum JACOB filius Isaac usque ad principatum filii Joseph annis 121.
INITIUM regni Argivorum. His temporibus I apud Argos regnavit INACHUS, an. 50.
161
Sexagenario Isaac nascuntur filii gemini: Primus Esau, qui et Edom, a quo gens Idumæorum. Secundus Jacob, qui postea Israel, a quo Israelitæ, qui nunc Judæi.
Inachi filia Io, quam Ægyptii, mutato nomine, Isidem vocant et colunt. A patre Inacho Inachus fluvius apud Argos, a filia Jone Bosphorus nuncupatur.
165 XC ann. Reprom.
170 CLXX an. Abrahæ, Isaac vero LXX.
CASTOR Chronographus de Argivorum regno ita loquitur: Consequenter persequemur reges Argivorum ab Inacho usque in Sthenelum filium Crotopi, quorum invenitur omne tempus an. 384.
175
C annus Repromissionis, in quo moritur Abraham omnes vivens annos CLXXV.
180 LXXX annus Isaac.
181
APIS in Ægypto primus Deus putatus est: quem quidam Serapin vocaverunt.
185 CX annus Repromissionis.
190 XC annus Isaac.
Assyriorum VII ARMAMITRES annis. 38.
Ægyptiorum XVII DYNASTIA, quo tempore regnabant Pastores ann. 103.
191
Reges Ægyptiorum Pastores conjicimus nuncupatos propter Joseph et fratres ejus, qui in principio Pastores descendisse in Ægyptum comprobantur.
195 CXX an. Repr.
200 C annus Isaac.
Sicyoniorum VIII, LEUCIPPUS annis 53.
201 Principium Jubilæi 44, juxta traditionem Jud.
205 CXXX an. Repr.
210 CX annus Isaac.
Argis II PHORONEUS, annis 60.
211
Phoroneus Inachi filius et Niobes, leges primus judiciaque conscripsit. Quidam hujus filiam Nioben arbitrantur. Horum temporum quasi valde antiquorum Plato in Timæo meminit, ita dicens: Et aliquando volens eos provocare in sermones de temporibus antiquorum, quæ cuique civitati apud veteres, accidissent, de Phoroneo, qui primus hoc nomine appellatus est, et Niobe, et his qui post diluvium fuere.
215 CXL an. Repr.
220 CXX annus Isaac.
222 Thessalus Græci filius regnat in Thessalia.
Ogygus in Attica Eleusinam condidit, quæ antiquitus vocabatur Acta, et alias civitates plurimas. Cujus temporibus apud lacum Tritonidem virgo apparuit, quam Græci Minervam nuncupaverunt.
225 CL annus Repr.
226
Niobæ primæ omnium mulierum mixtus est Jupiter, ut Græci perhibent, de qua nascitur Apis, quem Serapin cognominant.
228 Assyriorum VIII BELOCUS annis 35.
230 CXXX ann. Isaac.
233
Teltaphis et Carsatis adversus Phoroneum et Parrhasios instituunt bellum.
236 CLX annus Repromissionis.
239 Jacob descendit in Mesopotamiam et servivit apud Laban annis 7.
240 CXL Isaac annus.
245 CLXX annus Repromissionis.
247 Jacob generat Ruben.
248 Jacob generat Simeon.
249 Jacob generat Levi.
250 CL annus Isaac.
Messana, quæ, et Mamertina conditur.
251
Principium XLV Jubilæi: et Jacob generat Judam, a quo Judæi appellati.
252 I annus Joseph, XCII erat Jacob.
253 Jacob genuit Joseph.
Sicyoniorum IX, MESSAPUS, annis 47.
254 Diluvium, quod factum est sub Ogyge.
255 CLXXX annus Repromissionis.
260 CLX annus Isaac.
263 Assyriorum IX, BALEUS annis 52.
265 CXC annus Repromissionis.
268 Joseph venundatus a fratribus annum agens 17.
270 CLXX Isaac annus, Jacob vero 110.
Argivorum III, APIS, annis 35.
271
Aiunt hunc Apin esse Serapin: siquidem cum fratrem Ægialeum regem præfecisset Achaiæ, ipse cum populo ad Ægyptum navigavit.
275 CC annus Repromissionis.
279 Memphis in Ægypto ab Ape condita.
280 CLXXX ann. Isaac moritur, relinquit filium Jacob habentem an. 120.
281
Telchines victi Rhodum condiderunt, quæ prius Ophiusa vocabatur.
Hebræorum JOSEPH dux Ægypti anno ætatis suæ 30 vixit annis 80.
285 CCX annus Repromissionis.
290 CXXX annus Jacob.
291
Secundo anno famis ingressus Ægyptum cum filiis suis Jacob, cum a Pharaone interrogaretur, quotum annum ageret, respondit se esse annorum 130.
293
Ægyptiorum XVII DYNASTIA Diospolitanorum, annis 348, quorum primus AMASIS annis 25.
294 Sparta condita est a Sparto filio Phoronei.
295 CCXX annus Repromissionis.
300 CXL annus Jacob.
Sicyoniorum X, HERATUS, annis 46.
301 I annus Joseph.—Initium Jubilæi 46.
305 CCXXX an. Repromissionis.
Argis IV, ARGUS annis 70.
307
Jacob 147 ætatis suæ anno diem obiit, prophetizans de Christo, et de vocatione gentium.
311 LX annus Joseph.
315 CCXL annus Repromissionis.
Assyriorum X, ALTADAS an. 32.
318 Ægypti CHEBRON, annis 13.
321 LXX annus Joseph.
325 CCL annus Repromissionis.
331 LXXX annus Joseph.
Ægypti AMENOPHIS, annis 21.
332
Secundum quorumdam opinionem his temporibus fuit Prometheus, a quo homines factos esse commemorant. Et revera: cum enim sapiens esset, feritatem eorum et nimiam imperitiam ad humanitatem et scientiam transfigurabat.
335 CCLX annus Repromissionis.
341 XC annus Joseph.
345 CCLXX annus Repromissionis.
346
Ægyptiorum reges omnes tunc Pharaones dicebantur, non hoc proprium habentes nomen, sed pro dignitate reges tunc utebantur hoc nomine, sicut et apud nos Imperatores Augusti appellantur. Habebat ergo unusquisque Pharao proprium nomen. Hoc nos ex libris Manethonis sacerdotis Ægyptiorum lectum posuimus.
347 Assyriorum XI, MAMITHUS, annis 30.
Sicyoniorum XI, PLEMNÆUS, annis 48.
351 C annus Joseph.—Principium 47 Jubilæi.
352 Ægyptiorum MEPHRES, annis 12.
355 CCLXXX annus Repromissionis.
361
CX anno Joseph moritur, post cujus interitum Hebræi Ægyptiis servierunt an. 144. Fiunt autem omnes anni, quos Hebræi in Ægypto fecerunt 215, qui ab eodem tempore computantur, quo Jacob cum filiis suis descendit in Ægyptum.
Hebræorum SERVITUS in Ægypto an. 144.
364 Ægyptior. MISPHARMUTOSIS an. 26.
365 CCXC annus Repromissionis.
375 Argis V, CRIASSUS, annis 54.
CCC annus Repromissionis.
376 In Argis prima sacerdotio functa est Callithya filia Peirantis.
377 Assyriorum XII, MACHALEUS annis 30.
380
Atlas frater Promethei præcipuus Astrologus dictus est, qui ob eruditionem istius disciplinæ etiam cœlum sustinere affirmatus est. Euripides autem montem esse altissimum dicit, qui Atlas vocetur.
385 CCCX annus Repromissionis.
390 Ægyptiorum TUTHMOSIS, annis 9.
394 Sicyoniorum XII, ORTHOPOLIS annis 63.
395
Æthiopes ab Indo flumine consurgentes juxta Ægyptum consederunt.
CCCXX annus Repromissionis.
399 Ægyptiorum AMENOPHIS, annis 31.
400
Hic est Amemphis, seu Amenoptes, quem quidam Menonem putant, lapidem loquentem: quippe cujus statua usque ad adventum Christi, sole oriente, vocem dare dicebatur.
[Sicyon.] His regnantibus Syrus fuisse perhibetur indigena, ex cujus vocabulo nomen Syria accepit.
401 Principium XLVIII Jubilæi.
405 CCCXXX annus Repromissionis.
407 Assyriorum XIII, IPHEREUS, annis 20.
415 CCCXL annus Repromissionis.
425 CCCL annus Repromissionis.
426 Amram genuit Mosen, cum esset annorum 70.
427 Assyriorum XIV, MAMYLUS annis 30.
428 Epidaurus civitas condita est.
429 Argis VI, PHORBAS, annis 35.
430 Ægypti ORUS, annis 38.
431
Quidam, scribunt Prometheum, et Epimetheum, et Atlantem fratrem Promethei, et Argum cuncta cernentem, et Io filiam Promethei his fuisse temporibus: alii vero ætate Cecropis: nonnulli autem ante Cecropem ann. 60, sive 90.
435 CCCLX annus Repromissionis, et X an. Moysis.
441 Primus regnavit in Thessalia Hæmon.
442 Phorbas Rhodum obtinuit.
443 Primus quadrigam junxisse fertur Throchilus seu Proclytus.
445 Hercules primus fertur Antæum luctæ vicisse certamine.
CCCLXX annus Repromissionis, et XX an. Moysis.
448 Xanthus Triopa Lesbon condidit.
451 In Creta regnavit Cydon.
Principium XLIX Jubilæi.
455 CCCLXXX annus Repromissionis, et XXX annus Mosis.
457 Assyriorum XV SPARETUS annis 40.
Sicyoniorum XIII MARATHIUS annis 30.
His temporibus in Atta, quæ nunc Attica nuncupatur, primus regnavit CECROPS, qui et DIPHYES, an. 50.
461
A Cecrope usque ad primam olympiadem numerantur reges XVII; principes vero quos mors tantum finiebat, XII, sub quibus apud Græcos multa miranda narrantur.
462
XXXV anno Mosis Cecrops regnabat in Attica, a quo usque ad captivitatem Trojæ fiunt anni 375.
464 Argis VII TRIOPAS an. 46.
465 CCCXC annus Repromissionis, et XL annus Mosis.
466
Cecrope regnante, primum in arce oliva orta est, et ex Minervæ nomine, quæ Græce Athena dicitur, Athenæ nuncupatæ. Dicebatur autem Cecrops, Diphyes, id est, duabus naturis, sive ob longitudinem corporis, sive idcirco quod cum esset Ægyptius, utramque linguam sciebat, Græcam et Ægyptiacam. Primus Cecrops bovem immolans, Jovem appellavit: et Cecropia regio ab eo nuncupata est.
468 Ægypti ACENCHERES, seu ACENCRIS, ann. 12.
469 Moses Ægyptum derelinquens in eremo philosophatur.
472
Curetes, et Corybantes Cnosson condiderunt: qui modulatam et inter se concinentem in armis saltationem reperere.
475 CCCC annus Repromissionis, et L annus Mosis.
478 Chaldæi contra Phœnices dimicant.
480 Musæus Euctæi et Nymphæ filius agnoscitur.
Ægypti, ATHORIS annis 9.
481
Deucalion apud eos regnare orsus, qui circa Parnassum morabantur.
483
Judicium Neptuni et Minervæ de contentione regionis apud. Cecropem actum fuisse confingitur.
485 CCCCX ann. Repromissionis, et LX an. Mosis.
486
Io Inachi filiæ mixtus est Jupiter, qua in bovem, ut dicitur, versa, Bosporus appellatur.
487 Sicyoniorum XIV. MARATHUS, annis 20.
488
Cecrops in Eubœa Athenas condidit, quas et Diadas nominant: hanc urbem Euboici Orchomenon appellaverunt.
489 Ægypti CHENCRES an. 16.
491
Diluvium quod sub Deucalione in Thessalia, et incendium quod sub Phaetonte factum est.
Iste est Pharao Chencres, qui contradixit per Mosen Deo, atque mari Rubro obrutus est. Post quem regnavit Ægyptiis Acherres Pharao: nam Pharao cognomen est dignitatis.
495 In Æthiopia multæ pestilentiæ locales, ut Plato meminit, fuere.
CCCCXX annus Repromissionis, et LXX annus Mosis.
497 Assyriorum XVI, ASCADES annis 40.
498
Ab Hellene Deucalionis et Pyrrhæ filio, hi qui prius Græci, Hellenes nuncupati sunt: et Atta, sub eo Attica vocata.
499 Corinthus condita, quæ prius Ephyra vocabatur.
501 Principium L Jubilæi. [Hebr.]
503
Secundum nonnullos Io in Ægyptum profecta, et ibi Isis nuncupata, quæ nupta postea Telegono, Epaphum genuit.
505 CCCCXXX an. Repromissionis et LXXX an. Mosis.
HEBRÆORUM Moses 80 annum agens dux itineris ex Ægypto Hebræor. gentis efficitur, legem eis in eremo tradens per an. 40.
Ægypti, ACHERRES annis 8.
506 Moses in Sina monte divino fruitur aspectu.
Hercules cognomento Desinaus in Phœnice clarus habetur: unde ad nostram usque memoriam Cappadocibus et Iliensibus Desinaus adhuc dicitur.
507
Ab hoc loco usque ad Salomonem et ædificationem templi numerantur an. 480.
Sicyoniorum XV, ECHYREUS, an. 55.
508 Apollinis Deli templum ab Erysichthone ædificatum.
509 Areopagus apud Athenas nomen judicii constituitur.
510 Vitis inventa a Dionyso, sed non Semeles filio.
Atheniensium II, CRANAUS an. 9.
Argis VIII, CROTHOPUS ann. 21.
511 Cranaus indigena, ex cujus filiæ Athidis nomine Attica vocata.
Primus apud Hebræos Pontifex constitutus est Aaron frater Mosis.
513 Ægypti CHERRES annis 15.
514 In Creta regnavit Apteras, qui et urbem condidit.
516
Deucalionis filius, Dionysus, verum non ille Semeles filius, cum in Atticam pervenisset, hospitio receptus a Semaco, filiæ ejus capræ pellem largitus est.
519
In Ægypto regnavit secunda Telegonus Oris Pastoris filius, septimus ab Inacho.
Atheniens. III, AMPHICTYON an. 10.
520 Templum Delii constructum ab Erysichthone filio Cecropis.
Moses in deserto præest genti Judæorum.
524
Epaphus filius Io secundæ et Jovis, Memphim condidit cum Ægypto regnaret.
528 Ægypti ARMEUS, qui et Danaus, annis 5.
529 Athen. IV, ERICHTHONIUS an. 50.
530 Lacedæmon condita a Lacedæmone Semeles filio.
Cath filius Trismegisti floruit.
531
Erichthonius Vulcani et Minervæ filius, qui ab Homero Erechtheus vocatur, his regnantibus fuit.
Argis IX, STENELUS annis 11. (Castoris de Argivorum principibus: Cum Stenelum DANAUS expulisset; Argos tenuit, minoresque ejus perseveraverunt usque ad Eurystheum filium Steneli, nepotem Persei.)
Post quem PELOPIDÆ imp. susceperunt, primo regnante Atreo.
534
Post quem REMESSES qui et Ægyptus, an. 68. (Ægyptus, quæ prius Aeria dicebatur, ab Ægypto tunc ibi regnante nomen accepit, cui datum est regnum ejecto Danao).
Apollo de Latona nascitur, non ille cujus consueverunt oracula consuli, sed qui cum Hercule servivit Admeto. Arcas filius Jovis et Callistonis, Pelasgis in ditionem redactis, regionem ipsorum Arcadiam nuncupavit.
537 Assyrior. XVII AMYNTAS, annis 45.
539 Dardanus condidit Dardaniam.
541
Post Stenelum Argis regnavit Gelanor, quem cum Argivi de imperio pepulissent, regnum Danao tradiderunt.
542 Argis X, DANAUS an. 50.
543
Argos sibi Danaus vindicavit expulsus Ægypto, et eamdem aquis abundare fecit.
544
Orithya Erechthei, qui et Erichthonius dictus est, a Borea Thrace rapitur.
545 Mors Mosis.
Hebræor. post Mosen dux constituitur JESUS an. 27.
546
Apud Hebræos Pontificatum suscepit Eleazarus.—Hucusque V libri Mosis continent an. 3730 secundum LXX Seniorum interpretationem.
Triptolemus longa navi Eleusin veniens, ibi frumenta distribuit.
Erichthonius primus quadrigam junxit in Græcia: erat quippe apud alias nationes.
548 Proserpinam rapuit Orcus Molossorum rex.
550 Perseus occidit Gorgonem.
551
Dionysus Nysam in India condidit, et a suo nomine eam sic appellavit.
Principium quinquagesimi primi Jubilæi secundum Hebræos.
553 Cyrene in Libya ædificata est.
Busiris Neptuni et Lybiæ Epaphi filiæ filius apud vicina Nilo loca tyrannidem exercet, transeuntes hospites crudeli scelere interficiens.
554
Jesus successor Mosis terram Palæstinorum Judææ genti sorte distribuit.
Danaus per 50 filias 50 filios Ægypti fratris interfecit, evadente solo Lynceo, qui post eum regnavit. Neque vero multitudo filiorum incredibilis videri debet in Barbaris, cum tam innumerabiles habeant concubinas.
556 In Creta regnavit Lapis.
560
Phœnix et Cadmus de Thæbis Ægyptiorum in Syriam profecti, apud Tyrum et Sidonem regnaverunt.
562 Sicyoniorum XVI, CHORAX an. 30.
563
Liber pater in India militat, in cujus exercitu fuerunt feminæ dictæ Bacchæ, magis propter furorem quam propter virtutem.
565 Perseus cum uxore Andromeda rapti in cœlum sunt.
567 Templum Delphis magnum a Phlegya incensum.
Bithynia condita est a Phœnice, qui Phœnicibus quasdam litteras tradidit ad scribendum. Vermiculum instituit. Ille phœniceus dictus est, qui postea, littera mutata, dicitur puniceus.
569 In Creta regnavit Asterius.
570
Europæ filiæ Phœnicis mixtus est Jupiter, quam postea Asterius Cretensium rex uxorem accipiens, Minoem ex ea et Rhadamanthum et Sarpedonem procreavit.
572 Hebræorum primus judex ex tribu Juda GOTHONIEL, annis 40.
573
Post mortem Jesu subjectos tenuerunt Hebræos alienigenæ annis 8, qui junguntur Gothonielis temporibus, secundum Judæorum traditiones.
576 Apud Argos sacerdotio functa est Hypermnestra Danai filia.
579 Atheniensium V, PANDION an. 40.
580 Apud Judæos pontificatum suscepit Phinees.
Pandion filius Erichthonii, cujus filiæ Progne et Philomela.
581 Rhadamanthus et Sarpedon reges Lyciorum.
582 Raptus Europæ.
Assyr. XVIII, BELOCHUS, annis 25.
Hujus filia Actosa, quæ et Semiramis, regnat cum patre annis 7.
583
Cadmus regnavit Thebis, ex cujus filia Semele natus est Dionysus, id est, Liber pater, sub quo et Linus Thebæus musicus fuit.
589 Melus, et Paphus, et Thasus, et Callista urbes conditæ.
592 Argis XI, LYNCEUS an. 41.
Sicyoniorum XVII, EPOPEUS, an. 35.
593 Bithynia condita a Phœnice, quæ prius Mariandina vocabatur.
596 Linus e Thebis, et Zethus, et Amphion in musica arte clarescunt.
599 Idæi Dactyli his temporibus erant, qui et ferrum repererunt.
601 Amphion et Zethus Thebis regnabant.
[Ægyptior.] MENOPHIS annis 40.
602 In Dardania regnavit Erichthonius filius Dardani.
604
Ea quæ de Demetra, quam aiunt esse Isidem deam Ægyptiorum, et Danæ, ex qua Perseus nascitur, dicuntur, his sunt gesta temporibus.
607 Ephyra quæ nunc Corinthus vocatur, a Sisypho condita.
Assyriorum XIX BELLEPARES, annis 30.
608 Armonia rapta a Cadmo.
609 Minos, filius Europæ, regnat in Creta.
611 Cadmea condita est, et Side in Cilicia.
612 Pelops apud Argos regnavit annis 59, a quo Peloponnesus vocata.
Hebræor. AOD, ex tribu Effrem, an. 80.
613
Eleusinæ Celeus regnavit, coævus Triptolemo, quem Philochorus ait longa navi ad urbes accedentem distribuisse frumenta, et ob id dedisse suspicionem, quod navis ejus serpens pinnatus fuerit: et est figura quæ possit recipi.
615
Post Gothonielem, Hebræos habuerunt alienigenæ subjectos annis 18, qui copulantur temporibus Aod secundum Judæorum traditiones.
619 Achaia ab Achæo condita.
Atheniensium VI, ERICHTHEUS, an. 50.
620
Fabula Proserpinæ, quam rapuit Aedoneus, id est, Orcus, rex Molossorum, cujus canis, ingentis magnitudinis, Cerberus nomine, Pirithoum devoravit, qui ad raptum uxoris cum Theseo venerat, quem et ipsum jam in mortis periculo constitutum adveniens Hercules liberavit, et ob id quasi ab inferis receptus dicitur, ut scribit Philochorus in Attidis libro secundo.
627 Dionysus, qui Latine Liber pater, nascitur ex Semele.
Sicyonior. XVIII, LAOMEDON, 40.
628
Erichthei filiam Orithyiam Boreas Astræi filius Thrax rapuit, quem fabulæ ventum confingunt.
631 Sub hoc et mysteria cœperunt.
633 Ea quæ de Perseo dicuntur, tunc gesta sunt.
Argivorum XII, ABAS an. 23.
634
Secundum quorumdam opinionem, hac ætate Phrixus cum Helle sorore sua fugiens insidias novercales visus est per mare vehi ab Ariete velleris aurei.
637
Fuit autem navis ei parata fugienti, cujus insigne Aries erat. Porro Palæphatus affirmat, Arietem vocatum nutritorem, per quem liberatus est.
Assyriorum XX, LAMPRIDES, an. 32.
641 Thebis expulso Cadmo, Amphion et Zethus regnaverunt.
Ægyptiorum DYNASTIA XIX, an. 194, Suo imperatore uti cœperunt quorum primus ZETHUS, an. 55.
643 Ea quæ de Progne et Philomela dicuntur, acciderunt.
645 Bellum, quod sub Eumolpo fuit.
646 Melampus divinus agnoscitur.
648 In Dardania regnavit Tros, a quo Trojani nuncupati sunt.
651
Apud Pythium vates prima Phemonœ hexametris versibus futura cecinisse narratur.
655 Phrygas rexit Tantalus, qui prius Mæones vocabantur.
656 Argivorum XIII, PROETUS, an. 17.
657
Ob raptum Ganymedis, Troi patri Ganymedis, et Tantalo bellum exortum est, ut scribit Phanocles poeta. Frustra igitur Jovis fabula, et raptrix Aquila fingitur.
663
Tityus convixit Tantalo. Tityonis tempore fuit Latona mater Apollinis, qui cum Hercule servivit Admeto
667 Ea quæ de Phrixo et Melicerta dicuntur, sub quo celebrata sunt Isthmia.
Sicyoniorum XIX, SICYON annis 45, a quo Sicyonii nuncupati sunt qui primo Ægialæi vocabantur.
669 Pelops Hippodamiam duxit uxorem.
Atheniensium VII, CECROPS, secundus Erichthei frater, an. 40.
Assiriorum XXI, SOSARES, annis 20.
670
Perseus adversus Persas dimicavit, Gorgonis meretricis capite desecto, quæ propter eximiam pulchritudinem ita spectatores suæ mentis impotes reddebat, ut vertere eos putaretur in lapides: Didymus scribit in peregrina historia, et præbet scriptorem ejus.
673 Argivorum XIV, ACRISIUS an. 31.
678
Pegasus equus velocissimus cujusdam mulieris, sive ut Palæphatus scribit, Bellerophontis navis fuit.
681 Cyrene civitas condita est in Libya.
682 Ion vir fortis ex suo vocabulo Athenienses Iones vocavit.
684 Gesta Persei.
685
Dionysus, qui et Liber pater, adversus Indos dimicans, Nysam urbem juxta Indum flumen condidit.
689
Amphion Thebis regnavit, quem ferunt cantu citharæ saxa movisse. Fuerunt autem duro corde, et ut ita dicam, saxei quidam auditores.
Assyriorum XXII, LAMPARES, annis 38.
691 Secundum quosdam Thebis regnavit Cadmus.
692 Debbora ex tribu Ephrem, Barach de tribu Nephthalim, an. 40.
693
Post Aod inditionem Hebræos redigunt alienigenæ annis 20, qui conjunguntur temporibus Debboræ et Barach secundum Judæorum traditiones.
Europa a Cretensibus rapta est navi, cujus fuit insigne Taurus.
695
Pelops Peloponnesi regnans, Olympiis quoque præfuit, qui postea adversum Ilium arma corripiens, superatur a Dardano.
Ea quæ de Spartis memorantur, quos Palæphatus scripsit, cum proximarum essent regionum, adversum Cadmum subito constitisse, et propter repentinos quasi de terra contractus, et ex omni parte confluentes Spartos vocatos.
696 Ægyptiorum RAMSES, an. 66.
705
Argivorum reges defecerunt, qui imperaverunt an. 544 usque ad Pelopem, qui regnavit ann. 59. Perseus, Acrisio non sponte interfecto, migravit ab Argis: atque regnavit post Acrisium, in Mycenas Argivorum regno translato: et hi dein reges fuerunt, Perseus, Sthenelus, Euristheus, Atreus, Thyesses, Agamemnon, Ægystus, Orestes, Tisamenus, Penthilus et Cometes usque ad Heraclidar. descensum.
709 Midas regnavit in Phrygia. Ilium ab Ilo condita.
Atheniensium VIII, PANDION, annis 25.
710
Laius Chrysippum rapuit. Templum in Eleusina ædificatum. Quidam his temporibus vindicant gesta Liberi patris, et ea quæ de Indis, Lycurgo, Actæone, et Pentheo memorantur, quomodo adversus Perseum consistens, occiditur in prælio, ait Dinarchus poeta, non rhetor. Qui autem voluerit potest inspicere ipsius Liberi patris apud Delphos sepulcrum juxta Appollinem Aureum. Pingitur autem Liber muliebri et delicato corpore propter mulieres in suo exercitu dimicantes: Nam pariter ad arma viros ac feminas alligabat, ut Philochorus loquitur in secundo Atthidis libro.
Mycenis PERSEUS, regnat annis 7.
712 Sicyoniorum XX, POLYBUS, an. 40.
717 Mycenis EURYSTHEUS, annis 38.
719 Assyriorum XXIII, PANNYAS, an. 45.
726
Ea quæ de Dædalo fabulæ ferunt, qui visus est simulacra fecisse moventia: primus enim omnium pedes statuarum a se invicem separavit, aliis conjunctim eos fabricantibus, ut Palæphatus memorat. Nec non quomodo cum filio Icaro Minoem navi fugerit, et propter investigabilem fugam avolasse pennis existimatus sit.
730
Europa Agenoris filia, ut in quibusdam legimus, rapta est. His congruunt, quæ de Minoe dicuntur, de Cadmo, et Spartis.
732 Hebræorum GEDEON, an. 40.
733
Post Deborram Hebræos in ditionem redigunt Alienigenæ annis 7, qui conjuncti sunt temporibus Gedeonis secundum Judæorum traditiones.
734 Atheniensium IX, ÆGEUS Pandionis filius, an. 48.
735
Philammon Delphius nobilis habetur, qui primus apud Pythium chorum statuit.
Pandion fugit a Metionidibus passus insidias.
736 Gedeon Judex ex tribu Manasse.
Cyzicus condita.
737 Argonautarum historia.
738 Atreus et Thyestes post Pelopem Peloponnense imperium diviserunt.
743 Miletus condita.
744
Tyriorum civitas condita ante Templum Jerosolymorum an. 240, ut scribit Josephus in III.
747 Argonautarum navigatio.
750
Orpheus Thrax clarus habetur, cujus discipulus fuit Musæus, filius Eumolpi.
752
Ea quæ de Sphinge et OEdipode et Argonautis dicuntur, in quibus fuerunt Hercules, Asclepius, Castor et Pollux. Si autem inter Argonautas fuerunt Castor et Pollux, quomodo potest eorum soror Helena credi, quæ post multos annos virgo rapitur a Theseo? Sphingam vero, scribit Palæphatus, uxorem Cadmi, propter zelum Harmoniæ a viro recedentem contra Cadmios iniisse bellum.
Sicyoniorum XXI, INACHUS, an. 42.
755 Mycenarum ATREUS et Thyestes, an. 65.
757 Linus magister Herculis omnibus notus efficitur.
759 Ea quæ de Hypsipyle memorantur in Lemno.
762 Ægyptiorum AMENOPHIS, an. 40.
763 Mycenis regnavit EURISTHEUS, an. 40.
764 Assyriorum XXIV, SOSARMUS, an. 19.
765 Hercules consummat certamina.
766 Antæum interficit. Ilium vastat.
767
Dicitur autem Antæus terræ filius, quia solorum palæstricæ artis certaminum, quæ in terra exercentur, scientissimus erat, et ob id videbatur a Terra matre adjuvari. Hydram autem callidissimam fuisse Sophistriam asserit Plato.
Minos mare obtinuit et Cretensibus leges dedit, ut Paradius memorat, quod Plato falsum esse convincit.
772 Hebræorum ABIMELECH, filius Gedeonis, an. 3.
775 Thamyris Ammonis filius insignis habetur.
Bellum Lapitharum et Centaurorum, quos scribit Palæphatus libro de Incredibilibus primo, nobiles fuisse equites Thessalorum.
Post quem THOLA, an. 22, alias 23 secundum Hebræos.
778 Priamus regnavit post Laomedonta.
779 Medæa Colchensis ab Ægeo discedit.
780 Septem qui adversus Thebas pugnaverunt.
782
Ea quæ de Minotauro dicuntur, quem Philochorus in secundo Attidis libro scribit, magistrum Minois fuisse Taurum nomine, inhumanum atque crudelem: et quia Minos super mortem Androgei agonem statuerat, præmii nomine pueros Atticos largiens, et ille in agone fortissimus universos in contentione superabat. Tandem factum est, ut a Theseo in palæstra vinceretur, ob quod Athenienses pueri tributaria pœna liberati sunt, sicut ipsos quoque Gnosios referre testatur.
Atheniensium X, THESEUS, an. 30.
783
Androgeus Athenis dolo interficitur.—Theseus cum Athenienses prius per regionem dispersos in unam civitatem congregasset, ignominiose ejectus est per signa testarum, eamdem legem primus ipse constituens.
Assyriorum XXV, MITEUS, an. 27.
794 Minos leges ac jura constituit.
Sicyoniorum XXII PHÆSTUS, an. 8.
795
Theseus Helenam rapuit, quam rursus fratres receperunt, capta matre Thesei, eo peregre profecto.
797 Post quem JAIR ex tribu Manasse, an. 22.
798
Philistus scribit, a Zaro et Carchedone, Tyriis, hoc tempore Carthaginem conditam.
802 Sicyonior. XXIII, ADRASTUS, annis 4.
Ægyptiorum AMMENEMES, an. 26.
804 Atreus Argis regnat solus.
806 Sicyonior. XXIV, POLYPHIDES, an. 31.
807 Phædra Hippolytum amat.
809 Hercules in Libya occidit Antæum.
810
Hercules Agonem Olympiacum constituit, a quo usque ad primam Olympiadem supputantur anni 430.
Assyriorum XXVI, TAUTANES, an. 32.
811 Theseus profugus Athenas derelinquit.
812 Menelaus regnat in Lacedæmone.
Atheniensium XI, MENESTHEUS, qui et Peteo, an. 23.
813 Sub isto Tautane rege Assyriorum Troja capta est.
Bellum Amazonum contra Thebas.
815 Apri Calydonii et Meleagri fabula.
817
Minos in Sicilia adversus Dædalum arma corripiens, a filiabus Cocali occiditur.
Interfectorum posteri, qui vocabantur Epigoni, adversus Thebas bellum moverunt.
Hercules cum in morbum incidisset pestilentem, ob remedium dolorum se jecit in flammas, et sic morte finitus est anno ætatis 52. Quidam autem an. 30 periisse scribunt.
819 Hebræorum JEPHTE, an. 6.
820
Post Jair Hebræos in ditionem redigunt suam Ammanitæ an. 18, qui cum temporibus posteriorum Judicum copulantur secundum Judæorum traditiones.
Alexander Helenam rapuit. Trojanum bellum decennale surrexit: causa mali, quod trium mulierum de pulchritudine certantium præmium fuit, una earum Helenam Pastori judici pollicente.
Mycenar. AGAMEMNON an. 15.
821
Jephte in libro Judicum ab ætate Mosis usque ad semetipsum ait supputari an. 300.
Mycenis imperat Agamemnon an. 35, cujus regni 15 anno Troja capitur.
825 [Hebreor.] Post quem HESEBON an. 7.
828
Mopsus regnavit in Cilicia, a quo Mopsucrene et Mopsistiæ.
Ægyptiorum THUORIS, an. 7.
829 Memnon et Amazones Priamo auxilia tulere.
832 Hebræorum LABDON, an. 8.
833
Post Hesebon in libro Hebræorum fertur Judex Aelon rexisse populum an. 10, qui non habetur apud LXX Interpretes.
835
TROJA CAPTA. A captivitate Trojæ usque ad primam olympiadem fiunt anni CCCCVI.
Colligitur omne tempus usque in præsentem diem secundum Assyrios a 43 regni Nini, anni DCCCXXXV.
Secundum Hebræos a primo anno nativitatis Abraham anni DCCCXXXV.
Secundum Sicyonios a 22 Europis anni similiter DCCCXXXV.
A nativitate vero Mosis anni CCCCX.
Menestheus moritur in Melo regrediens a capta Troja, post quem Athenis regnavit Demophoon.
A primo anno Cecropis, qui primus apud Atticam regnavit, usque ad captivitatem Trojæ, et usque ad 23 annum Menesthei, cujus Homerus meminit, computantur anni CCCLXXV. Similiter a 35 ætatis Mosis anno, fiunt an. CCCLXXV.
Thuoris rex Ægypti ab Homero Polybus vocatur, maritus Alcandræ, cujus meminit in Odyssea, dicens, post Trojæ captivitatem Menelaum et Helenam ad eum divertisse.
De tertio tomo Manethonis. Ægypti XX, dynastia Diospolitanorum an. 178.
Atheniens. XII, DEMOPHOON, annis 33.
836
Post Labdon Hebræos in ditionem redigunt Alienigenæ annis 40, qui copulantur temporibus Judicum posteriorum secundum Judæorum traditiones.
837 Mycenis regnat Ægisthus.
LATINIS, qui postea Romani nuncupati sunt, post tertium annum captivitatis Trojæ, sive, ut quidam volunt, post octavum regnavit ÆNEAS, an. 3. Ante Æneam, Janus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus in Italia regnaverunt circiter an. 150.
Sicyoniorum XXV, PELASGUS an. 20.
840 Mycenis post necem Ægisthi Orestes regnavit an. 15.
[Hebræor.] Post quem SAMSON, an. 20.
[Latinor.] Post quem, II, ASCANIUS, annos 38.
841
Samson fortissimus omnium fuit, ita ut a quibusdam facta ejus gestis Herculis comparentur.
Ea quæ de Ulysse fabulæ ferunt, quomodo trierem Tyrrhenorum Scyllam fugerit, spoliare hospites solitam, scribit Palæphatus in Incredibilium libro I, Sirenas quoque fuisse meretrices, quæ deciperent navigantes.
842 Lydi mare obtinuerunt.
Assyriorum XXVII, TAUTEUS an. 40.
854
Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis Antenoris posteris. Heleno eis subsidium ferente.
855
Pyrrhus Delphis in templo Apollinis ab Oreste occiditur proditione sacerdotis Machærei: quo tempore quidam Homerum fuisse dicunt.
857 Post quem Sicyonior. XXVI, ZEUSIPPUS, an. 32.
858
Quidam ad hujus memoriam servandam balneas Byzantiorum multo post tempore appellatas putant.
860 Secundum quosdam Heraclidarum Descensus.
[Hebræor.] Post quem HELI Sacerdos an. 40.
861
In Hebræorum libro XL anni inveniuntur; in LXX autem interpretatione, 20.
Ascanius, derelicto novercæ suæ regno Lavinii, Albam Longam condidit, et Sylvium Postumum fratrem suum Æneæ ex Lavinia filium cum summa pietate educavit.
Mycenis regnavit Tisamenus filius Orestis.
868 Atheniens. XIII, OXYNTES, an. 12.
870
Ascanius Julium procreavit a quo familia Juliorum orta, et propter ætatem parvuli, quia necdum regendis civibus idoneus erat, Sylvium Posthumum fratrem suum regni reliquit hæredem.
871 Amazones Ephesi templum succenderunt.
878 Agon Lyciorum primus actus.
879
Castoris chronographi de Sicyoniorum regno. Exponemus Sicyoniorum reges ab Ægyaleo usque ad Zeusippum, qui omnes regnaverunt an. 962, et sacerdotes Carnii, qui præfuerunt ann. 33, post quos sacerdos constitutus est Caridemus, qui impensas non sustinens fugit.
Latinorum III, SYLVIUS Æneæ filius, an. 29.
880
Sylvius Posthumus, quia post mortem patris editus, ruri fuerat educatus, et Sylvii et Posthumi nomen accepit, a quo omnes Albanorum reges Sylvii vocati sunt.
[Atheniens.] Post quem APHIDAS XIV, anno 1.
881 [Atheniens.] Post quem THYMOETES XV, an. 8.
882
Castoris de regno Atheniensium. Exponemus autem et Atheniensium reges cognomento Erechtheidas, a Cecrope Diphye usque ad Thymoeten, quorum omne tempus invenitur an. 429. Post quos suscepit regnum Melanthus Pyliensis Andropompi filius et hujus filius Codrus, qui imperaverunt simul an. 58.
Assyriorum XXVIII, THINÆUS, an. 30.
889 Post quem MELANTHUS XV, an. 37.
890
Reges Sicyoniorum defecerunt, qui regnaverunt ann. 962, post quos Sacerdotes Carnii constituti sunt.
Erechtheidarum imperio destructo, Atticorum principum regnum ad aliud genus translatum est: cum Thimœten provocasset ad pugnam Xanthus Bœotius, et Thimœte recusante, Melanthus Pyliensis Andropompi filius suscepisset singulare certamen, ac deinde regnasset. Hinc et Apaturion, id est, fallaciarum solemnitas celebratur: quia victoria fraude processerat.
900
[Hebr.] Mortuo Heli sacerdote, Arca testamenti ab alienigenis possidetur: ac deinde in domo Aminadab fuit an. 20.
Hebræorum SAMUEL, et SAUL an. 20.
901 Saul primus rex Hebræorum ex tribu Benjamin.
908 Latinorum IV, ÆNEAS SYLVIUS, an. 31.
909
In alia historia reperimus quartum Latinum Sylvium regnasse Laviniæ et Melampodis filium, uterinum fratrem Posthumi, et quintum, qui nunc hic quartus ponitur, Sylvium Æneam Posthumi filium.
Homerus secundum quorumdam opinionem his fuisse temporibus judicatur. Quanta autem de eo apud veteres dissonantia fuerit, manifestum esse poterit ex sequentibus. Quidam eum, ex quibus Crates, ante descensum Heraclidarum ponunt 80 an. post bellum Trojanum. Eratosthenes post 100 an. Trojanæ captivitatis. Aristarchus Ionica emigratione, sive post an. 100. Philochorus post emigrationem Ionicam sub Archippo Atheniensium magistratu, et post captam Trojam an. 180. Apollodorus Atheniensis post 240 annum eversionis Ilii. Exstiterunt alii, qui modico tempore antequam olympiades inciperent, 400 retro annis Trojanæ captivitatis eum fuisse putent, licet Archilochus XXIII olympiadem, et quingentesimum Trojanæ eversionis ann. supputet.
912 Assyriorum XXIX, DERCYLUS, an. 40.
915 In Lacedæmone regnavit primus EURYSTEUS an. 42.
Corinthior. primus ALETES, an. 35.
916 Heraclidarum Descensus in Peloponnesum.
923 Eurystheus et Procles Spartam obtinuerunt.
926 Atheniensium XVII, CODRUS Melanthi filius, an. 21.
932 Iones profugi Athenas se contelerunt.
935 Peloponenses contra Athenas dimicant.
937 Incursus in Asiam Amazonum pariter et Cimmeriorum.
939 Latinorum V, LATINUS SYLVIUS an. 50.
940 Hebræorum prim. rex ex tribu Juda DAVID, an. 40.
945 Hebræorum pontifex Abiathar clarus habetur.
947
Codrus juxta responsum seipsum morti tradens, interimitur bello Peloponnesiaco, in quo Erechtheidarum regnum destructum est, quod 487 an. perseveraverat.
Post quem, principes sive magistratus, quos mors finiebat: quorum primus MEDON, Codri filius, an. 20.
950 Prophetant Gath, Nathan, Asaph.
Corinthior. II, IXION, annis 37.
952 Peloponnenses contra Athenienses dimicant.
Assyriorum XXX, EUPALES, an. 38.
957 Lacedæmoniorum II, AGIS, anno 1.
958 Post quem ECHESTRATUS, an. 35.
959 Pelasgi mare obtinuerunt. Magnesia in Asia condita.
965 Mycena condita in Italia, quæ nunc Cumæ.
967 Myrena condita.
Atheniensium II, ACASTUS, an. 36.
968 Ephesus condita ab Androclo [Al. Androco], sive ab Andronico.
971
Carthago condita est, ut quidam volunt, a Carchedone Tyrio: ut vero alii, a Didone filia ejus post Trojanum bellum an. 143.
978 Ionica migratio, in qua quidam fuisse Homerum scribunt.
980 Hebræorum II, SOLOMON filius David, an. 40.
984
Solomon templum in Jerosolymis ædificare cœpit, consummavitque opus annis 7.
987
Colligitur autem omne tempus a Mose, et egressu Israel ex Ægypto usque ad præsentem an. 480, ut Regnorum lib. tertius in testimonium est. A diluvio usque ad Mosem an. 1447. Ab Adam usque ad diluvium an. 2242. Simul omnes an. 4169.
Corinthiorum III, AGYLAUS, an. 37.
989 Latinorum VI, ALBA SYLVIUS, Sylvii Æneæ filius, annis 39.
990 Assyriorum XXXI, LAOSTHENES, an. 45.
991 Sadoch Hebræorum sacerdos VIII ab Aaron, habetur illustris.
993 Lacedæmonior. IV, LABOTES, an. 37.
995 Prophetabant Sadoch, Achias Silonites, Samæas.
1003
Carthago secundum nonnullos conditur a Didone. Alii vero supra scriptum tempus vendicant.
Atheniensium III, ARCHIPPUS, an. 19.
1012 Tertio mare obtinuerunt Thraces annis 19.
1013 Ægyptiorum XXI, dynastia regnavit SMENDIS, ann. 26.
1014
PRINCIPIUM Hebræorum, qui in Samaria erant. Apud Hebræos, qui in Samaria erant et vocabantur Israel, primus regnavit JEROBOAM an. 22.
1017 Quidam Homerum, et Hesiodum his fuisse temporibus aiunt.
1020 Hebræor. Judæ III, ROBOAM, an. 17.
1021
Post mortem Solomonis, seditione orta in gente Judæorum, et regno bifariam diviso, in Samaria decem tribubus regnavit Jeroboam.
1022 Atheniensium IV, THERSIPPUS an. 41.
1024 Corinthiorum IV, PRYMINAS, an. 35.
1027
Roboam filius Solomonis regnavit in Jerusalem duabus tribubus sibi subjectis, quæ vocabantur Juda, ob reges Judæorum, qui ex Judæ stirpe descenderant, et universa gens Judæ nomen sortita est.
1028 Latinorum VII, SYLVIUS ATHYS, sive Ægyptus, an. 24.
Sylvius Athys, sive Ægyptus, Albæ superioris regis filius fuit.
1030 Lacedæmonior. V, DORISTHUS, an. 29.
1031 Samos condita, et Smyrna in urbs modum ampliata.
1035 Assyriorum XXXII, PIRITIADES, an. 30.
1036
Thraces Bebryciam, quæ nunc Bithynia nuncupatur, transeuntes a Strymone, occupaverunt.
Susachim rex Ægyptiorum contra Judæos dimicans, Templum spoliat.
1037 [Hebr. Jud.] Post quem ABIA IV, an. 3.
1039 [Ægyptior.] Post quem PSEUSENNES, ann. 41.
1040 [Hebr. Jud.] Post quem V. ASA, an. 41.
1041 Hebræorum pontifex maximus Abimelech illustris habetur.
1042
Prophetabant Achia, Samæas, et is qui fuerat apud altare Samariæ, Hieu, Joede, Azarias, qui et Addo, Anani.
Hebræor. Israel II, NADAB, an. 2.
1044 Hebræor. Israel III, BAASA, an. 24.
1047 Thraces mare obtinuerunt.
1051 Principium sexagesimi primi Jubilæi secundum Hebræos.
1052 Latinorum VIII, CAPIS SYLVIUS, ann. 28.
1053 Thraces mare obtinuerunt.
1056 Capis superioris regis filius.
1059 Lacedæmonior. VI, AGESILAUS, an. 44.
Corinthiorum V, BACCHIS, ann. 35. (A quo reges Bacchidæ cognominati.)
1063 Atheniensium V, PHORBAS, an 31.
1065 Assyriorum XXXIII, OPHRATHEUS, an. 20.
1068 [Israel] Post quem IV, HELA, an. 2.
1070 [Israel] Post quem V AMBRI, an. 12.
1080 Ægyptiorum NEPHERCHERES, ann. 4.
Latinorum IX, CARPENTUS SYLVIUS, an. 13. (Hic fuit filius regis superioris Capis).
1081 Hebræor. Judæ VI, JOSAPHAT, an. 25.
1082 Hebræor. Israel VI, ACHAB, an. 22.
1084 Ægyptiorum AMMENOPHIS an. 9.
1085 Assyriorum XXXIV, OPHRATANES, an. 50.
1086 Apud Hebræos prophetabant Abdias, Hieu, Ozias, et Michæas.
1091 Pseudoprophetæ erant Sedechias, Eliezer.
1093
Post quem X, TIBERINUS SYLVIUS an. 8.(Tiberinus Carpenti filius a quo et fluvius appellatus est Tiberis, qui prius Albula dicebatur.)
Ægyptiorum OSOCHOR, ann. 6.
1094 Atheniensium VI, MEGACLES, an. 30.
Corinthiorum VI, AGELAS, ann. 30.
1099 Ægyptiorum PSINACES, ann. 9.
1100 Quarto mare obtinuerunt Rhodii, an. 23.
1101 Latinor. XI, AGRIPPA SYLVIUS, Tiberini filius, an. 40.
1103 Lacedæmonior. VII, ARCHELAUS, an. 60.
1104
In Latina historia ad verbum hæc scripta reperimus: Agrippa apud Latinos regnante, Homerus in Græcia claruit, ut testantur Apollodorus Grammaticus, et Euphorbus Historicus, ante urbem Romanam conditam an. 124, et ut ait Cornelius Nepos, ante Olympiadem primam, an. 100.
Hebræor. Isr. VII, OCHOZIAS, an. 2.
1106 Hebræor. Judæ VII, JORAM, an. 8.
[Israel] Post quem VIII, JORAM, an. 12.
1107 Prophetabant Elias et Elisæus.
1108 Ægyptiorum PSUSENNES, an. 35.
1112 Elias rapitur.
1114 Postquem VIII, OCHOZIAS, anno 1.
1115 Post quem IX, GOTHOLIA mater, annis 7.
1116 Jonadab filius Rechab clarus habetur.
1118 [Israel] Post quem IX, HIEU, an. 28.
1119
Joade [Al. Joiadas] apud Hebræos insignissimus habetur pontifex, qui solus post Mosen vixit an. 130.
1122 Post quam X, JOAS, an. 40.
1124 Atheniensium VII, DIOGNETUS, an. 28.
Corinthiorum VII, EUDEMUS, an. 25.
1125 Quinto mare obtinuerunt Phryges an. 25.
1130 Lycurgus insignis habetur.
1131 Hebræorum propheta Zacharias occiditur.
1135 Assyriorum XXXV, ACRAZAPES, an. 42.
1141 Latinorum XII, AREMULUS SYLVIUS an. 19.
1142
Sylvius Aremulus, sive Remulus, Agrippæ superioris regis filius, præsidium Albanorum inter montes, ubi Roma, nunc est posuit, qui ob impietatem postea fulminatus interiit. Hujus filius fuit Julius proavus Julii Proculi, qui cum Romulo Romam commigrans fundavit Juliam gentem.
1143
Ægyptiorum XXII, dynastia SENSCORIS, an. 21. (Hujus Senscoris Ægyptii regis pater fuit Siparis. Hunc ferunt quidam post mortem, ab Ægyptiis deum nuncupatum, eumque Serapin appellatum.)
1146 Hebræor. Israel X, JOACHAB annis 17.
1147 Helisæus propheta moritur.
1149 Corinthiorum VIII, ARISTOMEDES, an. 35.
1150 Sexto mare obtinuerunt Cyprii an. 32.
1152 Atheniensium VIII, PHERECLUS, an. 19.
1158 Zacharias propheta a rege Joas interficitur.
1160
Latinorum XIII, AVENTINUS SYLVIUS, an. 37. (Aventinus Remuli superioris regis major filius, in eo monte qui nunc pars Urbis est, mortuus et sepultus æternum loco vocabulum dedit.)
1162 Hebræor. Judæ XI, AMASIAS annis 29.
1163 Hebræor. Israel XI, JOAS, an. 16.
Lacedæmonior. VIII, TELECLUS, an. 40.
1164
[Laced.] Carthaginem hac ætate quidam conditam putant: alii vero ut supra memoravimus.
Ægyptior. OSORTHON, an. 15.
1171 Atheniensium IX, ARIPHRON an. 20.
1172
Sub Ariphrone Assyriorum regnum destructum, ut nonnulli scriptitant.
1177 Assyriorum XXXVI, TONOS CONCOLEROS, qui vocabatur Græce Sardanapalus, an. 20.
1179 [Israel] Post quem XII, HIEROBOAM, an. 41.
[Ægyptior.] Post guem TACHELOTIS, an. 13.
1183 Septimo Phœnices mare obtinuerunt an. 45.
1184 Corinthiorum IX, AGEMON, an. 16.
1191 Hebræor. Judæ XII, AZARIAS, qui et Ozias, an. 52.
Atheniensium X, THESPIEUS, an. 27.
1192
Thespieo Ariphronis filio, Athenis regnante, Assyriorum regnum deletum est.
Ægypti XXIII dynastia. PETUBASTIS, an. 25.
1195
Sardanapalus eodem tempore Tarsum atque Anchialem condidit: et in prælio victus ab Arbace Medo, semet incendio cremavit.
1197 Lycurgus Lacedæmoniis jura componit.
Usque ad id tempus fuisse reges Assyriorum, historia refert, et fiunt simul an. 1197.
Omnes autem anni regni Assyriorum a primo anno Nini supputantur 1240.
Medorum ARBACES primus regnavit Medis annis 28.
Latinorum XIV PROCAS SYLVIUS, an. 23. (Hic fuit Aventini superioris regis filius.)
1198
Arbaces Medus, Assyriorum imperio destructo, regnum in Medos transtulit, et interim sine principibus res agebatur usque ad Dejocem regem Medorum. In medio autem tempore Chaldæi prope prævalebant quorum separatæ quædam successiones regum feruntur. Reliquæ quoque gentes propriis regibus utebantur.
Phidon Argivus mensuras et pondera primus invenit.
1200 Templum Junonis incensum.
Corinth. X, ALEXANDER, ann. 25.
1203 Lacedæmoniorum IX ALCAMENES, ann. 37.
Macedon. primus Rex CARANUS an. 28.
1208
Prophetabant apud Hebræos Osee, Amos, Esaias et Jonas prophetæ.
Hesiodus insignis habetur, ut vult Porphyrius.
1211 Trieris prima navigatio in Corintho.
1217
Ægypti OSORTHON, an. 9. (Ægyptii regem suum Osorthon Herculem cognominaverunt.)
1218 Atheniensium XI, AGAMESTOR, an. 20.
1220
Latinorum XV, AMULIUS SILVIUS, an. 44. (Numitor Procæ superioris regis filius major, fratre Amulio regno pulsus, in agro suo vixit. Filia ejus, adimendæ spei partus gratia, virgo Vestalis lecta, quæ cum 27 patrui sui anno geminos edidisset infantes, juxta legem in terram viva defossa est. Verum parvulos prope ripam Tiberis expositos Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam uxorem suam detulit: quæ propter pulchritudinem et rapacitatem corporis quæstuosi, Lupa a vicinis appellabatur, unde ad nostram usque memoriam meretricum cellulæ lupanaria dicuntur. Pueri cum adolevissent, collecta pastorum et latronum manu, interfecto apud Albam Amulio, avum Numitorem in regnum restituunt.)
Israel XIII ZACHARIAS, mensibus 6.
1221
Lycurgi leges in Lacedæmone, juxta sententiam Apollodori, hac ætate susceptæ.
[Israel] Post Quem SELLUM, XIV, diebus.
Post quem MANAEM. XV, an. 10.
1225 Corinthiorum XI, TELESTES, an. 12.
Medorum II SOSARMUS, an. 30.
1226 [Ægypt.] Post quem PSAMMUS, an. 10.
1231 Macedonum II, COENUS, an. 12.
[Israel] Post quem PHACEAS XVI, an. 10.
1232 Ægyptii post Phœnices mare obtinuerunt.
1236 [Ægypt.] XXIV Dynastia, BOCCHORUS, an. 44.
1237
[Corinth.] Post quem AUTOMENES, an. 1. (Post hos, reges in Corintho non fuerunt, sed annui Prytani constituti.)
1238 Atheniens. XII, ÆSCHYLUS, an. 23.
Lydorum rex I, ARDISUS, annis 36.
1239 Bocchorus Ægyptiis jura constituit, sub quo agnus locutus est.
1240 Lacedæmoniorum reges defecerunt.

A captivitate Trojæ usque ad olympiadem primam anni 405, Æschyli Atheniensium judicis secundo anno prima olympias acta, quæ [Al. quo] erat Agon gymnicus, in quo Corœbus Heliensis exstitit victor. Helii agunt quinquennale certamen, quatuor annis in medio expletis, in quibus principes annui constituuntur quatuor; quam olympiadem Iphitus filius Praxonidis, sive Hæmonis, primus constituit. Ab hoc tempore Græca de temporibus historia vera creditur: nam ante hoc, ut cuique visum est, diversas sententias protulerunt.

PRIMAM OLYMPIADEM Africanus temporibus Joathan regis Hebræorum fuisse scribit. Nostra quoque supputatio iisdem temporibus eam exhibuit. Scribit autem Africanus, ut verba ejus ponam, ad hunc modum: Æschylus Agamestoris filius apud Athenienses obtinuit principatum annis 28: qua ætate Joathan regnabat in Jerusalem. Porro nos in prima olympiade Joathan posuimus.

Oly
mp
Ann.
ab
Abr.
1 1241 Arctinus Milesius versificator florentissimus habetur.
Hebr. Isr. XVII, PHACEE, an. 20. (Sub quo Theglath Phalassar rex Assyriorum magnam partem populi Judæorum in Assyrios transtulit.)
1243 Maced. III, TYRIMAS, an. 38.
Hebræorum Judæ XIII, JOATHAN, an. 16.
1244 Athenis primum Trieres navigavit, Aminocleo cursum dirigente.
2 1245 Remus et Romulus generantur, ex Marte et Ilia.
1246 Prophetabant qui et supra.
3 1249 Hesiodus secundum quosdam clarus habetur.
Cynæthon Lacedæmonius poeta, qui Telegoniam scripsit, agnoscitur.
Eumelus poeta, qui Pagoniam et Europiam scripsit: et Arctinus qui Æthiopicam et Iliacam vastationem composuit.
1250 Prophetabant Osee, Joel, Isaias, Oded.
4 1253
Theræi Cyrenen condiderunt, oraculo sic jubente, et conditor urbis Battus, cujus proprium nomen Aristeus.
1255 Medor. III, MEDIDUS, an. 40.
5 1257 Aradus insula conditur.
In Lacedæmone primus Ephorus, quod Magistratus nomen est, constituitur: Fuit autem sub regibus Lacedæmonis annis 350.
1259 Hebræorum Judæ XIV, ACHAS, an. 16.
6 1261 Cyzicus condita.
Hebr. Isr. XVII, OSEE, an. 9.
Atheniensium XIII, ALCMÆON, an. 2.
1263
Atheniensium XIV, CAROPS, ann. 10. (Athenis principes, qui quoad vixissent, reipublicæ præerant desierunt: et in 10 ann. Magistratuum consuetudo versa est: regnavitque primus Carops filius Æschyli.)
1264
Nonnulli Romani Scriptores Romam conditam ferunt.—Roma Palilibus, qui nunc dies festus est, condita.
Romanorum I rex, ROMULUS, ann. 38.
7 1265
1267
Consualibus ludis Sabinæ raptæ anno ab Urbe condita tertio, et una virginum pulcherrima cunctorum acclamatione rapientium Thalasso duci Romuli decernitur: unde in nuptiarum solemnitatibus Thalasso vulgo clamitant, quod scilicet talis nupta sit quæ Thalassum habere mereatur.—Remus rastro pastorali a Fabio Romuli duce occiditur.
Mare obtinuerunt Milesii annis 18, construxeruntque urbem in Ægypto Naucratim.
1268
Ob Asyli impunitatem magna Romulo multitudo conjungitur. Romani, Tatio Sabinorum rege regnante cum Romulo, a Curibus Quirites appellati.
8 1269 Thales Milesius physicus philosophus.
1270
Captivitas Israel prima, Decem tribus gentis Judææ, quæ vocabantur Israel, et erant in parte Samariæ victæ a Sennacherib, qui et Salmanasar, rege Chaldæorum, translatæ sunt in monte Medorum: regnatumque est in Samaria annis 250.
Sennacherib rex Chaldæorum ad custodiendam regionem Judææ accolas misit Assyrios, qui æmulatores Judææ legis facti, Samaritæ nuncupati sunt: quod Latina lingua exprimitur, custodes.
1271
Ceninenses, Antemnates, Crustumini, Fidenates, Veientes, qui propter Sabinarum raptum bellum moverant, vincuntur a Romulo.
Lacedæmonii contra Messenios vicennale bellum habebant.
9 1273
Eumelus Corinthius versificator agnoscitur, et Sibylla Erythræa.
Athenien. XV ÆSIMEDES, an. 10.
1274 Lydorum II, ALYATTES, an. 14.
1275 Mydas regnavit in Phrygia.
Hebr. Jud. XV, EZECHIAS, an. 29.
1276 Naxus condita in Sicilia.
10 1277 Syracusæ conditæ in Sicilia.
Apud Hebræos prophetabant Esaias, Osee.
1278 Catinia in Sicilia conditur.
1279 Messena a Lacedæmoniis capitur.
1280 Ægyptior. XXV Dynast., SABACHON Æthiops, an. 12.
11 1281
Sabachon Æthiops Bocchorum vicit, et vivum exussit, Ægyptoque regnavit.
Macedon. IV, PERDICA, an. 51.
1283 Atheniens. XVI, CLIDICUS, an. 10.
1284
Tarpeia clypeis Sabinorum obruta: unde mons Tarpeius, in quo nunc Capitolium.
12 1285
Romulus primus milites sumit ex populo, et nobilissimos centum senes ob ætatem Senatores, ob similitudinem curæ, Patres appellavit. Templa quoque et muros Romanæ urbis exstruxit.
1288 Lydorum III, MELES, an. 12.
13 1289
1292 Ægyptior. SEBICHUS, an. 12.
14 1293 Post quem HIPPOMENES, XVII, an. 10.
1295 Medor. IV, CARDICEAS, an. 13.
1296 Mare obtinuerunt Cares.
15 1297
Bellum quod in Thyrea inter Lacedæmonios et Argivos gestum est.
1299 In Sicilia Chersonesus condita.
1300 Lydorum IV, CANDAULES, an. 17.
16 1301
Romulus apud paludem Capræ nusquam comparuit, et suadente Julio Proculo Quirini nomine apud suos consecratus est.
Mortuo Romulo per quinos dies Senatores Rempublicam rexerunt, atque ita 1 an. expletus, quod tempus Interregnum appellatum est.
Romanorum II, NUMA POMPILIUS, an. 41.
1303
Sibylla Samia quæ Herophila appellabatur, in Samo insignis habetur.
Atheniens. XVIII, LEOCRATES, an. 10.
1304 Hebræor. XVI, MANASSES, an. 55.
Ægyptior. TARACHUS Æthiops, an. 20.
17 1305 Nicomedia condita, quæ prius Astacus vocabatur.
Numa Pompilius duos menses anno addidit Januarium, Februarium, cum ante hoc tantum decem menses apud Romanos fuissent, adeo ut ultimus December diceretur. Capitolium quoque a fundamentis ædificavit, et Congiarium dedit asses ligneos et scorteos. Nullum cum finitimis bellum gessit.
Manasses impius Esaiam interfecit, statuamque suam posuit quinque facies habentem.
1308 Croton et Parium et Sybaris conditæ.
Medor. V, DIOCLES, an. 54.
18 1309
Hi qui Parthenii vocabantur, Tarentum condiderunt, tunc et Corinthii Corcyram.
Ecbatanam condidit.
19 1313 Atheniens. XIX, APSANDER, an. 10.
20 1317 [Lydor.] Post quem GYGES V, an. 36.
1318
Mydas cum apud Phrygas regnaret, sanguine tauri potato exstinctus est.
21 1321
1323 Glaucus Chius primus ferri inter se glutinum excogitavit.
Atheniens. XX, ERYXIAS, an. 10.
1324 Ægyptior. XXVI dynastia. MERRES ÆTHIOPS regnavit an. 12.
22 1325 In Sicilia Gela, in Pamphylia Phaselis conditur.
23 1329 Hipponax philosophus notissimus redditur.
1332 Calchedon condita.
Macedon. V, ARGEUS, an. 37.
24 1333
1334 Cyzicus condita est et Locri in Italia.
Athenis annui principes constituti sunt.
Cessantibus regibus, novem principes ex nobilibus urbis electi Atheniensibus præfuerunt.
Atheniensium regnum defecit.
1336 Ægyptior. STEPHINATIS, an. 7.
25 1337
26 1341
1343
Ægyptior. NICHEPSOS, an. 6. (Nichepsos magicæ artis peritus, cujus scripta medicinalia feruntur.)
[Rom.] TULLUS HOSTILIUS III, an. 32.
1344
Tullus Hostilius primus regum Romanorum purpura et fascibus usus est, ac deinceps cum sua domo fulmine conflagravit.
Post Cares, mare obtinuerunt Lesbii, an. 68.
27 1345 Nudipedalia primum acta in Lacedæmone.
28 1349
Tullus Hostilius post longam pacem bella reparavit, Albanos, Veientes, Fidenates vicit, et adjecto monte Cælio, Urbem ampliavit.
Sibylla, quæ et Herophila, in Samo nobilis habetur.
Ægyptior. NECHAO, an. 8
1352
Archilochus et Simonides, et Aristoxenus musicus illustres habentur.
29 1353 Lydorum VI, ARDYS, an. 37.
1354 Zeleucus legum lator apud Locros crebro sermone celebratur.
30 1357 Ægyptior. PSAMMITICHUS, an. 44.
1358 Cypsellus in Corintho tyrannidem exercet, annis 28.
1359 Byzantium conditum.
Hebræorum Judæ XVII, HAMMON, an. 12. (Hammon secundum LXX interpretationem 12 annis regnavit: secundum autem Hebræos ann. 2.)
1360
Alcmæon clarus habetur, et Lesches Lesbius, qui fecit parvam Iliada.
31 1361
1362 Histrus civitas in Ponto condita.
Medor. VI, PHRAORTES an. 24.
1363 Acanthus condita, et Stagera.
1364 Phalaris apud Agrigentinos tyrannidem exercet.
32 1365 Lampsacus condita, et Abdera.
33 1369 In Sicilia Selinus condita.
1370 Macedon. VI, PHILIPPUS, an. 38.
1371 [Hebr.] Post quem JOSIAS, XVIII, an. 32.
34 1373 Hebræorum pontifex maximus Elchias.
In Ponto Boristhenes condita.
1375 Terpander musicus insignis habetur.
Romanorum IV, ANCUS MARTIUS, an. 23.
1376 Oraculo Dodonæo primum Græcia usa est.
Thales Milesius Examii filius, primus physicus philosophus agnoscitur, quem vixisse aiunt usque ad quinquagesimam octavam olympiadem.
35 1377
1379 Messena a Lacedæmoniorum societate discessit.
36 1381 Hieremias prophetare orsus.
1383 Olda mulier apud Hebræos prophetabat.
Scythæ usque ad Palæstinam penetraverunt.
37 1385 Mistheus Atheniensis poeta agnoscitur.
1386 Battus condidit Cyrenem.
Medorum VII, CYAXARES, an. 32.
1387 Sinope condita in Ponto.
1388 Lipara condita.
Prophetabant Hieremias, et Sophonias.
38 1389 Apud Corinthios tyrannidem exercuit Periander.
1390 Lydorum VII, SADYATTES, an. 15.
1391 Prusias condita.
Ancus Martius Numæ ex filia nepos Aventinum montem, et Janiculum Urbi addidit, et supra mare XVI ab Urbe milliario Ostiam condidit: ad extremum morbo periit.
1392 Epidamnus condita, quæ postea vocata est Dyrrachium.
Cyaxares adversum Assyrios dimicans Ninum civitatem capit.
39 1393
1395
Phalaridis tyrannis destructa. Draco legumlator, ut quibusdam videtur, agnoscitur.
40 1397
1398 Romanorum V, TARQUINIUS PRISCUS, an. 37.
1400 Tarquinius Priscus Capitolium exstruxit.
41 1401
Arion Methymnæus clarus habetur, qui a Delphino in portum Tænarum dicitur transportatus.
Ægypti, secundus NECHAO, qui et NECHEPSOS, an. 6.
1403 Panætius primus in Sicilia arripuit tyrannidem.
Josias rex Judæorum cum Nechaone Ægyptiorum rege congressus occiditur. At mihi miraculum subit, quomodo in præsens tempus sibi uterque convenerit, maxime cum Scriptura divina hunc eumdem Pharaonem, Nechaonem appellet.
Hebr. Jud. XIX, JOACHAS, mens. 3. Post quem ELIACHIM, XX, qui et Joachim, annis. 11.
42 1405 Stesichorus poeta clarus habetur.
Lydorum VIII, ALYATTES, an. 49.
1407 Alcman, ut quibusdam videtur, agnoscitur.
Anno tertio Joachim Nabuchodonosor rex Babyloniæ Judæam capit, et in ditionem suam redactis plurimis Judæorum, cum etiam partem vasorum templi invasisset, et tributarium fecisset Joachim, victor ad patriam revertitur.
[Ægypt.] Post quem PSAMMITES, alius qui et Psammetichus, ann. 12.
1408 [Macedon.] Post quem VII, EUROPUS, an. 26.
43 1409
Pittacus Mitylenæus, qui de VII Sapientibus fuit, cum Phrynone Atheniense Olympionice congressus eum interfecit.
1410 Cyaxares Medus subvertit Ninum civitatem.
1412 In Babylone Daniel, Ananias, Azarias, et Misael clari habentur.
44 1413
1415 Perinthus condita.
Hebræor. Judæ XXI, JOACHIM, qui et Jechonias, menses 3.
Post quem SEDECHIAS, an. 11.
1416 Camerina urbs condita.
45 1417 Sappho et Alcæus poetæ clari habentur.
Et hunc rex Babylonius captum Babyloniam duxit, oculosque ei eruit.
1418
Tarquinius Priscus Circum Romæ ædificavit, numerum Senatorum auxit, Romanos ludos instituit, muros et cloacas ædificavit, ad extremum ab Anci filiis occisus est, regis ejus, cui ipse successerat.
Medorum VIII, ASTYAGES, an. 38.
1419 Prophetabant Hieremias et Baruch.
Massilia condita civitas Galliæ.
Ægypti VAPHRES, ann. 30.
1420 Epimenides Athenas emundavit.
46 1421
1422
Solon, Draconis legibus antiquatis, extra eas quæ ad sanguinem pertinebant, sua jura constituit.
47 1425
1426
JUDÆA GENS CAPITUR. Nabuchodonosor rex Chaldæorum Hierosolymis captis templum incendit, quod ab initio ædificationis suæ manserat annis 442. Sententiæ autem nostræ etiam Clemens congruit in primo Stromate, 47 olympiade Captivitatem Judæorum factam esse contestans, regnante apud Ægyptios Vaphre, apud Athenas Phenippo: et supputari 70 annos desolationis templi usque in secundum annum Darii.
Capta Hierosolyma, ab Assyriis ad Vaphrem, regem Ægypti, reliqui Judæorum transfugerunt. Hujus Vaphris Hieremias propheta meminit.
His temporibus, certantibus in agone tragus, id est, hircus præmio dabatur: unde aiunt tragœdos nuncupatos.
Corinthiorum monarchia destructa est.
Hebræorum captivitatis, et exterminii templi, quod fuit in Jerusalem, an. 70.
1427 Primus annus captivitatis Jerusalem.
48 1429
1430 Solis facta defectio, cum futuram eam Thales ante dixisset.
49 1433 In Babylone prophetabant Daniel et Ezechiel.
Alyattes et Astyages dimicaverunt.
1434 Macedon. VIII, ALCETAS, an. 29.
1435 Isthmia post Melicertem, et Pythia primum acta.
Romanor. VI, SERVIUS, an. 34.
1436 Septem Sapientes appellati.
Servius ancillæ, sed nobilis captivæ filius, tres montes Urbi addidit, Quirinalem, Viminalem et Exquilinum: fossas circum muros duxit: census Romanorum civium primus instituit, et ad extremum Tarquinii Superbi generi sui, superioris regis filii, scelere occisus est.
50 1437
1438 Astyages contra Lydos pugnat.
1440 Anaximander Milesius physicus agnoscitur.
51 1441
Agon Nemeacus primum ab Argivis actus, post eum qui sub Archemoro fuerat.
52 1445
Mortuo Nabuchodonosor, Babyloniorum rege, suscepit imperium EVILMERODAC, cui successit frater ejus BALTASAR, sub quo Daniel eam scripturam, quæ in pariete apparuerat, interpretatus est, significantem imperium Chaldæorum in Medos et Persas transferendum.
1446 Abaris de Scythia venit in Græciam.
1447 Phalaris tyrannidem exercuit an. 16.
53 1449 Eugamon Cyrenæus, qui Telegoniam scripsit, agnoscitur.
Ægyptior. AMASIS, annis 42.
1450 Agon gymnicus, quem Panathenæon vocant, Athenis actus.
1452 Æsopus interimitur a Delphis.
54 1453 Pisistratus Atheniensium tyrannus in Italiam transgreditur.
1454 Lydorum IX, CROESUS, an. 15.
1455 Anaximenes Physic. Philosoph. agnoscitur.
Stesichorus poeta moritur.
Simonides clarus habetur.
1456
Principium regni Persarum. Cyrus Medorum destruxit imperium, et regnavit Persis, subverso Astyage rege Medorum.
Persarum. I, CYRUS, an. 30.
55 1457
Cyrus Hebræorum captivitate laxata, quinquaginta ferme hominum millia regredi fecit in Judæam, qui constructo altari, Templi fundamenta jecerunt: sed cum a vicinis gentibus fabricatio impediretur, imperfectum opus usque ad Darium permansit, solo altari consistente.
Prophetabant Aggæus et Zacharias, quo tempore Jesus filius Josedech, et Zorobabel regii generis filius Salathiel, clari habentur, qui et principes fuerunt eorum qui regressi sunt in Judæam.
Chilon, qui de VII Sapientibus fuit, Ephorus in Lacedæmone constituitur, id est, respector.
56 1461 Xenophanes Colophonius clarus habetur.
1463
Ea quæ de Crœso memorantur, quomodo tentarit oraculum.
Macedonum IX, AMYNTAS, an. 50.
57 1465
1466 Crœsus adversus Cyrum bellum iniit.
58 1469 Thales moritur.
Templum Apollinis Delphici secunda vice incensum.
Cyrus Sardeis capit.
Crœsus a Cyro captus est: et Lydorum regnum destructum est, quod stetit an. 130.
Harpagus, qui apud Cyrum primi loci habebatur, adversus Ioniam dimicat.
Romanorum VII, TARQUINIUS, an. 35.
Tarquinius Superbus excogitavit vincula taurea [F. leg.: vincula, taureas], fustes, compedes, catenas latomias, carceres, exsilia, metalla.
Tarquinius Superbus, socero Servio occiso, arripuit imperium. Volscos, Gabios, Suessam, Pometiam subegit: et cum oppugnaret Ardeam, causa Tarquinii junioris filii sui, qui Lucretiam corruperat, regno exclusus est.
59 1473 Theognis poeta clarus habetur.
1474 Pisistratus secunda vice Athenis regnat.
1476 Pherecides historicus Pythagoræ magister clarus habetur.
60 1477 Hybicus carminum scriptor agnoscitur.
1479
Simonides lyricus, et Phocylides clari habentur, et Xenophanes physicus tragœdiarum scriptor.
61 1481
1483 Anacreon Lyricus poeta agnoscitur.
62 1485
Apud Samum tyrannidem exercent tres fratres Polycrates, Sylus, et Pantagnostus.
1486 Tomyris regina Massagetarum Cyrum interfecit.
Persarum II, CAMBYSES, an. 8. (Cambisen istum aiunt ab Hebræis secundum Nabuchodonosor vocari, sub quo Judith historia conscribitur.)
1488 Samii Dicæarchiam condiderunt, quam nunc Puteolos vocant.
63 1489
1490
Apud Hebræos pontifex maximus Jesus filius Josedech, et princeps gentis Zorobabel, qui eos regnabat, clari habentur.
1492 Pythagoras physicus philosophus clarus habetur.
Ægypti XXVII dynastia, in qua Persarum rex: obtinuit quippe Ægyptum Cambyses in anno quinto regni sui usque ad Darium filium Xerxis an. 111.
64 1493 Hipparchus et Hippias Athenis tyrannidem exercent.
1494
Prophetabant apud Hebræos novissimi Aggæus, Zacharias et Malachias.
Persarum III, duo fratres Magi, menses 7.
1495 Post quos DARIUS, IV, an. 36.
1496
Secundo anno Darii regis, Templum in Jerosolymis exstruitur a Zorobabel, consummaturque opus anno quarto. Remissio quidem captivitatis Judæorum, et venia Templi ædificandi sub Cyro exordium habuit: consummatur vero Templum sub Dario; quia vicinæ gentes assiduis incursionibus ædificationem impedierant.
Colligitur omne tempus captivitatis Judæorum annis 70 qui secundum quosdam, a tertio anno Joachim usque ad vicesimum annum Cyri regis Persarum computantur. Porro secundum alios, a Josia Judæorum regis anno 13, sub quo Jeremias prophetare cœpit, usque ad primum annum supradicti Cyri regis. Desolationis vero Templi sub Dario rege complentur anni 70. Clemens quoque his congruit in primo Stromate ita scribens: Et perseveravit captivitas annis 70 usque ad secundum annum Darii filii Hystaspis, qui Persis, Assyriis, et Ægypto regnavit: sub quo Aggæus et Zacharias, et unus de duodecim, qui vocatur Angelus (Malachias), prophetaverunt, sacerdotioque functus est Jesus filius Josedech. Hæc supradictus vir. Quod autem septuagesimus annus desolationis Templi altero anno Darii fuerit expletus, domesticus testis est Zacharias propheta, secundo anno Darii dicens: Domine omnipotens, quousque non misereberis Jerusalem et civitatibus Juda, quas despexisti?. Iste 70 annus est.
65 1497
Olymp. 65, in qua Persarum regis Darii filii Hystaspis fuit annus secundus.
Armodius et Aristogiton Hipparchum tyrannum interfecerunt, et Leæna meretrix amica eorum, cum tormentis cogeretur, ut socios proderet, linguam suam mordicus amputavit.
66 1501
Templum Jerosolymis consummatur, prophetantibus apud Judæos Aggæo et Zacharia.
67 1505 INITIUM CONSULUM.
Pulsis ab Urbe regibus, vix usque ad XV lapidem Roma tenebat imperium. Romanorum reges septem a Romulo usque ad Tarquinium Superbum imperaverunt annis 240, sive, ut quibusdam placet, 243.
Romæ post exactos Reges primum consules duo a Bruto esse cœperunt; deinde tribuni plebis ac dictatores, et rursum consules rempublicam obtinuerunt per annos ferme 464 usque ad Julium Cæsarem, qui primus singulare arripuit imperium olympiade 183.
68 1509
1512
Decimo septimo mare obtinuerunt Æginetæ annis 20 usque ad transitum Xerxis.
69 1513
Censu Romæ agitato, inventa sunt hominum 120 millia. Nono anno post exactos reges nova dignitas est creata, dictatura scilicet, et magister equitum, qui dictatori obsequeretur. Dictator primus Largius, magister equitum Spurius Cassius fuit.
Macedon. X, ALEXANDER, an. 43.
1514
Valerius Bruti consulis collega adeo pauper mortuus est, ut sumptu publico sepeliretur.
1515
Hellanicus historiographus, et Democritus philosophus, et Heraclitus cognomento Tenebrosus, et Anaxagoras physicus clari habentur.
70 1517
1520 Pythagoras philosophus moritur.
Volsci Coriolos perdiderunt.
71 1521 Æschylus tragœdiarum scriptor agnoscitur.
1522 Latini contra Romanos rebellarunt.
1523 Romæ populus a patribus facta seditione discessit.
1524
Martius, qui Coriolos ceperat, interventu matris Veturiæ et uxoris Volumniæ ab oppugnatione Urbis removit exercitum.
72 1525
Bellum quod in Marathone gestum est, et ea quæ de Miltiade scribuntur et Aristide, qui cognominabatur Justus.
1528 Panyasis poeta habetur illustris.
Trecenti nobiles Fabiæ familiæ a Veientibus cæsi.
Cum in Algido monte Romani milites obsiderentur, a dictatore Quintio Cincinnato liberati sunt.
73 1529 Ægyptus recessit a Dario.
1530 Gelo obtinuit Syracusas.
1531 Pindarus et Simonides lyrici poetæ insignes habentur.
Romæ virgo Vestalis Pompilia deprehensa in stupro, viva defossa est.
Persar. V, XERXES, filius Darii, an. 20.
74 1533 Xerxes Ægyptum capit.
Aristides cum ignominia ejicitur.
1534 Chœrilus et Phrynicus illustres habentur.
1535 Diagoras agnoscitur, et sectatores ejus physici philosophi.
1536 Xerxes pontem in Hellespontiaco mari fecit.
Xerxes cum Athenas venisset, incendit urbem sub principe Callia.
75 1537
Bellum quod in Thermopylis gestum est, et apud Salaminam navale certamen.
1538 Athenienses Piræum muro vallant.
1539 Hieron Syracusis regnat.
1540 Æschylus tragœdiarum scriptor agnoscitur.
76 1541 Bellum quod in Plateis, et in Mycale.
1542 Hieron post Gelonem Syracusis tyrannidem exercet.
1544 Pindarus musicus clarus habetur.
Themistocles in Persas fugit.
77 1545
Sophocles tragœdiarum scriptor primum ingenii sui opera publicavit.
Principium LXXI Jubilæi secundum Hebræos.
1546
Romæ virgo Vestalis Sunia deprehensa in stupro, viva defossa est.
1547 Sophocles et Euripides clari habentur.
1548 Herodotus historiarum scriptor agnoscitur.
Bacchylides et Diagoras Athenis plurimo sermone celebrantur.
78 1549
Zeuxis pictor agnoscitur, ex cujus alii imaginibus, quas plurimas invitatus fecerat, lavacrum Byzantinorum appellatum arbitrantur.
1551 Themistocles, hausto tauri sanguine, moritur.
Socrates nascitur.
Persar. VI, ARTABANUS, menses 7, qui menses in ordine annus reputantur.
Post quem ARTAXERXES VII, qui Longimanus cognominabatur, an. 40.
1552 Lapis in Ægon fluvium de cœlo ruit.
79 1553
[Persar.] Ea quæ de Hester, et Mardochæo scripta sunt, quidam affirmant sub hoc rege gesta, quod ego non puto; numquam enim Ezras de Hester siluisset, qui scribit hoc tempore Ezram et Neemiam reversos ex Babylone, et ea deinceps consecuta, quæ ab his gesta referuntur.
1555 Sicilia a populo regebatur.
1556
Cimon juxta Eurimedontem Persas navali pedestrique certamine superrat: et Medicum bellum conquiescit.
Solis facta defectio.
Anaxagoras moritur.
[Macedon.] PERDICAS, XI, an. 28.
80 1557 Heraclitus clarus habetur.
1558
Ezras sacerdos apud Hebræos insignis agnoscitur, cujus ætate Pontifex Maximus habitus est Heliasib, filius Joachim, filii Jesu, filii Josedech. Fuit autem Ezras eruditissimus Legis divinæ, et clarus omnium Judæorum magister, qui de Captivitate regressi fuerant in Judæam: Affirmaturque divinas Scripturas memoriter condidisse, et ut Samaritanis non miscerentur, litteras Judaicas commutasse.
81 1561
Empedocles et Parmenides physici philosophi notissimi habentur. Zeno et Heraclitus Tenebrosus agnoscitur.
Pherecydes secundus historiarum scriptor agnoscitur.
1562 Cratinus et Plato comœdiarum scriptores clari habentur.
Aristarchus tragœdiographus agnoscitur.
1563
Romani per legatos ab Atheniensibus jura petierunt, ex quibus duodecim tabulæ conscriptæ.
1564 Romæ clarior Agon centenarius primus actus.
82 1565
Trecentesimo secundo anno ab Urbe condita Decemviri creati, et post annum ejecti sunt propter Appium Claudium, qui Virginii cujusdam filiam contra Latinos in Algido militantis voluit auferre.
1566
Crates Comicus, et Telesilla ac Bacchylides Lyricus, clari habentur: Praxilla quoque et Cleobulina sunt celebres.
1567 Templum Junonis, quod Argis fuerat, incensum.
1568 Abaris Hyperboreanus Ariolus agnoscitur.
Tribuni plebis et Ædiles Romæ facti, Consulibus ejectis.
83 1569
1571 Athenienses et Lacedæmonii fœdus XXX annorum ineunt.
1572
Neemias Hebræus, minister vinarius Artaxerxis regis, concedente sibi domino suo, 20 ejus anno de Babylone venit in Judæam, et 32 anno muros, urbemque restituit. Scribit Ezras opus fuisse completum sub pontifice Joade filio Joasib, cui successit Joannes filius suus, qui temporibus Alexandri Macedonis fuit.
Huc usque Hebræorum divinæ Scripturæ annales temporum continent: ea vero quæ post hæc apud eos gesta sunt, exhibemus de libro Machabæorum, et Josephi, et Africani scriptis, qui deinceps universam historiam usque ad Romana tempora persecuti sunt.
Herodotus cum Athenis libros suos in concilio legisset, honoratus est.
84 1573 Melissus physicus agnoscitur.
1574
Euripides tragœdiarum scriptor clarus habetur, et Protagoras sophista, cujus libros decreto publico Athenienses exusserunt.
85 1577 Romæ rursus Consules creati.
1578 Phidias eburneam Minervam facit.
Fidennates contra Romanos rebellant.
1579 Theætetus mathematicus agnoscitur.
1580 Aristophanes clarus habetur, et Sophocles poeta tragicus.
Gens Campanorum in Italia constituta.
86 1581
Democritus Abderites, et Empedocles, et Hippocrates medicus, Gorgias, Hippiasque, et Prodicus, et Zeno, et Parmenides philosophi insignes habentur.
1582 Socrates, qui scholam congregavit, plurimo sermone celebratur.
1584
Neemiam, qui muros Jerusalem construxit, consummasse opus 32 anno Artaxerxis regis Persarum, Ezras memorat. Si quis ab hoc tempore LXX hebdomadas a Daniele scriptas numeret, quæ faciunt annos 490, reperiet eas in regno Neronis expletas, sub quo obsideri Jerusalem cœpta, secundo postea Vespasiani anno capitur.
Macedon. XII, ARCHELAUS an. 24.
87 1585 Initium belli Peloponnesiaci.
1586 Bacchylides carminum scriptor agnoscitur.
1587 Athenienses pestilentia laborant.
Thucydides agnoscitur.
1588 Pericles moritur.
88 1589 Eupolis et Aristophanes scriptores comœdiarum agnoscuntur.
1590 Ex Ætna monte ignis erupit.
1591 Terræmotu apud Locros, scissa Atalante, civitas facta est insula.
1592 Plato nascitur.
Persarum VIII, SECUNDUS XERXES, menses 2.
Post quem SOGDIANUS, IX, menses 7.
Cui succedit DARIUS, X, cognomento Nothus, an. 19.
89 1593 Lacedæmonii et Athenienses fœdus percutiunt.
1594 Eudoxus Gnidius clarus habetur.
1595
Lacedæmonii ver sacrum destinantes, Heracleam urbem condunt.
Alcibiades profugus abiit ad Tisaphernem.
90 1597
91 1601
1603
Ægyptus a Persis recessit, et rursum Ægyptiorum renascitur Dynastia XXVIII. Et regnavit AMARTHEUS, primus Saites ann. 6.
1604 Clades quæ Atheniensibus accidit in Sicilia.
92 1605 Eubœa ab Atheniensium societate discedit.
1608 Euripides apud Archelaum, et Sophocles Athenis moritur.
Macedon. ORESTES XIII, an. 3.
93 1609 Dynastia XXIX Ægypt. Mendesiorum. NEPHERITES, an. 6.
1610 Dionysius in Sicilia tyrannidem exercet.
1611
Persarum XI, ARTAXERXES, qui cognominatus est Mnemon, Darii et Parysatidis filius, an. 40.
Macedon. XIV, ARCHELAUS, an. 4.
1612
Sub hoc rege mihi videtur historia, quæ in Hester libro continetur, expleta: ipse quippe est, qui ab Hebræis Assuerus, et a LXX Interpretibus Artaxerxes vocatur.
94 1613
1614 Dionysius Syracusis tyrannidem exercet.
1615 Macedonum XV, AMYNTAS, an. 1.
Post quem ACHORIS, ann. 12, dynastia XXIX Ægyptiorum.
1616 Athenienses sustinent tyrannidem.
Isocrates rhetor agnoscitur.
Democritus moritur.
Alcibiadem Pharnabazus interficit.
Cyri regis ascensus, de quo scribit Xenophon.
Tyranni Athenis oppressi.
Macedonum XVI, PAUSANIAS, an. 1.
95 1617
Athenienses XXIV litteris uti cœperunt, cum antea XVI tantum litteras haberent.
[Macedon.] Post quem AMYNTAS, XVII, ann. 6.
1618 Xenophon filius Grylli, et Ctesias clari habentur.
Socrates venenum bibit.
Templum rursus Ephesi incensum.
1620 Socratici clari habentur.
96 1621 Diogenes Cynicus agnoscitur.
1622 Speusippus insignis habetur.
1623 Dionysius in tyrannide perseverat.
[Macedon.] Post quem ARGEUS, XVIII, ann. 2.
1624 Carthaginensium bellum famosum.
97 1625 Eudoxus astrologus agnoscitur.
Galli Senones Romam invaserunt, excepto Capitolio.
[Macedon.] Post quem rursum AMYNTAS, XIX, an 18.
1627 Ægypti PSAMUTHES, an. 1.
1628 Plato philosophus agnoscitur.
Tribuni militares pro consulibus esse cœperunt.
[Ægypt.] Post quem NEPHERITES, menses 4.
98 1629
Et post eum NECTANEBUS, an. 18. Ægyptiorum XXX, dynastia, Sevenitarum.
1630 Evagoras in furorem versus cum regnaret Cypri.
99 1633
100 1637
Magno terræmotu Helice et Bura Peloponnesi urbes absorptæ sunt.
1640
Prænestini a Romanis victi apud flumen Alliam per Quinctium Cincinnatum.
101 1641 Athenienses principes Græciæ facti.
1642 Isocrates rhetor agnoscitur.
1643 Plato et Xenophon, necnon et alii Socratici clari habentur.
Macedonum IX, ALEXANDER, an. 1.
1644 [Macedon.] Post quem PTOLEMÆUS ALORITES, XXI, an. 4.
102 1645
1647 Ægypti THEO, annis 2.
1648 [Macedon.] PERDICCA, XXII, ann. 6.
103 1649 Theo rex Ægypti fugit in Arabiam.
Dionysius rex Siciliæ 19 anno moritur, post quem junior Dionysius regnum invadit.
Ægyptiorum NECTANEBUS, an. 18.
1650 Aristoteles XVIII ætatis gerens annum, Platonis auditor est.
1651 Persarum XII. ARTAXERXES, qui et OCHUS, an. 26.
104 1653 Alexander Pheræus agnoscitur.
1654 Camillus Gallos, qui bellum Romanis intulerant, superat.
Macedon. XXIII, PHILIPPUS, an. 26.
105 1657 Demosthenes orator agnoscitur.
Æschines orator agnoscebatur.
1658
Ochus Apodasmo Judæorum capta, in Hyrcaniam accolas translatos juxta mare Caspium collocavit.
1660 Dionysius Sicilia pellitur.
106 1661 Alexander Philippi et Olympiadis filius nascitur.
1663 Dion Syracusis interimitur.
1664 Hipparinus Dionysii filius Syracusis tyrannidem exercet.
Erinna poetria agnoscitur.
107 1665
Ochus Ægyptum tenuit, Nectanebo in Æthiopiam pulso, in quo Ægyptiorum regnum destructum est.
1667 Ægyptiorum regnum destructum est.
1668 Huc usque Manetho.
108 1669 Ochus Sidonem subvertit, et Ægyptum suo junxit imperio.
1670 Demosthenes Orator omnium fama celebratur.
1671 Romani Gallos superant.
1672 Dionysius Corinthum sub fœdere navigavit.
Plato moritur, post quem Academiam Speusippus tenuit.
109 1673
Romani cum Samnites duobus præliis cecidissent, universos confines, quia a sua societate discesserant, in ditionem propriam redigunt.
1676 Dionysius Corintho expulsus.
110 1677 Descriptione Romæ facta, inventa sunt civium CLX millia.
Persarum XIII, ARSES, Ochi filius, an. 4.
1678 Judæorum pontifex maximus Jaddus clarus habetur.
1679 Speusippus moritur, cui successit Xenocrates.
1680
Macedon. XXIV, ALEXANDER, Philippi filius, an. 12, menses 6 [Al. 7].
111 1681 [Persarum] Post quem DARIUS, XIV, Arsami filius, an. 6.
1682
Manasses frater Jaddi pontificis Judæorum templum in montem Garizin construxit.
1683
Alexander adversus Illyricos et Thracas feliciter dimicans, subversis Thebis, in Persas arma corripuit, et apud Granicum flumen, regiis ducibus oppressis, urbem Sardeis capit.
1684
Romanor. consul Manlius Torquatus filium suum, quod contra imperium in hostem pugnaverat, virgis cæsum securi percussit.
112 1685
Alexander, capta Tyro, Judæam invadit, a qua favorabiliter exceptus, Deo victimas immolat, et pontificem templi honoribus plurimis prosequitur, Andromacho locorum custode dimisso, quem postea Samaritani interficiunt: ob quæ ab Ægypto reversus Alexander Magnus eos suppliciis affecit, et urbem eorum captam Macedonibus ad inhabitandum tradidit.
1687
Alexandria in Ægypto ab Alexandro condita, septimo anno regni ejus: quo tempore etiam Latini a Romanis perdomiti sunt.
Alexander obtinuit Babylonem, interfecto Dario, in quo Persarum regnum destructum est.
Alexander regnum Asiæ anno regni sui 7 occupat, et tenet omnia annis 12.
1688 Anaximenes, et Epicurus clari habentur.
Alexander Hyrcanos et Mardos capit, revertensque in Hammone Parætonium condidit.
113 1689 Alexander Aornim petram capit, et Indum amnem transgreditur.
1690 Bellum Alexandri in India adversum Porum, et Taxillen.
1691 Harpalus fugit in Atticam.
Romani Samnites subigunt, et colonias deducunt.
1692
Alexander 33 ætatis suæ anno moritur in Babylone, post quem translato in multos imperio, diversi regnaverunt.
Ægypto primus regnavit PTOLEMÆUS Lagi filius, an. 40.
Macedon. XXV, PHILIPPUS, qui et Aridæus, frater Alexandri, an. 7.
114 1693 Lydiam, et Thraciam, et Hellespontum Lysimachus tenuit.
Appius Claudius Cæcus Romæ clarus habetur, qui aquam Claudiam induxit, et viam Appiam stravit.
Macedonum duces in seditionem versi.
1694 Agathocles Syracusis tyrannidem exercet.
Lamiacum bellum motum.
Perdicca adversus Ægyptios dimicat.
1695
Ptolemæus Lagi filius Jerosolymis et Judæa in ditionem suam dolo redactis, plurimos captivorum in Ægyptum transtulit.
1696
Judæorum pontifex maximus Onias Jaddi filius clarus habetur.
Menander primam fabulam cognomento Orgen docens superat.
115 1697
Theophrastus philosophus agnoscitur, qui a divinitate loquendi, ut ait Cicero, nomen accepit.
Theodorus Atheus agnoscitur.
Demetrius Phalereus habetur illustris.
Romani Samnites diutissime contra præliantes, ad extremum in servitutem sui redigunt.
In Asia primus regnavit ANTIGONUS, an. 18.
1699 Macedon. XXVI, CASSANDER, an. 19.
116 1701 Menedemus et Speusippus philosophi insignes habentur.
1704
Machabæorum Hebræa historia hic Græcorum supputat regnum. Verum hi libri inter divinas Scripturas non recipiuntur.
Primus SELEUCUS NICANOR Syriæ et Babyloniæ, et superiorum locorum, regnavit annis 32.
117 1705 Romani Marsos, Umbros, et Pelignos superant.
Romani colonias deducunt.
Lysimachia in Thracia condita.
1706 Ab hoc loco Edesseni sua tempora computant.
1707 Cyprum Ptolemæus invasit.
1708 Theodorus philosophus Atheus agnoscitur.
118 1709
Demetrius Phalereus ad Ptolemæum veniens impetravit, ut Atheniensibus Democratia redderetur, id est, populi potestas.
1711
Seleucus Antiochiam, Laodiciam, Seleucim, Apamiam, Edessam, Beroeam, et Pellam urbes condidit, quarum Antiochiam XII anno regni sui exstruxit.
119 1713
1715 Seleucus Babyloniam obtinuit.
Asiæ DEMETRIUS II, qui et POLIORCETES, annis 17.
120 1717
Judæorum pontifex maximus Simon Oniæ filius clarus habetur, cui cognomentum Justo fuit propter sollicitam in Deum religionem, et in cives suos pronam clementiam.
1718 Macedon. XXVII, ANTIGONUS et ALEXANDER, filii Cassandri, an. 4.
121 1721
Demetrius rex Asiæ, cognomento Poliorcetes, Samaritanorum urbem vastat, quam Perdicca construxerat.
1722 [Macedon.] Post quos DEMETRIUS, XXVIII, an. 6.
1723
Censu Romæ agitato, inventa sunt civium Romanorum CCLXX millia.
1724
Legati Alexandrini a Ptolemæo primum Romam missi amicitias impetraverunt.
122 1725 Menander comicus moritur.
1726
Romani Gallos, Tyrrhenosque superant: et Sabinorum terra sorte dividitur.
1727
Seleucus in eas urbes, quas exstruxerat, Judæos transfert, jus eis civium et municipalem ordinem cum Græcis æquali honore concedens.
1728 [Macedon.] PYRRHUS, XXIX, menses 7.
Post quem LYSIMACHUS, XXX, an. 5
123 1729
Judæorum pontifex Eleazarus frater Simonis suscepit templi ministerium, filio Simonis Onia parvo admodum derelicto.
1730 Serapis ingressus est Alexandriam.
1731 Conditæ a Romanis Ariminum et Beneventum.
1732
Seleucus in Cilicia, capto Demetrio, Syriæ et Asiæ pariter imperavit.
Demetrius semetipsum Seleuco tradit.
Ægypti II, PTOLEMÆUS Philadelphus, an. 38.
124 1733 Sostratus Gnidius Pharum in Alexandria construxit.
1734 Romani Crotonem capiunt.
[Macedon.] PTOLEMÆUS, XXXI, cognomento CERAUNUS, anno 1.
1735
Ptolemæus Philadelphus Judæos, qui in Ægypto erant, liberos esse permisit: et vasa Eleazaro Pontifici Jerosolymarum votiva transmittens, divinas Scripturas in vocem Græcam ex Hebræa lingua per LXX Interpretes transferri curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere litteraturæ comparaverat.
[Macedon.] MELEAGRUS, XXXII, mens. 2.
ANTIPATER, XXXIII, dies 45.
Post quem SOSTHENES, XXXIV, an. 2.
1736
Syriæ et Asiæ post Seleucum regnavit ANTIOCHUS SOTER, II annis 19.
125 1737 [Macedon.] ANTIGONUS GONATAS, XXXV, annis 36.
1738 Antigonus cognomento Gonatas Lacedæmonem obtinuit.
126 1741 Una virginum Romanarum in corruptione deprehensa percutitur.
1742 Milo Romanis Tarentum tradidit.
1743 Romani Calabriam, Messanamque tenuerunt.
127 1745 Aratus agnoscitur.
1747 Argenteus nummus primum in Urbe figuratus.
Polemon philosophus moritur. Post quem Arcesilas et Crates clari habentur.
1748 Romani colonias deduxerunt, multæque urbes in Sicilia eis junctæ.
128 1749
1751 Romæ virgo Vestalis in stupro detecta, laqueo vitam explet.
129 1753 Zeno Stoicus moritur, post quem Cleanthes cognoscitur.
1754 Romani Syracusas capiunt.
1755
Nicomedes rex Bithyniæ Astacum urbem amplians, Nicomediam nuncupavit.
Syriæ ANTIOCHUS, III, qui vocabatur Theos, an. 15.
1756
Romani Carthaginenses navali certamine superant, et centum Libyæ urbes capiunt.
130 1757
1759 Erasistratus medicus agnoscitur.
131 1761 Antigonus Atheniensibus reddit libertatem.
1762
Judæorum pontificatum post Eleazarum avunculus ejus Manasses accepit.
132 1765
Carthaginenses XC Romanorum naves in Sicilia capiunt, Metello consule in fugam verso.
133 1769
1770
Parthis a Macedonum imperio recedentibus, primus regnavit ARSACES, unde Arsacidæ dicti.
Ægypti III, PTOLEMÆUS EVERGETES, annis 26.
Syriæ IV, SELEUCUS CALLINICUS, annis 20.
1771
Judæorum pontifex Onias, Simonis Justi filius, clarus habetur, qui consueta regi Ptolemæo tributa non reddens, ad iram eum compulit. Verum Josephus, inter suos nobilis, legatus a Judæis ad Ptolemæum missus, cum familiaritatem regis ob plurima in eum meruisset obsequia, dux Judææ et regionum finitimarum constituitur.
134 1773 Censu Romæ agitato, inventa sunt hominum CLX millia.
Macedonum XXXVI, DEMETRIUS, ann. 10.
1775 Romæ templum Vestæ incensum.
1776
Q. Ennius poeta Tarenti nascitur, qui a Catone quæstore Romam translatus, habitavit in monte Aventino, parco admodum sumptu contentus, et unius ancillæ ministerio.
135 1777
136 1781 Virgo Vestalis Romæ a servo corrupta, propria manu se interemit.
1783 [Macedon.] ANTIGONUS, XXXVII, annis 15.
137 1785
Judæorum pontifex maximus Simon, Oniæ filius, clarus habetur, sub quo Jesus filius Sirach Sapientiæ librum componens, quem vocant Panareton, etiam Simonis in eo fecit mentionem.
138 1789 XL ferme millia Gallorum a Romanis cæsa.
1790 [Syriæ] SELEUCUS. CERAUNUS, V, annis 3.
139 1793 [Syriæ] ANTIOCHUS MAGNUS, VI, annis 36.
1794
Caria et Rhodos ita terræmotu concussæ sunt, ut Colossus magnus rueret.
1796 Ægypti V, PTOLEMÆUS PHILOPATOR, annis 17.
140 1797
Ea quæ in tertio Machabæorum libro scripta sunt, sub hoc Ptolemæo gesta referuntur.
1798 Macedonum XXXVIII, PHILIPPUS, annis 42.
141 1801
Victi Judæi, et LX millia armatorum ex numero eorum cæsa sunt.
Romæ virgines Vestæ ob stupri reatum terra obrutæ.
1802 Eratosthenes philosophus agnoscitur.
1803 Romani, Marcello consule, Syracusas capiunt.
142 1805 Romani subjugant Capuam et Siciliam.
1806
Antiochus rex Syriæ, victo Philopatore Ptolemæo, Judæam sibi sociat.
143 1809 Levinus cum rege Asiæ Attalo amicitiam facit.
1810
Judæorum pontifex maximus Onias, filius Simonis, insignis habetur, ad quem Lacedæmoniorum rex Arrius legatos mittit.
144 1813 Scipio Hiberiæ multas urbes recipit.
Ægypti V, PTOLEMÆUS EPIPHANES, annis 24.
1814
Nævius comicus Uticæ moritur, pulsus Roma, factione nobilium, ac præcipue Metelli.
1815
Ptolemæus Epiphanes, Scopa principe militiæ destinato, Judæam capit, et plurimas Syriæ civitates.
145 1817
Plautus ex Umbria Sarsinas Romæ moritur, qui propter annonæ difficultatem ad molas manuarias pistori se locaverat; ibi quoties ab opere vacaret, scribere fabulas, et vendere sollicitius consueverat.
1819 Juxta Theram apparuit insula, quæ vocatur Hiera.
1820
Antiochus, Scopa superato, Syriæ urbes recepit, et Judæis voluntate conjungitur.
146 1821
Romani Græcos liberos esse jusserunt: et universa Hiberia imperata fecit.
1823
Antiochus Judæorum erga se cognita voluntate, magnis eos muneribus donat, et per epistolas crebris laudibus prosequitur.
147 1825
Post prælium, quo in Thermopylis est victus Antiochus, hoc inter Romanos et eum convenit, ut mille talenta per annos singulos vectigalis nomine solveret.
1826 Romani multas colonias deduxerunt.
Antiochus in amicitiam Ptolemæi regressus pacem cum eo fecit, et Cleopatra filia sua uxore ei tradita, dotis nomine Syriam, Phœnicen, Samariam, Judæamque concedit.
1827
Eumenes, frater regis Attali, qui Eumeniam in Phrygia condidit, clarus habetur.
148 1829
Secundus liber Machabæorum apud Judæos hujus temporis gesta continet.
[Syriæ] SELEUCUS, VII, qui et PHILOPATOR, an. 12.
1830
L. Livius tragœdiarum scriptor clarus habetur, qui ob ingenii meritum a Livio Salinatore, cujus liberos erudiebat, libertate donatus est.
1831
Cum ab Antiocho per legatos Hannibal reposceretur, cui se a Scipione victus sociaverat, ad Prusiam regem Bithyniæ transfugit; quem cum rursus per Flaminium etiam ab eo Senatus repeteret, et tradendus esset, venenum bibit, et apud Libyssan Bithyniæ sepultus est.
149 1833
Simon præpositus templi Jerosolymorum, ad Apollonium Phœnicis ducem confugiens, multis ei muneribus repromissis, sacerdotium sibi vindicare cœpit: quo Seleucus audito, Heliodorum mittit ad negotium providendum: qui cum Judæam venisset, inique judicans, et multa perperam gerens, divinis adversus se signis deterretur, et ad Seleucum revertitur. Onias autem sacerdos curaverat, ut Simon profugus fieret.
1836
Hyrcanus Josephi ducis Judææ filius, cum ad Ptolemæum perrexisset, honorifice ab eo susceptus est. Verum fratres ejus seditione contra eum mota, magnarum calamitatum Judææ genti causa exstiterunt.
150 1837 Ægypti VI, PTOLEMÆUS PHILOMETOR, annis 35.
1838
Statius Cæcilius comœdiarum scriptor clarus habetur: natione Insuber Gallus et Ennii primum contubernalis: quidam Mediolanensem ferunt. Mortuus est anno post mortem Ennii, et juxta Janiculum sepultus.
1840 Macedonum XXXIX, PERSES, annis 10.
151 1841
Aristobulus, natione Judæus, Peripateticus philosophus agnoscitur, qui ad Philometorem Ptolemæum explanationum in Mosen Commentarios scribit.
[Syriæ] ANTIOCHUS EPIPHANES, VIII, ann. 11.
152 1845
Antiochus Epiphanes cum de regione Ptolemæorum, quam subito invaserat, Senatus præcepto recessisset, in Judæam venit, ibique Jesu, qui et Jason, fratri Oniæ pontificatum tradidit; quo deinde expulso, Oniam cognomento Menelaum successorem ei dedit. Itaque ob sacerdotii dignitatem orta seditione inter principes, ingentium miseriarum semina pullulaverunt.
153 1849
Antiochus Judæorum legem impugnat: primum quidem omnem eorum provinciam ad idololatriam compellens, qui parere noluerunt, enecat: postea vero Jerosolymam ascendens, templum et vasa Dei quæ ministerio fuerant consecrata, vastat: in templo, Jovis Olympii simulacrum ponit, in Samaria super verticem montis Garizin Jovis Peregrini delubrum ædificat, ipsis Samaritanis ut id faceret precantibus. Verum hoc in tempore Matathias quidam ex sacerdotibus, filius Assamonei, vico Modin, adversum Antiochi duces arma corripiens, fultus etiam auxilio filiorum, leges patrias vindicavit olympiade 153.
1850 Macedonum regnum defecit.
1852
Ennius poeta septuagenario major articulari morbo periit, sepultusque est in Scipionis monumento via Appia intra primum ab Urbe milliarium. Quidam ossa ejus Rudiam ex Janiculo translata affirmat.
[Syriæ] ANTIOCHUS EUPATOR, IX, an. 2.
154 1853
Romani, superato Perse, Macedonas, Illyricos, et Galatas liberos esse jusserunt.
1854
Judæorum dux Judas, qui et Machabæus, filius Matathiæ, Antiochi duces de Judæa expellens, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias leges post triennium suis civibus reddidit.
[Syriæ] DEMETRIUS SOTER, X, an. 12.
1856 Primus Judæorum duæ JUDAS MACHABÆUS, an. 3.
155 1857
Menelao pontifice Judæorum a juniore Antiocho occiso, qui prius Judæam Epiphani Antiocho prodiderat, Alcimus alienus a genere sacerdotali, ambitione pontificatum invadit: ob quod Onias filius pontificis Oniæ Ægyptum transmigrans, in Heliopolitano pago civitatem nominis sui condidit, templo ad similitudinem templi patrii constructo. Alcimus vero adversus Judam Machabæum inimicitias gerens, post non multum temporis, Dei ira percussus interiit; ac sic cum omnium Judæorum favore, Judæ Machabæo sacerdotium decernitur, qui dignitate suscepta, legatos Romam dirigit: decrevitque Senatus Judæos amicos et auxiliatores Romanorum habendos.
1859
P. Terentius Carthaginensis comœdiarum scriptor, ob ingenium et formam libertate donatus, in Arcadia moritur, qui primam Andriam, antequam ædilibus venderet, Cæcilio multum se mirari legit.
Judæorum dux JONATHAS. II, an. 19.
1860
Judas adversum Demetrii duces inito prælio occiditur, tribus annis pontificatu gesto.
156 1861 Aristarchus grammaticus agnoscitur.
1862
Judæorum dux Jonathas frater Judæ, Bachide duce Demetrii Judæa expulso, pontificatum suscepit.
1863
Pacuvius Brundusinus tragœdiarum scriptor clarus habetur, Ennii poetæ ex filia nepos, vixitque Romæ quoad picturam exercuit, ac fabulas venditavit: deinde Tarentum transgressus, prope nonagenarius diem obiit.
157 1865
1866 Pseudophilippus regnat in Macedonia anno 1.
1867
Alexander Antiochi, qui Epiphanes cognominatus est, filius, Syriæ et Asiæ imperans, Jonathan corona et multis insignibus donis prosequitur.
[Syriæ] ALEXANDER, XI, an. 10, mens. 7.
1868
Romani, interfecto Pseudophilippo, Macedonas tributarios faciunt.
158 1869
Samaritani et Judæi Alexandriæ Ptolemæo judicante contendunt de honoribus ex utraque parte templo suo deferendis, et superant Judæi.
1870 Lucilius poeta nascitur.
Descriptione Romæ facta, inventa sunt hominum CCCXXII millia.
1871
Oppius Gallos capit: et Carthago in ditionem Romanorum per Scipionem redigitur, habens a conditione sui annos 668; ut vero alii affirmant, 748.
1872 Ægypti VII, PTOLEMÆUS EVERGETES, annis 25.
159 1873
Jonathas dux Judæorum pariter et pontifex cum Romanis et Spartiatis amicitias facit.
1874
Alexandro filio Balæ, regi Syriæ, Ptolemæus filiam suam tradidit uxorem.
1875
Scipio Numantinos subvertit. Brutus Hiberiam usque ad Oceanum subigit.
[Syriæ] DEMETRIUS, XII, an. 3.
160 1877
1878
L. Accius tragœdiarum scriptor clarus habetur, natus Mansino et Serrano Coss. parentibus Libertinis, et seni jam Pacuvio Tarenti sua scripta recitavit: a quo fundus Accianus juxta Pisaurum dicitur: quia illuc inter Colonos fuerat ex Urbe deductus.
Tryphon Jonatham pontificem Judæorum interficit, et in sacerdotium fratris Jonathæ Simon assumitur.
Tryphon Antiochum occidit Alexandri filium.
Ptolemæus filiam suam Demetrio tradit uxorem cum regno quod postulerat Alexandro.
Judæorum dux III, SIMON, annis 8.
1879
Tryphon Syriæ regnum conatus invadere, Antiocho filio Alexandri interfecto ad extremum et ipse super moritur.
[Syriæ] ANTIOCHUS SIDETES XIII, an. 9.
1880
Post Demetrium regnavit universæ Syriæ frater ejus Antiochus, qui cognominatus est Sidetes.
161 1881
Simoni, Judæorum pontifici pariter et principi, Romani et Spartiatæ, legatione ejus libenter excepta, amicabilia misere rescripta.
1882 Bellum Servile ortum in Sicilia.
1884
Primus liber Machabæorum hujus temporis historiam continet.
162 1885
Antiochus Sidetes rex Syriæ adversus Judæam arma corripiens, et Jerosolymam vallo circumdans, cum ad conditiones pontificem Simonem compulisset, recedit olymp. 162.
1886
Attalus moriens regni sui populum Romanum instituit hæredem.
[Judæorum] HYRCANUS, IV, qui et Joannes, an. 26.
1887
Simon Judæorum pontifex interficitur, cui succedit filius suus Joannes, qui victis Hyrcanis, Hyrcanus cognominatus est.
1888 Ptolemæus expulsus Ægypto.
Arsaces Parthus Antiochum interfecit.
[Syriæ] DEMETRIUS, XIV, iterum an. 4.
163 1889
Servi, qui in Sicilia rebellabant, obsidionis necessitate compulsi, ad sua invicem cadavera devoranda conversi sunt.
1890
Juxta Æoliæ insulas, igne ex flatu suscitato, apparuit insula, quæ nunc Hiera vocatur.
1891 Arverni nobilissima Galliarum urbs capta, et rex Vetuitus.
1892
Joannes dux Judæorum et pontifex adversus Hyrcanos bellum gerens, Hyrcani nomen accepit, et a Romanis jus amicitiæ postulans, decreto senatus inter amicos relatus est.
[Syriæ] ANTIOCHUS GRYPUS, XV, annis 12.
164 1893
1896 Narbonam coloniæ deductæ.
165 1897
Hyrcanus pontifex Judæorum Samariam, quæ vocabatur Ectenias, et nostro tempore Sebaste vocatur, obsidione captam solo coæquavit; quam postea Herodes instaurans Sebasten in honorem Augusti appellari voluit.
166 1901 Marcus Terentius Varro philosophus et poeta nascitur.
Ægypti VIII, PTOLEMÆUS PHYSCON, qui et Soter, annis 17.
1902
Antiochus Cyzicenus, Grypo ejecto, Syriam obtinuit: ac rursum Grypus, superato Cyziceno, eamdem recepit. Ita ex successione regnabant adversum se invicem dimicantes.
1904 [Syriæ] ANTIOCHUS CYZICENUS. XVI, ann. 18.
167 1905
168 1909 Jugurtha contra Romanos dimicans capitur.
Rhodo terræmotu concussa, Colossus ruit.
Jonathas gloriose apud Judæos principatum gerit.
M. T. Cicero Arpini nascitur, Matre Helvia, patre equestris ordinis ex regio Volscorum genere.
Cn. Pompeius Magnus oritur.
1912 [Judæorum] ARISTOBOLUS, V, ann. 1.
169 1913
Aristobolus filius Jonathæ rex pariter et pontifex, primus apud Judæos diadematis sumpsit insigne, post 484 ann. Babylonicæ captivitatis.
[Judæorum] JANNÆUS, VI, qui et ALEXANDER, ann. 27.
1914
Post quem regnavit Jannæus cognomento Alexander, qui pontificatum quoque administrans, crudelissime civibus præfuit.
1915 Turpilius comicus, senex admodum, Sinuessæ moritur.
Caius Lucilius satirarum scriptor Neapoli moritur, ac publico funere effertur, an. ætatis 46.
1916
Marcus Furius poeta, cognomento Bibaculus Cremonæ nascitur.
Ducenta millia Cimbrorum cæsa, et octoginta millia capta per Marium cum duce Teutomodo.
170 1917
Caius Marius quinquies consul, juxta Eridanum Cimbros superat, et post de iis cum Catulo triumphat.
1918 Thraces a Romanis victi.
Rursum in Sicilia bellum Servile consurgit.
Expulso de regno Ptolemæo Physcone per matrem Cleopatram, et in Cyprum secedente.
Ægypti IX, PTOLEMÆUS, qui et Alexander, an. 10.
1920 Aquilius in Sicilia bellum Servile compescuit.
171 1921
Ptolemæus rex Cyrenæorum moriens Romanos testamento reliquit hæredes.
Seleucus ab Antiocho filio Cyziceni vivus exuritur.
1922
Titus Lucretius poeta nascitur, qui postea amatorio poculo in furorem versus, cum aliquot libros per intervalla insaniæ conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propria se manu interfecit, anno ætatis 44.
Syriæ XVII, PHILIPPUS, an. 2.
1923
Antiochus in Parthos fugiens, Pompeio se deinceps tradidit. Post quem Philippus captus est a Gabinio.
1924
HUCUSQUE Syria possessa per reges, in Romanam ditionem cessit.
172 1925
Bellum adversum Romanos, Picentes, Marsi, Pelignique moverunt.
1926
Lucius Pomponius Bononiensis, Attellanarum scriptor, clarus habetur.
1927 Alexander matrem interemit.
1928 Ægypti X, PTOLEMÆUS, qui a matre fuerat ejectus, an. 8.
173 1929
Regressus de fuga regnum obtinuit, quia Alexandrum, qui ante eum fuerat, ob interfectionem matris cives pepulerant.
Plotius Gallus primus Romæ latinam rhetoricam docuit, de quo Cicero sic refert: Memoria teneo, pueris nobis, primum Latine docere cœpisse Plotium quemdam.
1930 Caius Valerius Catullus, scriptor lyricus, Veronæ nascitur.
1931
Sallustius Crispus, scriptor historicus, in Sabinis Amiterni nascitur.
Sylla Athenienses vastat.
1932
Descriptione Romæ facta, inventa sunt hominum CCCCLXIII millia.
174 1933
Templum tertio apud Delphos a Thracibus incensum, et Romæ Capitolium.
1934 Jannæus plurimas civitates capit.
Cicero Quintium defendit 26 anno ætatis.
1935
P. Terentius Varro, vico Atace, in provincia Narbonensi nascitur, qui postea 35 annum agens, Græcas litteras cum summo studio didicit.
1936
Vultacilius Plotus Latinus rhetor, Cn. Pompeii libertus et doctor scholam Romæ aperuit.
Ægypti XI, PTOLEMÆUS DIONYSUS, annis 30.
175 1937 Sylla Romam obtinuit, et post biennium moritur.
Roscio contra Chrysogonum defenso, Cicero Athenas secedit, et inde post triennium Romam regreditur.
1938 Pompeius gloriosissime triumphavit.
Lepidus publicus hostis judicatur.
1939
T. Quintius Atta, scriptor Togatarum, Romæ moritur, sepultusque via Prænestina ad milliarium secundum.
1940
Alexandra, quæ et Salina, uxor Alexandri, Jerosolymis regnavit, ex cujus ætate Judæos rerum confusio et variæ clades oppresserunt.
Judæorum VII, ALEXANDRA, annis 9.
176 1941 Bellum gladiatorium in Campania.
1943
Lucius Lucullus primus imperator appellatus est, victa Armenia, Mesopotamia, et Nisibi cum fratre regis capta.
1944 Pompeius universam Hiberiam subjugavit.
M. Lucullus de Bessis triumphavit, capta Cabyle, et Tomis, et cæteris vicinis urbibus.
177 1945 Crassus quoque triumphavit.
1947
Virgilius Maro in pago, qui Andes dicitur, haud procul a Mantua nascitur, Pompeio et Crasso coss.
1948 M. Porcius Cato stoicus philosophus agnoscitur.
Antiochia Syriæ capta a Romanis.
178 1949 Creticum bellum ortum, unde Metellus Creticus.
Lucus Daphnensium juxta Antiochiam a Pompeio Apollini consecratur.
Judæi Romanorum vectigales per Pompeium facti, et pontificatum apud eos suscepit.
[Judæorum] HYRCANUS, an. 34.
1950
Aristobulus et Hyrcanus filii Alexandræ, contra se de imperio dimicantes, occasionem præbuere Romanis, ut Judæam invaderent. Itaque Pompeius Jerosolymam veniens, capta urbe, et templo reserato, usque ad Sancta sanctorum accedit, Aristobulum vinctum secum adducit, pontificatum confirmat Hyrcano, deinde Antipatrum Herodis Ascalonitæ filium procuratorem Palæstinæ facit.
1952
Libya per testamentum Appionis regis Romanis relicta.
Horatius Flaccus, satiricus et lyricus poeta, Libertino patre Venusii nascitur.
179 1953
Apollodorus Pergamenus, Græcus orator, præceptor Callidii et Augusti, clarus habetur.
Pompeius, captis Jerosolymis, tributarios Judæos facit.
1954
Ea quæ de Catilina, Cethego, Lentulo, consule Cicerone, Sallustius scribit, hoc gesta sunt tempore.
1956 Cicero in exsilio annum facit, honorifice susceptus a Plantio.
Pompeius imperator appellatus.
180 1957 Cæsar Lusitaniam, et quasdam insulas in Oceano capit.
1958
Messalla Corvinus orator nascitur, et Titus Livius Patavinus scriptor historicus.
1959 Virgilius Cremonæ studiis eruditur.
1960 Catullus 30 ætatis suæ anno Romæ moritur.
M. Callidius orator clarus habetur, qui bello postea civili Cæsareanas partes secutus, cum Togatam Galliam regeret, Placentiæ obiit.
181 1961 Cæsar Rhenum transiens, Germanos vastat.
1962 Crassus consul cum filio suo apud Carras captus.
1963 Ventidius, primus Romanorum, Parthos superat.
1964
Curio promptus et popularis orator Romæ habetur insignis; qui deinceps in Africa, pudore amissi exercitus, mori maluit quam evadere.
Virgilius, sumpta toga, Mediolanum transgreditur, et post breve tempus Romam pergit.
182 1965 Simulacrum Olympiaci Jovis tactum fulmine.
1966 Cæsar Germanos et Gallos capit.
Ægypti CLEOPATRA, an. 22.
1967 Principium belli civilis Cæsaris et Pompeii.
1968 Diodorus Siculus Græcæ scriptor historiæ, clarus habetur.
Finis Reipublicæ, principiumque Romani imperii. Caius Julius Cæsar primus apud Romanos singulare obtinuit imperium, a quo Cæsares Romanorum principes appellati.
Romanorum primus C. JULIUS CÆSAR, an. 4, menses 7.
Ab hoc loco Antiocheni sua tempora computant.
Oly
mp
An.
ab
Abr.
An.
Rom.
183 1969 1
Pompeius prælio victus, et fugiens, a spadonibus Alexandrini regis occiditur.
Marcus Cœlius prætor, et T. Annius Milo exsul, oppressi, res novas in Thuriano, Brutioque agro simul molientes.
1970 2 Ptolemæi cadaver cum lorica aurea in Nilo inventum.
Cæsar in Ægypto regnum Cleopatræ confirmat ob stupri gratiam.
1971 3 Romæ Basilica Julia dedicata.
Decretum senatus, et Atheniensium ad Judæos mittitur, qui per legationem amicitiam postularant.
1972 4 Cleopatra regio comitatu Urbem ingressa.
Prohibitæ lecticis, margaritisque uti, quæ nec viros, nec liberos haberent, et minores essent annis 44.
184 1973 5 Nigidius Figulus pythagoricus et magus in exsilio moritur.
Antonius decernit Quintilem mensem, Julium debere dici: quia in eo fuisset natus Julius Cæsar.
Cassius, Judæa capta, templum spoliat.
Idibus Martiis, C. Julius Cæsar in Curia occiditur, et fasces statim suscepit Publius Dolabella.
Caii Cæsaris corpus in rostris, ob honorem, concrematum.
Servius Sulpitius jureconsultus, et Publius Servilius Isauficus, publico funere elati.
Romæ tres simul soles exorti paulatim in eumdem orbem coierunt.
Inter cætera portenta, quæ toto orbe facta sunt, bos in suburbano Romæ ad arantem locutus est, frustra se urgeri: non enim frumenta, sed homines brevi defuturos.
Romanorum II, regnavit OCTAVIANUS CÆSAR Augustus, an. 56, menses 6. (A quo Augusti Romanorum reges appellati.)
1974 1 Antonius adversum Cæsarem Augustum bellum movet.
Laberius, mimorum scriptor, decimo mense post Cæsaris interitum, Puteolis moritur.
Publius mimographus, natione Syrus, Romæ scenam tenet.
Cicero in Phormiano suo ab Herennio et Popilio occiditur, 64 ætatis suæ anno.
Ciceronis caput cum manu dextra pro Rostris positum, juxtaque coronata imago Popilii militis, qui eum occiderat.
1976 3 Ovidius Naso nascitur in Pelignis.
Caius Falcidius tribunus plebis legem tulit, ne quis plus testamento legaret, quam ut quarta pars hæredibus superesset, si quatuor, aut minus essent. Si autem plus quatuor, medietas eo tenore, ut sive liberis, sive propinquis idem exteris pater sua legaret, illa pars quam Falcidius constituit, nisi pater interdixerit, et legatis fruentibus, et eisdem carentibus æquanimiter partiretur.
Curtius Salassus in insula Arada, cum quatuor cohortibus vivus combustus est, quod tributa gravius exigeret.
Vibium Maximum designatum quæstorem agnovit dominus suus, et abduxit.
E taberna meritoria trans Tiberim, oleum terra erupit, fluxitque toto die sine intermissione, significans Christi gratiam ex gentibus.
Antonium superat Augustus, et interveniente senatu, in amicitiam cum eo regreditur.
Cornificius poeta a militibus desertus interiit, quos sæpe fugientes galeatos lepores appellat. Hujus soror Cornificia, cujus insignia exstant epigrammata.
Templum Rhodiorum depopulatus est Cassius.
Secunda secessio Augusti et Antonii.
185 1977 4 Cornelius Nepos scriptor historicus clarus habetur.
1980 7
Fornii pater et filius clari oratores habentur, quorum filius consularis ante patrem moritur.
186 1981 8
1982 9 Sallustius diem obiit, quadriennio ante Actiacum bellum.
Marcus Bavius poeta, quem Virgilius in Bucolicis notat, in Cappadocia moritur.
1983 10
Antigonus contra Judæos dimicans, tandem occiditur, a quo usque in præsens tempus Jerosolymitarum regnum destructum est. Siquidem Herodes post eum a Romanis constitutus est princeps alienigena, et nihil omnino pertinens ad Judæam.
Herodes Antipatri Ascalonitæ, et matris Cypridis Arabicæ filius, a Romanis Judæorum suscepit principatum: cujus tempore, Christi nativitate vicina, regnum, et sacerdotium Judææ, quod prius per successiones minorum tenebatur, destructum est, completa prophetia, quæ ita per Mosen loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat, cui repositum est. Et ipse erit exspectatio gentium. In hoc etiam loco, Christus, quem Danielis scriptura præfatur, accepit finem. Nam usque ad Herodem, christi, id est, sacerdotes erant reges Judæorum, qui imperare cœperunt a 65 olympiade, et ab instauratione templi sub Dario usque ad Hyrcanum, et ad 186 olympiadem, annis 433 in medio transactis: quos Daniel quoque significat, dicens: Et scies et intelliges ab initio sermonis respondendi, et ædificandi Jerusalem usque ad Christi principatum, hebdomades 7 et hebdomades 62. Quæ 69 hebdomades faciunt annos 483, in quibus christi, id est, sacerdotes per unctionem consecrati regnaverunt usque ad Hyrcanum: quo extremo omnium a Parthis capto, Herodes Antipatri filius nihil ad se pertinentem Judæam ab Augusto et senatu accepit: filiique ejus post eum regnaverunt usque ad novissimam Jerosolymitarum captivitatem, nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis, perpetuitate vitæ secundum legem Moysi servientibus Deo. Ignobiles vero quidam, et alio tempore alii, et nonnulli unius anni, sive modico amplius, a Romanis imperatoribus sacerdotium emebant. Quæ omnia etiam Daniel Propheta vaticinatur, dicens: Et post hebdomadas septem et sexaginta duas interibit chrisma, et judicium non erit in eo, et templum et sanctum corrumpet populus duce veniente: et cædentur in cataclysmo belli. Et in sequentibus: Et super templum, inquit, abominatio desolationum: et usque ad consummationem temporis, consummatio dabitur super desolationem.
Deficiente Pontificum principatu, Judæis regnavit HERODES alienigena, an. 37.
Herodes Ananelum quemdam de Babylone accitum, pontificem Judæorum constituit, et post exiguum temporis Aristobulum fratrem uxoris suæ, nepotem Hyrcani successorem ei dedit, quo post annum interfecto, rursum Ananelo reddidit sacerdotium.
Lunæ, secundum Romanos, cursus inventus.
1984 11 Antonii et Augusti fœdus.
Colonias deduxere Romani.
Augustus triumphavit pedestris certaminis triumpho.
187 1985 12 Antonius Cleopatræ Arabiam tradidit.
1986 13
Augusti et Antonii tertiæ dissensionis exordium, quod repudiata sorore Cæsaris, Cleopatram induxisset uxorem.
1987 14
Nicetes, et Hibreas, et Theodorus, et Plution nobilissimi artis rhetoricæ Græci præceptores habentur.
1988 15 Ægypti regnum, quod fuit in Alexandria, destructum est.
Cleopatra et Antonius semet interficiunt, et Ægyptus fit Romana provincia, quam primus tenuit Caius Cornelius Gallus, de quo Virgilius scribit in Bucolicis. Usque ad Cleopatram Ptolemæi, qui vocabantur Lagidæ, in Ægypto regnaverunt annis 295.
Artorius medicus Augusti, post Actiacam victoriam naufragio perit.
Quidam ab hoc loco primum annum Augusti monarchiæ supputant.
Cæsar Augustus appellatus, a quo Sextilis mensis Augusti nomen accepit.
Cum ingenti triumphorum pompa Augustus Romam ingressus, et Cleopatræ liberi, Sol et Luna ante currum ejus ducti.
Nicopolis juxta Actium condita et agon Actiacus constitutus.
Augustus Romanis plurimas leges statuit.
188 1989 16
Censu Romæ agitato, inventa sunt civium Romanorum XL centena et LXIII millia.
Coloniæ deductæ.
Anaxilaus Larisseus Pythagoricus et Magus ab Augusto Urbe Italiaque pellitur.
M. Terentius Varro philosophus prope nonagenarius moritur.
Thebæ Ægypti usque ad solum erutæ.
1990 17
Cornelius Gallus Forojuliensis poeta, a quo primum Ægyptum rectam, supradiximus, 43 ætatis suæ anno propria se manu interfecit.
Trallis terræmotu consederunt.
1991 18 Indi ab Augusto per legatum amicitiam postularunt.
Messala Corvinus primus præfectus Urbis factus, sexto die magistratu se abdicavit, incivilem potestatem esse contestans.
1992 19 Augustus Calabriam et Gallos vectigales facit.
Munacius Plancus, Ciceronis discipulus, orator habetur insignis, qui cum Galliam Comatam regeret, Lugdunum condidit.
Marcus Lollius Galatiam provinciam facit.
Augustus, cum ei monarchia deferretur, renuit.
189 1993 20 Quintilius Cremonensis Virgilii et Horatii familiaris moritur.
1995 22 Augustus Cyzicenos libertate privavit.
Pylades Cilix pantomimus, cum veteres ipsi canerent atque saltarent, primus Romæ chorum et fistulam sibi præcinere fecit.
1996 23 Tiberius ab Augusto missus occupavit Armeniam.
Atratinus, qui septem decim natus annis Cœlium accuraverat, clarus inter oratores habetur: ad extremum morborum tædio in balneo, voluntate exanimatus, hæredem reliquit Augustum.
Cantabri res novas molientes opprimuntur.
190 1997 24 Herodes apud Jerosolymam multas et magnas construxit ædes.
1998 25
Virgilius Brundusii moritur, Sentio Saturnino et Lucretio Cinna coss.
Ossa ejus Neapolim translata in secundo ab urbe milliario sepeliuntur, titulo istiusmodi suprascripto, quem moriens ipse dictaverat:
  Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
   Parthenope, cecini pascua, rura, duces.
1999 26
Herodes Samariam olim jam in cineribus sedentem, a fundamentis suscitans, in honorem Augusti Augustam, id est, Sebasten appellavit, et in Paneade id quod Panion vocatur, exstruxit.
Augustus Samiis libertatem dedit.
2000 27 In Cypro plurimæ civitatum partes terræmotu conciderunt.
Germanos in arma versos M. Lollius superat.
Varius et Tucca, Virgilii et Horatii contubernales, poetæ habentur illustres, qui Æneidum libros postea emendaverunt sub lege ea, ut nihil adderent.
191 2001 28 Augustus Caium Agrippam adoptavit in filium.
Æmilius Macer Veronensis poeta in Asia moritur.
2002 29
Tiberius Vindelicos, et eos qui Thraciarum confines erant, Romanas provincias facit.
2003 30 Coloniæ Berytum et Patras deductæ.
Bosphorum Agrippa capit.
2004 31 Cestius Smyrnæus rhetor Latine Romæ docuit.
Augustus a senatu pontifex maximus appellatur.
192 2005 32
Herodes Cæsaream in nomine Cæsaris condidit, quæ prius turris Stratonis vocabatur.
Herodes Anthidonam condidit, et Antipatridam: atque Herodionem in honorem patris Antipatri et suum exstruxit: innumerabilia quoque opera in singulis Syriarum urbibus, quas regebat, solertissime ædificavit.
2006 33 Tiberius Cæsar de captivis Pannoniis triumphat.
2008 35 Horatius 57 ætatis suæ anno Romæ moritur.
Passienus pater, declamator insignis, diem obiit.
C. Julius Hyginus cognomento Polyhistor, grammaticus habetur illustris.
Tiberius, vastata Germania, imperator appellatur.
193 2009 36
Herodes Hyrcanum, qui olim sacerdos Judæorum fuerat, de captivitate Parthica regressum, et filium ejus, qui sacerdotio patris successerat, interfecit: sororem quoque ejus uxorem suam, cum duobus propriis filiis jam adolescentibus, et matrem uxoris occisæ, socrum suam, crudelissime necat.
2011 38
Tiberius de Rhetis, Vindelicis, Armenis, ac Pannoniis triumphavit.
Albutius Silo Novariensis clarus rhetor agnoscitur.
In insula Coo terræmotu plurima conciderunt.
2012 39
Augustus Juliam filiam suam in adulterio deprehensam damnat exsilio.
M. Tullius Tyro Ciceronis libertus, qui primus notas commentus est, in Puteolano prædio usque ad centesimum annum consenescit.
Augustus gladiatorium ludum, et navale certamen exhibuit.
194 2013 40 Melissus Spoletinus grammaticus agnoscitur.
M. Porcius Latro, Latinus declamator, tædio duplicis quartanæ semet interfecit. Herodes ad ea quæ supra crudeliter gesserat, etiam hoc addidit, virum sororis suæ Salomæ interfecit, et cum eam alii tradidisset uxorem, etiam hunc necat: Scribas quoque et interpretes divinæ legis simili scelere occidit.
2014 41
Tertullianus in eo libro, quem contra Judæos scripsit, affirmat Christum 41 anno Augusti natum, et 15 Tiberii esse passum.
Oly
mp
Ann.
ab
Abr.
An.
Dom.
An.
Rom.
2015 1 42
Edicente Cæsare, ex senatusconsulto Quirinus in Judæam missus, census hominum, possessionumque describit.
JESUS CHRISTUS filius Dei in Betheleem Judæ nascitur, quo anno cœpit Christianorum salus: qui et primus annus Christianæ salutis numeratur. Colliguntur omnes anni ab Abraham usque ad nativitatem Christi, anni 2015.
C. Cæsar amicitiam cum Parthis fecit.
Xystus Pythagoricus philosophus agnoscitur.
2016 2 43 Augustus Tiberium et Agrippam in filios adoptat.
Judas Galilæus ad rebellandum Judæos, ne acquiescerent solvere tributa Romanis, cohortatur.
195 2017 3 44
Herodes cum Christi nativitatem, Magorum indicio, cognovisset, universos in Bethleem parvulos jussit interfici.
2020 6 47
Asinius Pollio orator et consularis, qui de Dalmatis triumpharat, 70 ætatis suæ anno in villa Tusculana moritur.
Herodes morbo intercutis aquæ, et scatentibus toto corpore vermibus, miserabiliter et digne moritur.
Judæorum dux ARCHELAUS, annis 9.
196 2021 7 48
In Herodis locum filius ejus Archelaus, ab Augusto substituitur, et Tetrarchæ fiunt quatuor fratres ejus, Herodes, Antipater, Lysias, et Philippus.
2022 8 49
Fames Romæ ita ingens facta, ut quinque modii venderentur denariis 27 semis.
Philisthion mimographus, natione Magnesianus, Romæ clarus habetur.
2023 9 50
Tiberius Cæsar Dalmatas, Sarmatasque in Romanam redigit potestatem.
2024 10 51
Athenodorus Tarsensis Stoicus philosophus, et M. Verrius Flaccus grammaticus, insignes habentur.
197 2025 11 52
Athenienses res novas contra Romanos molientes opprimuntur, auctoribus seditionis occisis.
Jesus Christus in medio doctorum disputat, mirantibus illis, eo quod resistere sapientiæ suæ non poterant.
2026 12 53
Messala Corvinus orator ante biennium quam moreretur, ita memoriam ac sensum amisit, ut vix pauca verba conjungeret, et ad extremum ulcere sibi circa sacram spinam nato, inedia se confecit, annos ætatis 72.
2028 14 55
Augustus cum Tiberio filio suo censum Romæ agitans, invenit hominum nonagies tercentena et septuaginta millia.
Sotio philosophus Alexandrinus, præceptor Senecæ clarus habetur.
198 2029 15 56
Archelaus nono anno regni sui, in Viennam urbem Galliæ relegatur.
Defectio solis facta, et Augustus 76 ætatis suæ anno, Atellæ in Campania moritur, sepeliturque Romæ in campo Martio.
Judæorum principatum tenet HERODES Tetrarcha annis 24.
Romanorum III, TIBERIUS regnavit annis 23, vel 21, ut aiunt nonnulli.
2030 16 1
Tiberius quasi coactus, et querens miseram et onerosam jungi sibi servitutem, imperium recepit.
Caius Asinius Gallus orator, Asinii Pollionis filius, cujus etiam Virgilius meminit, diris a Tiberio suppliciis necatur.
199 2033 19 4 T. Livius historiographus Patavii moritur.
Ovidius poeta in exilio diem obiit, et juxta oppidum Tomos sepelitur.
Germanicus Cæsar de Parthis triumphat.
2034 20 5
Tredecim urbes terræmotu corruerunt, Ephesus, Magnesia, Sardis, Mosthene, Ægæe, Hierocæsarea, Philadelphia, Tmolus, Temnus, Cymæ, Myrhina, Apollonia, Hyrcania.
2035 21 6
Fenestella, historiarum scriptor, septuagenarius moritur, sepeliturque Cumis.
2036 22 7
Tiberius multos reges ad se per blanditias evocatos numquam remisit: in quibus Archelaum Cappadocem, cujus regno in provinciam verso, Mazacam nobilissimam civitatem, Cæsaream appellare jussit.
200 2037 23 8 Pompeii theatrum incensum.
Tiberius Drusum consortem regni facit.
2038 24 9 Drusus Cæsar veneno periit.
2039 25 10
Quintus Atherius, promptus et popularis orator, usque ad 90 prope annum summo honore consenescit.
2040 26 11
Servius Plautus corrupti filii reus semet in judicio interficit.
201 2041 27 12
Philippus tetrarcha Paneadem, in qua plurimas ædes construxerat, Cæsaream Philippi vocavit, et Juliadem aliam civitatem.
2042 28 13 Pontius Pilatus procurator Judææ a Tiberio mittitur.
2043 29 14
Votienus Montanus Narbonensis orator in Balearibus insulis moritur, illuc a Tiberio relegatus.
Herodes Tiberiadem condidit, et Libiadem.
2044 30 15
Joannes filius Zachariæ in deserto juxta Jordanem fluvium prædicans, Christum filium Dei in medio eorum adesse testatur. Ipse quoque Dominus Jesus Christus hinc in populos salutarem viam annuntiat, signis atque virtutibus vera comprobans esse, quæ diceret.
COMPUTANTUR in præsentem annum, id est 15 Tiberii Cæsaris, a secundo anno instaurationis Templi, quæ facta est sub altero anno Darii regis Persarum, anni 548;—a Salomone autem et prima ædificatione templi, anni 1060;—a Mose, et egressu Israelis ex Ægypto, ann. 1539;—ab Abraham et regno Nini et Semiramidis, an 2044;—a diluvio usque ad Abraham 942;—ab Adam usque ad diluvium an. 2242.
202 2045 31 16
Principium octuagesimi primi jubilæi secundum Hebræos.
Jesus Christus filius Dei salutarem cunctis prædicans viam, miracula quæ in Evangeliis scripta sunt, facit.
2046 32 17
Jesus Christus filius Dei, discipulos suos divinis imbuens sacramentis, ut universis gentibus conversionem ad Deum nuntient, imperat.
2047 33 18
Jesus Christus filius Dei, secundum prophetias, quæ de eo fuerant prælocutæ, ad passionem venit anno Tiberii 18, quo tempore etiam in aliis ethnicorum commentariis hæc ad verbum scripta reperimus: Solis facta defectio, et tenebræ super universam terram. Bithynia terræmotu concussa, et in urbe Nicæna ædes plurimæ corruerunt. Quæ omnia his congruunt, quæ in passione Salvatoris acciderunt. Scribit vero super his et Phlegon, qui olympiadarum egregius supputator est, in XIII libro ita dicens: Quarto autem anno 202 olympiadis, magna et excellens inter omnes, quæ ante eam acciderant, defectio solis est facta; dies hora sexta in tenebrosam noctem versus, ut stellæ in cœlo visæ sint, terræque motus in Bithynia Nicænæ urbis multas ædes subvertit. Hæc supradictus vir. Argumentum autem hujus rei, quod Salvator isto anno passus sit, Evangelium præbet Joannis, in quo scribitur, post decimum quintum annum Tiberii Cæsaris, tribus annis Dominum prædicasse. Josephus etiam vernaculus Judæorum scriptor, circa hæc tempora die Pentecostes sacerdotes primum commotiones locorum, et quosdam sonitus sensisse testatur. Deinde ex adyto Templi repentinam subito erupisse vocem dicentium: Transmigremus ex his sedibus. Scribit autem memoratus vir, quod eodem anno Pilatus præses secreto noctis imagines Cæsaris in templo statuerit. Sed repugnantibus Judæis, et cum quasi uno consilio ad mortem præparati, nudatas illico cervices ad recipiendos ictus, omnes proni paraverant, Pilatus motus statuas jussit auferri. Et hæc prima seditionis et turbarum Judæis causa exstiterit.
Ecclesiæ Jerosolymorum primus episcopus ab Apostolis ordinatur Jacobus frater Domini.
Ex hoc loco considerandum, quantæ deinceps calamitates Judæorum gentem oppresserint.
2048 34 19
Cassius Severus orator egregius, qui Quintianum illud Proverbium luserat, 25 exsilii sui anno summa inopia moritur, vix panno verenda contectus.
Stephanus lapidatur: Saulus ad Christum convertitur.
203 2049 35 20
Pilatus post supradictam seditionem, quæ ob Cæsaris imagines fuerat concitata, sacrum thesaurum, quem Corbonam Judæi vocant, in aquæductum Jerosolymorum expendens, secundæ seditionis præbuit semina.
2050 36 21
Sejanus præfectus Tiberii, qui apud eum plurimum poterat, instantissime cohortatur, ut gentem Judæorum deleat: Philo meminit in libro Legationis II.
Jacobus frater Joannis Apostoli, jubente Herode rege, capite truncatus occiditur.
Petrus Apostolus ab Herode in carcerem trusus, et vinctus catenis duabus, mirabiliter ab angelo liberatur.
Persius Flaccus Satiricus poeta Volaterris nascitur.
2051 37 22
Agrippa filius Aristobuli, filii Herodis regis, accusator Herodis tetrarchæ, Romam profectus a Tiberio in vincula conjicitur, eo quod publice Deum precatus fuisset, ut, mortuo statim Tiberio, Caium cunctorum dominum videret.
2052 38 23
Pilato de Christianorum dogmate ad Tiberium referente, Tiberius retulit ad senatum, ut inter cætera sacra reciperetur. Verum cum ex consulto patrum, Christianos eliminari Urbe placuisset, Tiberius per edictum accusatoribus Christianorum comminatus est mortem: scribit Tertullianus in Apologetico.
Petrus Apostolus Antiochenam Ecclesiam fundavit, ibique cathedram adeptus, sedit annis 25.
Multi senatorum et equitum Romanorum interfecti.
Tiberius in Campania moritur in Lucullana villa.
Romanorum IV, CAIUS CALIGULA regnavit annis 3, menses 10.
204 2053 39 1
Caius Cæsar cognomento Caligula, Agrippam vinculis liberatum, regem Judææ facit.
Caius semetipsum inter deos refert.
Flaccus Avilius præfectus Ægypti, multis Judæos calamitatibus premit, consentiente Alexandriæ populo, et crebris adversus eos clamoribus personante: synagogas quoque eorum imaginibus, statuis, aris et victimis polluit.
Judæorum AGRIPPA, an. 7.
2054 40 2
Refert Philo in eo libro, qui Flaccus inscribitur, hæc omnia se præsente gesta, ob quæ etiam legationem ad Caium ipse susceperat.
Passienus filius fraude hæredis suæ necatus.
2055 41 3 Matthæus in Judæa Evangelium primus scribit.
Caius cognomento Caligula, Memmii Reguli duxit uxorem, impellens eum, ut uxoris suæ patrem esse se scriberet.
Pontius Pilatus in multas incidens calamitates, propria se manu interfecit: scribunt Romanorum historici.
Caius Petronio præfecto Syriæ præcepit, ut Jerosolymis statuam suam sub nomine Jovis Optimi Maximi poneret: quod Judæi maxima negaverunt obstinatione.
Toto orbe Romano, sicut Philo scribit, et Josephus, in Synagogis Judæorum statuæ, et imagines, et aræ C. Cæsaris consecratæ.
Plurimi nobilium a Caio interfecti.
Caius sorores suas, quibus stuprum intulerat, insulari exsilio condemnavit.
2056 42 4 Caius omnes exsules jussit interfici.
Caius a protectoribus suis occiditur in palatio, anno ætatis suæ 29.
Romanorum V, CLAUDIUS regnavit an. 13, mens. 8, dieb. 28.
205 2057 43 1
Iste est Claudius patruus Drusi, qui apud Moguntiacum monumentum habet: Alibi legi, avunculus, quia frater matris Caii fuit.
2058 44 2
PETRUS Apostolus natione Galilæus, Christianorum Pontifex primus, cum primum Antiochenam Ecclesiam fundasset, Romam proficiscitur, ubi Evangelium prædicans 25 annis ejusdem urbis episcopus perseverat.
2059 45 3
Marcus Evangelista interpres Petri, Ægypto et Alexandriæ Christum annuntiat.
Primus Antiochiæ episcopus ordinatur Evodius.
2060 46 4 Agrippa rex Judæorum an. 7 imperans moritur.
Post quem filius ejus Agrippa, a Claudio substituitur in regnum.
Prophetia Agabi, quæ in Actibus Apostolorum famem in toto orbe futuram dixerat sub Claudio expletur.
Claudius de Britannis triumphavit, et Orchadas insulas Romano adjecit imperio, In cujus gloriæ memoriam filium suum Britannicum appellavit.
Domitius Afer Nemausensis clarus orator habetur, qui postea, Nerone regnante, ex cibi redundantia in cœna moritur.
Claudus Quirinalis Rhetor Arelatensis Romæ insignissime docet.
Inter Theram et Therasiam exorta est insula habens stadia 30.
Judæorum AGRIPPA superioris Agrippæ filius, an. 26.
206 2061 47 5
Descriptione Romæ facta sub Claudio inventa sunt civium Romanorum 68 centena et 44 millia.
Claudius circa hæc tempora Fucinum lacum exsiccavit, 11 annos triginta hominum millibus sine intermissione operantibus.
Portum Ostiæ Claudius exstruxit, dextra lævaque duobus quasi brachiis objectis.
2062 48 6
Thracia hucusque regnata, in Romanorum provinciam redigitur.
Maria virgo Jesu Christi mater ad Filium in cœlum assumitur, ut quidam fuisse sibi revelatum scribunt.
2063 49 7
Sub procuratore Judææ Cumano in diebus azymorum tanta est Jerosolymis orta seditio, ut in portarum exitu, populo corruente, 30 millia Judæorum perierint.
2064 50 8
Palæmon Vicetinus insignis grammaticus Romæ habetur, qui quondam interrogatus, quid inter stillam et guttam interesset: Gutta, inquit, stat, et stilla cadit.
M. Antonius Liberalis Latinus rhetor gravissimas inimicitias cum Palæmone exercet.
207 2065 51 9
Fame facta in Græcia, modius sex drachmis venundatus est.
Tres simul soles apparuerunt, statimque simul in eumdem orbem coierunt.
2066 52 10 Magna fames Romæ.
Dionysius Areopagita præstabilis olim philosophus claret.
2067 53 11
Claudius Felicem procuratorem Judææ mittit, apud quem Paulus apostolus accusatus in defensionem sui perorat.
2068 54 12
Philippus apostolus Christi apud Hierapolim Asiæ civitatem, dum Evangelium populo nuntiaret, cruci affixus, lapidibus opprimitur.
208 2069 55 13
Sub Felice procuratore Judææ exstiterunt multi, qui populum sua persuasione deciperent, in quibus et Ægyptius quidam pseudopropheta fuit, qui plurimos sibi associans, in ipso magnarum rerum conatu per exercitum Felicis opprimitur. Scribit Josephus consentanea apostolorum Actibus, in quibus Paulo dicitur a Tribuno: Nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum?
2070 56 14 Claudius moritur in Palatio, anno ætatis suæ 64.
Romanorum VI, NERO regnavit annis 13, mensibus 7, diebus 28.
2071 57 1 Hujus avunculus fuit Caius Caligula.
Felice regente Judæam, seditio in Cæsarea Palæstinæ orta magnam Judæorum multitudinem perdidit.
2072 58 2
Festus in gubernatione succedit Felici, apud quem, præsente Agrippa rege, Paulus apostolus religionis suæ rationem exponens, vinctus Romam mittitur.
Probus Berytius eruditissimus grammaticorum, Romæ agnoscitur.
209 2073 59 3
Statius Surculus Tholosanus in Gallia, celeberrime rhetoricam docuit.
2074 60 4 Terræmotus Romæ, et solis defectio.
2075 61 5
Nero Agrippinam matrem suam et sororem patris interficit.
2076 62 6
Nero tantæ luxuriæ fuit, ut frigidis et calidis lavaretur unguentis, retibusque aureis piscaretur, quæ purpureis funibus extrahebat.
Nero Romæ cithara contendens superat.
Festo in magistratu Judææ succedit Albinus.
210 2077 63 7
Jacobus, frater Domini, quem omnes Justum appellabant, a Judæis lapidibus opprimitur: in cujus thronum Simeon, qui et Simon secundus assumitur.
2078 64 8 Ante mensam Neronis fulmen cecidit.
Post Marcum Evangelistam primus Alexandrinæ ecclesiæ ordinatur episcopus Annianus, qui præfuit annis 22.
2079 65 9
Persius Volaterranus, Satiricus poeta, moritur anno ætatis suæ 29.
Thermæ a Nerone ædificatæ, quas Neronianas appellavit.
Nero Romæ in citharistarum agone contendens omnes superat.
2080 66 10
M. Annæus Lucanus, Cordubensis poeta, in Pisoniana conjuratione deprehensus, brachium ad secandas venas medico præbuit.
Nero, ut similitudinem ardentis Trojæ inspiceret, plurimam partem Romanæ urbis incendit.
In Asia tres urbes terræmotu conciderunt, Laodicia, Hierapolis, Colossæ.
Albino procuratori Judææ Cestius Florus succedit, sub quo Judæi contra Romanos rebellaverunt.
Junius Annæus Gallio frater Senecæ egregius declamator propria se manu interfecit.
211 2081 67 11
Non est acta (olympias), Nerone in suam præsentiam differente.
Duæ tantum provinciæ sub Nerone factæ, Pontus Polemoniacus, et Alpes Cottiæ, Cottio rege defuncto.
Multi nobilium Romæ a Nerone interfecti.
Nero in olympiade coronatur, cerycas, citharistas, tragœdos, aurigas vario certamine superans.
Lucius Annæus Seneca Cordubensis, præceptor Neronis, et patruus Lucani poetæ, incisione venarum, et veneni haustu periit.
2082 68 12
Rursum Nero isthmia, pythia, actia celebrans, inter cerycas, tragœdos, et citharistas coronatur.
Neroni in expensas centies centena millia decreto senatus annua subministrantur.
2083 69 13
Nero cum cæteris viris insignibus et Octaviam uxorem suam interfecit, Cornutumque philosophum præceptorem Persii in exsilium fugat.
2084 70 14 Musonius et Plutarchus philosophi insignes habentur.
L. Annæus Mella, Senecæ frater et Gallionis, bona Lucani poetæ filii sui a Nerone promeretur.
Primus Nero super omnia scelera sua, etiam persecutionem in Christianos facit, in qua Petrus et Paulus gloriose Romæ occubuerunt.
Contra Judæos, qui Cestii Flori avaritiam non ferentes, rebellabant, Vespasianus magister militiæ a Nerone transmittitur. Vespasianus plurimas urbes Judææ capit.
Flavius Josephus scriptor historicus, dux belli Judæorum, cum a Romanis interficiendus esset, Vespasiano prænuntiat de morte Neronis, et ejus imperio: cujus rei causa vitam dono accepit.
Post Petrum primus Romanam Ecclesiam tenuit LINUS annis 11.
Nero cum a Senatu quæreretur ad pœnam, e palatio fugiens ad quartum Urbis milliarium, in suburbano liberti sui inter Salariam et Nomentanam [Al. Numentanam] viam semet interficit, anno ætatis suæ 32, atque in eo omnis Augusti familia consummata est.
Post Neronem GALBA in Hiberia, VITELLIUS in Germania, OTHO Romæ imperium arripuerunt.
M. Fabius Quinctilianus Romam a Galba perducitur.
Galba septimo mense imperii sui, in medio Romanæ urbis foro, capite truncatur.
Vespasianus duobus præliis superatos Judæos ad muros compulit.
Otho tertio regni sui mense, apud Bebriacum propria manu occubuit.
Antiochiæ secundus episcopus ordinatur Ignatius.
Vitellius octavo imperii sui mense a Vespasiani ducibus occisus, in Tiberim projicitur.
Romanorum VII, VESPASIANUS regnavit annis 9, mensibus 11, diebus 22.
212 2085 71 1
Vespasianus apud Judæam imperator ab exercitu appellatus, et bellum Tito filio commendans, Romam per Alexandriam proficiscitur.
Capitolium Romæ incensum.
2086 72 2 Judæorum regnum defecit.
Titus, Judæa capta, et Jerosolymis subversis, sexcenta millia virorum interfecit. Josephus vero scribit, undecies centena millia fame et gladio periisse, et alia centum millia captivorum publice venundata. Ut autem tanta multitudo Jerosolymis reperiretur, causam azymorum fuisse refert, ob quam ex omni gente Judææ ad Templum confluentes, urbe quasi carcere sunt reclusi: oportuit enim iisdem diebus Paschæ eos interfici, in quibus Salvatorem crucifixerant.
Colligitur omne tempus in secundum annum Vespasiani, et novissimam eversionem Jerosolymarum, a quinto decimo Tiberii Cæsaris anno, et ab exordio Evangelicæ prædicationis, 12.
2087 73 3
A captivitate autem, quam ab Antiocho perpessi sunt, anni 239. Porro a Darii secundo anno, sub quo rursum Templum ædificatum est, anni 590. A prima autem ædificatione Templi sub Salomone usque ad novissimam ejus ruinam, quæ sub Vespasiano facta est, anni 1102.
213 2089 75 5 Vespasianus Capitolium ædificare orsus.
In Alexandria facta seditio.
Serapion philosophus et orator agnoscitur.
2090 76 6
Achaia, Lycia, Rhodus, Byzantium, Samus, Thracia, Cilicia, Comagene, quæ liberæ antea et sub regibus amicis erant, in provincias redactæ.
2091 77 7 Colossus erectus habens altitudinis pedes 107.
Q. Asconius Pedianus scriptor historicus clarus habetur, qui 73 ætatis suæ anno captus luminibus, 12 postea annis in summo honore consenescit.
2092 78 8 Gabinianus celeberrimi nominis rhetor in Gallia docuit.
Tres civitates Cypri terræmotu corruerunt.
214 2093 79 9
Lues ingens Romæ facta, ita ut per multos dies in ephemeriden decem millia ferme mortuorum hominum referrentur.
2094 80 10
Vespasianus Colonias deduxit, et mortuus est profluvio ventris in villa propria circa Sabinos, anno ætatis 69.
Romanorum VIII, TITUS regnavit annis 2, mensibus 2.
2095 81 1
Titus filius Vespasiani in utraque lingua disertissimus fuit, et tantæ bonitatis, ut cum quadam die recordatus fuisset in cœna, nihil se illo die cuiquam præstitisse, dixit: Amici, hodie diem perdidi.
Mons Vesuvius ruptus in vertice tantum ex se jecit incendii, ut regiones vicinas et urbes cum hominibus exureret
2096 82 2 Titus Musonium Rufum philosophum de exsilio revocat.
Titus amphitheatrum Romæ ædificat et in dedicatione ejus quinque millia ferarum occidit.
Romanæ Ecclesiæ II constituitur Episcopus CLETUS annis 12.
Romæ plurimæ ædes incendio concremantur.
Titus morbo periit in ea villa, qua pater. pridie Idus Septembres, anno ætatis 42.
Romanorum IX, DOMITIANUS, Titi frater junior, regnavit annis 15, mensibus 5.
215 2097 83 1 Decreto senatus Titus inter deos refertur.
Domitiani uxor Augusta appellatur.
2098 84 2
Domitianus quotidie secretam quietem consuevit sumere, in qua nihil aliud curabat, nisi muscas stylo præacuto configere.
2099 85 3 Domitianus eunuchos fieri prohibuit.
Tres virgines Vestæ ob stuprum damnatæ.
Plurimos senatorum Domitianus in exsilium mittit.
2100 86 4
Secundus Alexandrinæ Ecclesiæ constituitur episcopus Abilius, qui præfuit annis 13.
216 2101 87 5 Domitianus templum sine admixtione lignorum construit.
2102 88 6 Primus Domitianus dominum se et deum appellare jussit.
Nasamones et Daci dimicantes contra Romanos victi.
2103 89 7
Duo menses aliter appellati, September Germanicus, et October Domitianus.
Quinctilianus ex Hispania Calaguritanus, qui primus Romæ publicam scholam et salarium e fisco accepit, claruit.
2104 90 8 Domitianus plurimos nobilium in exsilium mittit, et occidit.
217 2105 91 9
Domitianus mathematicos et philosophos Romana urbe pellit.
2106 92 10
Multa opera Romæ facta, in quibus Capitolium, Forum transitorium, divorum Porticus, Isium ac Serapium, Stadium, Horrea piperataria, Vespasiani templum, Minerva Chalcidica, Odeum, Forum Trajani, Thermæ Trajanæ et Titianæ, Senatus, Ludus matutinus, Mica aurea, Meta sudans, et Pantheon.
2107 93 11 Domitianus de Dacis et Germanis triumphat.
Domitianus tantæ superbiæ fuit, ut aureas et argenteas statuas sibi in Capitolio poni jusserit: Hæcque et cætera omnia suo tantum titulo, sine ulla prisci auctoris memoria, signaret.
Maxima virginum Vestalium Cornelia convicta stupri, juxta legem viva defossa est.
2108 94 12
Romanæ Ecclesiæ episcopus III præfuit CLEMENS annis 9.
Domitianus prohibuit vites in urbibus seri.
Flavius Josephus vicesimum librum Antiquitatum his temporibus scribit.
218 2109 95 13
Domitianus multos nobilium perdidit, quosdam vero in exsilium misit.
2110 96 14
Secundus post Neronem Domitianus Christianos persequitur, et sub eo apostolus Joannes in Patmon insulam relegatus, Apocalypsim vidit, quam Irenæus interpretatur.
2111 97 15
Domitianus rursum philosophos et mathematicos Roma per edictum extrudit.
Apollonius Tyaneus, et Euphrates insignes philosophi habentur.
2112 98 16
Domitianus eos, qui de genere David erant, interfici præcipit, ut nullus Judæorum regni reliquus foret.
Scribit Brutius, plurimos Christianorum sub Domitiano fecisse martyrium, inter quos et Flaviam Domitillam Flavii Clementis consulis ex sorore neptem in insulam Pontiam relegatam, quia se Christianam esse testata sit.
Multa signa atque portenta Romæ et toto orbi facta.
Domitianus occisus in Palatio, et per vespillones ignobiliter exportatus anno ætatis 45, clypeique et imagines ejus passim ubique per Romam in terram sunt dejectæ, et a populo per ignominiam publice conculcatæ.
Romanorum X, NERVA, regnavit anno uno, mensibus 4.
219 2113 99 1
Alexandrinæ ecclesiæ III episcopus præfuit Cerdo annis 11.
Senatus decrevit, ut omnia quæ Domitianus statuerat, in irritum deducerentur. Itaque multi, quos injuste ejecerat, de exsilio reversi: nonnulli bona propria receperunt. Aiunt et apostolum Joannem hoc tempore exsilio solutum, Ephesum secessisse, in qua urbe et hospitiolum, et amicos amantissimos sui habebat.
Justus a Tiberiade Judæorum scriptor agnoscitur.
Nerva morbo periit in hortis Sallustianis anno ætatis 72 cum jam Trajanum adoptasset in filium.
Trajanus Agrippinæ in Galliis imperator factus, natus Italicæ in Hispania.
Romanorum XI, TRAJANUS, regnavit annis 19, mensibus 6.
2114 100 1 Decreto senatus Nerva inter deos relatus est.
2115 101 2
Joannem apostolum usque ad Trajani tempora Irenæus episcopus permansisse scribit: post quem auditores ejus insignes fuerunt Papias Hieropolitanus episcopus et Polycarpus Smyrnæus, et Ignatius Antiochenus.
2116 102 3
Romanæ Ecclesiæ episcopatum IV suscepit EVARISTUS an. 9.
220 2117 103 4 Trajanus de Dacis et Scythis triumphat.
2118 104 5
Trajanus, victo rege Decebalo, Daciam fecit provinciam: Iberos, Sauromatas, Orsoenos, Arabes, Bosphoranos, Colchos in fidem accepit: Seleuciam, Ctesiphontem, Babylonem occupavit, et tenuit: in mari Rubro classem instituit, ut per eam Indiæ fines vastaret.
2119 105 6 Romæ aurea domus incendio conflagravit.
2120 106 7
Terræmotu quatuor urbes Asiæ subversæ, Elæa, Myrrhina, Pytanæ, Cymæ: et Græciæ duæ, Opuntiorum, et Oritorum.
2123 109 10
Trajano adversus Christianos persecutionem movente, Simon filius Cleophæ, qui Jerosolymis episcopatum tenebat, crucifigitur: cui succedit Justus.
2124 110 11
Alexandrinæ ecclesiæ IV episcopus ordinatur nomine Primus, an. 12.
Ignatius quoque Antiochenæ ecclesiæ episcopus Romam perductus, bestiis traditur: post quem tertius episcopus constituitur Eron.
Plinius Secundus, cum quamdam provinciam regeret, et in magistratu suo plurimos Christianorum interfecisset, multitudine eorum perterritus, quæsivit a Trajano, quid facto opus esset, nuntians ei, Præter obstinationem non sacrificandi, et antelucanos cœtus ad canendum cuidam Christo ut Deo, nihil apud eos reperiri. Præterea ad confœderandam disciplinam, vetari ab his homicidia, furta, adulteria, latrocinia, et his similia. Ad quæ commotus Trajanus rescribit: Hoc genus quidem inquirendum non esse, oblatos vero puniri oportere. Tertullianus refert in Apologetico.
Romanæ ecclesiæ episcopatum V tenet ALEXANDER ann. 10.
222 2125 111 12
Plinius Secundus Novocomensis orator et historicus insignis habetur, cujus plurima ingenii opera exstant.
Tres Galatiæ civitates terræmotu erutæ.
2126 112 13 Pantheon Romæ fulmine concrematum.
2127 113 14
Post Justum Ecclesiæ Jerosolymitanæ episcopatum IV suscepit Zachæus, post quem V Tobias, cui succedit VI Benjamin, ac deinde VII Joannes, et VIII Matthias, in cujus locum IX constituitur Philippus.
2128 114 15
Trajanus Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam fecit provincias.
223 2129 115 16 Terræmotus Antiochiam pene totam subruit civitatem.
2130 116 17
Judæi, qui in Libya erant, adversum cohabitatores suos alienigenas dimicant. Similiter in Ægypto, et in Alexandria, apud Cyrenem quoque, et Thebaidem magna seditione contendunt; verum gentilium pars superat in Alexandria.
2131 117 18
Judæis Mesopotamiæ rebellantibus præcepit imperator Trajanus Lysiæ Quieto, ut eos provincia exterminaret: adversus quos Quietus aciem instruens infinita millia eorum interfecit, et ob hoc procurator Judææ ab imperatore decernitur.
2132 118 19
Salaminam urbem Cypri, interfectis in ea gentilibus, subvertere Judæi.
Trajanus morbo in Selinunte perit, sive, ut alibi scriptum reperimus, apud Seleuciam Isauriæ profluvio ventris exstinctus est, anno ætatis 63, mense 9, die 4. Ossa ejus in urnam auream collata, et in foro sub columna posita: solusque omnium intra Urbem sepultus est.
Romanorum XII, HADRIANUS regnavit an. 21.
224 2133 119 1
Hadrianus Italicæ in Hispania natus, consobrinæ Trajani filius fuit.
Hadrianus Alexandriam a Romanis subversam publicis instauravit expensis.
Hadrianus Trajani invidens gloriæ, de Assyria, Mesopotamia, Armenia, quas ille provincias fecerat, revocavit exercitus.
2134 120 2
Hadrianus Judæos capit secundo contra Romanos rebellantes.
Senatus Trajanum in deos refert.
Hadrianus eruditissimus fuit in utraque lingua, sed in puerorum amore parum continens fuit.
Hadrianus reliqua tributorum urbibus relaxavit, chartis publice incensis: plurimos etiam ipsis tributis liberos præstitit.
Romanæ Ecclesiæ episcopatum VI tenet SIXTUS annis 10.
2135 121 3
Plutarchus Cheronæus, et Sextus, et Agathobolus, et OEnomaus philosophi insignes habentur.
Alexandrinæ Ecclesiæ V constituitur episcopus Justus annis 11.
Bellum contra Sauromatas gestum.
2136 122 4
Terræmotu facto Nicomedia ruit, et Nicænæ urbis plurima eversa sunt: ad quarum instaurationem Hadrianus de publico est largitus impensas.
Euphrates Stoicus philosophus moritur.
225 2137 123 5
Hadrianus in Libyam, quæ a Judæis vastata fuerat, Colonias deducit.
2138 124 6
Hadrianus Atheniensibus leges petentibus ex Draconis et Solonis, reliquorumque libris jura composuit.
2139 125 7
Cephisus fluvius Eleusinam inundavit, quem Hadrianus ponte conjungens, Athenis hiemem exegit.
2140 126 8
Jerosolymis X post Philippum constituitur episcopus Seneca, post quem XI Justius, cui successit XII Levi, post quem XIII Ephres, XIV Joses, XV Judas. Hi omnes usque ad eversionem, quam ab Hadriano perpessa est Jerusalem, ex circumcisione episcopi præfuerunt.
226 2141 127 9
Hadrianus sacris Eleusinæ initiatus, multa Atheniensibus dona largitus est.
Quadratus discipulus apostolorum, et Aristides Atheniensis noster philosophus, libros pro Christiana religione Hadriano dedere compositos. Et Serenus Granius legatus, vir apprime nobilis, litteras ad imperatorem mittit, iniquum esse dicens, clamoribus vulgi innocentium hominum sanguinem concedi, et ullo crimine, nominis tantum et sectæ reos fieri. Quibus commotus Hadrianus Minutio Fundano proconsuli Asiæ scripsit, sine objectu criminum Christianos non condemnandos. Cujus epistolæ usque ad nostram memoriam durat exemplum.
2142 128 10
Imperator Hadrianus Pater Patriæ appellatur, et uxor ejus Augusta.
2144 130 12
Romanæ ecclesiæ episcopatum VII suscepit TELESPHORUS annis 11.
Antiochiæ constituitur IV episcopus Cornelius.
Nicopolis et Cæsarea terræmotu conciderunt.
227 2145 131 13
Antinous puer egregius eximiæ pulchritudinis, in Ægypto moritur, quem Hadrianus diligenter sepeliens (nam in deliciis habuerat) in deos refert, ex cujus nomine etiam urbs appellata est.
2146 132 14
Alexandrinæ ecclesiæ VI episcopus præfuit Eumenes annis 13.
Templum Veneris ab Hadriano Romæ factum.
2147 133 15 Salvius Julianus perpetuum composuit edictum.
Hadrianus Athenis hiemem exigens, Eleusinam invisit.
Hadrianus, cum insignes et plurimas ædes Athenis fecisset, agonem edidit, bibliothecamque miri operis exstruxit.
2148 134 16
Judæi in arma versi Palæstinam depopulati sunt, tenente provinciam Tynio Rufo, cui ad opprimendos rebelles Hadrianus misit exercitum.
Phavorinus et Polemon rhetores insignes habentur.
228 2149 135 17
Basilides hæresiarches in Alexandria commoratur, a quo Gnostici.
Barcochebas, dux factionis Judæorum, nolentes sibi Christianos adversum Romanum militem ferre subsidium, omnimodis cruciatibus necat.
Quadragesimale jejunium a Telesphoro per hoc tempus institutum, ac præceptum, quidam scribunt.
2150 136 18
Bellum Judaicum, quod in Palæstina gerebatur, finem accepit, rebus Judæorum penitus oppressis. Ex quo tempore etiam introeundi eis Jerosolymam licentia ablata, primum Dei nutu, sicut prophetæ vaticinati sunt, deinde Romanis interdictionibus.
Jerosolymis primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his, qui fuerant ex Judæis.
2152 138 20
Ælia ab Ælio Hadriano condita, et in fronte ejus portæ, qua Bethleem egredimur, Sus sculptus in marmore, significans Romanæ potestati subjacere Judæos. Nonnulli a Tito Ælio filio Vespasiani exstructam arbitrantur.
229 2153 139 21
Hadrianus morbo intercutis aquæ apud Baias moritur major sexagenario.
Romanorum XIII, T. ANTONINUS, cognomento Pius, cum liberis suis Aurelio et Lucio regnavit an. 22, mensibus. 3
2154 140 1 Antoninus Pater Patriæ appellatur.
Galenus medicus his temporibus claruit.
2155 141 2
Romanæ ecclesiæ episcopatum VIII suscipit HYGINUS an. 4.
Sub Hygino Romanæ urbis episcopo Valentinus hæresiarches, et Cerdo magister Marcionis, Romam venerunt.
2156 142 3
Justinus philosophus librum pro nostra religione conscriptum Antonino tradidit.
230 2157 143 4 Heros V Antiochiæ constituitur episcopus.
2158 144 5 Marcus VII Alexandriæ episcopatum suscipit an. 10.
Romæ IX episcopus ordinatur PIUS an. 15.
2159 145 6
Valentinus hæreticus agnoscitur, et permanet usque ad Anicetum. Sancitum est a Pio, ut Resurrectio Dominica, die Dominicæ celebretur, quod a pluribus postea pontificibus confirmatum est.
2160 146 7
Mesomedes Cretensis citharœdorum carminum musicus poeta agnoscitur.
231 2161 147 8
Taurus Berytius Platonicæ sectæ philosophus clarus habetur.
2162 148 9
Arrianus Philosophus Nicomediensis agnoscitur, et Maximus Tyrius.
2163 149 10
Apollonius Stoicus natione Chalcidicus, et Basilides Scythopolitanus philosophi illustres habentur: qui Veri quoque Cæsaris præceptores fuerunt.
232 2165 151 12
2166 152 13
Crescens Cynicus agnoscitur, qui Justino nostri dogmatis philosopho, quia se gulosum et prævaricatorem philosophiæ coarguebat, persecutionem suscitavit, in qua ille gloriose pro Christo sanguinem fudit.
233 2169 155 16
Celadion VIII Alexandrinæ ecclesiæ episcopus præfuit an. 14.
2171 157 18
Cassianus XVII Jerosolymæ episcopatum post Marcum suscepit, post quem XVIII Publius, cui succedit XIX Maximus, XX Julianus, XXI Gaianus, XXII Symmachus, XXIII Caius, XXIV Julianus, XXV Capito.
234 2173 159 20
2174 160 21
Romanæ ecclesiæ episcopatum X tenet ANICETUS annis 10, sub quo Polycarpus Romam veniens multos ab hæretico errore correxit.
2175 161 22
Antoninus Pius suo patrimonio opulentissimus, proprias opes amicis liberalissime tribuit, ærarium vero publicum ditissimum reddidit.
Antoninus tantæ æquitatis fuit, ut plurimæ nationes depositis armis, suæ solæ sententiæ paruerint.
2176 162 23
Antoninus Pius apud Lorium villam suam, 12 ab Urbe milliario, moritur anno vitæ suæ 77.
Romanorum XIV, MARCUS ANTONINUS, qui et VERUS, regnavit; et L. AURELIUS COMMODUS, annis 19, mense uno.
235 2177 163 1
Hi primum æquo jure imperium administraverunt, cum usque ad hoc tempus, singuli Augusti fuerint.
2178 164 2
Lucio Cæsari Athenis sacrificanti ignis in cœlo ab oriente in occidentem referri visus.
2179 165 3
Vologesus rex Parthorum, vicinas sibi Romanas provincias depopulatus est.
Fronto orator insignis habetur, qui Marcum Antoninum Verum Latinis litteris erudivit.
2180 166 4
Seleucia Syriæ urbs cum 300 millibus hominum a Romanis capta.
236 2181 167 5
Apud Pisas Peregrinus philosophus rogo, quem ex lignis composuerat, incenso, semet superjecit.
2182 168 6 L. Cæsar de Parthis cum fratre triumphavit.
Agrippinus IX Alexandrinæ ecclesiæ episcopus præfuit annis 12.
2183 169 7
Persecutione orta in Asia, Polycarpus et Pionius fecere martyrium, quorum scriptæ quoque passiones feruntur.
Plurimi in Gallia gloriose ob Christi nomen interfecti, quorum usque in præsentem diem condita libris certamina perseverant.
2184 170 8
Lues multas provincias occupavit, Roma ex parte vexata.
Romani contra Germanos, Marcomannos, Quados, Sarmatas, et Dacos dimicant.
Romanæ ecclesiæ episcopatum XI suscepit SOTER an. 8.
Theophilus Antiochiæ VI episcopus ordinatur, cujus plurima ingenii opera exstant.
237 2185 171 9
Lucius imperator anno regni sui nono, sive, ut quidam putant, undecimo inter Concordiam et Altinum apoplexi exstinctus est, sedens cum fratre in vehiculo.
2186 172 10
Antonino imperatori Melito Asianus Sardensis episcopus Apologeticum pro Christianis tradidit.
2187 173 11
Apollinaris Asianus Hierapolitanus episcopus insignis habetur.
Dionysius episcopus Corinthiorum clarus habetur, et Pinytus Cretensis vir eloquentissimus.
Pseudoprophetia, quæ Cataphrygas nominatur, accepit exordium, auctore Montano, Priscilla, Maximillaque insanis vatibus.
2188 174 12 Tatianus hæreticus agnoscitur, a quo Encratitæ.
Bardesanes alterius hæreseos princeps notus efficitur.
Oppianus Cilix poeta cognoscitur, qui Halieutica miro splendore conscribit.
Tanta per totum orbem pestilentia fuit, ut pene usque ad internecionem Romanus exercitus deletus fuerit.
238 2189 175 13
Imperator Antoninus multis adversum se nascentibus bellis sæpe ipse intererat, sæpe duces nobilissimos destinabat, in quibus semel Pertinaci et exercitui, qui cum eo in Quadorum regione pugnabat, siti oppresso, pluvia divinitus missa est; cum econtrario Germanos et Sarmatas fulmina persequerentur, et plurimos eorum interficerent.
2191 177 15
Exstant litteræ Marci Aurelii gravissimi imperatoris, quibus illam Germanicam sitim, Christianorum forte militum precationibus, impetrato imbre, discussam contestatur.
2192 178 16 Atticus Platonicæ sectæ philosophus agnoscitur.
Romanæ Ecclesiæ XII episcopatum suscipit ELEUTHERIUS V annis 15.
Antiochiæ VII episcopus constituitur Maximinus.
239 2193 179 17
Antoninus Commodum filium suum consortem regni facit.
2194 180 18
Antoninus cum filio de hostibus triumphavit, quos, per triennium apud Carnuntum habens stativa castra, vastaverat.
2195 181 19
Imperatores multis multa largiti sunt, et pecuniam, quæ fisco debebatur, provinciis concedentes, tabulas debitorum in medio Romanæ urbis foro incendi præceperunt, ac ne quid bonitati deesset, severiores quasque leges novis Constitutionibus temperaverunt. Antoninus post victoriam, adeo in editione munerum magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuerit.
Commodus a senatu Augustus appellatur.
Smyrna urbs Asiæ terræmotu ruit, ad cujus instaurationem decennalis tributorum immunitas data est.
Antoninus in Pannonia morbo periit.
Julianus X Alexandrinæ ecclesiæ episcopatum sortitur annis 10.
Romanorum XV, COMMODUS, regnavit annis 13.
2196 182 1 Commodus de Germanis triumphavit.
240 2197 183 2 Templum Serapidis Alexandriæ incensum.
2198 184 3 Irenæus episcopus Lugdunensis insignis habetur.
2199 185 4 Thermæ Commodianæ Romæ factæ.
Commodus Septembrem mensem nomine suo appellavit.
2200 186 5
Jerosolymis XXVI ordinatur episcopus Maximus. Post quem XXVII Antoninus, XXVIII Valens, XXIX Dulichianus, XXX Narcissus, XXXI Dius, XXXII Germanio, XXXIII Gordius, XXXIV rursum Narcissus.
2202 188 7
Tantis apud Jerosolymam episcopis constitutis, non potuimus discernere tempora singulorum, eo quod usque in præsentem diem eorum episcopatuum anni minime inveniantur.
2203 189 8
Apollonius Urbis senator, lecto senatui insigni volumine, quod de Christi fide composuerat, capite ob Christi fidem truncatus est.
In Capitolium fulmen ruit, et magna inflammatione facta, bibliotheca, et vicinæ quoque ædes concrematæ.
2204 190 9
Alexandriæ XI constituitur episcopus Demetrius annis 43.
Commodus imperator colossi capite sublato, suæ imagini caput imposuit.
242 2205 191 10 Serapion VIII Antiochiæ episcopus ordinatur.
2206 192 11
Commodus multos nobilium interficit, et spectacula populo Romano præbet insignia.
2207 193 12
Incendio Romæ facto palatium et ædes Vestæ, plurimaque urbis pars solo coæquatur.
2208 194 13 Commodus strangulatur in domo Vestiliani.
Romanorum XVI, ÆLIUS PERTINAX, regnavit mensibus 6.
Pertinax septuagenario major, cum præfecturam Urbis ageret, ex senatusconsulto imperare jussus est.
Romæ episcopatum suscipit XIII VICTOR annis, 10, cujus mediocria de religione exstant volumina.
Pertinax, obsecrante senatu, ut uxorem suam Augustam, et filium suum Cæsarem appellaret, contradixit: sufficere testatus, quod ipse regnaret invitus.
Pertinax occiditur in palatio, Juliani jurisperiti scelere: quem postea Severus apud Milvium [Sc. Mulvium] pontem interfecit.
Romanorum XVII, SEVERUS, regnavit annis 18.
243 2209 195 1
Severus provincia Tripolitana oppido Lepti, solus ex Africa usque in præsentem diem, Romanis imperator fuit, et in honorem Pertinacis, quem Julianus occiderat, Pertinacem se cognominari jussit.
2210 196 2
Clemens Alexandrinæ ecclesiæ presbyter, et Pantænus Stoicus philosophus, in disputatione dogmatis nostri disertissimi habentur.
2211 197 3
Narcissus Jerosolymitarum episcopus, et Theophilus Cæsariensis, Polycrates quoque, et Bacchylus Asianæ provinciæ episcopi insignes habentur.
Candidus Christianorum disputator cautissimus notus efficitur.
2212 198 4
Quæstione orta in Asia inter episcopos, an secundum legem Mosi, 14 mensis Pascha observandum esset, Victor Romanæ urbis episcopus, et Narcissus Jerosolymarum, Polycrates quoque, et Irenæus, et Bacchylus, plurimique ecclesiarum pastores, quid eis probabile visum fuerat, litteris ediderunt, quarum memoria ad nos usque perdurat.
244 2213 199 5 Judaicum et Samariticum bellum ortum, vel resumptum.
2214 200 6
Severus Parthos, et Adiabenos superavit, Arabesque interiores ita cecidit, ut regionem eorum Romanam provinciam faceret, ob quæ Parthicus, Arabicus, et Adiabenicus cognominatus est.
2215 201 7
Severo imperante, thermæ Severianæ apud Antiochiam, et Romæ factæ, et Septizonium exstructum.
245 2217 203 9
ZEPHYRINUS, XIV, Romanæ ecclesiæ episcopatum suscepit annis 17.
Persecutione in Christianos facta, Leonides Origenis pater gloriosa martyrii morte transfertur.
2218 204 10
Alexander ob confessionem Dominici nominis insignis habetur.
2219 205 11 Clemens multa et varia conscribit.
2220 206 12 Musanus nostræ philosophiæ scriptor agnoscitur.
246 2221 207 13
Clodio Albino, qui se in Gallia Cæsarem fecerat, apud Lugdunum interfecto, Severus in Britannos bellum transfert: ubi ut receptas provincias ab incursione barbarica faceret securiores, vallum per 132 millia passuum a mari ad mare duxit.
Tertullianus Afer Centurionis proconsularis filius omnium Ecclesiarum sermone celebratur.
247 2225 211 17 Origenes Alexandriæ studiis eruditur.
2226 212 18 Severus moritur Eboraci in Britannia.
Romanorum XVIII, ANTONINUS cognomento CARACALLA, Severi filius, regnavit annis 7.
2227 213 1 Antiochiæ IX episcopus constituitur Asclepiades.
Alexander XXXV Jerosolymorum episcopus ordinatur, adhuc vivente Narcisso, et cum eo pariter Ecclesiam regit.
2228 214 2
Antoninus Caracalla cognominatus propter genus vestis, quod Romæ erogaverat, et econtrario Caracallæ ex ejus nomine Antoninianæ dictæ.
248 2229 215 3
2230 216 4 Antoninus Romæ thermas sui nominis ædificavit.
2231 217 5
Antoninus tam impatiens libidinis fuit, ut novercam suam Juliam uxorem duxerit.
2232 218 6
Antoninus interficitur inter Edessam et Carras anno ætatis 43.
249 2233 219 7 Romanorum XIX, MACRINUS, regnavit anno uno.
2234 220 1 Macrinus præfecturam prætorii gerens, imperator factus.
Antiochiæ X episcopus constituitur Philetus.
Circensibus Vulcanaliorum Romæ amphitheatrum incensum.
Aggarus vir sanctus regnavit Edessæ, ut vult Africanus.
Macrinus occiditur in Archelaide.
Romanorum XX, MARCUS AURELIUS ANTONINUS, regnavit an. 4.
2235 221 1
Marcus Aurelius Antonini Caracallæ, ut putabatur, filius, et sacerdos Eliogabali templi, adeo impudice in imperio suo vixit, ut nullum genus obscœnitatis omiserit.
2236 222 2
CALLISTUS XV Romanæ Ecclesiæ episcopatum suscepit an. 5.
250 2237 223 3 Eliogabalum templum Romæ ædificatum.
2238 224 4
In Palæstina Nicopolis, quæ prius Emmaus vocabatur, urbs condita est, legationis industriam pro ea suscipiente Julio Africano scriptore Temporum.
Antoninus Romæ occiditur tumultu militari, cum matre Semia Syra.
Romanorum XXI, ALEXANDER, Mammææ filius, regnavit an. 13.
2239 225 1
Alexander Xerxem regem Persarum gloriosissime vicit, et disciplinæ militaris tam severus corrector fuit, ut quasdam tumultuantes legiones integras exauctoraverit.
251 2241 227 3
URBANUS XVI Romanæ ecclesiæ ordinatur episcopus annis 9.
2242 228 4
Ulpianus jurisconsultus, assessor Alexandri insignis habetur.
2243 229 5 Thermæ Alexandrinæ Romæ ædificatæ.
2244 230 6
Geminus presbyter Antiochenus, et Hippolytus, et Beryllus episcopus Arabiæ Bostrenus, clari scriptores habentur.
252 2245 231 7 Antiochiæ XI constituitur episcopus Zebennus.
2246 232 8 Origenes Alexandriæ clarus habetur.
2247 233 9
Alexandrinæ ecclesiæ XII ordinatur episcopus Heraclas an. 16.
2248 234 10
Alexander in matrem Mammæam unice pius fuit, et ob id omnibus amabilis.
253 2249 235 11 Origenes de Alexandria ad Cæsaream Palæstinæ transit.
2250 236 12
PONTIANUS XVII Romanæ ecclesiæ episcopatum suscepit annis 5.
2251 237 13 Alexander occiditur Moguntiaci tumultu militari.
Romanorum XXII, MAXIMINUS, regnavit annis 3.
2252 238 1
Maximinus primus ex corpore militari, sine senatus auctoritate, ab exercitu imperator electus est.
254 2253 239 2
Maximinus adversum Ecclesiarum sacerdotes persecutionem facit.
2254 240 3 Maximinus Aquileiæ a Pupieno occiditur.
Romanorum XXIII, GORDIANUS, regnavit annis 6.
2255 241 1
ANTEROS XVIII Romæ episcopus ordinatur mense uno, post quem XIX FABIANUS annis 13.
2256 242 2
Gordiano Romam ingresso, Pupienus et Albinus, qui imperium arripuerant, in palatio occisi.
253 2257 243 3
2260 246 6
Gordianus admodum adolescens, Parthorum natione superata, cum victor reverteretur ad patriam, fraude Philippi præfecti prætorio haud longe a Romano solo interfectus est.
Gordiano milites tumulum ædificant, qui Euphrati imminet, ossibus ejus Romam revectis.
Romanorum XXIV, PHILIPPUS, regnavit annis 7.
256 2261 247 1
Philippus Philippum filium consortem regni facit, primusque omnium ex Romanis Imperatoribus Christianus fuit.
2262 248 2
Regnantibus Philippis millesimus annus Romanæ urbis expletus est, ob quam solemnitatem innumerabiles bestiæ in circo magno interfectæ ludique in campo Martio theatrales, tribus diebus ac noctibus populo pervigilante, celebrati.
2263 249 3 Theatrum Pompeii incensum, et Hecatonstylon.
2264 250 4
Quadragesimus missus natali Romanæ urbis cucurrit, et agon mille annorum actus.
257 2265 251 5 Philippus urbem nominis sui in Thracia construit.
2266 252 6
Alexandrinam Ecclesiam XXIII episcopus tenuit Dionysius an. 17.
2267 253 7 Philippus senior Veronæ, Romæ junior occiditur.
Romanorum XXV, DECIUS, regnavit anno uno, mens. 3.
2268 254 1 Decius e Pannonia inferiore Budaliæ natus fuit.
Decius cum Philippos, patrem et filium, interfecisset, ob odium eorum, in Christianos persecutionem movet: qua diaconus Laurentius Romæ martyrium duxit.
Antonius monachus in Ægypto nascitur.
Romæ amphitheatrum incensum.
Alexandro Jerosolymorum episcopo apud Cæsaream Palæstinæ ob martyrium interfecto, et Antiochiæ Babyla, Mazabbanes, et Fabius episcopi constituuntur.
Decius cum filio in Abritto occiditur.
Romanorum XXVI, GALLUS et VOLUSIANUS Galli filius regnaverunt annis 2, mensibus 4.
258 2269 255 1
Romanæ ecclesiæ episcopatum, post Fabiani gloriosam mortem, XX suscepit CORNELIUS annis 2, qui et ipse martyrio coronatus est. Exstant ad eum Cypriani octo epistolæ.
Pestilens morbus multas totius orbis provincias occupavit, maximeque Alexandriam et Ægyptum, ut scribit Dionysius, et Cypriani de Mortalitate testis est liber.
Novatus presbyter Cypriani, Romam veniens, Novatianum, et cæteros confessores sibi sociat, eo quod Cornelius pœnitentes apostatas recepisset.
Antiochiæ XIII constituitur episcopus Demetrianus.
2270 256 2
LUCIUS XXI Romanæ Ecclesiæ episcopatum tenet menses 8. Post quem XXII Stephanus annis 3. Exstant ad utrumque Cypriani epistolæ.
Gallus et Volusianus, cum adversum Æmilianum, qui in Mœsia res novas moliebatur, ex Urbe profecti essent, in foro Flaminii, sive, ut alii putant, Interamnæ interfecti sunt.
Æmilianus tertio mense invasæ tyrannidis exstinctus est.
Romanorum XXVII, VALERIANUS et GALLIENUS regnaverunt annis 15.
2271 257 1
Valerianus in Rhetia ab exercitu Augustus: Gallienus Romæ a senatu Cæsar appellatus est.
2272 258 2 XYSTUS XXIII Romanæ Ecclesiæ episcopatum tenet annis 8.
259 2273 259 3
Cyprianus primum Rhetor, deinde presbyter, ad extremum Carthaginensis episcopus martyrio coronatur.
2274 260 4
Valerianus, in Christianos persecutione commota, statim a Sapore Persarum rege capitur, ibique servitute miserabili consenescit.
2275 261 5
Sapor, rex Persarum, Syriam, Ciliciam et Cappadociam depopulatur.
2276 262 6
Valeriano in Persas ducto, Gallienus pacem nostris reddidit.
Antiochiæ XV constituitur episcopus Paulus Samosatenus.
260 2277 263 7
Gallieno in omnem lasciviam dissoluto, Germani Ravennam usque venerunt.
2278 264 8 Alamanni vastatis Galliis, in Italiam transiere.
2279 265 9 Græcia, Macedonia, Pontus, Asia, depopulata per Gothos.
2280 266 10 Quadi et Sarmatæ Pannonias occupaverunt.
Germanis Hispanias obtinentibus, Tarracon expugnata est.
Parthi Mesopotamiam tenentes, Syriam incursaverunt.
261 2281 267 11
Alexandrinæ ecclesiæ XIV ordinatur episcopus Maximus an. 18.
DIONYSIUS XXIV Romanæ Ecclesiæ episcopus constituitur annis 12.
Odenatus decurio Palmyrenus collecta agrestium manu ita Persas cecidit, ut ad Ctesiphontem castra poneret.
2282 268 12 Hierosolymarum episcopatum tenet Hymenæus.
2283 269 13
Paulus Samosatenus a cunctorum prædicatione desciscens, Artemonis hæresim suscitavit: in cujus locum Antiochenæ Ecclesiæ XVI ordinatur episcopus Domnus.
2284 270 14
Galliæ per Posthumum, et Victorinum, et Tetricum receptæ.
Gallienus Mediolani occiditur.
262 2285 271 15
Romanorum XXVIII, CLAUDIUS regnavit anno uno, mensib. 9.
2286 272 1
In Alexandria Bruchium, quod per multos annos fuerat obsessum, tandem capitur.
Claudius Gothos, Illyricum et Macedoniam vastantes, superat, ob quæ in curia clypeus ei aureus, et in Capitolio statua aurea collocata est.
Claudius Sirmii moritur.
2287 273 2
Quintilius Claudii frater a senatu Augustus appellatus, decimo septimo imperii sui die Aquileiæ occiditur.
Romanorum XXIX, AURELIANUS regnavit annis 5, mensib. 6.
2288 274 1 Antiochenæ ecclesiæ XVII ordinatur episcopus Tymæus.
Aurelianus, Tetrico apud Catalaunos prodente exercitum suum, Gallias recepit.
263 2289 275 2
Zenobia apud Immas, haud longe ab Antiochia vincitur; quæ, occiso Odenato marito, Orientis tenebat imperium. In qua pugna strenuissime adversum eam dimicavit Pompeianus dux cognomento Francus, cujus familia hodieque apud Antiochiam perseverat, et ex cujus Evagrius charissimus nobis stirpe descendit.
2290 276 3 Eusebius Laodicenus episcopus insignis habetur.
Aurelianum Romæ triumphantem Tetricus et Zenobia currum præcesserunt; e quibus Tetricus Corrector postea Lucaniæ fuit, et Zenobia in Urbe summo honore consenuit, a qua hodieque Romæ Zenobia familia nuncupatur.
2291 277 4
Aurelianus templum Soli ædificat, et Romam firmioribus muris vallat.
Primus agon Solis ab Aureliano constitutus.
2292 278 5
Aurelianus cum adversum nos persecutionem movisset, fulmen juxta eum comitesque ejus ruit, ac non multo post, inter Constantinopolim et Heracleam, in cenophrurio viæ veteris occiditur.
Romanorum XXX, TACITUS regnavit menses 6.
264 2293 279 1
Quo apud Pontum occiso, obtinuit FLORIANUS imperium diebus 80.
Hoc quoque apud Tarsum interfecto:
Romanorum XXXI, PROBUS regnavit annis 6, menses 4.
2294 280 1
FELIX XXV Romanæ Ecclesiæ episcopatum suscepit annis 5.
Probus Gallias a Barbaris iterum occupatas, ingenti virtute restituit.
Anatolius Laodicenus episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur.
2295 281 2
Secundo anno Probi juxta Antiochenos 325 annus fuit, justa Tyrios 402, vel 403 secundum quosdam, juxta Laodicenos 324, juxta Edessenos 589, juxta Ascalonitas 380.
Initium jubilæi 86.
Insana Manichæorum hæresis in commune humani generis malum exorta.
2296 282 3
Probus Gallos et Pannonios vineas habere permisit, Almumque et Aureum montem militari manu consitos provincialibus colendos dedit.
265 2297 283 4 Antiochiæ XVIII constituitur episcopus Cyrillus.
Saturninus Magister exercitus novam civitatem Antiochiæ orsus est condere: qui postea imperium molitus invadere Apamiæ, occiditur.
2298 284 5
EUTYCHIANUS XXVI Romanæ Ecclesiæ episcopatum suscepit mensibus 8 post quem XXVII GAIUS annis 15.
2299 285 6
Probus tumultu militari apud Sirmium in turri, quæ vocatur Ferrata, occiditur.
Alexandrinæ Ecclesiæ XV episcopus præfuit Theonas annis 19.
Romanorum XXXII, CARUS cum aliis CARINO et NUMERIANO, an. 2.
2300 286 1
Carus Narbonensis, cum omni Parthorum regione vastata Chochem et Ctesiphontem nobilissimas hostium urbes cepisset, super Tigrim castra ponens, fulmine ictus interiit.
266 2301 287 2
Numerianus cum ob oculorum dolorem lecticula veheretur, insidiis Apri soceri sui occisus est, vix fetore cadaveris, post aliquot dies scelere comperto.
Carinus prælio victus apud Margum occiditur.
Romanorum XXXIII, DIOCLETIANUS regnavit annis 20.
2302 288 1
Diocletianus Dalmata, scribæ filius, imperator electus statim Aprum in militum concione percussit, jurans sine suo scelere Numerianum interfectum.
2303 289 2
Diocletianus in consortium regni Herculium Maximianum assumpsit, qui rusticorum multitudine oppressa, quæ factioni suæ Baccaudarum nomen indiderat, pacem Galliis reddit.
267 2305 291 4 Carausius, sumpta purpura, Britannias occupavit.
Narsæus Orienti bellum intulit.
Quinquegentiani Africam infestaverunt.
Ægyptum Achilleus obtinuit, ob quæ Constantius et Galerius Maximianus Cæsares assumuntur in regnum: quorum Constantius Claudii ex filia nepos fuit, Galerius in Dacia haud longe a Serdica natus. Atque ut eos Diocletianus etiam affinitate conjungeret, Constantius privignam Herculii Theodoram accepit, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit; Galerius filiam Diocletiani Valeriam duxit, ambo uxores, quas habuerant, repudiare compulsi.
2308 294 7
Busiris et Coptus contra Romanos rebellantes, ad solum usque subversæ sunt.
268 2309 295 8
Carporum et Basternarum gentes in Romanum solum translatæ sunt.
2310 296 9
Primus Diocletianus adorari se ut Deum jussit, et gemmas vestibus calceamentisque inseri, cum ante eum omnes imperatores in modum judicum salutarentur, et chlamydem tantum purpuream a privato habitu plus haberent.
2311 297 10
Alexandria cum omni Ægypto per Achilleum ducem a Romana potestate desciscens, octavo obsidionis mense a Diocletiano capta est. Itaque plurimi per totam Ægyptum gravibus proscriptionibus exsiliisque vexati, interfectis his qui perduellionis causa exstiterant.
269 2313 299 12
MARCELLINUS XXVIII Romanæ Ecclesiæ episcopatum suscepit annis 6.
Ecclesiæ Jerosolymorum XXVII ordinatur episcopus Zabdas.
2314 300 13
Post decem annos per Asclepiodotum præfectum prætorii Britanniæ receptæ.
Juxta Lingonas a Constantio Cæsare sexaginta millia Alemannorum cæsa.
Galerius Maximianus victus a Narseo ante carpentum Diocletiani purpuratus cucurrit.
2315 301 14
Veturius magister militiæ Christianos milites persequitur, paulatim ex illo jam tempore persecutione adversus nos incipiente.
Galerius Maximianus, superato Narseo, et uxoribus, ac liberis, sororibusque ejus captis, a Diocletiano ingenti honore suscipitur.
2316 302 15
Thermæ Diocletianæ Romæ factæ, et Maximianæ Carthagini.
Ecclesiæ Jerosolymorum XXXVIII præfuit Hermon.
270 2317 303 16 Antiochiæ XIX constituitur episcopus Tyrannus.
2318 304 17
Alexandrinæ Ecclesiæ XXI post Theonam, ordinatur episcopus Petrus, qui postea IX persecutionis anno gloriose martyrium perpetravit. Diocletianus et Maximianus Augusti, insigni pompa Romæ triumpharunt, antecedentibus currum eorum Narsei conjuge, sororibus, liberis, et omni præda, qua Parthos spoliaverant.
2320 306 19
Terræmotu horribili apud Tyrum et Sidonem multa opera conciderunt, et populus innumerabilis oppressus est.
Decimo nono anno Diocletiani, mense Martio, in diebus Paschæ, ecclesiæ subversæ sunt.
Persecutio Christiana. Secundum Antiochenos an. 351.
271 2321 307 20
Secundo anno persecutionis Diocletianus Nicomediæ, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt
GALERIUS solus biennio Augustus imperium tenuit.
2322 308 1
Romæ XXIX episcopus EUSEBIUS constituitur mensibus 7, post quem XXX Ecclesiam tenet MILTIADES annis 6.
2323 309 2
Maximinus et Severus a Galerio Maximiano Cæsares facti.
Constantius decimo sexto imperii anno diem obiit in Britannia Eboraci, post quem filius ejus Constantinus ex concubina Helena procreatus, regnum invadit: quarto autem persecutionis anno, Constantinus regnare orsus.
Romanorum XXXIV, CONSTANTINUS regnavit annis 50, mensibus 10.
2324 310 1
Maxentius Herculii Maximiani filius a prætorianis militibus Romæ Augustus appellatur.
272 2325 311 2
Severus Cæsar a Galerio Maximiano contra Maxentium missus, Ravennæ secundo imperii sui anno interficitur.
Licinius a Galerio Carnuti imperator factus.
Herculius Maximianus a filia Fausta detectus, quod dolum Constantino viro suo pararet, Massiliæ fugiens occiditur.
2326 312 3
Quirinus episcopus Siscianus gloriose pro Christo interficitur: nam, manuali mola ad collum ligata, e ponte præcipitatus in flumen, diutissime supernatavit et cum spectantibus collocutus, ne sui terrerentur exemplo, vix orans ut mergeretur, obtinuit.
2327 313 4
Galerius Maximianus moritur vicesimo imperii sui anno, quod partim Cæsar, partim Augustus exercuit.
2328 314 5
SILVESTER XXXI Romanorum Ecclesiæ ordinatur episcopus annis 22.
273 2329 315 6
Maximinus, persecutione in Christianos facta, cum jam a Licinio puniendus esset, apud Tarsum moritur, anno imperii sui sexto.
2330 316 7
Alexandrinæ ecclesiæ XVIII ordinatur episcopus Achillas.
Maxentius juxta pontem Milvium a Constantino superatus occiditur anno imperii sui sexto.
Pax nostris a Constantino redditur.
Bellum Cibalense adversum Licinium.
Jerosolymarum XXXIX episcopus constituitur Macarius.
Diocletianus haud procul a Salonis in villa sua Spalato moritur, et solus omnium inter deos privatus refertur.
274 2333 319 10
Crispus et Constantinus, filii Constantini, et Licinius adolescens Licinii Augusti filius, Constantini ex sorore nepos, Cæsares appellantur: quorum Crispum Lactantius Latinis litteris erudivit, vir omnium suo tempore eloquentissimus; sed adeo in hac vita pauper, ut plerumque etiam necessariis indiguerit, nedum deliciis.
2334 320 11 Licinius Christianos de palatio suo pellit.
2335 321 12
Basileus Amasiæ Ponti episcopus sub Licinio martyrio coronatur. Alexandrinæ ecclesiæ XVIII ordinatur episcopus Alexander: a quo Arius presbyter de Ecclesia ejectus, multos suæ impietati sociat; ad quorum perfidiam coarguendam synodus 318 episcoporum, in Nicæa urbe Bithyniæ congregata, omnes hæreticorum machinas HOMOUSII oppositione dejecit. Et fuit synodus prima. Helena Constantini mater, divinis monita visionibus, beatissimum Crucis signum, in quo mundi salus pependit, apud Jerosolymam reperit.
276 2341 327 18
2342 328 19 Constantius filius Constantini Cæsar factus.
Licinius Thessalonicæ contra jus sacramenti, privatus occiditur.
Nazarius rhetor insignis habetur.
2343 329 20
Crispus filius Constantini, et Licinius junior Constantiæ Constantini sororis et Licinii superioris filius, crudelissime interficiuntur, anno imperii sui nono.
Vicennalia Constantini Nicomediæ acta, et sequenti anno Romæ edita.
Chronicon (329-381)