Migne Patrologia Latina Tomus 129
AnaBib.InSyViG2 129 Anastasius bibliothecarius-879 Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PRAEFATIO ANASTASII IN SEPTIMAM SYNODUM AD JOANNEM VIII PONTIFICEM MAXIMUM.
Domino coangelico Joanni pontifici summo et universali papae Anastasius exiguus.
Ex interpretata nuper decessori vestrae beatitudinis Adriano reverendae memoriae papae sancta octava et universali synodo, indecorum et inconveniens arbitratus sum septimam synodum, quae praesidente in vicariis suis beatae recordationis praedecessore vestro Adriano apud Nicaeam secundo conveniens sub Irene seu Constantino imperatoribus celebrata est, non habere Latinos. Nam nulla ratione octava dicitur vel teneri poterit, ubi septima non habetur: non quod ante nos minime fuerit interpretata, sed quod interpres pene per singula relicto utriusque linguae idiomate, adeo fuerit verbum e verbo secutus, ut quid in eadem editione intelligatur, aut vix aut nunquam possit adverti, in fastidiumque versa legentium, pene ab omnibus hac pro causa contemnatur. Unde a quibusdam nec ipsa lectione, ut non dicam transcriptione, digna penitus judicatur: quod ipse intuens, nec proprio infirmo corpori parcens, auxiliante Domino hanc nisus sum interpretari Latinis, indecens et incongruum censens vestram maxime omnium Ecclesiarum magistram, Romanam videlicet Ecclesiam, eadem synodo defraudari, cum videam posteriori, id est octava, magnificentissime decorari. Praesertim cum sacrae bibliothecae vestrae, cujus minister vestra dignatione consisto, ex hoc quod desuper mihi datum est, debitor sum ministrare: si tamen aemulatus Apostolum, ministerium meum studeam honorare. Sane notandum est, quaedam in hac synodo ex apostolorum et sextae universalis synodi canonibus et sententiis inveniri, quae penes nos interpretata nec habentur nec admittuntur. Et certe de apostolorum canonibus liquido novimus, quoniam his quidam facile [facilem] non praebuere consensum. Sed et praedecessor vester beatissimus papa Stephanus non ex his plusquam quinquaginta recipiendos synodice promulgavit; licet quaedam constituta pontificum ex ipsis canonibus assumpta esse videantur. Unde apostolatu vestro decernente non solum illos solos quinquaginta canones Ecclesia recipit, sed et omnes eorum, utpote Spiritus sancti tubarum, quin et omnium omnino probabilium Patrum, et sanctorum conciliorum regulas et institutiones admittit, illas duntaxat quae nec rectae fidei, nec probis moribus obviant, sed nec sedis Romanae decretis ad modicum quid resultant, qui potius adversarios, id est haereticos, potenter impugnant. Ergo regulas, quas Graeci a sexta synodo perhibent editas, ita in hac synodo principalis sedes admittit, ut nullatenus ex his illae recipiantur, quae prioribus canonibus vel decretis sanctorum sedis hujus pontificum, aut certe bonis moribus inveniuntur adversae: quamvis omnes hactenus ex toto maneant apud Latinos incognitae, quia nec interpretatae; sed nec in caeterarum patriarchalium sedium, licet Graeca utantur lingua, reperiantur archivis: nimirum quia nulla earum cum ederentur, aut promulgans, aut consentiens, aut saltem praesens inventa est, quanquam eosdem Patres illas Graeci promulgasse perhibeant, qui in sexta synodo sunt inventi: sed hoc nullis probare certis possunt indiciis. In eo sane, quo frequenter universalem oecumenicum in hac synodo Graeci patriarcham suum inconvenienter appellant, apostolatus vester adulationi veniam det, saepe praelatis suis non sine reprehensione placere studentium. Verum cum apud Constantinopolim positus frequenter Graecos super hoc vocabulo reprehenderem, et fastus vel arrogantiae redarguerem; asserebant, quod non ideo oecumenicum, quem multi universalem interpretati sunt, dicerent patriarcham, quod universi orbis teneat praesulatum; sed quod cuidam parti praesit orbis, quae a Christianis inhabitatur. Nam quod Graeci oecumenem vocant, a Latinis non solum orbis, a cujus universitate universalis appellatur, verum etiam habitatio, vel locus habitabilis nuncupatur. Sed et illud notandum, quoniam ubicunque in hujus synodi textu subsistentiam posui, personam intelligi volui. Quod enim Graece hypostasis dicitur, hoc nonnulli personam, nonnulli vero subsistentiam interpretati sunt. Porro subsistentiam multi personam, multi vero substantiam etiam intellexerunt. At illos ego secutus, qui subsistentiam non substantiam, sed personam intelligi voluerunt (magni quippe sunt), ubicunque Graece in hoc codice hypostasim reperi, in subsistentiam transtuli, hanc personam, sicut et alii quamplurimi, volens intelligi. Tanta igitur auctoritate sancta Ecclesia praedita non potest dissimulare: non potest quisque semet rationabiliter ab imaginum sacrarum adoratione avertere. Alioquin vestra debet pia doctrina doceri, censuraque apostolica corrigi. Praesertim cum nulli sit fas a suo capite discidendi [discedendi], nec quod vestram viderit tenere sedem, quae omnium est magistra, quoquomodo respuendi. Quae enim super venerabilium imaginum adoratione praesens synodus docet, haec et apostolica sedes vestra, sicut nonnulla conscripta innuunt, antiquitus tenuit, et universalis Ecclesia semper venerata est, et hactenus veneraretur: quibusdam duntaxat Gallorum exceptis, quibus utique nondum est harum utilitas revelata. Aiunt namque quod non sit quodlibet opus manuum hominum adorandum; quasi non sit codex Evangeliorum opus manuum hominum, quem quotidie osculantes adorant; venerabilior cane, quem non esse opus manuum hominum proculdubio non negabunt. Similiter et forma sanctae crucis, quam se adorare omnes ubique Christiani fatentur: in quo videlicet considerare libet, quia si quamlibet crucem auream vel argenteam aut ligneam adoramus, quae utique non eadem est ipsa crux, in qua salus nostra patrata est, sed figura et imago ejus; quare non adoremus figuram et imaginem ejus, qui eamdem salutem operatus est in medio terrae? Venerabilior namque est qui salutem operatus est, quam ea materia, in qua idem salutem operatus est. Ac per hoc magis adoratione digna imago Christi salutem operantis, quam imago crucis salutem tantummodo bajulantis. Quamobrem, beatissime papa, super montem excelsum ascende, sta in fortitudine, quasi tuba vocem exalta. Ecce enim Deo auctore, angelo tua, ut quondam Petri (Act. XII), percutiente latera surrexisti; lumbos accinxisti, lucernam accendisti, zelo Dei comederis. Superest tantum, ut fidem quam credis, doceas; viam quam tenes, cunctis ostendas: quatenus Deo auctore, te filio excussorum, prophetarum scilicet et apostolorum, ductore, per invia nos omnes Christi oves solertiae tuae per Petrum et in petra commissae, inoffensis gressibus incedamus, et ad amoena vitae perennis pascua Christo aperiente, qui claves regni in ipso et per ipsum tibi tradidit, feliciter ingredi mereamur. Apostolatum vestrum ad exaltationem Ecclesiae suae, ac communem nostrum salutem, per multos annos gratia superna custodiat, domine sanctissime papa.
TITULI designantes in brevi quae in hoc codice continentur.
Prima actio continet testimonia diversarum probabilium Scripturarum, quibus ostenditur haereticos ab haeresi ad orthodoxam fidem conversos posse suscipi. Similiter et eos, qui cum fuerint sintve orthodoxi, manus tamen impositionem ab haereticis habuerunt.
Secunda vero continet actio lectionem epistolarum Adriani papae Romani, et secundum tenorem earum cunctorum sacerdotum qui interfuerunt synodo, professionem et promulgationem.
Tertia autem actio continet receptionem antistitum ab haeresi conversorum, et synodica Tarasii patriarchae, et rescripta orientalium sacerdotum, nec non et subscriptiones episcoporum, Adriani papae ac Orientalium pontificum scripta approbantium, et ita se sapere profitentium.
Quarta dehinc actio circumfert testimonia sacrae Scripturae ac diversorum sanctorum Patrum pro imaginibus.
Quinta praeterea continet actio testimonia ostendentia, Iconomachos aequalia super imaginibus reprobis quibusque operari vel sapere haereticis.
Sexta vero designat actio haereticorum blasphemias, et harum validam destructionem.
Septima porro circumfert actio terminum sanctae synodi hujus, subscriptiones episcoporum, epistolam synodi imperatoribus missam. Item aliam ad clerum Constantinopolitanum; sermonem laudatorium, et canones ab eadem synodo promulgatos. Item epistolam Tarasii sanctissimi patriarchae ad Adrianum summum pontificem pro synodo. Item ejusdem ad eumdem de non ordinandis ecclesiasticis officiis per pecunias. Item ejusdem ad Joannem presbyterum, hegumenum et anachoretam, pro eadem re.
CONSTANTINI ET IRENES AUGG. DIVALIS SACRA Ad sanctissimum et beatissimum Adrianum papam senioris Romae directa.
Qui a Domino nostro Jesu Christo vero Deo nostro suscipiunt sive imperii dignitatem, sive principalis sacerdotii honorem, debent quae illi placita sunt, et cogitare et curare, et creditos sibi ab illo populos secundum ejus voluntatem regere et gubernare. Ergo debitum nobis et vobis, o sanctissimum caput, hoc est, ut irreprehensibiliter quae ejus sunt sapiamus, et in suis versemur, utpote ab ipso nos quidem imperium, vos vero principalis sacerdotii dignitatem suscipientes. Incipimus ergo hinc sermonem. Scit vestra paterna beatitudo quae pridem facta sunt in hac nostra regia civitate propter venerabiles imagines; qualiter qui ante nos regnaverunt, eas destruxerunt, et in dehonestatem atque injuriam posuerunt: (utinam illis non imputetur; melius enim fuerat non mittere manus suas in Ecclesiam:) et omnem populum qui hic est, imo orientalem eodem modo seduxerunt, et in propriam voluntatem retraxerunt; usquequo Deus suscitavit nos regnare in his, qui in veritate quaerimus gloriam ejus, et tenere quae tradita sunt ab apostolis suis et omnibus suis doctoribus. Unde nunc constanter cum mundo corde et vero cultu, quae ad Deum pertinent, una cum omnibus subditis nostris et his sacerdotibus doctissimis, locuti sumus, et cum consilio decrevimus, ut fieret universale concilium. Et rogamus vestram paternam beatitudinem; imo vero Dominus Deus rogat, qui vult omnes salvos fieri et in agnitionem veritatis venire (I Rom. II); ut det se ipsam, et nullam tarditatem faciat, et ascendat huc in stabilitatem et firmitatem antiquae traditionis super venerabilibus imaginibus: debitum enim illi est hoc facere; agnoscit vero quia scriptum est: Consolamini, consolamini populum meum sacerdotes, dicit Dominus (Isa. XL). Et: Labia sacerdotum custodiunt scientiam, et de ore ejus egredictur lex, quoniam angelus Domini exercituum est (Malach. II). Et iterum divinus et veritatis praedicator Apostolus, qui ab Jerusalem et circuitu usque Illyricum praedicavit Evangelium, sic mandavit: Pascite gregem Domini cum disciplina, quem acquisivit proprio sanguine (Rom. XV). Et tanquam verus primus sacerdos, et is qui in loco et sede sancti et superlaudabilis apostoli Petri praesidet, sicut dictum est, ascendat, et simul cum omnibus sacerdotibus, qui hic sunt, inveniatur, et voluntas Domini fiat: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, sicut evangelice didicimus, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). Certificetur enim et confirmetur a magno Deo et rege, omniumque Domino nostro Jesu Christo, et a nobis servis ejus, quod ascendentem vestram paternam et sacram beatitudinem huc cum omni honore et gloria habemus et suscipere, et quae opportuna sunt impartiri. Et iterum expleto capitulo, quod beneplacito Dei Christi speramus fieri, cum honore et magnitudine praeire illam habemus ad remeandum ad propria. Si enim non potuerit ascendere huc (quod putamus non fieri: scimus enim eum studiosum esse circa divina) eligat viros honorabiles, habentes scientiam, et dirigat una cum syllabis, ut inveniantur ex persona sacrae et paternae vestrae beatitudinis hic. Verumtamen convenientibus ipsis cum omnibus sacerdotibus qui hic sunt, synodice confirmetur antiqua traditio sanctorum Patrum nostrorum, et confundatur omne zizanium male plantatum, et Domini nostri Salvatoris Jesu Christi verbum impleatur, quoniam portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Et ex hoc non sit schisma et separatio in una sancta catholica et apostolica Ecclesia, cujus est caput ipse Christus verus Deus noster. Constantinum praeterea sanctissimum episcopum Leontinum [Leontinae] Christo amabilis Siciliae nostrae insulae, quem etiam noscit paterna vestra beatitudo, adduximus ad nos, et facie ad faciem loquentes direximus cum praesenti nostra venerabili jussione ad vos. Qui cum venerit ad vos, continuo absolve eum, ut remeet ad nos, scribens nobis per ipsum adventum tuum, quibus diebus habet moveri illinc et proficisci ad nos: porro sanctissimum episcopum Neapolitanum omnino tenere habet, ut cum ipso ascendat huc. Etenim iter vestrum per Neapolim et Siciliam habet fieri; et super hoc stratego Siciliae jussimus, ut omnis requiei et honoris vestri curam habeat, quo veniat vestra paterna beatitudo ad nos. (Legimus.) Data IV Kalendas Septembris, indictione 7, a regia urbe.
APOLOGETICUS Ad populum a TARASIO a secretis compendiose dictus die qua intimaverunt imperantes Irene et Constantinus populis, ut fieret patriarcha: qui et promotus est indictione octava, anno a creatione mundi 6293.
Immaculatae fidei nostrae, id est Christianorum custodes, et eorum quae in gloriam Dei fiunt aemulatores, fideles imperatores nostri, tanquam omnium in beneplacitum ejus, et in commodum nostrum, Christianorum videlicet curam facientes, et maxime nunc ecclesiastica negotia diligenter et sollicite considerantes, quo summus sacerdos in hac regia urbe sua constitueretur, in suae pietatis animum me assumpserunt, et, ut manifestum mihi redderetur quod consiliati sunt, praeceperunt. Cum ego hoc me indignum esse pronuntiarem, et nullam condescensionem facerem (utpote qui jugum hujus sarcinae portare et sufferre non possem), jusserunt me adduci ante faciem vestram, pro eo quod et hujus consilii participes effecti sitis. Et nunc, viri Dominum timentes, et eum semper in cordibus vestris habentes, vos aio, qui Christi vocatione, veri videlicet Dei nostri, nominamini Christiani; audite brevis sermonis ab exiguitate ac humilitate nostra rationem. Ego quidem quidquid piissimis imperatoribus nostris et per omnia orthodoxis responderim, etiam in conspectu vestro rationis meae apologia respondeo. Timore deprimor ad consentiendum huic electioni, et revereor a facie Dei currere taliter et quomodolibet incircumspecte, ut non terribili damnationi succumbam. Si enim Paulus divinus apostolus, qui Dei voces audivit, coelumque habuit correptorem [ Gr. scholam; al., correptionem], et paradisi inspector effectus est, audivitque arcana verba, et portavit nomen Dei in conspectu nationum et regum, Corinthiis scribens dicebat: Ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX); quomodo ego qui in mundo conversatus, et cum laicis connumeratus, imperatoriis ministrationibus militavi, sic absque dijudicatione atque circumspectione possum insilire ad sacerdotii magnitudinem? Horrendum conamen ad exiguitatem meam, et temerarium studium; causa vero timoris, et meae refutationis, haec est: Aspicio enim et video Ecclesiam, quae super petram Christum Deum nostrum fundata est, scissam nunc et divisam, et nos alias atque aliter loquentes, et aliter eos Christianos qui in Oriente unius nobiscum sunt fidei; sed et his concordantes Occidentales, et nos ab omnibus illis alienatos, et a se per singulos dies anathematizatos habere. Dira poena est anathema, procul a Deo emittit, et e regno coelorum persequitur, et ducit in tenebras exteriores. Nescit Ecclesiae lex vel terminus sectam sive contentionem; sed sicut novit confiteri unum baptisma, unam fidem, ita et concordiam unam in omni ecclesiastico negotio. Nihil enim est in conspectu Dei tam acceptum atque placabile, quam ut unum simus, et una efficiamur Ecclesia catholica, quemadmodum in sincerae nostrae fidei symbolo confitemur. Et petimus nos, fratres, ut reor et vos, quoniam scio vos timorem Dei habere, a piissimis et orthodoxis imperatoribus nostris synodum universalem colligi: ut efficiamur nos, qui unius Dei sumus, unum; et qui Trinitatis cultores existimus, uniti et unanimes et collegae; et qui capitis nostri Christi sumus, efficiamur corpus unum, compactum atque connexum: et qui sancti Spiritus sumus, efficiamur non contra invicem, sed pro invicem: et qui veritatis existimus, efficiamur idipsum sapientes atque dicentes, et non sit in nobis certamen sive dissensio: ut pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, muniat omnes nos: et si quidem jusserint orthodoxiae propugnatores, imperatores videlicet nostri, postulationi meae justae annuere, consentio et ego, et jussionem eorum implebo: sin autem, impossibile mihi est hoc facere, ne subjiciar anathemati, et inveniar condemnatus in die Domini nostri et justi judicis; ubi neque imperator [imperatores], neque sacerdos [sacerdotes], neque princeps [principes], neque hominum multitudo poterit eripere me; et quidquid placuerit vobis, fratres, date apologiae meae, imo vero petitioni meae responsum. Et libenter audierunt omnes quae dicta sunt, consensum praebentes, ut fieret synodus. Quidam autem perpauci ex insipientibus differebant. At vero qui a secretis, rursum ad populum disputans respondebat, quia dominus Leo imperator subvertit imagines; et quando synodus facta est, subversas illas invenit: et quod propter imperatoriam manum subversae sunt, iterum quaestionem habet idem capitulum; quoniam antiquam consuetudinem in Ecclesia traditam praesumpserunt, sicut eis libitum fuit, exterminare, sed veritas Dei non est alligata. Promotus autem scripsit synodicas litteras patriarchis, Romae, Alexandriae, Antiochiae, et sanctae civitatis, quas invenies 2 et 3 actione cum rescriptis eorum.
CONSCRIPTIO BREVIS
Indicans quae facta sunt ante synodum.
Venientibus itaque a Roma quidem Petro et Petro Deo amicissimis presbyteris, et deferentibus praelatas litteras: ab Oriente vero, Joanne et Thoma reverendissimis presbyteris et monachis atque syncellis patriarcharum ibidem existentium, et ipsis pari modo deferentibus praenotatas litteras, praeceperunt instauratores [moderatores] imperii convenire episcopos. Qui cum pervenissent in conservatam a Deo et regiam urbem, apud Thraciam moras faciebant potentissimi principes. Plures autem ex ipsis [episcopis] in haeresi Christianos accusantium volutati conturbabant una cum quibusdam non pauco numero laicis, non admittendum ad efficiendam synodum, sed consentiendum depositioni et injuriae venerabilium imaginum; et factiones non paucas, et susurrationes contra patriarcham commovebant, ita ut conventicula facerent. Haec ergo consiliantibus illis, aures non latuit patriarchae, sed adhuc conciliabula sua facientibus, direxit eis, quia Constantinopolis episcopum habet, et praeter notitiam ejus non est vobis licentia conventicula faciendi. Nam secundum canones depositioni subjicimini. Quo audito episcopi retraxerunt se timore quodam obsessi. Intrantibus itaque imperatoribus, et populi ordinibus, scholariis videlicet, excubitoribus, et caeteris militiis quae militabant in regia urbe, definitur fieri synodus in venerabili templo sanctorum et laudabilium apostolorum. Igitur pridie quam status dies advenisset, per meridiem commoti sunt milites furore ferventes, insaniamque spirantes; et venientes ad luterem sanctae catholicae Ecclesiae, aliud atque aliud clamabant. Sed vox omnium in unum terminabatur, quia videlicet non esset permissum fieri synodum. Porro patriarcha relata causa imperatoribus, nequaquam prohibitus est, quominus fieret episcoporum conventus in praedicto venerabili templo [ Gr. add., sed postridie facta est congregatio episcoporum in ipso]; factisque quibusdam allocutionibus tam a sanctissimo patriarcha, quam a Deo amabilibus antistitibus, et lectis quibusdam synodicis conscriptis, quae perhibent non oportere aliquando synodum universalem fieri praeter consensum caeterorum sanctissimorum patriarcharum: cumque legerentur haec, facta est turba militum, et ante januas venerandi templi simultatem et clamorem faciebant, qui ex submissione quorumdam episcoporum, qui in synodo male sentiebant, ad hoc moti, reperti sunt esse. Quibus peractis, imperium per cubicularium omni synodo jussit dicere: Interim abscedite, ut populi inordinatum impetum evadamus; et posthac voluntas Domini fiet: taliter quod antistitibus e templo egredientibus, quidam eorum veritati resistentes cum turba concinnaverunt, et impie declamationem faciebant pseudosyllogi ( Sed catholicus scriptor haereticorum conciliabulum, quod ante hanc synodum factum est, quodque septimam synodum appellabant, pseudosyllogum, falsum collegium nuncupat ), ut septimam hanc synodum collaudantes atque nominantes. Cum ergo taliter malignum concilium clamorem emisisset, et hora esset quasi sexta, domum jam esurientes abibant, et ita commotio seditionis sopita est. Tunc imperatores jusserunt milites exire, quasi sub praetextu quidem hostilis aciei, dantes famam, quod gens Agarenorum hostiliter fuisset egressa. In veritate autem eos foras pellebant de regia civitate. Ergo cum fecissent isti viam usque ad Malagenam, per jussionem eorum omnes expellebant pariter et aspernabantur, ne horum cura fieret [et dimittebant, quod eorum opera non indigerent], jubentes singulos abire in patriam suam. Quibus ita peractis, mansit Ecclesia anno uno quieta, tantummodo patriarcha verbum veritatis omnibus praedicante. Et mox anno transacto, denuo praecipiebant piissimi imperatores, ut fieret synodus in Nicaenorum metropoli: et praeceptum deveniebat in finem, episcopis quasi congregatis [episcopis s. cong.] in unum, similiter et patriarcha cum vicariis Orientis et Occidentis ad eamdem pervenit urbem: et facta est synodus beneplacito Dei secundum actiones quae proferuntur.
MONUMENTA SYNODI APUD NICAEAM SECUNDO CELEBRATE. ACTIO PRIMA.
In nomine Domini et dominatoris Jesu Christi veri Dei nostri, imperio piissimorum et amicorum Christi dominorum nostrorum Constantini et Irenes matris ejus, octavo anno consulatus eorum, octavo Kalendas Octobrias, indictione 11.
Conveniente sancta et universali synodo, quae per divinam gratiam et piam sanctionem eorumdem Deo confirmatorum imperatorum congregata est in Nicaeensium clara metropoli Bithiniensium provinciae: id est, Petro reverendissimo archipresbytero sanctissimae Romae Ecclesiae scilicet apostoli Petri, et Petro reverendissimo presbytero, monacho et abbate venerabilis monasterii sancti Sabbae Romae siti, retinentibus locum apostolicae sedis almi et sanctissimi archiepiscopi senioris Romae Adriani: Tarasio almo et sanctissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae, Joanne ac Thoma reverendissimis presbyteris, monachis et vicariis apostolicarum sedium Orientalis dioeceseos, Agapito [Agapio: atque ita mss. codices ] episcopo Caesareae Cappadociae, Joanne episcopo Ephesi, Constantino episcopo Constantiae Cypriorum insulae, Nicolao episcopo Cyzici, Euthymio episcopo Sardis, Petro episcopo Nicomediae, Stauracio episcopo Chalcedonis, Elia episcopo Cretae, Epiphanio diacono Ecclesiae Catanensis et locum obtinente Thomae archiepiscopi Sardiniae; Joanne monacho et locum obtinente Nicephori episcopi Dyrrachii, Damete episcopo Amasiae, Nicolao monacho et abbate monasterii quod cognominatur Apri, et vicario metropoleos Tyanensium; Constantino episcopo Gangrensium, Niceta episcopo Claudiopoleos, Theophylacto diacono et vicario Stauropolitanorum metropoleos, Eustathio episcopo Laodiceae, Michaele episcopo Synadensi, Constantino episcopo Pergae, Anastasio episcopo Nicopoleos veteris Epiri, Christophoro episcopo Phasidii, Theodoro episcopo Seleuciae, Basilio episcopo Sylaei, Nicolao monacho et vicario metropoleos Mocissi, Manuel episcopo Hadrianopoleos Thraciae, Constantino episcopo Regii, Cyrillo monacho et locum retinente Nicetae episcopi Gotthiae, Theodoro episcopo Catanae, Joanne episcopo Tauromeniae, Gaudioso episcopo Messanae, Theodoro episcopo Panormi, Stephano episcopo Bibonensium, Constantino episcopo Leontinae, Theodoro episcopo Taurianae, Christophoro episcopo sanctae Cyriacae, Theotimo [Theodoro] episcopo Crotonensium, Basilio episcopo Nessiorum, Constantino episcopo Cannae [Carinae], Joanne episcopo Iereopoleos [Trocaleos], Theophane episcopo Lilybaei, Theodoro episcopo Tropaeorum, Sergio episcopo Nicoterensium, Galatone presbytero et locum retinente Stephani [Christophori] episcopi Syracusani, Theodoro episcopo Bizyae, Mauriano episcopo Pompeiopoleos, Gregorio presbytero et vicario Smyrnae. . . episcopo Leontopoleos, Sisinnio episcopo Parii, Eustratio episcopo Apamiae [ al., Amasiae], Petro episcopo Germiorum, Joanne episcopo Arcadiopoleos, Epiphanio episcopo Mileti, Gregorio presbytero et vicario episcopatus Nicopoleos, Niceta episcopo Protonesilorum [Proeconnesi: Proconnesi], Eustratio episcopo Methymnae, Leone episcopo Cii, Joanne episcopo Apri, Theophylacto episcopo Cypsallorum, Stephano [Theophane] episcopo Sugdaorum, Leone episcopo Mesembriae, Joanne episcopo Nyssae, Gregorio [Georgio] episcopo imperialium Thermarum, Gregorio [Georgio] episcopo Camulianensium, Sotherico episcopo Ciscisensium, Constantino episcopo Mastaurensium, Georgio episcopo Briulensium, Theodosio [Theodoro] episcopo Nyssae, Theophylacto episcopo Trallae, Basilio episcopo Magnesiae Anelii, Ignatio episcopo Prunae [Prinae], Sabba episcopo Aneorum, Basilio episcopo Magnesiae Maeandri, Gregorio episcopo Palaeaspoleos, Theophane episcopo Caloae, Leone [Leontio] episcopo Algizorum, Nicodemo episcopo Evazensium, Lycasto episcopo Baretensium, Theophylacto episcopo Hypaepensi, Eustathio episcopo Erythrensium, Theophane [Theophylacto] episcopo Lebedi, Stratonico episcopo Cymae, Theophylo episcopo Cunnensium [Tymnorum: Tyranensium], Cosma episcopo Myrrhinae, Olbiano episcopo Elaeae, Pardo episcopo Pitanae, Basilio episcopo Pergami, Basilio episcopo Adramytii, Marino episcopo Atandri, Joanne episcopo Assi, Leone episcopo Phociae, Nicephoro diacono et vicario Gargarensium, Constantino diacono et vicario Agahae, Theognide vicario Sion, Theophylacto vicario Tei, Joanne episcopo Rhaedesti, Joanne episcopo Pravidos [Panii: Panidos] Melchisedech episcopo Calliopoleos [Callipoleos], Leone episcopo Madyti, Sisinnio episcopo Zuruli, Theophylacto episcopo Chariopoleos, Thoma episcopo Daonii, Gregorio episcopo Theodoropoleos, Sisinnio episcopo Chalcedonis [Chalcidis] Thraciae, Joanne episcopo Bryseos, Benjamin episcopo Lizici, Constantino episcopo Juliopoleos, Petro episcopo Asponae, Synesio episcopo Cinnae, Theophilo episcopo Anastasiopoleos, Leone episcopo Minzi, Anthimo episcopo Berinopoleos, Spyridone episcopo Cyprensium [Cythrorum], Eustathio episcopo Solensium, Theodoro [episcopo] Citii, Georgio episcopo Trimithuntensium, Alexandro episcopo Amathuntos, Michaele episcopo Meletiopoleos, Theodoro episcopo Germae, Basilio episcopo Adranuthyrensium, Leone episcopo Poemanini [Pomanini], Symeone episcopo Ocae, Strategio episcopo Dardanensium, Joanne episcopo Lampsaci, Theodoto episcopo Palaeorum, Niceta episcopo Hilei, Leone episcopo Troadensium, Theodoro episcopo Abydi, Anastasio episcopo Tripoleos, Leone episcopo Traculorum, Stephano episcopo Salensium, Joanne episcopo Tabalensium, Stephano episcopo Silandi, Joanne episcopo Setensium, Theophane episcopo Myoniae [Meoniae], Lycasto episcopo Philadelphiae, Michaele episcopo Trallae, Georgio [Gregorio] episcopo Gordorum, Joanne episcopo Daldae, Eustathio episcopo Orcanae, Theopisto episcopo Hermocapeliae, David episcopo Helenopoleos, Cyrione episcopo Loti [Lophi], Theophylacto episcopo Apolloniadis, Constantino episcopo Caesareae Bithyniae, Georgio episcopo Basinopoleos, Leone episcopo Aristae, Nicephoro episcopo Hadrani, Basilio presbytero et vicario Dascylii, Niceta episcopo Melae, Neophyto episcopo Gordoservorum, Leontio episcopo Linoae [Liboae], Leone episcopo Aspendonensium, Joanne episcopo Hetenensium, Leone episcopo Amisi [Aminsi], Constantino episcopo Zelensium, Mariano vicario Zalichi, Gregorio episcopo Sinopae, Georgio episcopo Nicopoleos [superioris], Constantino episcopo Asimensium [Sasimorum], Gregorio [Georgio] episcopo Amastrae, Heraclio episcopo Junopoleos, Theophane episcopo Sorensium, Niceta episcopo Dadybrensium, Theophilo episcopo Prusiadis, Constantino episcopo Cratiae, Niceta episcopo Hadrianopoleos, Joanne episcopo Heracleae Ponti, Theodoro episcopo Comanensium, Niceta episcopo Brizaei [Bryzei], Nicephoro episcopo Clanensium, Leone episcopo Trocnadensium, Leone episcopo Corydalensium, Anastasio episcopo Patarensium, Georgio episcopo Nissae, Stephano episcopo Araxorum, Theodoro episcopo Pinnarorum, Nicodemo episcopo Sidymensium, Georgio episcopo Huniandi, Constantino episcopo Candibensium, Stauracio episcopo Zenonopoleos, Leone [Leontio] episcopo Limyrensium, Stephano episcopo Caunensium, Constantino episcopo Thensium [Tlensium], Constantino episcopo Combensium, Petro diacono et vicario Oricandensium, Joanne diacono et vicario Phaselidis, Theophylacto diacono et vicario Cariae, Gregorio episcopo Cibyrae, Basilio episcopo Tabensium, Dorotheo episcopo Neapoleos, Constantino episcopo Alabandensium, Gregorio episcopo Heracliae, David episcopo Jassi, Gregorio episcopo Mylassensium, Sergio episcopo Beligiensium [Begyliensium], Joanne episcopo Mindi, Stauracio episcopo Stadiae, Gregorio episcopo Stratoniciae, Anthimo episcopo Hylarimensium, Theophylacto vicario Amyzonis, Niceta vicario Halicarnassi, Mauriano vicario Ceramensium, Theodosio episcopo Chonensium, Michaele episcopo Chaeretopensium, Pantaleone episcopo Velentiae, Georgio episcopo Peltensium, Christophoro episcopo Atanasi, Leone episcopo Eumeniae, Paulo episcopo Acmoniae, Gregorio episcopo Timenutherensium, Leone episcopo Traianopoleos [Tranopoleos], Leone episcopo Aleus, Nicephoro episcopo Lundensium, Georgio episcopo Appiae, Constantino episcopo Eucarpiae, Michaele episcopo Hierapoleos, Niceta episcopo Nacoliae, Christophoro episcopo Promissi [Probyssi], Nicolao episcopo Phytiae, Theophylacto episcopo Cinnabori, Niceta episcopo Augustopoleos, Constantino episcopo Cottyaii [Cotyaei], Georgio episcopo Mediaei, Theophylacto oeconomo et vicario Hypsi, Stephano electo Hotrensium, Joanne electo Hectorii, Constantino episcopo Ambladensium [Amaladensium], Epiphanio episcopo Pertensium. Sisinnio episcopo Philomelii, Michaele episcopo Pappensium, Theodosio episcopo Sagallai [Sagallassi], Sisinnio episcopo Apamiae Ciboti, Constantino episcopo Conanae, Nicephoro episcopo Adadensium, Petro episcopo Tyasi, Leone episcopo Barae, Petro episcopo Seleuciae Pisidiae, Leone [Leontio] vicedomino et vicario Sozopoleos, Mariano episcopo Magydensium, Paulo episcopo Attaliae, Nicephoro episcopo Floggensium, Leone [Leontio] episcopo Andidensium, Leone episcopo Sibyllensium, Manzone episcopo Pracanensium, Theodoro episcopo Germanicopoleos, Eustachio episcopo Cylindereos, Sisinnio episcopo Sycae, Zacharia episcopo Cardabudensium, Sisinnio episcopo Musbadensium, Eustathio episcopo Lamensium, Theophylacto episcopo Zenupoleos, Constantino episcopo Dalisandi, Anastasio episcopo Lauzendensium, Macario episcopo Arcandorum.
Sedentibusque ante sacratissimum ambonem templi sanctissimae magnae ecclesiae quae cognominatur Sophia, praesentibus et audientibus gloriosissimis et magnificentissimis principibus, id est Petrona laudatissimo exconsule, patricio et comite Deo conservandi imperialis officii [ Gr. obsequii], et Joanne imperiali ostiario et logotheta imperialis [militaris] logothesii, et reverendissimis archimandritis, hegumenis et monachis, propositis sanctis et intemeratis Dei Evangeliis.
Reverendissimi episcopi Siciliae insulae dixerunt: Dignum ducimus, et per omnia huic sanctae et universali synodo conveniens esse perspicimus, ut ad exquirendorum inchoationem capitulorum sanctissimus et summus ac eximius pastor et praesul regiae Constantinopoleos novae Romae prooemium faciat, et ostium verbo aperiat, et quae congrua sunt, vociferando pronuntiet. Sancta synodus dixit: Fiat secundum postulationem sanctissimorum episcoporum.
Tarasius sanctissimus et beatissimus patriarcha Constantinopoleos dixit: Opportunum est nunc dicere propheticam illam vocem, quam saepe audivimus per Evangelium praedicari: Erunt prava in directa, et aspera in vias planas (Luc. III, Isa. XL). Quando enim Deus facit aliquid, omnis in his quae aguntur facilitas sequitur, quoniam voluntati ejus resistit nullus. Nam etsi ex antiqui hostis immissione, qui vult concitare super [semper et conturbare] sanctam Ecclesiam catholicam, praeterito anno Kalendis Augusti in Deo conservata regia urbe praesidentibus nobis in venerabili templo tubarum spiritus, sanctorum videlicet et laudabilissimorum apostolorum, commota est multorum turba virorum furore ac amaritudine plena, ut in nos manus injiceret; ex qua manu divina erepti sumus, habentes in auxilium quosdam episcopos, qui facile numerari possunt, quorum nomina voluntarie praeterimus, quoniam omnibus nota sunt: et ad modicum visi sunt prohibuisse loqui, et confirmare pium veritatis sermonem. Sed mitissimi imperatores nostri divinitus acti, cum essent orthodoxiae propugnatores, et sinistrae opinionis obluctatores, non dederunt somnum oculis suis, et palpebris suis dormitationem, donec tabernaculum Dei, id est, Ecclesiam ejus in unum restituerent, et pacificum hanc habitaculum redderent. Quapropter consilio et voluntate Dei rursus in idipsum congregaverunt nos. Verum pro his bonas recipient vicissitudines a Christo omnium nostrum imperatore, qui ad has multipliciter remetiendum potentissimus est. Nos ergo, sacrati viri, adjutorem illum invocantes, et in pectore nostro timorem ejus habentes, futurumque judicium in mente recipientes, accingamur lumbos mentis nostrae in veritate, et vigilantes in omnibus secundum Apostolum, aequilibraminis judicium judicemus; et omnem vocum novitatem, ambitum atque superfluitatem tanquam puro tritico superseminata zizania, sine omni dilatione radicitus evellamus, ut pote veritati obviantia, et Ecclesiae repugnantia. Quae enim in ea tradita sunt, non sunt est et non, sed est (II Cor. I): existunt in veritate, et permanent incorrupta et immutilata in sempiterna saecula. Sine mendacio quippe est qui repromisit dicens: Portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI); et si certificati fuerimus [sumus] quod placabile sit in conspectu Dei, conveniant qui praeterito anno restitere veritati. Si quis est in illis sermo vel contradictionis vel etiam ratiocinationis, dicant. Ita namque omnis examinatio manifesta fiet.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Si videtur huic sanctae et universali synodo, secundum quae dicta sunt a sanctissimo et beatissimo patriarcha Tarasio, ingrediantur sanctissimi episcopi qui in hac criminati sunt parte, in conspectu hujus sanctae et universalis synodi.
Sancta synodus dixit: Ingrediantur. Et ingressi sunt episcopi qui praedicti sunt. Cumque ingressi fuissent, gloriosissimi principes dixerunt: Domini nostri benigni honorabilem et adorandam sacram jusserunt mittere ad omnem sacratum synodum vestram. Et audite.
Sancta synodus dixit: Confirmet Deus imperium bonorum dominorum nostrorum! Et delatam in manibus gloriosissimus a secretis Leontius eamdem piam sacram legit.
Sacra. Constantinus et Irene fideles imperatores Romanorum, sanctissimis episcopis, qui in voluntate et gratia Dei, et jussione pii imperii nostri convenerunt in Nicaena synodo.
Sapientia, quae vere Dei et Patris est per naturam, Dominus videlicet Jesus Christus verus Deus noster per divinam suam et magnam carnis dispensationem removens nos ab errore idolorum, nostram assumpsit, et cooperatione connaturalis sui Spiritus renovavit naturam: et primus pontifex factus, hac vos appellatione dignos effecit, o sacri viri. Ipse igitur pastor bonus, qui ovem quae erraverat super humeros portavit, hominem qui deciderat, proprio gregi, angelicis videlicet et administratoriis virtutibus suis consocians, reconciliavit nos in semetipso; medioque maceriae sublato pariete, solvit inimicitiam in carne sua, pacificam nobis conversationem condonans. Propter quod evangelice omnibus praedicans edicebat: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V). Ergo intra hanc beatitudinem, quae nobis nobilitatem adoptionis filiorum donavit, inveniri pium imperium nostrum volens, ad pacem et concordiam omnem Romanam rempublicam nostram dirigere festinat. Praecipue autem sanctarum Dei Ecclesiarum boni ordinis sollicitudinem sumere cupit, atque sacerdotum mercari semper unitatem procurat, Orientis, Septentrionis, Occidentis et Meridiei: et praesules adsunt, Deo volente, per vicarios suos una cum reciprocis rescriptis ad synodicas litteras quae missae sunt a sanctissimo patriarcha. Ista enim antiquitus lex synodica catholicae Ecclesiae, quae a finibus usque ad fines suscepit Evangelium. Igitur beneplacito et nutu ejus congregavimus vos sanctos sacerdotes ipsius, qui disponitis testamentum ejus super incruenta sacrificia, ut diffinitionibus synodorum quae recte dogmatizaverunt, judicium vestrum simile fiat, et cunctis splendor spiritus illucescat: Nemo enim accendens lucernam, ponit eam sub modio, secundum Domini vocem, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V). Sic enim et legislationes, quae olim a patribus nostris pie traditae sunt nobis, sequemini, et sanctae Dei Ecclesiae in pacifico ordine permanebunt. Adeo quippe confligimus pro veritate, et ad pietatem contendimus, et ecclesiastico ordini consulimus, antiquam legislationem confirmare volentes, ut et militaribus consiliis detenti, et reipublicae curis vacantes, primum opus habeamus paciferam observantiam Ecclesiae catholicae, et in secundo hoc ponentes, ad sacratissimam vestram non fatigemur synodum congregandam; dantes unicuique licentiam, ut sine omni subtractione loquatur quae sibi visa fuerint, ut distincta [districta] examinatio fiat, et magis fiducialiter veritas agatur, quatenus et Ecclesiarum dissensio funditus abigatur, et pacis compago nobis omnibus coaptetur. Et quoniam Paulus sanctissimus patriarcha cum secundum divinam voluntatem a praesentibus vinculis absolvendus, et hanc peregrinationem dimissurus, atque ad habitationem, imo vero ad ipsum Dominum Christum profecturus esset, episcopatum refutavit, vitam eligens monachorum: nobis autem interrogantibus eum, quamobrem hoc fecerit, respondit: Quia si morte praeoccupatus fuero in episcopatu Deo conservandae regiae urbis, anathema habebo a tota catholica Ecclesia, quod ducit in tenebras exteriores, quae praeparatae sunt diabolo et angelis ejus: eo quod synodum quamdam dicant hic effectam, quae subvertat imaginales picturas, quas Ecclesia catholica tenet, amplectitur, et ad commemorationem principalium suscipit. Hoc animam meam conturbat, hoc me in commonitionem adducit, quomodo effugiam judicium Dei, pro eo quod cum hujusmodi viris conversatus fuerim et computatus. Haec vero etiam quibusdam gloriosissimorum principum nostrorum locutus est, et sic vita excessit. Hanc ergo terribilem sententiam considerante pio imperio nostro, quanquam et ante hoc ex multis audiverimus hujuscemodi jurgium, consilium nobiscum consiliati sumus, quidnam deberet fieri.
Et deliberavimus in consilio nostro, quod cum ordinatus foret patriarcha, quae dicta fuerant, mox perciperent finem. Accersentes ergo viros ecclesiasticorum negotiorum expertos, et Christum Deum nostrum invocantes, et consilium cum eis facientes, quisnam dignus esset provehi ad sacerdotii cathedram hujus Deo conservandae regiae civitatis, et unius consilii animique omnibus factis, in Tarasium qui nunc in pontificali praesidet dignitate, dabatur decretum. Hunc itaque advocantes, ea quae dicta sunt et decreta super eo, pronuntiavimus: qui nequaquam annuere voluit, neque consensum his quae decreta fuerant, effici postulabat. Cumque nos eum, quamobrem obedire minime pateretur, percontati fuissemus: primo quidem respondit excusans se et super se jugum sacerdotii dicens. Nos autem intelligentes, quod excusationem quamdam faceret proponens non obediendum, nequaquam ab eo, sed permansimus persuadere illi conantes, quod susciperet summi sacerdotii dignitatem. Ipse itaque videns instantiam nostram, causam renuntiationis annuntiabat. Quoniam video, inquit, et conspicio Ecclesiam, quae super petram, Christum scilicet Deum nostrum, fundata est, scissam nunc et diruptam, et nos aliud loquentes, et eos qui ex Oriente unius nobiscum fidei sunt, Christianos videlicet, aliter, et concordantes his qui ex Occidente consistunt, nosque alienatos ab illis universis, et per singulos dies ab omnibus anathematizatos, agnosco: et quia synodum universalem posco fieri, dum vicarii tam a papa Romano, quam ab Orientis principibus sacerdotum inveniuntur. Haec nos innotescentes in praesentia sacerdotum et gloriosissimorum principum nostrorum, et totius Christo amabilis populi nostri, qui tunc hic aderant, virum eduximus, et in praesentia eorum quidquid nobis responderat, et ipsis affatus est: at vero universi illi haec audientes libenter acceperunt, postulantes pacificum et pium imperium nostrum, ut fieret universalis synodus. Ergo huic petitioni annuimus, Deo vos, ut veritatem dicamus, congregare volente, et nos ad id dirigente. Igitur quoniam a toto terrarum orbe collegit vos Deus, consilium suum statuere volens; ecce propositis sanctis Evangeliis, et intelligibiliter clamantibus, Juste judicate (Joan. VII): state stabiles pietatis propugnatores, et omnem novitatem vocum, et noviter apparentem seditionem recidere procurate, quemadmodum et Petrus primus princeps [principum] collegii apostolici, qui servilis deceptionis amentia percussa, Judaicae auditionis sensum gladio abstulit (Joan. XVIII). Extendite securim spiritus, et omnem arborem germinantem fructum contentionis et dissensionis ac introductae novitatis, aut magisterialibus vocibus transplantate, aut canonicis increpationibus concidite, et in ignem futurae gehennae transmittite: ut integrum Ecclesiae corpus compactum et conveniens atque paterna traditione corroboratum pax spiritus custodiat, et totius Romanae reipublicae nostrae constitutio simul tranquilla cum fidei tranquillitate consistat. Litteras autem suscepimus missas ab Adriano sanctissimo papa senioris Romae per vicarios ipsius, Petrum scilicet primum presbyterum, et Petrum Deo amabilem presbyterum et hegumenum, qui et vobiscum sedere videntur: et jubemus secundum jus synodicum in audientiam omnium recitari. Et cum debito silentio his auditis una cum apicibus in duobus quaternionibus a summis sacerdotibus, et sacerdotibus Orientalis dioeceseos destinatis, per Joannem reverendissimum monachum et dudum syncellum patriarchalis Antiochiae sedis, et Thomam presbyterum et hegumenum; qui et ipsi ecce vobiscum adsunt: per ipsos [ipsas] cognoscetis, qualis sit Ecclesiae catholicae sensus.
Sancta synodus dixit: Conservet Deus imperium ipsorum! Longos faciat Deus annos eorum! Peramplius gaudere concedat illos!
Et adductus est Basilius Ancyrae, et Theodorus Myrorum, et Theodosius Ammorii: et stantibus eis in medio sanctae synodi, Basilius episcopus Ancyrae dixit: Quantum erat ad potentiam meam, domini, quaesivi causam, et omni satisfactione accepta, accessi ad catholicam Ecclesiam ego novissimus servus vester. Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Gloria Deo, qui vult omnes salvari, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II).
Basilius episcopus Ancyrae ex libello ita legit. Legislatio est ecclesiastica canonice tradita desursum ab initio tam a sanctis apostolis, quam a successoribus eorum, sanctis videlicet Patribus nostris atque magistris; sed et sanctis et universalibus sex synodis, seu localibus conciliis quae orthodoxe collecta sunt, ut ab haeresi quacunque ad orthodoxam confessionem et traditionem catholicae Ecclesiae conversi, in scriptis suam abnegent haeresim, et fidem confiteantur orthodoxam. Unde et ego Basilius episcopus civitatis Ancyrae proponens uniri catholicae Ecclesiae, Adrianoque sanctissimo papae, et Tarasio beatissimo patriarchae, seu sanctissimis et apostolicis thronis Alexandriae, sed et Antiochiae, et sanctae civitatis, necnon omnibus orthodoxis pontificibus et sacerdotibus, praesentem hanc confessionem [professionem] meam facio in scriptis, et offero vobis, qui ex apostolica auctoritate potestatem sumpsistis. In hoc ipso etiam veniam expeto a divinitus collecta beatitudine vestra, pro hac tarditate mea. Oportebat enim ut non orthodoxa confessione fraudarer; sed summae indisciplinationis meae, et segnis ac negligentis mentis est hoc. Unde magis postulo a beatitudine vestra, ut et pietatis [expetatis] a Deo indulgentiam mihi concedi.
Credo igitur et confiteor in unum Deum Patrem omnipotentem et in unum Dominum Jesum Christum Filium ejus unigenitum, et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem; Trinitatem consubstantialem et considentem, in una deitate, potentia et potestate adorandam et glorificandam. Confiteor etiam omnia quae sunt dispensationis unius sanctae Trinitatis, Domini videlicet et Dei nostri Jesu Christi, quemadmodum sanctae et universales sex synodi tradiderunt; et universum haereticum sine janua os abjiciens anathematizo, juxta quod anathematizaverunt et ipsae: expetens etiam et intercessiones intemeratae dominae nostrae sanctae Dei Genitricis Mariae, sanctarumque et coelestium virtutum, et omnium omnino sanctorum; atque sancta et pretiosa lipsana [ id est, reliquias] eorum cum omni honore suscipiens saluto, et honorabiliter veneror, fidem habens illorum particeps fieri sanctimoniae. Similiter et venerabiles imagines tam dispensationis Domini nostri Jesu Christi, secundum quod homo factus est propter salutem nostram, et intemeratae dominae nostrae sanctae Dei Genitricis. [ Gr. add. et deiformium angelorum], atque sanctorum apostolorum, prophetarum, martyrum, et omnium simul sanctorum, salutans pariter et amplectens, atque adorationem quae pertinet ad honorem impendens; projiciens nihilominus et anathematizans ex tota anima et tota mente synodum, quae ex stoliditate et dementia congregata, et septima synodus nominata est; ab his vero qui recte sapiunt, pseudosyllogos legaliter et regulariter appellatur, tanquam quae totius veritatis et pietatis sit aliena, et contra divinitus traditam ecclesiasticam legislationem audacter et temere, quin potius et absque Deo latraverit, et sanctas ac venerabiles imagines conviciis appetierit: sed et has praeceperit auferri a sanctis Dei ecclesiis, de qua exiit [ Gr., cui praefuit] Theodosius falsi nominis Ephesius, Sisinnius Pergensis cognominatus Pastillas, Basilius Pisidiae cacemphatus [infausti nominis] tricaccabus [ al., tricacos, id est, ter malus]; quos evanuit sectatus miser Constantinus, qui fuerat patriarcha. Haec ita confiteor, et his assentior, et idcirco in simplicitate cordis et recta mente, Deo mihi testimonium perhibente, subjectos anathematismos facio hic. Christianorum calumniatoribus, id est imaginum confractoribus anathema! His qui assumunt eloquia, quae a divina Scriptura adversus idola proferuntur, in venerabiles iconas, anathema! His qui non salutant sanctas et venerabiles imagines, anathema! His qui appellant sacras iconas simulacra, anathema! His qui dicunt, quod sicuti ad deos Christiani ad imagines accedunt, anathema! His qui communicant scienter eis qui conviciantur et exhonorant venerabiles iconas, anathema! His qui dicunt, quod praeter Christum Dominum nostrum alius nos ab idolis liberaverit, anathema! His qui spernunt magisteria sanctorum Patrum et traditionem catholicae Ecclesiae, praetendentes et assumentes voces Arii, Nestorii, Eutychetis et Dioscori, atque perhibentes, quod nisi de Veteri ac Novo Testamento evidenter fuerimus edocti, non sequemur docrinas sanctorum Patrum, neque sanctarum [generalium] synodorum, atque traditionem catholicae Ecclesiae, anathema! His qui dicunt, quod diabolicae argumentationis inventio sit factura imaginum, et non sanctorum Patrum nostrorum traditio, anathema! His qui praesumunt dicere, catholicam Ecclesiam idola aliquando suscepisse, anathema! Haec quidem ita confiteor, et his assentior, et ex toto corde, anima et mente pronuntio. Si vero (quod absit) ex diabolica submissione aliquo tempore voluntarie vel non voluntarie aversus fuero ab istis quae jam professus sum, anathema sim a Patre et Filio et Spiritu sancto, atque a catholica Ecclesia seu sacro ordine penitus alienus! Conservabo autem secundum divinos canones tam sanctorum apostolorum, quam probabilium Patrum nostrorum, memetipsum ab omni dati acceptione seu turpi lucro.
Tarasius sanctissimus et beatissimus patriarcha dixit: Omne hoc sacratum collegium Deo gloriam et gratiarum actiones rependit super hac confessione, quam catholicae obtulisti Ecclesiae.
Sancta synodus dixit: Gloria Deo, qui unit inter se dissidentia! Et adductus est Theodorus reverendissimus episcopus Myrorum, et dixit: Et ego peccator et indignus, multum pertractans et scrutans, et quod melius est eligens, deprecor Deum et vestram sanctitatem, ut cum omnibus et ego peccator uniar sanctae catholicae Ecclesiae.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Grata est Domino Jesu Christo misericordia [ Gr., Gratum est Domino Jesu Christo et humanum recipere], et ideo recipit [idcirco recipite] poenitentes.
Theodorus reverendissimus episcopus Myrorum exemplar primi libelli legit: Legislatio est, etc. Cum legisset ille, Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et super reverendissimo Theodoro episcopo Myrorum grates referimus Deo nostro Christo. Euthymius sanctissimus episcopus Sardis dixit: Benedictus Deus qui univit eum catholicae Ecclesiae!
Et adductus est Theodosius episcopus Ammorii, et dixit:
Sacratissimi et Deo honorabiles domini, et omnis sacra synodus haec, et ego peccator et miserabilis atque seductus, qui multa mala locutus sum contra venerabiles iconas, agnita veritate recognovi et reprehendi memetipsum; et anathematizavi, et anathematizo quae male docui et locutus sum in hoc mundo: et obsecro, et rogo sanctam synodum vestram, ut cum omnibus Christianis recipiatis et me indignum servum vestrum.
Tarasius sanctissimus et beatissimus patriarcha dixit: Multam contritionem cordis ostendit reverendissimus Theodosius, et dignus est receptione.
Sancta synodus dixit: Dignus est secundum sacros canones.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Si nihil aliud est canonicum, quod prohibeat eum, dignus est.
Theodosius reverendissimus episcopus proprium libellum legit ita.
Sanctae et universali synodo Theodosius exiguus Christianus. Confiteor, et polliceor, et recipio, amplector atque adoro principaliter intemeratam iconam Domini nostri Jesu Christi veri Dei nostri, et iconam Dei genitricis, quae illum sine semine peperit; et auxilium et protectionem ejus, et intercessiones illius unaquaque die ac nocte invoco ut peccator in adjutorium meum, tanquam eam, quae habeat confidentiam apud Christum Dominum nostrum, qui ex ea natus est. Pari modo sanctorum et laudabilissimorum apostolorum, prophetarum, et martyrum, et Patrum atque cultorum eremi iconas recipio et adoro, non tanquam deos (absit) sed affectum et amorem animae meae, quem habebam prius in eos, etiam nunc ostendens, rogo cunctos illos ex tota anima ut intercedant pro me ad Deum, quatenus det mihi per intercessiones eorum invenire misericordiam penes se in die judicii. Similiter et lipsana sanctorum adoro et honoro, et amplector, tanquam eorum qui decertaverint pro Christo, et acceperint gratiam ab ipso ad sanitates efficiendas, et languores curandos, et daemones ejiciendos, quemadmodum Ecclesia Christianorum suscepit a sanctis apostolis et Patribus, et usque ad nos. Pingi autem consentio in ecclesiis sanctorum principaliter iconam Domini nostri Jesu Christi, et sanctae Dei Genitricis, ex varia materia auri et argenti, et omni colore: ut carnea dispensatio ipsius omnibus innotescat. Similiter pingi conversationes sanctorum et famosissimorum apostolorum, prophetarum ac martyrum, quo innotescant certamina et agones eorum in brevi scriptura, ad excitationem et magisterium populorum, maximeque simplicium. Si enim regum laurata et iconas missas ad civitates vel regiones obvii adeunt populi cum cereis et incensis, non cera perfusam tabulam, sed imperatorem honorantes; quanto magis oportet in ecclesiis Christi Domini nostri iconam depingi Salvatoris Dei nostri, et intemeratae Matris ejus, omniumque sanctorum et beatorum Patrum, et studiosorum virorum? Quemadmodum et S. Basilius ait: Nam et opera magna bellorum scriptores et pictores designant; illi quidem sermone ornantes, isti vero tabulis exarantes; et multos ad fortitudinem erexerunt utrique. Et rursus ipse idem. Quantum laborasti [laborares] utique homo, ut invenires unum ex sanctis obsecrantem Dominum? Et Chrysostomus dicit: Sanctorum enim gratia non reciditur morte, non hebescit obitu; sed postquam defuncti fuerint, vivis potentiores existunt; et alia multa et immensa. Et ideo rogo vos, sancti, et clamo: Peccavi in coelum et coram vobis; suscipite me, sicut suscepit Deus luxuriosum, et meretricem et latronem. Quaerite me, sicut quaesivit Christus ovem quae periit, quamque super humeros suos sustulit (Luc. XV); ut fiat gaudium coram Deo et angelis ejus super salute et poenitentia mea, per interventionem vestram, o sanctissimi domini. His qui non adorant venerabiles iconas, anathema! His qui blasphemiam dicunt in pretiosas et venerabiles iconas, anathema! His qui audent detrahere ac blasphemare venerabiles iconas, vel vocare illas idola, anathema! His qui non docent diligenter cunctum Christi amatorem populum adorare venerabiles iconas sacras et adorandas omnium sanctorum qui saeculo Deo placuerunt, anathema! Christianorum calumniatoribus, id est, imagines confringentibus, anathema!
Sabbas reverendissimus hegumenus monasterii Studii dixit: Juxta apostolica praecepta et universales synodos, dignus est receptione.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Qui dudum erant rectae fidei calumniatores, nunc facti sunt veritatis advocatores.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Multam a nobis lacrymam evocavit [ Cod. Jol., evacuavit] libellus reverendissimi episcopi Ammorii.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Videtur vobis, ut recipiant sedes suas?
Reverendi monachi dixerunt: Quemadmodum susceperunt sanctae et universales synodi ex haeresi conversos, et nos suscipimus.
Sancta synodus dixit: Placet omnibus nobis. Et jussi sunt reverendissimus Basilius episcopus Ancyrae, et Theodorus reverendissimus episcopus Ammorii, sedere in gradibus ac sedibus suis.
Euthymius reverendissimus episcopus Sardis dixit: Orthodoxum Deus bene adduxit.
Sancta synodus dixit: Orthodoxus Pater cum Patribus sanctae synodo [Orthodoxus cum synodo: Pater cum Patribus]. Post hos autem adducti sunt Hypatius reverendissimus episcopus Nicaeae, Leo reverendissimus episcopus Rhodi, Gregorius reverendissimus episcopus Pessinuntis, Leo reverendissimus episcopus Iconii, Georgius reverendissimus episcopus Pisidiae, Nicolaus reverendissimus episcopus Hierapoleos, et Leo reverendissimus episcopus Carpathi.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Nescio unde, ut ita dicam, impetum facientes, consilium altum consiliati estis, et non per Dominum; et foedera fecistis, et non per Spiritum ejus; collecti videlicet apud vosipsos clam atque latenter praeterito anno, volentes depellere veritatem. Et si quidem irrationabiliter hoc fecistis, date rationem ignorantiae vestrae. Si vero cum falsa quasi ratione, producatur ipsa ratio vestra, et audita fiat coram omnibus nobis: et concinnationes et contradictiones vestras, auxiliatrice quae non vincitur, habita veritate, sacer iste conventus disrumpens disrumpet, et dissolvens dissolvet ut colligationes falsitatis et injustitiae, nullamque habentes veritatis substantiam.
Leo reverendissimus episcopus Rhodi dixit: Peccavimus in conspectu Dei, et in conspectu totius Ecclesiae, et sanctae synodi hujus: per insipientiam enim cecidimus, et non habemus defensionis nostrae rationem.
Gregorius reverendissimus episcopus Pisinuntensium dixit: Secundum traditam fidem ab apostolis et Patribus confitemur et tenemus.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Si est ratio aliqua in vobis, quemadmodum dictum est vobis, proferatur.
Hypatius, et qui cum ipso erant dixerunt: Non habemus, sacratissime domine, quod dicamus; per ignorantiam enim et insipientiam locuti sumus.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quae vos ratio convertit ad veritatem?
Hypatius, et qui cum eo erant, dixerunt: Sanctorum apostolorum et Patrum doctrina.
Gregorius reverendissimus episcopus Pisinuntensium dixit: In synodo sanctorum apostolorum, quae apud Antiochiam congregata, dicitur: Et ne ultra errent hi qui salvi fiunt, circa idola, sed pro eis imaginentur deivirilem statuam Domini nostri Jesu Christi. Sed et beatus Isidorus Pelusiotes dicit: quia templi ratio nulla est, quod non coronat imago.
Leo reverendissimus episcopus Rhodi dixit: Omnia quae pie ac vere didicimus, licet indigni et peccatores simus, pertractavimus: et ex legali, et ex prophetica, apostolicaque seu paterna voce certi sumus effecti, quia veritas et pietas sic se habet, ut scilicet sint sanctae et venerabiles imagines in sancta Ecclesia secundum traditam a priscis temporibus consuetudinem a sanctis apostolis; et inde obedivimus.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et quomodo annos usque ad octo et decem episcopatum gerens, usque in praesens minime obedisti?
Leo reverendissimus episcopus dixit: Quoniam prolixo tempore malum et nequam magisterium prolongatum est: et dum diutius moratum fuisset, pro peccatis nostris seducti sumus, et declinavimus a veritate; sed speramus in Deo salvari.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Diuturnitates passionum difficiliores sunt ad curandum. Sic et anima, quae in obscuro est haereseos, lumen orthodoxiae difficile recognoscit.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Oportebat vos cum caeteris episcopis [essetis episcopi] discendi nullam necessitatem habere, sed magistros esse potius aliorum.
Leo reverendissimus episcopus Rhodi dixit: Nisi protenderent [protendissent] hi, qui in lege erant, peccatum, non esset necessitas gratiae.
Stauracius sanctissimus episcopus Chalcedonis dixit: Sed nos, fratres, non sumus sub lege, sed sub gratia.
Hypatius, et qui cum eo erant reverendissimi episcopi dixerunt: A malis magistris malas doctrinas accepimus.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quoniam quidem dixistis malorum magistrorum malas esse doctrinas, Ecclesia ex malis magistris sacerdotes admittere non consentit.
Hypatius episcopus Nicaeae dixit: Sic obtinuit consuetudo.
Gregorius reverendissimus episcopus Pisinuntensium [Pessinunsium] dixit: Sanctus Joannes Chrysostomus dicit: Ego ex cera perfusam dilexi picturam pietate repletam.
Sabbas reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Studii dixit: Benedictus Deus, qui direxit vos in veritatem!
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Rationem et defensionem eorum jam audivimus.
Sancta synodus dixit: Etiam, domine.
Joannes reverendissimus monachus et presbyter, et vicarius apostolici throni Antiochiae dixit: Flagitatur, sanctissime Pater, a multis, quomodo oporteat eos qui ab haeresibus redeunt, suscipi: et obsecramus sanctam et sacram synodum, ut veniant libri sanctorum Patrum, et videamus et perscrutemur, atque inde sumamus veram certitudinem, quomodo illos suscipi oporteat; haesitamus enim nos.
Constantinus reverendissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Expetimus a beatitudine tua, domine, ut veniant praedicti libri, quo certi facti, sic ordinem laudabilem faciamus.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Secundum petitionem Deo amabilium virorum et vicariorum, atque sanctissimorum episcoporum, oportet libros afferri.
Constantinus Deo amabilis notarius venerabilis patriarchii dixit: Secundum jussionem vestrae sanctitatis praesto sumus deferentes sacros libros, quos attulimus ex his qui rejacent in bibliotheca venerabilis patriarchii Constantinopoleos, tam canonum sanctorum apostolorum, quam sanctarum synodorum, et sancti Patris nostri Basilii, et aliorum Patrum sanctorum.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Legatur in primis liber canonicarum institutionum [constitutionum].
Sancta synodus dixit: Legatur.
Et accipiens idem Constantinus Deo amabilis diaconus et notarius venerabilis patriarchii, legit:
Canon sanctorum apostolorum quinquagesimus tertius: Si quis presbyter eum qui convertitur a peccato, non susceperit, sed abjecerit, deponatur, quoniam tristem effecit [efficit] Christum qui dicit; quia gaudium fit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc XV).
Sabbas, et qui cum eo erant, dixerunt: Hoc clarum et apud omnes acceptum est, quia unumquemque poenitentium Ecclesia suscipit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Est et alius canon super hoc.
Idem hoc amabilis notarius legit sanctae Nicaenae synodi canonem octavum: De his qui se cognominant Catharos, id est, mundos, si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam; placuit sancto et magno concilio, ut impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant. Haec autem prae omnibus eos in scriptis convenit profiteri, quod catholicae et apostolicae Ecclesiae dogmata suscipiant et sequantur, id est, et bigamis se communicare, et his qui in persecutione prolapsi sunt; erga quos et spatia constituta sunt, et tempora definita: ita ut Ecclesiae catholicae et apostolicae placita sequantur in omnibus; ubicunque vero sive in villis, sive in civitatibus ipsi soli reperti fuerint ordinati, qui inveniuntur in clero, in eodem habitu perseverent, etc.
Theodorus reverendissimus episcopus Catanae Siculorum provinciae dixit: Ad haeresim hanc nil habet canon qui lectus est.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sed et de omni haeresi est.
Epiphanius diaconus sanctissimae Ecclesiae Catanae Siculorum provinciae, et vicarius episcopi Sardiniae, dixit: Hic canon tunc de Catharis, id est, mundis est dictus.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Nunc ergo et nos in tempore hoc exortam haeresim quomodo debemus recipere?
Joannes Deo amabilis vicarius apostolici throni Orientis dixit: Haeresis separat ab Ecclesia omnem hominem.
Sancta synodus dixit: Hoc manifestum est.
Reverendissimi monachi dixerunt: Eos qui manus impositionem perceperant, dixit regula suscipi.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et quomodo intelligitur manus impositio?
Reverendissimi monachi dixerunt: Deprecamur, domine, ut doceamur.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Forte in benedictione tantum hic manus impositionem dicit, et non consecrationem [in consecratione].
Gloriosissimi principes dixerunt: Si aliud non est quod prohibeat, propter hanc poenitentiam eorum suscipientur secundum canones.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Scrutemur et alios canones de residuis haeresibus.
Sancta synodus dixit: Et hoc postulamus, ut veniant canones.
Idem Deo amabilis diaconus et notarius legit Ephesinae sanctae ac universalis synodi canonem tertium.
Si qui etiam clericorum, qui per singulas civitates sunt, a Nestorio, et his qui cum eo erant, inhibiti sunt sacerdotio, quod recta saperent, et hos proprium gradum recipere sancimus: [ Gr., in universum autem] eos videlicet clericos qui cum universali et orthodoxa synodo sentiunt vel sensuri sunt, sive nunc, sive post haec in quocunque tempore, nec hos episcopis qui recesserunt vel recesserint, aut praevaricantur tam sanctos canones, quam orthodoxam fidem, jubemus quoquomodo subjici.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Evidentior canon est de capitulo quod quaeritur.
Legantur autem et reliqui canones.
Stephanus reverendissimus monachus et bibliophylax [librorum custos] venerabilis patriarchii dixit: Adhuc prae manibus habemus epistolas sanctae memoriae Patris nostri Basilii de praedicta causa, si recipiendi sint in sacerdotium, qui ex haeresi convertuntur; et si jusseritis legi, legantur.
Sancta synodus dixit: Legantur
Stephanus monachus legit. Ex prima canonica epistola Patris nostri Basilii ad Amphilochium:
Encratitarum autem malignitatem intelligere nos oportet: quia ut indigni receptione judicarentur ab Ecclesia, conati sunt jam proprio praeoccupare baptismate. Unde et consuetudinem suam adulteraverunt. Existimo ergo, quia cum nihil sit de illis manifestius promulgatum, nos conveniat eorum improbare baptisma. Et si quispiam fuerit ab illis receptus [ Gr., Et si quispiam ab illis receperit], hunc, cum adierit ecclesiam, baptizemus. Sane, si futurum est uti universali dispensationi fiat impedimentum, pristino more utamur, et Patres qui nostra quaeque dispensavere, sequamur. Vereor enim, ne forte cum voluerimus pigros illos ad baptizandum facere, impedimento simus his qui salvandi essent, ob prolixae percontationis mysterium [ Gr., ob sententiae austeritatem]: quod si illi custodiunt baptisma nostrum, hoc a nobis non flagitetur [hoc nos nequaquam moveat]. Non enim illis ad praestandum gratiam debitores sumus, sed serviendi censurae canonicae.
Omni praeterea ratione forma teneatur, ut eos qui ad illorum accessisse baptismum probantur, a fidelibus procul dubio primitus ungantur, et ita demum sanctis mysteriis digni efficiantur. Novi autem, quia fratres qui circa Izoem et Saturninum erant, cum essent ex illa ordinatione, in cathedram episcoporum suscepimus. Itaque eos qui illorum sunt ordini sociati, jam non possumus ab Ecclesia sequestrare; ut pote qui regulam quamdam de communione nostra ad illos constituerimus per episcoporum receptionem.
Reverendissimi monachi dixerunt: Petimus, ut deferatur sancti Anathasii ad Rufinianum epistola.
Sancta synodus dixit: Fiat secundum petitionem reverendissimorum monachorum.
Interea Leontius gloriosissimus a secretis dixit: Interim legantur reliquae sancti Basilii epistolae.
Stephanus reverendissimus monachus et bibliothecarius legit. Sancti Patris nostri Basilii ex epistola ad Evaisenos missa: Hi autem quos priori anno de Galatia accersierunt, quo per eos possent fiduciam episcopatus accipere, tales sunt, quales noverunt illi, qui ad modicum quidem exstitere cum illis. Et post pauca: Si vero dicunt, quia poenitentiam egerunt, ostendant in scriptis poenitentiam suam, et anathematismum Constantinopolitanae fidei, et separationem sui ab haereticis: et non decipiant quosque simpliciores. Ejusdem ex epistola ad Occidentales directa: Est igitur unus eorum, qui multam nobis tristitiam fabricaverunt, Eustathius videlicet ex Sebastia minoris Armeniae proditus, qui olim ab Ario doctus, quando proficiebat in Alexandria, malignas contra Unigenitum componens blasphemias, sequebatur illum, et iis, qui illi intima germanitate cohaerebant, discipulis ejus connumeratus. Denique ad conscientiam rediens [ Gr., ad sua reversus], beatissimo episcopo Hermogeni Caesariensi, a quo super maligna opinione sua judicabatur, professionem fecit sanae fidei: et ita consecratione ab ipso suscepta, Eustathius post illius dormitionem mox ad Constantinopolitanum cucurrit Eusebium, nihilominus et ipsum impium dogma Arii praedicantem. Deinde illinc ob aliquam causam propulsus, cum venisset ad compatriotas suos, se interim excusavit; et impium quidem sensum occultans, verborum quorumdam rectitudinem ostentabat: et utcunque percepto episcopatu, protinus apparet, anathematismum Homousii in collegio quod ab eis apud Ancyram factum est, conscripsisse. Deinde cum Seleuciam pervenisset, scripsit una cum consentaneis suis, quae cuncti norunt. Constantinopoli autem iterum his quae praetenderant haeretici, consentit, et taliter ab episcopatu propulsus, pro eo quod Melitenae antea depositus fuerat, sibi iter restitutionis excogitavit, quasi ad vos proficiscens: et quae sunt, quae illi a beatissimo episcopo Liberio intenta [intentata] sunt, et quae ea, quae ipse spopondit, ignoramus; nisi quia epistolam detulit restituentem se: quam ostendens synodo apud Tyanam congregatae, suo restitutus est loco.
Lecta est autem et ad Terentium comitem ejusdem Patris nostri epistola, in qua significavit idem Pater Eustathii communionem et receptionem ab haeresi conversi.
Stephanus reverendissimus diaconus et notarius venerabilis patriarchici secreti legit:
Ex definitione sanctae ac universalis tertiae synodi contra impios Massalianos, id est, Euchitas:
Placuit omnibus nobis, ac Deo amabilibus episcopis Valeriano et Amphilochio, et cunctis Pamphylensis et Lycaoniensis provinciarum reverendissimis episcopis, quo universa quae in synodica chartula statuta sunt, teneantur, et praevaricari nullo modo praesumantur, firmis videlicet existentibus etiam his quae gesta sunt Alexandriae. Itaque qui sunt per omnem provinciam ex Massalianorum; id est furiosorum [enthusiastarum] haeresi, aut si suspecti habentur, quod hujusmodi languoris existant, sive clerici sint, sive laici, remeantes, et anathematizantes in scriptis secundum ea quae in jam memorata synodica charta promulgata sunt, maneant clerici quidem in clero, laici vero in communione Ecclesiae.
Petrus reverendissimus lector et notarius venerabilis patriarchici secreti legit:
Sancti Patris nostri Cyrilli archiepiscopi Alexandriae Maximo diacono Antiocheno commonitorium.
Didici a diligendo mihi Paulo monacho, quia recusat pietas tua usque hodie communionem reverendissimi episcopi Joannis amplecti, pro eo quod quidam in Antiochena Ecclesia male adhuc cum Nestorio vel sentiant, vel jam senserint quidem, sed forsitan resipuerint. Probet igitur modestia tua, utrum (aliquando) hi qui dicuntur colligi, nude ac irreverenter cum Nestorio sentiant, et invicem colloquantur; vel aliquando cauteriatam habuerint conscientiam, colliguntur autem nunc acta poenitentia super his, in quibus subrepti sunt, quamvis confiteri fortasse revereantur excessum. Accidunt enim quaedam hujus modi fieri circa deceptos. Ac si eos videas nunc ad rectam concurrere fidem, ne succenseas eis super his quae transierunt. Volumus enim eos magis illorum abnegatores videre, quam irreverenti mente advocatos nequitiarum esse Nestorii. Ut autem non aestimemur amare contentionem, amplectamur reverendissimi Joannis communionem, indulgentes ei et causa dispensationis, ut non subtilius vel districtius seu vehementius erga se recognoscentes agatur: dispensatione enim, sicut dixi, eget negotium multa.
Ejusdem Patris ad Gennadium presbyterum et archimandritam.
Intentionem quidem reverentiae tuae, quam circa divinum possides cultum, non nunc tantum agnovi, sed ab olim sciebam, et laudo vehementer eam cum tanta volentem districtionis diligentia vivere. Sed dispensationes rerum nonnunquam cogunt parum quid a debito quosdam foras exire, ut majus aliquid lucrifaciant. Sicut enim hi qui mare navigant, tempestate urgente, navique periclitante, anxiati quaedam exonerant, ut caetera salva permaneant: ita et nos, cum non habemus salvandorum omnium negotiorum penitus certitudinem, despicimus ex his quaedam, ne cunctorum patiamur dispendia. Et haec scribo cognoscens, quod pietas tua tristetur in sanctissimum et Dei cultorem fratrem et comministrum nostrum Proclum episcopum, eo quod admiserit in communionem Aeliensium hegumenum [episcopum], quem quidem Ecclesiae leges Palaestinae praepositum non noverunt. Suscitat autem ad infrunitum negotii desiderium amor gloriae amarum terminum inaniter habens. Igitur ne refugiat pietas tua sanctissimi et Deo amantissimi Procli episcopi communionem: una enim fuit cura mihi et sanctitati ejus; et dispensationis modus nulli sapientium displicuit.
His lectis monachi dixerunt: Si jubet sancta synodus, afferatur ad Rufinianum destinata sancti Athanasii epistola, et legatur.
Sancta synodus dixit: Fiat petitio reverendissimorum monachorum.
Stephanus praedictus monachus, habens prae manibus librum, legit: Sancti Athanasii epistola ad Rufinianum.
Domino dilecto et amantissimo comministro Rufiniano Athanasius in Domino salutem.
Et post alia:
Quoniam amore bonitatis et ecclesiasticae institutionis (hoc enim revera decet reverentiam tuam) interrogasti de his, qui propter necessitatem abstracti non tam in fide mala corrupti sunt; et voluisti scribere me quae visa sunt synodis et ubique de illis. Scito, domine mi amantissime, quia in primordio quidem cessante vi, quae facta exstiterat, celebrata est synodus praesentibus etiam et episcopis, qui partium erant eorum [earum quae] qui foris sunt. Facta est autem et penes comministros, qui Graeciam habitant; porro nihilominus et ab his qui in Hispania et Gallia sunt; et quod hic placuit, et ubique: ita ut his qui cadunt et praesunt impietati, ignoscatur quidem cum poenitentiam gesserint, non autem ulterius eis locus detur in clero: his autem qui auctores non fuerint impietatis, sed per necessitatem et vim abstrahuntur, placuit ut venia detur, et habeant cleri locum; maxime cum excusationem persuasoriam dederint: et placuit id dispensatorie fieri. Firmaverunt enim quod non migrassent ad impietatem: ne autem ordinati quidam impiissimi ecclesias corrumperent, elegerunt potius concurrere violentiae, et portare pondus, quam perdere populos. Hoc autem prosequentes, visi sunt etiam nobis persuasorie fari, pro eo quod excusarentur dicentes, et Aaron Moysi fratrem in eremo concurrisse quidem praevaricationi plebis, habuisse tamen defensionem (Exod. XXXII): ne videlicet populus in Aegyptum reversus, in idololatria permaneret. Nam et ratio evidens apparebat, quoniam manentes in eremo cessare ab idololatria possent: sin autem Aegyptum ingressi essent, moram facerent et incrementum impietatis. Propterea igitur dispensatio circa clerum effecta est, atque his qui decepti et vim perpessi fuerant, indulgentia tributa consistit. Haec et Romae scripta, et a Romanorum Ecclesia sunt recepta, haec et reverentiae tuae significo fidens, quod ea quae approbata sunt, pietas tua suscipiet.
Sabbas et qui cum ipso reverendissimi monachi dixerunt: Non est vox Athanasii tantum, sed et synodorum. Nam idem Pater dicit, quia et Romani et Graeci receperunt: et definit, ut ex haeresi conversi recipiantur quidem ad poenitentiam, non tamen ad sacerdotia admittantur.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Non omni converso haeretico idem Pater minime suscipiendo denuntiat, sed de principibus haereseos, et his qui vitiose atque affectuose verbis quidem simulant veritatem in praesentia orthodoxorum, in mente autem nequiter operantur. Verum legatur iterum eadem ad Rufinianum missa ejusdem Patris epistola. Cumque legeretur locus qui dicit: Ita ut his qui cadunt et praesunt impietati, ignoscatur quidem cum poenitentiam gesserint, non autem ulterius locus eis detur in clero. His autem qui auctores non fuerunt impietatis, sed per necessitatem et vim abstrahuntur, placuit ut venia detur, et habeant cleri locum; maxime cum excusationem persuasoriam dederint.
Reverendissimi monachi dixerunt: Ecce sicut praediximus, hic sanctus Pater non suscipit in sacerdotium eos qui ab haeresi convertuntur.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Non est ita, ut intelligitis: denique Pater eos qui auctores minime fuerint impietatis, quique tracti et vim passi sunt, recipit in sacerdotium: praelatos vel genitores haereseos in sacerdotium non admisit; bene hoc et optime atque justissime proferens. Et certo quinquies victorem sanctum Athanasium novit Ecclesia, quoniam et Romam frequenter impulsus, et ignobili fuga [ id est, turpi ejectione] a praepositis Arianae haereseos est abactus, et cum reversus ecclesias obtinuisset, hostes ei adhaerebant, secundum tempora commutati. Quando autem accipiebant fiduciam illo abscedente, ad priorem haeresim redibant, et persecutionem contra pios commovebant. Et idcirco eumdem aestimo dicere Patrem, ne hujusmodi reciperentur in sacerdotium. Nam perceperat tam ipse, quam caeteri orthodoxi ab illis saevissima.
Sabbas reverendissimus monachus dixit: Injuriarum, immemor est Pater.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Manifestum est hoc; neque enim malum pro malo reddebat alicui: propter zelum autem Dei et munitionem Ecclesiae, benignitatem sine disciplina non poterat possidere; sed in his ea quae ad vindictam Dei sunt, praeferebat.
Joannes reverendissimus presbyter, monachus et vicarius Orientalis dioeceseos dixit: Benedicta [ Gr., Bene lecta: et in ms. Jol. ] est definitio illa ad cautelam audientium.
Monachi repetentes dixerunt: Sed tractos et vim perpessos Pater admittit: dicant ergo, si tracti fuerint, et vim perpessi, et ideo recesserint a veritate.
Hypatius, et qui cum eo erant episcopi dixerunt: Quia nos neque vim sustinuimus, neque abstracti sumus, sed in hac nostra haeresi nati et educati sumus, et crevimus.
Theodorus Deo amabilis episcopus Catanae, et qui cum eo sanctissimi episcopi Siciliae, una cum Epiphanio diacono civitatis Catanae, et locum retinente Thomae episcopi Sardiniae, dixerunt: Quia canones sanctorum Patrum qui lecti sunt, tam de Novatianis et Encratitis, quam de Arianis dicti sunt, hujus haereseos censores cum quibus taxabimus?
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Invenimus et Manichaeos non recipientes iconas, et Marcionistas, et eos qui confundunt Christi naturas; quorum primus [unus] est Petrus Gnapheus, et Xenaias Hierapolitanus, haeretici; sed et Severus.
Epiphanius diaconus sanctissimae ac magnae Ecclesiae Catanae, et locum retinens Thomae sanctissimi archiepiscopi Sardiniae, dixit: Minor est prioribus haeresibus novitas praesens, an major?
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quod malum est, jam utique malum est, et maxime in negotiis ecclesiasticis. In dogmatum quippe causa, sive in parva, sive in magna peccare, idipsum est: ex utrisque enim lex Dei improbatur.
Joannes reverendissimus monachus et vicarius Orientalium sedium dixit: Haeresis haec pejor omnibus haeresibus, et malarum pessima est, veluti quae dispensationem Salvatoris subvertit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Docet nos dictum patriarchae nostri Athanasii, ut reverendissimi episcopi recipiantur, nisi alia quaelibet eorum culpa facta sit.
Sancta synodus dixit: Legantur autem caetera regularium testimoniorum.
Adhuc Constantinus diaconus et notarius venerabilis patriarchii legit: De gestis sanctae et universalis synodi quartae Chalcedone celebratae.
Orientales et qui cum ipsis reverendissimi episcopi clamaverunt: Omnes peccavimus, omnes veniam postulamus.
Et rursus Thalassius, Eusebius et Eustathius reverendissimi episcopi dixerunt: Omnes peccavimus, omnes veniam postulamus. Et post alia:
Et surgens reverendissimus episcopus Juvenalis una cum eis contulit se ad alteram partem, et clamaverunt orientales, et qui cum ipsis reverendissimi episcopi: Deus bene adduxit te orthodoxe; bene venisti.
Et post alia plura, Illyriciani reverendissimi episcopi dixerunt: Omnes excessimus, omnes veniam postulamus [mereamur].
Sabbas reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Studii dixit: Si placet sanctae synodo, videamus, si ordinationes eorum qui recepti sunt, ab haereticis fuerint, an non.
Sancta synodus dixit: Quaerite deinceps etiam de ordinatione.
Antonius reverendissimus monachus legit.
De ecclesiastica Historia Rufini presbyteri Romani.
Pergit interea Eusebius Alexandriam, ibique confessorum concilio congregato (pauci numero, sed fide integri et meritis multi) aliis videbatur calore ferventibus fidei, nullum debere ultra in sacerdotium recipi, qui se utcunque haereticae communionis contagione maculasset. Sed qui imitantes Apostolum, quaerebant non quod sibi utile esset, sed quod pluribus; vel qui imitarentur Christum, qui cum esset omnium vita, pro salute cunctorum humilians se descendit in mortem, quo scilicet inveniretur et in mortuis vita; dicebant, melius esse humiliari se paululum propter dejectos, et inclinari propter elisos, ut eos rursum erigerent. Nec sibimet solis puritatis merito coelorum regna defendere; sed esse gloriosius, si cum pluribus illuc mererentur intrare; et ideo rectum sibi videri, ut tantum perfidiae auctoribus amputatis, reliquis sacerdotibus daretur optio, si forte velint abjurato errore perfidiae ad fidem Patrum statutaque converti; nec negare aditum redeuntibus, quin potius de eorum confessione gaudere; quia et ille evangelicus junior filius paternae depopulator substantiae, in semetipsum reversus non solum suscipi meruit, sed et dignus paternis amplexibus deputatur, et annulum fidei recipit, et stola circumdatur (Luc. XV), per quam quid aliud quam sacerdotii declarantur insignia? Cum igitur hujuscemodi sententias ex evangelica auctoritate prolatas ordo ille sacerdotalis et apostolicus approbasset, ex concilii decreto Asterio caeterisque qui cum ipsis erant, Orientis injungitur procuratio, Occidentis vero Eusebio decernitur: additur sane in illo concilii decreto etiam de Spiritu sancto plenior disputatio, ut ejusdem substantiae et divinitatis, cujus Pater et Filius, etiam Spiritus sanctus crederetur, eo quod pullularent denuo, qui eumdem Spiritum sanctum a glorificatione Patris et Filii separarent.
Constantinus reverendissimus diaconus et notarius legit.
De ecclesiastica Historia Socratis.
Photinus Sirmii quondam episcopus discipulus erat Marcelli Ancyrani; et ipse purum hominem dicebat Dominum, sicut et Marcellus.
Rursus ipse legit de ecclesiastica Historia Socratis: Qui autem in Sardice convenerant, primum quidem horum damnavere vesaniam [indicta causa illos damnavere]; et terminum fidei Nicaenae corroborantes, inaequalitatem respuunt et anathematizant. Reddiderunt autem thronos Paulo et Athanasio, necnon et Marcello Ancyrae rationem reddenti ac dicenti, quod non fuerint intellecta quaecunque in libris exposuerit; praesertim cum ipse eos qui dicebant Dominum purum hominem, averterit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Jam plurimi canonici libri et synodici atque paterni relecti sunt: et ex haeresi conversos docuerunt nos recipere, nisi forte maligna in eis fuerit noxa reperta.
Sancta synodus dixit: Bene fecisti, domine, tam per epistolas, quam per synodica conscripta docendo nos haereticorum agnoscendam receptionem.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sancti Athanasii denuo legatur quod lectum est.
Sancta synodus dixit: Legatur secundum jussionem sancti Patris nostri.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Ad petitum reverendissimorum monachorum legatur.
Stephanus reverendissimus monachus et librorum custos legit, sancti Athanasii ad Rufinianum, sicut scriptum est.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quemadmodum praediximus, ita est sensus Patris nostri.
Reverendissimi monachi dixerunt: Nos et prius diximus indigni servi sanctitatis vestrae, quia quidquid recipiunt sanctae et universales synodi, recipimus; nisi fuerit aliquid quod obsistat.
Petrus Deo amabilis presbyter et locum retinens apostolicae cathedrae Adriani papae Romae dixit: Hoc perspicuum est; etenim Romae in exsilio erat Macarius haereticus a sexta synodo missus; et quadraginta dies dedit ei spatium sanctae memoriae Pater noster papa Benedictus, et per singulos dies mittebat ad eum Bonifacium consiliarium suum, et commonitoriis verbis docebat eum ex divina Scriptura; et nunquam voluit corrigi: hoc autem faciebat, ut persuaderet et reciperet eum.
Sancta synodus dixit: Si toto animo consentiunt qui examinantur episcopi, gratias Deo et ipsis. Si vero dolositatem habent, judicet Deus super illos, quemadmodum super Arium et Nestorium.
Episcopi qui discutiebantur, anathematizaverunt se, dicentes: Quia non sumus sub dolo; sed si non confessi fuerimus, sicut catholica Ecclesia, anathema habeamus a Patre et Filio et Spiritu sancto.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Proposita prosequamur.
Petrus Deo amabilis presbyter et locum retinens sanctissimi papae Romani, dixit: Ut aiunt historiographi, sanctus Meletius ab Arianis est ordinatus, et ascendit super ambonem, et praedicavit homousion. Ordinatio autem ejus non est repudiata.
Theodorus sanctissimus episcopus Catanae, et qui cum eo erant episcopi Siciliae, dixerunt: Verum dicit archipresbyter apostolicae cathedrae.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: In nullo sanctos Patres invenimus dissonare, sed ut ejusdem spiritus omnes existentes, idem ipsum docent et praedicant. Sed veluti quamdam dispensationem excogitans sanctus Pater Athanasius ita exposuit. Unde judicavit illos in clero suscipi, qui non essent magistri haereseos.
Reverendissimi monachi dixerunt: Quidquid judicatum est in medio vestrae sanctae synodi suscipimus.
Sancta synodus dixit: Speramus quia post synodum nemo pervertetur, juxta quod in condescensionibus [ Gr., depositionibus] suis semetipsi anathematizaverunt: quia si reversi fuerimus ad priorem haeresim, depositi simus.
Constantinus Deo amabilis episcopus Constantiae Cypri dixit: . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . .
Habent libellos suos prae manibus, et parati sunt dare.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Interim reliqua de proposita sanctorum quaestione canonum legantur.
Cosmas reverendissimus diaconus et notarius et cubuclesius venerabilis patriarchii legit.
De Vita sancti Patris nostri Sabbae:
Sanctae venerabilis quintae synodi, quae Constantinopoli congregata est, communi et universali submissi sunt anathemati Origenes et Theodorus Mopsuestiae, et ea quae ab Evagrio et Didymo dicta sunt [dicta sunt de praeexistentia et restitutione], de eo videlicet, quod ante substantiam fuisse perhibebant, et quod de restitutione in statum pristinum fatebantur, consentientibus et praesentibus quatuor patriarchis. Cum autem Deo conservandus imperator noster misisset Hierosolymam ea quae in synodo gesta sunt, et omnes episcopi Palaestinae manu et ore confirmassent et roborassent, praeter Alexandrum Abillaeum [Abillae], qui ob hoc ab episcopatu projectus, et Byzantii a terraemotu obrutus est: novi quidam Laurenses [neolauritae] a catholica se separaverunt communione. At vero patriarcha Eustochius diversis modis eos aggressus, et per octo menses admonitionem fecit circa illos, et precibus suis [usus] cum non valuisset eis persuadere, quo Ecclesiae catholicae communicarent, imperialibus jussionibus usus, per Anastasium ducem a nova illos Laura projecit, provinciamque totam ab eorum pestilentia liberavit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Videtis quia octo menses transegit archiepiscopus rogans et longanimiter agens super illos, quanquam nosset eos praeanathematizatos in synodo. Igitur jam audivimus canonica praecepta et synodicas denuntiationes et sanctorum Patrum censuras, quia omnes uno sensu accedentes a qualibet haeresi receperunt.
Sancta synodus dixit: Sic se veritas habet, nisi alia canonica causa sit, quae prohibeat.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Ita placet omnibus? [ Gr. add. ut recipiamus eos? atque ita ms. Jol. ]
Sancta synodus dixit: Placet omnibus.
Reverendissimi monachi dixerunt: Et nobis placet.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et iterum dicimus, si alia canonica causa quae deponat accedentem non est, recipietur: sine dubio namque oportet canonica conservari praecepta.
Reverendissimi monachi dixerunt: Quia secundum sex sanctas et universales synodos suscipimus eos qui ex haeresi convertuntur, si non est in illis aliqua causa nefaria.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et nos [ Gr. add. omnes] ita definimus edocti a sanctis Patribus nostris.
Reverendissimi monachi dixerunt: Si aliqui monachi sanctae synodo desunt, quid de illis fit?
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Persuadebimus eis ex canonibus qui praelecti sunt: attamen quamobrem non occurrerunt ad hanc sacram synodum?
Sabbas reverendissimus monachus dixit: Nescio; sed seorsum sunt.
Euthymius Deo amabilis episcopus Sardinorum: [Sardeorum; Sardium] dixit: Quemadmodum rogavimus, jam veniant libri, et legantur; et videamus, si oporteat suscipi eos qui ab haereticis ordinati sunt.
Constantinus reverendissimus diaconus et notarius dixit: Quoniam dixistis de ordinatis ab haereticis legi exempla, prae manibus habemus libros: et si jubetis, legantur.
Sancta synodus dixit: Legantur.
Stephanus reverendissimus monachus et librorum custos legit:
De ecclesiastica Historia Rufini.
Hanc quidem intestinam persecutionem, cum brevis esset, primum in episcopatum transiliens Macedonius crescere fecit. Acacius autem et Patrophilus Maximum Hierosolymitanum expellentes, Cyrillum pro eo constituerunt. Et posthac Cosmas reverendissimus diaconus et cubuclesius venerabilis patriarchii legit:
De ecclesiastica Historia Theodori lectoris, libro quinto.
Dioscorus enim contra id quod regulis placet, sibi ordinationem Constantinopolitani episcopatus indulgens, provehit in ejus praesulatum Anatolium quemdam Alexandrinorum Ecclesiae responsa Constantinopoli facientem, habens praesto et Eutychem comministrantem. Ad quem Anatolius grato animo dixit [scite dixit], quod futurum erat ignorans: Quocunque ambulasti, sanctificasti. Agebantur autem haec consulatu Protogenis et Asterii.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quid dicitis de Anatolio? Nonne primas sanctae synodi fuit? Et ecce a Dioscoro impio ordinatus est [ Gr. add. praesente quoque Eutyche]. Ergo et nos suscipiamus eos qui ab haereticis ordinati sunt, quemadmodum et Anatolius est receptus. Et rursus, vere vox Dei est, quia non morientur filii pro patribus, sed unusquisque suo peccato morietur [Ezech. XVIII]: et quia ex Deo est consecratio. Quod si forte aliqui dubitant de Anatolio, legantur ea quae de ipso sunt.
Cosmas diaconus et cubuclesius venerabilis patriarchii legit:
Prooemium Chalcedonensis sanctae ac universalis synodi.
Conveniente autem etiam sancto et universali concilio secundum sacram praeceptionem in Chalcedonensi urbe congregato: id est, Paschasino et Lucentio reverendissimis episcopis, et Bonifacio religiosissimo presbytero, tenentibus locum sanctissimi archiepiscopi senioris Romae Leonis; et Anatolio sanctissimo episcopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae:
Reverendissimi monachi dixerunt: Et hoc suscipimus.
Adhuc Constantinus diaconus et notarius venerabilis patriarchii legit:
De Vita sancti Patris nostri Sabbae.
Flaviano igitur et Elia patriarchis Sidone, ut dictum est, consistentibus, et litteris blandis et dispensatoriis ad imperatorem utentibus, atque apud Sidonem adversus rectam fidem congregatam synodum destruentibus, necnon ad thronos proprios redeuntibus, indignati hi qui circa Soterichum et Philoxenum erant, in iram immensam commoverunt imperatorem, quasi deceptum a patriarcharum astutia et simulatione. Et accepta potestate quam voluerunt, et auro sufficienti Antiochiae vulgo dato, multis modis tribulaverunt Flavianum, et quodammodo suffocaverunt, cogentes Chalcedonensem synodum anathematizare: taliter eum ab episcopatu repellentes, exsilio damnaverunt. Quo comperto imperator gavisus est, et Severum Acephalorum principem Antiochenum episcopum misit. Qui Severus apprehenso patriarchatu, multa quidem atrocia sibi non communicantibus demonstravit. Mittit autem synodica sua Eliae archiepiscopo: et non receptus, commovet in iram imperatorem; et rursus destinat sua ipsius synodica Hierosolymam Maio mense sextae indictionis, cum quibusdam clericis et virtute imperatoria [ id est, militia]. Et hoc agnito, Pater noster Sabbas sanctae memoriae ascendens in civitatem sanctam una cum aliis eremi hegumenis, eos quidem qui venerant cum synodicis Severi, a sancta insecuti sunt civitate. Multitudinem autem monachorum undique colligentes, ante sanctam calvariam cum Hierosolymitanis clamabant, dicentes: Anathema Severo et his qui communicant ei: praesentibus et audientibus tam magistrianis, quam principibus et militibus qui fuerant ab imperatore transmissi. Iste quippe Severus elatione dira detentus, et imperiali potentiae innixus, Chalcedonensem synodum decies millies [millenis] submisit anathematibus, et Eutychetis externam opinionem confirmare contendens, unam Domini Christi Filii Dei et post ex Virgine incarnationem et humanationem praedicabat naturam corruptam; et amicus turbationis existens multas novitates effinxit adversus recta Ecclesiae dogmata, seu leges: impiissimam enim et latrociniosissimam [latrocinalissimam] Ephesinam secundam synodum recipit, et similem dicit esse hanc illi, quae prius in eadem Ephesina urbe convenit. Et aequales in doctoribus pronuntiat Cyrillum deiferum Alexandrinorum episcopum, et Dioscorum qui in communionem recepit Eutychetem haereticum, utpote consentaneum suum, et sanctissimum et orthodoxissimum Flavianum regiae urbis archiepiscopum deposuit et interemit; et ita in impietate proficiens idem Severus, exacuit in blasphemiam Dei linguam suam, et partititus est in suis ipsius sermonibus non partibilem in Trinitate divinitatem. Dicens enim et affirmans essentiam [ Gr., subsistentiam] esse naturam et naturam esse essentiam [ Gr., subsistentiam], et nullam differentiam in his nominibus sciens, sanctam et adorandam et consubstantialem Trinitatem divinarum essentiarum [ Gr., subsistentiarum], naturarum et deitatum et deorum dicere Trinitatem ausus est: hujusmodi ergo animarum corruptorem et depopulatorem imperator Anastasius coegit archiepiscopum Eliam communicatorem admittere. Qui cum nullatenus hoc agere consensisset, effervens furore imperator direxit Olympium quemdam Caesariensem, ducatum habentem Palaestinae, mittens pariter cum eo et epistolam universalem [ Gr., dispensatoriam], quae a Sidone scripta est, profitentem non admittendam Chalcedonensem synodum, ut omnibus modis Eliam ab episcopatu repelleret. Qui Olympius cum potentatu imperiali perveniens, et multis modis et machinamentis utens, atque jam dictam epistolam manifestans, Eliam quidem ab episcopatu pepulit, et apud Ailam exsilio relegavit: Joannem vero Marciani filium spondentem et Severum communicatorem admittere, et synodum Chalcedonensem anathematizare, episcopum Hierosolymorum fecit primo die [tertio ex cod. Jol. ] Septembris mensis [ Gr., Septembris die tertia], initio decimae [ al., undecimae] indictionis. Cum autem cognovissent sanctificatus Sabbas et caeteri eremi Patres, haec spopondisse Joannem, collecti contestati sunt, ne Severum in communionem reciperet, sed magis pro Chalcedonensi synodo discrimen incurreret, cum profectos [profecto] illos haberet omnes auxiliantes; et ita Joannes quotquot duci pollicitus est facere, praevaricatus est, Patres reveritus. Porro Anastasius imperator comperiens Joannem irritas sponsiones fecisse, et insaniens adversus Olympium qui fuerat fuga lapsus, mittit [et insaniens, Olympio fuga lapso, mittit] Anastasium Pamphili, qui ducatum habebat Palestinae, ut ageret, quo Joannes Severum in communionem susciperet, et Chalcedonensem synodum anathematizaret, vel hunc ab episcopatu repelleret. Qui veniens Hierosolymam, subito capit archiepiscopum, et mittit eum in custodiam publicam. Omnes autem sanctae civitatis habitatores gratulati sunt, eo quod fuerit insidiator et proditor Eliae archiepiscopi. Zacharias autem quidam Caesariensium urbis principatum moderans, clam in munitionem ingressus, consilium dat Joanni, dicens: si vis bene agere, et nullatenus episcopatu privari, nemo tibi suadeat Severum in communionem recipere, sed quasi repromitte duci, et dic, quia et hic quidem, quae intenduntur, facere non differo: sed ne fateantur quidam per necessitatem et violentiam me agere, dimittar hinc; et post duos dies Dominica existente agam alacriter quae a vobis jubentur; et hujuscemodi verbis credulus dux restituit eum Ecclesiae. Archiepiscopus ergo dimissus per noctem, universum monachicum collegium ad sanctam accersivit civitatem, undique colligens. Ut autem quidam numerantes multitudinem nuntiaverunt, quia habebat congregatio decem millia monachorum, et quoniam nec tota ecclesia poterat tantum capere populum, visum est ut convenirent universi per Dominicos dies [Dominicum diem] in domum sancti protomartyris Stephani, eo quod sufficiens esset ad receptionem multitudinis: simul autem et properarent obviam Hypatio consobrino imperatoris, tunc a Vitaliani captivitate soluto, et Hierosolymam orationis causa venienti. Convenientibus ergo universis tam monachis quam civibus in memorata colenda domo, convenit et Anastasius dux, et Zacharias consularis. Cumque consularis [Hypatius] advenisset, et cum multitudine in primi martyris Stephani templum intrasset, duxque putaret voluntatem imperatoris efficiendam, ascendit super ambonem archiepiscopus, habens secum Theodosium et Sabbam monachorum summos et duces; et omnis populus per multas horas clamabat dicens: Haereticos anathematiza, et synodum robora. Protinus ergo tres ex consensu anathematizant Nestorium, et Eutychetem, et Severum, et Soterichum Caesareae Cappadociae, et omnem qui non reciperet synodum Chalcedonensem.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Auditionem fecimus paternorum mandatorum: quid ergo oportet? suscipitis [suscipere] ab haereticis ordinatos?
Sancta synodus dixit: Etiam, domine, audivimus, et oportet suscipere.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quin potius et plures eorum qui in sexta sancta synodo consederunt, a Sergio, Pyrrho, Paulo, et Petro, praeceptoribus videlicet haereseos unam voluntatem in Christo praedicantium, ordinati sunt: quoniam hi vicissim Constantinopoleos thronum sortiti sunt; et a Petro, qui ex his novissimus eidem throno praecedit, usque ad sextam synodum anni plus non transierunt quam quindecim: et ipsi qui intra hoc tempus fuerunt, Thomas et Joannes et Constantinus pontifices in praesignato tempore [ Gr. add. temp. a praedictis haereticis ordinati sunt: et propt.]; id est dum hi qui haeretici nominati sunt, exstitisse noscuntur: et propterea non sunt improbati: per quinquaginta enim annos tunc haeresis perduravit. Sed sextae synodi Patres ipsos quatuor anathematizaverunt, quanquam ordinatio eorum essent.
Sancta synodus dixit: Clarum est.
Constantinus sanctissimus episcopus Cypri dixit: Sufficienter ostensum est, honorabilissimi fratres, et de hoc, quia qui ab haereticis accedunt, suscipiendi sunt. Si quis autem studio ad haereticum ierit, et susceperit ordinationem, sine receptione sit.
Reverendissimi monachi dixerunt: Habemus et de hoc sancti Basilii epistolam ad Nicopolitas; et obsecramus legi.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Legatur.
Constantinus diaconus et notarius legit.
De epistola sancti Basilii ad Nicopolitas.
Nescio episcopum, nec connumeraverim inter sacerdotes Christi, eum qui a profanis manibus in destructionem fidei ad praelationem provectus est: hoc est judicium meum. Vos autem si aliquam habetis nobiscum portionem, haec nobiscum procul dubio sentietis: at vero si a nobisipsis consilium sumitis, unusquisque suae sententiae dominus est. Nos autem insontes a sanguine isto. Porro haec scripsi, non de vobis diffidens, sed quorumdam haesitationem confirmans, ex eo quod notam faciam meam ipsius sententiam de non admittendis quibusdam in communionem, neque illis qui manus eorum promotionem sumpserunt. Propterea pace facta, cogitate vosmetipsos annumerare sacrosanctae plenitudini [ Gr., et ne manus ipsorum impositione accepta, postmodum pace facta conentur seipsos annum].
Reverendissimi monachi dixerunt: Ecce Pater exsecratur haereticorum ordinationem, dicendo: Neque connumeraverim inter sacerdotes Christi eum qui a profanis manibus in destructionem fidei ad praelationem provectus est.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et ego exsecror eos qui ob hujusmodi causam et fidei destructionem sunt ordinati; et maxime si episcopi orthodoxi praesentes fuerunt, a quibus poterant consecrari: sic enim est paternus sensus. Sin autem synodica promulgatio et concordia ecclesiarum causa orthodoxiae facta fuerit, qui praesumpserit a profanis haereticis ordinari, depositioni succumbet.
Sancta synodus dixit: Hoc justum judicium.
Reverendissimi monachi dixerunt: Et quomodo in fine epistolae scriptum est: Propterea pace facta, cogitate vosmetipsos annumerare sacrosanctae plenitudini. Ecce enim et post pacem hi qui ordinati sunt, non recipiuntur.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Non dixit Pater, non recipiendos fore; sed ne forte violentiam sustinerent, qui voluissent uniri clero orthodoxorum. Etenim in veritate non absque necessitate ac difficultate hoc fiet. Verumtamen egregius Pater per tempus illud, cum essent orthodoxi episcopi plurimi, interdicebat alumnis Ecclesiae ordinatione uti Arianorum: nulla enim defensio aderat. Quia enim hoc verum est, et non ignorabant sensum Patris hi qui post illum sunt Ecclesiae successores, ab haereticis constitutos, deinde melioratos susceperunt, ut didicimus per illa quae praelecta sunt. Ubique enim Patres sibi invicem concordantes sunt, nec inest illis refragatio ulla; sed adversantur eis qui dispensationes et intentiones eorum minime didicerunt.
Reverendissimi monachi dixerunt: Congrua quaeque dissoluta sunt.
Sancta synodus dixit: Legant astantes episcopi proprios libellos, tanquam accedentes ad catholicam Ecclesiam.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Legant postquam duorum capitulorum quae quaerebantur, subtiliter causa examinata est, tam scilicet de his qui ab haereticis sunt ordinati, quam de his qui accedunt ab haeresi ad sanctam catholicam Ecclesiam.
Hypatius episcopus Nicaeae legit libellum suum. Est autem ipse libellus, quem et Basilius reverendissimus episcopus Ancyrensium fecit.
Leo episcopus Rhodi, Nicolaus Hierapoleos, Gregorius Pessinuntius, Gregorius [Georgius] Antiochiae Pisidiae, Leo Carpathi, legerunt exemplaria ejusdem libelli.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Professionibus notis per lectionem libellorum, in alio conventu receptio eorum fiet, si non inest in illis aliud quod prohibeat.
Sancta synodus dixit: Fiat sicut jussisti.
Et in his exsurgens sancta synodus laudavit ita: Multos annos imperatorum! Irenae et Constantini magnorum principum et imperatorum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Depositores vocum novitatis quae facta est, Domine, robora! Piam da vitam eis!
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Pax Dei sit cum omnibus nobis. Amen.
ACTIO SECUNDA. In nomine Domini et dominatoris Jesu Christi veri Dei nostri, imperio piissimorum et amicorum Christi dominorum nostrorum Constantini et Irenae Deo coronatae matris ejus, anno consulatus eorum octavo, sexto Kalendas Octobrias indictione 11.
Conveniente sancta et universali synodo, quae per divinam gratiam et piam sanctionem eorumdem Deo confirmatorum imperatorum congregata est in Nicensium clara metropoli Bithyniensium provinciae, id est, Petro reverendissimo primo presbytero sanctissimae Roma Ecclesiae sancti apostoli Petri, et Petro reverendissimo presbytero et monacho et abbate venerabilis monasterii sancti Sabbae Romanae siti, retinentibus locum apostolicae sedis almi et beatissimi archiepiscopi senioris Romae Adriani; et Tarasio almo et sanctissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae [ Gr. add. et episcopis qui cum eis erant], et Joanne ac Thoma reverendissimis presbyteris monachis et vicariis apostolicarum sedium orientalis dioeceseos; sedentibusque ante sacratissimum ambonem templi sanctissimae magnae ecclesiae quae cognominatur Sophia, praesentibus et auscultantibus gloriosissimis et magnificentissimis principibus, id est, Petrona famosissimo exconsule, patricio et comite Deo conservandi imperialis obsequii, et Joanne imperiali ostiario et logotheta militaris logothesii, et omni sancta synodo secundum ordinem in prima actione signatum: praesentibus etiam et Deo amabilibus archimandritis et hegumenis, atque omni plenitudine monachica, propositis sanctis et intemeratis Dei Evangeliis.
Nicephorus Deo amabilis diaconus et chartophylax venerabilis patriarchii dixit: Regius homo prae foribus hujus venerabilis templi stat, ducens secum episcopum Neocaesariae.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Ingrediantur.
Clarissimus regius mandator ingressus dixit: Missus sum a dominis nostris bonis, ut adducerem reverendissimum episcopum Neocaesariae ad piam et sanctam synodum vestram, et exhibui.
Sancta synodus dixit: Deus conservet pios imperatores nostros.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit ad episcopum Neocaesariae: Ut ignota tibi praeteriit veritas usque nunc? an ut notam tibi hanc parvipendisti? et si ut ignota tibi praeteriit, ne confundaris rectum sermonem ediscere, quemadmodum non es confusus perversum.
Gregorius reverendissimus episcopus Neocaesariae dixit: Crede, domine, ut ignota; peto autem discere, et ut jubet Dominus et sancta synodus.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Dic, quid vis discere?
Gregorius reverendissimus episcopus Neocaesariae dixit: Cum tota haec caterva unum dicat et sapiat, et didici et certus sum, quia veritas haec est, quae nunc quaeritur et praedicatur: ac per hoc ego peto veniam priorum malorum meorum, et volo cum omnibus et illuminari et doceri. Delicta enim et peccata mea immensa sunt: et sicut Dominus ad compunctionem duxerit sacram synodum et sanctissimum dominum meum, ita fiat.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Num forte quasi velamento astutiae proprium sensum adumbrare volens, verbis simulas veritatem, mente autem malignanter operaris?
Gregorius reverendissimus episcopus Neocaesariae dixit: Absit, veritatem confiteor, et non mentior, neque falsum faciam verbum meum.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Debueras a prioribus annis aperire aures tuas; et Paulum divinum apostolum audire dicentem: Tenete traditiones quas accepistis sive per sermonem, sive per epistolam nostram (I Thess. II); et rursum Timotheo et Tito scribentem: Profanas vocum novitates devita (I Tim. VI, Tit. III). Quid enim profanius et magis vocum novitas est, quam dicere Christianos idololatras esse?
Gregorius reverendissimus episcopus Neocaesariae dixit: Malum erat; et confitemur, quia malum erat: sed ita gestum est, et ita gessimus; et ideo postulamus veniam delictorum nostrorum. Confiteor, domine, coram honorificentia sanctitatis vestrae et omnium fratrum sanctae synodi, quoniam peccavimus, et iniquitatem fecimus, et male patravimus; et veniam postulamus super hoc.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Dicimus, ut sequenti actione cum libello rursus conveniente, quae illius sunt agnoscamus.
Sancta synodus dixit: Ut jubet sanctitas tua, episcopus qui astat, cum libello veniat; et in sequenti actione, secundum quod placuerit, agetur.
Leontius inclytus et regius a secretis dixit: Meminit sacratissima et divinitus collecta synodus; qualiter praecedenti conventu divinae litterae lectae sint Deo conservatorum magnorum imperatorum nostrorum, in quibus continebatur memoria litterarum, quae synodice missae sunt a sanctissimo et beatissimo papa senioris Romae, et venerabilibus summisque sacerdotibus orientis, in duobus quaternionibus: quibus et nunc allatis, suggerimus ad quod placuerit.
Sancta synodus dixit: Legantur libelli sanctissimi et beatissimi papae Adriani senioris Romae.
Et legit Nicephorus inclytus et regius a secretis interpretationem litterarum Latinarum Adriani papae Romani.
Adrianus episcopus servus servorum Dei. Dominis piissimis et serenissimis imperatoribus ac triumphatoribus, filiis diligendis in Deo et Domino nostro Jesu Christo, Constantino et Irenae Augustis. (Vide Patrologiae tom. XCVI, col. 1215.)
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Ipsi vos acceptis a papa litteris his, detulistis eas ad pios imperatores nostros?
Petrus et Petrus Deo amabiles presbyteri, et locum tenentes Adriani sanctissimi papae Romani, dixerunt: Nosipsi accepimus ab apostolico Patre nostro hujuscemodi litteras, et detulimus eas ad pios dominos.
Joannes magnificentissimus logotheta dixit: Haec noverunt et honorabilissimi Siculi, Deo amabilis Theodorus Catanensium episcopus, et qui cum eo est reverendissimus diaconus Epiphanius, qui locum tenet archiepiscopi Sardiniae. Ambo enim per jussionem piorum imperatorum nostrorum profecti sunt Romam cum reverendissimo apocrisiario sanctissimi patriarchae nostri.
Theodorus Deo amabilis episcopus Catanae dixit: Pio imperio jubente per honorabiles jussiones suas, mittere Leonem Dei cultorem presbyterum, qui una mecum est servus vestrae sanctitatis, simul cum pretiosa epistola sacratissimi domini mei: ille qui colit sanctitatem vestram, Siculorum scilicet meae provinciae magistratus [strategus] misit me Romam cum pia jussione orthodoxorum imperatorum nostrorum. Qui abeuntes, pii imperii eorum fidem et orthodoxiam denuntiavimus.
Et beatissimus papa audiens dixit: Quia si in diebus imperii eorum factum fuerit hoc, magnificare habet Deus pium imperium eorum super priora regna. Hinc et suggestionem quae lecta est, transmisit ad pios imperatores nostros una cum litteris ad sanctitatem vestram, et vicariis suis qui hic praesidentes adsunt.
Cosmas diaconus, notarius et cubuclesius dixit: Et aliae missae sunt litterae a sanctissimo papa senioris Romae ad Tarasium sanctissimum et universalem patriarcham nostrum; et sicut jusserit sancta collectio vestra, et de his fiet.
Sancta synodus dixit: Legantur.
Cosmas praedictus legit:
Epistola Adriani sanctissimi papae senioris Romae, interpretata ex Latinorum dictione in Graecorum vocem.
(Vide Patrol. tom. XCVI, col. 1233.)
Petrus et Petrus reverendissimi presbyteri ac vicarii sanctissimi papae senioris Romae Adriani dixerunt: Dicat nobis sanctissimus patriarcha Tarasius regiae civitatis, si consentiat litteris sanctissimi papae senioris Romae Adriani, an non.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sacratissimus Paulus apostolus, qui illustratus est lumine Christi, et genuit nos per Evangelium, cum Romanis scriberet, approbans studium sincerae fidei eorum, quam in Christum verum Deum habebant, sic ait: Fides vestra annuntiatur in universo mundo (Rom. I): hoc testimonium sequi necessarium est, et inconsulte agit qui huic conatur resistere. Unde Adrianus praesul senioris Romae, cum esset particeps eorum qui praedicto testimonio muniri meruerunt, scripsit expresse ac veraciter piis imperatoribus nostris, atque ad humilitatem nostram, affirmans bene ac optime se habere antiquam traditionem Ecclesiae catholicae. Nam et ipsi nos scrutando Scripturas, et syllogistice approbando, rimati sumus: sic quod confessi sumus, confitemur et confitebimur, consonamus et confirmamus, atque permanebimus in significatione litterarum quae lectae sunt, imaginales descriptiones suscipientes secundum antiquam patrum nostrorum traditionem; et has affectuoso amore adoramus, tanquam ad nomen Christi Dei, et intemeratae dominae sanctae Dei Genitricis, sanctorumque angelorum, ac omnium sanctorum factas, manifestissime in unum solum Deum verum servitutem [ Gr., latriam] et fidem nostram ponentes.
Sancta synodus dixit: Tota sacratissima synodus ita credit, ita sapit, ita dogmatizat.
Petrus et Petrus Deo amabiles presbyteri et legati apostolicae cathedrae dixerunt: Dicat nobis sancta synodus, si admittit litteras sanctissimi papae senioris Romae, an non.
Sancta synodus dixit: Sequimur, et suscipimus, et admittimus.
Joannes Deo amabilis presbyter et legatus orientalis dioeceseos dixit:
Opportunum est etiam in praesenti cum Psalmista canere: Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax complexae sunt se (Psal. LXXXIV). Misericordia et veritas scimus quia Dominus noster Jesus Christus est: participatione autem ejus etiam sanctissimi patriarchae et orbis terrae pastores et dicuntur et sunt. Etenim misericordia et veritas obviaverunt sibi, Adrianus scilicet sanctissimus papa senioris Romae, et Tarasius sanctissimus patriarcha regnantis Constantinopoleos. Qui unum sentientes et confitentes, justitiam et pacem complexi sunt. Pheronyma [Const. unum sentientes et confitentes. Justitia et pax osculatae sunt. Phe.] enim Irene, et decreto Dei regnans et imperans [nomen habens rei veritati consonum ac respondens]; divinitus mota, et decorem Ecclesiae desiderans atque volens, litteris usa, justitiam pheronymam, sanctissimam videlicet Ecclesiam Romanam amplexa est; et movit in medium transire, et praesens sanctum laetificare collegium; sed et orthodoxam patefacere fidem. Et nunc gaudium magnum factum est in lectione sacrarum litterarum sanctissimi papae Adriani, tam ad divinitus conservandos et tranquillissimos imperatores nostros, quam ad sanctissimum et ter beatum patriarcham Tarasium destinatarum; et magnas in hoc agimus Deo gratias, quia tanto meruimus gaudio perfrui et laetitia. Et benedictus Deus, qui suscitavit nobis tale imperium, quod sollicitum sit semper, et excitet populos ad unum conspiramentum et unanimitatem atque custodiam divinorum canonum, seu traditionum sanctissimae Ecclesiae. Sed Christus Deus per gignentem se sanctissimam Dei Genitricem, et omnes sanctos suos, et vos sacerdotes suos, qui unum sapitis, et dolum in cordibus non habetis vestris, sed festinatis quae scripta sunt adimplere, repromissiones vestras veraces ostendat, et longaevos conservet bonos dominos nostros, et glorificet eos, et exaltet cornu eorum, et subjiciat inimicos eorum sub pedibus ipsorum, et dignos eos faciat etiam in futuro saeculo cum sanctis regibus connumerari, conservetque hanc sanctissimam synodum.
Agapius sanctissimus episcopus Caesariae Cappadociae dixit: Scriptum est in divinis Scripturis nostris, quia separavit Deus inter lucem et inter tenebras. Ecce enim cessante tenebrosa male opinantium haeresi, lumen cunctis orthodoxiae refulsit: quod lumen et ego sequens, suscipio et saluto sacras ac venerabiles iconas, et eos qui ita non sentiunt, anathemati submitto.
Joannes sanctissimus episcopus Ephesi dixit: Sicut honorabiles litterae sanctissimi papae Romani continent, ita credo, et ita confiteor gratia Christi veri Dei nostri.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Modis omnibus lectae suggestioni, quae ad dominos nostros bonos ab Adriano sanctissimo papa Romano missa est; necnon et epistolae quae ad sanctissimum patriarcham directa est, consentio, et ita confiteor, atque cum hac fide proficiscar ad tribunal Christi veri Dei nostri.
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Quemadmodum continent litterae sanctissimi Adriani papae senioris Romae, et sensus sanctissimi Patris nostri ac universalis patriarchae; sic sapio, sic teneo, et ita docebo, et cum hoc sensu meo etiam in futurum saeculum proficiscar.
Nicolaus sanctissimus episcopus Cyzici dixit: Secundum litteras sanctissimi papae senioris Romae Adriani, et expositionem confessionis sanctissimi patriarchae nostri Tarasii, sapio et sapiam, et in illum mundum adducar cum hac confessione mea.
Euthymius sanctissimus episcopus Sardis dixit: Et ego praelectas litteras sanctissimi papae senioris Romae sincere ac indubitanter sequens, polliceor et confiteor ita me sapere tam de orthodoxa fide, quam de sanctissimis iconis: non quasi quiddam novum dogma admittens, sed tanquam certissime sciens de illis traditionem sanctorum apostolorum et sacratissimorum magistrorum qui has reliquerunt, in sancta Dei Ecclesia constitutam. Propter quod tota anima recipio hujusmodi venerabiles iconas cum convenienti honore ac salutatoria adoratione. Eos autem qui aliter vel adverse sapiunt aut dogmatizant contra sanctas iconas, alienos a catholica Ecclesia aestimans, abjicio, et haereticos denuntio.
Petrus sanctissimus episcopus Nicomediae dixit: Secundum lectas litteras sanctissimi papae senioris Romae Adriani, et secundum fidem sanctissimi et universalis patriarchae Tarasii, venerabiles iconas suscipio, et adoro, et docebo, tanquam redditurus in die judicii rationem judici et Deo nostro.
Elias sanctissimus episcopus Cretae dixit: Secundum honorabiles litteras sanctissimi papae senioris Romae Adriani, sic confiteor et teneo pretiosas et sacras iconas, nunquam aliquando commutandus, nec modo eas tantum adorans. Eos autem qui non ita confitentur, anathematizo.
Stauracius sanctissimus episcopus Chalcedonis dixit: Secundum epistolam Adriani sanctissimi papae senioris Romae, quae ad sanctissimum patriarcham nostrum Tarasium missa est, sic et ego recepto, saluto et amplector sacras iconas, cum sint tanquam arrha salutis meae. Eos autem qui ita non sapiunt, anathematizo.
Nicephorus episcopus Dyrrachii dixit: Secundum relationem quae missa est ab Adriano sanctissimo papa senioris Romae ad pios imperatores nostros, et ad sanctissimum et universalem patriarcham Tarasium, quin et secundum ejus sanctissimi Tarasii archiepiscopi doctrinam, fidem et confessionem, sapio et teneo; et cum hac confessione mea brevis vitae meae tempus finiam, et terribili tribunali Christi assistam.
Epiphanius diaconus Ecclesiae Catanensis, et locum tenens archiepiscopi Sardiniae, dixit: Nitidissimum orthodoxiae terminum et SS. apostol. traditionem relatio quae missa est ad pios et Christo dilectos imperatores a beatissimo papa senioris Romae Adriano, per lectionem exhibuit: sed et epistola ejus, quae destinata est ad Tarasium sanctissimum et universalem patriarcham. Unde et ego per omnia his consentiens, et recti sensus incessu sequens, honoro et adoro et recipio ab olim in Ecclesia traditas venerabiles et sacras iconas; et eum qui in his non convenit, ut haeretici conciliabuli participem averto, et anathematismis transmitto.
Leo presbyter sanctissimae Ecclesiae Constantinopoleos, et locum tenens metropoleos Sidae, dixit: Secundum lectas synodicas epistolas sanctissimi papae senioris Romae, et doctrinam sanctissimi patriarchae Tarasii, suscipio venerabiles imagines secundum antiquam consuetudinem; et eos qui sic se non habent, anathematizo.
Nicolaus hegumenus Apri, et locum tenens Tyanensium metropoleos, dixit: Secundum synodicas epistolas Adriani beatissimi papae, quae lectae sunt, suscipio venerabiles iconas secundum antiquam traditionem: et qui se ita non habent, anathematizo.
Constantinus sanctissimus episcopus Gangrensium dixit: Secundum relationes quae lectae sunt beatissimi papae senioris Romae Adriani, suscipio venerabiles iconas juxta priscam traditionem. Eos vero qui sic non sapiunt, anathemati submitto.
Niceta sanctissimus episcopus Claudiopoleos dixit: Secundum lectas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani suscipio venerabiles iconas secundum antiquam consuetudinem; et qui sic non sapiunt, anathemati submitto.
Theodorus sanctissimus episcopus Myrensium Lyciae dixit: Secundum synodicas epistolas quae lectae sunt beatissimi papae Romae Adriani, credo et profiteor, atque adoro et amplector sanctas et venerabiles iconas; et qui ita non sapiunt, anathematizo et declino.
Theophylactus diaconus et exarchus, locum tenens metropoleos Cariae, dixit: Secundum lectas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani profiteor; et qui ita non sapiunt, anathemati submitto.
Michael sanctissimus episcopus Synadensium dixit: Secundum synodicas epistolas a beatissimo papa Adriano senioris Romae directas confiteor, et admitto juxta priscam traditionem sacras et venerabiles iconas: et qui ita non suscipiunt, anathemati submitto.
Eustathius sanctissimus episcopus Laodiceae dixit: Secundum recitatas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani confiteor, et recipio pretiosas et sacras iconas juxta priscam traditionem: et qui ita non sapiunt, anathemati submitto.
Constantinus episcopus Pergae dixit: Secundum lectas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani confiteor, et recipio pretiosas et sacras imagines secundum antiquam traditionem: et qui ita non sapiunt, anathemati submitto.
Anastasius sanctissimus episcopus Nicopoleos veteris Epiri dixit: Secundum recensitas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani confiteor, et suscipio, et adoro sacras et sanctas iconas juxta priscam traditionem. Eos vero qui ita non sapiunt, anathematizo.
Christophorus sanctissimus episcopus Phasidis dixit: Secundum lectas synodicas epistolas beatissimi papae Adriani confiteor, et suscipio ac adoro venerabiles iconas secundum antiquam consuetudinem. Eos vero qui ita non sapiunt, anathematizo.
Theodorus sanctissimus episcopus Seleuciae dixit: Secundum lectas synodicas litteras beatissimi papae senioris Romae Adriani confiteor, et suscipio sacras et venerabiles iconas secundum antiquam traditionem. Eos vero qui ita non sapiunt, anathematizo.
Gregorius presbyter Constantinopoleos sanctorum apostolorum, et locum tenens metropoleos Mocissi, dixit: Secundum lectas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani confiteor, et suscipio, et adoro sacras et venerabiles iconas secundum antiquam traditionem. Eos autem qui ita non sapiunt, anathematizo.
Basilius sanctissimus episcopus Syllegae [ Silaei ] dixit: Secundum lectas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani confiteor et suscipio ac adoro venerabiles et sacras imagines secundum antiquam traditionem Ecclesiae. Eos vero qui ita non sapiunt, anathematizo.
Theodorus sanctissimus episcopus Catanae dixit: Omni orthodoxia plenam relationem, quae missa est a sanctissimo papa senioris Romae Adriano ad pios et amicos Christi imperatores nostros, sed et Tarasium almum et universalem patriarcham, per lectionem agnovi. Unde et ego his assentior, et prorsus adoro, amplector et admitto sacras iconas. Eos vero qui ita non sapiunt, anathematismis transmitto, tanquam alienos ab Ecclesia catholica.
Manuel sanctissimus episcopus Adrianopoleos Thraciae dixit: Secundum lectas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani confiteor, et recipio sanctas venerabiles iconas secundum antiquam traditionem catholicae Ecclesiae. Eos vero qui ita non sapiunt, anathematizo.
Marianus sanctissimus episcopus Pompeiopoleos dixit: Secundum lectas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani confiteor, suscipio et adoro sacras et venerabiles iconas secundum antiquam traditionem Ecclesiae. Eos vero qui ita non sapiunt, anathematizo.
Joannes sanctissimus episcopus Tauromeniae dixit: Cum veluti divinus orthodoxiae terminus sint litterae quae ab Adriano papa senioris Romae ad pios imperatores, necnon et ad Tarasium universalem patriarcham nostrum, missae sunt, ita profiteor, suscipiens sacras iconas secundum antiquam traditionem Ecclesiae catholicae. Eos vero qui ita non sapiunt anathematizato.
Cyrillus ex persona sanctissimi episcopi Gothiae promulgavit similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Mitrae [ Gr., Bizyae ex ms. Jol. ] promulgavit similiter.
Gregorius presbyter, et locum tenens episcopi Smyrnae, promulgavit similiter.
Gaudiosius episcopus Messinae similiter.
Eustachius [Eustratius] sanctissimus episcopus Apamiae similiter.
Joannes diaconus, et locum tenens apostolicae sedis, similiter.
Petrus episcopus Germiorum similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Panormi similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Arcadiopoleos similiter.
Stephanus sanctissimus episcopus Bibonensium similiter.. . . . . . vicarius Leontopoleos similiter.
Sisinnius sanctissimus episcopus Parii similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Leontinae similiter.
Epiphanius sanctissimus episcopus Mileti [Mitorum] similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Taurianae similiter.
Niceta sanctissimus episcopus Praeconnesi similiter.
Christophorus sanctissimus episcopus sanctae Cyriacae similiter.
Eustachius [Eustratius] sanctissimus episcopus Methymnae similiter.
Theotimus sanctissimus episcopus Crotonensium similiter.
Theophilus sanctissimus episcopus Chii similiter.
Leo sanctissimus episcopus Cii similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Nesiorum similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Apri similiter.
Ignatius sanctissimus episcopus Prinae similiter.
Theophylactus sanctissimus episcopus Cypsellorum similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Tropaeorum similiter.
Stephanus sanctissimus episcopus Sugdensium similiter.
Sergius sanctissimus episcopus Nicoterensium similiter.
Gregorius presbyter et vicarius Nicopoleos similiter.
Leo sanctissimus episcopus Mesembriae similiter.
Theodosius sanctissimus episcopus Amorii similiter.
Cyriacus sanctissimus episcopus Drisiparentium similiter.
Galata presbyter, et ex persona sanctissimi episcopi Rhegii, similiter.
Theodosius sanctissimus episcopus Nyssae similiter.
Georgius sanctissimus episcopus Camulianensium similiter.
Soterichus sanctissimus episcopus Ciscissensium similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Mastaurensium similiter.
Georgius sanctissimus episcopus Briulensium similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Nyssae similiter.
Theophylactus sanctissimus episcopus Trallae similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Magnesiae similiter.
Sabbas sanctissimus episcopus Anensium similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Palaeaspoleos similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Magnesiae Maeandri similiter.
Theophanius sanctissimus episcopus Calpae similiter.
Leo sanctissimus episcopus Algizensium similiter.
Nicodemus sanctissimus episcopus Eugazensium similiter.
Lucas [Lycastus] sanctissimus episcopus Baretensium similiter.
Theophylactus sanctissimus episcopus Hypaepensium similiter.
Theophanes sanctissimus episcopus Lebedensium similiter.
Stratonicus sanctissimus episcopus Cymae similiter.
Cosmas sanctissimus episcopus Myrnae similiter.
Olbianus sanctissimus episcopus Elaeae similiter.
Pardus sanctissimus episcopus Pittanae similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Pergami similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Atrammyti similiter.
Marianus [Marinus] sanctissimus episcopus Atandri similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Assi similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Arcadiopoleos similiter.
Leo sanctissimus episcopus Phociae similiter.
Nicephorus diaconus et vicarius Gargarensium similiter.
Constantinus diaconus et vicarius Agaae similiter.
Theognius . . . . . . vicarius Sion similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Rhaedesti similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Panii similiter.
Melchisedech sanctissimus episcopus Calliopoleos similiter.
Leo sanctissimus episcopus Madyti similiter.
Theophylactus sanctissimus episcopus Chariopoleos similiter.
Thomas sanctissimus episcopus Daonii similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Theodoropoleos similiter.
Sisinnius sanctissimus episcopus Chalcidis similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Bryseos similiter.
Benjamin sanctissimus episcopus Lizicensium similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Amastridis similiter.
Theophanes sanctissimus episcopus Sorensium similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Dercensium similiter.
Heraclius sanctissimus episcopus Junopoleos similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Juliopoleos similiter.
Antonius sanctissimus episcopus Troezenis similiter.
Niceta sanctissimus episcopus Nacoliae similiter.
Petrus sanctissimus episcopus Asponae similiter.
Synesius sanctissimus episcopus Cinnae similiter.
Synesius sanctissimus episcopus Anastasiopoleos similiter.
Eustathius sanctissimus episcopus Solensium similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Citii similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Trimithuntensium similiter.
Alexander sanctissimus episcopus Amathuntensium similiter.
Joannes [ Gr., Sisinnius] sanctissimus episcopus Adrianae similiter.
Michael sanctissimus episcopus Melitopoleos similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Germae similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Hadranothyrensium similiter.
Leo sanctissimus episcopus Poemanini similiter.
Symeon sanctissimus episcopus Ocae similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Lampsaci similiter.
Niceta sanctissimus episcopus Hilei similiter.
Leo sanctissimus episcopus Troadensium similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Abydi similiter.
Anastasius sanctissimus episcopus Tripoleos similiter.
Leo sanctissimus episcopus Traculensium similiter.
Stephanus sanctissimus episcopus Salensium similiter.
Joannes Tabalensium sanctissimus episcopus similiter.
Stephanus sanctissimus episcopus Silandi similiter.
Nicolaus sanctissimus episcopus Pericommatis similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Setensium similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Liprensium similiter.
Theophanes sanctissimus episcopus Maeoniae similiter.
Michael sanctissimus episcopus Stratoniciae similiter.
Lycastus sanctissimus episcopus Philadelphiae similiter.
Michael sanctissimus episcopus Trallae similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Gordensium similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Daldae similiter.
Eustathius sanctissimus episcopus Orcanae similiter.
Joannes [Joseph] sanctissimus episcopus Attaliae similiter.
Zacharias sanctissimus episcopus Hierocaesariae similiter.
David sanctissimus episcopus Helenopoleos similiter.
Cyrio sanctissimus episcopus Lophi similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Caesariae Bithyniae similiter.
Theophylactus sanctissimus episcopus Apolloniadis similiter.
Georgius sanctissimus episcopus Basinupoleos similiter.
Leo sanctissimus episcopus Aristae similiter.
Nicephorus sanctissimus episcopus Adrani similiter.
Basilius vicarius Dascylii similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Carinae similiter.
Niceta sanctissimus episcopus Melae similiter.
Neophytus sanctissimus episcopus Gordoservorum similiter.
Leo sanctissimus episcopus Linoae similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Etenensium [Necennensium] similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Zelensium [Hecenensium] similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Sinopae dixit: Quemadmodum tradiderunt nobis ipsi qui ab initio viderunt et ministri fuerunt sermonis (Act. I), et hi qui ab eis edocti sunt, sancti videlicet et beati patres nostri; ita certissime comperiens continere litteras quae nunc ab Adriano sanctissimo papa senioris Romae tam ad pios et amicos Christi imperatores nostros, quam ad Tarasium sanctissimum et universalem patriarcham missae sunt, ita credo, ita confiteor, et ita teneo et tenebo usque ad ultimum spiramentum meum, colens atque adorans pretiosas et sacras iconas. Eos vero qui ita non sentiunt vel confitentur, anathematizo.
Constantinus sanctissimus episcopus Sasimensium dixit; Secundum lectas synodicas epistolas beatissimi papae senioris Romae Adriani confiteor, et adoro, atque suscipio sacras et colendas imagines secundum antiquam traditionem Ecclesiae. Eos vero qui ita non sapiunt, anathematizo.
Niceta sanctissimus episcopus Dadybrensium similiter.
Theophilus sanctissimus episcopus Prusiadis similiter.
Niceta sanctissimus episcopus Adrianopoleos similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Heracliae Ponti similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Cratiae similiter.
Niceta sanctissimus episcopus Rysaei similiter.
Nicephorus sanctissimus episcopus Clanensium similiter.
Leo sanctissimus episcopus Trocnadensium similiter.
Anastasius sanctissimus episcopus Patarensium similiter.
Gregorius [Georgius] sanctissimus episcopus Nyssae similiter.
Theodosius sanctissimus episcopus Pinarensium similiter.
Nicodemus sanctissimus episcopus Sidymi similiter.
Gregorius [Georgius] sanctissimus episcopus Huniadensium similiter.
Constantinus episcopus Candibensium similiter.
Stauracius sanctissimus episcopus Zenopoleos similiter.
Leo sanctissimus episcopus Limyrensium similiter.
Stephanus sanctissimus episcopus Caunensium similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Tensium [ Gr., Tlon] similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Combensium similiter.
Petrus sanctissimus episcopus Orcadensium [ Gr., Petrus diaconus et vicarius Hyrcanensium] similiter.
Joannes diaconus et vicegerens Phaselidensium similiter.
Sabbas . . . . . vicarius Tii similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Libyrae similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Tabensium similiter.
Dorotheus sanctissimus episcopus Neapoleos similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Heracliae similiter.
David sanctissimus episcopus Jassi similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Mylassi similiter.
Sergius sanctissimus episcopus Megyliensium similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Mydbi similiter.
Stauracius sanctissimus episcopus Stadiae similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Stratoniciae similiter.
Theodosius sanctissimus episcopus Chonensium similiter.
Michael sanctissimus episcopus Chaeretopensium similiter.
Pantoleo sanctissimus episcopus Valentiae similiter.
Georgius sanctissimus episcopus Peltensium similiter.
Christophorus sanctissimus episcopus Atanassi similiter.
Leontius sanctissimus episcopus Eumeniae similiter.
Paulus sanctissimus episcopus Acmoniae similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Timenutherensium similiter.
Leo sanctissimus episcopus Trajanopoleos similiter.
Leo sanctissimus episcopus Alei similiter.
Nicephorus sanctissimus episcopus Lundensium similiter.
Georgius sanctissimus episcopus Appiae similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Eucarpiae similiter.
Michael sanctissimus episcopus Hierapoleos similiter.
Christophorus sanctissimus episcopus Promissi similiter.
Nicolaus sanctissimus episcopus Phytiae similiter.
Theophylactus sanctissimus episcopus Cinnabori similiter.
Niceta sanctissimus episcopus Augustopoleos similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Cotragii [Cottyaei] similiter.
Georgius sanctissimus episcopus Medaii similiter.
Leo sanctissimus episcopus Docimii similiter.
Damianus sanctissimus episcopus Meri similiter.
Theophylactus vicedominus et loci conservator Apsi similiter.
Stephanus electus Otri similiter.
Joannes electus Hectorii similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Amalandensium similiter.
Epiphanius sanctissimus episcopus Pertensium similiter.
Sisinnius sanctissimus episcopus Philomelii similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Sibliae similiter.
Michael sanctissimus episcopus Papensium similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Sagallii similiter.
Sisinnius sanctissimus episcopus Apamiae Ciboti similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Cananae similiter.
Leo vicedominus et vicarius Sozopoleos similiter.
Marianus sanctissimus episcopus Magvdensium similiter.
Nicephorus sanctissimus episcopus Flogensium similiter.
Leo sanctissimus episcopus Andidensium similiter.
Manzo sanctissimus episcopus Pracanensium similiter.
Theodosius sanctissimus episcopus Germanicopoleos similiter.
Eustathius sanctissimus episcopus Celendereos similiter.
Zacharias sanctissimus episcopus Trapezopoleos similiter.
Sisinnius sanctissimus episcopus Sycae similiter.
Zacharias sanctissimus episcopus Cardabundensium similiter.
Sisinnius sanctissimus episcopus Murbadensium similiter.
Eustathius sanctissimus episcopus Lamensium similiter.
Stephanus sanctissimus episcopus Philadelphiae similiter.
Leo sanctissimus episcopus Sibillensium similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Cadus similiter.
Michael sanctissimus episcopus Tiberiopoleos similiter.
Joannes sanctissimus episcopus Azanensium similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Dionysiopoleos similiter. . . . . . [Manuel] vicarius Nicopoleos similiter. . . . . . [Joannes] ex persona Coloniae similiter.
Eustratius sanctissimus episcopus Debelti similiter.
Leo vicedominus et vicarius Zoropoleos similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Bulgarophygi similiter.
Georgius sanctissimus episcopus Plutinopoleos similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Perbereos similiter.
Michael sanctissimus episcopus Pamphyli similiter.
Ruben sanctissimus episcopus Scopelii similiter.
Sisinnius sanctissimus episcopus Garialli similiter.
Petrus sanctissimus episcopus Monembasiae similiter.
Gabriel sanctissimus episcopus Egenae similiter.
Leo sanctissimus episcopus Porthmi similiter.
Bardanius sanctissimus episcopus Doarensium similiter.
Andronicus presbyter, et ex persona Leontopoleos seu Zalichi, similiter.
Leo sanctissimus episcopus Sebastae similiter.
Niceta diaconus ex persona Halicarnassi similiter.
Leo sanctissimus episcopus Corydalensium similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Cremnensium similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Adrianae similiter.
Sancta synodus dixit: Justum est, ut et reverendissimi monachi pronuntient.
Reverendissimi monachi dixerunt: Si ordo est talis, ut et nos monachi pronuntiemus; ut jubetis.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Ordo est unicuique, qui reperitur in synodo, ut pronuntiet confessionem suam.
Sabbas reverendissimus monachus et hegumenus Studii dixit: Secundum antiquam et priscorum temporum illibatam fidem, quae nobis tam a sanctis apostolis et prophetis, quam a doctoribus in catholica Ecclesia est tradita, et secundum destinatam syllabam a ter beato et apostolico papa Adriano ad pios imperatores nostros et Tarasium universalem patriarcham, quae illustraverunt et fulguraverunt mentes nostras, secundum fidem audientes: confiteor et credo [ Gr. add. et adoro sacras imagines. Eos autem qui non ita sentiunt, anathematizo.]
Gregorius reverendissimus monachus et hegumenus sancti Sergii dixit: Secundum antiquam et priscorum temporum legislationem, quae tradita est in sancta Dei magna Ecclesia ex sanctis ac laudabilibus apostolis, et conservata est a sanctis ac laudabilibus apostolis, et conservata est a sanctis et sacratissimis Patribus et magistris nostris, id est, sanctis sex universalibus synodis; atque orthodoxis litteris quae missae sunt ab Adriano senioris Romae sanctissimo et apostolico papa ad pios et Christi amicos imperatores nostros, et Tarasium sanctissimum et universalem patriarcham, quae illustraverunt et illuminaverunt sensus nostros, cum desiderio cordis mei suscipiens, ita confiteor, ita praedico, credens per hanc veram confessionem una cum bona actione indulgentiam accipere peccatorum quae gessi.
Joannes hegumenus Pagurii similiter.
Eustathius hegumenus Maximini similiter.
Symeon hegumenus Chorae similiter.
Gregorius [Georgius] hegumenus Pegae similiter.
Symeon hegumenus Abramitensium similiter.
Joseph hegumenus Heraclii similiter.
Plato hegumenus Sacudeonis similiter.
Gregorius hegumenus Hyacinthi similiter.
Et caeteri omnes monachi pronuntiaverunt similiter.
ACTIO TERTIA. In nomine Domini et dominatoris Jesu Christi veri Dei nostri. Imperio piissimorum et amicorum Christi dominorum nostrorum Constantini et Irenae a Deo redimitae matris ejus, anno octavo consulatus eorum, tertio [Gr. et ms. Jol., IV] Kalendas Octobrias, indictione 11.
Conveniente sancta et universali synodo, quae per divinam gratiam et piam sanctionem eorumdem divinitus confirmatorum imperatorum congregata est in Nicensium clara metropoli Bithyniensium provinciae: id est, Petro reverendissimo primo presbytero sanctae Romanae Ecclesiae sancti apostoli Petri, et Petro reverendissimo presbytero et monacho et hegumeno venerabilis monasterii sancti Sabbae siti Romae, tenentibus vicem apostolicae sedis almi et sanctissimi archiepiscopi senioris Romae Adriani; et Tarasio almo et sanctissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae, et Joanne ac Thoma reverendissimis presbyteris monachis et vicariis apostolicarum sedium orientalis dioeceseos.
Residentibus quoque ante sanctissimum ambonem templi sanctissimae magnae Dei Ecclesiae quae cognominatur Sophia; praesentibus et audientibus gloriosissimis et magnificentissimis judicibus, id est, Petrona laudabilissimo exconsule patricio, et comite Deo conservati imperatorii obsequii, et Joanne imperiali ostiario et logotheta militaris logothesii, et tota sancta synodo secundum ordinem qui praescriptus est in prima actione; praesentibus etiam Deo amabilibus archimandritis et hegumenis, atque omni monachica plenitudine; propositis sanctis et intemeratis Evangeliis:
Dixit Demetrius Deo amabilis diaconus et scevophylax sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae:
Quoniam quidem praecedenti die visum est sanctae et universali synodo sequenti paterna et ecclesiastica jura, suscipiendos eos qui ex haeresi convertuntur; necnon et eos orthodoxos qui ab haereticis ordinati sunt, assumendos: prae foribus adsunt hi qui libellos suos jam orthodoxe legerunt episcopi, et postulant ingredi et judicari secundum quod vobis placuerit.
Sancta synodus dixit: Veniant.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Is qui nuper venit Deo amabilissimus episcopus Neocaesariae reddat rationem suam per libellum.
Gregorius Deo amabilis episcopus Neocaesariae dixit: Confirmet Deus imperium bonorum dominorum nostrorum; laetificet eos Deus in sancto solio ipsorum. Sanctissimum dominum nostrum Deus largiori aevo fungi faciat pontificio, et sanctam synodum Deus stabiliat. Orate pro egestate mea. Et proferens libellum suum legit continentem exemplaria libellorum qui praescripti sunt in actione prima.
Et postquam lectus est libellus, Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Haec cum simplicitate cordis confiteris?
Gregorius Deo amabilis episcopus Neocaesariae dixit: In nomine Dei et per sanctam orationem tuam et sanctorum Patrum, in munda conscientia et omni simplicitate confiteor, et quaeso beatitudinem vestram et totam synodum orare pro me.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Aliquid ad haec promulgemus. [ Gr. add. Sanctissimi episcopi Siciliae dixerunt. Quod in aliis factum est, fiat quoque in istis.]
Sancta synodus dixit: Fiat.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sed sermo quidam rumoris obstrepit, quod in tempore persecutionis quidam episcoporum intolerabiles persecutiones piis viris intulerint: quibus verbis injectis non usquequaque sine approbatione credimus. Novit tota sancta synodus haec, quia canon sanctorum apostolorum episcopum, vel presbyterum, vel diaconum percutientem fideles delinquentes, aut infideles inique agentes, et per hujuscemodi timeri volentem, deponi praecipit.
Sancta synodus dixit: Ita denuntiant.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et si hoc ita est, quid vobis videtur?
Theodorus sanctissimus episcopus Catanae dixit: Secundum sacras catholicae Ecclesiae regulas ita definit sancta synodus haec.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Si intulit episcopus quascunque plagas et tormenta viris timentibus Dominum, qui tunc persecutionem patiebantur, non est dignus episcopatu.
Sancta synodus dixit: Non est dignus.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quoniam et sicut persecutor caedes inflixit.
Theodorus sanctissimus episcopus Catanae, et qui cum eo Deo amabiles episcopi Siciliae, et Epiphanius diaconus et locum tenens episcopi Sardiniae, dixerunt: Quarta synodus mox ut praesedit, in primordiis exclamavit: Dioscorum foras mitte, homicidam foras mitte; eo quod manus [ Gr. add. in synodo latrocinali manus] injecerit super viros insontes.
Joannes reverendissimus presbyter et locum tenens orientalis dioeceseos dixit: Et Spiritu sancto inspirata sancta synodus sponsionem [constitutionem] hanc exposuit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sicut et praediximus, verbis quae circumferuntur, non credimus.
Sancta synodus dixit: In tempore suo quisquis hanc habet querimoniam, queratur apud hanc sanctam synodum, vel apud sanctitatem vestram: et ostensa veritate, sicut definitum est a sancta synodo hac, proveniet.
Gregorius sanctissimus episcopus Neocaesariae dixit: Non me homo accusabit, quia percussi vel occidi [ Gr., cecidi].
Sancta synodus dixit: In his et nos gaudemus.
Gregorius sanctissimus episcopus Neocaesariae dixit: Neque in divinitus custodienda urbe, neque in regione mea homo ex me ultionem passus est.
Sancta synodus dixit: Si istud est, suscipiatur in loco suo.
Sabbas reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Studii dixit: Principem haereseos confessi sunt pontifices eum esse: et ut jubetis; nam Pater noster Athanasius ad Rufinianum dixit, quia eis qui principes fuerunt haereseos sufficit, si tantum ad poenitentiam admittantur.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sed dixit, quia non cecidit, neque persecutus est
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Juvenalis, et qui circa ipsum erant, auctores [principes] latrocinalis synodi exstiterunt; sed in quarta synodo recepti sunt.
Joannes magnificentissimus logotheta dixit: Sufficit synodo vestrae divinitus congregatae, quia Gregorius Neocaesariae, et qui auctor exstitit praetereuntis impiae synodi, conservatus est usque in hodiernum diem ad suam haeresim et doctrinam damnandam.
Joannes reverendissimus presbyter et locum tenens orientalis dioeceseos dixit: Gratias agimus Deo, quia remanserunt viri e male collecta synodo, arguentes et quae ab ipsis male sunt gesta, et subvertentes atque confusionem propriam publicantes.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Scimus omnes Juvenalem patriarcham fuisse Hierosolymitanum; et secundum dignitatem suam utique et princeps synodi fuit: et sic [ Gr., hic] post praevaricationem suam poenitentia gesta receptus est.
Epiphanius reverendissimus diaconus Ecclesiae Catanae, et locum retinens Thomae episcopi Sardiniae, dixit: Sed neminem persecutus est Juvenalis.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Et iste respondit, quia neminem persecutus sum.
Nam et Eustathius Sebastenus princeps erat haereseos Macedonianorum: sed cum libello sanctus Basilius Pater noster suscepit illum.
Reverendissimi monachi dixerunt: Verum est, sed quia tacens mansit Juvenalis, ideo respondimus [ Gr. add. Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Laudamus vos, tanquam aemulatores canonicarum et evangelicarum constitutionum.]
Sabbas reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Studii dixit: Conservet Deus dominos nostros bonos, quibus dignantibus hoc factum est et congregatum concilium ad Ecclesiae unionem atque concordiam.
Sancta synodus dixit: Gratiarum actio Deo et laus.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Jam antea haec sancta synodus promulgavit, secuta sanctos patres nostros, quod suscipi oporteat [ Gr. add. venientes ab haeresi], nisi alia causa hujusmodi a sacerdotali ejiciat ordine: idipsum ergo et iterum didicimus.
Sancta synodus dixit. Omnes idipsum dicimus:
Joannes reverendissimus presbyter et monachus, locum tenens orientalium patriarcharum, dixit: Bona quae diverso modo dicuntur, sancta sunt et utilia.
Petrus Deo amabilis presbyter, et locum tenens Adriani beatissimi papae senioris Romae, et Joannes ac Thomas Deo amabiles presbyteri, et vicarii orientis, dixerunt: Recipiant sedes suas.
Sancta synodus dixit: Hoc ipsum dicimus, et consentimus omnes.
Et ascenderunt in competentes sibi cathedras reverendissimi episcopi, Nicaeae videlicet, Neocaesariae, Rhodi, Iconii, Hierapoleos, Pisinuntium, et Carpathi.
Sancta synodus dixit: Deus bene adduxit orthodoxos.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Quia in priori sessione sanctae hujus venerabilis synodi piissimam sacram Deo coronatorum nostrorum imperatorum meruimus per regium a secretis suscipere; in qua continebatur, quod litterae a senioris Romae praesule missae fuerunt ad tranquillissimum imperium ipsorum, et duo quaterniones ad sanctissimum patriarcham ab orientalibus summis sacerdotibus: et litteras quidem Romani papae audivimus, et quae in illis continebantur, agnovimus. Postulamus itaque a claritate vestra, amplissimi patricii, ut quae ab oriente missa sunt, legantur coram sancta ista et universali synodo, quo comperiamus, si eadem sentiant et eadem praedicent tam senioris Romae papa, quam sanctissimus patriarcha Tarasius, qui et praesidet regiae urbi, quam orientis episcopi.
Magnificentissimi principes et sancta synodus dixerunt: Fiat secundum postulationem vestram.
Joannes et Thomas Deo amabiles presbyteri, et locum retinentes orientalium patriarcharum, dixerunt: Si placet huic sanctae et universali synodo, poscimus ut litterae sanctissimi patriarchae Tarasii, quae missae sunt ad sanctissimos et summos sacerdotes orientis, prius legantur; et ita rescriptae earum.
Sancta synodus dixit: Legantur.
Et legit Stephanus diaconus Deo amabilis et notarius venerabilis patriarchici secreti.
Exemplar litterarum quae missae sunt ad summos sacerdotes et sacerdotes Antiochiae, Alexandriae, et sanctae civitatis, a Tarasio et beatissimo patriarcha Constantinopoleos.
Multa et magna providentia Dominus Deus hominum vitas regens et protrahens, atque proventum vitae uniuscujusque consulte deducens (sine ipso namque factum est nihil, quia et capilli capitis nostri numerati sunt ei) et me in laicorum ordine usque nunc connumeratum, et imperialibus ministeriis deputatum, nescio quibus judiciis (ipse scit) in cathedram pontificalem evexit, hortatu valido a veritatis propugnatoribus, piissimis videlicet ac orthodoxis imperatoribus nostris, atque sanctissimis episcopis, seu clericis, in me violenter effecto: cui succumbens annui, et obedientiae fructum his carpendum commisi. Et rogo vos sacratissimos, ut tanquam patres me pusillanimem baculo potentiae, id est paternis vestris magisteriis fulciatis, et veluti fratres puris orationibus vestris nos cum armatura Dei contra versutias antiqui hostis adjuvetis, atque fluctibus invicem surgentibus vacillantem gubernetis, quatenus pertingam ad portum voluntatis Christi Dei nostri. Est enim prorsus apud nos quoddam praelium sine ferro, dum sermones jaciant et jaciantur. Sed triumphale habemus tropaeum, veritatem quae non vincitur. Deinde quoque et procellis vehementibus inspirantibus, in auxilium vobis assumptis, harum pauxillum quid sufferentes aestum, Christum has increpantem inveniemus, et vitam tranquille per omnia transigemus. Et his quidem sufficienter in praefatione nostra praemissis, in caeteris evidenter horum cognitio denuntiabitur. Nunc autem ad aliam intentionem dicendi [dicendo] progredior. Quia enim prisea quaedam, et ut verius fateamur, apostolica traditio in omnibus ecclesiis inolevit, ut hi qui ad pontificium provehuntur, praecedentibus se in eodem ordine, qualiter se habeant quae suae fidei sunt, exponendo commendent: Visum est et mihi hoc sectanti, me vobis inclinare, et liquido confessionem pronuntiare, quemadmodum a tubis sancti Spiritus (quarum sonus in omnem terram exivit, et in fines terrae verba) [Psal. XVIII] et ab earum alumnis atque asseclis, sacratissimis videlicet Patribus nostris educatus, ex ipsis mollibus ungulis didici.
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei et Deum nostrum, natum ex Patre sine tempore coaeternum: et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre per Filium procedentem, et eumdem Deum esse et cognosci: Trinitatem unius substantiae, unius honoris et sedis, sempiternam et increatam, omnium creaturarum conaitricem: unum principium, unam deitatem et dominationem, unum imperium, potentatum et potestatem in tribus subsistentiis, individue quidem divisam, et divise unitam: non ex imperfectis tribus unum aliquid perfectum; sed ex tribus perfectis unum superperfectum et plusquam perfectum, uti magnus locutus est Dionysius. Itaque secundum proprietatem personarum tria quidem adoranda; at vero secundum communem naturae rationem unus Deus omnium factor visibilium et invisibilium, omnium provisor. Confiteor autem factam propter salutem nostram in novissimis diebus secundum carnem nativitatem unius sanctae Trinitatis, Filii scilicet Dei et Domini nostri Jesu Christi, ex veraciter sancta Dei genitrice semperque Virgine Maria: consubstantialem quidem factum nobis modis omnibus absque peccato, non autem desinentem esse quod erat; sed duabus naturis inconfuse manentibus, una cum consistentibus in se duabus voluntatibus et operationibus: crucifixum pro nobis carne, et sepultum, et resurrexisse, in coelosque ascendisse, et venturum judicare vivos et mortuos. Insuper spero resurrectionem mortuorum, et singulorum gestorum redditionem [ Gr. add. aeternam] bonorum scilicet, et his contrariorum. Expetens etiam intercessiones sanctissimae et intemeratae dominae nostrae Dei genitricis et semper Virginis Mariae, sanctorumque angelorum, et sanctorum et gloriosissimorum apostolorum, prophetarum, martyrum, confessorum, et magistrorum [doctorum], salutans et venerabiles iconas eorum, et omnem haereticam abominans contentionem, necnon et eorum ductores atque primores, Simonem videlicet, Marcionem, Manetem, Paulum quoque Samosatenum, et Sabellium Libyum, eorumque dogmata nefaria. Recipio etiam sanctas et universales sex synodos, et earum divina dogmata pariter et doctrinas, tanquam quae divina inspiratione nobis tradita fuerint. Et cum prima quidem homousion et una cum Patre sine initio Filium esse credens, anathematizo impium Arium, Aetium, Eunomium, Eudoxium et Demophilum: post hos et eos qui jure dicuntur Dissimiles et Semiariani, atque omnem coinquinatam eorum catervam. Cum secunda vero Deum esse Spiritum sanctum et vivificatorem confitens, abjicio Macedonium et omnes qui unius cum illo sunt sensus, cum his autem et Deo perosum Apollinarium, qui insensate desipuit [ Gr., qui sine mente opinatus est]. Cum tertia autem unum Dominum Jesum Christum verum Deum nostrum ex Patre genitum, eumdemque in novissimis diebus propter salutem nostram incarnatum ex sancta Dei genitrice semperque Virgine Maria, praedicans, hominis cultorem Nestorium, et bigam quae circa ipsum est, Diodorum aio ac Theodorum, necnon et eorum prodigiosam fabulam praedicantes, et in Christo personalem dualitatem formantes, procul a confessione mea repello. Praeterea cum quarta ex duabus naturis et in duabus naturis unum sanctae Trinitatis Christum Deum nostrum carne venisse sentiens, anathematizo Eutychetem, Dioscorum, et totam ipsorum sine capite multitudinem, una cum divinitus fulminando Severo, et infando Juliano Halicarnasseo, qui fabulose Dominum nostrum incorruptum corpus suscepisse perhibuit. Denique in quinta, quae sicut machaera spiritus in superficie quodammodo ex prioribus temporibus navigantes iniquas rescidit haereses, et inventores patefecit earum, Origenem videlicet, et Didymum, et Evagrium; ita et ego has, utpote portentosas haereticorum fabulationes, repello. Porro per sextam sicut ex duabus naturis Christum, ex quibus et est, olim esse didiceram; ita et duas naturales voluntates et operationes ejus in utraque natura credidi, humana scilicet et divina. Submittoque anathemati Cyrum, Sergium, Honorium, Pyrrhum, Paulum, et omnes consectatores eorum: dogma quoque ipsorum, ut Sodomiticam vitem, et Gomorrhiticam propaginem, amaritudinis botryonem habentes, odivi. Ipsius autem sanctae sextae synodi cum omnibus dogmatibus, quae legaliter ac divinitus ab ea promulgata sunt, etiam depromptos canones recipio; in quibus refertur: In quibusdam venerabilium imaginum picturis agnus digito praecursoris exaratur ostensus, qui in figura praecessit gratiae, verum nobis per legem demonstrans agnum, Christum videlicet Dominum nostrum. Veteres ergo figuras et umbras, utpote veritatis indicia, et praecedentes characteres Ecclesiae traditos salutantes, gratiam honore praeferimus et veritatem, hanc ut legis plenitudinem admittentes. Ut ergo perfectio etiam per colorum operationes in omnium vultibus depingatur, characterem agni Dei nostri Christi, qui tollit peccata mundi, secundum humanitatem etiam in iconis ex hoc pro veteri agno definimus depingi: per eum videlicet celsitudinem humilitatis Dei Verbi considerantes, et ad memoriam conversationis quam in carne gessit, passionis quoque ac salutaris mortis ejus adducti, atque redemptionis quae hinc est mundo effecta. Superfluas autem tumultuationes et garrulitates post haec inconsulte promulgatas, ut apud vos minime receptas, neque per divinam gratiam dictas, irritas aestimamus: et ave istis dicentes, fugacesque facturi, accingimus lumbos mentis nostrae in veritate, et suscitamur una cum piis et fidelibus imperatoribus nostris, propugnatoribus videlicet veritatis, ad unitatem sanctae Dei Ecclesiae: a quibus et synodum universalem petivimus in praesentia totius eorum Deo amabilis populi; et postulationi nostrae pie annuerunt. Unde vos qui superaedificati estis super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipsum videlicet summum et angularem lapidem Christum Jesum (Ephes. II), quemadmodum in praecedentibus dictum est, concertatores et consectatores ac auxiliatores sumentes, confidentiam talem habemus ad Dominum: non quod sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis, quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III); quia disrupta membra et discissa in unum corpus compactum et connexum crescere faciet, in quibus caput est Christus; et ultra jam non erunt dispersa. De caetero rogamus sanctitatem vestram, usque ad duos [vicarios] loci servatores mittere cum deiloqua epistola sua; et quidquid sibi fuerit divinitus super hoc negotio revelatum, nobis facere manifestum: ut secundum quod debitum est, tam loci servatores, quam litterae vestrae synodice sive ad loquendum, sive ad legendum in omnibus inveniantur, quatenus per hoc quae scissa sunt, uniantur: idipsum enim et a praesule senioris Romae petivimus; et rogo vos fraterne, apostolicam vobis vocem pronuntians, tanquam Deo exhortante per nos; omnia perscrutantes secundum consilium vestrum quod in Deo patefacite nobis. Scriptum est enim: Labia sacerdotum custodient scientiam, et legem exquirent ex ore eorum (Malach. II). Certi enim sumus, quod semina veritatis in vobis salva custodiatis. Sed et pii imperatores nostri et per cuncta orthodoxae veritatis firmitatem sectantur, et Domino Deo supplicare non cessant, secundum Gregorium qui a theologia cognomen sortitus est: ut efficiamur nos, qui unius Dei existimus, unum: et qui sumus Trinitatis, uniti et honore pares, atque unanimes in cunctis inveniamur: et qui sumus sancti Spiritus, non contra invicem, sed pro invicem simus: et qui sumus veritatis, idipsum sapientes atque dicentes exhibeamur, et non sit contentio vel dissensio in nobis: sed sicut habemus unum baptisma, unam fidem, ita et consonantiam unam in omni ecclesiastico negotio. Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, in unum nos conducat, et divisa uniat, atque diuturnum vulnus sanet, et incolumitate fidei integros servet, et in vera confessione atque concordia stabiliat omnes, uniatque sanctam Ecclesiam suam, et compescat scandala quae superjacent ei: intercessionibus intemeratae dominae nostrae Dei Genitricis et omnium sanctorum fiat. Amen.
Petrus et Petrus Deo amabiles presbyteri, et locum retinentes beatissimi papae Adriani senioris Romae, dixerunt: Hujusmodi litteras sanctissimus papa recepit, et idcirco direxit nos cum rescriptis quae jam lecta sunt.
Joannes Deo amabilis presbyter, et locum retinens orientalium principum sacerdotum, dixit: Hae litterae, et pietas imperii fecit nos venire huc, et effugere iniquorum illorum Ecclesiae inimicorum manus.
Sancta synodus dixit: Deus vos bene adduxit.
Constantinus Deo amabilis diaconus et notarius dixit: Prae manibus habeo memoratos quaterniones qui missi sunt ab oriente: et si jubetis, legemus.
Sanctissimo ac beatissimo domino Tarasio archiepiscopo Constantinopoleos et universali patriarchae, orientis summi sacerdotes et sacerdotes in Domino salutem.
Sacratissimis et ex divina deitatis inspiratione libellis apostolicae ac paternae sanctitatis vestrae praelectis, o beatissimi, nos humiles, et eorum qui desertum incolere gestiunt, ultimi, tremore pariter et gaudio sumus detenti. Tremore quidem, propter timorem eorum quibus ob peccata nostra servire decreti sumus, quique vere sunt impii, et in circuitu, secundum quod scriptum est (Psal. XI), impii ambulant, ac per singulos pene dies occasiones exquirunt, ut nos morti tradant et perdant: gaudio vero, propter veritatem orthodoxae fidei quae fulget in eis solarium more radiorum, et luculentissimam explanationem apostolicorum dogmatum et paternorum. De quibus apte genitorem vocis Verbi, id est, prophetam Zachariam ad memoriam reducentes, magna voce clamamus: Visitavit nos oriens ex alto (Luc. I) splendidus theorica et divina providentia illustratae mentis, in tenebris et umbra mortis maligni erroris, id est, Arabicae impietatis, sedentes, ad dirigendos intelligibiles pedes nostros in viam et semitas paciferae constitutionis. Quis loquetur potentias Domini? nobiscum psallat David pater Dei; aut auditas faciet omnes laudes ejus? (Psal. CV) quoniam misertus est Deus desperati populi sui, et distantia ad unam fidei collegit harmoniam. Et erexit cornu salutis nobis (Luc. I), et directionis in domo, et Dominum recipiente templo unigeniti Filii sui, Domini videlicet Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi: quod estis vos sanctissimi, atque hi qui partes secundas ecclesiae portant per legem et ordinem ecclesiae nostrae, triumphatores [ Gr., atque hi, qui par. sec. juxta legem et ordinem in ecclesia obtinent post vos triumphat.] scilicet ac divinitus redimiti seu decreti principes nostri et domini terrarum orbis. Sacerdotium enim imperii sanctificatio est et constitutio, et imperium sacerdotii fortitudo et firmamentum; de quibus sapiens quidam princeps et in sanctis regibus beatissimus ait: Maximum donum Deus hominibus praestitit, sacerdotium et imperium: illud quidem adornans et regens coelestia; hoc vero gubernans legibus justis terrestria. Nunc veraciter medius maceriae paries solutus est, et concordia discordiae principatur, et incurvatur unitati divisio, et fuga lapsa disparuit dissonantia: et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, jucundo vultu triumphat et fiducialiter conversatur. Nunc nos qui facti fueramus opprobrium vicinis et affinibus nostris, subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt, ac per hoc ad terram prae confusione prospicientes, ad coelos unanimi alacritate suspicimus, et psallentes in exsultatione proclamamus: In hoc cognovi, quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me (Psal. XL). Me autem propter innocentiam et simplicitatem erroris [errore] titubantem suscepisti, et salvum me faciens erexisti, et super petram apostolicae fidei claudicantes pedes meos infixisti. Haec et his concinentia scribere nos fecerunt divinitus exarata volumina vestra, quae canonica moti lege, et paternae traditionis disciplina ducti, his qui apostolicarum sedium moderamen sortiti sunt, per reverendas et a Deo directas bigas misistis: qui pervenientes, et per Dei voluntatem ac nutum occurrentes Dei cultoribus fratribus nostris, viris sanctis, qui dederunt animas suas pro ecclesiarum correctione; et recogniti ex veteri et antiqua conversatione, valde gavisi sunt: et maxime reperientes ambos in uno loco degentes, et modum Deo placitum persequentes. Et sese revelantes, ostenderunt eis orthodoxiae vestrae Deo decentes et dignos admiratione libellos, referentes per ordinem Deo placitae sanctitatis vestrae mentis, et pium Deo conservatorum dominorum nostrorum consilium, et communis omnium salutis exspectationem, et circa Deum sine confusione spem. At illi quasi unam animam in duobus corporibus habentes, et unum secundum apostolum sapientes, et a divino agitati spiritu, secreto pariter et intelligenter fratres contegentes et occultantes propter formidinem inimicorum crucis, quae hinc inde disposita fuerat, non ausi sunt, cum essent sapientes, vel credere visionem ipsorum, vel causae operari decursum: praesertim cum in timore res haberetur, et quam maxime crebrescens consilium et diligens circumspiciendi tractatus exigeretur. Consilium enim bonum custodiet, inquit, te, cogitatio vero bona servabit te (Prov. II). Et ecce dum lateret eos qui se sub tuitione custodiae [quos in suae tuitionis custodiam] posuerant, cucurrerunt usque ad nos: et in idipsum congregantes silenter, humilitatem nostram, primo quidem adjuramento [ Gr. et ms. Jol. maxime horribili] vincientes, nos servare secreto ac sine propalatione, quae ab eis erant dicenda, et in hunc modum quidquid ad cautelam pertinet exaggerantes, revelaverunt nobis omnem rei quae sibi acciderat, circumstantiam. Stupefacti autem et compuncti corde, lacrymisque perfusi ferventibus super hujusmodi narrationis miraculo [inopinato], et gloria tantae rerum mutationis, stetimus ad orationem, veluti peccatores, cum timore ac tremore: et ei qui facit omnia et transfert ad id quod melius est, decentem laudem referentes, petivimus obnixe benignitatem ejus, quo in minimis nobis fieret medius, et per Spiritum sanctum illucesceret lux scientiae in cordibus nostris, atque communis utilitatis consilii donaret virtutem, cogitationesque bonas ad determinationem optimi vestri propositi: quod et fecit, cum esset benignus atque misericors. Consideravimus igitur, sanctissimi, contaminatae nationis cognoscentes contra nos infestationem, retinere hos qui missi sunt, et prohibere appropiare his ad quos destinati sunt: ducentes hos in medium nostrum, et admonentes plurimum, ne inducerent turbationem; imo, ut specialius dicamus, exitium quiescentibus, et Dei gratia pacificatis ecclesiis, vel populo miserabiliter jugo servitutis afflicto, et importabilium illatione tributorum oppresso. At illi haec moleste ferentes, dicebant, quia in hoc destinati sumus, ut tradamus nostras in mortem animas pro Ecclesia, et propositum sanctissimi patriarchae ac piissimorum imperatorum perducamus in finem. Sed si in vestras tantummodo animas, diximus ad eos, cohauriretur periculum, haberet forte sermo vester aliquam firmitatem. At vero quia contra commune corpus procedit Ecclesiae, qualis erit profectus? imo qualis non erit laesio, aedificium construere super putredinem, et firmo fundamento privatum? et quomodo, inquiunt, vel qua facie ad eos qui nos miserunt, redibimus, nihil eorum quae secundum votum suum sperabant, omnino ferentes? Ad haec deficientes nos, scientesque Deo amabiles fratres nostros, Joannem scilicet et Thomam, zelo divino orthodoxae fidei adornatos, atque duorum sanctorum et magnorum patriarcharum syncellos, quin et sanctificandos [sanctifici] silentii amatores, diximus ad eos: Ecce tempus, fratres, acceptum salutis, et silentio excellentius. Ite cum viris istis, et pro eis apologiam assumite; et enarrate viva voce, quae per litteras intimare dominis nostris supra vires esse conjicimus. Nostis enim qualiter per pusillam accusationem exsul factus sit a bis millibus signorum ille qui ad regendum thronum fratris Domini sortitus est Jacobi. Cum autem opus Dei adimpleveritis, et apostolicam traditionem quae tenetur in ecclesiis per Aegyptum et Syriam, dominis nostris cognitam feceritis, tunc quod a vobis desideratur, amplectimini. Et quomodo nos, responderunt, idiotae cum simus et inexpertes [ Gr., ignoti], et ad tantam causam infirmi et indocti, praesumemus arripere negotium quod virtutem nostram exsuperat? Sed Christus Deus noster, qui per vilissimos et idiotas, e vestigio diximus, cooperatus est, sanctos, inquam, apostolos, et per eos orbem terrarum captavit ad obedientiam verbi dispensationis suae, potens est dare vobis sermonem in apertione oris vestri, ad supplendum intentionem et sensum eorum qui neque litteras quiverunt suscipere, neque ausi sunt scribere, vel super talibus quolibet modo mutire. Qui cum Dei essent amatores, obedientiae filii apparentes, obedierunt verbo nostro, et acquieverunt hortationi: quos cum prolixa promittentes oratione, et gaudium non qualecunque his qui missi sunt, conciliantes, taliter divulsi sumus ab invicem cum multa lacrymarum effusione. Verum, o sanctissimi et beatissimi, ut decet paternam dominationem vestram, benigne fratres nostros suscipite, et dominis orbis absque subtractione vel timore hominum praesentate. Habebitis enim eos scientes liquido trium apostolicarum sedium concinentem et concordantem orthodoxiam: qui sanctas et universales sex synodos voce consona praedicant, aliam ad has, quam et septimam quidam susurrando nuncupant, nullatenus admittentes, imo modis omnibus respuentes, nimirum ut dudum in apostolicarum et magisterialium traditionum depositionem, atque sacrarum ac venerabilium imaginum interemptionem et abolitionem, collectam. Vos autem sanctissimi, divino illustrati zelo, consentaneos quoque habentes divinitus conservandos dominos, qui justo decreto Dei in vobis imperare praeordinati sunt, simul etiam et a Deo protegendum et muniendum senatum, praevalete et viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnem inobedientiam apostolice ulciscentes, et ad Christi obedientiam coaptantes. Illud autem tanquam necessarium penes pontificalem apicem vestrum commonendum ducimus; ut si beneplacito cunctorum regis, Christi videlicet Dei nostri, et eorum qui cum eo regnare meruerunt, Dei scilicet amicorum et triumphatorum dominorum nostrorum, volueritis celebrare synodum: ne molesta vobis appareat trium apostolicarum sedium almorum patriarcharum, et sanctissimorum episcoporum, qui sub ipsis degunt, absentia, non ex proprio eorum accidens proposito, sed ex tenentium seu dominantium illis terribilibus minis et mortiferis poenis. Hoc autem subtilius est considerandum etiam ab ipsa sacra et universali sexta synodo, in qua nullus eorum qui per idem tempus in his partibus episcopi erant, convenisse repertus est propter obscoenorum obtinentiam. Sed nullum ex hoc sanctae adhaesit synodo praejudicium: neque vires habuit prohibitio aliqua statuendi et manifesta faciendi recta dogmata pietatis, praecipue cum sanctissimus et apostolicus papa Romanus concordaverit, et in ea inventus sit per apocrisiarios suos. Et nunc, sanctissimi, hoc cum auxilio Dei similiter fiat. Nam sicut tunc illius fides in orbis terrae personuit fines, ita et synodi quae nunc per gratiam Dei congreganda est per interventionem vestram, et ejus qui moderatur apostolorum Principis sedem, praedicabitur in omni loco qui sub sole est; videlicet quae tyrannice destructa sunt, erigens, et in antiquam et apostolicam reformans traditionem. Porro ad munitionem humilium litterarum nostrarum, satisfactionemque beatitudinis dominationis vestrae, atque victorum et triumphatorum imperatorum nostrorum, conspeximus etiam exemplar synodicorum Theodori sanctae memoriae Patris nostri et patriarchae Hierosolymorum subjiciendum his quae scripta sunt a nobis. Hunc autem libellum secundum solitum Ecclesiae ritum, idem sanctae recordationis scripsit beatis et almi termini sanctissimis patriarchis Cosmae scilicet Alexandriae, ac Theodoro Antiochiae Theopoleos; qui et reciproca synodica eorum, dum adhuc viveret, recepisse dignoscitur. Incolumes vos pro nobis orantes Dominus conservet, sanctissimi et divinitus honorati.
Exemplar synodicorum Theodori sanctissimi patriarchae Hierosolymorum.
Credimus igitur, beatissimi, quemadmodum credidimus desursum ab initio, in unum Deum Patrem, sine principio penitus et sempiternum, omnium visibilium et invisibilium factorem: et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex ipso Deo et Patre sempiterne ac impassibiliter natum, nec aliud principium quam Patrem scientem, et ex ipso substantiam habentem; lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero. Et in Spiritum sanctum ex Patre procedentem, lumen et Deum per se [et ipsum per se] cognitum, et existentem veraciter Patri et Filio coaeternum homousion et contribulem et ejusdem essentiae ac naturae, similiter autem et deitatis. Trinitatem homousion ac unius honoris et throni, quae in unam recapitulatur et colligitur deitatem et communem dominationem, sine personali et subsistentiali refusione vel divisione [ Gr., contractione]. Trinitatem enim in unitate credimus, et unitatem in Trinitate glorificamus: Trinitatem quidem tribus subsistentiis, unitatem vero singularitate deitatis: quae neque unum quod proprium possidet, confusum habet [ fort. quae neque unum confusum habet, etc.], neque ipsum trinum per totum divisum, sed potius in utroque conservatum utrumque [ Gr., sed potius in altero alterum]: divisa est enim numeratis subsistentiis, et numerata personarum diversitatibus, identitate autem substantiae et naturae unita, omnino partitionem non recipit. Unus enim Deus est, quia deitas una famosissime praedicatur, et in Trinitate personarum cognoscitur; et neque secundum quod unus Deus et una deitas est, dividendus et in tres Deos dispertiendus: Arianorum enim est ista impietas; neque secundum quod tres unus Deus est et cognoscitur, etiam subsistentiae tres praedicantur, et Pater et Filius et Spiritus sanctissimus dicitur, contractus vel compactus, et in unam sese commiscens subsistentiam: Sabellianorum enim est ista nequitia; et ideo bene a deiloquis sancitum est, monadem quidem nos debere sapere in una et in singulari deitate, Triadem vero in inconfusis tribus subsistentiis, non autem alium unum Deum praeter tres personas agnoscimus; neque tres Trinitatis unius substantiae personas, quae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, alias praeter unum Deum scimus. Et propterea unum tria; in quibus deitas est, praedicamus; et tria unum, quorum deitas est, annuntiamus: imo, ut verius dicatur, quae tria deitas et est et agnoscitur.
Credimus autem et in unum ejusdem sanctae consubstantialis Trinitatis Dominum nostrum Jesum Christum: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, ut ait Apostolus, esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II). Patri enim cum sit consubstantialis atque consessor, in novissimis temporibus non est dedignatus nasci ex sancta et intemerata domina nostra Dei Genitrice, carnem ex ea sumens animatam anima rationabili et intelligibili, primitias massae nostrae, non seminatam, sed conditam per Spiritum sanctum. Ita procedens unus ex duobus contrariis Deus Verbum, cum perfectus natura Deus existeret, factus natura perfectus homo idem ipse, non mutans naturam, neque simulans dispensationem; sed carni rationabiliter et intelligibiliter [ Gr., animatae] ex sancta Virgine sumptae, et in ipso ut esset sortitae, unitus est per subsistentiam inconfuse ac indivise; non transferens deitatis suae naturam in carnis substantiam, sed neque substantiam carnis suae in naturam suae deitatis. Duae igitur naturae inconvertibiliter invicem adunatae in una Dei Verbi subsistentia, unum Filium et Dominum nobis demonstraverunt visibilem et invisibilem, mortalem et immortalem, circumscriptum eumdem et incircumscriptum, Deum perfectum et hominem perfectum, in duabus naturis agnoscendum, et in duabus liberis operationibus et voluntatibus adorandum. Nam non utique operaretur divine, nisi esset natura Deus: neque rursus humane, nisi natura fieret homo. Hunc confitemur, qui vere est Deus et homo, propter salutem nostram crucifixum fuisse, et carne mortem gustasse, sepulturamque trium suscepisse dierum, et resurrexisse a mortuis propriae potentia deitatis, infernum dispoliasse, et eos qui a saeculo vincti fuerant, libertate donasse, in coelos ascendisse, et in dextera Patris sedisse, et venturum secundum vocem incorporalium ad apostolos delatam, in secundo suo adventu judicare vivos et mortuos (Act. I). Confitemur autem et mortuorum in novissima die per vocem archangelicae tubae resurrectionem, et operum a nobis bene vel aliter gestorum, juste Christo Deo nostro judicante, retributionem, et in futuro aeternam vitam et terminum non habentem.
Suscipimus autem, et firmamus, et alacriter amplectimur sanctas et universales sex synodos, quae per Spiritum sanctum contra omnem congregatae sunt haeresim in diversis locis atque temporibus, quas universae sub sole orthodoxorum Ecclesiae magna voce praedicantes, rectis ac divinitus inspiratis earum dogmatibus fulciuntur, recipientes quos illae recipiunt, et abjicientes quos ipsae abjiciunt. Et prima quidem apud Nicaeam celebrata trecentorum decem et octo sanctorum Patrum synodus in depositionem Arii a furia cognominati, et ipsius animas corrumpentium blasphemiarum: quem ut divisorem insanum, et inconfusae incisorem deitatis, et Filium Patris creaturam garrula verbositate fatentem, per quem profecto cuncta creata, et ex non existentibus ut essent producta sunt, anathematizavit cum omnibus consentaneis ejus, et procul a divinis sacrariis pepulit, praedicans Dominum nostrum Jesum Christum ante omnia saecula de Patris substantia et subsistentia, sine tempore ac sine fluxu natum, consubstantialem Patri et sancto Spiritui existentem: et per symbolum, id est, fidei rectae confessionem, omne Christi dispensationis edocuit expresse mysterium. Secunda vero collecta est Constantinopoli centum quinquaginta Patrum synodus contra Spiritus impugnatorem Macedonium, et Deo exosos Semiarianos socios ejus: quae sancta synodus eumdem Spiritum sanctum ducem ac magistrum habens, ex Patre sine tempore ac sempiterne processionem dogmatizavit habere, et homousion Patri et Filio fore coadorandum et conglorificandum: eos autem qui blasphemaverunt in eumdem Paracletum, sine remissione anathematismis submisit inenarrabilibus, una cum desipiente Apollinario, qui Salvatoris nostri hominem [ Gr., Salvatorem nostrum secundum hominem] sine intellectu, cum esset amens, verbose perhibuit. Et tertia prior Ephesi ducentorum sanctorum Patrum refulgens synodus in destructionem et dejectionem hominem colentis Nestorii et consentaneorum ejus: qui ex propriis exsecrabilibus cogitationibus deceptus, alium esse Deum Verbum, qui ante saecula est, et alium eum qui ex Virgine propter salutem nostram incarnatus est, garrula voce profatus est, quartam sceleratus, etiam nolens, personam in sanctam et consubstantialem Trinitatem inducens: non solum separans unitas duas Christi naturas in duas subsistentias, verum etiam vocem, qua Dei Genitrix appellatur, maledictus abjurans, Christotocon hanc vocari nequissime sanxit, quae vere Dei Mater est et ante partum et post partum Virgo, atque omnis intelligibilis ac sensibilis naturae gloria et claritate creata sublimior. Hunc igitur eadem sancta ducentorum Patrum synodus anathematizavit, una cum animam laedentibus deliramentis ejus; unum Filium ex Patre ante saecula illuxisse, et eumdem in novissimis diebus de intemerata Virgine ac Dei genitrice Maria natum fuisse, naturam nostram indutum edocens, et Deum perfectum et hominem perfectum eumdem Filium Dei denuntians, id est, unum Filium et Christum et Dominum, et absolute unam naturam Dei Verbi incarnatam: quod significat duarum naturarum unitionem, quae per subsistentiam facta est. Dei vero Genitricem proprie ac per veritatem sanctam Mariam nominari legitime statuit. Opportunissime autem Chalcedone divinitus collecta orta est synodus sexcentorum triginta sanctorum Patrum in depositionem deceptae haereseos confusas Christi naturas perhibentis: quam primus insensatus Eutyches ex insipientia sua instituit, in uno Christo duas naturas inconvertibiliter unitas abnegans, et unam naturam ex duabus factam et compositam prodigiose conjiciens: qui et Dioscorum noxium fautorem et defensorem habens, orthodoxorum dogmatum calumniator, et veritatis hostis inventus est. Sed hos ambos synodus sancta destruxit, et deliras vocum novitates [ Gr., vanitates] eorum severis cum illis anathematibus subdidit, praedicans Christi veri Dei nostri duas naturas inconvertibiliter et incommutabiliter unitas in una subsistentia sua; perfectumque in deitate simul eumdem et in humanitate consistere, ex duabus et in duabus naturis noscendum. Praeterea et nequam Nestorii divisionem, et ipsum quoque cum sibi consentientibus abdicavit. Deinceps autem et quinta convenit synodus in dominante civitatibus, centum sexaginta quatuor sanctorum Patrum numerum salvans: quae ab ipso sancto Spiritu acta, ante se celebratas sanctas quatuor synodos roboravit, et earum recta dogmata sequens, anathematizavit Nestorium, Eutychem, Theodorum Mopsuestiae cum blasphemiis suis: adhuc etiam et Origenem, et Evagrium, Didymum quoque et omnia fabulosa et pagana atque prodigiosa ipsorum eloquia, necnon et epistolam quae dicitur Ibae ad Marim Persam; et conscriptiones Theodoreti. quas contra recta duodecim capitula sanctae memoriae Cyrilli conscripsit.
Postquam sancta sexta synodus quemadmodum alius sol emicuit, ducentorum octoginta novem sanctorum Patrum, regiam urbem sortita pro requie, in qua celebrata, eos qui duas proprias voluntates et operationes in dispensatione carnis Christi Dei nostri denegant, et unam voluntatem et unam portentose asserunt operationem Salvatoris nostri deitatis pariter et humanitatis, anathematizavit: id est, Sergium, Pyrrhum, Petrum, Cyrum, Honorium, Theodorum Pharanitanum, et Polychronium delirum senem, atque omnes qui definierunt, vel definient, aut definire praesumunt unam voluntatem et operationem in duabus Christi naturis. Si enim, ut quodam in loco quidam sapiens ait, sine voluntate et sine operatione humanam Domini naturam dimiserimus, ubi perfectionem in humanitate salvabimus? Duas igitur voluntates et duas operationes congruentes duabus Christi naturis, ut naturalia earum coaptantes idiomata, sic magnum salutaris dispensationis mysterium luculenter explanaverunt, et orthodoxam fidem omnium ecclesiarum Dei sine calumnia sineque dubitatione recte sapientibus servaverunt. Has sanctas sex synodos solas esse universales novimus, aliam post has non admittentes synodum: neque enim derelictum est quid ab apostolicis traditionibus, vel paternis seu legitimis editionibus, egens correctionis, vel cujuslibet ornamenti quoquo modo. Omnes itaque male sentientes haereticos, tanquam satoris zizaniorum Satanae discipulos, et animas corrumpentes ministros, ab horum malo vertice, videlicet Simone Mago, usque ad eorum detestabilem caudam: et ut complexive dicamus, caeteros omnes ex tota prorsus anathematizamus anima simul et mente: maxime illos, quos praelatae sanctae et universales sex synodi anathematizaverunt, una cum Severo Acephalorum auctore [duce] [id est, eorum qui Christum unius naturae esse fatentur]. Quin et Petrum respuo cognomento Cnaphea, qui in trisagio hymno argumentum [augmentum] apponere ausus est, et passionem impassibili applicare deitati praesumpsit, et omnes qui blasphemiam ejus sectantur. Non autem refutamus, sed oppido confirmamus et admittimus etiam locales sanctas synodos, et correctiones canonicas quae divina sunt ab eis inspiratione depromptae, atque legislationes earum animas illustrantes. Apostolicas autem Ecclesiae traditiones, per quas honorare et adorare sanctos et salutare docemur, suscipimus et amplectimur, venerantes eos ut famulos et amicos atque filios Dei. Honor enim qui circa devotos conservorum agitur, probationem habet bonae voluntatis erga communem exhibitae Dominum. Isti enim ipsi cellaria Dei et habitacula munda, sanctique Spiritus purissima specula facti sunt (Sap. III). Sed et ipsorum animae in manu Dei sunt, ut scriptum est. Cum enim vita sit Deus et lux, et sancti quoque qui in manu Dei sunt, in vita et luce profecto consistunt. Et ideo pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). Isti viventes fiducialiter Deo astiterunt: fontes salutares Dominus Christus sanctorum nobis reliquias praebuit, multimode beneficia infirmantibus rigantes, unguentum suavitatis emanantes, et daemones abigentes: et sicut dicit magnus magister et ab immortalitate cognominatus, martyrum ossa languores fugant, infirmos curant, caecis videre donant, leprosos mundant, tentationes et moerores dissolvunt: et haec per Christum qui habitavit in illis. Et bene Psalmista cecinit: Mirabilis Deus in sanctis suis (Psal. LXVII). Et rursus: Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates ejus inter illos (Psal. XV). Cum his autem et sanctas et venerabiles imagines adorantes amplectimur, id est, Verbi Dei, Domini videlicet et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui pro nobis incarnatus est, et formam servi suscepit (Philipp. II). Cujus imago et figura non deitatis, quae inconvulse intemeratae carni ejus unita est, praefert characterem: invisibilis enim est et incircumscripta et informis divina natura: Deum quippe nemo vidit unquam: ipse Unigenitus enarravit (Joan. I): sed humanitatis ejus coloribus facientes iconam adoramus. Apparuit enim Deus super terram etiam cum esset invisibilis, et visus est, et cum hominibus conversatus est, et fatigatus est, et esurivit, et sitivit lege nostrae quam suscepit naturae. Adoramus Christi iconam, id est, personae quae hominibus visa est, non divisae ab hac invisibili ejus divinitate: absit; sed unitae huic ex summa conceptione. Nam etsi dicit Judaeis: Quid vultis me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII)? non erat homo tantum, sed et Deus, et dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X): non denegat naturam nostram: humano quippe ore ac organica haec asserit lingua. Honoramus autem et adoramus etiam intemeratae ejus imaginem sanctae Dei Genitricis et immaculatae dominae nostrae, quae illum ineffabiliter genuit. Honoramus quoque sanctorum apostolorum, prophetarum, bene vincentium martyrum, confessorum, et justorum tanquam Dei amicorum imagines: non materiae vel coloribus cultum afferentes, sed per haec intelligibilibus visibus ad principalem [principale] adducti, honorem illi debitum impendimus: scientes secundum Basilium magnum, quod imaginis honor ad principalem transeat. Porro quia nonnulli contentiosius agunt, et dicunt non oportere sanctorum imagines adorare, cum sint manufactae; simulacra stolide has, imo impie nuncupantes: noverint qui ejusmodi sunt, quod cherubim, et propitiatorium, et arca, et mensa, quae Moyses sacratissimus divino praecepto construxit, manufacta erant, et adorabantur: accusat autem divina Scriptura eos qui adorant sculptilia (Psal. XCVI; Isa. XLII); sed et illos qui daemonibus immolant. Et quidem abjectum erat paganorum sacrificium; sed justorum acceptum est (Eccli. XXXV). Cum ergo crassioris scripturae venerabiles imagines sint, oportet eas honorare propter principalia. His itaque synodicis nostris libenter acceptis, sanctissimi, si quid inventum fuerit in illis emendatione indigens, sine invidia vestrae Deo plenae doctrinae nos participes facite, et ad remittendum ea nobis correcta estote precabiles: ut concorditer ex hoc fidelibus utrisque, id est, vobis et nobis inventis, glorificetur Pater et Filius et Spiritus sanctus, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Et post lectionem Petrus et Petrus, Deo amabiles presbyteri, et locum tenentes sanctissimi papae Adriani senioris Romae, dixerunt: Acquiescimus, quia secundum fidem, quam recte Tarasius sanctissimus et beatissimus patriarcha Constantinopoleos est confessus, et apostolicus papa noster Adrianus suscipiens una cum venerabili sancta synodo, quae apud ipsum est, consentit, et eorum quae ille confessus fuerat, communionem amplexus est. Et benedictus Deus, quia Orientis sanctissimi summi sacerdotes concordes in orthodoxa fide et adoratione venerabilium imaginum sanctissimis Adriano papae Romano, et Tarasio patriarchae novae Romae, inventi sunt: et qui ita non confitentur, anathema sint a sanctis trecentis decem et octo Patribus, qui hic ante collecti sunt.
Sancta synodus dixit: Fiat, fiat, fiat
Agapius sanctissimus episcopus Caesareae dixit: Destinatis ab Orientis sanctissimis pontificibus sacratissimis litteris ad Tarasium sanctissimum patriarcham: his, tanquam titulum orthodoxiae suscipiens, omnibus modis consentio, et communionem recipio; et eos qui ita non sapiunt, anathemati submiserim.
Joannes episcopus Ephesi dixit: Destinatis ab iis summis sacerdotibus qui in Oriente sunt, orthodoxis litteris ad sanctissimum et ter beatum patriarcham Tarasium consentimus, et earum communionem amplectimur. Eos vero qui ita confitentur, neque adorant, neque recipiunt sanctas et sacras ac venerabiles imagines, alienos existimo apostolicae ac catholicae Ecclesiae, atque eos anathemati transmitto.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: In nullo sensu commutatas litteras quae nunc lectae sunt, quaeque de Oriente missae fuerunt ad Tarasium sanctissimum archiepiscopum et patriarcham, a definitione fidei quam ipse ante confessus fuerat, inveniens et ego indignus, his consentio et concors efficior, suscipiens et amplectens honorabiliter sanctas et venerabiles imagines: atque adorationem quae per latriam, id est, Deo debitam servitutem efficitur, soli supersubstantiali et vivificae Trinitati impendo. Et qui ita non sapiunt, neque praedicant, a sancta catholica et apostolica Ecclesia segrego, et anathemati subjicio, atque portioni negantium incarnatam et salutiferam dispensationem Christi veri Dei nostri transmitto.
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Destinatis litteris ab Orientis sanctissimis summis sacerdotibus ad sanctissimum archiepiscopum et patriarcham consentio et permaneo; et quae ipsi confessi sunt admitto cum omni benignitate et voluntate: et qui ita non sapiunt, anathemati submitto.
Nicolaus sanctissimus episcopus Cyzici dixit: Lectis litteris sanctissimi et beatissimi archiepiscopi et patriarchae, et e diverso missis ab Orientis orthodoxis summis sacerdotibus libellis consentio de sanctis ac venerabilibus imaginibus, et communionem eorum recipio: et eos qui ita non sapiunt, anathemati transmitto.
Euthymius sanctissimus episcopus Sardis dixit: Ut in omnibus veritatem exsecutus, et in traditionibus sacratissimorum Apostolorum et Patrum educatus, consentio etiam his exarationibus quae modo lectae sunt, tam scilicet Tarasii sanctissimi ac beatissimi archiepiscopi et patriarchae, quam his quae ad has missae sunt ab Orientalibus patriarchis: et eorum ac meum sensum super sacris dogmatibus et sanctis iconis unum et immutabilem existimo: eos vero qui praeter haec vane loquuntur, et garriunt contra sanctas imagines, et non conveniunt cum sanctissimis patriarchis, haereticos et perversos agnosco, et ab eorum communione longe me pono.
Petrus sanctissimus episcopus Nicomediae dixit: Secundum missas litteras a summis sacerdotibus Orientalis dioeceseos ad sanctissimum et ter beatum archiepiscopum et patriarcham Tarasium, salutabiliter suscipio, et colo atque adoro pretiosas et sacras iconas: eos vero qui ita non sapiunt, anathematizo.
Hypatius sanctissimus episcopus Nicaeae dixit: Orthodoxis litteris quae missae sunt ab Oriente, id est, a summis sacerdotibus qui ibidem sunt, ad sanctissimum et ter beatum patriarcham Tarasium, consentio, et ea quae confessi sunt, recipio; et sanctas ac venerabiles imagines honoro et adoro et amplector: et omnes qui non sequuntur confessionem hanc, alienos opinor a catholica Ecclesia, et anathemati subdo.
Elias sanctissimus episcopus Cretae dixit: Destinatas litteras ab Oriente sequens consentio et paciscor.
Stauracius sanctissimus episcopus Chalcedonensis dixit: Lectis litteris sanctissimi et beatissimi archiepiscopi et patriarchae, eas quae ab Orientalis dioeceseos summis sacerdotibus destinatae sunt, talem proprietatem habere ad illas quae sunt Constantinopolitani pontificis arbitror, ut nulla diversitas inter illas esse videatur, sed perfecta identitas: ita ut unum utraeque sint, id est, plenae omni orthodoxia. Propter quod et ego ita confiteor, et alienos reor esse, qui ita non sentiunt.
Nicephorus sanctissimus episcopus Dyrrachii dixit: Destinatis ab Orientis summis sacerdotibus orthodoxis litteris ad Tarasium sanctissimum patriarcham assentior et concordo, et eorum quae confessi sunt expositionem recipio: et eos qui ita non sentiunt, anathematizo.
Epiphanius Deo amabilis diaconus Ecclesiae Catanae, et locum tenens Thomae sanctissimi episcopi Sardiniae, dixit: Verum est, quia favi mellis sunt verba bona: dulcedo autem eorum sanitas animae, sicut scriptum est (Prov. XVI). Igitur ecce et synodicae litterae quae modo lectae sunt, sanctissimi regiae Constantinopoleos archiepiscopi novae Romae, quas ad Orientis orthodoxissimos summos sacerdotes transmisit; et illae quae ab ipsis rescriptae sunt, dulci ac odorifero favo fidei sanctorum Patrum efflorentes, omnium nostrum intelligibiles sensus suavitate rigaverunt, et animo in fide claudicantes robusta orthodoxi virtute magisterii sanaverunt. Quapropter et ego his paria sapiens, admitto et amplector venerabiles imagines secundum antiquam consuetudinem. Et illud apostaticum revera concilium, quod quidam etiam septimam, non jure, sed desipientes nuncupant synodum; necnon et eos qui idipsum sapiunt, terribilibus transmitto anathematibus.
Leo sanctissimus praepositus et locum retinens metropoleos Sidae dixit: Gratia Christi veri Dei nostri, destinatis litteris ab Orientis summis sacerdotibus ad Tarasium sanctissimum archiepiscopum et patriarcham, annuo, et permaneo: et eos qui ita non sapiunt, anathemati transmitto.
Nicolaus reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Apri, et locum retinens metropoleos Tyanensium, promulgavit similiter.
Gregorius sanctissimus episcopus Neocaesariae dixit: Destinatis litteris a summis sacerdotibus qui in Oriente sunt, ad Tarasium sanctissimum patriarcham, consentio, et admitto, atque saluto sanctas imagines ac venerabiles iconas: et eos qui ita non sapiunt, anathemati submitto.
Theodorus sanctissimus episcopus Catanae dixit: Qui pietatis meditantur modum, his utique et orthodoxiae sermo refulget. Competenter igitur et mea brevitas lectis sacris ac synodicis litteris sanctissimi et beatissimi reginae civitatum summi praesulis Tarasii, quas ad eos qui in Oriente sunt, transmisit: nihilominus et his quae ab eis ad ipsum directae sunt, intentae mentis visum infigens, per omnia sanctorum Patrum concordantes orthodoxae fidei per lectionem cognovit. Ideoque cum illis haec sentiens, recipio et saluto sacras et venerabiles iconas. et manifeste vocum novitatem quae facta est synodi, quae septima susurrando dicitur, necnon et eos qui cum illa sapiunt, anathematismis transmitto.
Anastasius sanctissimus episcopus Nicopoleos veteris Epiri dixit: Concordantes intuens synodicas litteras Tarasii sanctissimi patriarchae, et rescripta earum quae ab Orientis summis sacerdotibus missa sunt, consentio illis, et confiteor ita sapere, et usque in finem innocuus permanere. Et recipio et saluto venerabiles et sacras iconas: et qui ita non sapiunt, anathemati submitto.
Joannes sanctissimus episcopus Tauromeniae dixit: Sicut unum sentientes convenimus, ita et unum dicere didicimus. Concordantibus igitur synodicis apicibus Tarasii sanctissimi patriarchae, qui lecti sunt, quique destinati fuerunt ab eo ad Orientis sanctissimos sacerdotes, et rescriptis quae ab illis ad ipsum destinata sunt sanctae et orthodoxae fidei sex universalium synodorum, ita et ego credo recipiens et adorans sanctas et venerabiles imagines: et in hac orthodoxa fide vivens opto astare ante tribunal Christi cum fiducia: et qui sic non sentiunt, anathema sint.
Gregorius sanctissimus episcopus Pisinuntensium similiter.
Niceta sanctissimus episcopus Claudiopoleos similiter.
Basilius sanctissimus episcopus Sylaei similiter.
Michael sanctissimus episcopus Synadensium similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Myrensium similiter.
Leo sanctissimus episcopus Iconii similiter.
Leo sanctissimus episcopus Rhodi similiter.
Georgius sanctissimus episcopus Pisidiae similiter.
Eustathius sanctissimus episcopus Laodiceae similiter.
Constantinus sanctissimus episcopus Pergae similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Seleuciae similiter.
Theophylactus Deo amabilis diaconus et vicarius
Stauropolitensium metropoleos similiter.
Nicolaus sanctissimus episcopus Hierapoleos similiter.
Leo sanctissimus episcopus Carpathi similiter.
Theodorus sanctissimus episcopus Amorii similiter.
Christophorus sanctissimus episcopus Phasidis similiter
Cyrillus monachus et locum tenens Nicetae episcopi Gothiae, similiter.
Reliqui sanctissimi episcopi [atque monasticae dignitates] promulgaverunt.
Tota synodus quae per gratiam Christi veri Dei nostri, et amatricem pietatis sanctionem tranquillissimorum et orthodoxorum imperatorum nostrorum congregata est, relationem quae facta est ab Adriano papa senioris Romae ad orthodoxissimos imperatores nostros, et chartam orthodoxae definitionis sanctissimi et beatissimi patriarchae Tarasii, quae nunc lecta est; atque litteras quae ad beatitudinem ejus ab Orientis summis sacerdotibus missae sunt, recipientes consentimus, et salutamus, et honoranter adoramus sacras et colendas iconas: et pseudosyllogum qui contra eas factus est in destructionem earum, effodientes, anathemati mittimus. Sed Deus omnipotens conservet dominos nostros, et sanctissimum patriarcham.
Tarasius sanctissimus episcopus patriarcha dixit: Contentio quievit, et medius paries sublatus est inimicitiae: Oriens, Occidens, Septentrio et Mesembria, sub jugo uno et una consonantia facti sumus.
Sancta synodus dixit: Gloria tibi, Domine, qui unisti nos.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Gratias pacifico Christo vero Deo nostro cum Patre et Spiritu sancto, in saecula!
Sancta synodus laudavit.
Multos annos imperatorum! Constantini et Irenae magnorum imperatorum et principum multos annos! Orthodoxorum imperatorum multos annos! Custodes fidei, Domine, serva! Auxiliatores Ecclesiae, Domine, serva! Novi Constantini et novae Helenae aeterna memoria! Pacificam, Domine, vitam, da eis! Patriarcharum multos annos! Sacri senatus multos annos!
ACTIO QUARTA. In nomine Domini et dominatoris Jesu Christi veri Dei nostri. Imperio piissimorum et amicorum Christi dominorum nostrorum Constantini et Irenae a Deo redimitae matris ejus, octavo anno consulatus eorum, Kalendas Octobris, indictione undecima.
Conveniente sancta et universali synodo, quae per divinam gratiam et piam sanctionem eorumdem divinitus confirmatorum imperatorum congregata est in Nicaeensium clara metropoli Bithyniensium provinciae: id est, Petro reverendissimo archipresbytero sanctissimae Romanae Ecclesiae sancti apostoli Petri, et Petro reverendissimo presbytero monacho et abbate venerabilis monasterii sancti Sabbae Romae siti, retinentibus locum apostolicae sedis almi et sanctissimi archiepiscopi senioris Romae Adriani; Tarasioque almo et sanctissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae, et Joanne ac Thoma reverendissimis presbyteris monachis et vicariis apostolicarum sedium Orientalis dioeceseos.
Sedentibusque ante sacratissimum ambonem templi sanctissimae magnae Ecclesiae quae cognominatur Sophia; praesentibus et auscultantibus gloriosissimis et magnificentissimis principibus, id est, Petrona famosissimo exconsule patricio, et comite Deo conservati imperatorii obsequii, et Joanne imperiali ostiario et logotheta militaris logothesii, et omni sancta synodo secundum ordinem in prima actione signatum; praesentibus etiam et Deo amabilibus archimandritis et hegumenis, atque omni monachica plenitudine; propositis sanctis et intemeratis Evangeliis
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Per antecedentes attentius [proxime] actiones, flatu Domini omnitenentis nos docente secundum proverbiatorem, veritatem meditatum est guttur nostrum; quia litteris quae lectae sunt, sanctissimorum virorum, Orientis videlicet et Occidentis, concordes effecti sumus. Sed quia propheticus nobis sermo praecipit: Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion: praedica in fortitudine, vocem tuam exalta qui evangelizas Jerusalem: praedicate, ne timeatis (Isa. XL). Hanc ergo propheticam praeceptionem sequentes, sacerdotes viri, praedicemus, voces nostras exaltemus, pacem annuntiantes Ecclesiae catholicae, quae est vera Sion et civitas coelestis regis Christi Dei nostri. Quomodo autem fiet hoc? Deferantur nobis in medium ad audientiam gloriosissimorum sanctorum Patrum volumina; et ex ipsis haurientes, potemus singuli gregem nobis commissum. Taliter enim et in omnem terram exibit sonus noster, et in fines terrae verborum virtus nostrorum (Psal. XVIII): pro eo quod non transferimus terminos quos posuerunt patres nostri, sed apostolice docti tenemus traditiones quas accepimus.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Secundum assertionem Tarasii sanctissimi patriarchae deferantur in medium libri, et testimonia beatorum Patrum, et liquido sanctae huic synodo relegantur.
Leontius clarissimus a secretis dixit: Proficuae ac salubri jussioni sanctissimi patriarchae, et consensui universalis synodi hujus parentes, et hanc terminare satagentes, attulimus et exhibuimus sacrosanctos libros. Quorum primus est divinitus electus et scriptus liber, quem et nunc prae omnibus legam. Omnes igitur attentius et prudentius audiamus, et dictorum virtutem certius agnoscamus, quatenus integrae utilitatis fructum capessere valeamus
Idem legit:
De Exodo filiorum Israel.
Locutus est Dominus ad Moysen: Facies propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, cubitum ac semissem latitudo. Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi. Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. Utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas et operientes oraculum: respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium, quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi. Inde praecipiam, et loquar ad te super propitiatorio ac de medio duorum cherubim, qui erunt supra arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel (Exod. XXV).
Ex Numeris.
Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentem ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei (Num. VII).
De Ezechiele.
Et introduxit me in templum, et mensus est frontes, sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi (Ezech. XLI). Et post alia: Et templum interius, et vestibula atrii, limina, et fenestras obliquas, et haec tecta in circuitu per tres partes contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia, et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus ad mensuram: et fabrefacta cherubim et palmae, et palma inter cherub et cherub; duasque facies habebat Cherub, faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu. (Ibid.)
Ex Epistola S. Pauli apostoli ad Hebraeos.
Habuit quidem et prius justificationes culturae, et sanctum saeculare. Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra et mensa et propositio panum, quae dicitur Sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam Testamenti circumtectam ex omni parte auro; in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti: superque erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium (Hebr. IX).
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Perspiciamus, sacrati viri, quia Vetus Testamentum habuit divina signa, cherubim obumbrantia propitiatorium: et ex hoc Novum accepit.
Sancta synodus dixit: Etiam, domine, sic se habet veritas.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Si Vetus habebat cherubim obumbrantia propitiatorium, et nos iconas Domini nostri Jesu Christi, et sanctae Dei Genitricis, sanctorumque ipsius habeamus, obumbrantes altare.
Magnificentissimi principes dixerunt: Veraciter Dei praeceptio est.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Uti lectum est, vultum hominis habebat cherubim et quomodo quidam dicunt, quia quis vidit vultum cherubim? Etenim dixit sculptilem vultum.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Omnes sancti qui meruerunt angelos videre, in specie hominum eos viderunt, quemadmodum in diversis legimus Scripturae locis, propter quod de cherubim Deus Moysi locutus est dicens: Vide, ut facias omnia secundum formam quae ostensa est tibi in monte (Exod. XXV). Et hinc famulus Moyses, quales formas vidit, tales et fecit, cum quibus et cherubim
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Quando autem movebatur populus ad idololatriam, tunc Deus dicebat Moysi: Ne facias omnem similitudinem ad serviendum eis.
Joannes reverendissimus presbyter et vicarius apostolicarum sedium Orientis dixit: Excelsius his est, quia et Jacob titulum erexit Deo. Unde et benedixit ei repromittens donationes, quae omne verbum excedunt (Gen. XXVIII). Et alibi in specie hominis luctatus est cum eo, et appellavit eum Israel, quod est interpretatum mens videns Deum. Ipse autem ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII): et ecce non solum intelligibiles virtutes visae sunt, sed et ipse qui natura invisibilis est Deus, et incorporeus, cum ostensus est in specie nostra.
Demetrius reverendissimus diaconus et scevophylax sanctissimae magnae Ecclesiae Constantinopoleos legit:
Sancti Patris nostri Joannis Chrysostomi de praeconio in Meletium, cujus initium est hoc:
Ubique inter hunc sacratum gregem oculos circumferens, et universam civitatem hic praesentem aspiciens, non habeo quem beatificem. Et post alia: Et erat reverentiae magisterium, quod fiebat. Jugiter enim coacti ejus vocabulum memorari, et sanctum illum habere prae animo, nomine ipsius fugabant omnem a se passionem et cogitationem irrationabilem: et sic multum factum est hoc, ita ut ubique in vicis, et in foro, et in agris, et in itineribus hoc undique nomine personarent. Non autem circa tam magni nominis affectum [ Gr., circa nomen tam magnum affectum] passi estis tantummodo, verum etiam et circa ipsam ejus corporis formam. Quod ergo in nominibus fecistis, hoc et super illius iconam gessistis. Etenim in annulorum circulis, et in calicibus, et phialis, et in thalamorum parietibus, et ubique iconam sanctam illam exaraverunt multi: ut non solum audirent sanctum vocabulum illud, sed et viderent corporis ejus ubique figuram, et duplici quadam migrationis illius consolatione fruerentur.
Petrus sanctissimus episcopus Nicomediae dixit: Si Joannes aurei oris talia dixit de iconis, quis adhuc audet dicere contra eas quidquam?
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Recepit eas veraciter; et talem amorem habebant pii qui tunc erant, circa imaginem ejus, ut ubique formarent iconam sancti Meletii. Unde et Pater hic supra modum illos laudat.
Sanctissimus patriarcha dixit: Et nos a patribus nostris percipientes doctrinas, dicimus eas et venerabiles iconas, et sanctas, et sacras.
Theodosius reverendissimus hegumenus monasterii sancti Andreae Nesii attulit librum ejusdem Joannis oris aurei, petens relegi: quem accipiens Antonius monachus legit:
Sanctae memoriae Patris nostri Joannis Chrysostomi sermo: Quod Veteris et Novi Testamenti unus sit legislator, et in vestem sacerdotis, cujus initium est:
Christi regni Evangelium ante quidem praedicavere prophetae. Et post alia: Ego et cera perfusam dilexi picturam pietate repletam. Vidi enim angelum in icona pellentem barbarorum cuneos. Vidi conculcatas barbarorum nationes, et David veraciter dicentem: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII).
Sanctissimus patriarcha dixit: Si is qui auro pretiosius os habebat, perhibuit dicens: Ego et perfusam dilexi picturam; quid dicemus de his qui oderunt?
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Illo dicente, quia ego dilexi, quis audet effari contrarium?
Joannes reverendissimus presbyter et vicarius Orientalium pontificum dixit: Quis autem est iste angelus, nisi ille de quo scriptum est: Quia angelus Domini percussit centum octoginta millia Assyriorum in una nocte circa Jerusalem hostiliter militantia? (IV Reg. XIX.)
Nicephorus sanctissimus episcopus Dyrrachii dixit: Sed propitius nobis sit Dominus super delictis quae peccavimus [patravimus] circa sacras imagines.
Gregorius diaconus et notarius legit:
Ex sermone sancti Gregorii Nyssae, habito Constantinopoli, de deitate Filii et Spiritus, et in Abraham, cujus initium est:
Veluti quiddam patiuntur ad multum florida prata. Et post alia: Vidi saepe in pictura imaginem passionis, et non sine lacrymis aspectum transivi, dum evidenter ars ante vultum afferret historiam. Caeterum ponitur Isaac apud ipsum altare super genu locatus, et ligatas habens manus retrorsum (Gen. XXII). At ille ascendens post tergum pueri suffragine [ Gr., suffragini innixus] juncta [vincta], laeva manu comam pueri ad se reflecti, et incurvatur vultui miserabiliter ad se [ Gr., ad ipsum] respicienti, et dexteram armatus gladio ad occisionem dirigit; et tangit jam corpus gladii acie: et tunc ei fit divinitus vox prohibens opus.
Gloriosissimi principes dixerunt: Vide, quomodo doluerit [jucundatus sit] Pater noster in pictura, ita ut et lacrymaretur.
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Multoties Pater legit historiam; sed forte nunquam lacrymatus est: at vero postquam picturam vidit, lacrymatus est.
Joannes reverendissimus presbyter et monachus, et vicarius Orientalium pontificum dixit: Si tali doctori pictura praestitit utilitatem et lacrymas, quanto potius indoctis et idiotis praestabit compunctionem et utilitatem?
Sancta synodus dixit: In diversis locis vidimus Abrahae picturam, sicut Pater ait.
Theodorus sanctissimus episcopus Catanae dixit: Si sanctus Gregorius vigilans in divinis intellectibus, Abrahae historia visa, lacrymatus est, quanto magis depicta incarnata dispensatio Christi Domini nostri, qui propter nos homo factus est, videntes ad profectum et lacrymarum effusionem hortabitur?
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Si vidissemus iconam crucifixum ostendentem Dominum, nonne et nos lacrymaremur?
Sancta synodus dixit: Magnifice; nam in ipsa liquido consideratur humilitatis celsitudo Dei, qui propter nos incarnatus est.
Stephanus reverendissimus diaconus et notarius ac referendarius legit:
Sancti Cyrilli Alexandrini episcopi, ex epistola ad Acacium Scythopoleos episcopum, de apopompaeo [Capro emissario], cujus initium est:
Missis nunc a sanctitate tua nuntiis gavisus sum valde. Et post alia plurima dixit: Dicimus ergo, quod figura et umbra erat lex, et quasi quaedam pictura posita ad visionem his qui conspiciunt res. Umbrae autem artis sunt eorum qui pingunt in tabulis, principia exarationum: quibus si superinducantur colorum flores, tunc profecto picturae pulchritudo nitescet. Et post pauca: Scriptum est igitur in mundi facturae libro: Et factum est post verba haec, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. Ait ei: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram Visionis, atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus. Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul, dixitque ad pueros suos: Exspectate hic cum asino; ego autem et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum. Ipse vero portabat in manibus ignem et gladium (Gen. XXII). Et post alia: Veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit. Cumque ligasset Isaac filium suum [Gr., pedes Isaac filii sui], posuit eum in altari super struem lignorum, extenditque manum et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. (Ibid.) Ergo si quidam nostrum desiderat videre depictam in tabula historiam de Abraham, quomodo scilicet eum designaverit pictor [ Gr., quomodo eum des. pictor]: utrumnam simul, an sigillatim gesserit quae de illo dicuntur? Siquidem nonnulli in alia atque alia specie diversis eumdem locis depingunt [ Gr., Siquidem in al. atque al. sp. d. eumd. loc. depinxerit]: utputa aliquando sedentem quidem asino, assumpto puero, sequentibus famulis: aliquando autem remanente rursus asino deorsum una cum famulis onerantem Isaac, et habentem prae manibus gladium simul et ignem. Necnon et alibi eumdem in specie iterum alia compedientem super ligna [super ligna adolescentem], et armasse gladio dexteram, ut necem inferat. Sed non alter et alter erat Abraham diversis in locis aliter atque aliter visus: sed idem ipse ubicunque semper, secundum rerum necessitatem, pictoris arte repraesentatus. Neque enim erat conveniens, imo impossibile, in uno eodemque loco videri omnia gerere quae de illo dicuntur.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: En et sanctus Cyrillus consona sancto Gregorio Nysseno dicit.
Cosmas diaconus, notarius et cubuclesius legit:
De carminibus sancti Gregorii theologi, ex sermone de virtute habito, cujus initium est:
Deum omnium auctorem primum invoco. Et post alia: Nec Polemon a me silentio praeteribit. Etenim miraculum est ex illis quae oppido sunt praedicanda ( Gr., praedicata) Erat quidem prius iste non inter pudicos, Et valde turpis voluptatum minister. Ast cum affectu boni detentus esset, Consiliarium inveniens (non autem habeo dicere quem) Sive ergo sapientem aliquem, sive semet, audacter ( Gr., subito) Tantum apparuit passionibus superior, Ut unum quoddam ponam miraculorum ejus, Meretricem advocat quidam incontinens juvenis: Quae cum juxta portam venisset, ut aiunt, In qua erat prospiciens Polemon in icona: Hanc cum vidisset (etenim erat colenda) Abiit confestim, et aspectu superata, Ut viventem verecundata depictum.
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Et sanctus Gregorius deiloquus Pater mirabilem retulit iconam Polemonis.
Sanctissimus patriarcha dixit: Etenim castitas ex illa patrata est: nisi enim vidisset scortum iconam Polemonis, nequaquam a stupro cessasset.
Nicephorus sanctissimus episcopus Dyrrachii dixit: Mirabilis est imago et admiratione dignissima, quoniam potuit mulierculam liberare ab exsecrabili et turpi operatione.
Gregorius [Georgius] Deo amabilis diaconus et notarius venerabilis patriarchii legit:
Antipatri episcopi Bostrensium, ex sermone in mulierem quae fluxum sanguinis passa est, cujus initium est:
Quod prior quidem fuerit Judaeorum vocatio, Scriptura docuit. Et post alia:
Haec salutari fimbria comprehensa dicebat mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, ut regem naturae tenens Dominum, et passionis tyrannidem edocens: perceptoque dono, statuam erexit Christo. Et quidem divitias in modicos expenderat, sed divitiarum residua obtulit Christo.
Sanctissimus patriarcha dixit: Itaque et imaginem qui depingit, Deo illam offert, quemadmodum et mulier statuam.
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Proprie dicere [ut proprie dicam], jubet, et recipit amplissime facientes imagines.
Thomas reverendissimus monachus monasterii Chenolacci dixit: Librum beati Asterii affero, et offero sanctae synodo: et ut jubetis.
Sancta synodus dixit: Legatur.
Et accipiens Constantinus Deo amabilis diaconus et notarius legit:
Beati Asterii episcopi Amasiae relatio in Euphemiam martyrem.
Pridem, o viri, Demosthenem habebam in manibus illum optimum, et Demosthenis illa, ubi Aeschinem amaris immittit [ Gr., impetit] cogitationibus. Retardatus vero sermone, et densus intelligentia, quietem deprecatus sum, et ambulacrum [ Gr., quiete egebam et ambulatione], quo mihi solveretur pusillum animae dolor: et procedens de habitaculo, pauxillum cum notis comitatus in forum, illinc ad Dei templum profectus sum, oraturus in vocatione. Cum autem et hoc consecutus, in obscuro porticus domorum incederem, vidi illic picturam quamdam, et me in summitatem visio tulit [cepit]: ut Euphranoris autem diceres esse diligentiam artificii, vel cujusque illorum veterum, qui sculptibilem Junonem in magnitudinem, cum modica esset, erigentes, etiam tabulas animatas operabantur [ Gr., qui picturae plurimum dignitatis conciliarum]. Veni ergo, si velis (etenim nunc vacatio narrationis est) edisseram tibi scripturam. Neque enim magis prava quam pictores, nos utique musarum pueri habemus remedia [pharmaca]. Mulier quaedam virgo sacra et incorrupta, Deo pudicitiam vovens, Euphemiam vocant eam. Cum autem tyrannus aliquando pie viventes persequeretur, nimis alacriter mortis elegit periculum. At vero cives et communicatores religionis, pro qua obiit, utpote virilem et sacram virginem admirantes, juxta sacrarium theca constructa, et posito loculo, honores ei concelebrant, et annuam festivitatem [communem et publicam celebritatem], novum et publicum facientes commercium. Ergo alii quidem Dei mysteriorum sacri disputatores hierophantae verbo quoque memoriam semper honorant, et qualiter consummaverit sufferentiae certamen, diligenter eos qui simul adsunt, edocent. Pictor autem pie agens, et ipse per artem pro viribus totam historiam ejus designans in sindone, juxta thecam sacram posuit visionem. Habet autem ita se illud amabile artificium. Excelsus super thronum stabilis est judex, amare ac maligne aspiciens in virginem. Irascitur enim quando vult ars etiam in inanimatis materiis. Adsunt autem satellites principatus, et milites multi: quorum alii quidem monumentorum descriptores libros ferunt et codicillos: quorum alter a cera manu suspensa [ Gr. add. iracunde] aspicit ad eam quae judicabatur, totam inclinans faciem, veluti jubens magis [clarius] loquendum, ne laborans circa auditum, mendosa scribat ac reprehensibilia. Stabat autem virgo in aquilo indumento ac veste philosophiam designans; et ut visum est pictori, etiam vultu urbano: ut vero mihi videtur, anima virtutibus decorata. Ducunt autem ad principem duo milites, unus quidem illam ante trahens, alter autem post tergum urgens virginis temperatum pudore atque constantia morem. Etenim innuit quidem in terram, ut erubescens a vultibus marium. Stabat autem nequaquam perculsa, nihilque passa penes agonem timendum [timidum]. Cumque ego alios interim laudarem pictores, quando intuitus sum illius mulieris Colchidis opus: quae filiis cum esset gladium illatura, misericordia et furore dividit faciem. Et unus quidem oculorum insinuat iram, alter vero matrem indicat parcentem et trementem. Nunc autem miraculum ab illa cogitatione ad hanc commutavi scripturam: et vehementer admiror artificem, quoniam magis miscuit colorum morem, et reverentiam simul et virilitatem temperans, affectiones per naturam repugnantes. Procedente vero anterius imitatione, carnifices quidam in tunicis parvis nudi jam veniebant ab opere [jam aggrediebantur opus]. Et quidam apprehenso quidem capite, inclinans post tergum, praebebat alteri praeparatam ad supplicium virginis personam [faciem]: quidam vero astans incidebat dentes: malleus autem et terebra supplicii organa apparent. Praeterea lacrymor hinc, et mihi passio intercidit sermonem: sanguinis enim guttas sic evidenter supercoloravit pictor, ut diceres has labia veraciter distillasse, et lamentatus abires. Ad vincula post haec, et iterum virgo venerabilis in fulvis vestibus, sed et sola extendens manus in coelum, et invocans Deum procuratorem inter atrocia. Cui oranti apparet super caput signum, quod nunc lex est Christianis adorare atque praescribere: quodque indicium autumo fuisse passionis, quae illam exspectabat. Mox ergo et post modicum, ignem alibi validum pictor succendit, rubeo colore hinc et inde rutilanti corpoream faciens flammam: statuitque in medio illam, manus quidem ad coelos expandentem, molestiam vero nullam in facie demonstrantem, sed e contrario gaudentem, quoniam ad incorpoream et beatam vitam abibat. Usque huc et pictor statuit manum, et ego sermonem. Tempus autem tibi est et eam, si volueris, picturam perficere, ut perspicias subtiliter, nisi [si non] multum post narrationem venimus.
Gloriosissimi judices dixerunt: Pia igitur est ars pictorum, et non ut eam quidam insipienter vituperant: ipse quippe Pater pictorem pie agere asseruit.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Sed et sacrum illud monumentum appellat. Et theologus venerabilem imaginem, et Chrysostomus sanctam appellat; at vero Pater qui lectus est, sacram. Et quid ulterius ad haec potest aliquis contradicere?
Theodorus sanctissimus episcopus Myrensium dixit: Audientes universi patrum nostrorum magisteria, compuncti sumus anima, et praeteritos annos deflemus. Sed gratias agimus Deo, quia per doctrinas patrum nostrorum venimus ad agnitionem veritatis.
Theodosius sanctissimus episcopus Amorii dixit: Sacratissime et Deo honorabilis domine, nos et tota sancta synodus audientes sanctorum patrum nostrorum magisteria de sacris imaginibus, credimus, et confitemur, et sacras et sanctas eas vocamus: et qui ita non dixerit, sit anathema.
Sancta synodus dixit: Sit anathema!
Nicephorus sanctissimus episcopus Dyrrachii dixit: Semper bonus pictor per artem res exhibet, quemadmodum et is qui martyris Euphemiae imaginem designavit: propter quod et in his doctor picturae artem collaudat.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Utique dicendo: Laudabam quidem ego primitus quae erant Colchidis, usque dum veni ad imaginem martyris.
Sancta synodus dixit: Et haec contemplatus, et perculsus.
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Et Pater qui lectus est, ea passus est, quae sanctissimus Gregorius [Nyssenus]: ambo enim in imaginibus lacrymati sunt.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Praecipit Pater, et licentiam dat in fine sermonis volenti depingere certatorum martyrum narrationem; ait enim: Tempus autem tibi est, et eam si volueris picturam perficere: ut perspicias subtiliter, nisi multum post narrationem venimus.
Joannes Deo amabilis presbyter, et locum retinens apostolicarum sedium Orientis, dixit: Itaque major est imago sermone: et hoc Dei providentia factum est propter idiotas homines.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Si sanctis viris talem compunctionem fecerunt sacrae imagines, quanto magis nobis?
Theodorus sanctissimus episcopus Myrensium dixit: Patribus nostris talia dicentibus, non habemus quod dicamus.
Joannes Deo amabilis presbyter et locum retinens apostolicarum sedium Orientis, dixit: Non adversantur pictores Scripturis, sed quidquid Scriptura dicit, id demonstrant; ita ut assertores sint eorum quae scripta sunt.
Theodosius sanctissimus episcopus Amorii dixit: Divinus Apostolus edocet dicens: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV). Ipsae itaque sanctae atque colendae imagines et picturae, tam quae in musivis, quam quae in materiali scriptione fiunt, ad nostram [ Gr., et materiales efformationes, atque musiva, ad nostram] doctrinam et aemulationem et formam sunt, et scriptae consistunt; ut et nos eamdem formam et agonem ostendamus circa Deum: quatenus et nos quoque dignos statione ac portione ipsorum, et cohaeredes faciat regni sui.
Theodorus sanctissimus episcopus Catanae dixit: Beatus et deifer doctor Asterius, sicut stella clarissima, omnium nostrum corda illustravit. Itaque non extra consequentiam catholica Ecclesia suscepit sacras et venerabiles iconas, sed apte sanctorum patrum nostrorum doctrinas secuta.
Gregorius Deo amabilis diaconus sanctae magnae Ecclesiae laudabilium Apostolorum legit:
De martyrio sancti Anastasii martyris Persae, cujus initium est:
Unigenitus Filius et Verbum Dei, per quem omnia facta sunt. Et post alia: Cum autem abundasset in eo desiderium, ut illuminaretur, rogabat multum praedictum virum, ut dignus efficeretur gratia sancti baptismatis. At ille trepidans propter Persarum metum, ne periclitaretur, differebat eum. Verumtamen cum illo ibat ad ecclesias, et orabat, et picturas sanctorum martyrum aspiciebat, et sciscitabatur ab eo, quaenam haec essent. Et audiens ab eo sanctorum miracula, et dura tormenta quae illis a tyrannis illata fuerant, et super hominem tolerantiam, mirabatur et stupefiebat. Manens ergo tempore pauco apud praedictum Christo dilectum virum, optimum sumit in anima desiderium, ut Hierosolymam perveniret, et ibi fieret sancto baptismate dignus.
Theodorus sanctissimus episcopus Myrensium dixit: Apparet, quia venerabilium imaginum traditio solemnis [legitima] est.
Euthymius reverendissimus diaconus et monachus, pro Deo amabili episcopo Gothiae [ Gr., notarius rever. episcopi Gothiae], legit:
Ex miraculis sancti Anastasii martyris, quorum initium est:
Miraculorum relationem proponere volo. Et post pauca: Eia nunc et ea quae apud Caesariam Palaestinae a sancto facta sunt, secundum quod possibile fuerit, enarremus. Cum appropinquasset sanctae civitati almum cadaver, notum factum universae civitati, et laetitia magna repleti sunt omnes. Et surgentes, sacraque ligna percutientes congregaverunt semetipsos in venerabilissimo templo Dei Genitricis, quod dicitur Novae. Et deinde cum crucibus et litania obviam venerunt sancto lipsano, cum glorificatione gaudentes et exsultantes: et quasi reflorentes, imo recreati in praesentia martyris a paucitate fidei quae erat in illis, et aliarum nequitiarum mortificatione, magnam acceperunt consolationem. Orantibus autem illis, et deosculantibus, et se circa tumulum volutantibus, atque debitum praemium recompensantibus lipsano ac memoriae sancti hujus, mulier quaedam quae quasi ex claris erat Caesariensium (si ita oporteat dici, et non magis aliter quemadmodum res ipsae manifestarunt) nomine quidem Arete, id est virtus, sed moribus virtuti omnino contraria, in diffidentiam versa dicebat: Ego lipsanum a Perside veniens non adoro. O miseram et sine intellectu animam, quae non audivit infelix sacratissimum psalmistam David increpantem flagitiosorum audaciam, ac dicentem: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum! (Psal. XXXIII.) Quid ergo Deus, qui glorificat glorificantes se, facit in ea, consequenter ego dicam. Ingresso civitatem sancto lipsano, communiter consiliati cives ejusdem urbis coeperunt construere oratorium sancto juxta Tetrapylum, quod erat in medio civitatis. Statuerunt autem et imaginem ejus ibidem. Cum autem adhuc aedificaretur, astans martyr infelici illi in somnis in habitu monachi, dixit ei: Lumbos tuos doles? Illa vero ad eum: Non, domine; nihil mali habeo, sana sum: et una cum sermone expergefacta, et sentiens in se validum cecidisse dolorem, coepit clamare, gemere, ac indesinenter affligi; ita ut non posset omnino respirare, importabilia patiens, ut vacationem agens reputaret secum, et requireret, quinam esset, et ex qua causa tam subitaneus dolor, qui sibi foret illatus. Sed in his consummavit dies quatuor. Quinta vero die illucescente vidit astantem sibi sanctum, atque dicentem: Descende ad Tetrapylum, et roga sanctum Anastasium, et sanaberis. At illa surgens, et in memoriam veniens improborum sermonum suorum quos locuta est adversus caput suum, advocatis pueris suis, ait eis: Tollite me, tollite me, ut eamus ad Tetrapylum sancti Anastasii; novi enim et nunc edocta, etiam a Perside veniens lipsanum adorare et honorare, et quae Deus mundavit, non communicare, id est, commune dicere [ seu potius, ducere]. Levantes ergo eam pueri ejus in phorio, id est portatorio, pergebant. Cumque appropinquarent loco, illa de longe attollens oculum, et videns sancti imaginem, coepit magna voce cum effusione lacrymarum clamare: Iste est in veritate, quem vidi in somnis praedicentem mihi de malis quae me obtinent. Et cum se projecisset supra pavimentum, et plorasset multum, placato sancto erecta est sana. Et quae paulo ante ab aliis portabatur, et in extremis posita periclitabatur, propriis pedibus ambulans abiit domum suam, concorditer cum caeteris laudans et glorificans Deum, et magnificans martyrem.
Petrus et Petrus, Deo amabiles presbyteri et vicarii Adriani papae senioris Romae, dixerunt: Haec imago sancti Anastasii usque in hodiernum diem est Romae in monasterio ipsius cum pretioso ejus capite.
Joannes sanctissimus episcopus Tauromeniae dixit: Verum dixere honorabilissimi vicarii, quoniam et in Sicilia fuit mulier daemonium patiens: et Romae posita, per praedictam sacratissimam imaginem sana effecta est.
Joannes Deo amabilis presbyter, monachus et vicarius Orientalium pontificum dixit: Ad ea quae dicta sunt ostensum est ex his quae lecta sunt, quia et imagines sanctorum miracula operantur, et sanitates perficiunt.
Petrus sanctissimus episcopus Nicomediae dixit: Librum defero sancti Athanasii, et sanctae synodo offero ad legendum.
Sancta synodus dixit: Legatur.
Et accipiens Stephanus diaconus et notarius legit:
Sermo sanctae memoriae Patris nostri Athanasii de imagine Domini nostri Jesu Christi veri Dei nostri, facto miraculo in civitate Beryto.
Sustollite oculos mentis vestrae, et videte novum miraculum hoc quod factum est nunc. In infinitam admirationem Dei aspicite, et date ei gloriam. Contemplamini ineffabilem misericordiam ejus, et magnitudinem dispensationis ejus; atque lamentum cum laetitia sumite. In Deo quidem nihil extraneum. Deus enim cum sit, omnia potest. Quia vero in diebus nostris et in nobis factum est, expavescet omne cor audientium. Vere expavit coelum in eo quod temere factum est. Conturbatae sunt abyssi, et sol obtenebratus est, et luna, et stellae similiter super hoc quod patratum est. Sed iterum laetatae sunt in eo quod a Domino dispensatum est, omnes coelorum virtutes. Audite, et admiramini quod factum est in diebus nostris intelligentes intelligite, et aurem vestram inclinate, foras quod cordis [et quidem ante exteriorem aurem, quae cordis] est porrigite, et audite. Civitas est Berytus vocata, in finibus Tyri et Sidonis sita, Antiochiae subdita. In hac civitate Beryto multitudines erant copiosae Judaeorum. Porro juxta synagogam ipsorum, quae valde esse magna videbatur, Christianus quidam accepit ad pensionem cellulam a quodam, in qua habitans, contra accubitum suum fixit imaginem Domini nostri Jesu Christi [ Gr., in tabula] honeste depictam, et integrae staturae habentem Dominum nostrum Jesum Christum. Transacto autem modico tempore, perquisivit mansionem majorem ille Christianus, quemadmodum et indigebat. Hoc autem Domini nostri Jesu Christi gratia dispensavit, ut credo, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II); ostendens miracula sua se colentibus, et omnibus in se credentibus, in redargutionem impiorum, et stabilitatem fidelium. Quaesivit ergo Christianus, ut dixi, majorem domum, et invenit in quodam loco civitatis, et transtulit se illuc a domo quae erat juxta synagogam Judaeorum: et sublatis omnibus suis, per oblivionem (dispensatione tamen Dei) imaginem Domini dimisit oblivioni, ut praefatus sum, traditam. Quidam vero Judaeus accepit domum illam ad pensionem, in qua imago Domini stabat. Intromissis autem omnibus suis permanebat in domo, minime contemplatus iconam Domini, quod staret illic. Neque enim consideravit locum illum, sed ingressus manebat. Quadam vero die invitavit Judaeus unum ex contribulibus suis ad prandium et cum pranderent, elevatis oculis Judaeus qui invitatus fuerat, vidit iconam Domini nostri Jesu Christi; et dicit ei qui se invitaverat: Tu cum sis Judaeus, quomodo imaginem hujusmodi habes? Convicia plurima quoque et nefanda emittens adversus Dominum, quae non audeo scribere (absit) quae dixit contra Salvatorem is qui fuerat invitatus. Tunc is qui invitaverat, videns imaginem Domini, rationem reddidit invitato Judaeo, dicens: Quia usque in praesens non vidi hanc imaginem: et siluit invitatus. Abiit autem ad summos sacerdotes suos, et accusat Judaeum qui in domo manebat, in qua imago Domini erat, dicens, quia ille imaginem habet Nazareni videlicet in domo sua. Qui audientes dixerunt: Si potes hoc ostendere. At ille affirmavit, quia ego ostendam hoc in domo ejus. Illi vero repleti furore vespere quidem siluerunt. Mane vero facto, summi sacerdotes eorum atque presbyteri, assumpto eo qui Judaeo detraxerat, et turba multa gentis suae, pergunt ad domum Judaei, in qua imago Domini stabat. Pervenientes autem ad locum summi sacerdotes insiluerunt, et seniores, cum eo qui indicaverat, et vident imaginem Domini stantem. Tunc vehementer irati, Judaeum quidem qui habitabat in domo illa, extra synagogam facientes, expulerunt; imaginem vero Domini nostri Jesu Christi deponentes, dixerunt: Quia sicut patres nostri illuserunt ei aliquando, ita et nos illudamus illi. Tunc coeperunt conspuere in faciem sanctae imaginis Domini, et dare alapas coram his qui convenerant, hinc et inde imaginem Domini in faciem percutientes, atque dicentes: Quaecunque fecerunt ei patres nostri, omnia faciamus et nos imagini ejus. Et dicunt: Audivimus quia illuserunt ei; et hoc ipsum nos faciamus. Infinitis ergo ludibriis illuserunt iconam Domini, quae nos neque dicere audemus. Deinde dicunt: Audivimus, quia clavis infixerunt manus ejus et pedes: hoc et nos etiam faciamus ei; tunc in manus et pedes imaginis Domini infixerunt clavos. Iterum saevientes dixerunt: Audivimus, quia aceto et felle potaverunt eum cum spongia: faciamus ei et nos; et fecerunt apponentes ad os imaginis Domini spongiam aceto plenam. Rursus dicunt: Didicimus, quia calamo percusserunt caput ejus patres nostri: id ipsum et nos faciamus; et accipientes calamum, percutiebant caput Domini. Caeterum novissime dicunt: Ut liquidius edocemur, quia lancea latus ejus aperuerunt, nihil praetermittamus, sed addamus et hoc; et facientes deferri lanceam, praeceperunt cuidam suorum tollere lanceam, et percutere contra latus imaginis Domini. Mox ergo emanavit multitudo sanguinis et aquae ab ea. Christe, gloria tibi: incomprehensibilis, gloria tibi: quis sicut tu, Deus? quis praeter te, Deus, faciens terribilia et obstupescenda? O miraculum Salvatoris nostri majestatis! Horruerunt veraciter et jam super hoc supernae virtutes tuae. O quantus es, Domine, ad humilitatem [ Gr., humanitatem]! o quantus ad longanimitatem! o quantus es in misericordia! Prius enim propter nos et propter salutem nostram, cum esses sine carne, incarnatus ex Virgine Maria, crucifixus es in illa carne, cum esses ipse impassibilis deitate. Nunc vero iterum in imagine crucifixus es, Domine, in redargutionem impiorum et omnium incredulorum, atque stabilitatem eorum qui veraciter in te credunt. Sed gloria tibi, Domine, qui solus omnia potes, una cum benedicto Deo nostro et Patre, atque cum Spiritu sancto. Amen. Vos autem, o filii, audite reliqua, quae dispensata sunt ab eodem Domino: ipsius enim erat permissio. Denique postquam percussum est lancea latus ejusdem imaginis Domini, et emanavit sanguis et aqua, ut superius dictum est, dicunt summi sacerdotes eorum et seniores: Quoniam susurrant colentes eum, quod sanitates multas fecerit, sumamus ergo sanguinem hunc et aquam, et deferamus ad synagogam, et colligamus omnes qui male habent in populo et ungamus eos ex illo, et videamus si vera sunt quae dicuntur. Tunc afferentes lateri iconae Domini vas secundum locum imaginis percussionis lanceae, unde exivit sanguis et aqua, repleverunt ampullam ad locum jugulationis lanceae: et inferentes, illudebant: ut injuriis appeterent, sicut putabant, coram omnibus universorum Dominum. Et collectis omnibus qui male habebant, ante omnes paralyticum, quem a nativitate noverant, adducentes unxerunt: et statim saliit, et exsiliit sanus homo penitus. Deinde caecos adduxerunt, qui et ipsi visum receperunt. Daemonium vero patientes [ Gr. add. innumeri] mox emundati sunt. Turbatio quoque magna et infinita per totam civitatem effecta est, cunctis confluentibus propter infinita miracula. Commotae autem sunt omnes multitudines Judaeorum: plures enim civitatem habitabant. Currebant ergo ferentes eos quos in domibus suis habebant, quotquot habebant languentes, aut paralyticos [ Gr. add. aut claudos], aut debiles, aut aridos, aut leprosos, omnes cucurrerunt: ita ut neque synagoga eorum, licet magna fuerit, caperet illos, neque locus multitudine infiniti populi propter miracula concurrente. Omnes autem principes sacerdotum ac seniores, et populus Judaeorum, virorum, puerorum, et mulierum crediderunt in Dominum Jesum Christum, clamantes: Gloria tibi, Christe, quem patres nostri crucifixerunt, qui et a nobis nunc crucifixus es in imagine tua. Gloria tibi, Fili Dei, qui tanta fecisti miracula: tibi credimus: propitius nobis esto, et suscipe nos. Haec clamabant lugentes omnes, et voces emittebantur, et miracula perficiebantur, summis sacerdotibus ungentibus, et cunctis curatis et vivificatis. Postquam autem omnes sanati sunt, confestim ad episcopum sanctissimae constitutae illic ecclesiae, qui jam quae fuerant facta didicerat, multitudines currebant clamantes: Unus Deus Pater, unus Deus Filius, et ipse unigenitus: unus Christus, quem patres nostri crucifixerunt. Ipsum Deum novimus, huic nos credimus. Multis itaque laudibus glorificantes Deum, imaginemque archiepiscopo demonstrantes, et annuntiantes quae fecerant imagini Domini, qualiter et sanguis et aqua exierunt ex latere imaginis, necnon et infinita miracula quae facta sunt; ita omnes multitudines, ut sancto baptismate digni fierent, supplicabant. Quos episcopus una cum clero suo assumptos [ Gr. add. et initiatos], omnes baptizavit per multos dies, et synagogam eorum ecclesiam Salvatori nostro Christo dicavit. Illis autem rogantibus, etiam caeteras synagogas eorum martyria fecit: et sic gaudium magnum factum est in civitate illa, non solum corporibus sanatis et vivificatis, sed et tot animabus in vitam a mortuis redeuntibus aeternam. Haec agnoscens ego festinavi indicare vobis, fratres amantissimi, ad utilitatem animarum vestrarum: ut cognoscentes et in hoc Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi virtutem, plus aliquid in fide ipsius confirmemini, et exsultetis super magnalibus ejus, quae nunc etiam operatus est. Date ergo ipsi gloriam cum laetitia in compunctione et lamento, gaudentes et gratias agentes, quia sua nos fide, et sua fecit agnitione dignos [in Christo Jesu Domino nostro], cum quo et Patri una cum Spiritu sancto gloria nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: En et is qui ab immortalitate cognominatus est, totam sanctam synodum hanc fecit compungi et lacrymari: quoniam non solum venerandas esse cognovit, verum etiam maximas gerere sanitates.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sed ne quis dicat cur illae iconae, quae apud nos sunt, miracula minime faciunt? Ad quem respondemus Quia, sicut Apostolus ait (I Cor. XIV), signa infidelibus, non fidelibus data sunt. Nam qui ad imaginem accedebant, infideles erant: propterea signum fecit Deus per imaginem, ut illos traheret ad fidem nostram Christianorum. Generatio enim mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei (Matth. XII).
Theodorus Deo amabilis diaconus et notarius legit:
Ex epistola beati Nili ad Heliodorum silentiarium.
Per ea quae per singula loca et in diversis temporibus quotidie fiunt miracula, Dominus hos quidem qui modicae sunt fidei, necnon et infideles ad stabilitatem fidei invitat: fidelium vero fidem, imo et spem crescere facit, et gravem et immobilem demonstrat prudentiam [sensum]. Et volo tibi quid unum ex denis millibus Platonis nostri tropaea reportantis et martyris modo narrare: qui non solum in patria nostra, sed in omni civitate ac regione paratissime gratiam donat, et ostendit his qui Deum per eum postulant, admirabilem fortitudinem. In monte quippe qui vocatur Sina, ubi Moyses a Deo legem accepit, monachis habitantibus indigenis et peregrinis, unus quidam virorum genere Galata una cum proprio filio singularem [monasticam] amplexus vitam degebat, continentiae certamina transigens multo tempore in deserto. Et ecce quadam die repente quidam in praedicto monte religione barbari [ Gr., pagani] et detestabiles irruentes comprehendunt eos, qui in promptu ex his et impraesentiarum inventi sunt monachi una cum filio senis Galatae, et in captivitatem ducunt. Quos et ligantes post tergum, multas transeunt mansiones desertas, jejunos et nudos minantes eos, nec calciatos penitus aliquo calciamento, per illa inaquosa et asperrima, et nullius consolationis loca, vi et necessitate circumeuntes, et infinito pavore detentos. Solus autem in quodam abdito specu occultatus senior luctu tabefiebat, non ferens privationem Deo amabilis filii: et Dominum flagitabat Christum per Platonem compatriotam martyrem, ut incurvaretur ad miserationes. Id ipsum autem et filius per eumdem sanctissimum martyrem rogabat Deum in captivitate vinctus, ut sui misereri, et miraculum facere dignaretur. Utroque autem exaudito, patre scilicet in spelunca montis, et filio in captivitate, ecce subito martyr Plato noster astat super equum apparens, trahensque alterum equum opportunum [vacuum], manifestatur puero vigilanti, et hunc agnoscenti ex eo, quod saepe videret sancti characterem in imaginibus: et statim jubet eum de medio cunctorum exsurgere, et accipere equum, et insidere. Et confestim more araneae vincula dissoluta sunt; et solus ipse liberatus per invocationem, nutu Dei surgens, insedit equo, et sequitur ducentem se sanctum martyrem constans et gaudens. Compendiose autem et acute [celeriter] ambo, sanctus scilicet Plato, et novitius monachus, quemadmodum pennati perveniunt ad habitaculum senis orantis atque lugentis: et restituens salvum victoriosissimus martyr corde dolenti patri desiderabilem filium, disparet. Itaque in omni loco his qui per eos invocant Deum, omnes res mirandas et gloriosas Domini Christi memorabiles et inclyti athletae perficere valent. Porro haec tibi scripsi, ut amico martyrum existenti, et nunquam aliquando satietatem memoriae beatorum martyrum accipienti.
Sancta synodus dixit: Ostensum est, quia per imaginem martyris, quae sibi ante fuerat cognita, agnovit eum astantem, cum salvare illum venit.
Theodorus sanctissimus episcopus Myrorum dixit Quia et ego praeostensae historiae similia passus sum. Nam cum injuriam paterer a quibusdam principalibus manibus, dixit mihi archidiaconus meus, vir religiosus ac timens Deum: Quia vidi patriarcham in visione dicentem, quia ascendat ad nos metropolita, et omnes res ejus dispensabuntur, ut expedit ei. Interrogavi ergo ego archidiaconum, dicens: Quali forma apparuit tibi patriarcha? et respondit mihi: Quia rubicundus facie, et senili coma. Aio ego ei: Quia patriarcha non est talis visionis [formae], sed vestis habet sancti Nicolai imaginem: et bene asseris. Nam hujusmodi formae est, quem vidisti. At ille respondit mihi, quia etiam talis revera formae vidi virum, qui haec mihi locutus est. Ex hoc ergo cognovi, quod sanctus Nicolaus ei apparuerit, per similitudinem, quae in icona erat. Mox ergo credens verbo, ascendi ad Deo conservandam regiam urbem: et omnia negotia mea, quae meo pertinebant episcopio, facta sunt apta.
Thomas reverendissimus presbyter et locum retinens Orientalium pontificum dixit: Susurrant quidam de sancto Nilo, quia contra iconas scripserit; et ideo prae manibus habeo librum ejusdem Patris: et si jubetis legatur.
Sancta synodus dixit: Legatur.
Cosmas Deo amabilis diaconus et cubuclesius legit:
Ejusdem sancti Patris Nili ad Olympiodorum praefectum.
Scribis mihi, si putas, decorum sit tibi exstructuro templum maximum ad honorem tam sanctorum martyrum, quam Christi, quem ipsi per certamina et dolores ac sudores testificati sunt, vel imagines etiam ponere in sacrario, et variis animalium bestiis [venationibus] parietes implere a dextris et a sinistris: ita ut videantur in terra quidem extensa lina, et lepores, et caprae, et caetera animalia fugere: porro illi capere festinantes cum catellis alacriter insequi: in mari vero laxari retia, et omne genus piscium capi, et ad aridam piscatoriis manibus ferri: insuper et gypso fingi omnes species, et ostendi ad desiderium oculorum in domo Dei: sed et in communi domo mille cruces infigi, et picturas volucrum ac jumentorum, et repentium, ac diversorum germinum fieri. Ego ad ea quae scripta sunt, dixerim; quia nimirum infantium est, et parvulos decet his, quae praedicta sunt, seducere fidelium oculum: firmi vero et virilis sensus proprium est, in sacrario quidem ad orientem divini templi unam et solam crucem formare. Per unam enim et salutarem crucem salvatur hujusmodi genus, et desperatis quidem spes ubique praedicatur: historiis autem Veteris et Novi Testamenti replere hinc et inde manu optimi pictoris templum sanctorum, quatenus qui nesciunt litteras, neque possunt legere divinas Scripturas, contemplatione picturae memoriam sumunt fortis facti eorum qui vero Deo proprie servierunt, et ad aemulationem erigantur gloriosarum et memorabilium actionum, pro eo quod terram pro coelo commutaverint, quae non videntur visibilibus praeponentes. Porro in communi domo multis ac diversis domunculis insignita, sufficere unicuique mansiunculae infixam pretiosam crucem, et superflua dimitti necessarium aestimo. Sit autem contenta prolixis orationibus; et indubitabili fide ac eleemosynis, humiliationibus et spe ad Deum perenni, et divinorum verborum meditationibus, et compassione contribulibus, et humanitate famulis attributa, omnibusque mandatis Domini nostri Jesu Christi circumvallare se, et conjugem suam, ac filios, et totam substantiam circumtegere et ornare atque munire, admoneo et rogo.
Theodorus sanctissimus episcopus Myrensium dixit: Epistola haec primitus lecta est, cum esset depravata, perdidit [ Gr., Epistola haec quae lecta est, depravata pridem perdidit, etc.] et seduxit nos: putabamus enim simplicem esse illam et absque insidiis.
Sanctissimi episcopi dixerunt: Nos si audissemus tunc quod dicit Pater, quia hinc et inde pinge domum veteribus et novis narrationibus, non in vanitatem versi credidissemus. Ipsi enim pro eo quod dixit, hinc et inde pinge, dealba posuerunt: quod nos fortiter decipiebat.
Petrus, et Petrus Deo amabiles presbyteri et vicarii Adriani papae senioris Romae, dixerunt: Tale quid et divae memoriae Constantinus Magnus imperator olim fecit: aedificato enim templo Salvatoris Romae, in duobus parietibus templi historias veteres et novas designavit, hinc Adam de paradiso exeuntem, et inde latronem in paradisum intrantem figurans: et reliqua.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Si veraces erant prisci Christianos calumniantium propugnatores, cur ipsum librum sancti Nili non ostenderunt in collegio suo ad satisfactionem omnium? Dicant ergo reverendissimi episcopi qui pseudosyllogo interfuerunt, Gregorius Neocaesariae, et Theodorus Amorii, si protulerunt libros tunc in concilio.
Gregorius et Theodorus Deo amabiles episcopi dixerunt: Nequaquam, domine; sed pro libris pittacia nobis ostenderunt et ex eis decipiebant nos.
Euthymius sanctissimus episcopus Sardis dixit: Et quomodo vos cum essetis summi sacerdotes, non requisistis integra testimonia ex codicibus?
Gregorius sanctissimus episcopus Neocaesariae dixit: Crede, frater, non nobis erat curae, neque studium inde habuimus; sed ut scriptum est, obscuratum est insipiens cor nostrum: et dicentes nos esse sapientes, stulti facti sumus (Rom. I).
Theodorus sanctissimus episcopus Myrensium dixit: Plane et nos ipsos illa pittacia perdiderunt, quae vos attulistis. Novit enim Deus, quia hoc testimonium sancti Nili non positum, ut fuerat editum, obcaecavit nos, praecipue meipsum: sed nunc integrum lectum convertit et emendavit, et salvavit nos.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Quoniam adest alius liber aequalis formae, legatur.
Et sumens Constantinus diaconus et notarius venerabilis patriarchii, legit alterum librum habentem praescriptam epistolam ejusdem Nili.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Ecce ostensum est liquido, quia ipse sanctus et egregius Pater Nilus sanctas iconas suscipiebat. Accusatus est autem a pseudosyllogo illo, quod contra iconas locutus fuerit. Unde miseri non solum Christianorum calumniatores, sed et sanctorum calumniatores existunt, et parricidae, accusantes falso sacratissimos Patres.
Euthymius sanctissimus episcopus Sardis dixit: Librum sancti confessoris Maximi habeo prae manibus, et offero eum ad legendum.
Et accipiens Constantinus diaconus et notarius venerabilis patriarchii, legit:
Ex his dogmatibus, quae mota sunt inter sanctae memoriae Maximum, et Theodosium episcopum Caesariae Bithyniae, et consules qui cum ipso erant; cujus initium est.
Quae mota sunt de immaculata fide nostra Christianorum. Et post alia: Domini, postquam placuit hoc fieri, exitus fiat eorum quae praedicantur [placuerunt]: et quo vultis, sequor vos. Et in his surrexerunt omnes cum gaudio et lacrymis, et miserunt metanoeam, et oratio facta est: et unusquisque ipsorum sancta Evangelia, et pretiosam crucem, et iconam Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, et dominae nostrae quae eum genuit, sanctissimae Dei Genitricis, salutaverunt, ponentes et proprias manus in confirmationem eorum quae dicta fuerant. Et paulo post: Conversus ergo ad episcopum abbas Maximus, cum lacrymis dixit ei: Domine magne, diem judicii exspectamus omnes: nosti quae signata et placita sunt super sanctis Evangeliis, et vivifica cruce, et imagine Dei et Salvatoris nostri, ac sanctissimae et semper Virginis matris ejus, quae peperit eum.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Salutaverunt, hic pro adoratione Pater assumpsit, quoniam sanctum Evangelium et vivificam crucem adoravit; cum quibus etiam colendas imagines Salvatoris et ejus immaculatae Matris.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: ConNumerantur cum sanctis vasis honorabiles imagines.
Sancta synodus dixit: Manifestum est.
Sanctissimi episcopi Siciliae insulae dixerunt: ut sancta cum sanctis connumeruntur.
Petrus sanctissimus episcopus Nicomediae dixit: Habemus et nos eumdem librum sancti Maximi; et si jubetis, relegantur quae praedicta sunt.
Cosmas diaconus et cubuclesius sumens, legit praescriptum sancti Maximi testimonium.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Conspiciamus, fratres, qualiter dixerit, quia salutaverunt: quod et nos honoris affectu facere debemus. Nam latria nostra ad unum Deum refertur.
Joannes reverendissimus presbyter et vicarius Orientalium sedium dixit: Nisi essent necessariae imagines, nequaquam ad cautelam eas salutavissent: ita ut aequae potentiae honorabiles imagines cum Evangelio et pretiosa cruce sint.
Petrus sanctissimus episcopus Nicomediae dixit: Et hoc non qualiscunque vir, sed Maximus ille Deo sapiens, et sanctorum consimilis; insuper et confessor, et veritatis propugnator: qui et sufficit nobis ad imitandum in salutando sacras imagines.
Elias reverendissimus presbyter [primus presbyter] sanctae Ecclesiae dominae nostrae Dei Genitricis in Blachernis sitae, legit ex charta habente definitiones sanctae ac universalis sextae synodi.
Canon sanctae ac universalis sextae synodi octogesimus secundus.
In quibusdam venerabilium imaginum scripturis Agnus digito praecursoris ostensus designatur, qui in figuram admissus est gratiae, verum nobis per legem praeostendens Agnum Christum Dominum nostrum. Veteres ergo formas et umbras, ut veritatis symbola et praefigurationes Ecclesiae traditas amplectentes, gratiam praeferimus et veritatem, ut plenitudinem legis hanc suscipientes. Quatenus ergo perfectio et in colorum operationibus universorum vultibus ascribatur, Agni Christi Dei nostri, qui tollit peccatum mundi, secundum humanitatem characterem et in imaginibus ex nunc pro veteri agno titulari [depingi] definimus, per eum humilitatis celsitudinem Dei Verbi considerantes, et ad memoriam conversationis in carne factae, tam scilicet passionis ejus, quam salutaris mortis, et ex hac redemptionis effectae, redeuntes. Et postquam legit, conversus ad sanctam synodum dixit: Honorabiles Patres et sancti, persecutionem Ecclesiae plus me nullus elegit pro peccatis meis; sed divinus hamus facta est mihi praesens charta, in qua subscripserunt Patres sancti sextae synodi, et traxerunt me ad orthodoxiae fidem. Non autem solum hoc, sed et sanctissimus patriarcha, cui praebeat Deus pro me mercedem.
Sabbas reverendissimus monachus dixit: Cujus rei gratia in charta, et non in codice legit?
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quia principalis charta est, in qua subscripserunt sancti Patres.
Petrus sanctissimus episcopus Nicomediae dixit: Et alium codicem habeo, qui continet easdem regulas sacrae sextae synodi.
Quo accepto, Niceta reverendissimus diaconus et notarius legit eumdem canonem.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quidam ignoratione languentes in hos canones scandalizantur, asserentes: Putas sextae synodi sunt? Cognoscant autem qui hujusmodi sunt, quod sancta et magna sexta synodus sub Constantino fuerit celebrata contra illos, qui unam dicebant operationem et voluntatem in Christo: in qua haereticis anathematizatis, et orthodoxa explanata fide, domum reversi sunt quartodecimo anno Constantini. Ergo post quatuor sive quinque annos iidem ipsi Patres convenientes sub Justiniano filio Constantini, praesignatos canones exposuerunt: et nemo dubitet de illis. Illi enim qui subscripserunt sub Constantino, ipsi et sub Justiniano praesenti chartae subscripserunt, ita ut hoc manifestum sit ex eorum propriae manus scripturae immutabili similitudine. Oportebat enim eos qui synodum universalem praesentaverant, etiam canones ecclesiasticos exponere. Ut autem ad recordationem conversationis ejus in carne factae, et salutaris mortis manu quodammodo ducamur, dixerunt et de venerabilibus iconis: et si per eas manu ducimur in dispensationem Christi Dei nostri, quales habemus aestimare illos qui subverterunt venerandas iconas?
Sancta synodus dixit: Ut sine Deo, et Hebraeos, et veritatis inimicos.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sed nonus est Dominus Deus noster ad suscipiendum omnes nos: non enim relinquet virgam peccatorum super sortem justorum (Psal. CXXIV).
Leo sanctissimus episcopus Rhodi dixit: Ecce ostensum est ex divinis Scripturis, quia Ecclesia nostra tot annis impugnata est et dispoliata; sed gratias agimus Christo Deo nostro, qui erexit sacratissimum Dominum nostrum ad erectionem ejus.
Petrus et Petrus Deo amabiles presbyteri, et locum retinentes Adriani papae senioris Romae, dixerunt: Librum habemus prae manibus beati Leontii Neapoleos Cypri, et postulamus legi eum.
Et accipiens Stephanus reverendissimus diaconus et notarius, legit:
Leontii episcopi Neapoleos Cypri, ex quinto sermone pro Christianorum apologia contra Judaeos, ac de imaginibus sanctorum.
Eia nunc de caetero super veneranter pictis imaginibus apologiam faciamus, quo obstruantur ora loquentium injustitiam. Legalis enim est haec traditio: et audi Deum dicentem ad Moysem: Imagines duorum cherubim aureorum sculptilium construe, obumbrantium propitiatorium (Exod. XXV). Et iterum: Templum quod Deus ostendit Ezechieli, Facies [al., habebat ], dixit, palmarum et leonum et hominum, et cherubim a pavimento ejus usque ad laquear tecti (Ezech. XLI). Vere terribilis sermo, qui mandat Israeli non facere omne sculptile, neque iconam, neque similitudinem eorum quaecunque sunt in coelo, et quaecunque sunt super terram: et ipse praecipit Moysi facere sculptilia animalia, cherubim (Exod. XX, XXV), qui et Ezechieli plenum imaginibus et similitudinibus sculptilium, leonum, palmarum et hominum templum ostendit. Unde et Salomon ex lege accepta figura, plenum fecit templum aeneis et sculptilibus et fusilibus leonibus, et bobus, et palmis, et hominibus (III Reg. VI, VII, 7): et tamen non est in his reprehensus a Deo. Si igitur me reprehendere vis super imaginibus, reprehende Deum qui haec facere jussit, ut in recordationem ejus essent apud nos. Judaeus dixit: Sed non adorabantur illae similitudines sicut dii, sed ad recordationem solam efficiebantur. Christianus dixit: Bene dixisti, quia et penes nos sicut dii non adorantur sanctorum characteres et iconae vel formae. Si enim ut Deum adorarem lignum imaginis, possem profecto et ligna reliqua adorare. Nam si ut Deum lignum adorarem, minime utique deleto charactere iconam incenderem. Et iterum, usquequo compacta sunt duo ligna crucis, adoro figuram propter Christum, qui in ipsa crucifixus est: postquam autem ab invicem separata fuerunt, projicio ea et incendo. Et sicut is qui jussionem imperatoris suscepit, et salutavit sigillum, non lutum adoravit, aut chartam, aut plumbum, sed imperatori adorationem et cultum impendit: ita et nos Christianorum pueri figuram crucis adorantes, non naturam ligni adoramus, sed signum et annulum et characterem Christi, eum aspicientes, per eum illum qui in eo crucifixus est, salutamus et adoramus, et sicut pueri proprii patris cujusdam, qui peregre profectus est ad tempus ab illis, multo erga eum affectu ex anima flagrantes, sive virgam ejus in domo videant, sive sedem, sive chlamydem, haec cum lacrymis deosculantes amplectuntur, et non illa adorant, sed patrem desiderant et honorant: ita et nos omnes fideles ut virgam Christi, crucem adoramus; ut sedem vero et cubile, ipsius sanctissimum monumentum; ut domum, praesepe et Bethlehem, et sancta ejus caetera tabernacula: porro ut amicos, ejus apostolos et sanctos martyres ac reliquos sanctos ejus: at vero ut civitatem ejus colimus Sion, ut autem villam ejus iterum Nazareth salutamus; atque ut divinum ejus lavacrum Jordanem amplectimur. Multa quippe et ineffabili erga ipsum affectione ubi ascendit, vel sedit, vel illuxit, vel tetigit, aut omnino obumbravit, colimus et adoramus ut locum Dei: non locum, neque domum, neque regionem, vel civitatem aut lapides honorantes, sed eum qui in illis conversatus est, et illuxit, et in carne innotuit, atque ab errore liberavit, Christum videlicet Dominum nostrum, et per Christum ea quae sunt Christi, passionem in ecclesiis, et domibus, et plateis, et in imaginibus, et in sindonibus, et in penetralibus, et in vestimentis, et in omni loco formamus: ut incessanter aspicientes haec commoneamur, et non obliviscamur, ut tu es oblitus Domini Dei tui. Et sicut tu adorans librum legis, non naturam pellium vel atramenti, quae in ipso est, adoras, sed verba Dei quae rejacent in eo: ita et ego imaginem Christi adorans, non naturam lignorum et colorum adoro (absit), sed inanimatum characterem Christi tenens, per eum Christum tenere spero [ Gr., mihi videor], et adorare. Et sicut Jacob acceptam a filiis suis tunicam variam et sanguinolentam Joseph deosculatus est cum lacrymis, et propriis oculis hanc circumposuit (Gen. XXXVII), et non vestimentum amans vel honorans, hoc fecit, sed per id aestimans Joseph osculari, et in manibus eum habere: ita et Christiani universi imaginem Christi vel apostolorum aut martyrum tenentes aut salutantes carne, anima ipsum Christum aestimamus vel martyrem ejus habitum retinere. Dic ergo mihi tu, qui opinaris nihil manu factum, vel nihil omnino creatum adorandum, nunquamne multoties muliere tua, vel filiis mortuis, tunicam, vel ornamentum ejus visum in cubiculo tuo osculatus es, et lacrymis illud infudisti, et in hoc non es condemnatus? Non enim ut Deum vestimenta adorasti, sed amorem per osculum circa illum ostendisti, qui hoc aliquando fuerat circumamictus. Nam et ipsi natos nostros et patres creatos existentes et peccatores multoties salutamus, et in hoc minime condemnamur: non enim ut deos salutamus eos, sed affectionem naturae nostrae erga illos per osculum demonstramus. Ut ergo saepe dixi, intentio exquiritur in omni salutatione, et omni adoratione. Porro si me accusas, quod quasi Dominum lignum adorem crucis, quare non calumniaris Jacob, qui adoravit super summitatem virgae Joseph (Hebr. XI)? Sed manifestum est, quia non lignum videns adoravit, sed per lignum virgae, Joseph; quemadmodum et nos per crucem Christum. Nam et impios homines qui vendiderunt sepulcrum, Abraham adoravit, et genu curvavit super terram (Gen. XXIII); sed non ut deos eos adoravit. Et rursus Jacob Pharaoni benedixit impio et idololatrae (Gen. XLVII), sed non ut Deo illi benedixit. Et iterum: Esau cadens adoravit (Gen. XXXIII), sed non ut Deum. Vidisti quot salutationes et adorationes demonstravimus tibi ex Scripturis, non habentes reprehensionem? Et tu quidem conjugem tuam fortassis et impudicam ac vitiosam per singulos dies osculans non reprehenderis, cum certe nusquam Deus tibi corporale osculum mulieri offerre praeceperit. Quia vero me vidisti iconam Domini nostri Jesu Christi, vel immaculatae Matris ejus, vel alterius cujuspiam justi salutare, indignaris et mox blasphemans salis, et nos idololatras appellas. Deinde non confunderis? dic mihi, non horrescis? non tremis? non erubescis, videns me in toto terrarum orbe templa idolorum destruere, et templa martyrum aedificare? Si idola adorarem, cur martyres, qui destruxerunt idola, adoraremus [honoro]? Si ligna ut deos honoro et glorifico, quomodo honoro et glorifico martyres, qui lignea simulacra destruxerunt? Si lapides ut deos glorifico, quomodo honoro et adoro martyres et apostolos, qui contriverunt et perdiderunt lignea signa? quomodo honoro et laudo, et templa erigo, et festivitates celebro tribus pueris, qui in Babylone imaginem auream non adoraverunt (Dan. II)? Certe multa est iniquorum obduratio, vere multa est Judaeorum caecitas, multa impietas. Injuriam patitur ab eis veritas: Deus contumelias sustinet a lingua ingratorum Judaeorum. Per reliquias martyrum et imagines multoties effugantur daemonia: et haec injuriis appetentes homines sordidi, subvertunt et illudunt atque derident. Quot, dic mihi, visitationes, emanationes [ Gr., obumbrationes], sed et frequenter sanguinum fluores ex iconis et reliquiis martyrum facti sunt? et insensati corde videntes non credunt, sed fabulas ac deliramenta haec existimant; videntes taliter per singulos dies in toto pene terrarum orbe viros impios et iniquos, idolorum cultores et homicidas, et fornicatores, et latrones subito per Christum et crucem ejus compungi, et ad agnitionem veritatis venire, et mundo toti renuntiare, atque omnem operari virtutem. Dic mihi, quomodo sumus idololatrae, qui et ipsa ossa, et cinerem, et pannos, et sanguinem, et tumulum martyrum ideo adoramus et honoramus, quia idolis non sacrificarunt? Judaeus dixit: Et quomodo per totam Scripturam praecipit Deus non adorari omnem creaturam? Christianus dixit: Dic mihi, terra et montes, creaturae Dei sunt? Qui ait: Utique. Christianus dixit: Quomodo ergo docet inquiens: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est (Psal. XCVIII)? Et iterum ipse dixit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI)? Judaeus dixit: Sed non ut deos, sed per haec eum qui fecit, adoras. Christianus dixit: Fidelis sermo; ergo scito, quod et ego per coelum, et terram, et mare, et ligna, et lapides, et lipsana, et templa, et crucem, et per angelos, et homines, atque per omnem creaturam visibilem et invisibilem, soli cunctorum Conditori, Dominatori et Creatori adorationem et culturam offero. Non enim creatura per seipsam factorem adorat, sed per me coeli enarrant gloriam Dei, et per me adorat Deum luna, et per me glorificant Deum stellae, per me aquae, imbres, rores, et omnis creatura per me adorat et glorificat Deum (Psal. XVIII). Et quemadmodum regis cujusdam benigni, qui coronam variam et pretiosam sibi propria manu paravit, omnes qui germane adhaerent regi, salutant coronam et honorant: non aurum et margaritam honorantes, sed verticem regis honorantes, et sapientissimas manus ejus, quae coronam struxerunt: sic, o homo, Christianorum populi quotquot figuras crucis et iconarum salutant, non ipsis culturam lignis, vel lapidibus offerunt, vel auro, vel corruptibili imagini, vel arcae, vel reliquiis, sed per ea Deo et ipsorum et cunctorum Creatori gloriam et salutationem et cultum impendunt. Honor enim qui sanctis ejus impenditur, ad eum recurrit; sicut e contra quidam imagines imperiales demolientes, principem offenderunt, et non ipsam tabulam. Imago igitur Dei est, qui ad imaginem Dei factus est homo, maximeque quia eum Spiritus sanctus habitationem accepit. Ergo juste qui imaginem Dei servorum honorat et adorat, etiam domum Spiritus sancti glorificat. Inhabitabo enim in ipsis, inquit, et inambulabo (Levit. XXVI; II Cor. VI). Confundantur Judaei, qui reges proprios et alienos adoraverunt, potius quam Christianos pronuntient idolatras. Nos autem Christiani per omnem civitatem et regionem, et per omnem diem et horam contra idola armamur, contra idola psallimus, contra idola scribimus, contra idola ac daemones oramus. Et quomodo idololatras nos appellant Judaei? Ubi enim nunc sunt exhibita idolis ab eis sacrificia ovium et boum et filiorum? Ubi nidores, ubi arae et perfusiones [profusiones] sanguinum? Porro nos Christiani neque aram, neque sacrificium qualiter vel quid sint, novimus. Et quidem pagani ab adulteris hominibus et homicidis et pollutis templa nominabant et idola, et illos deificabant: non autem prophetarum, vel sanctorum martyrum templum, vel aram nominaverunt. Sicut enim Israelitae qui Babylone fuerunt, habebant organa et citharas, et alia quaedam, quemadmodum et Babylonii; et alia quidem in gloriam Dei, alia vero in culturam daemonum: ita et de imaginibus gentilium et Christianorum intelligamus, quia illi quidem in servitutem diaboli, nos autem in gloriam et memorationem Dei. Verumtamen et multa miracula Deus per lignum audire fecit, lignum vitae et lignum scientiae nominans (Gen. II): et aliud virgultum nominans Sabec, indulgentiam ponit. Deinde virga Pharaonem operuit, mare scidit, aquam dulcem fecit, serpentem exaltavit, petram dirupit, aquam protulit, lignum germinans in tabernaculo Aaron sacerdotium confirmavit (Exod. XIV et seqq.). Sic et Salomon ait: Benedictum est lignum, per quod justitia fit (Sap. XIV). Sic et Elisaeus ligno in Jordanem jacto (IV Reg. VI), ferrum in typum Adae quasi ex inferno reduxit: sic praecipit puero suo per virgam suscitare puerum Sunamitidis (IV Reg. IV). Deus ergo, qui per tot ligna miracula operatus est, non potest, dic mihi, mira facere etiam per pretiosum lignum sanctae crucis? Si impium est adorare ossa, quomodo cum omni honorificentia detulerunt ossa Joseph ex Aegypto (Gen. L; Exod. XIII)? quomodo mortuus homo ossa Elisaei tangens surrexit (IV Reg. XIII)? Porro si per ossa miracula operatur Deus, perspicuum est, quod possit etiam per imagines, et per lapides, et per alia multa. Nam et Abraham non permisit sepeliri corpus Sarae in monumentis alienis, sed in proprio sepulcro causa honoris (Gen. XXIII). Nam et Jacob honorat per lapidem Deum, statuens et ungens eum in typum Christi angularis lapidis (Gen. XXVIII). Et item acervum lapidum in Laban nominavit testem (Gen. XXXI). Et Jesus Nave duodecim lapides statuit in recordationem Dei (Jos. IV). Si enim essent tibi, o Judaee, in templo tuo duo cherubim illi, qui obumbrabant propitiatorium, sculpti, et intrasset quisquam paganus idolorum cultor, et visis his arguisset Judaeos quasi et ipsos adorantes simulacra, quid putas haberes, dic mihi, respondere illi de duobus cherubim fusilibus, et bobus, et palmis, et leonibus, qui erant in templo sculpti? Nihil haberes utique verum ad eum dicendum, nisi hoc: quia non ut deos habemus ea in templo, sed ad recordationem Dei et gloriam istos cherubim habemus in templo. Si ergo haec ita se habent, quomodo me super iconis accusas? Sed dicis mihi, quia Deus Moysi praecepit facere in templo sculptilia (Exod. XXV); et ego hoc dico: Sed Salomon hinc directus etiam plura in templo construxit (III Reg. VI), quae neque ei Deus praecepit, neque tabernaculum testimonii habuit, neque templum quod Ezechiel ex Deo contemplatus est (Ezech. XL, XLI); et non est in hoc Salomon reprehensus: in gloriam enim Dei hujusmodi formas construxit, quemadmodum et nos. Habuisti autem tu, o Judaee, et alia quaedam in memoriam et gloriam Dei, videlicet virgam Moysi, fabrefactas divinitus tabulas, incombustum rubum, aridam et irriguam petram, manna gestantem urnam, arcam, altare, Dei nominis laminam, Deum manifestans ephod, Deo habitabile tabernaculum. Utinam et tu prius haec adorans vacasses, et invocans eum, qui est super omnia Deus, et ipsum memorasses per has pusillas iconas et figuras, et non vitulum et muscas haberes super tabulas a Deo patratas. Utinam sanctum ac aureum altare desiderasses et tu, et non vaccas Samariae. Utinam et virgam quae germinaverat, et non Astartem, quae desolavit civitatem tuam. Utinam divinitus imbrem dantem petram salutavisses, et non Baal deum tuum. Sed ideo haec omnia non adoras, prisce Israel, quia non dilexisti Deum ex toto corde. Qui autem diligit amicum, aut imperatorem, et praecipue benefactorem suum, sive filium ejus videat, sive virgam, sive sedem, sive coronam, sive domum, sive servum, tenet, osculatur, et honorat per ista bene meritum, et maxime Deum. Cum ergo videris Christianos adorare crucem, scito quia crucifixo Christo adorationem offerunt, et non ligno. Nam si naturam ligni coluissent, profecto et arbores et nemora adorassent: sicuti et tu quondam, Israel, adorabas haec, dicens arbori et ligno: Tu es deus meus, et tu me genuisti (Jer. II). At nos iterum non sic dicimus cruci, neque figuris sanctorum: Dii nostri estis; non enim sunt dii nostri, sed similitudines et imagines Christi et sanctorum ejus, ad recordationem et honorem, et decorem ecclesiarum propositae ac adorandae. Qui enim honorat martyrem, Deum honorat: et qui matrem ejus adorat, ipsi honorificentiam exhibet. Et qui apostolum honorat, illum qui misit, honorat. Utinam et tu Mosaicas iconas faceres, et propheticas, atque per singulos dies in eis adorares Dominum et Deum ipsorum, et non imaginem auream Nabuchodonosor. Et quomodo non confunderis contra me commotus, et clevatus super imaginibus, et cruci calumniam inferens? Si Abraham idololatrae adoravit, et Moses Jethro idololatram, et Jacob Pharaonem, et Daniel Nabuchodonosor: si isti cum essent prophetae ac justi, propter quaedam beneficia adorabant eos super terram idololatras existentes, in me efferris adorantem crucem et characteres sanctorum, ex quibus dena millia bona a Deo per eos percipio? Qui enim regem timuerit, non inhonorat filium ejus. Et qui Deum timet, honorat utique, et colit, ac adorat ut Filium Dei Christum Dominum nostrum, et figuram crucis ejus, et characteres sanctorum ejus. Quia ipsum decet gloria cum Patre ac Spiritu sancto, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Hic qui lectus est pater, in una urbium Cypri decore sacratissimo claruit, et multa praeconia, et festivos sermones ejus habemus, cum quibus est etiam sermo ejus in transfigurationem Salvatoris nostri. Conscripsit autem et Vitam sancti Joannis archiepiscopi Alexandriae cognomento Eleemonis, id est misericordis, quin et sancti Symeonis simplicis, et alia quaedam; atque in omnibus sermonibus suis orthodoxus cernitur. Floruit autem temporibus Mauricii imperatoris.
Joannes Deo amabilis presbyter, et vicarius apostolicae sedis Orientis, dixit: Quia vero haec ita se habent ad gloriam praedicti Patris, manifestum est. Vicarii quippe sanctissimi papae attulerunt ejus librum sanctae synodo; et maxime, quia latius demonstravit sacrarum imaginum receptionem.
Item Joannes Deo amabilis presbyter et vicarius apostolici throni Orientis, librum ostendens synodo, dixit: Librum istum, honorabiles patres, in regia urbe reperi apud dominum Procopium silentiarium: et invento valde gavisus sum, quoniam exemplar ejus habemus in Oriente simillimum. Docet autem in eo beatus Anastasius de diversa adoratione; et si jubet sancta synodus, legatur.
Sancta synodus dixit: Legatur.
Et accipiens Stephanus reverendissimus monachus legit:
Sancti Anastasii episcopi Theopoleos epistola ad quemdam scholasticum, per quam respondit ei ad illatam sibi ab eo aporiam cujus initium est.
Si tantum interroganti sapientiam sapientia reputabitur. Et post aliqua: Et nemo offendatur adorationis significatione. Adoramus enim homines et angelos sanctos, non tamen servimus illis. Dominum enim, inquit Moyses, Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, Matth. IV): et vide quomodo in eo quidem quod dixit, servies, praeposuit, soli: in eo vero quod ait, adorabis, nequaquam; itaque adorare quidem licet: honoris quippe indicium est adoratio; servire autem nequaquam: ergo nec orare. Haec quidem dicet aliquis interim ad primum. Secundus autem multorum opinionibus subjicitur, nondum interioris percepta lectionis peritia.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Videamus de adoratione quid dicat Pater.
Sancta synodus dixit: Diversitatem adorationis ostendit. Dixit enim, quia Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies. In hoc quod dixit, servies, posuit, solum; in adoratione vero, nusquam: porro pseudosyllogus ille hunc locum in suam accipit quasi justificationem. Evidens tamen est, quod impie hoc assumpserit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sed vide qualiter sanctissimus [sapientissimus] Pater id interpretetur. Quod autem in medio posuit, valde nos omnes et eos qui contentiosius adversantur, ad imaginum receptionem ac adorationem deducit. Honoris quippe est indicium adoratio. Cuncti ergo, qui sacras imagines se profitentur honorare, et adorationem recusant, convincentur a sancto Patre, quod in hypocrisi hoc dicant. Re enim vera qui adorationem non suscipiunt, quod est honoris indicium, contrarium noscuntur facere, id est inhonorare.
Leo sanctissimus episcopus Phociae dixit: Opportunum est prophetice dicere: Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psalm. XXIX). Converterunt enim divinae Scripturae intellectus nostros ab omni impietate, et repleverunt nos divina scientia et disciplina.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri librum tradidit sancti Anastasii episcopi Theopoleos: quem susceptum Stephanus diaconus et notarius legit:
Sancti patris nostri Anastasii ad Symeon episcopum Bostrae, sermo de sabbato, cujus initium est:
Si patres oportet, secundum quod dictum est, et sicuti ipse fateris, interrogare, necnon et seniores. Et post pauca: Sicut enim dum diligitur [ Gr., abest] imperator, imago ejus pro ipso adoratur: cum vero jam praesens fuerit, superfluum est deserto primitivo adorare imaginem. Ergo quia non [ Gr., non tamen quia] adoratur, eo quod praesto sit is propter quem adoratur, inhonorari eam oportet. Et post pauca: Sicut enim qui contumeliam infert imagini imperatoris poenam justam perpetitur, ac si eidem imperatori contumelias irrogasset; quanquam imago nihil aliud sit quam lignum et colores cerae commisti et temperati: eodem modo qui figuram aliquis inhonorat in eumdem ipsum, cujus figura est, refert injuriam.
Joannes reverendissimus monachus, presbyter et vicarius Orientalium principum sacerdotum dixit: Ostendit Pater, quod absente imperatore imago ejus honoratur: alioqui inhonoratur [ Gr., non tamen eo praesente inhonoratur]. Ita et nunc dominatore omnium Jesu Christo sensibiliter nobis absente (invisibilis est enim carnis nostrae oculis, at vero sicut Deus ubique adest), ergo honoranda ejus imago est, quemadmodum et Pater intellexit.
Gregorius reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Hormisdae, obtulit librum sancti Sophronii: quem accipiens Stephanus reverendissimus monachus legit.
Sancti patris nostri Sophronii archiepiscopi Hierosolymorum laus in sanctos Cyrum et Joannem.
Alii quidem aliter sanctos honorificent, multifarie dona eorum divulgantes, et beneficia multimode praedicantes: alii quidem templorum excelsorum erectionibus, alii vero variorum marmorum ornamentis, alii autem deauratorum musivorum compositionibus: alii splendidis pictorum artificiis, et aureis: alii etiam argenteis monumentis: porro alii sericis et bombycinis [bambacinis] texturis: et ut semel absolute dicamus, omnes in honorem martyrum satagant, ut unicuique facultas et voluntas suppeditat: et invicem in his vincere gestiant, circa sanctos unitum [ Gr., suum] affectum demonstrantes et exhibentes, pro corruptibilibus quidem immarcescibilia, et pro temporalibus terminum non habentia praestolantes. Talibus enim suos amatores egregii recompensare consueverunt.
Ex eadem conscriptione ejusdem Patris de sanctorum eorumdem miraculo [tricesimo sexto], cujus initium est.
Alexandriam Aegypti et Libyae audio metropolim. Et post alia: Venientes ergo ad templum quoddam perfectum, specie quidem terribile et praeclarum, altitudine vero ad coelum ipsum pertingens: quod intrantes maximam imaginem et admirabilem videbamus, in medio quidem Dominum Christum pictum coloribus habentem, Christi autem Matrem et Dominam nostram Dei genitricem et semper Virginem Mariam sinistrorsum, et dextrorsum Joannem Baptistam et praecursorem ejusdem Salvatoris, qui ex utero eum exsultationibus praenuntiavit [Luc. I] (nam et loquens cum esset intus, non audiebatur, et quidam ex apostolorum et prophetarum glorioso choro, et martyrum coetu: cum quibus et aderant ipsi Cyrus et Joannes martyres, qui ante imaginem stantes, Domino procidebant genua incurvantes, et capita in pavimentum ferentes, et pro juvenis medela intercedentes. Et post alia: Et ad imaginem tertio venientes, praemissis modis utebantur et verbis. Et cum hora multa deprecarentur, et deorsum jacentes, Jube, Domine [Si jubes], tantum clamarent: Christus miseratus, ut revera misericors, annuit: et, Date ei, per imaginem fatus est; et de humo exsurgentes martyres, primo quidem gratias agebant Christo Deo nostro, qui eorumdem deprecationem exauderat deinde gaudentes et tripudiantes, ecce, aiunt, nobis [aiunt nobis: melius mihi] donavit gratiam Deus. Ingredere itaque Alexandriam, et in magno Tetrapylo jejunus dormi: et modico olei de candela, quae sursum ante imaginem Salvatoris ardet, accepto in ampulla parva, rursus jejunus ad ista perveniens, etiam hoc pedibus unctis, donum sanitatis habebis. Et post alia: Ipse autem surgens post exstinctionem candelae sumit oleum, et ad sanctorum pervenit templum: ubi sicut jussus fuerat, manus et pedes unxit; et continuo languorem deposuit, et incolumitatem recepit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Omnia recipienda esse fatetur, et pictorum et reliquarum artium monumenta, ad decorem sacrarum domorum.
Thomas reverendissimus monachus, presbyter ac vicarius Orientalium principum sacerdotum, dixit: Haec imago, honorabiles Patres, Alexandriae in Tetrapylo stat usque nunc, et diversas infirmitates curat.
Sancta synodus dixit: Gloria Deo, qui etiam per sacras imagines miracula perficit!
Eustathius reverendissimus monachus, presbyter et abbas monasterii Maximini [Maximi], dixit: Et ego, sancti Patres, librum fero ejusdem Patris, conscriptionis habentem Vitas multorum sanctorum virorum; et sicut placuerit coetui vestro.
Sancta synodus dixit: Legatur.
Et accipiens Stephanus monachus legit.
Ejusdem Patris nostri Sophronii ex libro Prato.
Dicebat abbas Theodorus Aeliota, quia quidam inclusus erat in monte Olivarum, valde certator. Impugnabat autem eum daemon fornicationis. Quadam ergo die cum immineret ei vehementer, coepit senex lamentari, et dicere daemonio: Usquequo non parcis mihi? recede jam a me, consenuisti mihi. Apparet ei daemon visibiliter, dicens: Jura mihi, quod nemini dicas, quod dicturus sum tibi; et ultra te non impugnabo. Et juravit ei senex, quod per eum qui in altissimis habitat, nemini dicam, quae mihi dixeris. Tunc dicit ei daemon: Ne adores hanc imaginem, et te amplius non impugnabo. Habebat autem imago effigiem dominam nostram sanctam Mariam Dei genitricem, portantem Dominum nostrum Jesum Christum. Dicit inclusus daemoni: Sine ut mecum tractem. In crastinum autem nuntiat hoc abbati Theodoro Aeliotae, qui tunc habitabat in laura Pharorum. Et venit, cui omnia indicavit. At vero senex dicit incluso: Sic, abba, illusus es, ut daemoni jurares? Verumtamen bene fecisti hoc dicere. Expedit autem tibi potius, ut non dimittas in civitate ista lupanar, in quod non introeas, quam ut recuses adorare Dominum et Deum nostrum Jesum Christum cum propria matre sua in imagine. Confirmato ergo eo, et confortato multis sermonibus, abiit in proprium locum suum. Apparet itaque rursus daemon incluso, et dixit ei: Quid est, male senex? non jurasti mihi, quod nemini diceres? et quomodo cuncta dixisti ei qui venit ad te? Dico tibi, maligne senex, ut perjurus habes judicari in die judicii. Respondit ei inclusus, dicens: Quia [ Gr., Quod] juravi quidem, juravi: et quia perjuravi, scio. Verumtamen minime [ Gr., meum] Dominum et factorem perjuravi: te autem non audio.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Quemadmodum aurea monilia, ita sunt deiferi Patres nostri, concordantes in adoratione sacrarum imaginum.
Joannes reverendissimus monachus, presbyter et vicarius Orientalium pontificum, dixit: Et aliud significat sermo Patris nostri Sophronii, quia expedit ei qui juravit, magis perjurare, quam omnino servare jusjurandum in destructionem venerabilium imaginum. Hoc autem dicimus, quoniam quidam hodie excusant se propter juramentum.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quoniam sciebat bonitatem Dei, quia poenitentes suscipit, ideo disposuit transgredi impium juramentum. Et nunc qui in haeresi ista juraverunt, si quidem aliud peccatum non fecerunt, rationabilis eis est excusatio, et non habent quod dicant: nam si in alia peccata incidunt, debent Deum placare, et obsecrare de remissione illiciti juramenti.
Theodorus sanctissimus episcopus Subritensium dixit: Princeps apostolorum Petrus negavit, sed acta poenitentia receptus est (Matth. XXVI).
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Herodes non perjuravit, sed periit. At vero Petrus negavit cum juramento: deinde foras egressus et lacrymatus, salvus factus est. Omne quippe peccatum benignus Deus ignoscit, si ex tota anima quis poenitentiam gesserit.
Sancta synodus dixit: Etiam, Domine; sic nos sancta Scriptura docet.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Primus theologiae princeps, sanctus videlicet Joannes ait: Nos, filioli, si dixerimus, quia peccatum non habemus, mendaces sumus (I Joan. I). Si ergo rogaverimus Deum pro peccatis nostris, propitius nobis sit, et dimittit delicta nostra.
Nicephorus sanctissimus episcopus Dyrrachii dixit: Pavore multo detinemur, Domine, quia plurima mala egimus, et compendiosam poenitentiam et confessionem precamur.
Leo sanctissimus episcopus Phociae dixit: Scriptum est, quia juramentum mendax ne diligatis (Zach. VIII): et hujus rei gratia mendax juramentum nostrum parvipenditur, tanquam nullam fortitudinem habens.
Joannes Deo amabilis presbyter et vicarius Orientalium pontificum dixit: Si jubetis nunc, quaerantur illa quae de juramento sunt.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Jam quae ad id pertinent, dicta sunt. Si quid autem amplius est, in alia examinatione requiratur. Nunc autem proposita exsequamur.
Theodosius Deo amabilis diaconus et notarius legit:
Ex miraculis sanctorum Cosmae et Damiani.
Alius quidam vir clemens valde, fistulam habens in femore, et multis usus medicamentis, ita ut sese etiam gladiis medicorum traderet, per annos circiter quindecim miseriis afflictus est in passione, a qua superatus amplius crevit languor, quadrati oris effectus, et superjacente rheumate fatigatus: frequenter etiam immisso corpori potu inde profluente [ Gr., amp. auxit languorem, q. o. effectum et rheuma quod inerat, emittentem], medicisque dicentibus, quod languor ita dominaretur ei, ut non posset manus hominis inveniri, quae passioni auxiliaretur. Postposuit [ Gr., Desperavit] ergo se vir, et accepit a multis consilium, ut ad sanctorum Dei famulorum Cosmae et Damiani sanctificatam pergeret domum. Et cum hoc facere voluisset (multas enim habet voluntates [ Gr., multa consilia] necessitas) videt sanctos in somnis dicentes sibi: Veni ad nos, et sanaberis. Fiducia ergo accepta per exhortationem sanctorum, pervenit ad gloriosam eorum domum; et per singulos dies non cessavit obsecrare, ut liberaretur a passione. Porro cum permansisset anno, et nullam visitationem fuisset adeptus, in fine egressus liminare, quod appositum erat domui sanctorum, et intuens in imaginem Salvatoris, quae posita erat in dexteriori porticu (picta vero erat in ea tam sancta Maria Dei Genitrix, quam sancti famuli Christi Cosmas et Damianus, et quidam ex magnis viris, Leontius nomine) deprecationibus factis prolixis, flevit per multas horas amare; atque obsecratis sanctis, abiit in locum cubiculi sui. Et aspicit per noctem venientes ad se famulos Christi Cosmam et Damianum, mediam habentes gratia plenam Virginem, et dicentem sibi [ Gr., ipsis]: Ecce iste est, adjuvate eum velociter.
Item ipse legit ex eisdem miraculis. De uxore Constantini Laodicensis.
Contigit quemdam virum fidelissimum, qui in militia exercebatur, nomine Constantinum, qui gloriosorum sanctorum Cosmae et Damiani patrocinium sedulus implorabat, profectum fuisse ab hac amabili Christo regia civitate, causa injunctae sibi militiae. Qui in unaquaque peregrinatione sua, in fide deferebat effigiem sanctorum in parva imagine ad proprium munimentum. Cum autem pervenisset ad Laodicensium civitatem, quae cognominata est Trimetria [ Gr., Trimitaria, seu Trimitania, al., Trimetaria] ibique moratus esset occasione commissi sibi praecepti aliquo tempore, nuptias legitimas assecutus est. Paucis vero diebus transactis, uxor quae huic fuerat nupta infirmata in maxilla sua sinistra, et apostema faciens, ac a doloribus acriter agitata, non mediocres viro ingerebat labores. Qui consolatus est mulierem suam, multum habens sanctorum experimentum. Porro oblitus, quia secundum consuetudinem suam eos secum deferret, dicebat ei: Quid tibi faciam? hospes sum. Si enim in civitate mea essem, sumerem cerotem dominorum meorum Cosmae et Damiani, et statim dolores tui quiescerent, et infirmitas curaretur. Quae cum esset fidelis, ad sanctorum celerem sanitatem [ Gr., sanationem] admirata oravit, quo digna fieret post reversionem suam in gloriosa eorum et famosa domo adorationem ipsorum adire. Nam et ex solo auditu compuncta prae amore quem circa sanctos habebat, conticuit; somnoque detenta postera nocte aspicit magnos hos et terribiles medicos et famulos Christi Cosmam et Damianum schemate quo erant depicti, stantes ad stratum suum, et dicentes sibi: Quid habes? quid certas? quid tribulationes infers viro tuo? hic sumus vobiscum, nihil tibi curae sit. Quibus ad eam dictis recesserunt. Illa vero evigilans interrogabat conjugem suum, sciscitari ab eo volens habitus gloriosissimorum sanctorum Cosmae et Damiani, vel qualiter pingerentur, et in quo ordine ipsorum ad infirmitates fieret exhibitio. Cumque maritus ei habitum indicasset, et eorum schemata [charismata] enarrasset, illa eidem conjugi suo eorum formis expositis, et caetera quoque sibi a sanctis in visu dicta narravit. Caeterum et vir in recordationem ex narratione veniens, quod haberet sub axilla sua sanctorum in imagine parva effigiem, eductam protinus uxori monstravit. At illa cum vidisset, eam adoravit, et cognovit, quod vere secum ibidem degerent sancti secundum vocem ipsorum [ Gr. add. et statim liberata est femina morbo].
Joannes reverendissimus presbyter, et monachus, ac vicarius Orientalium pontificum, dixit: Ostensum plane nobis est, quia et per imagines apparent sancti miracula facientes. Per imaginem enim manifesti sunt mulieri, sanantes eam.
Manzo sanctissimus episcopus Pracanensium dixit: Postquam recessi anno praeterito a regia urbe, et veni ad servilem civitatem vestram, in qua dego, infirmitatem incurri saevissimam, ita ut propinquos colligerem ad faciendum testamentum. Et in his languore comprimente, attuli augustissimam imaginem Salvatoris nostri Jesu Christi, et dixi: Domine, qui das gratiam sanctis tuis, visita me. Et mox ut posui eamdem colendam imaginem in membrum quod patiebatur, confestim expulsus est languor, et restitutus sum sanus.
Exsurgens autem Theodorus sanctissimus episcopus Seleuciae dixit: Et nobis innotuit hoc; juxta nos enim est.
Item Theodorus [ Gr., Theodosius] diaconus et monachus, et vasorum custos venerabilium patriarchalium oratoriorum, legit:
Ex eisdem miraculis, de muliere tortionem habente.
Bene sapientissimus Paulus, columna et magister Ecclesiae, clamat, quia spes non confundit, et quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V). Hanc spem possidens una fidelis mulier, et a saevis infirmitatibus eruta diverso modo per gloriosos sanctos Cosmam et Damianum, sine oblivione cum gratiarum actione faciebat erga illos memoriam, crebrius ad hanc mirabilem eorum domum accedens, et debitum honoris eis persolvens: et ut compendio dicam, per singulos dies, magnos et admirabiles sanctos Cosmam et Damianum habens in mente non satiabatur, sed in omni pariete domus suae hos depingebat, insatiabilis ex visione eorum existens. Unde et ex eminente amore suo hoc agebat [ Gr., egit]: et nemo suspicetur hoc, o fideles [ Gr., incredibile]: sine accusatione quippe super utilitate animae ubique quod non creditur [ Gr., accusatione quippe digna s. u. a. u. incredulitas], judicatur. Hanc contigit interioribus doloribus ac incessabilibus infirmatam in propria domo comprimi, volutarique in lecto indesinentem habentem dolorem; et nec una dilatio cruciatuum erat in ea. Taliter autem accidente, solam contigit hanc ad modicum inveniri. Cum autem vidisset se periclitantem, tracta descendit de strato, et appropinquans loco, in quo in pariete erant depicti sapientissimi sancti isti, fide sua pro baculo utens, et erigens semetipsam, ungulisque manuum suarum radens ex unctione [ id est, linimento], ac mittens in aquam, bibit temperatum: et continua sana facta est, doloribus qui erant in illa, cessantibus sanctorum adventu. Quae postquam sana facta est, venit in hanc magnam domum, gratias agens Domino Deo, qui dedit tanta charismata sanctis suis: et narravit omnibus curationem quae sibi facta fuerat per sanctos in hujusmodi habitu.
Symeon, reverendissimus monachus et hegumenus regionis, tradidit librum: quem suscipiens Niceta Deo amabilis diaconus et notarius venerabilis patriarchici secreti, legit:
Sancti Patris nostri Joannis Chrysostomi sermo in lavationem quintae feriae.
Omnia facta sunt propter gloriam Dei et usum nostrum. Nubes ad imbrium ministerium, terra ad fructuum abundantiam, mare ad mercatorum copiam. Omnia tibi ministrant, imo autem imagini Dei. Nam quando impertales characteres et imagines in civitatem introducuntur, obviam veniunt principes et vulgus cum laudatione, non tabulam honorantes, neque perfusam cera picturam, sed characterem imperatoris: sic creatura non terrenum habitum, sed coelestem figuram veneratur.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Libri qui lecti sunt, de templo sanctorum Anargyron sunt, quod est in divinitus conservanda regia urbe. Porro clerici, qui inde sunt, detulerunt eos ad nos, et adjuraverunt nos, ut legeremus illos in sancta synodo.
Sancta synodus dixit: Et oportebat illos, Domine, legi: ad utilitatem enim omnium nostrum allati sunt:
Petrus, reverendissimus lector ac notarius venerabilis patriarchii, legit:
Sancti Athanasii ex sermone quarto contra Arianos, cujus initium est:
Ariani, ut apparet, semel judicaverunt praevaricatores fieri. Et post alia: Hoc et a paradigmate imaginis imperatoris attentius quis considerare poterit. In imagine quippe imperatoris species et forma est: in imperatore vero eadem quae in imagine species est. Parilis autem est in imagine imperatoris similitudo: ita ut qui videat imaginem, in ea imperatorem cernat; et rursus qui viderit imperatorem, cognoscat quod hic sit, qui in imagine est. De eo vero, quia non mutetur similitudo, volenti prae imagine [ Gr., et ms. Jol. post imaginem] videre imperatorem, imago dixerit: Ego et imperator unum sumus. Ego enim in illo sum, et ille in me. Et quod aspicis in me, id et in illo vides: et quod intuitus est in illo, hoc vides in me. Qui ergo adorat imaginem, in ipsa adorat imperatorem. Illius enim forma et species est imago.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Ipsa rerum natura docet, quia imaginis honor ad principale refertur: similiter autem et inhonorantia. Pater autem nunc in exemplum sumpsit quae lecta sunt.
Epiphanius Deo amabilis diaconus ecclesiae Catanae, et locum retinens Thomae reverendissimi episcopi Sardiniae, dixit: Paradigmata in manifestis accipiuntur, quemadmodum et deiloquus Pater imperatoris imaginem.
Niceta reverendissimus diaconus et notarius legit:
Sancti Basilii de triginta capitulis ad Amphilochium scriptis de sancto Spiritu, capitulo decimo septimo.
Quia rex dicitur et regis imago, et non sunt duo reges. Nam neque imperium scinditur, neque gloria dividitur. Sicque enim principatus noster, qui nobis imperat, et potestas una est, et [ Gr. add. ita et laus quae a nobis datur, una est et] non multae, eo quod imaginis honor ad primitivum transeat.
Joannes reverendissimus presbyter et locum retinens Orientalium summorum sacerdotum, dixit: Librum hunc quem prae manibus habemus, nobiscum detulimus ab Oriente, et poscimus recitari.
Constantinus reverendissimus diaconus et notarius legit:
Sancti Basilii sermone contra Sabellianos, et Arianos, et Anomaeos, id est dissimiles, cujus initium est:
Impugnat Judaismus paganismum, et uterque Christianismum. Et post alia: Sed veritatis ratio utrimque adversantia refugit. Ubi enim unus est principatus [ Gr., unum principium], et unum quod ex eo est, et unum quidem est principale, una vero est imago, unitatis ratio non corrumpitur; pro eo quod genitus ex Patre Filius existat, et naturaliter in se Patrem figuret. Ut imago quidem est, incommutabilitatem habet: ut autem genimen, substantiam unam salvat. Neque enim qui in foro imperatoriae imagini intendit, et imperatorem dicit eum qui in tabula est, duos imperatores confitetur, imaginem scilicet, et cujus est imago. Neque si ostendens tabulam pictam, dixerit, hic est imperator, privavit principale imperatoris appellatione, cum magis illi honorem stabiliat per hujus confessionem.
Joannes reverendissimus presbyter, monachus et vicarius Orientalium pontificum, dixit: Pseudosyllogum illud susurravit, quia qui adorat imaginem, dividit Christum in duo: et qui videt imagines, et dicit vel superscribit, quia hic est Christus, dividit Christum: quod stultissimum est. Deifer enim Basilius, utpote luminare et magister existens Ecclesiae Dei, et Spiritu sancto divina initiatus, ait, quia imaginis honor ad primitivum pertransit: et qui imagini imperatoris intendit, videt in ea imperatorem? qui autem adorat eam, non duos imperatores adorat vel videt, sed unum imperatorem. Dixit namque Pater lucide, quia imperator dicitur et imperatoris imago, et non duo imperatores. Itaque qui adorat imaginem, et dicit, quia hic est Christus Filius Dei, non peccat. Manifestum autem est, quia Christus est verus Dei Filius, et Patri confessor in coelis, et cum proprio corpore suo: sed per imaginem quae de coloribus facta patet, adoratur imperium ejus, et glorificatur, et in memoriam venimus ipsius praesentiae, qua in terra conversatus est. Unde et hic Pater ostendit non duas adorationes, sed unam esse et imaginis et principalis, cujus imago est.
Petrus et Petrus Deo amabiles presbyteri ac vicarii Adriani papae senioris Romae, attulerunt librum: quem accipiens Demetrius Deo amabilis diaconus, et vasorum custos sanctissimae magnae ecclesiae, legit:
Sancti Patris nostri Basilii ex epistola ad Julianum transgressorem.
Secundum immaculatam fidem Christianorum, quam divinitus sumus sortiti, confiteor et polliceor credere in unum Deum Patrem omnipotentem, Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum: unum Deum tria adoro et glorifico. Confiteor autem incarnatam Filii dispensationem, et Dei genitricem sanctam Mariam, quae illum secundum carnem peperit. Suscipio autem et sanctos apostolos, prophetas et martyres: et ad supplicationem, quae est ad Deum, hos invoco; ut per eos, id est interventionem eorum, propitius mihi sit misericors Deus, et culparum mihi redemptio fiat, et detur. Unde et characteres imaginum eorum honoro et adoro, praecipue cum hoc traditum a sanctis apostolis, et non prohibitum sit: quin et in omnibus ecclesiis nostris ostendatur depictum.
Gregorius Deo amabilis diaconus sanctissimorum et laudabilissimorum apostolorum legit:
Theodoreti episcopi Cypri de vita Symeonis Stylitae, cujus initium est:
Symeon, qui valde magnum erat miraculum orbis. Et post alia: Aiunt enim hunc virum in maxima Roma famosissimum fuisse, ut in omnibus ergasteriorum foribus iconas ipsi breves erigerent, custodiam quamdam sibi ex hoc et munimen acquirentes.
Joseph, reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Heracliae, dixit: Et ego peccator librum fero continentem vitam sancti Symeonis Mirabilis Montis, et ut jubetis.
Sancta synodus dixit: Legatur.
Et accipiens Cosmas Deo amabilis diaconus et cubuclesius legit:
Ex Vita sancti Patris nostri Symeonis Mirabilis Montis, capitulum centesimum decimum octavum. De femina quae Rhosopoli sterilis erat, valido daemonio pressa: quae sana et fecunda facta, imaginem justi imposuit domi suae, quae magnifice miracula operabatur.
Mulier quaedam erat Rhosopoli Ciliciae, Theotecna dicta, quae habitaverat cum viro annis viginti, et filium non habuit. Contigit autem eam etiam a daemonio a pueritia vexari, et mandere linguam. Vir autem ejus ultra non valens sufferre tribulationis ejus angustiam, dimisit illam a domo sua, et per quatuor annos cum nulla est femina sociatus. Illa vero invento comitatu confugit ad justum. Cum autem vidisset eum daemon, statim fremuit, et torquebatur coram eo, videns cum muliere spiritualem ejus imaginem, dicentem humana voce: Separabo te ab ea, maligne et immunde spiritus, et revertetur ad virum suum, et efficietur illi anno sequenti puer. Et ejulavit daemonium ferociter conturbatum: O violentia adversus me! non est tuum matrimonii solutiones efficere; utquid autem et filium eis das, cum a me filium minime fecerit? quid mali feci tibi? vel quid peccavi in conspectu tuo, quia separas me a muliere mea? si servum me comparasses, dares me forsitan et in servitium hominibus. At vero Symeon ait: Quia malus servus es, recognosce teipsum, maligne, et curre in flamma ignis arsurus; et fer aquam, et collige ligna. Et statim veluti ventus cursim et vehementer incendens daemon, et tollens in muliere amphoram aquae minabatur; et impletam illam, et collecta de silva ligna attulit ululans et dicens: Vae mihi, vae mihi malo servo et inventori malorum; quid passus sum? Nam a muliere mea separat me sanctus Symeon; et quid faciam infelix, nescio. His autem dictis coram populo qui convenerat, postquam adimplevit ministerium quod sibi fuerat imperatum, clamavit altisone loquens; et aspiciens contra se veniens fulgur ignis, currebat in muliere per circuitum status ejus, plurimum et dolenter cruciatus; et taliter protinus exiit: et muliere pristino ordini restituta, dimisit eam Symeon sanam, dicens ad illam: Vade, mulier, in domum tuam, et cohabita cum viro tuo. Ecce enim direxit Dominus cor ejus, ut recipiat te cum gaudio magno: quod et factum est. Cumque illa reversa fuisset, statim rectum factum est cor viri sui ad diligendum eam: et ingressus est ad illam, et confestim concepit in utero: et completo anno, tulerunt puerum ad servum Dei, laudantes et glorificantes Deum. Cum autem complessent orationem suam, et rediissent ad propriam domum, erexit mulier fide ducta imaginem sancti in interiori domo sua: quae operabatur miracula, obumbrata Spiritu sancto, qui habitabat in sancto: et a daemonio vexati emundabantur illic, et ex variis passionibus infirmati curabantur. In quibus et una mulier fluxum sanguinis incessanter per quindecim annos passa, in fide accessit ad videndum imaginem, et continuo fluxus stetit. Dixit enim intra se, quia si tantum videro similitudinem ejus, salva ero. [ Gr. add. Videns autem, quod exsiccatus esset fons sanguinis sui, ad hominem Dei protinus accurrit, adorans coram eo, laudans et glorificans Deum, ac enuntians miraculum in se perpetratum.]
Item legit aliud miraculum sancti Patris Symeonis.
Accidit autem in diebus illis quemdam virum forensem urbis Antiochiae dira pressura detineri a daemonio maligno, et angustari per aliquot tempora, ita ut strangularetur ab ipso, constrictis spiraminibus suis. Hic ascendens ad sanctum, et consecutus remedium intercessionibus ipsius, et factus tanquam nihil fuisset mali perpessus, et rediens ad propriam domum, pro gratiarum actione erexit illi imaginem in publico et clarissimo civitatis loco, super januas ergasterii sui. Videntes autem eam quidam ex infidelibus tam honorabiliter eum luminibus et velis glorificari, repleti zelo, conturbaverunt similes suos, inordinatos scilicet homines: ita ut conveniret multitudo, et cum tumultu clamaret: Tolle a vivendo qui hoc fecit, et imago deponatur. Contigit autem per dispensationem Dei, ut vir non inveniretur tunc in domo sua. Procurabant enim, ut in eum manus injicerent, aliis alia vociferantibus. Malitia enim eorum multa et magna erat in conspectu Dei vehementer, et invidia immensa, et [ Gr., furiis incitati] operantes ad hoc convenerant, tempus invenisse putantes simultates excitandi, et sanctum injuriandi, utpote illum qui crebro redarguerat malitiam fidei et errorem eorum qui in ipsis gentiliter conversabantur. Cum ergo non possent ferre tantam insaniam, praeceperunt uni militum ascendere scalam, et ejicere imaginem. Qui ascendens, et extendens manus ut faceret quod sibi praeceptum fuerat, mox elisus est a sursum usque deorsum, cadens in terram: et facto magno tumultu in turba, apposuerunt exardescentes alium imponere. Sed et ille manus suas extendens, pari modo elisus cecidit super terram. Quod factum timentes omnes, coeperunt signaculum crucis sibi imponere. Porro infideles illi per amplius insurgentes, adjecerunt tertium imponere ad hoc: et cum extendisset et ipse manus, ut ejiceret imaginem, similiter et ipse corruit super terram. Timor tunc venit magnus super omnes qui circumstabant fideles, qui et perculsi super caecitate et audacia infidelium, et non sanctorum virorum illorum, adorata cum oratione imagine, recedebant.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Haec quidem, honorabiles Patres, de his quae lecta sunt, audivimus, et credimus. Ego autem humilis signa quae facta scio, similia referam. Vir quidam Cyprius in civitate Constantia minans jugum suum, et pergens ad opus suum, ingressus est ad orandum in orationis domum Dei genitricis. Et cum oraret, suspiciens videt imaginem sanctae Dei genitricis ex coloribus factam in pariete, et dicit: Hoc quid facit hic? Et accepto stimulo suo effodit oculum imaginis dextrum: et exiens de templo, pulsavit boves aculco. Cumque rumperetur stimulus, rediit fragmen stimuli in dextrum oculum hominis, et obcaecavit eum. Hunc ego vidi virum, et novi luscum effectum. Alius homo in civitate Citio, festivitate sanctae Dei genitricis, die scilicet decimo quinto mensis Augusti, ingressus est in templum, ut adornaret illud velis: et assumpto clavo, fixit eum in pariete, in ipsa fronte imaginis sancti Petri. Cum ergo funem ligasset, et explicuisset velum, eadem hora dolor apprehendit eum in capite et fronte intolerabilis: et mansit duobus diebus solemnitatis jacens, et cruciatus patiens. Quo comperto episcopus Citii redarguit, et jussit pergere et educere clavum ex imagine. Qui pergens, et hoc gerens, cum educeret clavum, alleviatus est dolor. Interrogetur autem hinc et episcopus: adest enim. Interrogatus ergo episcopus Citii, cum juramento firmavit haec coram synodo sic se habere. Ante biennium navigaverunt viri [Citienses] in duabus navibus in civitatem. Syriae, quae vocatur Gabala. Cum autem essent Gabalae secundum consuetudinem, taxati Agarenorum descenderunt ad maritima: et venientes quidam eorum Gabalam, divertunt in quoddam templum civitatis. Porro unus ex Agarenis videns imaginem in pariete de calculis, interrogavit quemdam Christianum qui aderat, quid prodest imago haec? Ad quem Christianus ait, quia his quidem qui eam honorant, prodest: his autem qui illam inhonorant, nocet. Et Saracenus: Ecce ego, inquit, effodiam oculum ejus, et videbo quid mihi noceat. Haec dixit, et extendens contum suum, imaginis oculum dextrum effodit. Protinus ergo et suus dexter oculus in terram exsiliit, idemque ignea est febre detentus. Hi autem qui simul cum illo aderant, acute illum aegrotasse videntes, tulerunt, et ad civitatem ipsius reduxerunt. Haec nobis retulerunt viri qui remearunt ad Cyprum, numero triginta duo.
Theodorus sanctissimus episcopus Catanae tradidit librum: quem accipiens Gregorius Deo amabilis diaconus sanctissimorum et laudatissimorum apostolorum, legit:
Sancti Basilii de sermone in beatum Barlaam, cujus initium est:
Prius quidem sanctorum mortes. Et post alia: Assurgite nunc mihi, o clarissimi athleticarum virtutum pictores, et militis abbreviatam imaginem vestris magnificate artibus: obscurius a me, qui coronatus est, scriptum vestrae sapientiae fulgorate coloribus. Ibo in victoriarum martyris per vos pictura victus: gaudebo tali vestrae fortitudinis hodie victoria superatus. Videbo manus ad ignem subtilius a vobis depictum certamen. Videbo clariorem in vestra depictum imagine luctatorem. Plorent daemones, martyris factis fortibus et nunc perculsi: combusta illis manus et vincens ostendatur: et pingatur in tabula similiter et ipse agonotheta luctaminum Christus, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
Constantinus Deo amabilis diaconus et notarius legit.
Photini Deo amabilis presbyteri et defensoris sanctissimae magnae Ecclesiae Constantinopoleos.
De Vita sanctae memoriae Joannis Jejunatoris, qui fuit episcopus ejusdem urbis.
Adhuc nec hoc lateat miraculum, nec indulgeamus egregio Patri hoc dudum maxime celare acceleranti. Nam nox quidem erat, et deambulamus cum velocitate multa, utpote in terram ultra positam Mauricium imperatorem adituri: Mauricium, qui dudum quidem justissimus et mitissimus fuit, nunc autem et martyr; hoc enim profundissimus ei draco et tyrannus etiam nolendo donavit. Cum ergo festine ambularemus, mulier quaedam speciosa valde, tam veste, quam vultu et anima, quae dives admodum fuerat, sed non putabatur propter calamitatem quae inerat ei, procul apparuit mihi mista cum multitudine fratrum nostrorum pauperum, quae persecutionem ab his [ Gr., rejecta ab his] passa, qui super isto erant ordinati, nequaquam recedebat, sed cum lacrymis, licet verecundata propter naturam, necessitatis tamen causa impudenter inferebat molestiam. His visis ordinem in quo fueram deputatus, relinquo, et apprehendo mulierem, et quidnam vellet, interrogabam. At illa: Virum, inquit, habeo et daemonium habet: et tertius annus est iste, ex quo denis millibus, ut ita dicam, venerabilibus locis et religiosis hominibus hunc miserum obtuli, et nihil obtinere amplius valui. Ad extremum ego nunc ab eremo veni. Nam ille ipse, qui in ea prae omnibus fere sanctis miracula facientibus, in patrandis miraculis testimonium habebat [habet], ad curationem exhortans [ Gr., ad curationem et ipse nihil proficiens]: Vade, inquit, ad Joannem patriarcham magnum, indeque feres cum benedictione summi sacerdotis Dei omnipotentis imaginem Virginis matris Dei; et ibis, et portabis imaginem in domum, in qua habitasti in terra tua. Ecce enim mittes de caetero virum tuum, et locabis eum in atriis domus tuae; et non videbit vitatem regis magnam, ad quam nunc proficisceris: et exaltabis, et pones similitudinem, et fiet sanctificatio domui tuae: et erit ut omnis quicunque habitaverit in ea, benedictione benedicatur: et ecce fuga fugiet, et alienatus erit spiritus, et ultra non appropinquabit ei, eo quod Dominus prope sit, et in saecula gloria ejus. Amen. His dictis, adduco eam ad patriarcham die sequenti qui sexta feria consueverat in Dei genitricis templo juxta ingressum facto celebrare [ Gr., dum sexta feria de more in Dei genitricis propinquum templum esset ingressurus]: et refero negotii circumstantiam, nunc quidem valde juveniliter simul et rhetorice, nunc autem submisse ac dolenter: et gaudebam, suadere sperans pariter et laudari, eo quod ita pias assererem propositiones. Adhuc autem mihi moesto et docenti, quoniam [ Gr., Adhuc autem mihi docenti, et cum libertate dicenti, q.] eremita, o domine, dixit a Deo motus, quod merito vos, domine, expulsurus sis: interdicit sermonem meum, et furore fervens: etiam, domine, etiam, domine, vocem extollens eremita clamabat; etiam, ut ego dominus ejiciam daemonem; ut dicam, tibi dico immundo, exi a figmento, et vade huc atque illuc, et ad invisibile: talia jubes ut garriam homo sordidus et peccator: si estis mira operantes, meum ejicite spiritum. Orationum eges multarum, frater Photine, per orationes sanctorum. Sic praeter spem inhonoratus, recedebam erubescens: et silenter effugiens, efferebar retrorsum, et fortuito, et in obviantes quasi crapulatus incidebam; et apprehendo vix quamdam sacelli extremitatem: et furore commotus (plurimum namque tristitiae jam in furorem efferebatur, eo quod non invenerim gratiam in conspectu summi sacerdotis Dei magni) multa silentio in memetipso reputabam [ Gr., conquerebar], et quod non esset ab isto quidquam boni ulli ovium sperandum, pastore videlicet nobis ad lupi naturam perveniente. In his ergo cum essem haesitans, mihi consilium fit. Et mittens domum ex sequentibus quemdam, defero dominae imaginem ex his quae illic positae erant, satis oppido speciosam: et adornans valde bene, et ut erat possibile ad evidentius apparendum et reputandum, quia oportebat a maximo patre, utpote jam inclinato, accipere imaginem [ Gr., quia a maximo patre ut. i. inc. acceptam haberem imaginem], tenui hanc, et dedi mulieri; orareque pro nobis, et patriarchae gratias multas confiteri, atque abire cum gaudio jubebam. At illa liberabatur modicum [ Gr., propemodum] et exsultans, et non habens quod faceret [ Gr., fieret]. Unde et erat utriusque quasi dimidium gaudium. Nam ego quidem putabatur [ Gr., putabar, seu, videbar], non autem gaudebam. Illa vero et putabatur, et gaudebat: sed intentio et rei finis non habebat initium. Tunc ergo animi defectionem, quae nos obtinuerat, consolari taliter opinatus, acquisivi aliud [ Gr., aliam], contemplans et reputans, quem, quando, et ubi, et in quo, et quomodo, vel qua nobis mediante abirem seductus et circumveniens [ Gr., seduxissem et circumvenissem] mulierculam miserrimam, et ita miserabilem, et tantas fiducias nobis commendantem. Maxime autem contristabar, utpote separans mulierem a meliorum protectione, et per alium talia sapientem ad ea [ Gr., quae opus illi erant exhibitione] quae dealbari verebatur. In his rursus, et propter hujusmodi seductionem, et dicere atque oblatrare spiritum existimavi: et quia ipse ego e contrario firmaverim atque locaverim stabilitatem, quae erat daemoni circa hominem. Et quod factus sum ei et materia et occasio calumniarum justarum, non dum dico contra memetipsum solum, ergo [ Gr., sed] contra omnes quidem Christianos, et contra sacerdotes primum, eo quod uxorem quidam presbyter altero typho, aiunt, altero daemone, qui erat mendacii, praejudicavit: quod nihil profecto est aliud, quam in Beelzebub ejicere velle daemonia. Haec quidem mihi et hujusmodi indesinenter animam ingressa atrociter conturbabant, et inficiebant, et magna exspectare dabant mala tam ab hominibus, quam ab ipso Deo. Verumtamen recogitabam, et referebam mihimetipsi excusationem [simulationem], et quamdam quasi consolationis phantasiam ad praesens imponebam, dicens apud me: Deus enim de futuro faciet curam. In hoc quippe anno intra locum forte [ Gr., In hoc quippe intermedio tempore forte] nobis morietur sive muliercula, sive ipse vir, sive alius quisquam. Moriar autem multoties ego, et cessabit qui [ Gr. et ms. Jol., quod] tristitiam inferebat. Igitur in his tunc a dyscolis, quae circa miseram mulierem erant, ut rebar, liberatus, rebar a turba liberari. Post annos reor ferme tres stabam penes ipsas sacras portas magni templi. Et ecce mulier elevans supercilia, et vehementer ac indefesse pronuntians et respirans, intuita est in me, et proximam interrogabat: ipse, putas, est? vel quid? et locuta, etiam ipse est veraciter; cursim movetur, et procumbit mihi ad genua; et flexa comprehendit mihi talos, et osculabatur circumplexans, et jacens in pavimento. Ego quidem sinebam interim et gaudebam, et huc atque illuc ad turbas circumspiciebam praeeminens [delicias faciens], et his qui circumstabant jacentem videndus [ Gr., et ms. Jol., videri dans], et ostendens quod essem utique alicubi et ipse eorum qui multa possunt. At illa alia quaedam quae egenarum erant, saepius allocuta (erat enim inde) [ Gr. add., et veneror dominum, saepius locuta; erat enim ibi] deinde tamen et constringens nos valde, deponit vi tergis suis: et jacebam cadens, risus factus hinc circumstantibus multum; et vix prae reverentia exsurgens, dedi ei alapam, et decanos vocabam, et ad decanum [decanicum] rapere sceleratam jubebam. Nam et faciem [ Gr., post vero f.] intuitus, arbitrari coepi hanc illam esse quae olim. Apponebat quippe et hoc, quia Deus mercedem domus meae det tibi, domine. Tunc plane, tunc cuncta videbam, pariterque gaudens et agonizans [certans], hoc solum interrogabam: Sana facta es? vel: Quomodo sana facta es? et assumens secreto [ Gr., in otio], enarravit adventum ad regionem, et deportationem imaginis ad domum suam: et quia in excelsum elevata, et superposita est in parietibus domicilii sacro pariter et decentissime. Ut autem et per tempus frequens imagini oblatrans atque delusum figmentum [ Gr., insultans, ac fere figmentum, etc.] discerpens spiritus, in fine insonuit [ Gr., discesserit]: et facta est nobis medicina, dixit, quod patiebatur [ Gr. patiebamur] olim in veritate. Eos enim qui similia patiuntur, locus, imo figura Virginis matris curat. Hic est enim finis causae.
Leo sanctissimus episcopus Phociae dixit: Scriptum est, quia in duobus vel tribus testibus stabit omne verbum (Matth. XVIII): et hodie exhibiti sunt nobis plurimi sacri libri, qui mentes nostras rigaverunt, et satisfecerunt de restitutione sanctarum imaginum.
Et legit Petrus lector:
De vita beatae Mariae Aegyptiae, cujus initium est:
Secretum regis celare bonum est, opera vero Dei praedicare gloriosum est. Et post alia: Alios quidem templum habebat, nemine impediente; me vero miseram non recipiebat, veluti quadam militari multitudine ad hoc ordinata vel jussa, ut mihi excluderet aditum: taliter me quaedam audax [ Gr., conferta] prohibebat virtus. Et iterum steti in atriis: hoc ter et quater patiens sive faciens, deficiens, ultra jam pelli et repelli non valui: factum enim mihi est corpus prae vi defessum. Desinens ergo recessi, et steti in quodam angulo aulae templi: et vix tandem ad conscientiam perveni causae prohibentis me videre vivificum lignum. Tetigit enim mihi oculos cordis sermo salutaris, ostendens mihi, quod coenum esset operum meorum, quod introitum mihi claudebat. Coepi igitur flere ac plangere, atque pectus percutiebam, gemitus ex profundo cordis attrahens. Cumque plorarem, video de loco in quo stabam, imaginem sanctissimae Dei Genitricis desuper stantem, et aio ad eam indeclinabiliter intuens: Virgo domina, quae Deum Verbum secundum carnem genuisti; novi quidem, novi, quod non sit decibile, neque rationabile, me ita sordidam et ita luxuriosam, imaginem contemplari tuam, quae semper es Virgo casta, corpus et animam habens mundam et impollutam. Justum enim est, ut luxuriosam me munditia tua odio habeat et detestetur. Verumtamen quoniam, ut audivi, ideo factus est Deus quem genuisti, homo, ut vocet peccatores ad poenitentiam (Matth. IX), auxiliare mihi, quae sola sum, non habens quemquam in adjutorium. Jube etiam mihi indulgeri ecclesiae ingressum, ne prives me visione ligni, in quo secundum carnem affixus Deus quem genuisti, sanguinem proprium pro me in redemptionem dedit. Jube mihi etiam, o domina, januam aperiri sacratissimae crucis adorationis. Ecce te do Deo, qui ex te genitus est, vadimonium, quod ulterius carni huic injuriam non inferam per turpem quamcunque commistionem: sed cum lignum crucis filii tui videro, mundo et his quae in mundo sunt confestim abrenuntiem, et statim ibo quocunque ipsa, utpote salutaris vades [vas], insinuaveris et duxeris me. His dictis, ac si quadam certitudine percepta, fidei fervore, miserationis Genitricis Dei confisa, et movens meipsam de illo loco, in quo stans deprecationem faciebam; et venio rursus, et ingredientibus memet commiscui: et non erat jam ullus qui me impelleret et repelleret [ Gr., repelleretur], nullusque prohiberet januae appropinquare, per quam in templum ingrediebantur. Comprehendit ergo me horror et ecstasis, et tota ex toto torquebar atque tremebam. Deinde cum pervenissem ad januam, quae usque tunc mihi fuerat obserata, ac si omnino virtus, quae prius me impedierat, nunc mihi praeparasset ingressum, ita sine labore ingressa sum: ita intra Sancta sanctorum ingredi digna effecta sum. Nam et vivificam crucis visionem promerui, et Dei vidi mysteria, quin et quam sit paratus ad suscipiendam poenitentiam. Projiciens itaque me ipsam super terram, et sancto illo adorato pavimento, currebam postulatura [egressa], penes eam quae mihi fidem dixerat, accelerans. Fio itaque in illo loco, in quo vadimonii chirographum scriptum est: et genu flexo coram sanctissima Virgine Dei genitrice, his usa sum verbis: Tu quidem, bonitatis amatrix domina, tuam in me ostendisti misericordiam: tu indignae non es abominata deprecationem! vidi gloriam, quam juste non videmus nos luxuriosi. Gloria Deo, qui per te peccatorum suscipit poenitentiam. Quid enim habeo, peccatrix, amplius considerare, vel fari? Tempus est, domina, ut compleantur jam foedera vadimonii, cui fidem dixisti. Nunc deduc quo jusseris. Nunc esto mihi magis salutis magistra, manu ducens in viam quae ad poenitentiam dirigit. Et cum haec adhuc dicerem, audivi quemdam a longe clamantem: Si Jordanem transieris, bonam invenies requiem. Ego vero hanc vocem audiens, et hanc propter me factam fuisse credens, lacrymata clamavi, et Dei genitrici vociferata sum: Dei genitrix, domina, ne derelinquas me. Et his dictis, exivi de atrio templi, et constanter ambulabam.
Joannes reverendissimus monachus, presbyter et vicarius Orientalium pontificum sedium, dixit: Talem imaginem nos vidimus in sancta Christi Dei nostri civitate, et crebrius eam salutavimus.
Stephanus Deo amabilis diaconus, notarius et referendarius venerabilis patriarchici secreti, legit.
Ex passione sancti martyris Procopii, cujus initium est:
Per illa tempora regnavit Diocletianus tyrannus. Et post alia: Adolescens autem gaudio magno percepto in fide roboratus est, similiter omnes qui cum eo erant; et eadem noctis hora reversus est cum militibus, et venit Scythopolim. Et advocatis occulte omnibus auri et argenti artificibus, interrogabat eos, dicens: Potestis mihi facere vas, quod ego vobis expono? Qui timentes austeritatem viri, consilio facto statuerunt coram eo unum, qui erat major eorum, artificem nomine Marcum, dicentes: Iste faciet, domine, voluntatem tuam. Et post pauca: Marcus autem non parebat ei. Adolescens vero persuasit illi, dicens, quia usque ad mortem non indicabo imperatori secretum. Qui credens, per noctem in secreto operatus est crucem de argento et auro. Et factum est ut consummata et erecta cruce, apparerent tres in ea imagines: et erat superscriptum Hebraica dictione sursum in principio, Emmanuel: et in utrisque initiis, Michael, et Gabriel. Voluit ergo Marcus reveritus delere imagines, et non potuit. Manus enim ejus manebat veluti arida. Cum autem gallus vocem dedisset, venit dux qui dicebatur adolescens [Neanias], ad domum Marci, ut tolleret crucem: et videns eam, adoravit illam, et dicit Marco: Quae sunt hae facies, et quae superscriptio: Dicit ei: Domine, in ea hora, qua consummatum est opus, ortae sunt iconae istae; et nescio cujus, vel quae sit superscriptio. Porro adolescens [Neanias] cognovit quamdam virtutem in ea esse. Et adorata cruce, involvit purpura, et ivit viam suam gaudens, latis artifici Marco pretiis pluribus, et introivit cum duobus numeris in civitatem suam.
Stephanus reverendissimus monachus et librorum custos venerabilis patriarchii legit:
Ex Vita sancti Patris nostri Theodori archimandritae Sicensium, cujus initium est:
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi (II Cor. I). Et post alia: Cum autem esset quasi annorum duodecim, facta est mortalitas ex bubone in illa villa, ita ut ipse infirmaretur pene ad mortem. Porro detulerunt eum in oratoriam domum sancti Joannis Baptistae, quae erat juxta villam, et statuerunt [straverunt] eum ad introitum altaris. Porro super illud in receptaculo crucis stabat imago Salvatoris nostri Jesu Christi. Cumque ex dolore bubonis cruciaretur, repente de imagine ceciderunt super eum roris guttae, et statim gratia Dei a dolore convaluit, et sanus effectus est, et ivit domum suam. Et post brevia: Imitari igitur volens David in Deo decibili hymnodia, coepit discere psalterium. Cumque difficile cum multoque labore didicisset usque ad decimum sextum, imminentem decimum septimum psalmum non valebat memoriae commendare. Meditans ergo in oratorio sancti martyris Christophori, quod erat de proxima villa, et non valens ediscere, prosternens se supra faciem, deprecabatur Deum, ut docibilem se faceret ad psalmorum meditationem. Porro amator hominum Deus, qui dixit: Petite, et dabitur vobis (Matth. VII), dedit ei petitionem ipsius. Itaque surgens de pavimento, et imagini Salvatoris intendens, et supplicans sensit dulcedinem melle suaviorem illatam in os suum. Qui agnita Dei gratia, et percepta dulcedine, gratias egit Deo: et ab hora illa facilius ac bene [docibilius] doctae memoriae psalterium commendabat.
Cosmas Deo amabilis diaconus et cubuclesius egit:
Epistola Gregorii sanctissimi papae Romani ad sanctissimum Germanum, qui fuerat patriarcha Constantinopoleos.
Qualis et quae delectatio meam sic laetificare animam novit, sicut gratificus nuntius super tuo nomine, quod reverendum revera mihi et magnificandum decenter est, o sanctificate et divinitus acte? Hoc enim et nunc ego per honorabiles litteras tuas evangelizatus exsultavi, et prae nimio gaudio, spiritu laetificatus sum. Deinde in coelum extendens oculum, gratiarum dominatori omnium Deo retuli actiones: qui taliter etiam modo voluit, et fine tenus vobis cooperatur, et omnia vestra in lucem educit. Hoc enim et orandum mihi est noctu et interdiu, et nunquam aliquando hoc desiderium deserendum esse in Christo confidens pronuntiabo. Testimonium autem perhibet sermoni meo, o superlaudabilis et a Deo dilecte, etiam tuae per omnem horam benevolentiae recordatio: quam habitatricem habens in labiis, et dolorem verbi ferre non valens, illico ad affatum per litteras properavi. Est enim debitum mihi, et debitis cunctis insignius, te fratrem meum et propugnatorem Ecclesiae salutare ac alloqui, et luctaminum tuorum collaudare materias. Etiamsi quis dicat et valde convenienter: clamet potius ea impietatis praecursor, qui nunc passus est, bona actione malam actionem tuis commutaturus felicitatibus. Nam arbitrabatur secundum illum qui desursum cedidit, fremere simul et praevalere adversus pietatem: sed impeditur coelitus spe fraudatus: et audiebat quidem ab Ecclesia ea quae et Pharao prius Aegyptius tyrannus, Moyse de illo canente: Dixit inimicus: Persequens comprehendam, partibor spolia, replebo animam meam (Exod. XV). Sed et audiebat quae et ipse diabolus, cum prophetica illi praenuntiaretur maledictio: Propterea destruet te Deus in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium (Psal. LI). Ita et ille praeter spem conatibus, qui in spe erant, frustratus periit, superno agone vestro et robore, apostatae enervata impugnatione adversus Deum, deorsum effecta, et ad novissimum propemodum expulsa exitium Christum impugnantis ferocitate: ita ut super eo Scriptura veraciter impleatur, quae dicit: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore (I Reg II): pro eo quod nulla est ad infirmum Dei firmitas abominationis eorum qui Deum impugnant, et pugnare pro Deo mundum contra insensatos asserit [scriptum est]. Quomodo ergo non cum Deo pugnans, o tu sanctissime, adversus eos qui sine Deo et contra Deum sunt, commoveris? Qui videlicet inveniunt eum qui invisibiliter oppugnatur, imo, ut verius dicamus, simul pugnat, et hostes in fugam vertit: ac ubi sic coepisti praelium, ut Deus ipse tibi monstravit? praeesse praecipiens in castris regni Christi gloriosum vere ac insigne labarum, id est vivificam crucem, magnum contra mortem magnitudinis suae tropaeum: in quo mundi quadrifarie terminos circumscripsit, lineamentis distinguens. Deinde et sanctam imaginem omnium dominae ac verae Dei Matris, cujus vultum divites plebis deprecabuntur. Etenim sancta est, quemadmodum patribus videtur, quae taliter a vobis pie honorata tribuit vicissitudines. Nam imaginis honor ad principalem transit, secundum Basilium magnum. Et pietate est plena venerabilium imaginum causa, sicut dicit Chrysostomus: Ego et cera perfusam amavi picturam pietate refertam: vidi enim in imagine angelum cuneos barbarorum persequentem, et David veritatem dicentem: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges (Psal LXXII). Et nequaquam Ecclesia erravit, licet ita fuerit aestimatum. Indulgeat Deus, neque secundum gentilem consequentiam est traditio (absit) et intentio rei secundum quid probatur, et nequaquam considerantur quae perficiuntur. Nam neque in Paneade civitate haemorrhoissae pie motae in recordationem facti in se miraculi repudiabatur, cum orta esset herba circa pedes statuae, quae ab ea in nomine Domini Jesu Christi erecta est: et extranea erat, incognitaque specie, positaque omnibus in variorum languorum remedium condescensione et bonitate Dei et Salvatoris nostri. Imo legalis, ut jam [ita] dicamus, hujusmodi est in Deo erectio; licet figuris magis signanda [ Gr., figuris expressior], et umbrae praeferenda sit gratia et veritas. Unde maximam salutis causam sanctorum coetus Dei consilio hoc capitulum tradidit [ Gr., h. cap. Ecclesiae trad.] in universorum vultibus, et colorum operationibus venerabilem et sanctum characterem secundum humanitatem ejus qui tollit peccatum mundi, erigamus, per eum humilitatis celsitudinem Dei verbi considerantes, et ad memoriam conversationis in carne factae, tam videlicet passionis ejus et salutaris mortis, quam redemptionis quae hinc mundo effecta est, manu quodammodo ducti: et nulla est hinc a divinis dissonantia. Si enim propheticae praelocutiones terminum minime perceperunt, ne scribantur res ad ostensionem eorum quae adhuc facta non sunt: id est, si non est incarnatus Dominus, non formetur sancta imago ejus secundum carnem. Si non est natus in Bethlehem ex gloriosa Virgine Dei genitrice, neque magi munera obtulerunt, neque pastoribus supra stetit angelus, neque multitudo coelestis exercitus nato hymnum obtulit (Matth. XXV, Luc II.); si non in ulnis genitricis ut infantulus ferebatur, qui portat universa, et lactis alimoniam pertulit, qui dat escam omni carni: nec hoc figuretur. Si non a sene suscipiebatur, qui vitae tenet principatum et mortis, et omnium Dominus per eum agnitus simul et praedicatus, et ut demissionem concederet, postulatus: si non in Aegyptum causa dispensationis pergebat super nubem levem omni scilicet lumine illustratam matrem ac sanctitate robustam, qui in excelso sedet: et redit ex Aegypto, et habitat Nazareth: ne figurentur coloribus. Si non mortuos suscitavit, et erexit paralyticos, et leprosis praebuit purgationem, et caecos illuminavit, deinde et expressam fecit linguam mutorum, et bases claudorum firmavit, et expulit daemones: nisi aperuit aures surdorum, et omnia operatus est gloriosa, et in Deo signa perfecit; ne pingantur; et nisi passionem voluntarie suscepit, et infernum spoliavit, et surgens in coelum ascendit, qui venturus est judicare vivos et mortuos: neque figurent [ Gr., nec scribantur, nec figurentur] scripturae vel historiae, quae ista enarrant, tam per litteras, quam per colores. At, si haec omnia facta sunt, et magnum est pietatis mysterium, utinam esset possibile, ut coelum et terra et mare, animantia quoque omnia et virgulta, et quidquid aliud est, enarret illa et per voces et per litteras, et per picturas. Eorum enim quae non sunt, formatio, idolica pictura nominatur, quae et paganae fabulationis poema finxit, eorum quae unquam fuerunt per essentiam, facturam desipienter asseverans. Et certe nulla est condescensio Ecclesiae Christi cum idolis: absit. Neque enim vitulas adoravimus, neque vitulum in Choreb fudimus, neque a nobis creatura Deus aestimata est: sed neque rursus sculptili procidimus, et Beelphegor initiati sumus, neque natorum occisores aut sacrificatores fuimus, aut occulta mysteria celebravimus: neque filios nostros et filias immolavimus unquam daemonibus, ut in nos ea quae a Salomone idolorum cultoribus dicta sunt (III Reg. XI), assumantur. Nunquid a nobis infecta est terra in sanguinibus? vel imaginem in templo fecimus, quadriforme habentem idolum, et hanc adoravimus? Nunquid abominationem repentium et pecorum supra murum templi depinximus? Aut iterum nos Ezechiel vidit plangentes Adonidem, et incensum soli offerentes (Ezech. VIII), de quibus dicit Apostolus: Servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I). Putasne statuimus imagines duarum fornicariarum in Aegypto, Oola scilicet et Ooliab, et eas adoravimus (Ezech. XXXIII)? An rursus a nobis sacrificia Bel in Babylone, et Dagon in Palaestina oblata sunt (Dan. XIV)? vel aliis diis gentium procidimus? Non sunt haec, non sunt: calumnietur nullus: quoniam in nullo eorum quae consistunt et facta sunt, nomen quod est super omne nomen populus Christi usque hodie, praeter sanctam vivificam Trinitatem, coluit, vel servivit [ Gr., latria adoravit]: absit. Nam modus idololatriae manifestus est. Christianis autem Dei cultoribus omnium dominator est adorandus. Porro si quis Judaico more ad accusationem motus, quae olim contra idolorum cultores dicta sunt, diffamaverit, et idololatriam Ecclesiae nostrae ascripserit ex venerabilium imaginum deifico et mirabili ad meliora ducatu, nihil aliud arbitremur, quam ut canis latret, et in funda procul abjectus audiat sicut Judaeus: Utinam et Israel per visibilia visus esset Deo adorationem offerre, et per typica memor esset creantis, et non vitulum retineret ac muscas super tabulas testamenti. Utinam sanctum altare magis desiderasset, et non vitulas Samariae. Utinam attendisset Aaron virgam, et non Astartem. Bonum quippe simul et justum esset ei, petram salutare quae impres divinitus dedit, et non Baal. Utinam ad virgam Moysi magis intuitus esset, et urnam auream, arcam, propitiatorium, petalum, ephod, mensam, tabernaculum interius et exterius: quae omnia in gloriam Dei patrata; licet manu facta, Sancta tamen, appellabantur sanctorum, deinde et cherubim sculptiles, quorum memoriam faciens Apostolus ait: Cherubim gloriae adumbrantia propitiatorium (Hebr. IX): quibus et divinam vehi gloriam a Scriptura docemur. Si his intendisset, non utique idolis procidisset. Omne namque opus quod in nomine Domini fit, pretiosum et sanctum est. Et quid opus est epistolam in longum extendere? et maxime ad virum Deo placitum, et vas electum a Deo, gratiam adeptum spiritus, et in profunda divinorum dogmatum valentem prospicere, atque Deo ductore considerare summam scientiae altitudinem. Verum hinc ad propositum redeamus, propugnatricis tuae, o sanctissime, et omnium Christianorum dominae magnificationes: et qualis ipse ostensus fueris in cunctis ab illa directus et salvatus, et contra inimicos confortatus, admirantes. Illi vero qui ex multo jam tempore contra eam debacchati sunt, tanto invenerunt resistentem, quanto invenerunt sibi contradicentem. Et hoc mirum non est. Si enim Bethulia per manum Judith mulieris Israelitidis salvabatur, cujus opus Holofernis peremptio fuit; et hanc salvatricem Israel, qui per idem tempus fuerunt, praedicaverunt (Jud. XIII): quomodo non oporteret amplius tuam amplissimam sanctitatem tali propugnatrice usam aggredi fidei hostes, et victoria coronare subjectos? Sed ejusdem supplicationibus et omnium sanctorum potens in praelio Deus noster, fortis et longanimus, qui deduxit te super Joseph ut ovem, custodiat te sanctissime in annos prolixos, universae Christianae bene operantem conversationi, et sacro canoni obtemperare cunctos docentem et incitantem, et custodire depositum quod a Patribus suscepimus; convertentem eos qui ad modicum quid non intellexerunt: o juge gaudium nostrum, et communis utilitas et refectio, sanctissime et omnibus Christianis amabilis.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Petrum divinum apostolum aemulatus, tuba cecinit nobis a Roma veritatem etiam Pater iste beatus.
Theodorus [ Gr. Theodosius] reverendissimus monachus et notarius legit:
Epistola Germani beatissimi, qui fuit patriarcha Constantinopoleos, ad Joannem episcopum Synadensem.
Epistolam vestrae Deo amabilitatis tradidit nobis Tarasius laudabilissimus patricius, in qua continebatur de Deo amabili episcopo Nacoliae. Significamus ergo ei, quod et antequam suscepissemus litteras vestrae Deo amabilitatis, cum huc pervenisset idem ipse Deo amabilis episcopus, ad sermonem venimus cum eo, dijudicantes sensum ejus, qualis haberetur sententiae super his quae audieramus de illo: et hanc nobis proposuit traditionem [ Gr., rationem, seu apologiam: rationem habet ms. Jol. ] (opportunum est enim, ut omnia subtiliter significemus Deo amabilitati tuae) quod audisset divinam Scripturam dicentem: Non facies omnem similitudinem, ad adorandum eam, eorum quae sursum in coelo et super terram sunt (Exod. XX). Contra [ Gr., Juxta] hoc dixi, quia non oportet adorare manufacta, id est, quae ab hominibus sunt confecta. Nam sanctos Christi martyres, veras fidei margaritas, omni honore dignos arbitramur, et intercessiones eorum invocamus. Ad haec igitur nos respondimus ei: quia Christianorum fides et cultus et adoratio in unum est et solum Deum, sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI); et glorificatio nostra, et obsequium nostrum ipsi soli offertur tam a sanctis qui in coelis sunt, et intelligibilibus incorporalibusque virtutibus, quam ab eis, qui in terra cum essent [sint], viam cognoverunt veritatis: quemadmodum et in ecclesiis Christi, quae ubique positae sunt, sancta laudatur et glorificatur Trinitas in singulari dominatione ac deitate: secundum quod et unus a nobis Deus praedicatur et non est praeter eum qui dominetur in potentatu suo saeculo, et ex non exstantibus omnia, ut essent, produxit, quotquot visibilia et invisibilia sunt; id est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, sancta scilicet consubstantialis et vivifica Trinitas. In quam etiam credentes, et quam confitentes, baptizati sumus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII), quemadmodum tradidit ipse Deus Verbum, qui incarnatus est, Dominus videlicet noster Jesus Christus, qui unus est ejusdem sanctae et incomprehensibilis divinae Trinitatis: et non creaturas adoramus (absit) neque culturam quae deificae dominationi debetur, ad conservos inflectimus. Neque enim reges vel principes in terra adorantes, aequalem adorationem ei quam Deo exhibemus, facere noscimur. Etenim Nathan prophetam constat super terram adorasse David hominem existentem et regem (III Reg. I); sed non ideo accusabitur, quasi qui hominem veneratus sit praeter Deum. Neque imaginum facturam, quae per ceram et colores formantur, in subversionem perfectionis quae circa divinum efficitur cultum, admittimus. Neque enim invisibilis deitatis imaginem et similitudinem, vel schema vel figuram aliquam formamus, quam ne ipsorum sanctorum angelorum sublimes ordines considerare et investigare penitus valent. Sed quoniam unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, revocans proprium figmentum a mortis damnatione, beneplacito Patris sanctique Spiritus homo dignatus est fieri, similiter nobis participatus carnis et sanguinis, uti magnus ait Apostolus (Hebr. IV), per omnia similis nobis factus absque peccato: humanum ejus characterem, et humanae speciei quam per carnem suscepit, imaginem, et non incomprehensibilis ejus, et invisibilis deitatis, formantes, hinc quae sunt fidei repraesentare urgemur [satagimus], ostendentes quod non per phantasiam et umbratice naturam nostram sibi univerit, quemadmodum quidam antiquorum haereticorum errantes dogmatizaverunt: sed quod ipsa re ac veritate homo sit perfectus per omnia, excepto solo peccato, quod seminatum est nobis ex inimico. Est hoc sensu tutae fidei quam in illum habemus, sanctae ipsius carnis characterem in imaginibus formantes, et salutamus, et omnium cultu ac honore decenti dignum decernimus, in recordationem hinc venientes divinae illius et vivificae ac ineffabilis incarnationis. Similiter autem et intemeratae secundum carnem matris ejus sanctae Dei genitricis juxta eumdem modum depingimus similitudinem, ostendentes, quia cum mulier esset natura, et extranea massae nostrae minime facta, Deum invisibilem et cuncta moderantem super omnem sensum et hominum et angelorum in suo concepit utero, et ex se incarnatum peperit. Etenim ut proprie ac veraciter matrem Dei veri colimus eam, et magnificamus, et omni visibili ac invisibili creatura superiorem arbitramur. Et sanctos quoque martyres Christi, apostolos et prophetas, conservos quidem nostros et veros famulos Dei factos, actibusque bonis et praedicatione veritatis, et patientia in passionibus, quas pro ipso Deo pertulerunt, probatos et amicos Dei ostensos, et multam fiduciam apud eum consecutos admiramur et beatificamus, et ad recordationem virilitatis eorum, ac germanae circa Deum servitutis, similitudines eorum depingimus: non eos ut divinae naturae communicatores pronuntiantes, debitum deificae gloriae atque potestati honorem et adorationem illis impendimus; sed amorem nostrum, quem circa eos habemus, per hoc demonstrantes, quae per auditum vera esse credimus, haec et per picturae imitationem ad firmiorem certitudinem nostram statuimus. Etenim carne ac sanguine connexi, et per visionem ea quae animae satisfacere possunt, certissime noscere compellimur [ Gr., etiam per vis. plenam animae nostrae certitudinem confirmare studemus]. Nam et ipsi sancti Dei in unum et solum Deum servitutem atque glorificationem et adorationem conservantes, et ad hoc omnes advocantes atque docentes, suum effuderunt sanguinem, et verae confessionis corona redimiti sunt. Hic est modus faciendarum imaginum: non quo decentem incomprehensibili et inaccessibili deitati in spiritu et veritate adorationem transferamus in manufactas imagines, vel artis opera hominum, vel omnino in eas quae a Deo factae sunt creaturae sive in visibilibus, sive in invisibilibus: sed quo dilectionem, quam juste possidemus circa veros servos Dei nostri, per talem modum monstrantes, per illorum honorem in Deum qui ab his glorificatus est et illos glorificavit in confessione dominationis ejus, glorificationem et cultum referamus: ut et nos imitatores virilitatis eorum et charitatis quae in Deum est, per bona opera et refragationem contra vitia demonstremur. Juxta ergo hunc modum imaginum fracturam in Ecclesia Christi fieri, et non aliunde nos quae sunt salutis exspectare, unusquisque certissime noverit, tam in visibili mundo, quam in futuro saeculo, nisi a solo unigenito Filio Dei una cum Patre et Spiritu sancto, qui divina dona largitur. Neque enim aliud nomen est datum hominibus, in quo nos salvos fieri oporteat (Act. IV). Porro et si Domini et Salvatoris nostri, et intemeratae Matris ejus, quae vere Dei genitrix est, et sanctorum ejus imagines salutamus, sed non secundum eumdem affectum etiam fidem circa illos ipsos habemus. Verumtamen Deum quidem novimus [ Gr., Deum quidem illum nov.] sine initio et infinitum, et in manu omnia continentem, factoremque nostrum et omnis creaturae, et veraciter salvatorem Deum, habentem potestatem in coelo et in terra, pro genere hominum incarnatum fuisse. Porro hanc ancillam, et proprie matrem ejus, ac intercessionem potentissimam generis nostri suscipimus. Illum quidem ut dominatorem, et quae salutis nostrae sunt tribuentem; hanc vero ut materne pro nobis petentem: et sanctos omnes, tanquam conservos quidem nostros et nostrae naturae consistentes, sed placentes Deo, quemadmodum praedictum est, et supernam confidentiam et beatitudinem apud eum adeptos, et gratiam consecutos a Deo ad ministrandum nobis beneficia ipsius, sanitatesque passionum, et periculorum ereptiones in invocatione Dei nostri, cum per memoriam eorum in hymnis et canticis, beatitudinem et honorem ipsorum recolimus. Memoria enim justorum, ut Scriptura inquit, cum laudibus (Prov. X). Haec omnia jam exposuimus jam fato Deo amabili episcopo Nacoliae: quae et suscepit, et professus est tanquam coram Deo universorum sic se tenere, et nihil aliud dicere vel agere ad scandalizandos populos, vel turbationis eis causam praestandum. Hoc ergo sciens Deo amabilitas vestra, neque Deo amabilem synodum suam vexari faciat, neque in hoc scandalum ei aliquod fiat. Sed de caetero accersito eo, et praesentibus litteris nostris lectis satisfactioneque consensus ejus per eas [ Gr., in his] percepta, exoret quidem pro optimorum dominorum nostrorum et imperatorum longaevitate atque victoria: postulet autem et Christianorum plebi pacem Dei, quae exsuperat omnem sensum (Philip. IV).
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Pater noster sanctus Germanus concordat cum praedecessoribus sanctissimis Patribus.
Sancta synodus dixit: Vere, domine, in omnibus concordat.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Has litteras suscipiens Nacoliensis abscondit, et non dedit eas metropolitano suo. Ad hoc iterum scribit ad Nacoliensem beatus Germanus. Initium enim haereseos ex illo fuit.
Theodorus [Theodos] Deo amabilis diaconus, notarius et scevophytax venerabilium patriarchicorum oratoriorum, legit:
Ejusdem Patris nostri sanctae memoriae Germani ad Constantinum episcopum Nacoliae.
Joannes Deo amabilis Synadensium metropolitanus scripsit nobis, quod non tradidit sibi Deo amabilitas tua litteras nostras: in quibus non mediocriter super te contristati sumus, eo quod postposueris, ut liquet, et Dei amorem [ Gr., timorem], et debitum membris Christi ab alterutris amorem pariter et honorem. Hujus rei gratia per praesentes litteras nostras praecipimus Deo amabilitati tuae, ut statim per semetipsam det praedictam epistolam nostram praedicto Deo amabili metropolitano suo, et omnem ei honorem impendat, et subjaceat ei secundum ordinem qui condecet sacerdotes: et quemadmodum sermones nostros Deo amabilitas tua suscepit, et hos sectari professa est, permaneat, non in sensu suo abundans. Non enim ignorat, nec obliviscitur, ut existimamus, quia et pro abrenuntiando episcopatu proprio nos rogavit, praetendens incursionem meditari contra se, in quibus, ut dicebat ipsa, non erat conscia: affirmans nihil ad injuriam Domini vel sanctorum ejus propter horum imaginem se dicere vel agere, sed tantummodo Scripturae sectari magisterium, eo quod nihil in creaturis divinum mereatur honorem. Quod et nos ita se habere di dicimus, et firmiter retinemus et profitemur. Quae autem scripta sunt a nobis ad jam memoratum Deo amabilem metropolitam ejus, legimus ei; et in his permanere professa est; et exemplaria hujuscemodi epistolae praebuimus ei. Ne ergo velis scandalum fieri plebi experti malorum, memorans terminum judicii domini, quod etiam his qui unum pusillorum scandalizant, inferre minatus est (Matth. XVIII, Marc. IX, Luc. XVII). Hoc autem sciat, quod donec epistolam nostram tribuerit Deo amabilissimo metropolitano suo, ex auctoritate sanctae ac consubstantialis Trinitatis non habeat potestatem qualemcunque contingere sacerdotale officium. Oportet autem magis nos austerius eam aggredi, quam non correctam divinitus referendae damnationi eam [ream] deserere.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sicuti et praedixi, fratres, introductio illatae novitatis hujus ex praedicto viro, id est episcopo Nacoliae, facta est.
Constantinus Deo amabilis diaconus et notarius legit:
Epistola Germani episcopi Constantinopoleos ad Thomam episcopum Claudiopoleos.
Dixit in quodam eloquiorum suorum loco sapientissimus Salomon: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma et alta: valet autem sicut seris munitum regnum (Prov. XVIII). Ego autem non ex his qui adjuvare possunt, memet existimans, sed potius ex illis qui adjutorio egent, praesentem exarare litteram ad vestram studui Deo amabilitatem, cogitationum non ferens molestiam. Quaedam enim eam egisse audivi quae si quidem, ut secundum deiloquum Gregorium dicamus, mendacia aurae ferant: at si veracia, undique mentem meam confusio comprehendit. Putas enim quod et ipsa, secundum multorum desidiam, dilectionis jucunditate labiis tantum fuerit usa [ Gr., fit illicita], et non in profundum descenderit mentis, existimantis videlicet quod non sincera dilectione circa illam flagremus? vel hoc quidem nequaquam, sed imperitiam nostram et pigritiam, et negligentiam circa ea quae Deo sunt placita, respuit; utpote quae nullam curam gesserit in perscrutanda voluntate divina, secundum traditum nobis per sacras Scripturas sanctum mandatum? Aut horum non quidem est apta suspicio, illud vero fortasse opinandum est, ut meliore sibi facta revelatione (piget autem me dicere elatione quadam et prudentia [sensu tumido]: charitas enim malum non cogitat, ut ait divinus Apostolus [I Cor. XIII] ) in talem devenerit satisfactionem, quam manifestare nobis ex necessitate debeat [ Gr. debet]. Porro facta est nobis ex hujusmodi suspicionibus [ Gr., hujusmodi suspicionum] non irrationabilis occasio: quia tempore multo degens apud nos vestra Deo amabilitas et commorans, quae etiam litteralium nonnunquam verborum et quaestionum [Scripturae non sententiarum et qu.] interrogationes proponens, nullum sermonem movit nobis aliquando de imaginibus sive sanctorum virorum, sive ipsius Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, et secundum carnem ejus sanctae et veraciter Dei genitricis Mariae: neque tanquam inquirens, et certitudinem invenire volens, id est interrogans, qualis nobis de hoc sensus existeret: et si secundum rationem esset quod in his fieret, nullam inferendo damnationem ista facientibus: sed neque ad firmam satisfactionem abjectione et interemptione dignum hujusmodi ducens, ad consilium nobis accipiendum tradidit semetipsam utrum [ Gr., ut] et nos similis sensus essemus: sed de his omnino in silentio perfecto se sciens, in civitate sua quasi ex communi dogmate et indubitabili quadam disceptatione imaginum depositionem, sicut didicimus, fecit: si veritas ita se habet; iterum dicemus. Etenim non est nobis facilis animus ad credendum inconsulte his qui crebro dicuntur detrahere proximis. Necessarium ponentes [ add. ex Gr.: Sed nos nec. pon.], in tractatione et fraterna probatione ea quae sensus nostri sunt, manifestare, subtiliter illa quae de hoc sunt, consideramus aggredi; illud primitus commonentes, quia omnino cavere nos oportet rerum novitatem; et maxime ubi inter plebes quae in fide Christi sunt, turbatio quaedam et scandalorum causa subsequitur, deinde et prolixi temporis consuetudo in ecclesiis tenuit. Si enim cum consilio vinum potare Scriptura praecipit (Prov. XXXI), multo magis nos oportet multa inquisitione necessarioribus operam dare, ut non obnoxii terribilis efficiamur judicii, quod et illi qui unum ex minimis scandalizat, praeparatur a Deo [Matth. XVIII]: et aliter [alioqui] subversionem verborum vel rerum, quae ad injuriam Christi Ecclesiae ab infidelibus collectae sunt, facere debentes, etiam hujus venerabilem atque divinam ostendere immobilitatem. Hoc igitur in primis scire oportet, quia non tantum nunc, sed frequenter etiam Judaei talia nobis intulerunt in opprobrium, et hi qui vere idololatriae cultores existunt, vituperare solum intemeratam et divinam fidem nostram conantes, et non, ut manufactis intenderent [ Gr., non intendatur: al., non intenderent], perurgentes. Ubi illis omne studium et cultus super hoc perficitur, nihil his quae videntur et sentiuntur, excelsius ponere, sed divinam naturam varie humiliare, aut loco quodam circumcludentes universorum inspectricem ejus providentiam, aut corporalibus specificantes formis quos non ignobiliter quidam praedecessores nostri ut canes mutos, ut cum Scriptura dixerimus, vane latrantes ab ovili Christi repulerunt: quorum non nobis sunt prae manibus studia. Sed et de propriis impiis adinventionibus veritatis sermo hos compescere facit: quorum quidem alius publicat paganorum immolationem et fabularum turpitudinem et exsecrationem. Judaeos autem alius erubescere facit, quod non solum patres eorum ad idola prolapsi sunt, exprobrans, sed et quod contra legem, quam illi tenere se gloriantur, agant: sed loco quodam [ Gr., cum illa loco q.] definito ea quae typicarum sunt hostiarum, offerre decreverit, isti in omni loco orbis terrarum hoc agere non detrectent, consuetam in sanctum Spiritum perfidiam paterna consequentia adinvenientes, et hoc modo immolantes daemoniis et non Deo. Vera enim ad verum Deum servitus atque adoratio in observatione sanctae confessionis quae est circa eum, atque in custodia legum et mysteriorum, quae et ab ipso sive generaliter, sive capitulatim data sunt, certissime dirigitur. Saracenis autem, quoniam et ipsi tale quid obtendere dignoscuntur, sufficit ad confusionem et verecundiam, afferre acclamationem, quae usque in praesens in eremo ab eis inanimato lapidi celebratur, cognomenque illius dicitur [ Gr., invocationemque illius quod dicitur] Chobar, et caetera vanae ipsorum traditionis et conversationis ludicra mysteria, quae in insigni solemnitate gerebant [gerunt]. Christianorum autem omnium per totum orbem sub uno jugo, Evangelii videlicet, ut propheta dicit, servientium Deo forma peculiarissima est fides et confessio, credens in unum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, Trinitatem increatam, sempiternam, incomprehensibilem, invisibilem, unius substantiae ac sessionis: confitens pariter et Filii Dei incarnationem [ Gr., perfectam incarnationem], et alia secundum virtutem sacratissimi Symboli, quod plebs Christi concorditer ante mysticam et sanctam oblationem offert Deo: atque illa spiritualis regeneratio, quae in nomine earumdem trium [divinarum] Dei principalium personarum per sanctum baptisma celebratur: atque divina cooperatione facta perceptio [ Gr., atque deificans perceptio], et communicatio vivificorum foederum [ Gr., symbolorum] incruenti sacrificii: per quae veritatis illucescit illuminatio, et impietatis tenebrae effugantur, habentes et ipsae proprii erroris manifestissimam cognitionem, multorum videlicet deorum superstitionem. Haec autem ita invicem adversantur, ut apostolice dicam, quemadmodum in principio divisit Deus inter lucem et inter tenebras. Dicat igitur nobiscum beatissimus Evangelista Joannes: Haec est victoria quae vicit mundum, fides nostra (I Joan. V); addatur autem et a nobis, et dicatur: Haec est petra, supra quam Christus aedificavit suam Ecclesiam, portis inferi, id est aggressionibus contrariarum virtutum inconcussam et inevertibilem (Matth. XVI). Hinc novum nomen sortiti sumus, quod, ut Isaias dicit, benedicetur. Dixit enim ita: Benedicent Deum verum (Isa. LXV); et superignotam atque investigabilem ineffabilis ejus naturae annuntiantes incomprehensibilitatem; invisibilem etiam illam, et incircumscriptam, et omnino incommutabilem indubitabili certitudine praedicantes; atque sempiternam ejus virtutem et divinitatem a creatura mundi, secundum sacratissimum Paulum, per ea quae facta sunt, intellectam, conspicientes (Rom. I). Sicque servire Deo vivo et vero meruimus, et libertate qua Christus nos liberavit, honorificati sumus et glorificati, ab omni erepti idolico errore et impietate (Gal. IV): cujus praecipua cognitio, dicere lapidi, Tu me genuisti: et ligno, Tu me fecisti, secundum prophetae vocem: et non aspicere in coelum, ut Isaias clamat (Isa. XXIX), ut existimetur quis est, qui ostendit haec omnia: qui educit per numerum mundum suum, per nomen vocabit prae multa gloria, et in multitudine virtutis; cujus manus plasmaverunt universam militiam coeli, quemadmodum alius quidam ait prophetarum: caeterum creaturae universae in apto ordinem intuentes, per eam intellectu animae similiter generationis rationem considerare [ Gr., proportione productivum ejus verbum cons.], et per eam veraciter existentem Deum adorare, quemadmodum beatus Athanasius, sermonem contra idola componens, liquidius edocet. Sicut ergo nulla communicatio luci ad tenebras, vel conventio Christi ad Belial (II Cor. VI): ita nihil est commune Christianis, qui unum Deum inaccessibili claritate et virtute adorandum colunt, ad eos qui fingunt Deum, et hujusmodi a propheta juste miseri vocantur (Isa. XLIV). Illis enim cinis quidem cor est, sicut scriptum est: quorum alii quidem opera idoli a se facti creari sibi Deum recentem ex non existentibus opinantur: et corruente hoc ex qualibet causa et exterminato, firmiter tenent non esse sibi omnino Deum, nisi quiddam aliud pari modo condiderint. Et hoc liquido nos divina docet Scriptura in eo quod factum est in eremo, opere vituli ab Israelitis, quando seditionem commoventes dicebant ad Aaron: Fac nobis deos, qui nos praecedant (Exod. XXXII): ostendentes per hoc, se arbitrari non esse omnino Deum, neque verum, neque falsi nominis, nisi forte idolum sibi artificio fieret vel exquisitum [ Gr., quod exquirebant]; cui post hoc exitum eorum ex Aegypto commodarent [ Gr., attribuerent], impietatis eorum et amentiae ostendentes nimietatem. Alii autem post haec gentilis religionis aggressi confusionem, et hanc circumtegere festinantes sub nomine deorum qui apud eos colebantur, simulacrorum curas studio [ Gr., structuras] peragebant, tam scilicet Jovis, quem et patrem et consulem, id est sublimissimum deorum ac hominum nuncupabant, quam caeterorum, quorum non est incerta nominatio pluribus. Quorum purgationes [venerationes] et honores, qui per sacrificia quae ab eis celebrantur, fiebant, fornicationes quoque atque luxuriae, ac totius immunditiae demonstrationes, ut parum sit dici, turpia verba pariter et blasphemiae: cum apud eos homicidia in honorem Dei studio agerentur, et pompa turpibus operibus eorum honorabatur, in honorem eorum qui adorabantur assumpta, utpote haec illis agentibus, et his factis congratulantibus. Porro quae apud Christianos sunt imagines sanctorum virorum, qui usque ad sanguinem restiterunt peccato secundum Apostoli vocem (Hebr. XII), quique verbo veritatis ministraverunt, prophetarum scilicet et apostolorum: sive etiam eorum qui pia vita et directione operum bonorum veraciter Dei servi ostensi sunt, nihil aliud sunt quam fortitudinis exemplum, conversationisque venerandae ac virtutum norma, atque ad glorificandum Deum, cui in praesenti vita bene placuerunt, incitamentum et excitatio. Sermo enim bonorum virorum actus edocens, juvat audientes, et ad zelum imitationis frequenter invitat. Id ipsum autem fit secundum competentem rationem, si finis attendatur imaginum. Quae enim sermo historiae per auditum commendat, haec pictura tacens per imitationem ostendit, magnus clamat Basilius, ex utroque isto ad fortitudinem hos qui attendunt, erigi dicens. Brevis enim, ut quis dixerit, et capitularis narratio gestorum a pictore in imagine [ Gr., ab eo qui depictus est in im.] fit nobis, qui aspicimus, imitabilis visionis ipsius formatio. Ut ergo et cum [ Gr., quemadmodum et cum] idolis falsorum deorum scelestae ipsorum coexistunt [ Gr., simul apparent] actiones, et alium quidem ex auditu percipientem ea quae per sanctos viros gesta sunt, in recordationem auditorum hujusmodi contemplatio impellit. Alium vero ignorantem ad diligenter percunctandum instruit, et quae per illum docentur [ Gr., illius acta edoctum], in amorem et laudem Dei fervide suscitant: ita ut per utrumque istorum aspicientes sanctorum opera bona, glorificent Patrem nostrum qui in coelis est, secundum Evangelii vocem (Matth. V). At si per Moysem legislatio praecipit populo filum hyacinthinum in fimbriis quae sunt in summitatibus vestium, imponi ad recordationem praeceptorum atque custodiam (Num. XV): quanto magis non convenit per similitudinem picturae sanctorum virorum aspicere proventum conversationis eorum, et horum imitari fidem secundum apostolicum magisterium (Hebr. XIII)? Domini autem secundum carnis visionis imaginibus formari characterem, in redargutionem quidem est haereticorum, qui phantasia et non veritate hominem eum factum maledice perhibent, et in manuductionem quamdam eorum qui non omnino ad celsitudinem ascendere spiritualis contemplationis valent, sed indigent etiam quadam corporali consideratione ad auditorum firmamentum, quanto videlicet utilius et sollicitius fuerit [ Gr., rerum auditarum fir. quaecunque utiliores sunt, et majori prosequendae affectu]. Mysterium enim quod et coelos operuit majestate, absconditum a saeculis et generationibus in Deo, qui omnia creavit, et quod non solum ex auditu fidem habet (fides enim ex auditu, ait Apostolus [Rom. X] ), sed etiam per visionem firmatur in eorum mentibus qui vident: et virtute illud vociferatur; quia se Deus manifestavit in carne, et creditum est in mundo, omnibus sanctius atque salubrius invenietur. Ita ut ea quae scripta sunt per evangelicas praedicationes de conversatione ejus, qua secundum carnem in terra cum hominibus conversatus est, in populorum, ne delerentur, descripta sint monumentis: ut et cultus claritatis ejus, et circa nos bonitatis, manifestius praedicaretur et adoraretur. Non enim lignorum et colorum adoratur mistura, sed invisibilis Deus, qui in sinu Patris ipse adorationem assumit in spiritu et veritate, per se nobis oblationem quae ad Patrem est, donans, ipse quoque cum ipso pariter adorandus (Joan. IV). Nam et Jacob adorasse dicitur super summitatem virgae Joseph, non ligno cultum impendens, sed honorem ei qui hanc possidebat, ostendens (Hebr. XI). Sic itaque et sanctae Domini et semper gloriosae Matris effigies intelligitur a Christi populo, et honoratur: sic a priscis sanctissimarum Ecclesiarum praelatis talia recepta sunt, et hi nullam prohibitionem adepti sunt [ Gr., nulla prohibitione vetita sunt]. Quanquam post persecutionem transitus in adventum fidei, haec ubique retenta concilia universalia etiam usque ad generationem nostram parati sunt, quae plurimorum capitulorum super imaginibus regulas exposuere [ Gr., Cum tamen persecutionibus transactis, et fide cum libertate ubique praevalente, generalia quoque concilia usque ad nostra tempora facta sint, et ea canones ediderint de pluribus capitulis longe minoris momenti, quam sit de imaginibus disputatio]. Quas non esset congruum indiscusse super hoc et perfunctorie derelinquere, si secundum quorumdam opinionem cum idolorum formis et exsecramentis, quae continentur in divinis Scripturis, etiam consuetudo quae antiquitus apud nos tenebatur, discebat, vel ad Dei alienationem ducatur [ Gr., a priscis temporibus apud nos viget, in idem tendit, atque ad Dei alien. ducit]. Is enim qui se cum apostolis esse usque ad consummationem saeculi dixit (Matth. XXVIII), hoc videlicet etiam his qui post eos inspectores Ecclesiae sunt, repromittit. Non enim cum illis corporaliter perseveraturus erat usque ad instantis saeculi transitum; quin et cum his qui in nomine ejus duo vel tres congregandi erant, adesse perhibuit (Matth. XVIII): et non utique tot multitudines zelo congregatas suae pietatis, divinae intelligentiae ac ducatus exsortes desereret, quo minus viderent pervenisse usque ad perseverantiam perfectionis Ecclesiae ipsius, quam exhibuisse sibi credidimus non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi: licet non in paucis vel ignobilibus civitatibus, sed, ut ita dixerim, pene in omnibus regionibus, et in illustribus ac principalibus Ecclesiis hujusmodi more retento. Quod vero antiquum sit historicas narrationes Scripturarum frequenter in imaginibus formari, probat sanctae memoriae Gregorii Nyssae sermo, de Abraham habens superscriptionem; in quo de sacrificio Isaac historiam in picturis assumptam docet. Quod si secundum illos taliter se res habet, multo [ Gr., Quod si gesta illorum ita, multo, etc.] magis Dominicae dispensationis miracula et passiones hujusmodi debent consequi approbationem [ Gr., expressionem], quemadmodum et sanctorum martyrum triumphi certaminum, qui ad zelum bonum adducunt aspicientes. Quod manifeste factum ostenditur etiam in fortissimi et mirabilis testis veritatis Anastasii certamine. Sed illud fortasse dixerit aliquis, tueri [ Gr., vereri] necessarium nobis sanctae Scripturae praecepta. Ut puta: Non facies tibimet idolum, neque omnem similitudinem, quaecunque in coelo sursum, et super terram deorsum, et quaecunque in aquis subtus terram: non adorabis ea, neque servies illis (Exod. XX). Et rursus: Non accipies nomen Dei tui in vanum (ibid.). Et in Deuteronomio: Neque inique agatis, et faciatis vobisipsis sculptilem similitudinem, et quae cum illis (Deut. V). Sed haec omnia manifestum habent sensum, quod divina natura sempiterna sit [ Gr., forma carens sit] atque incomprehensibilis, et nulli similis aestimanda eorum quae cernuntur: sed neque tractatibus et ingeniis ferenda ad corporales opiniones [ Gr., ut nequis conjecturis et suspicionibus ducatur ad corporeas conceptiones]. Praedicens enim Moyses: Custodite valde animabus vestris, quia similitudinem non vidistis in die qua locutus est Dominus ad vos in Choreb de medio ignis; haec praedicens, intulit statim: Neque inique agatis, neque faciatis vobis ipsis sculptile (Deut. IV, V), et quae cum ipsis: recordatus vituli confectionis quae facta fuerat, atque praecavere hortatus, ne et ipsi secundum Aegyptiorum consuetudinem, quam sciebant, ad talem laberentur impietatem, et divinitatem aestimarent similem istis. Hoc enim et magnus Apostolus in concione facta apud Athenienses perhibuit: Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile (Act. XVII); eidemque sensui continuat: Et ne accipias nomen Domini Dei in vanum (Exod. XX), id est, ne voces et aestimes Deum quod non veraciter hoc est, sed frustra opinionem et cognomen tale promeruit. Sed nobis, ait magnus Apostolus: Unus Deus Pater ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et unus Spiritus sanctus in quo omnia (I Cor. VIII): non naturali alternitate pro praepositionum commutatione inducta. Absit: tria enim unus Deus cum alterutris intelligitur, ut docet Gregorius sapiens. Nulli ergo nomen quod est super omne nomen [ Gr. add., aut cultum, aut latriam] populus Christi usque hodie, excepta sancta et vitae principali Trinitate, applicuit. Absit. Nam ubi nos servire talibus divina Scriptura prohibet, et alienos seu exsortes a tali vult errore modis omnibus exhiberi [Certe enim latriae cultum non exhibendum hujusmodi rebus, addendo, Scriptura alienos nos et omnino exsortes ostendit a tali errore]. Denique manifestus est idolorum servitutis modus. Apud nos autem unus est Deus adorandus, et una et eadem in ipsum est fides, et unum ac salutare baptismum: sic et una quae offertur ei servitus a nobis, sicut traditum est a sacris apostolis, et conservatum; sacrificiumque laudis, quod per Christum referendum est Deo et Patri, ut divinus ait Apostolus (Hebr. XIII), id est labiorum fructus confitentium nomini ejus; et divinissima traditio quae est in vivificis mysteriis, quam praenuntiavit Malachias propheta quasi ex persona Dei locutus: Quia ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium mundum (Malach. I). Nullus igitur est consensus templo Dei, id est ipsius Ecclesiae cum idolis (II Cor. VI). Absit. Haec est enim columna et firmamentum veritatis, ut apostolice nuncupata est (I Tim. III): idolorum autem nomina exterminabuntur a terra, propheta Zacharias clamat (Zach. XIII): quando omnis locus domui David, id est Ecclesiae Christi, cujus domus nos sumus, per receptionem [ Gr., receptioni] fidei ejus adaperietur. His utique addentur tam ea quae sunt in sapientia quae dicitur Salomonis, quam et illa quae apud magniloquum rejacent Isaiam. Ibi enim dicitur: Initium fornicationis excogitatio idolorum. Adinventio autem eorum corruptio vitae. Neque enim erant ab initio, neque in saeculum erunt. Inani enim gloria hominum introivit [Gr., introierunt] in mundum, et ideo brevis eorum finis excogitatus est (Sap. XIV), et caetera; apud prophetam autem: Confundentur qui fingunt Deum (Isa. XLIV) et sculpunt: et omnes unde facti sunt, exsiccati sunt, et surdi ab hominibus facti sunt, et ea quae cum ipsis efferuntur, fabri lignariae artis excogitatio: et lignorum quae in ministerium hominibus sunt, efficientia [ Gr., transmutatio] in viri formam, et publicatio amentiae eorum qui adorant ea quibus infertur. Videte, non dicetis, quia mendacium in dextera mea est: quod ad praescriptae impietatis destructionem intulit. Nos ergo scientes et credentes in Filium Dei, qui est veritas et dextera Patris, alieni a praedicta prophetae damnatione ostendimur et secundum hoc opportune propheticum verbum dicam: Quid paleae ad frumentum (Jer. XXIII)? Quae familiaritas non subsistentis levitatis, quae ventilatur a spiritibus nequitiae, eorum qui serviunt creaturae potius quam Creatori, ad verae Dei cognitionis alumnum in omni [ Gr., nutritium sermonem qui in omni] plebe Christi invenitur? Illi enim de quibus Isaias dixit (Isa. LXV), super vertices montium immolabant, et super colles sacrificabant, subtus quercum et populum et arborem obumbrantem: quia bene tegit [ Gr., bonum tegumentum], quemadmodum alius prophetarum Isaiae coaevus clamat (Ose. IV). Populus autem Christi regem saeculorum incorruptibilem, invisibilem, solum et sapientem Deum (I Tim. I) adorat in aula sancta ejus, adorationem in spiritu et veritate faciens, omnemque laudem et glorificationem vivificae Trinitati incessanter offerens. Brevis autem finis idolorum, quem sapientia concionatur, id est horum demolitio, et quod non in sempiternum maneant, non aliunde quam ex apparitione factum est magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Chisti; quam Ecclesia ejus, quae a finibus usque ad fines orbis terrae sanguine ejus acquisita est, semper pie sentiens confitetur et glorificat. Nihil ergo reprehensionis idolorum, quae in illis scripta est, germanus et verax Trinitatis adorator populus Christi in semet attrahit, sanctorum virorum imagines habendo ad rememorationem virtutis eorum: quemadmodum nec beato Paulo apostolo carnis prohibenti circumcisionem, et eos qui secundum legem justificari volebant, increpanti, culpam aliquam infert aut crimen, quod circumciderit Timotheum legaliter, quod totonderit, atque in templo sacrificium obtulisse claruerit. Neque enim quae patrantur, simpliciter intueri oportet; sed ubique intentionem gestorum convenit comprobari [ Gr., gerentium convenit probari, quae agentem vel crimine absolvit, vel contra damnat]. Nisi enim hoc diligenter observetur, fortasse nec ipsius Dei praeceptum sine calumnia penes infideles efficietur. Quod autem sculptiles lege interdicente [ Gr., Siquidem sculptile sive conflatile lege interdicente], qui obumbrabant propitiatorium super arcam cherubim gloriae, ut Apostolus nominat (Hebr. IX), talis essent [erant] facturae [structurae]: quibus et divinam quoque gloriam contineretur [insidere], non solum ex Scriptura discimus, sed et beatus Athanasius illud psalmi dictum interpretans, Qui sedes super cherubim, appare (Psal. LXXIX), talem de illis tradidit intelligentiam. Et certe illorum cherubim principalia ignota sunt omnimodis natura hominibus: spiritus enim et ignis existunt, et ab omni corporali formatione atque natura extranea. Quae enim de illis corpulentius a propheta dicta sunt, symbolicum et excellentem [ Gr., anagogicum] sensum habent, aliter intelligi valentia [ Gr., non valentia] secundum venerabilem rationem, et id quod incorporalia decet. Illudque dicere necessarium est, quoniam nequaquam Christiani eorum qui sibi sunt secundum carnem agnati, noti vel affines, speciem depingentes, colunt, aut aliquo reddunt dignos honore. Sed neque imperialium praeceptorum potestati succumbentes talia excogitaverunt, super quibus juste accusantur illi, qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutarerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, ut ait Apostolus (Rom. I): ita ut etiam ex hoc plane modo demonstretur, quod calumnia quae scripturae inest, nobis [ Gr., accusatio, quam infert scriptura, nobis] non possit aptari. Ergo si pias de divinitate opiniones ad corpulentias transferentes, et ea quae Deo decibilis gloriae atque servitutis sunt, deserentes, aut secundum aliquid omnino minorantes de hujusmodi causa ostensi fuerimus, bene utique circumauferri haberent ea quae occupant et abstrahunt nos a cultura et sedulitate, qua circa unum et verum utimur Deum: quod nunc e contrario videmus factum. Intendens enim quis cum disciplina imagini cuidam sanctorum, quemadmodum conveniens est, Gloria tibi Deus, dicit, sancti cujuslibet nomen adjiciens: ita ut per hunc quoque modum compleatur quod in oratione dicitur a nobis, quo et per invisibilia et visibilia glorificetur sanctissimum nomen Christi. Sed neque Deum quemdam sanctorum virorum vocare patimur: quanquam hujusmodi appellationem is qui proprie solus et unus est Deus, illis qui sibi placuerint, largitus sit, quemadmodum in sacro psalmorum scriptum est libro (Psal. LXXXII). Neque rursus ut sufficientem habere nos arbitrantes Dei cognitionis certitudinem, tales imagines parvipendimus, vel spernimus concursum qui in ecclesiis Dei fit; sed die ac nocte, imo ut cum psalmo dixerim (Psal. LIV), vespere et mane et meridie Deo benedicimus, et maxime in tempore divini sacrificii ac officii. Quin potius ut liquido scientes, non aliunde nobis spem provenire salutis, nisi ex pia fide et confessione quae in unum Deum, qui in Trinitate adoratur, efficitur: quarum una quidem in corde consistit, altera vero in ore profertur ( Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. VI] ): semper laudem ipsius Dei qui fecit nos (Psal. CXLIX), in ore habemus, et exaltationes ejus in faucibus ferimus, omnisque plebs Christi ad perceptionem sanctissimi corporis ejus et sanguinis, per quae memoriam mortis ejus et resurrectionis secundum ipsius celebramus traditionem, insatiabili desiderio et divinitus mota industria perurgetur magis, quam cervus ad fontes aquarum (Psal. XLI). Sed nec illud scandalizet quosdam, quod ante imagines sanctorum luminariorum concinnatio et suavis odoris thymiamata fiunt. Symbolice namque talia celebrari ad honorem illorum excogitata sunt, quorum cum Christo requies est, quorum honor in eum recurrit: hoc probante Basilio sapiente ( homil. in quadraginta martyres ), quia honor circa bonos conservorum approbationem habet benevolentiae erga communem exhibitae Dominum. Indicia sunt namque sensibilia lumina divini ac sine materia luminis dati: porro aroma tum incensum purissimae et totius sancti Spiritus inspirationis et refectionis [ Gr., repletionis] insigne. Et haec quidem veluti contra emergentes oppositiones et contradictiones, quae quasi ex Scripturis praetenduntur, scribenda consideravimus; rogantes, ut id quod sine scandalo et turbatione populi sit, omnimodis persequamini: praesertim cum, ne unus ex minimis contemnatur, praecipiat Dominus; similiter autem et ne scandalizetur, importabilem [cum hoc imp.] ferat et terribilem iis qui hoc fecerint, damnationem (Matth. XVIII). Nunc autem et civitates omnes [ Gr., totae] et multitudines populorum non in pauco super hoc tumultu consistunt: in quo ne nos obnoxii appareamus, omni studio procuremus. Prae omnibus providendum est nobis, quod mentem meam commovet, ne occasionem elationis hinc capiant ii qui contra fidem nostram inimici sunt crucis Christi, dicentes, quod usque nunc Christiani errassent. Nisi enim hoc idololatriam esse cognovissent, nequaquam modo manufactorum abjectionem fecissent. Quod quantam injuriam et depositionem inferat fidei quae in Christum est, unusquisque confessus exstiterit. Siquidem et hoc quasi quid verisimile profecto dicturi sunt, quoniam his qui semel erraverunt, omnino persuaderi non poterit [ Gr., omnino dandae non sunt aures]; quippe penes quos veritas non est. Porro quid plura dixerim, cum et ipsi per cuncta piissimi et amici Christi imperatores nostri tabulam veraciter proprii deitatis amoris, id est imaginem quae ante regalia est, erigentes, et in ea apostolorum et prophetarum imponentes effigies, et horum de Domino inscribentes voces, confidentiae suae glorificationem salutarem crucem esse praedicaverunt? Capitula vero sunt, quae dicunt, per imagines [ Gr., Caput vero eorum qui dicuntur, per imag.] diversas Deum operatum miracula, de quibus multi multam historiam texere volunt; utputa infirmitatum medelas, quas et ipsi nos experti sumus, et circumventionum resolutiones, quas in somnis per picturas crebro conspeximus [ Gr., et crebras depictorum in somnis visiones]. Porro maxime omnium manifestissimum, et nullam controversiam vel ambiguitatem sustinens, est, quod imago quae pridem Sozopoli Pisidiae intemeratae Dei genitricis fuit, ex depicta palma sua unguenti emanationem profuderit. Cujus miraculi testes sunt multi. Licet autem nunc hujuscemodi non fiat opus miraculi, non tamen incredibilia erunt priora, ne pari modo incredibilia judicentur quae in Actibus apostolorum sunt descripta, in principio praedicationis, signa diversa et charismata Spiritus, quae nunc minime patrantur; amatore hominum videlicet Deo per talem condescensionem eos qui infirmiores erant [sunt], potentiores in fide sua perficiente, et pariter suam virtutem etiam per hos [per haec] ostendente, quemadmodum apostolorum factum est tempore. Aliquando enim horum umbra, aliquando vero vestium sublata [ Gr., de vestibus pendentia] sudaria sanitates praestabant. Sicut ergo in illis non omnis corporis umbra, sed Petri tantummodo dabat laborantibus medelam: similiter et sudaria non omnis vestimenti, sed Pauli solummodo sanabant infirmos, in satisfactionem fidei ejus qui ab ipsis praedicabatur, qui gratiam suam etiam per inanimata demonstrabat: ita et super imaginibus saepe fieri placuit; non in omni imagine vel pictura talis specie beneficii inter credentes effecta, sed in solis sanctorum, vel etiam ejusdem Domini: quo non suapte intelligerentur sanitates accedere, sed ex sola gratia Dei nostri. Dignum autem, ut reor, est, neque illud praetermittamus, quod Eusebius Pamphili in ecclesiastica Historia posuit, quia in Paneade civitate, quam Caesaream Philippi Evangelium nominat, fertur domum esse sanguinis fluxum patientis [passae] mulieris, quae fimbria Salvatoris sanata est, sicut scriptum est in Evangeliis (Matth. IX). Cujus domus pro foribus aiunt statuam de aere factam stare, imaginem ferentem Domini; contra quam formam mulieris genibus provolutae consistere, palmis extensis supplicanti similem; in recordationem miraculi quod factum est circa se, hoc ab ea sollicite acto: et quod ad pedes statuae in nomine Domini factae, herba quaedam oritur nova specie ac ignota, quae variorum languorum medicamentum est; quod per seipsum vidisse Eusebius ait: manifeste Salvatore propriae gratiae dispensatoriae insignia faciente ad fidem mulierculae; ostendente quod nos superius indicavimus, quia non simpliciter tractanda [accipienda] sunt quae geruntur, sed intentio ei [facientis] est comprobanda. Dicit autem idem Eusebius quod et apostolorum imagines Petri et Pauli, atque ipsius Christi, per colores aestimatas [ Gr., conservatas] in picturis aspexerit. Non autem hoc dicimus nos, ut statuas aeneas facere studeamus, sed ut insinuemus quoniam et illud secundum gentilem consuetudinem factum, non renuente, sed volente Domino, ut in ipso demonstretur per plurimum tempus ipsius bonitatis miraculum: quod apud nos venerabilius est qualiter obtinens mos, doceat commemorationis [ Gr., morem, qui apud nos obtinuit magis pie quodammodo, non est fas vituperare. In his igitur absolvatur nostrae com.] sermo. Deus autem veritatis, qui deduxit nos in omnem veritatem, et omnem dissensionis occasionem, et turbationis causam a nostris abigit animabus, unanimiter uno spiritu glorificantes eum supercoelesti regno dignos efficiat.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Clamaverunt custodes Ecclesiae catholicae, sancti videlicet Patres nostri, qui semper supra intelligibiles ejus vigilantes arietes [intelligibilia propugnacula], omne praelium et inane verbum repulerunt; et hanc indiscerptam servantes, universam phalangem adversantium persecuti sunt, et una cum veteribus haeresibus et errorem novae pravitatis Christianos calumniis appetentium pupugerunt gladio spiritus. Dicamus ergo cuncti una voce cum magistro nostro, Paulo videlicet divino apostolo: Christus pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II). Ipsum decet gloria, honor et adoratio cum Patre et sancto Spiritu, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Sancta synodus dixit: Divinitus sonantium Patrum doctrinae nos correxerunt! Ex ipsis haurientes veritatem potati sumus! Eos sequentes, mendacium persecuti sumus! Ab eis edocti, venerabiles imagines salutamus! Patres praedicant, filii obedientiae sumus, et congratulamur in facie matris, traditione Ecclesiae catholicae! Credentes in unum Deum, in Trinitate laudandum, honorabiles imagines salutamus! Qui sic se non habent, anathema sint; qui ita non sentiunt, procul ab Ecclesia pellantur! Nos antiquam legislationem Ecclesiae catholicae sequimur! Nos jura Patrum conservamus! nos eos qui addunt quid, vel auferunt, ex catholica Ecclesia anathematizamus! Nos subintroductam novitatem Christianos accusantium anathematizamus! Nos venerabiles iconas salutamus! Nos eos qui sic se no habent, anathemati submittimus! Christianos accusantibus, id est, imagines confringentibus anathema sit! His qui assumunt dicta sanctae Scripturae, quae sunt contra idola, in venerabiles imagines, anathema! His qui non salutant sanctas ac venerabiles iconas, anathema! His qui appellant sacras imagines idola, anathema. His qui dicunt, quod veluti ad deos Christiani, ita ad iconas accedant, anathema! His qui communicant scienter injuriam et inhonorantiam inferentibus venerabilibus imaginibus, anathema! His qui dicunt quod, excepto Christo Domino nostro, alius nos eruerit ab idolis, anathema! His qui audent dicere catholicam Ecclesiam idola aliquando recepisse, anathema!
Et postquam prolati sunt praefati anathematismi per chartam, sancta synodus, legente Euthymio episcopo Sardis, pronuntiavit subter annexa.
Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi divinum adimplentes praeceptum, sancti Patres nostri lucernam sibi divinae cognitionis ab eo datam non sub modio absconderunt, sed supra candelabrum posuerunt utilissimi magisterii, ut luceat omnibus qui in domo, id est, qui in Ecclesia catholica nati sunt: ne forte offendat aliquis eorum qui pie confitentur Dominum ad lapidem haereticae et malae opinionis pedem suum. Ipsi enim omnem errorem haereticorum foras expellunt, et putrefactum membrum, si insanabiliter elanguet, excidunt; et ventilabrum habentes, aream purgant: et triticum quidem, id est, verbum quod nutrit, quodque confirmat cor hominis, includunt in horreo catholicae Ecclesiae: paleam autem haereticae ac malae opinionis foras projicientes, comburunt igne inexstinguibili (Matth. III). Quamobrem sancta et universalis haec synodus beneplacito Dei et nutu piorum et fidelissimorum imperatorum nostrorum, Irenae novae Helenae, ac novi Constantini hujus Deo conservandi germinis, congregata secundo in hac Nicaeensium clara metropoli, per lectionem considerans memorabilium et beatorum Patrum nostrorum dogmata, ipsum quidem Deum glorificat, a quo illis datus est sermo ad doctrinam nostram, et ad perfectionem catholicae et apostolicae Ecclesiae: adversus vero eos qui non sentiunt ea quae illi, sed obumbrare moliuntur eam quae vere est veritas, per novitatem suam, psalmi concinunt vocem: Quanta malignati sunt inimici in sancto tuo, et gloriati sunt dicentes, quia non est magister, et nos non cognoscet tractantes dolose verbum veritatis (Psal. LXXIII). Nos autem per omnia eorumdem deiferorum Patrum nostrorum dogmata et praecepta tenentes, praedicamus uno ore et uno corde, nihil addentes, nihil auferentes ex his quae ab illis tradita sunt nobis; sed in his roboramur, in his confirmamur: ita confitemur, ita docemus, quemadmodum sanctae ac universales sex synodi definierunt et firmaverunt. Et credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium factorem visibilium et invisibilium: et in unum Dominum Jesum Christum unigenitum Filium et Verbum ejus, per quem omnia facta sunt. Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, consubstantialemque et consempiternum eidem Patri et Filio ejus, qui una cum eo sine initio est. Trinitatem inconditam, indivisam, incomprehensibilem, incircumscriptam: eamdem totam ac solam servitute [latria] colendam, et adorandam, et venerandam: unam deitatem, unam dominationem, unam potestatem, unum imperium et potentiam, quae personis dividitur indivise, et substantia copulatur divise. Confitemur et unum ejusdem sanctae et consubstantialis Trinitatis, Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum in novissimis diebus propter nostram salutem incarnatum et hominem factum, salvasse per salutiferam dispensationem suam, passionemque ac resurrectionem, et in coelos regressionem, genus nostrum, et nos liberasse ab errore idolorum; et ut ait propheta: Non legatus, non angelus, sed ipse Dominus salvavit nos (Isa. XXXIII). Quem et nos sequentes, et hujus vocem propriam facientes, magna voce clamamus: Non synodus, non principum imperium, non conjuratio Deo odibilis, ab idolorum errore liberam fecerunt Ecclesiam, quemadmodum Judaicum deliravit concilium, quod contra venerabiles imagines infremuit; sed ipse gloriae Dominus incarnatus Deus nos salvavit, et ab idolica deceptione eripuit. Ipsi igitur gloria, ipsi grates, ipsi gratiarum actio, ipsi laus, ipsi magnificentia ipsius: redemptio ipsius salus, qui salvare solus in perpetuum [perfecte] potest, et non aliorum, qui de humo veniunt, hominum. Ipse in nobis, in quos fines saeculorum devenerunt, per incarnatam dispensationem suam praenuntiatos prophetarum suorum affatus terminavit, inhabitans in nobis, et inambulans, et delens nomina idolorum a terra, sicuti jam scriptum est. Salutamus autem et Dominicas et apostolicas et propheticas voces, per quas honorare et magnificare didicimus, primo quidem eam quae proprie ac veraciter est Dei genitrix, et superior coelestibus cunctis virtutibus; sanctasque et angelicas virtutes, atque beatos et laudabilissimos apostolos, prophetasque et gloriosos martyres, qui pro Christo certaverunt; atque sanctos et deiferos magistros, et omnes sanctos viros: et horum expetere intercessiones, ut valentes nos familiares reddere regi omnium Deo, custodientes videlicet mandata ejus, et in virtutibus vivere procurantes. Insuper salutamus et figuram pretiosae ac vivificae crucis, et sancta lipsana sanctorum; et sanctas ac venerabiles iconas recipimus et salutamus, atque amplectimur secundum antiquam traditionem sanctae catholicae Dei Ecclesiae, id est, sanctorum Patrum nostrorum, qui et has susceperunt, et stabilierunt fore in cunctis Dei ecclesiis, et in omni loco dominationis ejus. Porro has pretiosas et venerabiles iconas, ut praedictum est, honoramus et salutamus, ac honoranter adoramus: hoc est, magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi humanationis imaginem, et intemeratae dominae nostrae sanctissimae Dei genitricis, ex qua ipse voluit incarnari, et salvare atque liberare nos ab omni impia idolorum vesania: sanctorum etiam et incorporalium angelorum: ut homines enim justis apparuerunt. Similiter autem et divinorum ac famosissimorum apostolorum, deiloquorum etiam prophetarum, et certatorum martyrum, et sanctorum virorum figuras et effigies, utpote per picturam suam in recordationem et memoriam adducere nos valentes, et ad principale attrahere, atque participes facere alicujus sanctificationis. Haec ita sapere et didicimus et roborati sumus a sanctis Patribus nostris, et ab eorum divinitus tradito magisterio. Et gratias Deo super inenarrabili dono suo, quia in finem non deseruit nos, neque reliquit virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, id est, actuales operationes suas: sed bene fecit bonis et rectis corde, quemadmodum hymnographus David melodice cecinit; cum quo et residuum psallimus: Quia de caetero declinantes in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: et pax super Israel Dei (Psal. CXXIV).
Interpretatio subscriptionis Romanorum.
In nomine Domini Jesu Christi Petrus, misericordia Dei archipresbyter sanctae Ecclesiae catholicae et apostolicae, et locum complens Adriani sanctissimi et apostolici papae senioris Romae, omnes recipiens qui conversi sunt ab impia haeresi reprobantium venerabiles imagines, secundum doctrinam et traditionem sanctorum Patrum nostrorum, omnia quae superius efferuntur, approbans et consentiens, subscripsi.
Petrus, misericordia Dei presbyter et hegumenus monasterii sancti Sabbae, et locum complens Adriani sanctissimi et apostolici papae senioris Romae, omnes recipiens qui conversi sunt ab impia haeraesi reprobantium venerabiles imagines secundum doctrinam traditionemque sanctorum Patrum nostrorum, omnia quae superius efferuntur, approbans et consentiens, subscripsi.
Tarasius, misericordia Dei episcopus Constantinopoleos novae Romae, confirmans sic se habere veritatem omnia quae superius efferuntur, libenter admittens, his subscripsi.
Joannes, misericordia Dei presbyter et patriarcharum syncellus, locum retinens trium apostolicarum sedium, Alexandriae, Antiochiae, et Hierosolymorum, omnibus quae praeferuntur in hoc textu, consentio, et conveniens subscripsi mea manu.
Thomas, misericordia Dei presbyter et hegumenus monasterii sancti Patris nostri Arsenii in Aegypto siti, locum retinens trium apostolicarum sedium, Alexandriae, Antiochiae, et Hierosolymorum, omnibus quae praeferuntur in hoc textu consentio, et concordans subscripsi.
Agapius indignus episcopus Caesariae Cappadociae libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Joannes episcopus Ephesi libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Constantinus episcopus Constantiae Cypriorum insulae, secundum ea quae superius efferuntur, quamque nos confessi sumus orthodoxam fidem, suscipio, et saluto sacras et venerabiles iconas, et honorabiliter adorans, subscripsi.
Theophilus indignus episcopus Thessalonicae libenter omnia praescripta suscipiens, subscripsi.
Basilius indignus episcopus Ancyrae Galatiae libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Leo episcopus Heracliae Thraciae similiter.
Nicolaus indignus episcopus Cyzici omnia quae praescripta sunt, libenter admittens, subscripsi.
Euthymius indignus episcopus Sardorum libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Petrus indignus episcopus Nicomediae libenter quae scripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Elias peccator, episcopus Cretensium insulae, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Hypatius indignus episcopus Nicaeae Bithyniensium provinciae libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Stauracius peccator, episcopus Chalcedonis, omnia quae praescripta sunt, libenter suscipiens, subscripsi.
Leo, gratia Dei presbyter sanctissimae Dei apostolicae magnae Ecclesiae, et princeps monasteriorum, et defensor sanctissimae Dei Ecclesiae, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Epiphanius peccator, diaconus sanctissimae Ecclesiae Catanae Siculorum provinciae, et vicarius Thomae sanctissimi archiepiscopi Sardiniae, sequor ut debent rationabiles pecudes pastorum voces, quemadmodum Dominus ait, quia oves meae vocem meam audiunt (Joan. X). Ergo et ego pastorum rectas voces sequens, per vestigia eorum incedere propono: quibus et consentiens in omnibus testimoniis ipsorum quae lecta sunt, subscripsi.
Nicephorus indignus episcopus Dyrrachianensium provinciae, Illyricianensium regionis, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Nicolaus monachus hegumenus, et ex persona throni Tyanorum, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Daniel peccator, episcopus Amaseae, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Georgius indignus presbyter, et ex persona throni Nazianzi, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Constantinus indignus episcopus Gangrensium, similiter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Nicetas peccator, episcopus Claudiopoleos, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Gregorius exiguus episcopus Neocaesariae libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Gregorius indignus episcopus Pisinuntensium libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Theodorus indignus episcopus Myrorum Lyciae libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Eustathius indignus episcopus Laodiceae Phrygarum provinciae libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Michael indignus episcopus Synadensium, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Gregorius [Georgius] indignus episcopus Antiochiae Pisidiae libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Theophylactus indignus diaconus exarchus, et ex persona clarae metropoleos Cariae, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Leo indignus episcopus Iconii libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Anastasius indignus episcopus Nicopoleos veteri Epiri libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Constantinus indignus episcopus Pergae, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Gregorius peccator, presbyter, et ex persona throni Trajanopoleos Thracensium regionis, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Leo indignus episcopus Rhodi libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Christophorus indignus episcopus Phasidis, id est, Trapezuntinensium, libenter omnia praescripta suscipiens, subscripsi.
Manuel indignus episcopus Hadrianopoleos libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Nicolaus indignus episcopus Hierapoleos Phrygarum provinciae libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi manu mea.
Basilius indignus episcopus civitatis Silaei libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Galato exiguus presbyter, et ex persona [Stephani] archiepiscopi Siciliae, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Theophylactus indignus episcopus Euchaitensium libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Cyrillus monachus, et ex persona Joannis [monachi] episcopi Gothiae, enutritus apostolicis praedicationibus et Patrum traditionibus, et quae nunc praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Theodorus indignus episcopus Seleuciae, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Stephanus indignus episcopus civitatis Sugdensium [Sugdaensium] libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Antonius indignus monachus, et ex persona throni Smyrnae, libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi.
Constantinus episcopus Chii [ Gr. et ms. Jol., Rhegii] libenter omnia quae praescripta sunt, suscipiens, subscripsi
Joannes miser et peccator cacomonachus [peccator monachus], locum faciens Procopii reverendissimi episcopi, consona Patribus per omnia sapiens, subscripsi.
Theodorus indignus episcopus Catanae, ratum ducens semper amatores veritatis et sanctorum Patrum doctrinam et vestigia sequi, atque rectis eorum venustari dogmatibus; his et ego taxari [ id est, annumerari] festinans, consentiens omnibus quae ab eis edicta sunt, iis quae praescripta sunt, subscripsi.
Joannes indignus episcopus Tauromeniae, concorditer per omnia sanctorum Patrum doctrinas et testimonia eorum quae prolata sunt, sequens, subscripsi.
Gaudiosus indignus episcopus Missinae [Messanae], concorditer per omnia sanctorum Patrum doctrinas et testimonia eorumdem, quae prolata sunt, subsequens, subscripsi.
Theodorus indignus episcopus Panormi, concorditer doctrinas et testimonia eorum quae praescripta sunt, sequens, subscripsi.
Constantinus indignus episcopus Leontinae, concorditer per omnia sanctorum Patrum doctrinas et testimonia eorum quae praelecta sunt sequens, subscripsi.
Stephanus indignus episcopus Bibonensium, concorditer per omnia sanctorum Patrum doctrinas et testimonia eorum quae praelata sunt, sequens, subscripsi.
Joannes indignus episcopus Treocaleos definiens, similiter subscripsi.
Theodoricus [Theodorus] indignus episcopus Taurianae, concorditer per omnia sanctorum Patrum doctrinas et testimonia eorum quae praelata sunt, sequens, subscripsi.
Cristophorus indignus episcopus sanctae Cyriacae, concorditer per omnia sanctorum Patrum doctrinas et testimonia eorum quae praelata sunt, sequens, subscripsi.
Basilius indignus episcopus Liparetensium insulae, superius latis sanctorum Patrum doctrinis conveniens in omnibus, subscripsi.
Theotimus indignus episcopus Crotonensium, superius prolatis sanctorum Patrum testimoniis consentiens in omnibus, subscripsi.
Constantinus indignus episcopus Carinae, superius prolatis testimoniis sanctorum Patrum consentiens in omnibus, subscripsi.
Theophanes episcopus Lilybaei similiter.
Theodorus episcopus Tropaeorum similiter.
Sergius episcopus Nicoterensium similiter.
Theodorus episcopus Bizyae similiter.
Maurianus episcopus Pompeiopoleos similiter.
Joannes episcopus Salonentianae similiter.
Eustratius episcopus Bithyniensium provinciae similiter.
Petrus episcopus Germiensium similiter.
Joannes episcopus Arcadiopoleos similiter.
Constantinus presbyter, et ex persona throni Sebastopoleos, similiter.
Gregorius presbyter, et ex persona Nicetae episcopi Coloniae, similiter.
Sisinnius episcopus Parii similiter.
Epiphanius episcopus Mileti similiter.
Niceta episcopus Proeconnesi similiter.
Joannes presbyter, et ex persona Nicetae episcopi Coloniae, similiter.
Ursus episcopus Avaritianensium Ecclesiae similiter.
Eustratius episcopus Methymnae similiter.
Leo episcopus Cii similiter.
Joannes episcopus Apri similiter.
Theophylactus episcopus Cypsellorum similiter.
Laurentius episcopus sanctae Apsaretianensium Ecclesiae similiter.
Leo episcopus Carpathi similiter.
Eustathius episcopus Crotadensium similiter.
Cyriacus episcopus Zyparensium [Drizyparensium] similiter.
Leo episcopus Mesembriae similiter.
Gregorius episcopus Dercensium similiter.
Theodorus [ Gr., Theodosius] episcopus Amorii similiter.
Joannes episcopus Nyssae similiter.
Georgius episcopus imperialium Thermarum similiter.
Georgius episcopus Camulianorum similiter.
Soterichus episcopus Ciscissensium similiter.
[Theophylactus Typaepensium similiter.]
Theophylactus episcopus Trallae similiter.
Constantinus episcopus Mastaurorum similiter.
Georgius episcopus Briulensium similiter.
Ignatius episcopus Prinae similiter.
Constantinus presbyter, et ex persona throni Agathae [Agaae], similiter.
Theodosius episcopus Nyssae similiter.
Basilius episcopus Magnesiae similiter.
Basilius episcopus Magnesiae Maeandri similiter.
Sabbas episcopus Ancensium similiter.
Nicephorus presbyter, et ex persona episcopi Gargarensium, similiter.
Georgius episcopus Palaeaspoleos similiter.
Theophanes episcopus Chalchae [Caloae: Calohae] similiter.
Leo episcopus Algizensium similiter.
Nicodemus episcopus Evazensium similiter.
Lycastus episcopus Varetensium similiter.
Theognius presbyter, et ex persona Philippi episcopi Sion, similiter.
Theophanes episcopus Lebendi similiter.
Stratonicus episcopus Cymae similiter.
Eustathius episcopus Erythrensium similiter.
Theophilus episcopus Tymni similiter.
Cosmas episcopus Myrinae similiter.
Olbianus episcopus Elaeae similiter.
Pardus episcopus Pitanae similiter.
Basilius episcopus Pergamensium similiter.
Basilius episcopus Atrammytii similiter.
Marianus [ Gr., Marinus] episcopus Atandri similiter.
Joannes episcopus Assi similiter.
Leo episcopus Phociae similiter.
Joannes episcopus Rhaedesti similiter.
Joannes episcopus Pannii similiter.
Melchisedech episcopus Calliopoleos similiter.
Theophylactus episcopus Chariopoleos similiter
Leonides episcopus Madyti, id est Colae, similiter.
Sisinnius episcopus Zuruli [Tzurulli] similiter.
Thomas episcopus Daonii similiter.
Gregorius episcopus Theodoropoleos similiter.
Sisinnius episcopus Chalcidis similiter.
Benjamin episcopus Lizycensium [Licizensium] similiter.
Joannes episcopus Bryseos similiter.
Spyrido episcopus [veteris] Palaeae Cythrensium similiter.
Eustathius episcopus Golensium [Sotensium] similiter.
Theodorus episcopus Citii similiter.
Georgius episcopus Trimithuntensium similiter.
Alexander episcopus Amathuntensium similiter.
Constantinus episcopus Iliopoleos similiter.
Synesius episcopus Nessi similiter.
Theophilus episcopus Anastasiopoleos similiter.
Leo episcopus Minzi similiter.
Petrus episcopus Asponensium similiter.
Anthimus episcopus Verinopoleos similiter.
Michael episcopus Melitupoleos similiter.
Sisinnius episcopus Adriae [Adraniae, Hadriani] similiter.
Theodorus episcopus Germae similiter
Basilius episcopus Hadranuthyrensium similiter
Leo episcopus Poemaninensium similiter.
Symeon episcopus Ocae similiter.
Strategius episcopus Dardani similiter.
Joannes episcopus Lampsaci similiter.
Theodotus episcopus Palatensium similiter.
Leo episcopus Traculensium similiter.
Niceta episcopus Hylaei similiter.
Theodorus episcopus Abydi similiter.
Leo episcopus Troadensium similiter.
Anastasius episcopus Tripoleos similiter.
Joannes episcopus Tabalensium similiter.
Stephanus episcopus Salensium similiter.
Stephanus episcopus Silandri similiter.
Nicolaus episcopus Pericommatos similiter.
Isoes presbyter, et ex persona throni Thyaterensium, similiter.
Joannes episcopus Setensium similiter.
Constantinus episcopus Acrasi similiter.
Theophanes episcopus Maeoniae [Lymaeorum] similiter.
Michael episcopus Stratoniciae similiter.
Lycastus episcopus Philadelphiae similiter
Michael episcopus Stallae similiter.
Gregorius episcopus Gordi similiter.
Joannes episcopus Daldae similiter.
Eustathius episcopus Hyrcanae similiter.
Joseph episcopus Attaliae similiter.
Theopistus episcopus Hermocapeliae similiter.
Zacharias episcopus Hierocaesariae similiter.
Michael episcopus Cerasensium similiter.
Daniel [David] episcopus Helenupoleos similiter.
Cyrion episcopus Lophi similiter.
Basilius presbyter, et ex persona Dascym, similiter.
Theophylactus episcopus Apolloniadis similiter.
Constantinus episcopus Caesariae Bithyniae similiter.
Georgius episcopus Basilinupoleos similiter.
Leo episcopus Neocaesariae [sive Aristes] similiter.
Nicephorus episcopus Adrani similiter.
Theodorus episcopus Prusae similiter.
Epiphanius episcopus Lampae similiter.
Theodorus episcopus Heracliupoleos similiter.
Anastasius episcopus Cnossi similiter.
Melito episcopus Cydoniae similiter.
Leo episcopus Cisami similiter.
Theodorus episcopus Subritensium similiter.
Leo episcopus Phoenicis similiter.
Joannes episcopus Arcadiae similiter.
Epiphanius episcopus Eleutherniae similiter.
Photinus episcopus Cantani similiter
Sisinnius episcopus Chersonesi similiter
Gregorius presbyter, et ex persona throni Cephalleniae, similiter.
Philippus episcopus Corcyrensium similiter.
Antonius episcopus Troezenae similiter.
Petrus episcopus Monembasiae similiter.
Gabriel episcopus Aeginae similiter.
Leo episcopus Porthmi similiter.
Philippus episcopus Orei similiter.
Leo episcopus Zacynthi similiter.
Leo episcopus Linoae similiter.
Niceta episcopus Mellae similiter.
Neophytus episcopus Gordoversorum similiter.
Joannes episcopus Tennensium [Stennon: Etennensium] similiter.
Leo episcopus Aspendi similiter.
Constantinus episcopus Zalensium similiter.
Gregorius episcopus Sinopae similiter.
Martinus [Marinus] diaconus, et ex persona Theodori episcopi Andrapensium, similiter.
Andronicus presbyter, et ex persona Joannis episcopi Zalichensium, similiter.
Constantinus episcopus Sasimensium similiter.
Gregorius episcopus Amastrae similiter.
Heraclius episcopus Junopoleos similiter.
Niceta episcopus Dadybrensium similiter.
Theophanes episcopus Sorensium similiter.
Joannes episcopus Heracliae similiter.
Theophilus episcopus Prusiadis similiter.
Constantinus episcopus Cratiae similiter.
Niceta episcopus Rizaei similiter.
Constantinus episcopus Polemonii similiter.
Theodorus episcopus Comanensium similiter.
Joannes episcopus Cerasuntensium similiter.
Nicephorus episcopus Clanei similiter.
Leo episcopus Trocnadensium similiter.
Joannes diaconus, et ex persona throni Phaselidis, similiter.
Theodorus episcopus Pinnarensium similiter.
Stephanus episcopus Canuae similiter.
Anastasius episcopus Patrensium [Patarensium] similiter.
Georgius episcopus Nasae similiter.
Constantinus episcopus Candicensium similiter.
Leo episcopus Corydalensium similiter.
Nicodemus episcopus Sidymensium similiter.
Leo episcopus Limyrensium similiter.
Constantinus episcopus Tlensium similiter.
Petrus diaconus, et ex persona throni Oricandensium similiter.
Stephanus episcopus Araxi similiter.
Georgius episcopus Oeniandi similiter.
Constantinus episcopus Combensium similiter.
Stauracius episcopus Zenopoleos similiter.
Gregorius episcopus Cibyrae similiter.
Basilius episcopus Tabensium similiter.
Dorotheus episcopus Neapoleos similiter.
Constantinus episcopus Alabandensium similiter.
David episcopus Jassi similiter.
[Gregorius episcopus Mylasensium similiter.]
Sergius episcopus Bargylensium similiter.
Gregorius episcopus Heracliae Latomi similiter.
Joannes episcopus Mybdi similiter.
Stauracius episcopus Stadiae similiter.
Gregorius episcopus Stratonicae similiter.
Niceta diaconus, et ex persona throni Halicarnassi. similiter.
Michael episcopus Chaeretopensium similiter.
Pantaleon episcopus Valentiae similiter.
Georgius episcopus Peltensium similiter.
Christophorus episcopus Antanasi similiter.
Leo episcopus Eumeniae similiter.
Philippus episcopus Tranupoleos similiter.
Leo episcopus Aleensium similiter.
Paulus episcopus Acmoniae similiter.
Gregorius episcopus Timenutensium similiter.
Nicephorus episcopus Luidensium similiter.
Georgius episcopus Aptiae similiter.
Joannes episcopus Sybeos similiter.
Zacharias episcopus Trapezupoleos similiter.
Leo episcopus Sebastiae similiter.
Theophylactus presbyter, et ex persona throni, Georgii Hypsi episcopi, similiter.
Constantinus episcopus Eucarpiae similiter.
Andreas episcopus Cedisosi similiter.
Dositheus episcopus Psonuntensium, id est, Collapses [ Gr., Colossensium: Collassais], similiter.
Constantinus episcopus Cottyaii similiter.
Niceta episcopus Nacoliae similiter.
Leo episcopus Docimii similiter.
Joannes presbyter, et ex persona throni Hectorii, similiter.
Michael episcopus Hierapoleos similiter.
Nicolaus episcopus Phytiae similiter.
Theophylactus episcopus Cinnaboreos similiter.
Damianus episcopus Myri similiter.
Christophorus episcopus Prymisi similiter.
Niceta episcopus Augustopoleos similiter.
Georgius episcopus Midaei similiter.
Constantinus episcopus Ambladensium similiter.
Stephanus presbyter, et ex persona throni Ostri, similiter.
Georgius [Gregorius] presbyter, et ex persona throni civitatis Polybati [Poleos: Polyboti] similiter.
Sisinnius episcopus Philomelii similiter.
Michael episcopus Papensium similiter.
Sisinnius episcopus Apamiae Ciboti similiter.
Constantinus episcopus Comanae similiter.
Nicephorus episcopus Adadensium similiter.
Petrus episcopus Totiassii similiter.
Theodosius episcopus Sygalassi similiter.
Leo episcopus Barae similiter.
Petrus episcopus Seleuciae similiter.
Nicephorus episcopus Phlogensium similiter.
Marinus episcopus Magydensium similiter.
Leo episcopus Andidensium similiter.
Stephanus episcopus Parnassi similiter.
Bardanes episcopus Doarensium similiter.
Eustratius episcopus Dabellii [Debelti] similiter.
Euphemius [Euthymius] episcopus Sozopoleos similiter.
Theodosius episcopus Bulgarophygi similiter.
Georgius episcopus Plotinopoleos similiter.
Basilius episcopus Perberaei similiter.
Michael episcopus Pamphili similiter.
Ruben episcopus Scopeli similiter.
Sisinnius episcopus Garielensium similiter.
Callistus episcopus Eudiociadis similiter.
Constantinus episcopus Ligynensium similiter.
Joannes episcopus Cudrulensium similiter.
Theodorus episcopus Cremnorum similiter.
Constantinus episcopus Hadrianae similiter.
Theophilus episcopus Chii similiter.
Galatius episcopus Meli similiter.
Sergius episcopus Leri similiter.
Manzo episcopus Diocaesariae similiter.
Eustathius episcopus Celentereos [ forte Celendereos] similiter.
Zacharias episcopus civitatis Cardabunthensium similiter.
Sisinnius episcopus Mosbadensium similiter.
Eustathius episcopus Lami similiter.
Theodorus episcopus Germanicopoleos similiter.
Sisinnius episcopus Sycae similiter.
Constantinus episcopus Dalisandi similiter.
Leo episcopus Sibelensium similiter.
Stephanus episcopus Philadelphiae similiter.
Eudoxius presbyter et monachus, et ex persona throni Metellupoleos, similiter.
Constantinus episcopus Andri similiter.
Eustathius episcopus Teni similiter.
Theodorus episcopus Cadensium similiter.
Michael episcopus Tiberiopoleos similiter.
Constantinus episcopus Ancyrae similiter.
Joannes episcopus Azanensium similiter.
Theophylactus episcopus Mosynensium similiter.
Basilius episcopus Dionysupoleos similiter.
Stephanus episcopus Synnai similiter.
Sabbas monachus et hegumenus monasterii Studii similiter.
Gregorius hegumenus Hormisdae similiter.
Symeon hegumenus Chorae similiter.
Joannes hegumenus Pagurii similiter.
Eustathius hegumenus Maximi [Maximini] similiter.
Joseph hegumenus et archimandrita Heraclii similiter.
Thomas monachus, et ex persona Joannis hegumeni Chenolacci, similiter.
Plato hegumenus et archimandrita Saccudeonis similiter.
Theodorus hegumenus et archimandrita Pandi similiter.
Macarius hegumenus et archimandrita Barda similiter.
Strategius monachus sanctae Sion similiter.
Gregorius hegumenus Hyacinthi similiter.
Joseph hegumenus Acaemitensium [Acaemitorum] similiter.
Michael hegumenus sancti Petri similiter.
Theodorus hegumenus, et archimandrita Bodi, similiter.
Theophylactus monachus Cathon similiter.
Constantinus hegumenus Calaurensium similiter.
Antonius hegumenus Diu similiter.
Hilarion hegumenus Floron similiter.
Niceta hegumenus sancti Alexandri similiter.
Theodorus hegumenus Xerocepu similiter.
Niceta hegumenus Gudila similiter.
Niceta hegumenus sancti Eliae similiter.
Theoctistus hegumenus Auleti similiter.
Constans hegumenus sancti Cyriaci [Quirici] similiter.
Stephanus hegumenus Careonis et archimandrita, similiter.
Nicephorus hegumenus sanctae Dei genitricis similiter.
Theophylactus hegumenus sancti Eliae similiter.
Joannes hegumenus Chenolacci similiter.
Paulus hegumenus Baulei [Bistili, Batilei] simliter.
Stephanus hegumenus sancti Errici [Quirici, Cyrici] similiter.
Lazarus hegumenus sancti Autonomi similiter.
Ignatius hegumenus Syceos similiter.
Gregorius hegumenus Callistrati similiter.
Gregorius hegumenus Monagri similiter.
Sisinnius hegumenus Aritae similiter.
Anastasius hegumenus Carnehensium similiter.
Bahanes hegumenus et archimandrita Thermarum similiter.
Petrus hegumenus Homericensium similiter.
Stephanus hegumenus Thermizensium similiter.
Thomas hegumenus Hieragathae similiter.
Theophylactus hegumenus Cathodi similiter.
Nicephorus hegumenus sancti Andreae similiter.
David hegumenus sancti Thyrsi similiter.
Leo hegumenus sancti Georgii Cellarum similiter.
Joannes hegumenus Laccensium [Laccorum] similiter.
Leo hegumenus Leucu hydatos similiter.
Gregorius hegumenus Agauri [Agabri] similiter.
Isidorus hegumenus Latri similiter.
Dositheus hegumenus Mnemosynon similiter.
Nicephorus hegumenus sancti Sergii Midicionis similiter.
Theodorus hegumenus Amorii similiter.
Theodorus hegumenus Atractensium similiter.
Constantinus hegumenus sanctorum trium Puerorum similiter.
Joannes hegumenus Coeladensium similiter.
Antonius hegumenus Dodecathroni similiter
Paulus hegumenus Agnyon similiter.
Paulus hegumenus sancti Petri civitatis Poemaninensium similiter.
Euschemon hegumenus Crizensium similiter.
Macarius [ Gr., Macaris] hegumenus Psarodi similiter.
Epiphanius hegumenus Paranandi similiter.
Antonius hegumenus Peristereonos similiter.
David hegumenus sancti Georgii [Prieti] similiter.
Joannes hegumenus sancti Zotici similiter.
Agapius hegumenus sancti Thyrsi similiter.
Daniel [Gabriel] hegumenus sanctorum apostolorum Magnesiae similiter.
Theodosius hegumenus sanctae Dei genitricis Perizetorum similiter.
Callistus hegumenus diversorum monachorum [ Gr. et ms. Jol., monasterorium] Cypri similiter.
Theophylactus hegumenus Bordae similiter.
Theodorus hegumenus Limbi similiter.
Constantinus [ Gr., Constans] hegumenus Hippi similiter.
Georgius hegumenus Domnicensium similiter.
Euthymius hegumenus Oxybetensium similiter.
Antonius hegumenus Uziae similiter.
Basilius hegumenus sancti Andreae similiter.
Philippus Bescessium [Beomorum, Besirentium] similiter.
Basilius hegumenus sanctae Dei genitricis Ortycidiensium similiter.
Acacius monachus sancti Orestis similiter.
Joannes hegumenus sancti Salvatoris similiter.
Petrus monachus, et ex persona Cellarum [Cellariotum], similiter.
Zacharias hegumenus Syndensium similiter.
Theophilus monachus, et ex persona hegumeni sanctae Dei genitricis Photnon, similiter.
Cerycus hegumenus Dolocomae similiter.
Sergius hegumenus Gesinensium [Germiorum, Gerpensium] similiter.
Joannes presbyter sancti Sergii Germion similiter.
Niceta hegumenus Octaorum [Octavini] similiter.
Antonius hegumenus Acraborum similiter.
Petrus hegumenus Platanii similiter.
Marcus hegumenus sancti Joannis Theologi similiter.
Leo hegumenus sanctae Dei genitricis Saldalensium similiter.
Constantinus hegumenus sancti Stephani Antiosilii similiter.
Theodorus monachus, et ex persona hegumeni sanctae Dei genitricis Calocetensium, similiter.
Eutychianus monachus monasterii Callistrati similiter.
Theodotus monachus sanctae Dei genitricis Epicanzi similiter.
Joannes monachus, et ex persona Stephani hegumeni Bonisensium similiter.
Callistus monachus ejusdem monasterii Bonisensis similiter.
Niceta hegumenus sanctae Dei genitricis monasterii Castri Tii similiter.
Samuel monachus archangeli Gabrielis similiter.
Theodosius hegumenus sanctae Trinitatis similiter.
Joannes monachus, et ex persona Strategii hegumeni [sanctae Dei genitricis], similiter.
Hilarion [Hilarius] monachus sanctae Dei genitricis [ Gr. add. Cellarum, Cellion] similiter.
Dositheus [Theodosius] monachus sancti Theodori Sicundae similiter
Paulus hegumenus sanctae Dei genitricis Tyrosinun similiter.
Leo hegumenus sancti Cyriaci similiter.
Epiphanius hegumenus sanctae Dei genitricis Limnas similiter.
Georgius hegumenus sanctae Dei genitricis similiter.
Cosmas hegumenus sanctae Dei genitricis Paradisii similiter.
Euschemon monachus sancti Salvatoris juxta Byraicum similiter.
Bardas hegumenus, et archimandrita Prusiadis, similiter.
Petrus hegumenus sanctorum apostolorum Castri Protili similiter.
Basilius monachus civitatis Amorii sanctae Dei genitricis similiter.
Basilius presbyter, et hegumenus monasterii Oxypetri, similiter.
Philippus hegumenus Eumeniae similiter.
Basilius hegumenus sancti Luciani similiter.
Theophylactus hegumenus Pegadii similiter.
Anthimus hegumenus [ Gr. et cod Jol., monachus] Psamathi similiter.
Michael hegumenus sancti martyris Georgii similiter.
Christophorus hegumenus Candelarum similiter.
Nicolaus hegumenus Caenurgon similiter.
Sisinnius hegumenus Lithini similiter.
Thomas monachus Mosynensium similiter.
Michael monachus, et ex persona hegumeni monasterii sanctae Dei genitricis Pyrgi, similiter
Gregorius hegumenus sanctae Dei genitricis symbolorum similiter.
Joannes hegumenus sanctae Dei genitricis Rudensium similiter.
Constantinus [Cosmas] hegumenus sancti Petri Hydendrensium similiter.
Symeon hegumenus sanctae Dei genitricis Abramitensium similiter.
Gregorius hegumenus sancti Clementis similiter.
Theognis hegumenus monasterii sancti apostoli Timothei Cretensium [insulae] similiter.
Joannes hegumenus sancti martyris Theodori similiter.
Theodosius hegumenus sanctae Dei genitricis similiter
Petrus hegumenus S. Joannis Deiloqui Cretensium insulae similiter.
ACTIO QUINTA. In nomine Domini et dominatoris Jesu Christi veri Dei nostri. Imperio piissimorum et Christi amicorum dominorum nostrorum Constantini et Irenae ipsius a Deo redimitae matris, anno octavo consulatus eorum, quarto Nonas Octobrias, indictione undecima.
Conveniente sancta et universali synodo, quae per divinam gratiam et piam sanctionem eorumdem divinitus roboratorum imperatorum congregata est in Nicensium clara metropoli Bithyniensium provinciae: id est Petro reverendissimo archipresbytero sanctissimae Romanae Ecclesiae S. Petri apostoli, et Petro reverendissimo presbytero monacho et hegumeno venerabilis monasterii sancti Sabbae Romae siti, obtinentibus locum apostolicae cathedrae sanctissimi et almi archiepiscopi senioris Romae Adriani; Tarasioque sanctissimo et almo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae, atque Joanne et Thoma reverendissimis presbyteris monachis, et vicariis apostolicarum sedium Orientalis dioeceseos.
Residentibus etiam ante sacratissimum ambonem templi sanctissimae magnae ecclesiae, quae cognominatur Sophia, praesto existentibus et audientibus gloriosissimis et magnificentissimis, Petrona videlicet laudabilissimo exconsule patricio, et comite Deo conservati imperialis obsequii, et Joanne imperiali ostiario et logotheta militaris logothesii, et tota sancta synodo secundum ordinem praecedentem in prima actione: praesentibus quoque et Deo amabilibus archimandritis et hegumenis, necnon omni monachica plenitudine [multitudine]; propositis sanctis et intemeratis Dei Evangeliis.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Qui manifestationem futurorum per prophetas praenuntiavit Deus, ait per Jeremiam prophetam de his qui novitatem in catholicam Ecclesiam introducunt: quia duo mala fecerunt: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui aquam continere non poterunt (Jer. II). Lacus enim contritus est omnis haereticorum sermo, ex quo hauserunt Christianos accusantes haereseos praeceptores, et potaverunt simpliciores subversione turbulenta: quibus vae transmittitur per vocem propheticam (Habac. II, sec. LXX). Hebraeos enim et Sarracenos, gentiles et Samaritas, insuper et Manichaeos atque Phantasticos, id est Theopaschitas imitantes, voluerunt exterminare venerabilium imaginum visionem, quae in sancta Dei Ecclesia catholica tradita est ab antiquis temporibus, quemadmodum ostendetur in lectione librorum qui propositi sunt.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Legantur in redargutionem et publicationem Christianos accusantis pseudosyllogi illius conventionis.
Leontius devotus et imperatorius a secretis dixit: Secundum jussionem sanctae synodi adsunt divini libri, qui legi debent: non solum [autem] illi, sed et maligni nominis haereticorum, qui ab olim honorabilibus imaginibus detraxerunt.
Sancta synodus dixit: Legantur.
Cosmas diaconus [notarius] et cubuclesius, legit:
Sancti Cyrilli archiepiscopi Hierosolymorum institutio secunda, cujus initium est:
Dirum peccatum est, et languorum saevissimus est animae praevaricatio. Et post alia: Quam enim opinionem habes de Nabuchodonosor? Non audisti a Scripturis, quia impiissimus erat, agrestem morem et leoninum propositum habens? Non audisti, quia ossa regum produxit in lucem? non comperisti, quia populum captivum transtulit? Non audisti, quia oculos regis excaecavit, praeostendens ei filios cum occiderentur? Non audisti, quia cherubim rapuit? non dico spirituales illos et supercoelestes, sed qui in templo erant constructi supra propitiatorium arcae, intra quos loquebatur Deus.
Sanctissimus patriarcha dixit: Intelligamus, qualiter vituperatus sit Nabuchodonosor, qui subvertit cherubim, et qualem poenam sit passus.
Sancta synodus dixit: Magna culpa, et magna damnatio [ Gr., post lapsum et damnatio].
Sanctissimus patriarcha dixit: Ergo unusquisque sacrum ejicit de ecclesia et subvertit, eidem poenae succumbit.
Petronas gloriosissimus patricius dixit: Magnam poenam Nabuchodonosor passus fuit, quia expulsus est de regno, et septem annis mansit in desertis, sicut bos comedens herbas (Dan. IV).
Cosmas diaconus, notarius et cubuclesius, legit:
Sancti Symeonis Columnalis, qui in mirabili monte fuit, epistola quinta ad imperatorem Justinum Juniorem.
Quis dabit, semper Auguste et bone domine, oculis meis fontes lacrymarum ad lugendum et flendum amare et intolerabiliter omnibus diebus miserae vitae meae (Jer. IX)? quia sub divino zelo vestri Deo redimiti [Deo coronati] et Christianissimi imperii talia extra omnem rationem impietatis agi praesumuntur ab his qui sine Deo sunt, Samaritis videlicet, qui supra omnem immunditiam polluti et exsecrandi consistunt; quique habitant ea quae dicuntur Castra juxta civitatem Porphyreonem, in venerabili domo, quam Deo placabile imperium vestrum jussit illic aedificari. Quae subtiliter sciet vestra divinitus conservanda tranquillitas per ea quae significata sunt humilitati nostrae a Paulo sanctissimo episcopo ejusdem Porphyreonis, et missa sunt nobis a beatissimo Orientis patriarcha, qui et ipse super hoc vehementer doluit: quanto magis mansuetissimi [ Gr., quidni enim mans.] principes? Praesertim cum et inanimatos lapides hujusmodi impietates facere [facile] sufficerent exclamare, quas in praesentia vidit praedictus sanctissimus pontifex. Etenim super mortem et perditionem reputatum est ab humilitate nostra, quod quoquo modo ad auditus nostros venerit talis impietas, quae superexcedit omnem actionem blasphemam, praesumptam in id ipsum Dei Verbum, quod propter nos incarnatum est, et in sanctissimam ac gloriosam Dei genitricem, atque in venerabilem ac pretiosam crucem, necnon et in sanctos ejus. Propter quod commemorantes suggerimus divinis auribus vestris, quoniam si piissimae bonarum victoriarum vestrarum leges jubent, imagine imperatoris injuriis lacessita, morti supremae ac perniciosissimae tradendos, qui hoc conari praesumpserint, quanta, putas, digni sunt damnatione in perditionem, qui in imaginem Filii Dei et sanctissimae ac gloriosae Dei Genitricis cum omni ineffabili [indicibili] impudentia et impietate, et propter nimiam malitiam, non habeo quod dicam, talia praesumpserunt, nulla in eis facta misericordia? Unde obsecramus victoriosissimum imperium vestrum, ne faciat misericordiam in eos qui hoc agere ausi sunt, neque parcat eis, neque qualemcunque postulationem vel rationem super illis accipiat, ne in aliud quid vertantur, sicuti jam visu videram, indicans Augusto mense sanctissimo et a Deo honorabilissimo patriarchae, significans interim hoc apud se servandum: neque enim abscondit a nobis Deus cogitationes eorum. Unde certus sum, semper Augusti imperatores, quod non sufferat Deo confirmatum cor vestrum, quod ipsius est magnitudine illustratum, tantam inhonorantiae procacitatem, quam nunquam hucusque audivimus, fortassis autem nec alius quisquam Christianorum. Sed adjuro vos, domine, per Emmanuel Deum excelsum, ne sufferatis saltem ad modicum quid fieri decentem vindictam; sed jubeatis exquiri etiam illa quae in puteo facta sunt a nimia eorum et pessima nequitia, secundum tenorem epistolae quae ad nostram mediocritatem transmissa est: minime permittente mansuetissima dominatione vestra, si forte putaverint quidam subseminare importunos sermones, cum quasi Dominicae sint potestatis [ Gr., q. ad dominae i. Augustae potestatem pertineant], Deo qui dedit vobis imperium, taliter super omnem impietatem injuriis affecto: ut et caeteri eorum timorem habeant cunctis diebus maledictae ac segregatae vitae ipsorum: quos et suscipient cognatae tenebrae suae in damnationem vermis [cineris] qui comesturus est illos, et ignis qui [non] splendebit: et anathematizabit [catathematizabit] eos in inferioribus abyssi ipse sanctus et omnipotens Spiritus Jesu Christi Domini nostri, qui ex Patre procedit, ad perdendum illos in infinitam perditionem. Hunc enim zelum vobis strenue, Deo conservandi et triumphatores, in ipsum qui cum pietate vestra regnat, unigenitum demonstrantibus Deum, super sacrificium Abrahae suscipiemini ab ejus cunctorum inspectrice deitate: et erit peramplius benedictum, potentia virtutis ejus, et magnificatum Christo dilectum imperium vestrum super omnia praecedentia regna: quoniam ipsi est gloria in saecula saeculorum. Amen.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Nostis qualem sententiam exhibuerit Pater?
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Etiam indulgentia eos indignos judicavit.
Joannes reverendissimus monachus, et vicarius Orientalium pontificum, dixit: Liquet omnibus, quia Samaritae pejores sunt aliis haereticis: et haeresis eorum nimis ejicienda et prava est, et a gratia omnino longinqua. Itaque oratio demonstravit, quoniam hi qui venerabiles iconas subvertunt, deteriores sunt istis. Dignum ergo est [ Gr., Satis autem est] nominare illos Samaritas.
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Ego quidem imaginum infractores tanto pejores Samaritis arbitror, quanto illi ignoranter egerunt, cum essent alieni a Christianismo. Isti vero scienter fecerunt, et idcirco indigni sunt satisfactione; sicut enim scriptum est: Qui novit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis (Luc. II).
Nicolaus sanctissimus episcopus Cyzici dixit: Ecce ego servus minimus sanctitatis vestrae librum defero sancti Patris nostri Joannis episcopi Thessalonicae, et postulo recitari.
Sancta synodus dixit: Recitetur.
Et accipiens Demetrius reverendissimus diaconus et sceuophylas, legit
Joannis episcopi Thessalonicae de sermone, cujus initium est:
Usque nunc Dominum nostrum et Jesum Christum tentans perseverat inimicus in eremo. Et post pauca: Gentilis dixit: Vos ergo in ecclesiis imagines non pingitis sanctis vestris, et adoratis illas? et non solum sanctis, sed et ipsi Deo vestro: sic ergo aestima et nos simulacra circumfoventes, non ea adorare, sed incorporales virtutes, quae per illa placantur. Sanctus dixit: Sed nos imagines hominum factorum, sanctorum videlicet servorum Dei et corpora ferentium facimus ad recordandum et honorandum eos: et nihil incongruum operamur pingentes eos quales et fuerunt: neque enim agimus [ Gr., fingimus] secundum vos, neque incorporalium quorumdam corporales characteres demonstramus: sed et adorantes, non imagines, ut etiam tu praedixisti, sed eos qui per picturam indicantur, glorificamus: et hos non ut deos (absit), sed ut proprios servos et amicos Dei, et fiduciam habentes intercedendi pro nobis. At vero imagines Dei facimus, id est, Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quemadmodum visus est super terram, et cum hominibus conversatus est, hunc pingentes, et non ut intelligitur natura Deus. Quae enim similitudo est, vel qui habitus incorporei et sine schemate Verbi Patris? Spiritus enim est Deus, ut scriptum est (Joan. IV), id est, sanctae et consubstantialis Trinitatis natura. Sed quoniam beneplacito Dei et Patris, descendens unigenitus Filius ejus et Deus Verbum e coelis, incarnatus est propter salutem nostram de Spiritu sancto et intemerata virgine Dei genitrice Maria, humanitatem ejus pingimus, non incorporalem deitatem. Gentilis dixit: Esto: Deus Verbum ut incarnatus depingitur: de angelis quid asseritis? et ipsos namque depingitis ut homines, et adoratis, quanquam homines non sint, sed intelligibiles et incorporales et dicti et existentes: sic reputa et eos qui apud nos honorantur, deos per statuas placari, nihil inconveniens nobis agentibus, quemadmodum nec vobis super depictis angelis. Sanctus dixit: De angelis et archangelis, et sanctis virtutibus quae super istos sunt, addam autem etiam nostras hominum animas, intelligibiles quidem eos catholica et apostolica novit Ecclesia, non tamen incorporales omnino et invisibiles, sicuti vos pagani fatemini: subtiles autem corpore, et aereos, et igneos, secundum id quod scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros ignem urentem (Psal. CIII; Hebr. I). Et hoc multos sanctorum Patrum nostrorum sensisse invenimus: quorum est Basilius ille magnus, et sanctae memoriae Athanasius, atque Methodius et qui circa ipsos sunt: sola enim, ut veraciter fateamur, divinitas est incorporalis et incircumscripta: porro intelligibiles creaturae non omnino incorporales et invisibiles, ut divinitas, sunt: propter quod in loco sunt, et circumscriptae consistunt. Porro sicubi reperis incorporeos vocari angelos, aut daemones, aut animas, tanquam non existentes de commistione materialium quatuor elementorum, sic eos noveris appellatos, cum non sint, et ipsa corpora crassa, et similia his, quibus nos circumdamur. Licet, ut verius fateamur, ad comparationem nostri incorporei [ Gr., invisibiles] sunt: at vero visi sunt a plurimis crebro sensibiliter in specie propriorum corporum suorum, (visi sunt autem ab his, quibus aperuit Deus oculos) et loco circumscripti monstrantur, cum non sint omnino incorporei, sicut divina natura. Nos ergo non ut deos, sed ut creaturas spirituales, et ministros Dei, et non ut proprie incorporeos existentes, pingentes et honorantes angelos, non peccamus: quod vero in humana eos forma depingamus, eo factum est, quod frequenter sic apparuerint his, ad quos missi sunt a solo Deo.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Auribus percipiamus dictum Patris, quia ibi quidem Samaritae imagines Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi et intemeratae matris ejus subverterunt, hic autem pagani, ut didicimus. Ostendit vero Pater, quod et angelos oporteat pingi, quoniam circumscripti sunt, et veluti homines apparuerunt multis.
Sancta synodus dixit: Etiam, domine.
Stephanus monachus legit:
De disputatione Judaei et Christiani.
Judaeus dicit: Credidi ad omnia, et credo crucifixo Jesu Christo, quia est Filius Dei vivi. Scandalizor autem in vos, Christiani, quia imagines adoratis. Scriptura quippe ubique praecipit non facere sibi quemquam sculptile vel omnem similitudinem. Christianus dixit: Deum recentem praecipiunt te non adorare Scripturae, et omnem similitudinem non adorare ut Deum. Imagines vero quas vides, ad recordationem benignissimae salutis pinguntur, per Salvatorem nostrum Jesum Christum effectae, incarnationis ejus personam significantes: sanctorum autem imagines similiter uniuscujusque ipsorum significant agones, quos adversus diabolum habuerunt, et victorias eorum atque coronas. Non autem, ut tu intelligis, deificantes eas Christiani adorant, sed zelo ferventes et fide, sanctorum contemplantur imagines, memoriam ferentes horum Dei cultus: et adorantes, sanctorum invocant Deum, dicentes: Benedictus es Deus hujus sancti ac omnium sanctorum, qui dedisti eis patientiam, et dignos illos fecisti regno tuo: nos quoque participes eorum constitue, atque orationibus eorum salvos nos fac. At vero Salvatoris iconam contemplantes et adorantes, spiritualibus oculis et cordis visibus Deo cunctorum Domino gratias agimus, qui dignatus est in forma servi hominem suscipere, et salvare mundum, et similis nobis effici per omnia absque omni peccato. Ergo non ligneam imaginem vel pictum adoramus, aut colimus, sed omnium Dominum Christum Deum glorificamus. Verumtamen, frater, ostendam tibi, quia et Moyses, qui haec tibi in lege dedit, jussus est, sicut scriptum est (Exod. VII et XXV), et sculptiles duos seraphim fecit, supra tabernaculum testimonii expansos hinc et inde: quo non licebat cuipiam ingredi, nisi soli pontifici semel in anno, et incensum offerre in Sancta sanctorum. Similiter autem et serpentem aeneum opus aeris fusile condens, et suspendens in medio castrorum, dicebat: Quicunque morsus fuerit a serpente, intueatur aeneum serpentem istum, et credat, quia serpens iste potens est sanare illum, et sanabitur (Num. XXI). Vides quomodo ille Moyses, qui praecepit similitudinem non faciendam, similitudinem fecit.
Joannes reverendissimus monachus, presbyter ac vicarius Orientalium pontificum, dixit: Ecce manifeste, sacratissimi Patres nostri, negantes incarnatam dispensationem Christi Dei nostri, dicunt projiciendas esse [ Gr., projecisse] sanctas imagines, Hebraei scilicet et Samaritae. Itaque qui abjiciunt eas, istis similes sunt.
Sancta synodus dixit: Similes sunt.
Epiphanius Deo amabilis diaconus, et locum retinens Thomae episcopi Sardiniae legit:
Ex falsis superscriptionibus itinerariorum sanctorum apostolorum.
Pictor ergo prima die lineamentis eo designato quievit. Postera vero die etiam coloribus illum permiscuit, et Lycomedi gaudenti iconam dedit: quam et ponens in cubiculo suo coronavit. Quod cum postea cognovisset Joannes, dixit ei: Diligende mihi fili, quid agis a balneo ingressus [ingrediens] in cubiculum tuum solus? nonne ego tecum et cum reliquis fratribus oro? an nos celas? Et haec dicens, et ludens, cum eo ingreditur cubiculum, et videt iconam coronatam senioris, et appositas lucernas: et accersito et vocato eo, dixit: Lycomedes, quid sibi vult imago haec? quis ex diis tuis est iste depictus? Video enim te adhuc gentiliter vivere. Et Lycomedes ei respondit: Deus quidem mihi est ille solus, qui me erexit a morte cum conjuge mea. Si autem et post Deum illos homines, qui benefactores nostri sunt, deos oportet vocari, tu es qui in imagine es depictus, quem corono et amo et colo, quia dux mihi factus es bonus. Et Joannes vultum suum nondum contemplatus, dixit ei: Illudis mihi, filiole mi; tali sum forma super dominum tuum? quomodo mihi persuadere poteris, quod mihi imago similis sit? et Lycomedes ei attulit speculum. Et videns semetipsum in speculo, et intuens imaginem, dixit: Vivit Dominus Jesus Christus, similis mihi est imago: male autem hoc egisti.
Adhuc idem legit de ipso libro, cujus initium est:
Aliquando volens Jesum tenere. Et post alia: In materiali et crasso corpore congrediebantur [ Gr., manus applicui]. Alias autem iterum palpante me eum, sine materia erat et incorporeum quod suberat, et quasi omnino non esset. Porro si aliquando ab aliquo Pharisaeorum invitatus ad recubitum ibat, pergebamus et nos cum ipso; et unusquisque nostrum accipiebat dispositum panem unum ab his qui invitabant: inter quos et ipse accipiebat unum. Porro suum benedicens, dividebat nobis; et de pauxillo unusquisque nostrum saturabatur: panesque nostri integri conservabantur, ita ut obstupescerent invitantes eum. Volui autem saepe cum illo gradiens videre, si vestigium ejus super terram pareret. Videbam enim eum a terra sese sustollere, et nunquam aliquando vidi. Et haec vobis adhuc veluti exhortando, fratres, fidei quae in ipsum est causa loquor. Magnalia enim ejus et mirabilia, cum sint ineffabilia, taceantur, [ Gr., modo tac.], quippe cum forte neque dici, neque possint audiri. Porro antequam comprehenderetur ab impiis et ab iniquo serpente legem accipientibus Judaeis, congregans nos omnes, ait: Priusquam illis tradar, hymnum dicamus Patri, et sic ad propositum exeamus. Cum ergo jussisset nobis gyrum facere tenentibus invicem manus, ipse medius factus dicebat: Amen, obedite mihi. Coepit ergo hymnum canere et dicere: Gloria tibi, Pater. Et nos circumdantes respondebamus ei: Amen. Gloria tibi, Verbum, gloria tibi, gratia. Amen. Gloria tibi, Spiritus; gloria tibi, sancte, gloria gloriae tuae. Amen. Laudamus te, Pater; gratias tibi agimus, lux in qua tenebrae non habitant. Amen. In quo autem gratias agebamus, dico [ forte dicit]: Salvari volo, et servare volo. Amen. Solvi volo, et solvere volo. Amen. Tabefieri volo, et tabescere facere [tabefacere] volo. [ Gr. add. Sauciari volo, et sauciare volo.] Amen. Nasci volo, et gignere volo. Manducare volo, et consumi volo. Amen. Audiri volo, et audire volo. Amen. Intelligi volo, cum intellectus sim totus. Amen. Lavari volo, et lavare volo. Amen. Gratia chorum ducit. Tibia canere volo, saltate omnes. Amen. Lamentari volo, plangite omnes. Amen. Et post alia: Haec, dilectissimi, chorum ducens nobiscum Dominus exivit: et nos quasi aberrantes, vel etiam obdormientes, hac illacque fugimus. Ego ergo videns eum pati, nec exspectavi quidem passionem ejus, sed fugi in montem Olivarum, plorans super hoc quod contigerat. Et quando, Tolle, clamabatur, suspensus est hora sexta diurna et tenebrae super totam terram fiebant. Et stans Dominus meus in medio speluncae, et illuminans me, dixit: Joannes, ab inferiori turba Hierosolymis crucifigor, et lanceis stimulor et arundinibus; aceto quoque et felle potor: tibi autem loquor; et quod loquor audi. Ego tibi submisi ut ascenderes in hunc montem, quatenus audias quae oportet discipulum a magistro discere, et hominem a Deo. Et his dictis, ostendit mihi crucem luminis infixam, et circa crucem turbam multam, unam formam non habentem: et in ea erat forma una et visio similis. Ipsum autem Dominum supra crucem videbam, schema non habentem, sed quamdam vocem tantummodo: vocem autem non hanc, quae nobis est assueta, sed quamdam propriam [ Gr., jucundam] et suavem, et revera Dei, dicentem ad me: Joannes, unum oportet te a me ex his audire [ Gr., unum op. a me haec audire]; unius enim egeo [ Gr., qui auditurus sit], pro futuro et audias. Quod crux luminis aliquando quidem sermo vocetur a me propter vos, aliquando vero mens, modo autem Christus, modo ostium, modo via, modo panis, modo semen, modo resurrectio, modo Jesus, modo pater, modo spiritus, modo vita, modo veritas, modo fides, modo gratia.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Contemplemur, quia tota conscriptio haec contraria est Evangelio.
Sancta synodus dixit: Etiam, domine: nam putativam humanitatem dicit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: In itineribus istis scriptum est, quod neque manducaret, neque biberet, neque pedibus terram calcaret, consimilia Phantasticorum. Sed in Evangelio scriptum est de Christo, quia et manducavit et bibit; et Judaei de ipso dicebant: Ecce homo vorax et vini potator (Matth. XI). Et si, ut fabulose mentiti sunt, terram non calcabat, quomodo scriptum est in Evangeliis, quod Jesus fatigatus ex itinere sedit circa puteum (Joan. IV) ?
Constantinus episcopus Constantiae Cypri dixit: Hic liber est qui constituit pseudosyllogum illud.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Risu digna sunt haec.
Theodorus Deo amabilis episcopus Catanae dixit: Ecce liber qui destruxit venustatem sanctae Dei Ecclesiae.
Euthymius sanctissimus episcopus Sardium dixit: Decebat conventiculum illud habere librum istum in testimonium.
Constantinus episcopus Constantiae Cypri dixit: O blasphemiam, quae hic Joannem apostolum in monte Olivarum dicit fugisse in speluncam tempore crucis. Evangelium autem testatur, quia introivit cum eo in atrium Caiphae, et quia astabat cruci Christi cum sancta Matre ejus.
Sancta synodus dixit: Omnis haeresis in hoc libro pendet.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Heu, heu! qualium haereticorum libris haeresim suam constituunt!
Gregorius episcopus Neocaesariae dixit: Hic codex omni contagione ac dehonestate est dignus. Et protulerunt ex eo testimonium contra imagines, quae sunt de Lycomede conscripta.
Joannes reverendissimus monachus et vicarius Orientalium patriarcharum, dixit: Inducit Lycomedem coronantem imaginem apostoli, quemadmodum pagani idola.
Basilius episcopus Ancyrae dixit: Absit, quod sanctus Joannes deiloquus contra Evangelium suum effatus sit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sensus qui praelecti sunt, Evangelii sunt?
Sancta synodus dixit: Absit: neque quae praelecta sunt suscipimus, neque ultima Lycomedis.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Qui suscipit secunda quae de Lycomede sunt, suscipit etiam et prima, quemadmodum et pseudosyllogum illud.
Sancta synodus dixit: Anathema illi a prima littera usque ad novissimam.
Joannes reverendissimus monachus et vicarius Orientalium patriarcharum, dixit: Ecce, beati Patres, liquido demonstratum est quia praesules Christianos accusantis haereseos veraciter communicatores et participes sunt Nabuchodonosor et Samaritanorum, adhuc etiam Judaeorum atque gentilium, quin potius et a Deo alienorum ac maledictorum Manichaeorum, quorum testimonium protulere. Nam haec eorum sunt, qui phantasiam putant incarnatam dispensationem Dei Verbi. Sed sit eis anathema pariter, et conscriptis eorum.
Sancta synodus dixit: Anathema!
Petronas magnificentissimus patricius dixit: Si jubes, domine, interrogemus Amoriensem et Neocaesariensem episcopos, si lecti sunt libri in pseudosyllogo illo.
Gregorius Neocaesariae ac Theodorus Amorii interrogati dixerunt: Ne Deus: illic liber non apparuit, sed per falsa pittacia decipiebant nos.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Proprio animo suasi exposuerunt quae voluerunt.
Petronas magnificentissimus patricius dixit: Sed et per imperiale suffragium cuncta faciebant.
Gregorius episcopus Neocaesariae dixit: Saepe, domine, dixi, et iterum dico, quia liber in medio nostrum aut conscriptio paterna non apparuit, nisi illa falsa pittacia deferebant: illud autem Lycomedis et auditus nostros contaminavit.
Joannes reverendissimus monachus et vicarius Orientalium pontificum dixit: Si placet sanctae ac universali huic synodo fiat sententia, ne ulterius scribant aliqui sordidum istum librum.
Sancta synodus dixit: Nemo scribat: non solum hoc, sed igni eum dignum judicamus fore tradendum.
Petrus reverendissimus lector:
Sancti Amphilochii episcopi Iconii librum de falsis superscriptionibus haereticorum, cujus initium est:
Justum autem arbitrati sumus omnem eorum denudare impietatem, et publicare patentem errorem, quoniam et libros quosdam proponunt superscriptiones habentes apostolorum, per quos simpliciores quosque decipiunt. [ Gr. add. Et paulo post: Ostendemus enim hos libros, quos nobis ii proferunt qui ab Ecclesia desciverunt, non apostolorum acta esse, sed daemonum scripta.] Et post alia: Haec quidem Joannes apostolus nequaquam diceret scribens in Evangelio, quia Dominus in cruce dicit: Ecce filius tuus (Joan. XIX): ita ut a die illa susciperet Joannes Mariam in sua. Quomodo ergo hic dicit non adfuisse? sed nihil extraneum: sicut enim Dominus veritas est (Joan. XIV), ita diabolus mendax est (Joan. VIII). Ille enim mendax est et pater ejus: et cum loquitur mendacium, ex suo loquitur. Sed haec quidem de mendacio.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Pater noster sanctus Amphilochius magnus est, et audiamus quid dicat de circuitibus his qui falsi nominis sunt: propter quod non nos oportet parere subscriptioni [ Gr., inscriptioni, superscriptioni] ipsorum.
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Nihil amplius sancto resultat Evangelio, quam impie haec conscriptio. Convenienter ergo etiam de imaginibus contrariam opinionem habet.
Sanctissimus patriarcha dixit: Sapienter [ Gr., liquido] Pater publicat confusionem et garrulitatem hujus codicis.
Sancta synodus dixit: Etiam, domine.
Nicephorus sanctissimus episcopus Dyrrachii dixit: Oportebat, domine, hoc legi ad satisfactionem omnium, et non illud; polluit enim aures nostras.
Sancta synodus dixit: Sed ad cautelam bene factum est, quod lectum est.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Eusebium attulerunt in testimonium, qui adversus venerabiles imagines garrierunt, in epistola ejus quam ad Constantiam Licinii uxorem scripsit. Sed videamus, cujus dogmatis sit Eusebius.
Stephanus reverendissimus monachus legit:
Octavum Eusebii Pamphili librum ad Euphrationem, cujus initium est:
Domino meo per omnia confiteor. Et post alia. Non enim coexistere Filium Patri, sed ante fuisse Patrem quam Filium dicimus. Ergo si [nam si] coexistunt, quomodo erat Pater Pater, et Filius Filius? vel quomodo unus quidem primus, alter vero secundus est? et alter quidem ingenitus, alter autem genitus? Duo quippe si ex aequo similiter invicem consistunt, et aequaliter honorantur, intelligi datur, aut utrosque, ut dixi, ingenitos, aut utrosque genitos esse. Sed neutrum eorum verum esse dignoscitur, neque enim ingenitum, neque genitum utrumque consistit: sed [ Gr., neque enim essent ingenitum et genitum: sed] unum quidem primum et majus est, atque ordine et honore secundum praecedit, ita secundo ut causa fit et existendi [ Gr., utpote secundo causa et exist.] et hujuscemodi existendi.
Tarasius sanctissimus patriarcha interrogando quibusdam dixit: Suscipimus hunc?
Sancta synodus dixit: Absit, domine. Iste plusquam illi odio habeatur.
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Absit ut Christianus homo dicat. Et lectum est ex eadem epistola. Eumdem autem et solum verum esse docet per ea quae ait: Ut sciant te solum verum Deum (Joan. XVII): non quasi unus solus esset Deus, sed tanquam unus existeret verus Deus cum additamento pernecessario veri. Nam et ipse quidem Filius Deus, sed non verus Deus: unus enim est et solus verus Deus, eo quod non habeat ante se quemquam. Quod si et ipse Filius verus est, sed sicut imago veri Dei, sic duntaxat et Deus est. Nam et Deus erat Verbum, non tamen ut solus verus Deus.
Christophorus sanctissimus episcopus sanctae Cyriacae dixit: Sanctissime domine, totaque sancta et sacra synodus, quemadmodum nos habemus divinitus conscriptos libros apostolorum et prophetarum et caeterorum sanctorum, ita decebat et pseudosyllogum illud talia habere volumina in testimonium et virtutem.
Sancta synodus dixit: Anathema et libris illis, et utentibus eis!
Petrus et Petrus Deo amabiles presbyteri, et locum obtinentes Adriani papae senioris Romae, dixerunt: Ostendit haec lectio, quod Arianorum habuerit sensum: habebat autem prolatus liber Eusebii et alias blasphemias, quas synodus audire non pertulit.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Conscripta ejus abjicimus.
Sancta synodus dixit: Et abjicimus, et anathematizamus.
Stephanus reverendissimus monachus legit:
Antipatri episcopi Bestrae contradictiones in Eusebium episcopum Caesariae pro Origenis defensione, sermo primus, cujus initium est:
Ego quidem sufficienter aestimabam me scripsisse, et his quae a tua sanctitate jussa sunt, satisfecisse, per omnia Deo amabilis et sanctissime Pater Joannes. Et post pauca: Quoniam multus in historiis fuit vir, omnia antiquorum volumina et conscripta scrutatus atque rimatus, et cunctas ferme opiniones exponens, et plurima conscripta in saeculo derelinquens, quorum nonnulla omni receptione digna consistunt, talis viri opinione utentes, subripere conantur nonnullos, fatentes quod Eusebius ad hoc non traheretur vidisse [videretur venisse], nisi [ Gr., noluisset hoc suscipere, nisi] omnes ad liquidum veterum sciret opiniones hoc velle monstrantes. At ego, quod multus quidem in historiis fuerit vir, et nihil ex veteribus conscriptionibus illius latuerit notitiam, consentio et confiteor. Imperiali quippe cooperatione usus, facile quae ubique sparsa erant, colligere poterat. Non autem ad dogmatum acribiam [ id est, exactam cognitionem] hunc pervenisse perhibeo. Unde concedendum quidem est illi, quod multa didicerit; quod autem dogmatum habuerit notionem, nullo modo: quem videlicet nimis fuisse procul ab horum acribia scimus. Et paulo post: Itaque ne videamur aggredi virum, de quibus non est nobis impraesentiarum dicendi propositum; neve discutientes diligentius apologiam quae facta est, haereticos ostendamus utrumque, ipsum scilicet qui excusatur, et eum qui pro eo excusationem exposuit. Et post alia: Ostende quemquam ex illustribus Ecclesiae magistris, qui expresse et indubitabiliter, quod praeexistant animae, dogmatizaverit: et ne subreptiones quasdam proferre tentes ad comprobationem. Illud enim quod demonstrare festinas, Filii ad Patrem subjectionem etiam sibi similiter aliquos perhibere, primo quidem non miremur: tua est et eorum qui circa te sunt, talis opinio. Unde nec super hoc in praesenti nobis ullus est sermo, cum videlicet universali sit olim inquisitione projectum [ Gr., inquisitioni subjectum] atque repulsum: et non in hoc obediatur, neque discutiatur propter eos, pro quibus haec nobis proposita sunt. Porro purae voci quae est Periarchon detrahi, nequaquam a quoquam usque nunc audisti, o acer, advocate Origenis pravitatum.
Sanctissimus patriarcha dixit: Ostensa sunt conscripta Eusebii etiam per paternam vocem aliena esse a catholica Ecclesia.
Demetrius Deo amabilis diaconus et vasorum custos legit:
Theodori lectoris de Ecclesiastica Historia.
Persa quidam Xenaias vocatus, quem tempore sacerdotii sui Calendio inveniens ecclesiastica adulterare dogmata, et castella excitare, pellit a regione. De hoc multa, quae a diversis audiens scrutatus sum, ex parte dicam. A Persarum enim regione proprium dominum fugiens, ad Romanorum pervenit. Et paulo post: Hunc Petrus pro Cyro Hierapoliensium Ecclesiae episcopum transmittit; quem non post multum episcopi a Perside venientes quasi vernulam arguebant, et ut divini exsortem baptismatis. Quo comperto, Petrus, quid oporteret fieri non curans, dixit sufficere illi episcopi consecrationem ad supplementum divini sacramenti [divinae initiationis].
Stephanus diaconus et notarius venerabilis patrimonii legit:
Joannis Diacrinomeni, de Ecclesiastica Historia.
Non enim licitum asserebat Xenaias, angelos, cum incorporei sint, corpora facere, et quasi in humanis formis existentes corporeos formare: sed nec illud existimare, honorem an gloriam impendere Christo imaginem ei per picturae artem efficere [effectam]; esse autem illi solam acceptabilem nosse in spiritu et veritate adorationem. Et post alia: Nosse autem dicit et illud, esse puerilis sensus fingere in columbae idolo sanctissimum et adorandum Spiritum; praesertim cum evangelicae nequaquam tradant litterae, quia factus est columba Spiritus, sed quia in specie columbae apparuit aliquando: quia vero dispensatorie, non substantialiter semel ostensus est, non ideo aptum piis est corporis idolum faciendi. Hoc Philoxenus docens, una cum doctrina etiam opus patrabat. Crebro namque angelorum imagines quidem deponens delebat; eas vero quae Christum figurabant, in abditis locis occultabat.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Audiamus, sacrati viri, qui non receperunt venerabiles imagines, non baptizati, Manichaei, et hi qui phantasiam praedicant in Christi dispensatione: ex quorum pollutionibus Christianos accusantis haereseos introductores fomites susceperunt.
Sabbas reverendissimus hegumenus monasterii Studii dixit: Gratias agimus Deo et bonae voluntati dominum nostrorum bonorum, quia falsi custodes pseudosyllogi illius devicti sunt una cum consentientibus sibi haereticis.
Sancta synodus dixit: Anathema illis!
Constantinus reverendissimus lector sanctissimae Ecclesiae legit:
De vita sancti Patris nostri Sabbae.
Flaviano igitur et Elia patriarchis Sidonem, ut dictum est, pervenientibus, et litteris adulatoriis ac dispensatoriis ad imperatorem utentibus, et synodum quae Sidone contra rectam congregata fuerat [ Gr., congregabatur] fidem destruentibus, et ad proprias sedes redeuntibus, indignati hi qui circa Soterichum et Philoxenum erant, in iram vehementem commoverunt imperatorem, quasi deceptum a patriarcharum astutia et fictione. Et accipientes potestatem quam voluerunt, et aurum multum vulgo Antiocheno tribuentes, et multis modis Flavianum tribulantes, et quodammodo suffocantes, et cogentes Chalcedonensem synodum anathematizare, taliter illum ab episcopatu pellentes exsilio damnaverunt. Quo comperto, imperator gavisus est, et Severum Acephalorum exarchum [principem] episcopum Antiochiae misit.
Antonius reverendissimus monachus legit:
Ex deprecatione quae data est sanctae synodo convenienti in hac regia urbe contra Severum haereticum et Acephalum, a clericis et monachis Antiochensium magnae civitatis sanctae Dei Ecclesiae: cujus initium est:
Nunc tandem tempus est, o beatissimi. Et post pauca. Qualia vero, sanctissimi, et quae circa fontes, qui Daphnae sunt, agere ausus sit, magicis artibus ibidem usus, et incensi daemonia placans, tota illa civitas canit. Siquidem nec ipsis sanctis altaribus vel sacratis vasis pepercit, illa quidem eradens ut scelesta [ Gr., profana], haec autem conflans et erogans his qui similis moris sunt. Porro praesumptum est ab eo etiam hoc, o beatissimi. Eas enim, quae in typum sancti Spiritus sunt, aureae et argenteae columbae suspensae supra divina [sacros fontes] sacramenta [lavacra] et altaria, cum aliis defraudabat, dicens non oportere columbas nominari Spiritum sanctum.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Si in nomine sancti Spiritus superpositas columbas receperunt Patres, quanto magis incarnati Verbi iconas, quod apparuit super terram cum corpore? Sed credite, quia et Anastasius qui Constantinopolitanis praefuit, aureas et argenteas iconas fraudavit in proprios usus, quod et Severus fecit.
Stephanus Deo amabilis diaconus et notarius et referendarius legit:
Joannis episcopi Gabalensium in vitam et conversationem Severi haeresiarchae, cujus initium est:
Si quidem voluisset Severus vel vitae semper ejus. Et post pauca: Et neque angelorum illaesum dimisit honorem. Multum autem sermonem in tribunali stans fecit [faciebat], et multidini persuadere tentabat in ipso multoties sacrario sanctissimi Michaelis, quod non purpurea angelis vestimenta conveniant, sed alba: non ignorans quod nihil sanctis virtutibus sensibile conveniant [de vestibus curae est], sed satagens et haec similiter auferre [hac ratione dividere], et in alterutrum commovere multos sic et aliter se habentes.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Consideremus, quia cum reliquis etiam in hoc ipso accusatus est, quoniam dicebat, quia non convenit angeles purpurea, sed alba vestimenta induere.
Theophilus [Demetrius] Deo amabilis diaconus et sceuophylax dixit: In sancta magna Ecclesia Constantinopoleos, quando promotus sum, inquisivi in brevi, et reperi in eo deesse duos codices deauratos per imagines: quos requirens agnovi, quod in ignem eos mittentes incenderint. Inveni autem et alium librum Constantini chartophylacis, continentem de venerabilibus iconis: et reciderunt folia, in quibus jacebant verba super iconis, et ecce eumdem codicem prae manibus habens sanctae synodo ostendo.
Et explicans idem Theophilus [Demetrius] codicem, ostendit omnibus foliorum recisionem.
Leontius devotus a secretis dixit: Et aliud, Patres, mirandum est in codice hoc. Ut videtis enim, argenteas tabulas habet, et hinc inde imaginibus omnium sanctorum adornatur: et rem ipsam dimittentes, id est, imagines, quae scripta de imaginibus intus erant, reciderunt: quod extremae dementiae est.
Sancta synodus dixit: Anathema sint qui reciderunt, et insidiati sunt!
Leo sanctissimus episcopus Phociae dixit: Hic quidem codex folia perdidit; in civitate autem in qua habito, supra triginta codices combusserunt igni.
Sabbas reverendissimus monachus et hegumenus monachus monasterii Studii dixit: Moris est, domini, his qui caeci sunt, non videre lumen: hujus rei gratia illi qui caeci sunt anima, obtenebrati sunt.
Demetrius Deo amabilis diaconus et sceuophylax legit:
Constantini diaconi et chartophylacis sanctissimae Dei magnae Ecclesiae Constantinopoleos, in omnes sanctos martyres, cujus initium est:
Christi quidem festivitates. Et post alia. Deinde arbitramini, quod isti dixerunt, qui litigant, quod in aere [ Gr., arb. vos, dixerunt judices, quod in aere] ac lapidibus salutem faciamus, et non ad quamdam virtutem providam et protectricem inspiciamus, a qua nobis optima obtinentur? Et quomodo pictores et lapidarii, martyres dixerunt, simulacrorum multitudinem construunt, variis formis configurantes, et templis affigunt? et vos sacrificiis haec celebratis, secretorum [difficultatum] solutionem ab eis exspectantes? Quid autem et apud vos? tyranni persecuti sunt. Nam quam asseritis, divinitas in imaginibus non exaratur? Quomodo ergo nobis male dicitis, superstitiosius in similibus actibus positi? Ergo quoniam et nobis, o judices, in exquisitis vituperationibus imaginum picturam conficitis, eia ab horum errore et ambiguitate vos liberabimus, dixerunt martyres. Non enim divinitatem, cum simplex sit et incomprehensibilis, formis quibusdam et figuris comparamus; neque cera et lignis supersubstantialem et praeexistentem sine initio substantiam honorare didicimus: sed quia primo inveterato [devicto] per transgressionem homine, et deponente apostatica virtute, quae temere gessit natura verebatur eum qui se erecturus erat [eum deposuerat, insolescente, natura indigebat eo qui ipsam erigeret] non enim poterat ex se deorsum jacens, superationi suae reluctari vel revocari [jacens iterum reluctari, vel congressum revocare], inimico casum aggrediente: sed nec conveniens erat, nisi secundis luctaminibus, victoria tyrannum excutere: ipse conditor propriae facturae, qui unus est ex Trinitate, Deus Verbum, sicut non in fictione priscae [pridem] naturae ministrum quemquam exhibuit, ita neque nunc imaginem corruptam instauraturus, alii reparationem ejus commisit; sed propriae operationis virtute usus, agones pro nobis humanos suscepit. Hoc enim erat conveniens, ut proprium certamen [ Gr., apte respondens] ageret. Porro quia omnis certator tribus modis agonizans, vel uno horum superat hostem, deceptione scilicet, aut lege, aut tyrannide: sed duos penitus dimittens tanquam inutiles et non proprios, sed neque hos duos ad agonem commodos [ac ne his quidem, propter quos certamen est, com.] vel proficuos, dux et propugnator noster: sive enim fraus simulatam habeat victoriam, prave repugnantem fugans, sive tyrannis irrationabili vi obtineat, non ex aequo faciens congressionem: reliquorum quae morem nequaquam discernens ad luctamen [caeteros modos non approbans, ad l.] quod secundum legem est, progressus, et carnem assumens massae quae occiderat, animatam anima rationali atque intellectuali, manens quod erat, et suis non carens, omnia fit absque peccato, quanta et ex quibus est homo, et non putative apparere caro dissimulans. Et post pauca: Igitur formam in qua demonstratus est, et cum hominibus conversatus est, tabulis depingimus, recordationem salutis quae per eum facta est, divina effigie facientes; et non secundum vos varias figuras secundum quod putantur [ Gr., placuerit, putatur], derivantes aut sculpentes.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Pagani propter idola martyres condemnabant, et dicebant eis: Cujus rei gratia certatis, et nostras similitudines recusatis, habentes et ipsi proprias iconas? Sancti vero respondebant: Sed nos non simulacra daemonum facimus, sed Dei Verbi qui incarnatus est, iconas facimus, et sanctorum ejus: non tamen deificamus eas.
Cosmas Deo amabilis diaconus et cubuclesius dixit: Et hunc codicem quem fero, quique Veteris est Testamenti, scholiis adjacentibus in patriarchio invenimus: habebat autem scholion in defensionem imaginum. Porro insidiatores veritatis deleverunt scholion: et videte illud. Verumtamen obscure paret; sed videte illud, honorandi Patres.
Idem reverendissimus Cosmas aperiens codicem, ostendit omnibus qui aderant in sancta synodo, deletum locum.
Idem autem legit; parebat enim: Non erunt tibi alii praeter me: ne facias tibimet idolum, neque omnem similitudinem quaecunque sunt in coelo sursum, et quaecunque in terra deorsum, et quaecunque in aquis subtus terram: non adorabis ea, neque servies illis (Exod. XX, Deut. V). Scholion: Et si facimus similitudinem hominum Dei cultorum, non ad adorandum ut deos, sed ut videntes, ad aemulationem ipsorum veniamus. At vero si facimus similitudines Christi, non ut similitudinem adoremus, sed ut mens videndo ad superiora volet. Non enim imaginem corruptibilem corruptibilis hominis adoramus; sed quoniam Deus dignatus est inconvertibiliter fieri homo, facimus ejus iconam ut hominis, licet scientes eum natura Deum. Non ergo ipsam Deum iconam dicimus, sed Deum [ Gr., novimus] videntes in icona depictum, cujus similitudinem habet imago. Porro pagani errantes, similitudines deos praedicant, quibus et immolant. Delatus est alius codex habens interpretationem Scripturae, in qua jacebat praescriptum scholion: quem et sumens Gregorius Deo amabilis episcopus Neocaesariae legit. Cumque adjaceret quae deleta fuerat, et relegeretur [ Gr., cui adjacebat q. d. f. et relegebatur].
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Haec fecerunt qui dicti sunt patriarchae Anastasius, Constantinus et Niceta haeretici.
Theodorus sanctissimus episcopus Myrensium Lyciae dixit: Si esset thesaurus iste tunc manifestus, non esset homo laesus. Sed Deus reddat his qui absconderunt cum in die illa.
Theodorus sanctissimus episcopus Catanae dixit: Digni sunt isti anathemate, quoniam adulterantes erant veritatem, et insidiatores Patrum: et qui ab eis anathematizati sunt, digni sunt laude.
Tarasius sanctissimus patriarcha [ Gr., sancta synodus] dixit: Vae animabus eorum, quoniam veritatem absconderunt!
Petrus sanctissimus episcopus Germiae dixit: Deleantur nomina eorum de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII).
Constantinus sanctissimus episcopus Constantiae Cypri dixit: Benedictus Deus, qui post tantum incendium, incisionem, et abolitionem, reliquit illa.
Theodorus sanctissimus episcopus Myrensium Lyciae dixit: Qui haec fecerunt, domine, posuerunt lucernam suam sub modio. Sed benedictus Deus, qui ostendit in tenebris lumen salutis!
Cosmas Deo amabilis diaconus et cubuclesius dixit: Invenimus autem et codicem hunc in sceuophylacio venerabilium oratoriorum patriarchii, continentem diversorum martyrum agones: cum his autem et de imagine non manufacta Camulianensium. Praeterea [porro] reciderunt folia, in quibus erant de imaginibus scripta: et ecce omnibus eum ostendo.
Michael sanctissimus episcopus Synadensium dixit: Pastillarius dicebat, sanctissime domine, falsos interpretes et insidiatores divinae Scripturae anathema.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Sed conversus est dolor ejus in caput ejus.
Joannes Deo amabilis presbyter, monachus et loci servator Orientalium pontificum dixit: Verum dicendum est; mali mores codices incendentium ac iconas frangentium lucidiorem ostenderunt veritatem.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Non solum sacras iconas eraserunt, sed et Evangelia, et alia quaedam sacra: ita enim novit veritas persecutionem passa expressius apparere.
Stephanus monachus dixit: Adhuc et alium codicem habemus depravatum a Christianorum accusatoribus; et si jubetis, hunc ostendam vobis.
Sancta synodus dixit: Ostendatur.
Et coram universa synodo ostensus est habens in duabus paginis deleta.
Gregorius Dei cultor presbyter et hegumenus monasterii Herachitii [ Gr., Hyacinthi et cod. Jol., ] dixit: Aequalis formae hujus habeo, domini, codicem, et si jubetis, legatur.
Et accipiens Stephanus monachus, et librorum custos, legit:
De Ecclesiastica Historia Evagrii, ex sermone quarto.
Cum enim aggressus esset adversus civitatem Chosroes, millenosque impetus operatus terram multam cumulasset, adeo ut muros civitatis excederet, necnon et alias machinas consuisset, inefficacem patrabat regressum: dicam autem quae facta sunt. Praecipiebat Chosroes potentatibus suis lignorum colligere magnam quamdam struem ad devastationem, cujusque materiae: quae quando collectae sunt velocius quam praeceptum fuerat, in circuitu proprius ponens terram in medium jecit, et contra frontem civitatis ibat. Sicque paulatim superaedificatis lignis atque pulvere, civitatemque adiens, tantum in altum extulit, et murum excessit, ut superius sagittae contra eos qui pro civitate perituri erant in muro jaci viderentur. Igitur quando hi qui depopulationem patiebantur, terram videbant prope quasi montem proficiscentem urbi appropiare, gloriososque hostes existere, et similiter civitatem pedites ingressuros, ultro machinantur [ Gr., esseque in eo hostes, ut civitatem pedites ingrederentur, prima luce machinantur] ex adverso terrae congeriei, quae apud Romanos agger appellatur, fossam subtus, quam fodientes hinc terram fecerunt, ut flammis [ducere, et inde ignem emittere; ut flammis] ligna incensa aggerem ad terram deponerent. Et opus quidem consummatum est: aggerem autem succendentes consilio defraudati sunt, non habente igne progressionem, unde aere recepto materiam consumere posset. Cum ergo in omnem defectionem de venissent, deferunt divinitus fabricatam [fabrefactam] iconam, quam hominum quidem manus nor operatae sunt: Abagaro autem Christus Deus, quoniam eum videre gestiebat, transmisit. Hanc igitur sanctissimam imaginem per effossionem quam sibi operati sunt, intromittentes, et aqua perfundentes, ab ea contra rogum et ligna dimiserunt [ Gr., ex ea rogum et ligna resperserunt]; et statim divina virtue fidei operantium adfuit, et quod prius erat illis impossibile, perficiebatur: continuo quippe receperunt flammam ligna, et verbo confestim in pruinas versa superioribus impartiebantur, omnia igne hinc et inde porrigente [ Gr., et dicto citius in pruinas versa sup. imp. o. i. depascente].
Leo reverendissimus lector magnae Ecclesiae regiae Constantinopoleos dixit: Et ego indignus servus vester, cum descendissem ad Syriam cum regiis apocrisiariis, fui Edessae, et sacram ac non manufactam iconam vidi a fidelibus honorari pariter et adorari.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Hesterno die reverendissimus hegumenus Maximini codicem paradisi amoenissimi Limonarii protulit, et lectus est: et reperimus et nos in bibliotheca exemplar ejusdem Limonarii incisa habens folia, in quibus de imaginibus scripta jacuerant.
Christophorus sanctissimus episcopus sanctae Cyriacae dixit: Sanctissime domine, indignus servus praesumam loqui coram sancta et sacra atque universali synodo. Propheticus sermo est, quia in operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. IX). Quod enim putabant adversus nos facere in pseudosyllogo illo collecti, hoc adversus eos factum est. Et quaedam quidem inciderunt, quaedam vero falsaverunt, ut manifestata veritate arguantur impietates eorum.
Stephanus monachus et librorum custos dixit: Codex datus ab hegumeno Maximini, continens sermonem qui falsatus est in altero codice qui est de iconis.
Et legit idem Stephanus monachus et librorum custos.
Ex eodem Limonario.
Dicebant quidam seniorum, quia erat quidam inclusus in monte Oliveti decertator maximus: impugnabat autem eum daemon fornicationis. Quadam ergo die cum ei valide immineret, coepit senior lamentari et dicere daemoni: Usquequo non parcis mihi? recede jam a me, consenuisti mihi. Apparet autem ei daemon evidenter dicens: Jura mihi, quod nemini dicas quod tibi dicturus sum, et te ulterius non impugnabo. Juravit ei senex, quia per eum qui habitat in excelsis, non dicam cuiquam quae mihi dixeris. Tunc dixit ei daemon: Ne adores hanc iconam, et te ultra non impugnabo. Habebat autem imago figurationem dominae nostrae sanctae Mariae Dei Genitricis portantis Dominum nostrum Jesum Christum. Dicit inclusus daemonio: Sine tractem. In crastino autem indicat hoc abbati Theodoro Aeliotae, qui habitabat tunc in Laura Pharensium; et enarrat ei omnia. At vero senior incluso dixit: Abba, vere illusus es, quia jurasti daemonio; verumtamen bene fecisti hoc dicendo. Porro expedit tibi, ut non dimittas in hac civitate scortum, ad quod non ingrediaris, quam ut recuses adorare Dominum nostrum Jesum Christum cum Matre ipsius. Confirmato ergo eo et confortato plurimis verbis, abibat ad proprium locum suum. Apparet iterum daemon incluso, et dicit ei: Quid est, male senex? nonne jurasti mihi quod nemini diceres? et quomodo cuncta dixisti venienti ad te? Dico tibi, male senex, ut perjurus judicaberis in die judicii. Respondit ei inclusus: Quia juravi quidem, juravi utique; et quia perjuravi [pejeravi], scio: verum meum Dominum et factorem perjuravi; te tamen non audiam.
De eodem Limonario.
Narraverunt mihi iidem Patres et hoc dicentes: Quia in his diebus mulier quaedam Christi amatrix in finibus Apamiae puteum fodit: et multa expendens, et multum laborem faciens, et in profundum multum descendens, non reperit aquam: et in defectione animi multa erat mulier et propter laborem et propter sumptus. Semel ergo in somnis videt mulier quemdam dicentem sibi: Mitte, fer similitudinem abbatis Theodosii, qui in scopulo est; et aquam per eum Deus praebebit tibi. Mulier autem missis duobus hominibus suis, accepit iconam sancti; et deposita ea in puteum, statim et absque dilatione aqua exiit, ita ut medietas putei repleretur. Detulerunt ergo nobis ex eadem aqua, et bibimus, et glorificavimus Deum nostrum.
Item ejusdem.
Narravit nobis Dionysius presbyter Ecclesiae Ascalonis de abbate Joanne anachoreta, dicens: Quia hic magnus in praesenti generatione fuit homo, et ad statum suum [ Gr., probandum statum] Deo beneplacentem hoc de eo miraculum asserebat. In specu, inquiens, senex sedebat in partibus Socchus possessionis, ab Hierosolymis milliariis viginti ferme distantis. Imaginem autem habebat senex in specu sanctae intemeratae dominae nostrae Dei Genitricis et semper Virginis Mariae, habentem in ulnis Christum Dominum nostrum. Quotiescunque ergo volebat quoquam pergere, aut ad eremos longinquas, aut Hierosolymam ad adorandam sanctam crucem et sancta loca, vel etiam in Sina monte oraturus, aut ad martyres, qui ab Hierosolymis multis spatiis aberant (erat enim amicus martyrum oppido senex. Nam nunc quidem ad sanctum Joannem Ephesum, nunc vero ad sanctum Theodorum Euchaita, aut ad sanctam Theclam Seleuciam pergebat, vel ad sanctum Sergium Arapham) perstruebat [praestruebat] candelam et succendebat, sicuti habebat consuetudinem: et ad deprecationem stans ut iter sibi dirigeretur, dicebat ad dominam, in imaginem ejus attendens: Sancta domina Dei Genitrix, quoniam viam habeo longam ad ambulandum, multorum dierum spatium habentem, de candela tua curam habeto, et inexstinguibilem eam secundum meum propositum custodi. Ego enim adjutorium tuum comitem habens, vadam. Et his ad imaginem dictis, abibat; et proposito itinere completo revertebatur, aliquando quidem mense uno, aliquando vero duobus vel tribus, nonnunquam quinque aut sex moratus. Et sic inveniebat candelam ordinatam et ardentem, ut eam ad iter agendum egressus sinebat: nunquamque illam a semetipsa exstinctam vidit, neque a somno surgens, neque ab eremo rediens in speluncam.
Basilius sanctissimus episcopus Ancyrae dixit: Demonstratum est, quod antiqua traditio sit sacrarum imaginum consuetudo.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Jam satiati sumus ex paternis testimoniis, et cognovimus, quia prisca traditio est venerabilium imaginum erectio. Sectatores igitur sumus sanctorum Patrum.
Sancta synodus dixit: Sectatores et concordes.
Stephanus reverendissimus monachus dixit: Et alios codices habemus de causa sacrarum imaginum usque ad quindecim: et ut jubetis.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Repleti sumus atque contenti.
Sancta synodus dixit: Satis est.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quoni demonstratum est in praecedenti lectione, quia ab Hebraeis, et paganis, et Samaritis, ac Manichaeis, atque Phantasiastis accusata est Ecclesia propter venerabiles imagines, et omnes certificati sumus, justum est etiam fratrem nostrum et dilectum dominum Joannem, et loci servatorem apostolicarum Orientis sedium, audire: habet enim quamdam relationem insinuantem, unde coeperit imaginum subversio.
Sancta synodus dixit: Et quaerimus, domine, audire de hoc.
Joannes reverendissimus monachus et loci servator Orientalium pontificum, a pittacio legit.
Volo ego humilis et cunctorum novissimus ostendere cum omni veritate coram praesenti ac sancta vestra et sacra synodo, qualiter et quando et unde habuerit initium pessima et Deo exosa haec Christianos accusantium et imagines confringentium haeresis: compendio duntaxat sermonis uti procurans, per chartam judicavi bonum fieri narrationem, quatenus nil me veritatis lateat. Arabum itaque qui sine Deo sunt, mortuo tyranno, id est consiliario (Seleman autem erat hujus nomen) ei successit Umarus: qui ad principatum ascendens, mox accersiens pepulit e fossa projectum [ Gr., e fossa projiciendum] Masalmam a terra hac, cum esset hostis insanissimus: qui magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi gratia, et sanctissimae Dei genitricis quae illum peperit, cum confusione multa et perditione propriae Saracenorum militiae reversus est Syriam, nil eorum quae sperabat adeptus. Mortuo autem Umaro subrogatus est Ezidus, vir quidam levis et mobilis. Erat autem Tiberiade ductor quidam praevaricatorum Hebraeorum, veneficus divinus, daemonum animas laedentium organum, cognominatus Sarantapechys, impius inimicus Ecclesiae Dei. Qui videlicet nequissimus Hebraeus cum didicisset imperantis Ezidi levitatem, accessit ad eum, et coepit divinare quaedam et praedicere ei. Ex quo igitur factum est, ut acceptus tyranno et gratus efficeretur: Volo, inquit, prime consiliarie, pro symbolo benevolentiae qua circa te flagro, dictare tibi modum quemdam, per quem facilius ac celerius adipisci possis, ut addatur tibi vitae longitudo, et permaneas annis triginta in hoc principatu tuo, si tamen in opus perduxeris verba mea. At insipiens ille tyrannus, mente obtusus aviditate longaevitatis (erat enim amator deliciarum et petulans [petulcus]) respondit: Quia quaecunque dictaveris, paratissime facio: et si voti compos exstitero, maximis te honoribus recompensando locupletabo. At vero veneficus atque divinus Hebraeus ait ad eum: Jube statim absque omni dilatione vel induciis scribi per omnem principatum tuum encyclicam epistolam, ut omnem imaginalem picturam sive in tabulis, sive per musiva in parietibus, sive in vasis sacris et vestibus altarium, et quotquot ulijuscemodi reperiuntur in cunctis Christianorum ecclesiis, exterminare ac perfecte deponere [exterminent, ac p. deponant]: necnon et quotquot in foris civitatum ad ornatum sunt et decorem in quacunque similitudine. Quin Satanae maligna operatione motus falsus divinus addidit, omnem similitudinem: argumentatus hoc, ut importabilem ostenderet inimicitiam quam contra nos habebat [ Gr., callide, ut nullam suspicionem suae contra nos inimicitiae daret]. Ast tyrannus, deceptione captus, huic levitate usus obsecundavit: et mittens deposuit ab omni provincia quae sub ipso erat, sanctas imagines, et residuas similitudines: et hoc modo non parcens deturpavit Ecclesias Dei per veneficum Hebraeum sub potestate sua sitas, antequam perveniret malum ad terram istam. Porro fugientibus Deo amabilibus Christianis, ne propriis manibus subverterent sanctas imagines, Hebraeos Deo odibiles, et vilissimos Arabes angariabant, qui ad hoc missi erant Amiraei: sicque incendebant venerabiles iconas, et domos ecclesiarum modo quidem linientes, modo autem eradentes. Quibus auditis, pseudoepiscopus Nacoliae, et hi qui circa ipsum erant, imitati sunt iniquos videlicet Judaeos et impios Arabes, injuriam inferentes ecclesiis Dei. Justum autem judicio sacro vestro intimare auditui, qualem miser ille finem et veneficus Hebraeus susceperit. Cum enim hoc egisset symbulus Ezidus, non plus quam duobus annis et dimidio vivens defunctus est, et perrexit in ignem aeternum. Et imagines quidem in antiquo statu suo et honore restitutae sunt. Porro hujus filius Ulidus nomine indignatus, tanquam homicidam sui patris veneficum turpissima morte interfici jussit, digna pro facto falsae divinationis suae portantem.
Sanctissimus episcopus Messanae dixit: Et ego puerulus eram in Syria, cum Saracenorum symbulus imagines subverteret.
Sabbas reverendissimus monachus et hegumenus monasterii Studii dixit: Domine, et nos indigni servi sanctitatis tuae expetimus, ut sacrae imagines restituantur in locis suis juxta priorem consuetudinem, et ut litanias celebrent pii Christiani cum illis.
Tarasius sanctissimus patriarcha dixit: Quid dicitis, venerabiles fratres?
Sancta synodus dixit: Et nos omnes consentimus.
Petrus Deo amabilis archipresbyter et loci servator sanctissimi papae senioris Romae legit ex pittacio.
Tarasio sanctissimo Constantinopoleos novae Romae patriarchae, atque omni sanctae huic et universali synodo Petrus archipresbyter sanctissimae Ecclesiae sancti ac laudabilis apostoli Petri, et Petrus presbyter et hegumenus monasterii sancti Sabbae, ambo loci servatores Adriani papae senioris Romae: Justum arbitramur, ut secundum pronuntiationem omnium nostrum, imo juxta antiquam traditionem catholicae Ecclesiae, sicuti omnes sancti Patres edocent nos, veniat in medio nostrum colenda imago, et hanc salutemus: et quemadmodum placuerit vobis sacerdotes, pronuntiate super hoc. Et aliud capitulum suggerimus, ut omnes conscriptiones, quae contra venerabiles imagines factae sunt, cum anathemate deleantur, vel igni tradantur: et de hoc petimus pronuntiari, ut videtur sacrae synodo.
Sancta synodus dixit: Veniat, fiat!
Petrus Deo amabilis archipresbyter et loci servator sanctissimi papae senioris Romae dixit: Si jubet sancta vestra synodus, ponatur crastino venerabilis imago, et omnes salutemus eam.
Sancta synodus dixit: Fiat, fiat!
Joannes reverendissimus monachus presbyter et loci servator Orientalium pontificum dixit: Benedictus Deus, qui glorificavit amatricem Christi Nicaeensium hanc civitatem in diebus Constantini et Irenae amatorum Christi imperatorum. Benedictus Deus qui exhibuit eam duplici gratia dignam. Fidem prius hic Christus expressius explanavit: nunc autem per sanctam synodum hanc dispensationis suae symbola omnibus manifestavit. Arius infamis hic est depositus: Deo perosorum imagines confringentium haeresis hic exterminata est. Benedictus Deus qui dicit per sanctum apostolum Joannem: Ego sum Alpha et Omega (Apoc. I, 22). Benedictus Deus, qui hic in primis et in fine fidem orthodoxam confirmavit.
Sancta synodus exclamavit, per unumquemque versum ter pronuntians: Divinitus sonantium Patrum doctrinae nos correxerunt: ex ipsis haurientes veritatem potati sumus! Eos sequentes, mendacium persecuti sumus! Ab eis edocti venerabiles imagines salutamus! Ab eis ducti adorationem quae per honorem fit, eis impendimus! Patres praedicant: filii obedientes sumus, et congratulamur in facie matris traditioni Ecclesiae catholicae [ Gr., gloriamur in f. m. traditione E. c.]! Credentes in unum Deum in Trinitate laudandum, honorabiles imagines salutamus! Qui sic se non habent, anathema sint! Qui ita non sentiunt, procul ab Ecclesia propellantur! Nos antiquam legislationem Ecclesiae catholicae sequimur! Nos jura Patrum conservamus! Nos eos qui addunt vel auferunt ex catholica Ecclesia, anathematizamus! Nos venerabiles iconas salutamus! Superinductam novitatem Christianos accusantium anathematizamus! Nos eos qui sic se non habent, anathemati submittimus! Christianos accusantibus, id est imagines confringentibus anathema! His qui assumunt dicta sanctae Scripturae, quae sunt contra idola. in venerabiles imagines, anathema! His qui non salutant sanctas ac venerabiles imagines, anathema! His qui appellant sacras imagines idola, anathema! His qui dicunt, quod veluti ad Deos Christiani ad iconas accedant, anathema! His qui communicant scienter injuriam et inhonorantiam inferentibus venerabilibus imaginibus, anathema! His qui dicunt quod excepto Christo Deo nostro alius eruerit nos ab idolis, anathema! His qui audent dicere catholicam Ecclesiam idola aliquando recepisse, anathema!
Multos annos imperatorum! Constantini et Irenae magnorum principum et imperatorum multos annos! Pacificorum imperatorum multos annos! Depositores novitatis quae pridem facta est, Domine, conforta! Piam da, Domine, vitam eis!
ACTIO SEXTA. In nomine Domini et dominatoris Jesu Christi veri Dei nostri. Imperio piissimorum et amicorum Christi dominorum nostrorum Constantini et Irenae a Deo redimitae matris ejus, anno octavo consulatus eorum, tertio Nonas [ al., pridie Nonas] Octobrias, indictione undecima.
Conveniente sancta et universali synodo, quae per divinam gratiam et piam sanctionem eorumdem divinitus corroboratorum imperatorum congregata est in Nicaeensium clara metropoli Bithynensium provinciae: id est Petro reverendissimo archipresbytero sanctae Romanae Ecclesiae sancti apostoli Petri, et Petro reverendissimo presbytero, monacho et hegumeno venerabilis monasterii sancti Sabbae Romae siti, tenentibus vices apostolicae sedis almi et sanctissimi archiepiscopi senioris Romae Adriani, et Tarasio almo et sanctissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae, et Joanne ac Thoma reverendissimis presbyteris monachis, et vicariis apostolicarum sedium Orientalis dioeceseos.
Residentibus quoque ante sacratissimum ambonem templi sanctissimae ac magnae ecclesiae quae cognominatur Sophia: praesentibus et audientibus gloriosissimis et magnificentissimis judicibus, id est Petrona laudabilissimo exconsule patricio, et comite Deo conservandi imperialis obsequii; et tota sancta synodo secundum ordinem qui praescriptus est in prima actione: praesentibus etiam Deo amabilibus archimandritis et hegumenis, atque omni monachica plenitudine; propositis sanctis et intemeratis Dei Evangeliis.
Leontius [Leo] inclytus a secretis dixit: Novit sancta et beata synodus, qualiter in praecedenti conventu diversa dicta legerimus [ al., digesserunt] divinitus insequendorum haereticorum, qui accusaverunt sanctam et immaculatam Christianorum Ecclesiam ad erigendas sacras imagines [ Gr., ob erectionem sacrarum imaginum]. Hodie autem prae manibus habemus eorumdem Christianos accusantium blasphemiam in scriptis, id est absurdam et evertendam atque per se redarguendam definitionem pseudosyllogi, in omnibus consonantem impiae opinioni Deo edibilium haereticorum: sed et artificiosam et efficacissimam ejus refutationem, quam Spiritus sanctus liquido praebuit (oportebat enim eam divulgari sapientibus affatibus [ Gr., contradictionibus], et discerpi fortibus refutationibus): quam et subjicimus ad quod placuerit.
Sancta synodus dixit: Legatur.
Joannes Deo amabilis diaconus sanctissimae magnae Ecclesiae Constantinopoleos, et cancellarius, legit.
REFUTATIO ejus quae resarcinata et fallaciter nominata est definitio a congregata turba eorum qui Christianos accusant.
TOMUS PRIMUS. Gratum est semper odienti homines daemoni tam a Deo separare, quam multiplicibus fallere seductionibus hominem qui ad imaginem Dei factus est: et nil ei magis sollicitudini et studio est, quam pietati resistere, et ecclesiasticae pacis concutere ordinem. Quod etiam et in temporibus nostris ostendit per conciliabulum quoddam, in quo qui congregati sunt subjectae materiae [ Gr., expositionis auctores ef.] suasores sunt effecti, et septimum semet diffamaverunt esse concilium, simplex et cunctis agnitum quod est adversus idola odium, veluti quamdam in hamo seductoriam escam objicientes, exsecramentum suum e contrario proponentes contra imaginales figuras [ Gr., et ex eorum rejicientes in imaginales fig.], subripuere simpliciores: et antiquissimam illam et corruptam vocem, idolorum videlicet culturam, iterum fabricantes, per quam ii qui diabolo et malignis ejus virtutibus per daemonica simulacra, et creaturae potius quam Creatori servierunt, juste idololatrae decreti sunt nominari: (quos et) iis qui Christum induerunt, et gratia ejus ab idolis liberati, atque ab eorum errore salvati, regale sacerdotium et gens sancta effecti, comparare atque conferre conati sunt [ Gr., sunt effecti, inurere conati sunt]: sed utinam more imperfectorum abortivorum mox nata verba eorum corrumperentur [ Gr., corrupta essent], priusquam in Ecclesia talia essent effecta contagia. Verum quia cum inepta essent, a quibusdam lacte nutrita sunt: licet ad perfectam nondum pervenissent aetatem, haec perimere gladie Spiritus necessarium ducimus. Sed in his omnibus dux nobis sit Christus verus Deus noster, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I) qui solus intellectus est pie intelligentium et intellectorum, et sermo dicentium et dictorum, qui omnia omnibus et est et efficitur; qui dat linguam disciplinae cognoscendi, cum oportet dicere verbum. Declaratio enim sermonum ejus illuminat, et intellectum dat parvulis (Ps. CXVIII); quatenus mendacium pellatur, et veritas introeat omnibus lucide ac splendide fulgens: quam pietatis zelatores amplexati, divini Apostoli memores inquientis, Vae mihi est, si non evangelizavero (I Cor. IX); debent ejus et advocati et protectores esse mendacium redarguentes, et funda spiritus lapidantes. Unde tam secundum Scripturas, quam mores Patrum, scrutabiliter ac syllogistice contra stultiloquia venientes, secundum Phinees mucrone spiritus, una redargutionis plaga facile hos qui sibi in hac impietate conglobati sunt, simul pungere studeant, et mendaces per evidentem exhibitionem linguas eorum cunctis ostendant; quippe quae et contra notitiam unici Filii Dei, et contra Ecclesiam ejus elatae, et iniquitatem in excelsum incarnationis ipsius locutae sunt: et ita demum disruptis vinculis eorum gladio spiritus, qui est Verbum Dei (Ephes. VI), et deposito jugo indisciplinationis eorum, tegmina versutiarum ipsorum omnibus manifesta constituant: quia Dominus derisit eos, et subsannavit eos, et loquetur ad eos in ira sua, dicens: Discedite a me, non novi vos (Matth. VII). De quibus etiam per prophetam Jeremiam praedixit: Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos: visionem mendacem et divinationem fraudulentam et seductionem cordis sui prophetizant vobis (Jer. XIV, XXIII). Idcirco erunt projecti in viis Jerusalem, id est, Ecclesiae catholicae; et conculcatio omnibus qui pie Deum confitentur. Laqueus enim fortis viro labia sua, et capitur sermonibus oris sui. Retributio autem labiorum ejus dabitur ei impietatis argutio. Ait enim: Arguam te, et statuam contra faciem tuam peccata tua (Psal. XLIX). Et quidem super his ista dixisse sufficiat. Ne vero prolixis anfractibus prolongemus sermonem, propositam viam continuantes, ad redargutiones ex ipsa superscriptione verbum faciamus. Neque enim aliter horum vaniloquium ignavum et maledictis refertum ostendi poterit, nisi redarguendo cum Dei aspiratione adversus eos aciem praeparemus: unam ipsis acquisituri cautelam, ut videlicet nihil noviter sine nobis agant ex his quae [ Gr., unam nobis acquirentes caut. ut videlicet nihil a nobis innovetur ex his quae] ad divinum cultum pertinere noscuntur: sed magis apostolicis et paternis obediant [obedimus] documentis, necnon et ecclesiasticis institutis. Rogamus autem eos qui hanc fuerint adepti scripturam, quo eam scrutabiliter et non transitorie legant: ut liquido et expresse comperientes subtilitatem objectionis, lauream [victoriam: victorias et laudes] Dei Ecclesiae solvant. Usi sunt autem prooemiis hujuscemodi.
Gregorius Deo amabilis episcopus Neocaesariae legit:
« Terminus sanctae magnae ac universalis septimae synodi. »
Joannes diaconus legit:
A mendacio inchoantes, et per totam hanc rebellium vocum novitatem hoc in opitulationem assumpto, in mendacium finierunt Christianorum calumniatores. Quomodo enim sancta, quae nec quid est sanctum in notione suscepit, praesertim cum sit polluta, profana et exsecranda? Illi namque qui in ea congregati sunt, ut prophetice fateamur, inter sanctum et pollutum non distinxerunt, et inter mundum et immundum non discreverunt, iconam incarnati Dei Verbi, Domini videlicet nostri Jesu Christi, similiter ut iconam Satanae, idolum nuncupantes. Quomodo autem magna et universalis, quam neque receperunt, neque concordaverunt reliquarum praesules Ecclesiarum, sed anathemati hanc transmiserunt? Non habuit enim adjutorem illius temporis Romanorum papam, vel eos qui circa ipsum sunt sacerdotes, nec etiam per vicarios ejus, neque per encyclicam epistolam, quemadmodum lex dictat conciliorum. Sed nec consentientes sibi patriarchas Orientis, Alexandriae scilicet, Antiochiae, ac sanctae civitatis, vel comministros et summos sacerdotes, qui cum ipsis existunt. Vere fumus caligine plenus, obtenebrans oculos stolidorum, est sermo eorum, et non lucerna posita super candelabrum, ut illuminet omnibus qui in domo sunt (Matth. V): pro eo quod localiter in abdito, et non super orthodoxiae montem dicta fuerunt verba ipsorum. Neque enim in omnem terram more apostolorum exivit sonus eorum, aut in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII), quemadmodum sex sanctarum et universalium synodorum. Porro septima quomodo, quae non concordavit cum praecedentibus sex sanctis ac venerabilibus synodis? Omne quippe septimum, quod fuerit ordinatum, in supputatione praecedentium rerum subsequens debet esse, quam quod eorum quae sibi connumerantur, nihil participat, profecto non connumeratur. Sicut enim si quis sex aureos more versus ordinet, deinde apponat aeneum nummum, septimum hunc propter alterius materiae substantiam nullatenus appellaverit; siquidem aurum multi et pretiosi metallum est commodi, aes vero vile et inhonorabile: Ita et haec cum aureum vel pretiosum in dogmatibus nihil habeat, sed in omnibus aerea [subaerata] sit et reproba venenoque mortifero plena [rubigine mortifera] sacratissimis sex synodis, aureis carminibus spiritus refulgentibus, connumerari non meruit. Habens autem elationem ejus qui dixit, Ponam thronum meum supra nubes (Isa. XXIV) personat hujuscemodi.
Gregorius episcopus Neocaesariae legit:
« Sancta magna et universalis synodus, quae per gratiam Dei et piissimam sanctionem Deo redimitorum et orthodoxorum imperatorum nostrorum Constantini et Leonis congregata est in hac Deo conservanda regia urbe, in colendo templo sanctae ac intemeratae dominae nostrae Dei Genitricis semperque Virginis Mariae, quod appellabatur Blachernae, definivit subter annexa. »
Joannes diaconus legit:
Si per divinam gratiam eorum congregatio facta esset, verbis quae per Dei gratiam dicta sunt adornaretur, et veritate utique refulgeret; quoniam gratia huic conjuncta est, et compares sibi atque contubernales existunt, testante Joanne qui in theologia praeeminet, ac dicente: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Ipsi ergo veritatem deserentes, in qua Salomon gloriatur dicens: Veritatem meditabitur guttur meum (Prov. VIII): et mendacium amplectentes, a gratia proculdubio exciderunt (Coloss. IV). Unde nec sermo eorum divino est sale conditus, ut det gratiam audientibus. Illud autem quod dicitur, in venerabili templo congregatos eos fuisse, non est mirum. In hoc enim nullo fuco meliorabuntur: quemadmodum nec Annam et Caipham, vel Judaicum eorum concilium quod factum est in Christum, juvit quod in templo adversus eum initium est sine lege consilium. Nam Deo magis damnabiles ostendebantur, quia in locis sanctis non sancta, sed inimica Deo foedera pepigerunt. Sed utinam ex paterna voce prooemium sumerent, Dionysii videlicet deiloqui, traditionesque ipsius [ Gr., Sed utinam ut ex p. v. pr. sumpserunt Dion. d. traditiones quoque ipsius] atque omnium sanctorum Patrum nostrorum incorruptas servarent. Sed non est hoc in illis, sicuti caetera per totam expositionem eorum manifestabunt: licet in convenienter hi qui falsa ovium pelle cooperiuntur, de theologia praefationem faciant, ita dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Cunctorum causa et consummatio deitas, quae omnia bonitate sua ex non existentibus ut essent exhibuit, haec ornate et ordinate agitari definivit: quatenus incolumitati per gratiam denatae conjuncta, indeclinabilem perpetuitatem et inflexibilem ad utraque nutum veri status salva custodiant. »
Epiphanius diaconus [et cubuclesius] legit:
Si universa creatura a Deo condita accepit ex non exstante subsistendi virtutem, nunc ejus utique praecepto mota et directa, novit Creatoris custodire mandatum, tanquam ab ipso quoque provisionem adepta sive inanimata sit, sive animata. Ipsi autem traditionem quae a Christo nobis in sancta Ecclesia sua ad recordationem salutiferae dispensationis suae data est, anathematizare praesumpserunt, ignorantes quod nihil eorum quae in illa sunt, sine ipso fuerit factum; et ostenduntur inanimatis insensibiliores, et irrationabilibus irrationabiliores: et non solum haec, sed et bene se currere arbitrantes, linguam in pravis sermonibus et dogmatibus suis fallacem demonstrant, sanctam Dei Ecclesiam idolis adornati perhibentes; atque mendacium spem suam ponentes, ad eam proferunt: Vias tuas scire nolumus (Job. XXI), neque antiquam traditionem sequi proponimus. Et quidem audient a Christo qui eam fundavit: Nescio vos (Matth. VII, XXV); fingunt autem se diabolum triumphare, dicentes ita:
Gregorius episcopus Neocaesariae legit:
« Quia vero hic qui ob priorem claritatem Lucifer dictus est, proprium ordinem circa Deum collocatum habens, et in excelsum contra factorem suum sensum extendens, tenebrae hinc cum apostatica virtute sua factus est, et ex gloriosissima, lucem faciente, et super lucem existente Dei principalitate sponte cadens, omnis malitiae ultroneus factor et inventor ac magister apparuit, et offuscatus est; non ferens aspicere hominem a Deo creatum pro eo in gloriam intromissum, in qua ipse fuerat constitutus, omnem adversus eum malitiam suam evacuavit, et per deceptionem illum a divina gloria et claritate reddidit alienum, creaturam potius quam Creatorem adorare cohortans. »
Epiphanius diaconus [et cubuclesius] legit:
Si quidem contra idolorum servitutem, vel contra creaturarum servitutem, quam sancti apostoli qui induti sunt virtutem ex alto, ac divini prophetae qui ante vaticinati sunt, sicque demum egregii Patres nostri qui illos secuti sunt, interdixerunt et exsecrati sunt, sermo eorum esset, omnes utique alumni Ecclesiae componerent [assentirentur], et haec tradere scripturae illis opportunum existeret. Sed quia hanc deserentes, mendacium protegunt; et patrem hujus, diabolum videlicet publicare simulantes, contra ea quae sunt immaculatae Ecclesiae, linguam exacuunt, et cauponum more vinum miscuerunt aquae, et subversione turbulenta proximum potare non sunt reveriti, juste audiunt divinam ad se vocem per deiloquum David et psalmistam prolatam: Quare enarratis justitias meas, et assumitis testamentum meum per os vestrum? vos autem odistis disciplinam, et projecistis sermones meos retrorsum, portionem vestram ponentes cum his qui adulterant dogmata veritatis (Psal. XLIX). Unde simulantes veritatem, aiunt:
Gregorius episcopus Neocaesariae legit:
« Unde propriae manus opus fictor Deus cum vidisset modis omnibus in perditionem demersum, nequaquam sustinuit, sed post [ Gr., videre m. o. in p. lubens non passus, post] diligentiam quae per legem atque prophetas pro hujus est effecta salute, nondumque illo redire valente in priorem nobilitatem, dignatus est Filium suum et Verbum in novissimis et praedestinatis temporibus mittere ad terram. Qui voluntate paterna, et cooperatione vivifici et aequalis sibi potentia Spiritus, in utero virginali habitans, et ex sancta et immaculata carne ejus in propria substantia [ Gr., existentia,] vel subsistentia carnem sumens nobis consubstantialem, hanc mediante anima rationabili et intelligibili compaginavit atque formavit, et natus est ab ipsa super omnem rationem et omnem intellectum et cogitationem; crucemque pertulit ultroneam et mortem elegit, atque tertia die resurgens ex mortuis, omnem salutarem dispensationem implevit. »
Epiphanius diaconus [et cubuclesius] legit:
Ait Scriptura in mundi factura Deum dixisse: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I). Ingens ergo est magnitudo dignitatis, quia terrena imagine Dei honoratus est. Sed eo seductione cadente, ac non conservante primae plasmationis dignitatem, humanum genus in idololatriam translapsum est. Hunc Deus et Verbum Patris factus homo, et non mutata natura, perfectus, revocans a casu, atque removens eum ab errore idolorum, denuo in immortalitatem fingit, praebens ei donum sine poenitentia. Haec iterata fictio, Dei magis inspectrix efficitur; et priori fictione praestantior, ac donum [ Gr., Haec priore deiformior et praestantior formatione fit reformatio, ac d.] aeternum. Has ergo donorum magnitudines obtenebrare volentes, aliam idololatriam per facturam imaginum ore aspero perhibent introduci, et redemptionem novam jactanter factam [ Gr., per se factam] asseverant; et variis verbis suam sententiam consuentes, Ecclesiam Dei tanquam errantem judicant, mollientes sermones suos super oleum, scripta quaedam pronuntiantes: et dolosa verba eorum, et jaculum saucians est lingua ipsorum. Loquuntur pacifica, in se autem habent inimicitiam: propter quod et inferunt:
Gregorius episcopus legit:
« Removit nos a corruptionem faciente daemonum magisterio, id est, ab idolorum errore pariter et cultura, et tradidit adorationem quae spiritu est « et veritate. »
Epiphanius diaconus legit:
Inviti, o praestantissimi, ad veritatem trahimini. Totus enim sacer apostolorum coetus, et sancta Patrum nostrorum caterva, ad homines venisse Dei Patris Verbum et Filium praedicat, ut erueret nos ab idolorum errore. Sed et praenuntiatas voces habemus per prophetas ita clamantes: Ecce enim, ait, dies veniunt, dicit Dominus, et delebo nomina idolorum a terra, et non erit ultra memoria eorum (Zach. XIII). Ita ut vos confiteri coacti sitis, quod nos ab idolorum errore Christus Deus noster eruerit. Et si eruit, quomodo rursus idolis servierunt, qui in illum crediderunt? cesset vestra maledica garrulitas. Deus redemit incarnatus, et rursus captivamur? et ab eo qui tyrannidem in nos exercuit, nunc iterum superamur? Audite divinam Scripturam dicentem (Psal. CXLIV, CXLV): Regnum ejus aeternum, et potestas ejus in generationes generationum; et: Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus Sion in generationem et generationem. Nequaquam, ut imperatores terreni modo superant, modo superantur, ita et Deus; sed victoria ejus in aeternum manet. Neque enim ut homo est Deus ut formetur, neque ut Filius hominis, ut comminetur ei, sicut scriptum est. His autem et Apostolus consonat dicens: Sine poenitentia enim sunt, inquit, dona et vocatio Dei (Rom. XI). Porro eadem effantur, semet adornare putantes. Subinferunt enim, sese impugnantes:
Gregorius episcopus legit:
« Et ita demum cum assumptione in coelos ascendit, sanctos discipulos suos et apostolos magistros hujus salutiferae fidei derelinquens. Qui Ecclesiam nostram tanquam sponsam ejus variis pietatis atque lucifluis dogmatibus speciosam reddentes, optimam [formosissimam] et clarissimam, utpote quibusdam fimbriis aureis ostenderunt circumamictam et variatam. Cujus speciem accipientes inclyti Patres nostri atque magistri, necnon et sanctae ac venerabiles sex synodi, sine diminutione conservaverunt. »
Epiphanius diaconus legit:
Indoctum et ineruditum sensum habentes, nec senserunt tyrannicae suae ipsius vocum novitatis abjiciendam opinionem, fastumque et arrogantiam suam isti, qui tumultuari susurrando conantur: et versuto volentes velamento suum ipsius sensum obumbrare, ridiculum quoddam ex desidia patiuntur, laudantes multum ac magnifice ecclesiasticam legislationem; et hanc immutilatam servare sanctas sex et universales synodos, licet nolentes, promittunt [ Gr., assentiuntur], et verbis quidem simulant pietatem, mente autem iniquitatem operantur: et labiis eam honorant, corde autem longe distant ab illa (Isa. XXIX); minime consentientes admittere traditionem, quae in omni praeterito tempore a tot sanctis retenta est. Utinam multitudinem saltem reveriti essent Christianorum, qui tam impraesentiarum, quam qui fuerunt ex quo annuntiatum est Evangelium, exprobrando et abjiciendo ejus narrationem quae per titulorum picturam effecta est. Nam postquam sancta et universalis sexta synodus facta est, usque dum ipsi congregati sunt contra venerabiles iconas, non plus quam septuaginta praeterierunt anni. Unde omnibus liquet, quod nequaquam in his annis imaginum picturae sunt traditae, sed in temporibus sextam synodum praecedentibus: et revera ab apostolorum fuerunt praedicatione, quemadmodum in omni loco ex ipsa visione sanctorum templorum ediscimus et Patres sancti testati sunt, atque historiarum perhibent relatores, salvanturque hactenus conscriptiones eorum. In primo enim et quingentesimo post expleta quinque annorum millia, Christus Deus noster ad homines veniens, et per triginta tres annos et menses pene quinque nobiscum conversans, magnum et salutare mysterium nostrae Redemptionis operatus est; sicque ad coelos iter effecit, ascendens proculdubio unde descendit, praecipiens apostolis docere omnia quae illos ipse docuerat. A temporibus ergo istis usque ad Constantinum imperatorem qui primus ex Christianis regnavit, transierunt anni quasi trecenti, cum prius tyrannidem pagani exercerent: quando scilicet plurimi Christianorum bonum certamen certantes, martyrio saeculum hoc derelinquebant adversus idola insurgentes. Christianorum vero copia divino zelo commota, templaque construentes, quidam in nomine Christi, quidam vero in honore sanctorum, alii humanitatis in eis Christi Dei nostri acta, alii autem certaminis martyrum narrationes coloribus exarabant: alii autem in tabulis semper memoriam ferre volentes in eis [ Gr., in seipsis] desiderati martyris imaginem depingebant, vel etiam ipsius Christi. Sed et in sacris vestibus et cimeliis imagines tam a sanctis Patribus nostris, quam a piis viris depingebantur, et in ipsis incruenta sacrificia celebrabant et usque ad nos haec omnia liquido demonstrata sunt, et permanent in aeternum. Et certe etiam in haeresibus exortis felle ac amaritudine plenis adversus Ecclesiam, sed et sex synodis universalibus Dei nutu per diversa tempora in earum eversionem congregatis, omnia quae tradita sunt in Ecclesia catholica sive scripto sive sine scripto ab antiquis temporibus, una cum sanctarum quoque imaginum demonstratione corroborata sunt et stabilita. Sancta vero sexta et universalis synodus cum promulgasset definitionem suam contra eos qui unam voluntatem praedicant in Christo Deo nostro, et Constantinus qui tunc imperabat, et praeceptione sua per beneplacitum Dei hanc congregaverat, vita post modicum excessisset, Justinianusque filius ejus imperium obtinuisset: iidem ipsi qui in ea fuerant congregati, rursus nutu divino unanimiter convenientes post quatuor vel quinque annos, regulas ediderunt pro correctione ecclesiasticorum negotiorum usque ad duas et centum. In quibus canonibus etiam de imaginibus in octuagesima secunda regula exposuerunt ita: In quibusdam venerabilium imaginum picturis agnus digito praecursoris exaratur ostensus, qui in figuram praecessit [ Gr., assumptus est] gratiae, verum nobis per legem praemonstrans agnum, Christum videlicet Deum nostrum. Veteres ergo figuras et umbras, utpote veritatis indicia et praecedentes characteres Ecclesiae traditos salutantes, gratiam honore perferimus et veritatem, hanc ut legis plenitudinem admittentes. Ut ergo praefectio etiam per colorum operationes in omnium vultibus [ante omnium oculos] depingatur, characterem agni Christi Dei nostri qui tollit peccata mundi, secundum humanitatem, etiam in iconis ex hoc pro veteri agno definimus depingi: per eum videlicet celsitudinem humilitatis Dei Verbi considerantes, et ad memoriam conversationis quam in carne gessit, passionis, quoque ac salutaris mortis ejus adducti, atque redemptionis quae hinc est mundo effecta. Videmus ergo cuncti et intelligimus, quod et ante sanctas synodos et post sanctas synodos imaginum descriptiones in Ecclesia traditae fuerint, quemadmodum et Evangelii. Etenim per lectionem auribus perceptam hujus auditionem menti transmittimus, et oculis intuentes imaginales formas, simili modo intelligibiliter illustramur: et per duas res invicem se sequentes, lectionem aio et picturas, unius notitiam accipimus, ad memoriam rerum veniendo gestarum. Hinc et duorum generalissimorum sensuum in Canticis canticorum copulata haec operatio potuit inveniri, cum dicitur: Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora (Cant. II). Quibus consonantes et nos psallendo dicimus: Sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII). His ergo ita se habentibus, opportune dicendum est ad eos qui contra sanctas imagines garrierunt: Vana locutus est unusquisque ad proximum suum; labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala (Psal. XI). A quibus eruamur gratia Christi veri Dei Salvatoris nostri.
TOMUS SECUNDUS. Epiphanus diaconus legit:
Obliti non mentientis Domini repromissionis, quam de Ecclesia sua spopondit, quia portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI), nudo capite, revelataque facie, habentes contrarias opiniones, impugnant illam; et furantes paternas voces, quasi suas opponunt, dicentes ita:
Gregorius episcopus legit
« Iterum autem hujus decorem videre non ferens praedictus malitiae fabricator, non est fraudatus per diversa tempora et modus maligno ingenio faciendi sibi subditum genus humanum: sed in schemate Christianismi idololatriam sensim induxit [ Gr., reduxit], persuadens sophismatibus suis ad se spectantibus minime a creatura recedere, sed hanc adorare, hancque percolere, et Deum facturam arbitrari Christi vocabulo nominandum. »
Epiphanius diaconus legit:
Qui spiritualem expugnant Jerusalem, id est catholicam Ecclesiam, his figurantur qui terrenam expugnavere Jerusalem. Et festinant et ipsi patrie uti sermone, quemadmodum quondam Rhapsaces, qui Hebraea lingua contra Israel utebatur (IV Reg. XVIII). Isti enim haeretici paternam doctrinam et ecclesiasticam vocem contra Patres contraque catholicam Ecclesiam armant. Sed a fructibus, inquit Dominus, eorum cognoscetis eos (Matth. VII). Comparati enim sunt sepulcris dealbatis, quae foris quidem parent hominibus speciosa: quemadmodum et isti Christianorum calumniatores patriis quasi cooperti sermonibus, intus autem pleni sunt ossibus et omni spurcitia (Matth. XXIII), mortuis videlicet foetidisque dogmatibus. Nos autem idem sepulcrum revelantes, in manifestationem faciamus cunctam eorum immunditiam: quia secundum propria desideria pervertunt quae in Ecclesia catholica sunt a sanctis Patribus edita. Et vocibus quidem eisdem utuntur, sed astute commutant sensus eorum. Quae namque adversus Arianos ipsi profati sunt, isti contra venerabiles iconas, stylo scripturae mutato, fatentur. Quod enim memorabilis Pater Gregorius Nyssaeorum praesul Ecclesiae in epitaphii sermone, quem super sancto Basilio, suo videlicet carne ac spiritu fratre, scribens adversus Arianos dogmatizavit, isti contra imagines assumpserunt: quod ex eadem praefatione ipsius periochae videri poterit, quae ita se habet: Utique nullus ignorat intentionem ostensionis, quae tempore magistri nostri effecta est [ Gr., int. cur tali tempore noster claruerit doctor]. Quia enim hominum vesania circa idola praedicatione Christi exstincta fuerat, et omnes erant in ruinis jam et abolitione vanorum culturae, per totum pene orbem praedicatione pietatis exorta: is qui tenebat humanae deceptionis principatum, undique coercitus Christi nomine ab orbe terrarum abactus est. Cum autem in malitia sapiens malitiae inventor existeret, non est fraudatus malignis argumentis ad faciendum rursus per seductionem sibi humanitatem subjectam, sed sub praetextu Christianitatis idolorum culturam paulatim induxit [ Gr., reduxit], persuadens sophismatibus suis ad se respectum habentibus, ut non recederent a creatura, sed hanc adorarent et colerent, Deumque facturam arbitrarentur, Filii nomine nuncupatam. At vero si ex non exstantibus vel a creatura, vel a divina substantia in sua est alienatus natura, nullus est huic sermo reddendus, sed hi qui nomen Christi creaturae imposuerunt, hanc adorent, huic deserviant, in ea spem salutis habeant, et ab ipsa praestolentur judicium [ex. est creatura, et secundum propriam naturam aliena est a divina substantia, nihil de hoc curarent; sed nomen Christi creaturae imponentes, hanc adorarent, huic deservirent, in ea sp. sal. haberent, et ab ipsa praestolarentur jud.]: necnon et apostata qui cecidit totam nequitiam suam hominibus qui indigni sunt, largiatur, Ario scilicet et Aetio et Eunomio et Eudoxio, quin potius et multis aliis, per quos idolatria quae jam defecerat, denuo, sicut dictum est, nomine Christianitatis inducta est [et omnino nactus apostata homines totius ejus nequitiae capaces, Arium inquam, Aetium, Eun. Eud. et praeterea multos alios, per ipsos idololatriam, etc., reduxit]. Et obtinuit homines languor, qui servierunt creaturae potius quam Creatori: ita ut et auxilio illius temporis imperatorum deceptio confortaretur, et omnes excellentes principatus pro eodem languore certarent. [ Gr., Cum ergo omnes propemodum homines ad partem quae praevalebat, transissent, tunc, etc.] Tunc ex Deo demonstratur magnus Basilius, quemadmodum Elias sub Achab (III Reg. 17, et seq.); qui sacerdotio jam quodammodo decidenti auxilium praebens, veluti quamdam deficientem lucernam verbum fidei per gratiam quae inhabitabat in eo, rursus resplendescere fecit. Intendamus quod verum est, quia totus hujus Patris sensus adversus Arii furia laborantes intenditur. Dicit enim sanctum Basilium illis temporibus demonstratum, quibus Arius, Eunomius, Eudoxius, Macedonius, et qui circa illos, dissimiles [Anomoei] scilicet et Semiariani, creaturam Filium et Verbum Patris et Deum nostrum fatebantur, tanquam Deo quidem, sed creato servientes [ Gr., tanquam Deo illi qui creatus erat, ser.]. Unde idolorum cultores juste tam ab ipso quam a catholica Ecclesia nominantur, eo quod eum quem colunt, ex non exstantibus ut esset fateantur effectum, sicuti omnis eorum quae condita sunt, creatura. Itaque sanctas imagines Christiani neque deos nominarunt, neque ut diis deservierunt, neque spem salutis suae in eis aliquando habuerunt, neque ab illis exspectant futurum judicium, nisi ad recordationem et monimen eas habentes, et amore circa illarum principalia flagrantes, has et amplexi sunt, et honoranter adoraverunt: non tamen divinae his servitutis vel cultus officium impenderunt (abesto calumnia), sed neque aliis quibuslibet rebus. Ariani autem creaturae connumerantes Dei Filium et Verbum, ab eo spem salutis suae praedicabant habere, et per eum futurum judicium effici. Hujus rei gratia egregius Pater arguens illos ait: Hanc, id est creaturam, adorare, huic servitutem exhibere, in ea salutis spem habere, ab ipsa exspectare judicium. Ergo probantur veritatis adulteratores hujus vocum novitatis propugnatores, et secundum prophetam (Isa. I) caupones; miscentes vinum aquae: et non solum hoc, sed et falsarii paternarum traditionum effecti sunt. Eodem quippe deifero Patre dicente, Dei [ Gr., Filii] vocatione nominatam, ipsi volentes in imaginalem formationem sensum transferre, pro Filii vocatione, Christi vocatione falso profati sunt. Manifestum est enim quod dicens, Filii vocatione nominatam, adversus Arianos pronuntiaverit, in supernam et increatam divinam generationem Filii blasphemantes. Propter quod et primores ejusdem haereseos publicavit dicens, Ario videlicet, Eunomio, Eudoxio, et Aetio. Ipsi autem prout dicerent Filii, dicentes Christi, mutato sensu in venerabilium imaginum formationem blasphemiam conati sunt usurpare. Igitur et in hoc falsiloqui quidam et mendaces manifestantur, qui et inferunt quae licita minime comprobantur.
Gregorius episcopus legit:
« Propterea quemadmodum olim Jesus salutis quod nostrae auctor et consummator sapientissimos discipulos suos sancti Spiritus induens virtute, pro imminutione talium, in omnem terram direxit: ita nunc famulos suos et apostolorum consimiles, fideles videlicet imperatores nostros erexit, ejusdem Spiritus sapientia praeditos, et dignos virtute factos, ad perfectionem scilicet et doctrinam nostram, atque destructionem daemonicarum munitionum extollentium se contra scientiam Dei, atque redargutionem diabolicae argumentationis pariter et erroris. »
Epiphanius diaconus legit:
Quis locutus est iniquitatem talem in Excelsum aliquando? quae fiat hac impietate crudelior? O irreverentem et malignam blasphemiam! o absconditam fraudem et variam falsitatem! ut ex ipsius diaboli argumentatione instructi effantur; quia visionem et vultum, quae clare nos et expresse ad gloriam Dei manu quodammodo ducunt, et per quae humilitatis celsitudinem Dei Verbi consideramus, et ad conversationis ejus quam in carne gessit, id est, passionis et salutaris mortis ejus memoriam trahimur, daemonicas munitiones extollentes se adversus scientiam Dei, et diabolicam argumentationem et errorem ausi sunt nuncupare. Intenderunt vere arcum suum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum (Psal. LXIII). Si enim confiterentur, pro imminutione idolorum indutos virtute ex alto sanctos discipulos, adveniente super eos Spiritu sancto, fuisse missos, non utique dicerent alios erectos, postquam obtinuit illorum traditio et doctrina annos circiter octingentos, et Patres sancti hanc ut ancoram securam confirmaverunt et stabilierunt. Semel enim universaliter erepti per Christum ab idolis, non egemus super idolis conqueri [ Gr., reprendi]: nisi forte praesumant dicere, mutationem factam in Ecclesia, et leges alias et ordinationes traditas; inducentes nobis occasiones irrationabiles et negatione refertas. Hoc enim rumore fortes isti tumultuantes dicebant, sicut olim Jesus salutis nostrae auctor et consummator. Hinc accedit eis dicere: Omne quod antiquatur et senescit, prope interitum fit (Hebr. VIII): et quia antiquata est apostolorum doctrina, novam nos procuramus erigere: quia et Moyses et Aaron sacerdotes simili modo fuisse probantur. Sed quando gratia subintravit, Apostolus dixit alium surrexisse sacerdotem. Ergo et nunc debuerant dare maximam quamdam gratiam, apostolorum gratia superiorem (sic enim et dicunt) ad perfectionem quidem nostram et magisterium. Et cum episcopi essent qui talem synodum adunaverunt, et perfectionem apostolicarum dispositionum haberent, et alios debuissent perficere, non ab aliis perfici. Nam magis renuerunt doctrinam magisterii ac traditionis sanctorum apostolorum et illustrium Patrum nostrorum. Unde consortes et participes nullatenus ostensi sunt horum eruditionis et doctrinae, eo quod non consenserunt traditioni eorum, et imprecatur eis psalmista David dicens: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam (Psal. XI). Dicat et nobis psallens veraciter ipse David, et nos una cum ipso: Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti (Psal. IX). Quando defecerunt inimici frameae, et civitates, id est munitiones ejus? nonne in Christi humanatione? de quo scriptum est, quia fortium dividet spolia (Isa. LIII). An super pseudosyllogo et factione ipsorum scriptum est, quia inimici defecerunt frameae in finem? Et si in finem et per omnia defecerunt frameae inimici, impietatisque civitates destructae sunt, quomodo haec iterum reaedificata et renovata esse garrierunt, ut sibimet ascribant destructionem eorum, et redemptionem humani generis quae ex illis effecta est? Derogantes magno salutis nostrae mysterio et dispensationi Christi, qui et super omnia benedictus Deus in saecula saeculorum. Amen. Deinde adulationibus ad imperatores usi, ita aiunt.
Gregorius episcopus legit:
« Qui divino zelo, qui illis inest, moti, fidelium Ecclesiam daemonum subreptam seductione videre non patientes. »
Epiphanius diaconus legit:
Haec dicentes, neque cognoverunt repromissiones quas catholica Ecclesia suscepit a Christo qui eam fundavit, neque per redemptionem quae est in Jesu Christo Domino nostro confitentur salvari genus humanum. Quos enim Christus proprio mercatus est sanguine, iterum diabolo vendunt. Quos propria morte vivificavit, ipsi toxico labiorum suorum mortificant, et in laqueum inferni demergunt. Audiant Cantica canticorum aperte ad Ecclesiam ex persona Christi cantantia: Tota bona [pulchra] es proxima mea, tota bona es, et macula non est in te (Cant. IV). Ecce jam audierunt totam eam bonam esse et proximam Christi, ac ab omni macula liberam; ad quam et per Isaiam affatur: In manu mea depinxi muros tuos, et in conspectu meo es semper (Isa. XLIX). Et quomodo quae has repromissiones accepit, subripitur a daemonum adversa virtute? et maxime ubi Chritus est caput secundum divinum Apostolum (Ephes. V), quis est qui hanc possit in praedam arripere? Ipse exhibuit eam sibi non habentem maculam aut rugam, et quomodo rursus coinquinatur? O reprehensionem [ Gr., opinionem] istam! Certum est enim quod negationem dispensationis ejus sequestret opinio haec. Sed festinaverunt Ecclesiam spernere: idcirco spernet illos Dominus, et erunt apud omnes qui in ea nati sunt, reprobati et anathematizati: mansit enim inexpugnabilis et incorruptibilis [ Gr., inconcussa] et immobilis. Porro adulationibus replentes os, ad narrationem a se gestorum faciunt gloriantes.
Gregorius episcopus legit:
« Omne sacratum convocaverunt Ideo amabilium episcoporum collegium, ut synonice in idipsum effectum, et scripturarum quaestionem faciens de seductoria similitudinum colorum operatione, quae avellit ex summa et Deo decibili latria ad humilem et materialem creaturae latriam hominis sensum, Deo movente, pronuntiet quid sibi fuerit visum: scientes quod scriptum est in prophetis: Quia labia sacerdotum custodient scientiam; et legem exquirent ex ore ipsorum, quia angeli Domini omnipotentis sunt (Malach. II). »
Epiphanius diaconus legit:
Immemores Dei Verbi nativitatis ex Virgine, hujusque magni et salutaris mysterii quod ipse in carne veniens nobis donavit, eruens nos ab idolorum errore, ac horum insana superstitione: ipsique hanc salutem usurpantes, gloriamque sibi cumulare volentes, inglorii a catholica Ecclesia praedicantur. Quibus aperte affatur Christus Deus noster per prophetam dicens: Sacerdotes spreverunt legem, et coinquinaverunt sancta mea. Inter sanctum et pollutum non distinxerunt, et inter mundum et immundum non distinxerunt (Ezech. XXII). Ipsi enim iconas Domini et sanctorum ejus a daemoniorum icona non distinxerunt, eas similiter idola nominantes, et calumniose accusantes Ecclesiam, quam acquisivit proprio sanguine Christus Deus noster; seductoriamque colorum operationem Evangelii enarrationem susurrando fatentes, quam venerabilem et sanctam fideles dicunt et nominant; non profecto aspicientes ad id quod videtur, sed ad ea quae in ipso signantur. Audientes enim auribus, Gloria tibi, Domine, proclamant, et videntes oculis, eamdem utique deferunt gloriae actionem. In memoriam quippe venimus conversationis ejus, qua cum hominibus conversatus est. Quidquid enim narratio in scriptis insinuat, id ipsum et pictura denuntiat. Qualia vero impudenter jactanterque verbosa fauce garrierunt, inspiciamus. Quae avellit ex summa et Deo decibili latria ad humilem ac materialem creaturae latriam. O vesaniam linguam ut gladium acutam et mendacio infectam habentium, immaculatam fidem Christianorum in imaginum aestimantium commutari culturam; quique contumeliose profantur, humilem ac materialem creaturae latriam hanc appellantes! Nullus Christianorum hominum qui sub coelo sunt, imagini cultum servitutis exhibuit: pagana est enim ista fabulatio, et daemonum adinventio, atque opus actionis satanicae. Periit hoc Christi adventu. Servitus nunc in spiritu et veritate est (Joan. IV): diversa autem quae Deo exhibentur, ad memoriam videlicet ejus et sanctorum ipsius, habet Ecclesia reposita: ex quibus etiam imaginum est factura. Ipsi praeterea esse arguunt dicentes: Pronuntiet quod sibi fuerit visum. Latuit eos quod ab ore Dominico scriptum est: Qui loquitur a semetipso, propriam gloriam quaerit (Joan. VII). Igitur ipsi testantur se a semetipsis affari, et non a Spiritu sancto. Quis, putas, haec audiat? nisi forte qui non fuerit Spiritus. Deinde gloriantes non in Domino, sed in lingua sua, sic aiunt:
Gregorius episcopus Neocaesariae legit:
« Et ecce nunc congregata sacra synodus, cujus numerum implemus trecenti triginta octo, synodicas sequentes legislationes, amplectentes suscipimus et praedicamus dogmata seu traditiones, quas ipsae roborantes, secure nos tenere sanxerunt. »
Epiphanius diaconus legit.
Populosum habentes concilium jactant, de multitudine gloriantes. Turbas quippe contra Ecclesiam congregantes garrierunt, os non habens ostium aperientes, quod licitum non est; iniquitatem in Excelsum locuti sunt; et secundum Hebraeum populum creverunt, et vilissimi facti sunt (Exod. VII, sec. LXX). Sed non beneplacuit in eis Domino. Quare? quoniam ab Ecclesia sese pellentes, erraverunt in eremo, in inaquoso, vinum spirituale, quod laetificat corda hominum (Psal. CIII), non habentes. Rursus autem eadem de semetipsis [ Gr., iisdem] asseverant verbo quidem figurantes synodicas sectari legum positiones, factis autem negant, et dinumerant universales synodos, dicentes:
Gregorius episcopus legit.
« Secundum quidem primum sermonem sancta [ Gr., Primo quidem loco sancta] et universalis ac magna synodus, quae apud Nicaeam celebrata est sub sanctae memoriae Constantino Magno imperatore; quae impiissimum Arium a sacerdotali deposuit dignitate, eo quod diceret creaturam increatum Filium Dei, qui consubstantialis Patri et Spiritui sancto, et per omnia unius gloriae ac unius est honoris: quae et a Deo electum [ Gr., dictatum salubris fidei nostrae protulit symbolum. Sicque demum centum [ Gr., Deinde centum] quinquaginta sanctorum Patrum qui convenerunt in hac regia urbe sub majore Theodosio imperatore: quae Macedonium Pneumatomachum damnavit, tanquam in sanctissimum Spiritum blasphemantem, et non esse homousion Patri et Filio impie dogmatizantem: ipsum quoque salutaris fidei nostrae symbolum latius expressit, Deum etiam et sanctum omnipotentem Spiritum firmans. »
Epiphanius diaconus legit:
Has sanctas universales duas synodos etiam impius recepit Nestorius, et qui partis ejus erant haeretici. Ita et horum factiosae cohortis synodus has recipiens, aliam haeresim introduxit, a qua qui intendunt ei, Christianorum calumniatores nominati sunt a sancta Dei catholica Ecclesia, in nullo ab insensatis viris discrepantes, qui solem videntes esse super terram, dicunt ad invicem: Prae claritate solis stellae absconsae sunt, et dies est, et non est nox: manifestissima et certissima otioso sermone ratiocinantes deliberant [ Gr., concludunt], ita subdentes:
Gregorius episcopus legit:
« Post has ducentorum sanctorum Patrum apud Ephesum prius conveniens sub juniori Theodosio imperatore quae Judaeorum sensum habentem, et hominem colentem. Nestorium condemnavit: quoniam praedicabat Christum seorsum ex Deo Verbum, et Christum alterum qui esset ex muliere: partim privatimque ponens Deum Verbum, et partim hominem: duas hinc subsistentias in uno Christo dogmatizans, et negans unitatem quae per subsistentiam facta est: secundum quam non quasi alter cum altero coadoratur, sed unus intelligitur Christus Jesus Filius unigenitus, una adoratione honorandus cum propria carne.
Epiphanius diaconus legit:
Haec et Eutyches, et Dioscorus, atque qui confusionem duarum in Christo naturarum praedicant, admiserunt. Sed haeretici permanserunt aliam haeresim inferentes. Ergo his connumerabuntur et ipsi, tanquam versutam vocum novitatem in catholicam Ecclesiam inferentes. Et veluti pueri, qui ea quae a patribus suis evidenter dicta et facta illusorie adinvincem enarrant; ita et isti quae ab omnibus manifeste sciuntur, docte [more doctorum] opinantur proferre, tradereque scripturae; sed ridendi omnibus facti sunt. Et rursus vana confabulatione utentes dicunt:
Gregorius episcopus legit:
« Deinde Chalcedone magna et opinatissima synodus, quae sub Marciano Deo amabili principe concurrit, quaeque Dioscorum et infelicem Eutychem anathematizavit, praedicantes non in duabus naturis post summam Dei verbi unitatem, quae in subsistentia facta est, eumdem et unum Christum et Dominum cum carne subsistere; sed ex duabus naturis unitionem factam, et unam mistam et confusam effectam. Praeterea et quae Constantinopoli convenit centum sexaginta quinque sanctorum Patrum sub Justiniano divae recordationis: quae anathematizavit Origenem, qui et Adamantius dictus est, Evagrium, Didymum, cum paganis conscriptis eorum; atque Theodorum Mopsuestenum, et Diodorum praeceptorem Nestorii, Severum, Petrum, Zooram, cum impiis dogmatibus eorum; et factam [ Gr., dictam] Ibae epistolam, quae scribitur ad Marim Persam: sanctae et magnae quartae synodi pia corroborans dogmata. »
Epiphanius diaconus legit:
Has sanctas et universales synodos, et praecedentes eas, susceperunt Sergius Constantinopolitanus, Cyrus Alexandrinus, Honorius Romanus, et qui circa ipsos sunt unam voluntatem in Christo dicentes. Sed ut haeretici anathematizantur a catholica Ecclesia, per haeresim suam vana loquentes. Sic et isti licet et has sanctas synodos admittant, propter haeresim tamen suam abjiciuntur a catholica Ecclesia: et vanus illis est super hoc sermo, et otiosus, ac nulla responsione condignus; quoniam in appellatione sanctarum synodorum, his resultant et adversantur. Et si quidem ignorantia hoc fecerunt, amentia est et indisciplinatione plenum: quod si scienter, impietate et omni absurda conscientia. Aut enim ostendant nobis synodum adversantem synodo, nisi forte ex illis quae alienatae sunt a catholica Ecclesia, et anathematizatae, quemadmodum et eorum: aut probabiles sequantur, et sanctas; et quae dimiserunt in Ecclesia, et isti suscipiant. Et si quidem susceperint venerabiles iconas, catholicam Ecclesiam sectantur, utpote a sanctis sex universalibus susceptas synodis. Si vero non sectantur catholicam Ecclesiam, nemo illos audiet non sequentes Deo decibilem traditionem.
Gregorius episcopus legit:
« Similiter et ea quae temporibus Constantini pii principis in hac a Deo conservanda urbe centum septuaginta sanctorum Patrum convenit; quae anathematizavit et abjectum fecit Theodorum Pharanitanum, Cyrum Alexandrinum, Honorium Romanum, Sergium, Paulum, Pyrrhum et Petrum, qui hic praesules exstiterunt; Macariumque Antiochenum, et Stephanum discipulum ejus: eo quod dicerent unam voluntatem et operationem in duabus unius Christi Dei nostri naturis. »
Epiphanius diaconus legit:
His ratiunculis nullus est refutationis sermo necessarius, eo quod sint haec superius confutata. Sophismate autem profano sanctas synodos iterum in medium afferunt, ita dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Ipsae igitur sanctae et universales sex synodi pie ac Deo placabiliter dogmata immaculatae Christianorum fidei exponentes, et traditis divinitus Evangeliis imbutae, unam subsistentiam in duabus naturis et voluntatibus et operationibus in uno Christo Domino nostro et Deo tradiderunt; et unius ejusdemque miracula et passiones existere docuerunt. »
Epiphanius diaconus legit:
O elationem et sensum arrogantissimum! Quasi imperitam et divinorum dogmatum ignaram Ecclesiam docere nituntur, cui nimirum testimonium perhibetur, quod omni sapientia plena sit: quemadmodum magna voce spiritibus exclamavit divinus Apostolus, qui hanc sacramentis imbuit, dicens de illa: Ut innotescat principatibus et potestatibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei (Ephes. III). Non igitur recte judicaverunt, sed nimis periculose quae non quaeruntur in medium deducentes. Ut enim anchoram certam catholica Ecclesia haec dogmata et recepit et signavit, atque horum magisterio opus non habet. Verum cum divinis dogmatibus eorum etiam venerabiles imagines receperunt, et cultu quodam et honore Patres nostri dignas judicaverunt, et pictas erexerunt eas in venerabilibus templis quae ab eis aedificata sunt: sed et in omni congruo loco depinxerunt, et has amplexi sunt. Ipsi autem omnem divinam catervam eorum transcendere praesumpserunt, et adversus hos sedem suam locaverunt, superbientes secundum patrem mendacii, id est diabolum: et sancta coinquinaverunt, injuriisque affecerunt, atque igni mandaverunt. O argumentum [facinus], o audacem dementiam! Recedat sensus eorum, et parcet populo suo Dominus ab hac corruptrice malitia eorum: fiatque ut omnes qui catholicam sectantur [ Gr., omnes cath. sectentur] Ecclesiam, recipiant evangelicas picturas, et martyricorum certaminum formationes; et has amplectantur, quemadmodum antiquitus sancta Dei Ecclesia suscepit. Adhuc autem sua continuantes artificia taliter maledicunt.
Gregorius episcopus legit:
« Quae cum multo studio et tractatu et nos aspiratione sancti Spiritus examinantes et cognoscentes, invenimus in ipsum opportunissimum salutis nostrae dogma, id est in dispensationem Christi, illicitam pictorum artem blasphemantem, et subvertentem easdem sanctas et universales sex synodos divinitus collectas et inspiratas. »
Epiphanius diaconus legit:
Et studium et tractatus etiam in malo, quemadmodum studebat et tractabat cum Achitophel contra patrem suum Abessalom; sic et ipsi contra sanctos Patres: et ut videbatur Achab ex divina inspiratione pseudoprophetarum dicta suscipere; sed et iste fraudatus est spe (II Reg. XV, XVI, XVII). Ait autem Proverbiator: Sunt viae quae videntur viro rectae esse, novissima tamen earum mergunt in profundum inferni (Prov. XIV). Talia et isti passi sunt: quippe qui passione homini placita [ Gr., hominibus placendi] superati, ex proprio ventre profati, putantes quidem vias suas rectas, in laqueum autem inferni obedientes sibi demergunt. Quomodo enim in ipsum opportunissimum, ut aiunt, dispensationis Christi mysterium imaginum factio a pictore facta ore blasphemo refertur? vel quomodo iterum sanctas sex universales synodos pictorum ars spernit, et praeter voluntatem earum in ecclesiis sunt imagines positae, cum iidem ipsi divini Patres nostri didascalice ac voluntarie expressius explanantes salutis nostrae mysterium, in venerabilibus templis figuraverint, arte pictorum usi, et non ut isti fatentur? Quis sacratissimorum Patrum nostrorum in ipsum opportunissimum dogma salutis nostrae, id est in Christi dispensationem, illicitam pronuntiavit pictorum artem? Quod enim quis suscipit, id vituperare non patitur. Igitur desipere sciunt, sed non demonstrare illa quae desipiunt. Ut enim apparet, arbitrati sunt, quod nemo agnoscat verbum eos veritatis fraudare. Omnes quidem manuales artes quae a consilio mandatorum Dei declinant, abjiciendae sunt: quae vero ita se non habent, sed ad vitam nostram non inutiles esse probantur, nihil indecens habent, neque has sancti patres nostri respuerunt vel abjecerunt. Porro si picturae arte in effigiem turpitudinis quis usus fuerit, respuenda et noxia est: utputa si pinxerit quis figuras meretriculares, sive spectacula, infractusque saltatorios, et circorum visiones; et quidquid aliud his simile ab arte fuerit factum, turpis est adinventio [turpe exercitium]. At vero si industriorum virorum vitas et martyricorum certaminum relationes, et horum narrandas passiones, et magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi dispensationis mysterium pingere voluerimus, tum pictorum usi artificio, inveniemur valde recte operantes. Etenim pictor crucem format, et nullus eorum qui bene sapiunt, depictam crucem ejicit, neque divina eum denudat gratia: licet pictor eam coloribus operatus exstiterit. Rursusque super libris similiter accipiendum est. Nam si turpes quidem narrationes quis in libris depinxerit, turpes sunt et rejiciendi, atque ab auditu Christiano alienandi: si vero divinitus inspirata verba seu narrationes ducentes ad pietatem, laudandum est et admittendum, et Ecclesia dignissimum judicandum. Idipsum etiam super icona Domini nostri Jesu Christi ac sanctorum ejus, ut praediximus, existimare necessarium. Nam et si citharam vel tibias quis operatus fuerit, turpis est operatio: si autem quid sacrorum vasorum, acceptabile: et nullus eorum qui bene sapiunt, arti derogat, si in his quae hujus sunt vitae necessaria, utile quid effecerit. Considerare enim oportet intentionem et modum, per quem perfectio [opus] artium fit: et siquidem ad pietatem spectat, acceptabile: si vero ad quamlibet turpitudinem, odibile et abjectum est. Porro accusationi insistentes deinceps aiunt:
Gregorius episcopus legit:
« Statuerunt autem [Stabilientem autem] Nestorium partientem in filiorum dualitatem eum qui propter nos homo factus est, unum Filium et Verbum Dei. »
Epiphanius diaconus legit:
Iterum sicut praediximus, tantum pronuntiant, et non ostendunt. Quomodo sistit Nestorium, qui pingit imaginem Christi? Nestorius duos filios introducit, unum Verbum Patris, alterum eum qui est ex Virgine. Veri autem Christiani unum eumdemque confitentur Filium et Christum et Dominum: et pingentes iconam secundum id quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I), id est, homo perfectus, valde recte et pie faciunt. Circumscriptus est enim Deus Verbum carne, ad nos profectum, non tamen quis excogitavit divinitatem ejus depingere. Deum, inquit, nemo vidit unquam (I Joan. IV): in circumscriptus est enim, et invisibilis, et incomprehensibilis: sed humanitatem [ Gr., sed circumscriptus secundum humanitatem]; ex duabus enim naturis novimus Christum, et in duabus naturis indivise, id est, divina et humana. Una ergo incircumscripta, et una circumscripta in uno Christo videtur: et imago non secundum substantiam principali assimilatur, sed tantum secundum nomen et secundum positionem membrorum figuratorum. Neque enim imaginem quis scribens hominis alicujus, animam in imagine quaerit: praesertim cum differentia incomparabilis sit animae hominis et divinae naturae. Nam illa quidem increata est, et conditrix, et sine tempore: ista vero creata et temporalis, et ab ipsa condita. Et nullus aliquando bene sentientium visa hominis imagine cogitavit, quod separetur per pictorem homo ab anima. Non enim solummodo anima privatur imago, sed et ipsa substantia corporis, videlicet carnibus, medullis [ Gr., musculis], nervis, ossibus et elementis, id est sanguine, phlegmate, nigra et rubea cholera: quorum temperantiam in imagine videri impossibile. Si enim haec in imagine vidissemus, hanc utique jam hominem, et non imaginem hominis nominassemus. Ergo perit [properat] una cum reliquis problematibus suis etiam praesens vaniloquium: risu praeterea digna sunt quae proferuntur.
Gregorius episcopus legit:
« Necnon et Arium et Dioscorum, et Eutychetem, et Severum, qui confusionem et mistionem in duabus naturis unius Christi dogmatizant. »
Epiphanius diaconus legit:
O inconsideratas et aniles eorum fabulas, et absconditam fraudem! Iterum enim eisdem gratum illis est immorari garrulitatibus. Aut enim ignorant diversitatem a se numeratorum haereticorum, aut sponte garrire procurant. Arii enim ac Dioscori et Eutychetis haereses contrariae sunt Nestorio, et invicem adversantur, licet pares in impietate persistant. Arius enim ex non exstantibus, ut esset, inquiens, aeternum et increatum Verbum Dei et Patris, addidit impietati suae etiam aliam haeresim, non habere dicens Christum animam rationalem, sed pro anima divinitatem, quam et passio tetigisset. Dioscorus autem et Eutyches Nestorio dicenti duas naturas et subsistentias in Christo, ex adverso ducti, naturas confundentes, unam vane locuti sunt; et procul a regia via incedentes, quae non declinat neque ad dexteram neque ad sinistram, ab apostolica et paterna doctrina retroversi sunt. Et quae communicatio vel consensus catholicae sanctae Dei Ecclesiae propter venerabiles picturas, cum Ario et Dioscoro et Eutyche? nisi quod tantum inanes sunt sermones eorum, et corruptibiles, et ab apostolico mandato alieni, quod ait: Sermo vester semper sit in gratia Dei sale conditus (Coloss. IV). Quos et abominatus multi certaminis Job dicebat: Si comeditur panis absque sale? si vero et gustus est in verbis inanibus? (Job. VI.) Claret ergo, quod frustra et vane calumnientur Ecclesiam Dei, nunc quidem dicentes eam cum Nestorio impio et divisore commisceri, pingendo in iconis humanitatem Dominicam; nunc vero cum Eutyche ac Dioscoro sceleratis confundere: nam manifestum est, sicut supra ostensum est, quod contrarie sibimet sentiant, licet uterque impugnet Ecclesiam. Si enim dederimus, quod Nestorium secundum ipsorum vocem sequatur Ecclesia, mentiuntur, dicentes eam cum Eutyche ac Dioscoro sapere. Si vero potius eam (quod contrarium est) Eutychi ac Dioscoro consentire permittimus, etiam in hoc manifestantur falso loquentes. Ut enim sermo praecedens ostendit, Nestorius et Eutyches ab invicem impietate variantur, et irrationabile ac superfluum est hujusmodi eorum commentum.
TOMUS TERTIUS. Epiphanius diaconus legit:
Et quia in spinis arantes, ab apostolicis seminibus aliena profantur, et haereticorum zizaniorum germina fructificant, ad eos Dominus per prophetam clamat: Pastores multi corruperunt vineam meam, demoliti sunt portionem meam (Jer. XII), haec dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Unde justum arbitrati sumus, subtiliter per praesentem definitionem nostram ostendere, qui faciant et colant errorem. Omnium igitur deiferorum Patrum et sanctarum ac universalium synodorum, qui puram et incontaminatam et Deo acceptam fidem et confessionem nostram ita tradiderunt [Gr., Omnibus igitur deiferis, etc., puram et incontaminatam tradentibus], ut nullum modum divisionis vel confusionis excogitaret aliquis in illam ineffabilem et ignotam unitionem, quae super omnem sensum et cogitationem est, duarum scilicet per subsistentiam naturarum unice demonstratae personae. »
Epiphanius diaconus legit:
Vere suum errorem ostenderunt subtiliter vana sapientes. Omnibus enim sanctis Patribus nostris, qui in sanctis sex universalibus synodis convenerunt, venerabiles imagines pictas in sanctis templis et in aliis congruentibus locis stabilientibus et suscipientibus has, ipsi reprobaverunt per quasdam falsidicas ratiunculas, errorem dicentes, et idololatriam alteram praeter daemonicam subrogantes: et duas res sibimet adversantes non discreverunt ab invicem. Eorum enim quae ad gloriam Christi Dei nostri, et rememorationem in carne conversationis ejus patrata sunt, et eorum quae propter gloriam et memoriam daemoniorum a paganis et quibusdam Judaeis qui eis deserviunt, facta sunt, unam et eamdem nominationem ore suo circumferunt, et scripturae tradere non sunt reveriti, miscentes quae misceri non possunt, et excusantes excusationes in peccatis. Divisionis et confusionis deliramentorum strepitum dant in theologicam disciplinam Ecclesiae catholicae, et garriunt dicentes, nullum modum divisionis excogitare in unitione quae per subsistentiam in carne facta est Dei Verbi. Et, ut apparet, paternas voces nunquam legerunt: porro si legerunt, transeundo legerunt, et non scrutando. Deiloquus Gregorius interimit inane ipsorum commentum, ita dicens (Orat. 2 de Filio): Cum naturae distent, cum intellectibus quoque dividuntur [ Gr., distant consideratione intellectus, simul dividuntur] et nomina: et omnes sancti Patres nostri confusionem non admittentes, separatas dicunt intellectu duas naturas ratione differentiae, non divisionis. Igitur aut ignota est illis etiam in hoc vera dogmatum agnitio, aut calumniantur sanctos Patres nostros, quod nullo modo dicant divisionem in duarum naturarum unitione dispensationis Christi. Et Nestorius quidem rebus dividit naturas, dicens alterum Dei Verbum, et alterum eum qui est ex Virgine, in hominem specialiter, et in Deum specialiter. Catholica vero Ecclesia inconfuse confessa unitionem, intellectu solo dividit naturas indivise, unum eumdemque confessa Emmanuel etiam post unitionem. Porro injuriam spirantes in suis nasis, efferunt:
Gregorius episcopus legit:
« Quis est insensatus intellectus vani scriptoris [pictoris], propter frivolum et turpe lucrum studentis quod studeri non potest? id est, corde credita et oris confessione prolata manibus pollutis formare. »
Epiphanius diaconus legit.
Apoplexia est hoc dicere vel sentire: neque enim viri prudentis est culpare inculpabiles. Nam quae est eorum sinistri sermonis excogitatio, haec deliramenta intelligendi in ecclesiae dicatis rebus? Si is qui pingit, propter turpe lucrum dicatur imaginari Dominum nostrum secundum quod homo perfectus factus est, et sanctos ejus: oportet illos etiam qui divina Evangelia scribunt, incusare, et eos qui crucem per colores exarant, stultos pictores appellare ac dicere quod propter turpe lucrum hoc faciant. Ergone et faber qui crucem facit, stultitiae fabricator nominabitur; et latomus mensam sanctam incidens et formans, stultitiae latomus est; et aurifex, et argentarius, et textor similiter? Itaque juxta illorum vesaniam discessit omnis disciplina et ars a Deo data tam ad gloriam suam, quam ad statum vitae nostrae. Et quia venerunt in ignotantiae ac malignitatis superfluitatem, ex divina Scriptura et sanctis Patribus nostris audiant laudari sapientiam quae data est naturae nostrae per magnum datorem Deum qui nos condidit, et quidem Job de Deo asseverante: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam? (Job. XXXVIII, sec. LXX.) Divina quoque Scriptura testatur Dominum dedisse sapientiam Beseleel in omnem fabrilem disciplinam, ita dicens: Ego vocavi ex nomine Beseleel filium Urii filii Or de tribu Juda: et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia et scientia in omni opere, ad excogitandum quidquid fabre fier potest et auro et argento et aere, marmore et gemme et diversitate lignorum. Dedique ei socium Eliab filium Achisamec de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta quae praecepi tibi (Exod. XXXI). Quibus consonans Gregorius, qui multus est in theologia, profatur (Greg. Naz. Orat. fun. in S Basil.): Et descendit spiritus Domini, et deduxit eos: et spiritus disciplinae replevit Beseleel principem fabrorum tabernaculi. Ergo qui disciplinas Dei, quae hominibus datae sunt, depravant [ Gr., vituperant] et reprehendunt, divinitus reprobatorum haeresi connumerati et sunt et dicuntur, addentes, secundum quod scriptum, peccatum super peccatum (Isa. XXXI). Hi ergo qui germani et non nothi stolis amictae sponsae Christi, et maculam vel rugam non habentis, catholicae videlicet Ecclesiae filii sunt, soli Deo rationabilia sacrificia et servitutes offerentes, per visibilem sensum intuentes venerabilem imaginem Christi, et proprie ac veraciter dominae nostrae sanctae Dei genitricis, sanctorumque angelorum et omnium sanctorum, sanctificantur, per recordationem horum mentem suam informant, et corde in unum Deum credunt ad justitiam, et ore confitentur ad salutem (Rom. X). Similiter et Evangelium audientes, auditorium sensum sanctificatione ac gratia replent, et corde intelligunt eorum quae scripta sunt narrationem. Deinde frustra inflati quid aiunt?
Gregorius episcopus legit:
« Fecit enim iste talis imaginem, nominans eam Christum: et est nomen quod est Christus, Deus et homo. Ergo et imago Dei et hominis. Itaque aut circumscripsit, secundum quod visum est vanitati suae, incircumscriptionem deitatis circumscriptione creatae carnis; aut confudit inconfusibilem unitionem illam, confusionis iniquitatem incurrens; duas blasphemias ex hoc deitati applicans per circumscriptionem et confusionem. Eisdem ergo et is qui adoravit, blasphemiis submittitur: et vae utrisque consimile, quia cum Ario et Dioscoro et Eutyche atque cum Acephalorum haeresi erraverunt. »
Epiphanius diaconus legit:
Non est pictorum adinventio imaginum factura, sed catholicae Ecclesiae approbabilis legislatio et traditio: atque antiquitati congruens reverentia secundum divinum Basilium (De Spiritu sancto ad Amphil. cap. 29). Testimonium perhibet ipsa rerum antiquitas et spiritu inductorum patrum nostrorum doctrina, quia videntes has in venerabilibus templis, libenter susceperunt: et ipsi venerabilia templa dedicantes, has pingere studuerunt; in quibus Deo accepta vota sua et incruenta sacrificia Domino cunctorum Deo obtulerunt. Igitur eorum est ingenium et traditio, et non pictoris; nam pictoris sola ars est: dispositio manifestum est quod sit sanctorum patrum qui dedicaverunt. Nomen autem quo Christus dicitur, indicium est deitatis et humanitatis, duarum videlicet perfectarum Salvatoris naturarum. Et secundum naturam qua visus est, imaginem ejus Christiani pingere sunt edocti, et non secundum quam invisibilis erat: ipsa enim incircumscripta est. Deum quippe nemo vidit unquam, ex Evangelio (Joan. I) audivimus. Humana ergo natura Christo depicto, scilicet juxta quod veritas demonstravit, secundum nomen tantum Christiani confitentur communicare imaginem ei quod principale est, et non secundum substantiam. Ipsi autem stolidi effecti indifferentem dicunt esse imaginem et principale, atque in aliis substantiis esse ipsam substantiam [ Gr., in aliis et aliis substantiis esse eamdem substantiam] judicant. Et quis eorum non derideat indisciplinationem, imo lugeat impietatem? In reprobum quippe sensum conversi loquuntur quae non conveniunt, confusionis causam [crimen] susurrantes habere per venerabilium imaginum effectum Ecclesiam, et applicare eam divinitati circumscriptionis speciem asserentes: deindeque iniquitatem super iniquitatem apponentes, vae transmittunt. Sed convertetur dolor eorum in caput ipsorum. Si enim qui maledicit antiquo Israel, maledictus est; qui benedicit, benedictus est (Num. XXIV): quanto magis qui novo Israel, qui intelligibiliter videt Deum, id est, Dei Ecclesiae maledicit, est maledictione repletus? Quis autem eos non exsecrabitur, cum Ario et Dioscoro et Eutyche dicentes, atque cum Acephalorum haeresi illam errare, ipsis hos habentibus praeceptores et tutores suae ipsius nova eligentis haereseos? In subsequentibus enim Eusebius Pamphili ab eis in testimonium ducitur, qui ab omni Ecclesia catholica noscitur patronus esse Arii haereseos, quemadmodum in omnibus conscriptis suis expositionibusque continetur; secundum adorabile Deum Verbum dicens et ministrum Patris et secunda dignitatis habentem, ab homousii differens majestate, et commutationem [ Gr., sententiae consubstantialitatis repugnans, et comm.] sanctae carnis Domini in divinitatis naturam; ac per hoc confusionem dogmatizans, nec iconam recipit, sed neque omnis Arianorum scelerata collectio. Praedicant enim sine anima rationali hominem factum fuisse Dominum nostrum, et pro anima divinitatem habere, ut passionem in eam efferant, sicuti testatur Gregorius deiloquus (Gregor. Nazianz. in epist. 2 ad Cledonium): et utpote deitatem passam fatentes, non admittunt imaginem. Similiter et Severus confusibilis minime suscepit imaginem Christi Dei nostri in Ecclesia, sicut plurimi historici narrant. Quomodo ergo Arium et Dioscorum ac Eutychetem, Acephalorum scilicet haeresim secutam fuisse catholicam Ecclesiam asserant, quae suscepit imaginales historias, mirandum est: dum magna eructent, et quasdam blasphemas ratiunculas ex lingua sua quae sine porta est, in aerem fundant, et non aliud. Audiant ergo veraciter: Superior circumscriptione est, quemadmodum diximus, divina natura: an potius humana [ Gr., at vero humana] est circumscripta. Et nullus bene sentientium circumscriptam dicens humanam naturam, cum hac circumscribit eam quae incircumscripta est. Etenim Dominus secundum quod homo perfectus erat, cum esset in Galilaea, non erat in Judaea, et hoc ipse affirmat dicens: Eamus in Judaeam iterum (Joan. XI). Et cum de Lazaro dissereret discipulis suis, ita dixit: Gaudeo propter vos, quia non eram ibi (Ibid.). Porro secundum quod Deus est, in omni loco dominationis suae praesto est, manens modis omnibus incircumscriptus. Quomodo ergo vaniloquiis quibusdam vanitate vocis perstrepentes, verbosantur infreni lingua dicentes: Circumscripsit pictor secundum quod visum est vanitati suae incircumscriptibile deitatis circumscriptione creatae carnis? Si circumscripta est reclinati et cunabulis involuti in praesepio natura [ Gr., cum natura] humanitatis natura divinitatis ejus, simul circumscripta est etiam in depicta imagine humanitatis ejus incircumscripta deitas ejus: similiter et in cruce si circumscripta est natura [cum nat.] humanitatis natura deitatis ejus, simul circumscripta est et in depicta imagine humanitatis ejus incircumscripta deitas ejus. Si vero illa non est factus [ Gr., facta non sunt], nec hoc utique. Utique cognovissent deiferi Dionysii dictum in sermone de hierarchia ita perhibentis (cap. 2): Neque enim certa [ Gr., exacta] similitudo est causalibus et causis; sed habent quidem causalia causarum convenientes imagines: ipsae autem causae causalibus supereminent et superstabilitae sunt, secundum principii sui rationem. Itaque ostensum est etiam his qui pauca intelligere possunt, quod vanam vocum quamdam novitatem introducere tenet resarcinatus eorum sermo, contra Ecclesiam, et non contra pictorem agones apponens. Porro impudentiam continuantes, temere dicunt:
Gregorius episcopus legit:
« Damnandi autem ab his qui bene sentiunt, eo quod incomprehensibilem et incircumscriptam divinam Christi naturam pingere conentur, profecto ad aliam confugient malae machinationis defensionem, quia solius carnis illius quam vidimus et palpavimus, et eum qua conversati sumus, iconam depingimus; quod est impium et Nestoriani pessimi sensus inventio. »
Epiphanius diaconus legit:
Adhuc eisdem continuantur artificiis falsi assertores circa veritatem, ad impudentem contradictionem conversi. Verum convenientia sibi dicentes, incidunt in laqueum blasphemiae; et amentiae continuantes verba, id est incomprehensibilem et incircumscriptam divinam Christi naturam, accusant Christianos, dicentes hanc eos circumscribere. Deinde artificiose loquentes, eorum assumendo personam, falso pronuntiant, quia solius carnis illius quam vidimus et palpavimus, et cum qua conversati sumus, iconam depingimus: ut quasi ex hoc iterum in Nestorii blasphemiam Ecclesiam inducant. Unde et inferunt: Quod est impium, et Nestoriani pessimi sensus inventio. Ergo veritatem audiant. Christiani unum Emmanuel scientes Christum Dominum, ipsum depingunt secundum quod Verbum caro factum est; et multiplices garrulitates a se procul repellunt, simplici corde omnia quae tradita sunt in Ecclesia suscipientes; et intuentes picturas, nihil aliud intelligunt, nisi quae signantur in ipsis. Etenim cum viderint in pictura parientem Virginem et angelos supra stantes cum pastoribus, recogitant Deum humanatum nasci propter salutem nostram; et confitentur dicentes: Is qui sine carne erat, caro factus est, Verbum incrassatum est, increatus creatus, impalpabilis, palpatus est: atque unum eumdemque confitentur perfectum in deitate et perfectum in humanitate, Deum veraciter et hominem veraciter. Praeterea dictum est retro de scelesta Nestorii haeresi, quia imaginum effigies in nullo cum ea concordant; et sufficienter dictum est. Quod si oportuerit, et iterum dicetur. Putantes autem in se quid intelligere, aiunt:
Gregorius episcopus legit:
« Tractandum est enim in hoc, quia si secundum orthodoxos Patres simul caro, simul Dei Verbi caro, nunquam partitionis sensum suscipiens, sed tota ex toto a divina natura suscepta et integre deificata est, quomodo scindetur, vel separatim statuetur ab his qui impie hoc agere conantur? Similiter autem et super ejus habetur anima. Assumente quippe Filii deitate in propria persona carnis naturam, anima mediatrix effecta est inter deitatem et carnis crassitudinem; et sicut simul caro, simul Dei verbi caro est: ita simul anima, simul Dei Verbi anima est: et utraque simul, deificata scilicet anima, sicut et corpore, et ab his indivisa deitate manente etiam in ipsa disjunctione animae a corpore in voluntaria passione. Ubi enim anima Christi, ibi et deitas: et ubi corpus Christi, ibi et deitas. »
Epiphanius diaconus legit:
Quando aliquem tacturi sunt nequaquam sermonem subversores catholicae Ecclesiae [ Gr., qui avertunt se a catholica Ecclesia], assumunt aliqua quae omnes profitentur: ut per sensum bonum qui in his esse cernitur, nec de reliquis incredibiles [ id est fide minus digni] judicentur. Pauca enim quaedam bene pronuntiantes, et quodammodo glareis margaritas commiscentes, atque ad vomitum proprium repedantes, aiunt scindi et separatim statui unum Christum ab his qui recipiunt venerabiles imagineas picturas. Et vituperabiliter effantur, nunquam partitionis sensum fuisse receptum. Liquet ergo quod ignorentur ab eis Patrum voces. Studiose [ Gr., cogitatione] quippe omnes separationem duarum naturarum expressius praedicant, sed non rebus, ut superius dictum est, sicuti blaspheme Nestorius dicere ausus est. Nulla autem est procul dubio ratio dissensionis vel separationis, aut alicujus divisionis, vel rursus essentiae confusionis, quemadmodum crebro falso concionati sunt, pro eo quod pingitur Dominus secundum id quod homo fuit perfectus. Aliud est enim imago, et aliud principale: et proprietates principalis nullatenus quis eorum qui sanum sapiunt, in imagine quaerit. In imagine quippe nil aliud vera ratio novit, quam secundum nomen communicare illi cujus est imago, et non secundum substantiam, juxta quod crebro jam diximus coacti ex ipsis [ipsorum] disputationibus. Inopiam enim passi aliquid dicendi contra catholicam Ecclesiam, eadem de eisdem effantur, vana fauce loquentes, et exercitium [ Gr., vaniloquentiam] audientibus facientes. Propter quod et ridendi apud omnes monstrantur, aliquando partitionem, aliquando vero confusionem dicentes, paratissimam linguam habentes ad subsequendum [ Gr., ad verbis peccandum] unde et dicunt:
Gregorius episcopus legit:
« Si igitur in passione inseparabilis mansit ab his divinitas, quomodo insensati et cuncta irrationabilitate repleti, dividunt carnem quae cum divinitate connexa et deificata est, et quasi puri hominis imaginem pingere tentant? Nam et in isto in aliud iniquitatis barathrum incidunt, separantes carnem a divinitate, et privatae subsistentiae illam asseverantes, et aliam personam carni tribuentes, quam et imaginare [ id est imaginibus exprimere] fatentur: ex hoc ostendentes quartae personae additamentum in Trinitate: super haec et assumptionem, quae divinitus est suscepta, atheoton depingentes [ Gr., et quod ex assumptione deificatum est, atheoton, id est non deificatum depingentes]. Colligitur ergo ab his qui Christi imaginem pingendam [ Gr., pingi] existimant, aut divinitatem circumscriptam et carne confusam, aut corpus Christi atheoton et divisum, ac personam privatae subsistentiae super carnem [in carne] dari: similes in hoc effecti Nestorianorum impugnationi quae in Deum est. In talem blasphemiam atque impietatem incurrentes confundantur et revereantur, et cessent qui patrant, et desiderant, et colunt imaginem, quae fallaciter ab eis facta et dicta est Christi. Cesset etiam a nobis ex aequo et Nestorii partitio, atque Arii, Dioscori et Eutychetis, et Severi confusio, quae sunt immensa mala [ Gr., e diametro pugnantia mala], et impietate comparia. »
Epiphanius diaconus legit:
Nequaquam per unam viam gradiuntur Christianos calumniantis haereseos propugnatores, quemadmodum moris est orthodoxis, qui de divinis dogmatibus disputantes, regiam viam tantum retinent, et hac vel illac nullo pacto declinant. Sed evertentes vias Domini, contrarias opiniones apud se colligunt: et in suo sensu abundantes, sapientes per omnia esse putantur. Sed audiant ab Isaia, qui fiducialiter dicit: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isa. V). Etenim quae nunquam ab orthodoxis Christianis dicta sunt, quasi praedicata per illos assumunt; et seductorios syllogismos contexentes sophistice arguunt: et colligitur ab eis injuria et maledictio, quin potius et impietas. Quae enim Diodorus atque Theodorus Mopsuestiae, ac Nestorius et Eutyches et Dioscorus et Severus assumpsere contra veritatem rabiem eructantes, ipsi catholicae Ecclesiae tribuunt: et malo malum commiscentes applicant [addunt], hanc impiis istis haereticis conspergi perhibentes [cum imp. i. h. sentire per.], et stoliditate et inutilitate verba referta possidentes, et sicut caupones miscent vinum aqua, id est verum sermonem cum perverso, et temperant fel amaritudinis. Haeresis enim Dioscori et Eutychetis contraria est Nestorio, quemadmodum jam diximus: atque contrarias haereses in una opinione atque professione esse possibile non est: quemadmodum album et nigrum, vel calidum et frigidum impossibile est videri in uno subjecto, in uno eodemque tempore. Neque enim in nive inventum est aliquando calidum, neque in igne frigidum. Porro amentiae ipsorum inutilitatem manifestiorem dicemus. Imaginem enim et principale idipsum dicunt veloces erga calumniam: et idcirco in confusiones et partitiones inducunt eos qui depingunt evangelicam relationem. Eutychianorum enim, id est eorum qui praedicant unam naturam secundum subsistentiam in unitione Christi, ac per hoc dogmatizant confusionem, veritatis transmutatio nihil aliud in illis est, nisi quod subsistentiam et naturam idipsum definiunt: quod aliud esse atque aliud alumni catholicae norunt Ecclesiae. Subsistentiam enim dicimus substantiam quamdam cum proprietatibus, ab eo quod est hyphestanae [ Gr., hyphestanae, id est subsistere]. Porro autem naturam fatemur rem per se subsistentem [ Gr., existentem], non indigentem alio ad sui stabilitatem [constitutionem], ab eo quod est pephycenae. Hoc praeterea modo et isti imaginem Christi et ipsum Christum nihil distare per substantiam dicunt. Nam si differentiam nossent, nequaquam has vocum novitates portentose praetenderent. Omnibus enim evidens est, quia aliud est imago, et aliud primitivum: hoc quidem animatum, illud autem inanimatum est. Et quoniam verbosati sunt, in imagine circumscribi pariter divinam naturam, excidentes a recta ratione, traditi sunt in reprobum sensum. Petrus enim et Paulus depicti videntur, sed eorum animae in imaginibus non adsunt: quandoquidem nec ipso corpore Petri praesente, animam ejus aliquis videt. Cum ergo ipsa non aspiciatur, quis eorum qui veritatem sectantur, dicit, quia separata est caro Petri ab anima ejus, nisi forte per intelligentiam tantum? Quanto magis incircumscripta natura Dei Verbi a circumscripta carne quae ab eo assumpta? Neque enim quando fatigatus est ex itinere, et a muliere Samaritana bibere quaerebat, et a Judaeis lapidabatur, deitatis natura fatigabatur, vel lapidibus submittebatur: absit blasphemia. Has ego multiplices conglobationes, volens imaginales picturas respuere, multum susurrans vanitas Christianos calumniantium incontinenti lingua induxit; et alia quaedam subinferens, atque iniquitatem super iniquitates congerens, quartae personae additamentum in sancta Trinitate stolide locuta est. At nos qui in catholica Ecclesia utpote proprii filii nati sumus, omnia quae sunt dispensationis Domini nostri Jesu Christi suscipientes, atque Arium et Nestorium, Apollinarium quoque et hujus discipulos Eutychetem et Dioscorum abominantes, venerabiles imagines suscipimus, imagines tantum et nihil aliud eas cientes, secundum quod principalis tantummodo nomen habent et non substantiam. Cancri autem more oblique gradientes, ad aliam blasphemiae ducuntur viam, dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Laetentur et exsultent, et fiducialiter agant hi qui veram Christi imaginem sincerissima anima faciunt et desiderant, et colunt, et in salutem animae et corporis offerunt: quam ipse sacratissimus immolator et Deus noster, ex nobis ex toto massam assumens, secundum tempus propriae passionis in typum et rememorationem evidentissimam tradidit ministris suis. Sese namque voluntarie traditurus memorabili et vivificae morti suae, acceptum panem benedixit, et gratias agens fregit, et dans dixit: Accipite et comedite in remissionem peccatorum; Hoc est corpus meum (Matth. XXVI). Similiter et calicem tradens dixit: Hic est sanguis meus: hoc facite in meam commemorationem (Marc. XIV, Luc. XXII). « Veluti nulla alia specie ab eo electa sub coelo, vel forma [figura] imaginari ejus incarnationem valente. Vide ergo quod imago vivifici corporis ejus pretiose ac honorabiliter facta sit [ Gr., En ergo imago vivif. cor. quae pret. ac hon. fit] Quid enim argumentatus est in hoc sapientissimus Deus? Nonne ut ostenderet et exprimeret evidenter nobis hominibus mysterium quod operatus est per dispensationem suam? quia sicut id quod ex nobis suscepit, materia sola est humanae substantiae per omnia perfectae, non figurantis proprie subsistentem personam, ut non additamentum personae divinitati intercidat: ita et imaginem materiam praecipuam, id est, panis substantiam praecepit offerri, non figurantem hominis formam, ne idololatria subintroducatur. Sicut ergo corpus Christi quod secundum naturam, sanctum est, utpote divinitus sanctificatum [ Gr., utpote deificatum]; ita manifestum est, quod adoptione, id est, ipsa imago ejus sancta est, utpote per quamdam sanctificationem gratiae sanctificata [ Gr., deificata]. Hoc enim et mercatus est [industrie gessit], ut diximus, Dominus Jesus, ut sicut carnem quam suscepit, propria secundum naturam sanctificatione ex ipsa unitione deificavit; similiter et eucharistiae panem, non ut falsam [ut non f.] imaginem naturalis carnis, per sancti Spiritus adventum sanctificandum, divinum corpus fieri voluit mediante sacerdote, qui oblationem de communi separans, ad sanctificationem pertingere facit. Itaque Christi caro secundum naturam animata et intelligibilis, uncta est Spiritu sancto in divinitatem [mente praedita, uncta est per Spiritum sanctum divinitate]. Similiter et divinitus tradita imago carnis ejus, divinus videlicet panis repletus est Spiritu sancto cum calice vitam ferentis sanguinis lateris ejus. Haec ergo demonstrata est vera imago dispensationis quae in carne facta est, scilicet Christi Dei nostri, quemadmodum supra dictum est; quam ipse nobis verus naturae vivificator et fictor voce propria tradidit. »
Epiphanius diaconus legit:
Patet, qualiter omnis sermo propositus, quando semel a veritate aversus est, in multas et periculosas pravitates a consequentia seductoria proferatur: quippe quod et isti praeceptores novitatis perpessi sunt. Aversi enim a veritate propter imaginum factionem, etiam in alteram extremam apoplexiae insaniam delapsi sunt. Etenim quasi ex Delphico tripode obliqua haec et perniciosa dogmata oraculo consecuti sunt [vaticinati sunt]. Sed audiant a proverbiali verbo: Laqueus fortis viro labia sua, et capitur proprii verbis oris (Prov. VI). Ligna enim et fenum et stipulam apposuerunt, quorum finis in combustionem. Nullus enim aliquando tubarum Spiritus, sanctorum videlicet apostolorum, aut illustrium Patrum nostrorum, incruentum sacrificium nostrum quod in commemorationem Christi Dei nostri ac omnis dispensationis ejus efficitur, dixit imaginem corporis ejus. Neque enim acceperunt a Domino sic dicere vel confiteri, sed audiunt evangelice dicentem eum: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non intrabitis in regnum coelorum (Joan. IV). Et: Qui manducat meam carnem et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (ibid.). Et: Accepto pane, gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et ait: Accipite et comedite; hoc est corpus meum. Et, accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, Marc. XXIV, Luc. XXII). Et non dixit, accipite et comedite imaginem corporis mei. Sed et Paulus divinus apostolus ex divinis Domini vocibus hauriens, ait: Ego accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens, fregit et dixit: Accipite et comedite; Hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite, quotiescunque biberitis, in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducabitis panem hunc, et calicem hunc bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. (I Cor. XI.) Ergo liquido demonstratum est, quod nusquam Dominus vel apostoli, aut Patres imaginem dixerunt sacrificium sine sanguine, quod per sacerdotem offertur, sed ipsum corpus et ipsum sanguinem. Et ante sanctificationis quidem celebrationem, typos quibusdam [ Gr, Consummationem, antitypa quibusdam] sanctorum Patrum haec pie visum est nominare: quorum est Eustathius propugnator orthodoxae fidei et arianae destructor vesaniae, et Basilius ejusdem infelicis superstitionis depositor, qui omne quod sub sole est, planam rectorum dogmatum basim edocuit. Ex uno enim eodemque spiritu disputantes, unus quidem eorum interpretans Salomoniacum dictum, quod in Proverbiis legitur: Comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX); haec dicit: Per panem et vinum, typos corporalium Christi praedicat membrorum. Alter vero ex eodem fonte hauriens, ut noverunt omnes sacerdotii mystici cultores, in oratione divinae oblationis ita dicit: Confidentes appropinquamus sancto altari, et proponentes typos sancti corporis et sanguinis Christi tui, te deprecamur, et te rogamus: et quod deinceps infertur, certiorem Patris hujus perfecit intellectum, qualiter antequam sanctificata fuerint, vocata sint typi: post sanctificationem autem corpus proprie ac sanguis Christi dicuntur, sunt, et creduntur. Ipsi vero viri fortes volentes venerabilium imaginum demoliri visionem, aliam imaginem introduxerunt, quae non est imago, sed corpus et sanguis: porro fatigatione [ Gr., improbitate] et astutia depressi, sophismate pravo semet offendentes, [ Gr., decipientes] adoptione nominaverunt fieri hanc divinam oblationem: [ Gr., add. et quemadmodum hoc dicere aperta insania est, sic et imaginem asserere corpus, etc. ] et corpus et sanguinem Domini, aequali quodammodo appropinquat amentiae, et ampliorem indisciplinationis [ Gr., indisciplinatione] habet impietatem. Deinde dimisso mendacio tangunt pauxillum quid veritatem, divinum corpus dicentes fieri: et, si imago corporis est, non potest esse hoc divinum corpus. Ergo hinc inde circumductis, invalida omnino manent ea quae ab illis susurrata sunt. Sicut enim oculus turbatus non recte videt, ita et ipsi nequam confusione cogitationum sensum suum turbantes et turbulentum reddentes, idipsum patiuntur quod insanientes, alia scilicet pro aliis phantastice passi [ Gr., phantastice judicantes]: aliquando quidem imaginem dicentes sancti corporis Christi intelligibile [ Gr., sacrum] sacrificium nostrum, aliquando vero positione corpus. Porro haec passi sunt, quemadmodum supra diximus, imaginalium formationum vultum [aspectum] ab Ecclesia volentes exterminare, gaudentes super eversione ecclesiasticarum traditionum.
TOMUS QUARTUS. Epiphanius diaconus legit:
Iterum insistentes iisdem oblocutionibus, movent linguas suas, has ad injuriam acuentes sanctae Dei Ecclesiae; etenim aiunt:
Gregorius episcopus legit:
« Mendacis autem cognominationis malum imaginum nomen neque ex traditione Christi vel apostolorum aut Patrum esse habet, neque orationem sacram sanctificantem illud, ut ex hoc ad sanctitatem ex eo quod commune est transferatur: sed manet commune et inhonoratum, sicuti patravit hoc pictor. »
Epiphanius diaconus legit:
Linguam habentes magniloquam, adjectionibus malum absque timore Dei amplificant; et temerario corde ac potentatu inania, meditantes mendacis cognominis et mali nominis imagines quae sub nomine Christi factae sunt, pronuntiaverunt. Et si hoc de regum imaginibus dicere auderent, morte vindictam forsitan pertulissent. Patientur autem hanc et percipient utique, quando et verborum et actuum retributio fiet. Praeterea cum multis quae nobis sine scripto tradita sunt, etiam imaginum factio in ecclesia ab apostolorum praedicatione dilatata est. Indicat autem hoc et historia de haemorrhoissa, quae ex diversis historiis testimonium habet, et secundum quod sanctum Evangelium refert, sanitatem adepta est: quia haec statuam erexit Domini, et se tangentem fimbriam statuae posuit (Matth. IX, Marc. V, Luc VIII). Inter illam autem et Christi imaginem herba quaedam oriebatur, appropinquans pedi statuae, omnis languoris remedium. Porro has etiam in scripturis Christianos versari [operatas], sanctorum Patrum nostrorum plurimi tradiderunt. Basilius Magnus, cujus doctrina per omnes terminos resonat, in diversis sermonibus suis mentionem earum facit: et Gregorius ipsius et carne et spiritu frater, Nyssaeorum praesul, in sermone de Abraham: et Gregorius cognomento deiloquus in scriptis a se carminibus; in quibus sermo refertur, qui est inscriptus de Virtute: Joannes etiam qui os auro pretiosius possidet, in epitaphio sermone suo, quem in Meletium habuit episcopum Antiochiae; et in sermone suo qui etiam supra scribitur, quia Vetoris et Novi Testamenti unus est legislator: Cyrillus depositor Nestorii epistola sua [ Gr., ep. sua prima] ad Acacium episcopum Scythopoleos, Sophronius [Anastasius, Antiochenus patr.] Maximus. Sed quid nominatim horum memoriam facimus, cum omnes sancti Patres nostri imaginum facturam susceperint? At hi mendaciter asserunt perhibentes quod Patrum non sit traditio, etiam, satis congrue: si Evangelium legendum minime tradiderunt, nec imagines figurandas; at si hoc, et illud. Sequitur enim titulationis vel picturae formatio evangelicam relationem, et haec picturalem narrationem: et utraeque bonae et honorabiles. Quae enim indicativa sunt invicem, indubitanter etiam alterum alterius habet intelligentias. Si enim dixerimus, sol super terram est, utique dies est: et si dixerimus, quia dies est, utique sol super terram est. Ita et si viderimus in imagine evangelizantem angelum Virgini, utique in commemorationem habemus venire evangelicae narrationis: Quia missus est angelus Gabriel a Deo ad Virginem: et ingressus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu inter mulieres (Luc. I). Ergo ex Evangelio audivimus gestum mysterium per angelum ad Virginem, et commonemur: et in imaginem intuentes similiter quod gestum est, manifestius intelligimus. Porro et in aliam rursus indisciplinationis viam conversi sunt, dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Neque orationem sacram sanctificantem illud, ut ex hoc ad sanctificationem ab eo quod commune est, transferatur: sed manet commune ac inhonorandum, quemadmodum hoc pictor effecit. »
Epiphanius diaconus legit:
Et quod verum est audiant. Multa quae in nobis sacrata sunt, orationem sacram non recipiunt, cum inde et ex ipso nomine plena sint sanctitudine simul et gratia. Et propterea haec ut revera veneranda honoramus et salutamus, ipse enim typus vivificae crucis absque oratione sacra effectus, penes nos colitur, et contenti sumus figura ejus ad suscipiendam sanctificationem. Et per adorationem quae facta est a nobis in eum, et per notam in fronte expressam, atque per signaculum quod in aere per digitum fit, abigere [insequi] daemones speramus. Similiter et in imagine per nominis annotationem ad primitivi honorem reducimur: et salutantes ac honorabiliter adorantes, percipimus sanctificationem. Nam et sacra diversa vasa habentes, haec salutamus atque amplectimur, et sanctitatem quamdam percipere ab eis speramus. Itaque aut crucem et sacra vasa stulte dicturi sunt communia et inhonoranda, sicuti fecit ea faber et pictor et textor, eo quod non habeant orationem sacram sanctificantem illa: aut certe et venerabiles imagines tanquam sacras et sanctas et honorandas admittent. Caeterum volentes et alia zizaniis immista plantare semina, quasi ex spiritu pythonico etiam adhuc effantur.
Gregorius episcopus legit.
« Si vero quidam eorum qui in tali errore detinentur, dixerint, recte quidem a nobis et pie dici ea quae in subversionem imaginis quae Christi dicitur, asseruntur, propter inseparabiles et inconfusas duas naturas, quae in una subsistentia convenerunt: sed deficere nos a ratione, eo quod [ Gr., dubitare eo q.] super immaculatae ac semper gloriosae, quae proprie Dei genitrix est, et prophetarum, apostolorum quoque et martyrum, cum sint puri homines, et non ex duabus naturis, divinitate scilicet et humanitate, in una subsistentia, instar unius Christi, ad fiendum imagines interdictionem facimus. »
Epiphanius diaconus legit:
Nullus eorum qui in catholica Ecclesia enutriti sunt, intellexerit vel direxerit, quia recte ac pie judicaverunt super hac novitate: sed omnes summi sacerdotes, et sacerdotes tam Orientis et Occidentis, quam Arcti et Mesembriae, anathemati destinaverunt eos qui ita senserunt. Verum modicam partem harum dioeceseon seduxerunt, et a toto Ecclesiae corpore reciderunt, aut contemnentes Domini vocem dicentem: Qui enim unum ex minimis meis istis scandalizaverit, expedit ei ut suspendatur mola asinaria circa collum ejus, et demergatur in mare (Matth. XVIII). Et ipsum non reverentes, utpote adversus imaginem ejus rabiem exercentes, nec sanctos ejus erubescunt: sed et adversus ipsos commoverunt linguas, ita dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Deficere nos a ratione, eo quod super immaculatae et semper gloriosae, quae proprie Dei genitrix est, et prophetarum, apostolorum quoque ac martyrum, cum sint puri homines, et non ex duabus naturis, divinitate scilicet et humanitate: et quia oportet ad istos dicere, quod primo destructo, nec his sit opus. »
Epiphanius diaconus legit:
Neque primum evangelice aut apostolice, aut scripturaliter, aut paterne, aut argumentose, et, ut absolute dicamus, aut pie destructionem fecerunt, sed ex proprio ventre pronuntiantes, catholicae Ecclesiae Dei restiterunt; neque de propositis intemeratae dominae nostrae genitricis Dei imaginibus aut sanctorum est illis verax vel pius sermo resistendi: quemadmodum jam, dante Deo verbum, demonstravimus. Prius enim diximus, ex sanctis Patribus haurientes, quia imaginis honor ad principale transit; et quia qui intuetur imaginem regis, intuetur in ea regem. Qui ergo adorat imaginem, in ea adorat regem: illius enim forma et species est imago [ Gr., in imagine]: et sicut qui injuriam infert regis imagini, poenam jure perpetitur, tanquam qui ipsi causae, videlicet regi, inhonorantiam intulit, quanquam imago nihil aliud sit quam lignum et colores cerae immisti et temperati: ita et hoc modo qui figuram cujuslibet inhonorat, in idipsum cujus imago est, refert injuriam. Sed et ipsa natura rerum docet, quia dum imago inhonoratur, utique principale inhonoratur. Hoc omnes homines sciunt, ipsosque cognoscunt adversus Patres insurgere, et catholicae Ecclesiae traditioni resistere, atque naturam rerum non sequi. Iterum autem refertam mendacio habentes linguam, opinantur offendere [fraudare] veritatem, dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Verumtamen dicamus ea quae sunt eorum destructionis. Quoniam quidem nostra catholica Christianorum Ecclesia media inter Judaismum et paganismum existens, neutrorum solemnes caeremonias habet, sed nova pietatis et mystici sacrificii divinitus traditi semita incedit, Judaismi quidem sacrificia sanguinolenta et holocausta non admittens, paganismi autem praeter sacrificia omnem idolorum factionem, et idolorum cultum abominans, qui auctor et inventor abominabilis hujus artis factus est: spem enim resurrectionis non habens, dignum ludibrium sibi adinvenit, ut non praesentem quasi praesentem per derisionem exhibeat. Si ergo nil extraneorum est in ea, merito ut alienum etiam hoc, et daemonici sensus virorum adinventio, avertatur a Christi Ecclesia. »
Epiphanius diaconus [et cubuclesius] legit:
Immensurabilis ac frivolae dictionis eorum littera plenissime deliramentis procurata, importunum quiddam et nimis risu dignum existit. In posterioribus [ Gr., antecedentibus] enim in praecipitia et fauces [barathra] per ratiunculas suas inducti sunt: nunc autem in profundum inferni se intulerant, mediam inter Judaismum et paganismum pronuntiantes esse Christianorum Ecclesiam. Deinde iterum intra se cadentes dicunt [sibi non constantes dicunt], neutrorum solemnes caeremonias habere. Igitur aut ibi mentiuntur, aut hic veritatem non dicunt. Sed ut verius dicatur, sibimet mentiuntur. Mendacium enim non modo veritati contradicit, sed et sibi, ut sacer psalmista inquit David. Mentita est enim, ait, iniquitas sibi (Psal. XXVI). Basilius ergo Caesariensium praesul, cujus in omnem terram exivit sonus, in ipso prooemio sermonis sui contra Sabellianos scripti sic ait: Impugnat Judaismus paganismum, uterque vero Christianismum. Ipsi autem qui putantur [sibi videntur] super Patres esse sapientes, mediam perhibuerunt esse Christianorum fidem inter hos duos adversarios. Judaismus quidem inopiam divinitatis, at vero paganismus multitudinem deorum induxit. Gregorius enim qui a theologia cognominatur, utriusque abjectionem faciens, ita dicit (Orat. in Christi nat.): Dei autem cum dixero, Patris aio et Filii et Spiritus sancti: neque supra haec deitate excedente, ut non vulgus deorum introducamus, neque intra haec definita: ne divinitatis inopia judicemur [damnemur], aut propter monarchiam judaizantes, vel propter deorum copiam paganizantes; malum enim in utroque simile, licet in contrariis inveniatur. Et quae Veteris quidem sunt Testamenti, quod tenuit Israeliticus populus, Dei traditio erat: paganorum autem, daemonum. Ergo et hic cum divinitus traditis praeceptis daemonica connumeraverunt et commiscuerunt, imaginem Domini idolum pronuntiantes, daemonum imaginibus consimilem. Calumniantur ergo et Abel et Noe et Abraham sacrificiorum causa, quae ab ipsis per animalia sunt oblata, et Moysem, et Samuel, et David, et reliquos patriarchas; quia et ipsi extranea et pagana sacrificia Deo sacrificabant: quanquam Scriptura testimonium eorum perhibeat sacrificio, dicens: Odoratus est Dominus in odorem suavitatis (Gen. VIII). Utinam cognovissent veritatem, quia quae Deo dicantur, accepta sunt apud Deum. Immolaverunt enim Domino Deo, scriptum est. Quae vero daemonibus, abominabilia et respuenda. Sacrificarunt enim daemoniis, et non Deo, ait Scriptura (Deut. XXXII). A nobis ergo et per nos est malum atque hujus adversum, et non ex subjectis materiis. Idolum enim, ut ait Apostolus, quid est? et idolothytum quid est, nisi quod quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo? (I Cor. X.) Porro plurimum errantes, et injurias et mendacia fingentes, deliberant, et inferunt hujuscemodi.
Gregorius episcopus legit:
« Quiescat ergo omne os obloquens iniqua et contumeliosa contra nostrum Deo acceptum consilium atque sententiam. Sancti enim qui Deo placuerunt, et ab ipso sunt dignitate sanctitatis honorati, vivunt semper Deo, licet hinc migraverint. Quos qui in mortua arte atque odibili, nunquam vivente, sed ab adversariis paganis, vane reperta, pensat erigere, blasphemus ostenditur. »
Epiphanius diaconus legit:
In his quae ab eis nunc dicta sunt extraneos et alienos se a Dei pace demonstrant; quam videlicet Dominus noster his qui germane ac sine dolo in illum credunt, dimisit dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Quomodo enim pax, si contra eorum consilium et sententiam catholica Ecclesia erigitur, confortata et certificata traditionibus suis? Qui enim divino zelo moventur, semper Patribus et traditioni ecclesiasticarum legum concordant: eum vero qui contrarie se habet, ut inimicum effugiunt. Hos ergo tanquam eos qui ex toto corpore Ecclesiae sese reciderunt, non cessant veri adoratores, qui in spiritu et veritate Deo serviunt (Joan. IV), et imaginales picturas in relationem et commemorationem tantum habent, et has amplectuntur atque salutant, contra reprobum divinitus consilium eorum atque sententiam, thorace veritatis induti, pugione spiritus pungere. Sancti enim Patres qui a saeculo Deo placuerunt, ad nostram salutem atque utilitatem vitas suas conscriptas nobis dimittentes, etiam ea quae a se acta sunt, per picturae narrationem in catholica Ecclesia tradiderunt, in commemorationem animi nostri, et ad erectionem conversationis suae. Etenim sanctus Basilius in sermone suo super laude sanctorum quadraginta martyrum sic ait: Age itaque, in medium eos per commemorationem adducentes, communem utilitatem ipsorum his qui praesentes sunt, constituamus, praemonstrantes omnibus velut in pictura virorum fortia facta. Nam et bellorum praeconia et verborum scriptores multoties et pictores designant, alii quidem sermone adornantes, alii vero tabulis [ Gr., illi quidem s. ad hi vero t.] exarantes; multosque ad virilitatem erexerunt utrique. Quae namque sermo historiae per auditionem exhibet, haec pictura tacens per imitationem ostendit. Commiscentes autem praeconia sua versutia [versutiae], talia fantur:
Gregorius episcopus legit:
« Quomodo autem et superlaudabilem Matrem Domini, in qua obumbravit plenitudo divinitatis, per quam nobis illuxit lux inaccessibilis, excelsiorem coelis, et sanctiorem cherubim, in vili gentilis arte pingere audent? Aut iterum eos qui conregnaturi sunt Christo, consessoresque fieri [futuri ac judicaturi], ac judicare orbem terrarum, atque conformes fore [futuri] gloriae ipsius, quibus, ut sacra dicunt eloquia, dignus non erat mundus (Hebr. XI), non erubescunt gentili arte pingere? Nefas enim est Christianis, qui spem resurrectionis habent, daemonum cultricum gentium moribus uti, et sanctos, qui tali et tanta gloria resplendebunt, in ingloria et mortua materia injuriis cumulare. Nos enim ab alienis non suscipimus probationes fidei nostrae. Etenim daemoniis Deum praedicantibus Jesum, increpabat eos, dedignatus a daemonibus testimonium habere (Marc. I, Luc. IV). »
Epiphanius diaconus legit:
A laudibus inchoantes, volunt simpliciores subripere ad vanum sensum suum. Sed qui prudentiam serpentis habent et non versutiam, simplicitatemque columbae, norunt et sermonibus et laudibus intemeratam et immaculatam vere ac proprie Dei genitricem et sanctos honorare, et horum virtutes per historicos libros ad memoriam reducere, et rursus per imaginales titulationes nota facere certamina et fortitudines eorum, atque hos magnificare supremis honoribus, et scire illos secundum sacrum Apostolum dissolutos cum Christo esse (Philipp. I), et intercedere pro nobis, et sinceram ac summam fidem et servitutem in spiritu et veritate soli Deo offerre, et non quibuscunque creaturis quae sub coelo sunt. Quid autem materiam sumentes ut turpem, contumeliis volunt afficere veritatem? quos oportebat potius quod pejus est fugere, et quod melius est sectari, et priscorum recordari sanctorum sacrificiorum, quae a Scriptura laudantur; quomodo Deo, modo vero daemonibus offerrentur: quanquam existens materia omni [ Gr., quando Deo offerebantur, quando vero daemonibus; quanquam eadem existens materia, omni] erat contagio plena, et subjectum tantum aspicientes, calumniantur Ecclesiam gentilium figmentorum habere indicia. Sed non quia materia in diversis contrarietatibus rerum utilis exprobratur vel turpis ostenditur, despicienda est ejus utilitas. Si enim studuerint taliter intelligere et accipere, polluentur [ Gr., abibunt] omnia secundum ipsos quae Deo sunt dicata, sacra scilicet vestimenta, et vascula sacra. Etenim qui quae paganorum sunt sapiebant, ex auro et argento idola construebant, ac libamina ex vino libabant, et ex farina lagana militiae coeli offerebant hi qui ex Hebraeis idololatrae fiebant. Restat ergo eis incusare catholicam Ecclesiam, quia pagani per historicos libros deos suos daemones collaudabant; et nos non collaudemus sicut pagani neque Deum qui super omnia est, neque sanctos ejus, per historicos libros, quia ex alienis recipimus approbationes. O subversionem et amentiam! Cum enim homines procul dubio simus sensibiles, rebus sensibilibus utimur ad cognitionem et commemorationem omnis divinae ac piae traditionis. Deinde ut adulteratores veritatis, subvertentes vias simul et intelligentias Domini, dicunt:
Gregorius episcopus legit:
« Super hoc ergo examinato et pertractato edicto [ Gr., dogmate] nostro, praebeamus et ex divinitus inspirata Scriptura, et ex probabilibus Patribus nostris manifesta testimonia conspirantis nobis, et roborantia hujuscemodi piam intentionem nostram; quibus non contradicat qui horum habet experimentum: qui autem ignorat, discat et retineat illa ut Dei; et secundum primam quidem rationem ex ejus voce divinitus dicta, quae ait: Spiritus est Deus, et qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV); et iterum: Nemo Deum vidit unquam (Joan. I); et: Neque vocem audistis, neque speciem ejus vidistis (Joan. V); et beatificante eos qui non viderunt eum, et crediderunt. »
Epiphanius diaconus et cubuclesius legit:
Cum aliqui recta, secundum quod sibi videtur, dogmata conantur pervertere, nemo miretur, si Scripturae verbis utuntur. Nam et omnes haeresiarchae de divinitus inspirata Scriptura erroris sui colligunt occasiones, quae per Spiritum sanctum recte dicta sunt malignis sensibus suis adulterantes. Et hoc summa praenuntiavit apostolorum tuba, Petrus videlicet dicens: Quae indocti et instabiles pervertunt secundum sua desideria (II Petr. III). Proprium est enim haereticis, secundum sua desideria pervertere divinorum et verorum scientiam dogmatum. Generaliter enim sanctis Patribus nostris, Dominus creavit me initium variarum suarum in opera sua (Prov. VIII), in dispensationem Christi secundum carnem factam assumentibus, Arius et Eunomius, et qui juxta ipsos sunt, in supernam et divinam generationem acceperunt, ac per hoc a recta scientia retro redierunt. Rursus autem Apollinarius evangelicam vocem male intelligens: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis (Joan III): ad pravitatem conversus est, dicens, cum carne illa descendisse Deum Verbum, quam habens in coelis erat, aeternam quamdam et consubstantialem sibi: et apostolicum quoddam dictum objiciens, quod perhibet: Secundus homo Dominus de coelo (I Cor. XIII): et dicat [ Gr., decipiebatur], secundum quod sibi visum fuerat. Nullique mirandum, si et novae hujus pravitatis sectatores ex divina Scriptura nobis proferunt opiniones: ex magistris enim suis acceperunt occasiones. Voces enim quae super invisibili et incomprehensibili divinitate dictae sunt, in carnis dispensationem Domini nostri Jesu Christi, qui est unus ex sancta Trinitate, commutaverunt. Quis enim eorum qui bene sentiunt, nescit, quod illud quod dicitur, Deum nemo vidit unquam, super divina natura sit scriptum? et illud, neque vocem ejus audistis, neque speciem ejus vidistis, si intellexerit quis super humanitate, totum Evangelium subvertet? Ubi enim ponemus illud quod fatemur, Dixit Dominus discipulis suis (Matth. XXIII). Et: Dixit Dominus ad Judaeos qui ad se venerant: Et Dominus dixit: Vae vobis Scribae et Pharisaei? (Matth. V.) Vel rursus quomodo intelligemus, Aperiens os suum, docebat eos? (Joan. V.) significanter haec super humanitate. Illud autem: Neque vocem ejus audistis, neque speciem ejus vidistis, super divina substantia. Secundum id enim quod homo factus est perfectus Deus Verbum, ut praediximus, et vocem audivimus, et speciem ejus vidimus etiam post resurrectionem. Palpatus est enim, et apparens discipulis, disserebat eis de regno. Deinde et divinam servitutem et adorationem: quam Christiani veram et sinceram fidem in se habentes [ fort. vera et sincera fide in se habent], affectuosae ac honoranti adorationi consimilem praedicant. In his quippe duabus rebus est illud quod apud eos perversum est: quare et Christianorum calumniatores sunt et appellantur. Dicunt enim, quia decentem Deum adorationem et servitutem imaginibus offerunt Christiani, et quia incomprehensibilem divinam naturam circumscribunt. O abnegationem et stoliditatem, et quidquid his aliud attinet! Non enim locum habet sermo, sed maledicto plenus est et calumniis. Christiani quippe adorationem quae in spiritu et veritate est (Joan. IV), neque imaginibus, neque divinae figurae crucis impartiti sunt; sed neque invisibilis et incomprehensibilis naturae imaginem unquam fecerunt, sed secundum quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I), ea quae humanae dispensationis ejus sunt, pingunt et imaginantur [imaginibus exprimunt]. Scientesque quia spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare, adorationem et servitutem quae per fidem est, ipsi soli Deo, qui super omnes in Trinitate laudatur, offerunt. Nam divinum typum crucis et venerabiles imagines desiderio et affectu flagrantes, secundum principalium relationem salutamus, et honorabiliter adoramus. Vana itaque et inania, seu clandestina [ Gr., infirma] omnimodis atque levia eorum eloquia esse monstrantur a veritate, quemadmodum et caetera aliena a pietate intelligentes, aiunt:
Gregorius episcopus legit:
« Et in Veteri Testamento dicente ad Moysem et ad populum: Non facies tibimet idolum, neque omnem similitudinem, quaecunque in coelo sursum, et quaecunque in terra deorsum (Deut. V): eo quod in monte de medio ignis vocem verborum vos audivistis, et similitudinem non vidistis, sed vocem. »
Epiphanius diaconus legit:
Hinc occasionem impietatis attrahunt, quasi pueros Christianos sophismatibus suis portentuosa rabie inficere nitentes. Quia igitur si per [ Gr., veluti larva territantes, quod si per] imaginum scriptionem habes in commemorationem Christum, vel sanctos ejus, in idololatriam dilaberis. Omnemque hi fortes injustitiam meditantes, in praelocutionibus suis ad dictionem qua praecipitur, Non facies omnem similitudinem, fugiunt: et veritatem in injustitia possidentes, et suam justitiam volentes statuere, exercent se ad impietatem: et in insubsistentia mendacii gloriantes, a veritate alienantur. Voces enim quae olim in lege datae sunt populo Israel qui vitulo serviit (Exod. XXXII), et Aegyptiarum abominationum experimentum habuit, Christianorum sacratae catervae coaptantes, se publicant et portentuose loquuntur [ Gr., et capiuntur], adusti labiis oris sui. Utinam intellexissent, quia Dominus inducturus eos in terram repromissionis, eo quod habitarent in ea gentes colentes idola, et adorantes daemonia, solem quoque ac lunam stellasque et alias creaturas, sed et volucres, et quadrupedia, atque repentia, et non Deum vivum et verum, legem dabat: Non facies tibi idolum, neque omnem similitudinem, quaecunque in coelo sursum, et quaecunque in terra deorsum (Exod. XX). Quandoquidem subinfert, abstrahens eos ab idololatria: Non adorabis ea, neque servies illis. (Ibid.) Cum autem tabernaculum testimonii secundum Domini dispositionem faceret fidelis famulus ejus Moyses, universa ostendens servire illi, sensibiles cherubim humanae formae instar intelligentium [typos intelligibilium] ex auro patravit, obumbrantes propitiatorium, Christum praefigurans. Ipse est enim propitiatio peccatorum nostrorum, ut ait divinus apostolus (I Joan. II). Ergo per duas res eos introduxit ad Dei cognitionem, illud quidem dicendo [tum dic.]: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV): hoc vero faciendo [tum fac.] aureos et conflatiles cherubim obumbrantes propitiatorium (Deut. VI), id est, adorantes illud: et per visionem et auditum sublevabat eos ad Dominum Deum adorandum, et soli illi serviendum. Sed isti perversitate plenum habentes sensum, etiam apostolicum dictum proponunt hujusmodi:
Gregorius episcopus legit:
« Et commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I). Et rursus: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus eum. per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V). Et eodem approbanter dicente: Ergo fides ex auditu, auditus autem per Verbum Dei (Rom. X). »
Epiphanius diaconus legit:
Palam dicendum est, quia ipsi comparati sunt gentibus, quae commutaverunt gloriam Dei, et servierunt creaturae potius quam Creatori, commutantes et per vertentes sensus apostolicos secundum sua desideria. Nam omnibus certum est, quia paganos irridere videtur Apostolus, dicendo: Commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Infert enim: et volucrum, et quadrupedum et serpentium (Rom. I): licet ipsi fraudulenter integram reciderint disputationem, ut quasi ex hoc simpliciores decipiant, quasi de ecclesiae imaginalibus descriptionibus apostolus hoc praetendat; praesertim cum illa quae subinferuntur, manifestam habeant explanationem. Volucrum enim et quadrupedum et serpentium mentionem fecit, et quia servierunt creaturae potius quam Creatori. Noverunt historicorum librorum peritissimi, quia Aegyptii olim boves colebant, et alia quadrupedia, et volatilia diversa, et muscas, et crabronum habitacula, et viliora istis animantia: Persae vero solem et ignem. Graeci autem super hoc omni creaturae servierunt; sed et Hebraeorum quidam, ut liber Regnorum narrat et prophetarum relationes. Nam dicant, quando stultae factae sunt gentes, et obscuratum est insipiens cor eorum? antequam credidissent in Christum, an postquam crediderunt? utique antequam credidissent: manifestum enim hoc. Si enim dixerint, posteaquam crediderunt in Christum gentes, creaturae ac idolis deservisse, dispensationis Christi Dei nostri prophetiae secundum ipsos mendaces erunt, quae pronuntiatae sunt de Ecclesia. Erit Jerusalem sancta, et alienigenae non transibunt per eam ultra. Et: Misericordiam meam non dispergam ab eis, neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita (Psal. LXXXVIII). Si vero ab agnitione Dei exsules facientes, et ante Christi adventum traditi sunt in reprobum sensum, diaholo servientes, vana est adversus Christianos accusatio quae nunc ab eis efficitur, et fiducialiter dicet ad eos Isaias clamans: Vae qui scribunt malitiam; scribentes enim, malitiam scribunt (Isa. X, sec. LXX). Igitur maligne ac tergiversatorie apostolicas et caeteras sacrae Scripturae voces accipientes, festinant magnum salutis nostrae mysterium dispensationis Christi Dei nostri, per quem redempti sumus ab errore idolorum, pervertere, et in se gloriam transferre: sed nullus eis credit Christianorum. Confitemur enim universi, ab errore idolorum et ab omni religione gentili Christum verum Deum nostrum in profectione sua, qua secundum carnem ad nos venit, nos penitus abstraxisse. Porro si ipsi hoc minime confitentur fuisse factum, nec confessionem, nec vocationem ejus habent. Unde adversus eos Apostolus ait: Quid enim habes, quod non accepisti? (I Cor. IV.) At si acceperunt, illam redemptionem confiteri debuerant, et suscipere imagines, quae sunt ecclesiastici decoris in oculorum aspectum nobis effectae, et enarrationes evangelicae per eas in mentes nostras assumptae in commemorationem et relationem evangelicae historiae, sicuti crebrius dictum est. Et quoniam alias quoque apostolicas voces proponunt, dicentes: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V): in medium proferamus harum interpretes et magistros magnivocos. Joannes itaque qui fulgentius auro et lapide possidet magisterium, interpretans Apostoli dictum quod ait: Itaque ex hoc nos neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimns secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V): ita dicit (hom. 11 in II ad Cor.): Neminem novimus secundum carnem fidelium. Quid enim et si in carne sunt? sed vita illa carnalis periit, et desursum nati sumus spiritu, et aliam novimus civilitatem et conversationem, et vitam et constitutionem quae in coelis est. Iterum ejusdem: Auctorem esse Christum demonstrat: unde et intulit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Dic mihi, nunquid carnem deposuit, et nunc non est cum corpore? absit: etenim et nunc in carne est. Hic enim Jesus, qui assumptus est a nobis in coelum, sic veniet (Act. I). Sic, quomodo? in carne cum corpore. Quomodo ergo ait: Et si noveramus secundum carnem Christum, sea nunc jam non novimus? quia et si passibilem noveramus Christum, sed jam nunc non. Nam nostrum secundum carnem esse, est in peccatis esse: et non secundum carnem esse, in peccatis non esse. Christi vero esse secundum carnem, est in passionibus esse naturae; ut puta sitiendo, esuriendo, fatigando, dormiendo. Peccatum enim non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. LIII). Unde et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? (Joan. VIII.) Et iterum: Venit princeps mundi hujus, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV). Igitur non secundum carnem Christum esse, est jam ab his tristitiis liberari, et non absque carne esse. Etenim cum ipsa veniet judicaturus orbem impassibilem eam habens et incorruptibilem: in quod et nos transibimus, configurato corpore nobis effecto corpori claritatis ejus. Praeterea Cyrillus Alexandrinus propugnator sincerae fidei nostrae, explanans nobis idem dictum, taliter interpretatur: nam quia factus homo est unigenitus Dei Verbum, et radix generis apparuit secunda, non juxta primam quae est ex Adam, sed in melioribus incomparabiliter intelligendam et existentem transformamur ad vitam. Non enim sumus sub morte, sed sub ipso Verbo quod cuncta vivificat: et nemo est in carne, id est, in infirmitate carnali, quod est corruptio. Non autem hoc dicit Paulus, quod non sit in carne Christus. Nam et si dicit, Neminem novimus secundum carnem, non tamen hoc significat: siquidem quomodo mortuus est? hoc enim carnis infirmitas est. Ergo quod dicit, hoc est: Factum est caro Verbum, et pro omnibus mortua est: et sic cognovimus eum secundum carnem, verumtamen ex hoc jam non novimus. Nam et si est nunc in carne (resurrexit enim tertio die, et ascendit in coelos) sed supra carnem intelligitur. Non enim jam moritur, neque aliam aliquam carnis infirmitatem sustinet, sed his omnibus est potior tanquam Deus. Videtis ergo, adversarii, quia non solum apostolicas voces pervertitis, sed sanctis Patribus adversamini. Ipsi enim per antelata dicta Christum passionibus liberatum post resurrectionem ostendunt, et nos docent tanquam conformes effectos corpori claritatis ejus, non secundum carnem ambulare, id est, non sectari carnales voluptates. Porro vos vestigia horum persequi minime patientes, aliter quam Patres sapiendo, vanam quamdam gloriam [opinionem] introducitis, et viam non tritam ambulantes, vosmet et sectatores vestros in praecipitia et fauces inducendo, in profundum inferni demergitis. Verum vobis nemo credit non sequentibus sanctorum Patrum nostrorum doctrinam. Sane illud quod dicitur, Per fidem enim ambulamus, non per speciem, idem Joannes interpretans, sic ait (hom. 10 in II ad Cor.): Ne quis dicat: quid ergo? dicendo: Quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino, ut quid haec dicis? Alieni ergo efficimur ab eo hic existentes? Ante correxit, dicens: Per fidem ambulamus, non per speciem; et hic quidem eum scimus, sed non ita liquido. Et alibi dicit: Nunc videmus in speculo et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). Et haec quidem ambo egregii Patres dixerunt; quoniam et in aliis dictis suis Apostolus liquido nobis sensum indicat, dicens: Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Perspicuum ergo est, quia per fidem ambulamus, et non per speciem. Neque enim videmus hic Deum, sed credimus in eum: quia et ea quae condidit, fide dicimus ab eo facta fuisse; quemadmodum magna Spiritus voce ipse praedicat, dicens: Fide intelligimus aptata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent (Hebr. XI). Et contemplantes ordinatum motum universitatis, ad intelligentiam venimus Dei, qui omnia in sapientia fecit. Hoc ergo est: Per fidem ambulamus, et non per speciem: et non ut ipsi ex indisciplinatione linguae depravantes sensum apostolicum, in venerabilium imaginum factionem acceperunt quod dictum est. Doctrinis ergo patriis auditis, has sequamur, et praesentem novitatem abominemur, dicentes: Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV).
TOMUS QUINTUS. Epiphanius diaconus legit:
Quoniam ad malitiam currentes pedes eorum, irretiti sunt suis laqueis, ecce ostensum est, neminem ex his qui in Ecclesia nutriti sunt, gloriam Dei in imaginum facturam, vel in aliam qualemcunque commutasse creaturam. Eia nunc et caeterorum destructionem faciamus, auxiliatrice habita, quae non vincitur, veritate. Etenim ipsi additamentis malum abundare volentes, etiam sanctos Patres in medium adduxerunt, eos obloquendo contra venerabilium imaginum picturam effatos fuisse, addentes:
Gregorius episcopus legit:
« Porro aequalia et apostolorum discipuli et successores deiloqui, videlicet Patres nostri edocent. Dicit ergo in patrandis signis famosissimus Epiphanius Cyprius: Attendite vosipsos, et tenete traditiones quas suscepistis; ne declinetis ad dexteram, neque ad sinistram. Quibus subinfert: Et in hoc memoriam habete, filii dilecti, ne inducatis imagines in ecclesias, neque in coemeteria sanctorum; sed per memoriam habete Deum in cordibus vestris; sed neque in domum communem: non enim expedit Christiano per oculos et vagationes mentis efferri. Qui et alios sermones exposuit in subversionem efficiendarum imaginum, quos qui amorem discendi habent, quaerentes invenient. »
Epiphanius diaconus legit:
Amatores discendi ecclesiasticorum negotiorum scrutinium [ Gr., Studiosi in scrutandis rebus ecclesiasticis], eos qui aliter sapiunt, suamque volunt statuere justitiam, et divinae resistere, noverunt nothis et falsis conscriptionibus innitentes, tanquam spurios et non proprios Ecclesiae catholicae filios, minime ut fratres admittere; imo vero abdicantes dicunt: Semen Chanaan et non Juda (Dan. XIII); scientes ab evangelista dicunt: Exierunt ex nobis, sed non erant ex nobis. Si enim essent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II). Et iterum sacratissimo Apostolo dicente: Quia intrabunt post discessum meum lupi graves in vos, non parcentes gregi, ut abducant discipulos post se. Et videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam (Act. XX). Et rursus idem: Nolite omni spiritui credere (I Joan. IV). Decet ergo unumquemque Christianum, qui falsos libros audit, hos exspuere, ac nullatenus admittere. Etenim divi apostoli ad Laodicenses fertur ficta epistola in quibusdam libris apostoli jacere, quam Patres nostri reprobavere, ut alienam ab ipso: et Manichaei secundum Thomam introducunt evangelium, quod catholica Ecclesia pie tanquam alienum avertit. Ita et praesens testimonium dicitur quidem, sed non est sancti Patris nostri Epiphanii. Ipse namque egregius Pater octuaginta capitulorum editione facta, cunctas haereses publicavit, paganas scilicet et Judaicas, et quotquot post Christianismum factae sunt, nullam dimittens: et si imaginum factionem alienam a Christo nosset, hanc utique in numero haereseon statuisset. Et rursus si expositiones has, quae sunt adversus venerabiles imagines, Ecclesia suscepisset, non utique imagines pingerentur ad ornatum venerandorum templorum et commemorationem nostram. Ex ipsis enim scripturis, quas novitatis praeceptores in testimonium proferunt, earum habetur eversio. Sanctus enim Epiphanius temporibus erat Theodosii et Arcadii: extenduntur ergo usque ad praesentem haeresim quasi anni quadringenti. Et libros adversus imagines nullus Christianorum recepit, nisi falsi praesentis novitatis assertores: et si tot annis in Ecclesia non sunt recepti, neque nunc recipiantur, eo quod aliquando recepti non fuerint. Epistolam enim, quam quidam eorum proferunt, falso suprascriptam ejusdem sancti Epiphanii Cypriorum insulae praesulis ad Theodosium imperatorem nos in manibus accipientes, et scrutabiliter non transitorie perlegentes, invenimus in fine epistolae sententiam hujusmodi contineri: quia multoties locutus cum comministris meis, ut auferrentur imagines, receptus non sum ab eis, neque audire vocem meam saltem paululum passi sunt. Intendamus ergo, qui fuerint temporibus jam memorati Patris nostri Epiphanii in Ecclesia illustres magistri, et incorruptae munitiones Ecclesiae: Basilius magnus in opere et sermone, Gregorius cognomento Theologus, Gregorius Nyssensium civitatis praesul, Pater Patrum ab omnibus nominatus: et Joannes, cujus a lingua vox melle dulcior effluebat, unde et cognomen aurei oris accepit. Insuper et Ambrosius, Amphilochius, et Cyrillus Hierosolymitanus. Si igitur ipse qui conscripsit horum expositionem dictorum contra venerabiles imagines, se non receptum dicit a sanctis Patribus qui tunc in vita supererant, quomodo falsa dicta quae ipsi sancti Patres non receperunt, nos qui in finem saeculorum devenimus et scientia ac sermone deficimus, quia nec discipuli eorum digni sumus vocari, contra Ecclesiam recipiemus? Absit scelerata ac temeraria expositio. Caruerunt recto sermone [recta ratione] qui hoc contra Ecclesiam nisi sunt: in nobis sit Christum diligentibus Apostoli dictum, teneamus traditiones quas accepimus, et profanas vocum novitates devitemus, et mendacia haec esse sciamus (II Thess. II, II Tim. III, Tim. III). Libri enim sancti Patris nostri Epiphanii, sive qui dicitur Ancyrotos, sive reliqui, in omnem orbem terrarum diffamantur, et sonus eorum vulgatus, et propemodum per universam Ecclesiam sparsi sunt. Harum autem ratiuncularum quae contra venerabiles imagines murmurant, duo vel tres per universum orbem libri non inveniuntur, nisi forte noviter scripti sint: et si essent noti in catholica Ecclesia, sicut ille qui dicitur Ancyrotos sancti Epiphanii, in omnibus est Ecclesiis dilatatus, ita et ipsi dilatati existerent. Sed ut extranei et alieni et falsati, nondum in Ecclesia catholica recepti sunt, neque apparuerunt. Ergo nec nunc, ut pax Dei in omnibus Ecclesiis et antiqua traditio degat. Ne emittant autem linguas vaniloqui, calumniantes eos qui recte sapiunt, quod sancto Epiphanio adversentur hi qui recipiunt antiquam legislationem catholicae Ecclesiae: quod nequaquam verum est. Conscriptionem enim abjicimus, sanctum vero Patrem doctorem Ecclesiae catholicae novimus. Etenim sacratissimi Patres, qui in quarta et universali sancta Chalcedonensi synodo congregati sunt, epistolam quidem quae dicitur Ibae episcopi Edessae ad Marin Persam anathematizaverunt, veluti Nestorio concordantem: similiter et quintae synodi Patres: Ibam autem nequaquam. Non enim verum apparuit, quod Ibae fuerit epistola: hinc in anathematismis non Ibam anathemati submiserunt, sed epistolam quae dicebatur Ibae: dicebatur enim, licet non esset. Ita ergo et haec mendacis assertionis conscripta, quae contra venerabiles imagines sunt, dicuntur quidem a quibusdam sancti Epiphanii esse, sed nullo modo sunt, ut demonstratum est. Etenim templum dedicaverunt in Cypriorum insula ejus discipuli, nominantes illud ejusdem vocabulo Patris; et cum multis aliis titularibus picturis imaginem ejus in ipso templo locaverunt. Et si iste taliter venerabilium abominaretur vultum imaginum, quomodo discipuli ejus imaginaliter hunc depingerent: Judicate, omnes qui auditis, et veritatem a mendacio separate: quia non Patris editiones hae, sed Manichaicae quaedam sunt: quas fugiamus ut felle amaritudinis plenas. Ipsi enim et confusionis introductores hanc effigiem minime receperunt, quippe non veraciter humanatum Deum Verbum carne fuisse dogmatizantes, sed per phantasiam et conjecturam. Propterea et isti phantasiam passi, aliis pro aliis intellectis, proferunt haec:
Gregorius episcopus legit:
« Similiter autem et Gregorius deiloquus in carminibus suis dicit: Injuria est fidem habere in coloribus, et non in corde. Quae enim in coloribus est, facile diluitur: quae vero in profundo mentis, illa est mihi amabilis. »
Epiphanius diaconus legit:
Perverse rursus intelligentes, et aliud dictum Gregorii Theologi proferunt, quod a Patre quidem ita prolatum est: Injuria est fidem habere in coloribus, et non in cordibus, Qui fluentes diluuntur; sed mihi gratum est profundum.
Ab istis autem falsiloquiis ita:
Injuria est fidem habere in coloribus, et non in corde. Quae enim in coloribus est, facile diluitur: quae vero in profundo mentis, illa est mihi amabilis. Obturaverunt aures, et oculos clauserunt, et recta intelligere noluerunt hi qui spreverunt ecclesiasticas traditiones. Auditione quippe audierunt, et non intellexerunt: et videntes viderunt, et non cognoverunt. Obcaecati enim sunt corde, et paternas doctrinas [ Gr. add., ac traditiones] perverterunt secundum sua desideria. Sanctus namque Gregorius deiloquus in metricis editionibus suis sententiam quam protulerunt ipsi, dictans, quemdam moralem sermonem inducit, informans vitam nostram, ut recedamus a temporalibus et mundanis negotiis et carnalibus voluptatibus, atque sectemur vitam spiritualem quae ad coelestia ducit; et non credamus huic mundo, et temporalibus quae non permanent, nec perdurant, quae et colores nominavit: sed haereamus potius spiritalibus et veris, quae in corde firmitatem habent, et permanent in aeternum. Nam saeculum nostrum fluxibile, incolatus est praesens vita. Sicut enim color et atramentum cito diluitur, licet a pictore conficiantur [vel a pictore transformatur]: ita et in mundo isto, quemadmodum ipse ait, circuitus nostrarum discurrit rerum nonnunquam aliter, in una [ Gr., alias aliter, in una] die, est autem quando et hora fert mutationes. Etenim more umbrae omnia exterminantur humana, et ampulla in aqua ex pluvia facta magis expirat omnis elatio potentatus humani. Omnis enim homo fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni (Isa. XL). Porro spiritualium operum exhibitio immobilis quidem est, et in his quae permanent, habet vicissitudinem [retributionem]. Si enim contra imagines dictum illud esset, assereret utique dicens: Injuria est fidem habere in coloribus, et non in Deum. Sed non in cordibus, pronuntiavit: id est, firma et stabilia ut operemur regni coelorum, et non mundi hujus: quae ut fluida, cito mutata, fidem non habent. Rursus autem male allegorizantes; et secundum proprium sensum omnia colligentes, magnorum antistitum Basilii et Joannis dicta proferunt in testimonium, asserentes:
Gregorius episcopus legit:
« Joannes autem Chrysostomus docet ita: Nos per scripturas sanctorum praesentia fruimur, non corporum eorum, sed animarum imagines habentes. Quae enim ab illis dicta sunt, animarum ipsorum imagines sunt. Maxima enim via ad opportunitatis [ Gr., officit] inventionem, sanctus ait Basilius (In epist. 1 ad S. Greg. de Vit. solit.) meditatio est scripturarum divinitus inspiratarum. In his enim et actuum commonitiones inveniuntur, et vitae beatorum virorum inscriptae traduntur, veluti quaedam imagines animatae conversationis quae in Deo est, imitatione operum quae secundum Deum sunt, positae. »
Epiphanius diaconus legit:
Nequaquam aliquis eorum qui recta sapiunt, in subversionem venerabilium imaginum has expositiones sensit vel senserit. Evidens quippe omnibus est, quia audientes virilitates sanctorum et perseverantias eorum, animarum ipsorum stabilitatem et fortitudinem beatificamus; et divinas Scripturas recitantes, Vitasque sanctorum virorum relegentes, et imaginales picturas intuentes, gestorum secundum Deum ipsorum operum recordamur. Quae enim sermo per auditionem repraesentat, haec pictura tacens per imitationem ostendit, sicuti ait magnus Basilius. Sed et Joannes Chrysostomus asserit in sermone suo (in 40 Mart.). Quod Veteris et Novi testimonii unus sit legislator, et in indumentum sacerdotis, habito, cujus initium est: Christi regni Evangelium praedicant quidem prophetae. Et post alia (ibid.): Ego et cera perfusam dilexi picturam pietatis causa. Vidi enim angelum in imagine pellentem barbarorum cuneos: vidi conculcatas barbarorum tribus, et David veritatem dicentem: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII). Comprobatum est igitur, quod ea quae sanctis Patribus bene sunt edita, ipsi extra divinum chorum effecti subverterunt. Porro adhuc detinentur a malitia, et mala quae contra idola a sancto Patre nostro Athanasio dicta sunt, ad subversionem imaginalium picturarum proponunt, dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Denique et Athanasius Alexandriae luminare ait (S. Athanas. Orat. contra gent. ): Quomodo non misereamur eorum qui creaturas colunt? quoniam hi qui vident, eos qui non vident, et qui audiunt, eos qui non audiunt, orant: creatura enim a creatura nunquam salvabitur. »
Epiphanius diaconus legit:
Papae quanta amentia! inanem quamdam blasphemiae viam excogitantes, a veritate projecti sunt. Cum enim egregius Pater contra idola haec promulgaverit, ipsi post agnitionem veritatis, et sincerae confessionis, ac divinae regenerationis, absque uno qui est super omnia Deus, creaturis servire Christianos accusant, et idololatriam exercere pronuntiant. Parce, Domine, populo tuo, et ne dederis quemquam horum seduci blasphemia. Omnes enim qui nomine tuo vocamur, confitemur te redemisse nos ab idolorum deceptione pariter et errore: atque post agnitionem tuam, nos qui divina regeneratione digni facti sumus, nequaquam conversi sumus, ut alicui creaturae sub coelo divinam adorationem tuam offerremus; sed tibi soli Redemptori nostro psallimus: Domine, praeter te alium nescimus, nomen tuum nominamus. Testis es ipse, et sanctorum angelorum militiae, et sacratissimus coetus apostolorum, prophetarum, martyrum et egregiorum Patrum. Habemus autem in commemorationem omnis sensus nostri, et in gloriam tuam, ut sublevemur ad magnitudinem tuam, figuram divinae crucis, et evangelicam narrationem, et imaginalem picturam, necnon et alia plura vasa sacrata: et haec salutamus, eo quod in nomine tuo fiant et statuantur. Sed ut compotes thesaurorum, lingua [ Gr., qui collegerunt thesauros lingua] mendaci vana persecuti sunt: propter quod et procedit [perit] omnis eorum garrulitas. Nam quemadmodum lumine illucescente tenebrae abiguntur, ita veritate apparente mendacium linguae ipsorum excisum est gladio spiritus. Sed ex eo quod excisum est habentes quaedam residua, haec proferunt, ita dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Similiter et Amphilochius Iconii dicit: Non enim in tabulis carneas personas sanctorum per colores curae nobis est figurare, quoniam non his opus habemus; sed conversationem eorum virtutibus imitari. »
Epiphanius diaconus legit:
Haereticorum ergo proprium est recisa producere testimonia. Nam si quis studiose scrutatus fuerit, nullo modo sensum Patris inveniet inhibentem venerabilium imaginum formationem: sed fortitudinem collaudans, et firmamentum animae sanctorum affectus, et praeferens virtutum effectum, haec locutus est Pater, et ut ad imitationem nos erigeret conversationis eorum. Non enim ob carnalem amorem illos laudamus, aut depingimus, sed ad imitationem volentes habere virtutem eorum, et in libris vitas ipsorum describimus, et in imaginali scriptura illos depingimus: cum minus indigeant hoc a nobis historice collaudari, vel in imagine lineamentis depingi: sed ad utilitatem nostram hoc, sicuti praedictum est, facimus. Non enim tantum passiones sanctorum nos ad salutem nostram erudiunt, sed ipsa conscriptio passionum ipsorum etiam per imaginalem picturam ostensa, similiter et anniversaria eorum memoria. Totus enim sermonis stylus hunc sensum commendat, et ad subversionem venerabilium imaginum nullatenus est id quod a Patre dictum est. Neque enim oblocutionem aliquam adversus illas facit. Nam et si dicit: Non coloribus in tabulis carneas eorum personas [facies] curae nobis est figurare: propter intentionem virtutis haec ab eo dicta sunt; subinfert enim: sed conversationem eorum per virtutem imitari. Curae quippe nobis est virtutes bonorum virorum eligere, et actus eorum imitari, atque conversationem ipsorum aemulari. Praeterea templa istis jugiter dedicare, aut in imagine istos erigere, illos qui virtutem ipsorum contemnunt, non est laudabile. Nemo plane laudaverit, si viderit hominem virtutes sanctorum parvipendentem, de die in diem horum imagines commendantem [dicantem], vel templa multa erigentem, aut vasa sacra patrantem, et suum ipsius templum deificis virtutibus non adornantem. Ait enim Deus per Isaiam prophetam ad eos qui hujuscemodi erant: Si obtuleritis mihi similam, vanum: thus abominatio mihi est. Et cum manus vestras extenderitis ad me, avertam oculos meos a vobis: et si multiplicaveritis deprecationem vestram, non exaudiam vos. Sed quid facietis? Lavamini, mundi estote, auferte mala ab animabus vestris in conspectu oculorum meorum: quiescite a malis vestris, discite bene facere: quaerite judicium, liberate oppressum, judicate pupilium, justificate viduam (Isa. I, sec. LXX). Ergo cum ista correxerimus, tunc et ea quae a nobis offeruntur, apud Deum accepta erunt, sive sancta templa, sive sacrata vasa, sive venerabiles imagines sint. Sic ergo aptum est, ad memoriam sanctorum non virtutes horum, secundum quod possibile fuerit, imitari [ Gr., diligere et imitari]. Martyrum enim laudatio est, collectorum ad virtutem hortatio, sicut magnus ait Basilius in moralibus sermonibus suis (in 40 Mart.) Cum his autem, sicuti dictum est, etiam templa erigere, et imagines formare, et sacra vasa Deo offerre, laude dignum est: oportet enim et haec facere, et illa non omittere, ut verus sermo nos docet. Non enim quis utique virtutem acquirere poterit, nisi in atriis Domini assuescat, et per lectionem divina eloquia audiat, et per visionem ducatur ad sensum tam evangelicarum narrationum et disciplinarum, et martyricarum relationum atque certaminum. In omni autem tempore, loco, momento, et hora virtutibus dare operam pernecessarium est: quia in passionibus Christi semper et continuo conversari necesse est, et mortificationem ejus in corpore nostro circumferre; et hoc diligenter facere commodum est: conciliatio enim est regni coelorum. Porro multas cruces exarare in una domuncula, et contemnere mandata Christi, et imitationem passionum ejus, insipientissimum est: sine operibus namque fides mortua est (Jac. II). Dicit enim evangelice Dominus: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est (Matth. VII). Adhuc autem subjungentes propositis, et aliam probationem his quae dicta sunt reddemus. Moris est sanctis Patribus nostris qui salutarem nobis Dei voluntatem disseruerunt, prolixe mandatorum nos dicta docere, et ad mandatum, de quo eis intentio est, moderari audientes, hoc annuntiare excelsum esse et majus: ut tanquam anchoram certam id habentes, nec circa reliqua negligentes simus. Porro prolixitatem vitantes, pluresque silentio praetereuntes, Asterium Amasinum in medium adducamus. Etenim in Lazarum et in divitem conscribens sermonem, quoddam verbum de pauperibus [sententiam quamdam latius explicatam de paup.] alendis et contra divites dictans, admonet divites eleemosynae fructus reddere, et non splendide vel clare mollibus vestimentis amictos esse; et introducit moralem quemdam sermonem ad quosdam religiosiores, in vita divitias [religiosioris vitae d.] ambientes, perhibens ita: Noli pingere Christum in vestimentis, sed potius horum sumptus pauperibus eroga. Ac deinde volens recidere divitiarum cupiditatem, subinfert: Sufficit enim ei una incorporationis humilitas: id est, non placet Christo Deo nostro per mundialem favorem et avaritiam demonstrari dispensationis suae mysteria. Neque enim pium est vel acceptum in conspectu ejus, propter evangelicam commemorationem, materiam divitiarum thesaurizare ad excusandas excusationes in peccatis, pauperibus contemptis indigentibus panum, atque privatis indumentis et tegumentis. Hoc enim avaritiae, et non pietatis est proprium. Sicut enim non est communicatio lucis ad tenebras, neque participatio justitiae et iniquitati: ita neque divitiarum concupiscentia et mollium vestimentorum amictus, ad evangelicam formam atque historiam. Haec enim dispensationis quidem relationem affatim edocet, in salutem ducens: illa vero misera denuntiatur, uti cruciatui obnoxia, quemadmodum Jacobus ait Domini frater: Divites plorate, ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt: aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo in testimonium vobis erit (Jac. V). Igitur, sicuti dictum est, omnia quae propter avaritiam facta sunt in mundo, transibunt. Possibile nobis est per modicam impensam habere alimenta et indumenta et operimenta, et his esse contentos. Quidquid enim non propter necessitatem, sed propter speciositatem assumitur, pravitatis habet accusationem, ut divinus ait Basilius. Contenti ergo simus his quorum egemus, et ex his pauperibus sufficienter demus, et manum illis porri gamus, ut et Domini vocem audiamus dicentem: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V); et: Quandiu fecistis uni ea his minimis fratribus meis, mihi fecistis (Matth. XXV). Et quia Asterii memoriam fecimus, eia verbis ejus utentes, venerabilium imaginum traditionem antiquam esse legislationem monstremus catholicae Ecclesiae. Etenim ipse contemplatus imaginem passionis Euphemiae martyris, talibus est laudibus usus: Mulier quaedam fuit sacra virgo, incorruptam Deo pudicitiam vovens, quam Euphemiam vocant. Cum autem tyrannus aliquando pios persequeretur, satis prompte mortis elegit periculum. Porro cives et communicatores religionis, pro qua et mortua est, utilitatis lege [ergo] sacram virginem admirantes, juxta sacrarium sepulcro dedicato, et arca posita, honores ei concelebrant, et annuatim diem festum faciunt et solemnem. Denique sacrati divinorum mysteriorum assertores etiam sermonibus memoriam semper honorant, et qualiter perfecerit agonem perseverantiae, diligenter praesentes populos edocent. At vero pictor pie agens et ipse per artem secundum vires totam ejus historiam in sindone figurans, circa sepulcrum posuit titulum [sacrum spectaculum]. Habet autem se sic artis diligentia. Excelsus super thronum locatur judex, amare ac furiose virginem intuens. Irascitur enim ars etiam in materiis inanimatis, cum vult. Satellites autem principis et milites multi, alii quidem monumentorum descriptores, ferentes libros et pittacia [ Gr., stylos]. Quorum alius suspensa manu a cera, aspicit ad eam quae judicabatur, valide totam inclinans faciem, quasi jussus facilius loqui [jubens clarius l.], ut non laborans erga auditum, mendosa describeret et imperfecta [reprehendenda]. Stabat autem virgo in fulva [fusca] tunica et veste philosophiam significans; et, ut visum est pictori, vultu urbano [pulchra facie]: ut autem mihi apparet, animam decorata virtutibus. Ducunt autem eam ad principem duo milites, uno ante quidem trahente, altero vero post tergum urgente temperatum virginis morem pudore atque constantia. Nam in terram quidem intuetur, erubescens vultus virorum: stabat autem imperterrita, nihil perpetiens, ad agonem. Verum cum ego alios interim laudarem pictores, vidi mulieris illius Colchidis opus, quod gnatis gladium illatura, misericordia et furore divideret faciem: et uno quidem oculorum iram ostenderet, altero vero matrem indicaret parcentem et horrescentem. Nunc autem miraculum ab illo sensu ad hanc mutavi picturam; et valde quoque admiror artificem, quoniam magis commiscuit colorum morem, pudorem pariter et fortitudinem temperans, affectiones videlicet quae sibi invicem adversantur. Cumque progrederetur anterius imitatio, carnifices quidam in parvis tunicis nudi jam ad opus urgebant; et unus quidem apprehendens caput et inclinans retrorsum, praebebat alteri apparatam ad poenam virginis faciem: at ille assistens incidebat dentes. Malleus et teretrum poenae instrumenta videntur. Lacrymor hinc, et mihi passio sermonem recidit. Sanguinis enim guttas ita pictor liquido coloravit, ut diceres veraciter eas a labiis fluere, et lamentis affectus abires. Vinculum [ Gr., Carcer] post haec: et iterum virgo decora in fulvis vestibus, sed et sola, extendens manus ad coelum, invocans Deum tutorem in poenis. Orante autem ea, videtur super caput signum, quod lex est Christianis adorandi et superscribendi: quod ego indicium esse arbitror passionis quae illam manebat. Mox ergo et post paululum ignem alibi vehementem pictor succendit, rubro colore hinc et inde clarescente flammam corpus efficiens. At vero in medio flammae statuit eam manibus ad coelum expansis, sed molestia nulla in facie apparente: quin e diverso hilarem, quoniam ad incorpoream et beatam vitam pergebat. Usque huc et pictor retinuit manum, et ego sermonem. Porro attende tibi, si volueris eamdem perficere picturam, et consideres diligenter, nisi multum inferius quam oportuit, ad narrationem accessimus. Et haec quidem Asterius. Tractantes autem quae in divina Scriptura dicta sunt, inveniemus eumdem ex ea legisse, quae ab ipso dicta fuerunt. Deus enim famulo suo Moysi de tabernaculo disponens, postquam varia et diversa in eo opera fieri praecepit, ait: Facies cortinas ex bysso retorta, hyacintho, et purpura, et cocco retorto cherubim; opere textoris facies eos (Exod. XXVI). Et ipsa quidem dispositio docet nos, ut ea quae Deo dicata sunt, expensis multis conficiantur: in humanis autem non ita. Dictum est enim populo: Et vestem duobus contextam ne induas (Deut. XXII). Lucidissime autem divinus Apostolus horum sensum commendat, praecipiens: Mulieres in habitu ornato [decenti], cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona (I Tim. II). Haec considerantes nos, qui Deo soli servitutem nostram in spiritu et veritate offerimus, omnia quae oblata et dedicata sunt, sive divinus typus pretiosae crucis, sive Evangelium, sive venerandae imagines, sive vasa sacra sint, et salutamus et amplectimur ea [salutemus, amplectamur, etc.], veluti spem habentes sanctificationis ab eis percipiendae: et adorationem honoratoriam illis impendimus. Adorate enim, inquit, scabellum pedum ejus, quoniam sanctum [Gr., sanctus ] est (Psal. XCVIII). Propter quod et Gregorius Theologus in sermone suo de nativitate Christi ait: Bethlehem honora, praesepe adora. Ergo quod Deo dicatur, praesentia et participatione ejus sanctum est, quemadmodum omnis Scriptura testatur: et ei qui sanctus est, honor sanctitatis non aliter conservatur, quam per nostram affectualem adorationem. Ipsi autem adhuc spirantes mendacium, aliena quaedam ab Ecclesia catholica consuentes, aiunt:
Gregorius episcopus legit:
« Consona vero istis et Theodotus Ancyranus, concertator Cyrilli, de eisdem docet ita: Sanctorum vultus non in imaginibus ex materialibus coloribus factis formandos accepimus, sed horum virtutes per ea quae de illis in scriptis indicantur, quasi quasdam animatas imagines imitari didicimus, et ex hoc ad similem illis zelum erigimur. Nam dicant hi qui tales erigunt formas, quali putas ex his perfruantur utilitate, vel in quam spiritalem contemplationem ducantur per harum commemorationem? sed manifestum est quod vana sit hujusmodi excogitatio, et diabolicae argumentationis inventio. »
Epiphanius diaconus legit:
Si Theodotus esset in hac vita, cum beata Susanna clamaret dicens: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui scis omnia antequam fiant (Dan. XIII), tu nosti, quia falso contra me tulerunt testimonium hi, qui aemulantes senes Babylonicae confusionis hujus novitatis auctores existunt. Sed volentes se idoneos et illustres ostendere, quaedam vana fauce loquuntur: et fallax ostenditur calamus scripturae ipsorum, et evidenter adulteratores veritatis inveniuntur. Multi enim nobiscum exquirentes deindeque scrutantes in sermonibus ejusdem Theodoti de proposito dicto, si vere scriptum sit hujuscemodi, nunquam usquam invenimus. Neque enim ipse quid tale locutus est: evidenter namque monstratum est, quod non sit Theodoti testimonium. Amaritudine quippe et exacerbatione plenus sermo, et linguae intemperatae, atque immundorum labiorum praesumptio est dicere, esse diabolicae argumentationis inventionem venerabilium figuras imaginum. Vere perspicuum est, quod Christianos accusantium sit haec adinventio atque figmentum, et non Theodoti. Nam si, ut ipsi aiunt, ex ipso testimonium protulerunt, oportebat eos expresse indicare ex quo ejus sermone testimonium sit assumptum. Sed, ut scientes illud falsum, silentio mendacium reliquerunt. Itaque sermonibus ejus coacervatis, videlicet his qui ad Lausum scripti sunt contra Nestorium in tomis sex; et interpretatione symboli sanctorum Patrum apud Nicaeam convenientium, et sermone de nativitate Domini, et in lumina, et in Eliam et viduam, et in sanctum Petrum et Joannem, et in claudum qui sedebat ad speciosam portam, et in eos qui talenta acceperunt, et in eum qui de duobus caecis: nullo modo dictum quod ipsi protulerunt invenimus. Sed nec cum pseudosyllogus eorum collectus turbaretur, et inscriberetur in falsa sermocinatione ipsorum, a codice Ancyrani testimonium est assumptum; sed per quoddam mendax pittacium, ut pestilens quiddam discurrit, quod simplices admiserunt. Porro sensati, et qui acquiescunt veritati, hoc semper mendacium arbitrati sunt. Praeterea ductorem pestiferae haereseos suae adhuc proponunt adjutorem Arii, et coadjutorem Eusebii Nicomediensis, et Theognii Nicaeensis, et Maridis Chalcedonensis, qui praefuit his qui restiterunt sanctae synodo Nicaenae; ita fatentes:
Gregorius episcopus legit:
« Similiter autem et Pamphili Eusebius ad Constantiam Augustam petentem Christi imaginem mitti sibi ab eo, talia fatur: Quia vero de quadam imagine quasi Christi scripsisti, hanc volens tibi a nobis mitti, quam dicis et qualem hanc, quam perhibes, Christi imaginem? Utrum veram et incommutabilem, et natura characteres suos portantem? an istam quam propter nos suscepit, servi formae schemate circumamictus? sed de forma quidem Dei nec ipse arbitror te quaerere, semel ab ipso edoctam, quoniam neque Patrem quis novit nisi Filius, neque ipsum Filium novit quis aliquando digne, nisi solus Pater qui eum genuit. Et post aliqua: Sed utique servi formae imaginem quaeris, et corpusculi quo amictus est propter nos. Sed et id gloria divinitatis temperatum didicimus, et absorptum esse mortale a vita. Et post pauca: quis ergo hujusmodi dignitatis et gloriae vibrantes et praefulgentes splendores exarare potuisset mortuis et inanimatis coloribus et scripturis umbraticis? Quandoquidem nec aspicere in eum in monte egregii sustinuere discipuli, qui etiam cecidere in faciem (Matth. XVII), importabile quod sibi visum fuerat confitentes. Ergo si tunc incarnata ejus forma tantam virtutem sortita est ab inhabitante in se divinitate mutata, quid oportet dicere, cum mortalitate exutus, et corruptione ablutus, speciem servilis formae in Domini et Dei gloriam commutavit, post victoriam videlicet contra mortem, post regressum ad coelos, post locationem in regio solio circa dexteram Patris, post quietem in inenarrabilibus et ineffabilibus finibus Patris, in quam ascendentem et restitutum coelestes virtutes collaudabant, dicentes: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). »
Epiphanius diaconus legit:
Prophetica vox istis convenit, quia Deus per prophetam Jeremiam adversus Judaeorum populos queritur, dicens: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui aquam continere non poterunt (Jer. II). Deserentes enim probabilium Patrum doctrinas, fallacium collegiorum primores, et aemulantes eos qui ventilabro divini judicii ab area Dominica, id est catholica Ecclesia sunt projecti, ipsos in protectionem haereseos suae adducunt. Quis enim fidelium Ecclesiae, et eorum qui verorum dogmatum scientiam perceperunt, ignorat, quod Eusebius Pamphili in reprobum sensum traditus, unius opinionis et sensus fuerit eum his qui Arii superstitionem secuti sunt? In omnibus quippe historicis suis libris creaturam Filium et Verbum Dei vocat, et ministrum, et secundum adorabilem. Si vero quidam hunc defendentes dicunt, subscripsisse illum in synodo; concedamus ita fuisse. Sed labiis suis veritatem honoravit, cor autem longe fuit ab ea, ut ostendunt conscripta ejus et epistolae omnes: licet aliter atque aliter secundum tempus et causas conspergi et mutari [immiscendo sese ac immutando], aliquando quidem laudans ea quae sunt Arii sentientes, aliquando vero veritatem simulans, ostendatur juxta Jacobum fratrem Domini (Jac I) vir duplici animo et inconstans in omnibus viis suis: et non existimet quod accipiet aliquid a Domino. Si enim corde credidisset ad justitiam, et ore confessus esset in salutem (Rom. X) verum sermonem, utique pro scriptis suis veniam postulasset, horum correctionem faciens, et pro epistolis suis profecto verbum rationis [defensionis] fecisset: sed hoc nullatenus usque fecit; mansit enim sicut Aethiops non mutata pelle sua. Denique cum interpretaretur, Dixi Domino, Deus meus es tu (Psal. XV), extra veracem sensum excedens sic ait: Legibus naturae omnis filii pater, dominus est utique ejus: et idcirco unigeniti Filii Dei ipse qui genuit eum Deus, simul et Deus et Dominus et Pater est. Similiter autem et in epistola ad sanctum Alexandrum praeceptorem magni Athanasii directa, cujus initium est: Cum quanta sollicitudine, vel cum quanta cura ad haec litterae venerint [has litteras venerim]; expressius blasphemans sic ait de Ario et ejus asseclis: Calumniantur eos litterae tuae, tanquam dicentes, quia Filius ex non existentibus factus est, sicut unus ex omnibus; at illi protulerunt epistolam, quam ad te fecerant: in qua fidem suam exponentes, ipsis verbis haec confitebantur: Legis videlicet ac prophetarum, et Novi Testamenti Deum genuisse Filium unigenitum ante tempora aeterna, per quem et omnia et saecula fecit: genuisse autem eum non conjectura, sed veritate, ac subjecisse propriae voluntati [ Gr., sed vere in rerum naturam produxisse propria voluntate] inconvertibilem et incommutabilem creaturam Dei perfectam, sed non sicut unam ex creaturis. Si ergo litterae ipsorum veritatem dicunt, utique apud te fertur [quae utique apud te etiam sunt]: in quibus confitentur Filium Dei ante tempora aeterna, per quem fecit et saecula, esse inconvertibilem et creaturam Dei perfectam, sed non sicut unam ex creaturis. Porro epistola tua calumniatur eos, tanquam dicentes, quia Filius factus est sicut unum omnium: cum hoc non dixerint, sed clare definierint, quia non sicut unum ex creaturis. Nota ergo, si non protinus eis iterum occasio detur ad reprehendendum et detrahendum movendi quotquot voluerint. Iterum eos accusabas dixisse, quia qui est, eum qui non erat genuit. Miror autem si possit quis aliter dicere: si enim unus est qui est, profecto ex ipso factum est omne quod est cum ipso [ Gr., post ipsum]: si vero non solus ipse est qui est, sed et Filius erat qui est, quomodo eum qui erat is qui est gignebat? Taliter enim utique duo essent qui existerent [ Gr., quae sunt]. Et hoc quidem Eusebius ad memorandum Alexandrum: sed et aliae epistolae ipsius ad eumdem virum sacratum feruntur, in quibus inveniuntur variae blasphemiae, illos qui circa Arium sunt defendentes. Similiter et ad Euphrasionem episcopum mittens, expressius blasphemat; cujus epistolae initium est ita: Domino meo per omnia grates confiteor; et in caeteris. Non enim simul cum Patre Filium fuisse fatemur: verumtamen ipse Filius Dei, qui magis omnia liquido novit, alium se a Patre et minorem atque inferiorem sciens, admodum die hoc etiam nos docet, dicens: Pater qui misit me, major me est (Joan. XIV). Et post alia: Nam et ipse quidem Filius Deus est, sed non verus Deus. Ex his ergo scriptis ejus ostenditur Arii et comparium ejus dogmata praedicare. Cum hac autem apostatica sua haeresi Arianae insaniae inventores et unam naturam dogmatizant in unitione, quae est per subsistentiam, et praedicant carnem sine anima suscepisse Dominum nostrum in salutari dispensatione sua, dicentes divinitatem adimplesse animae voluntates et motus, ut passionem, sicut ait Gregorius theologus (Epist. 1 ad Cled.), divinitati ascribant; et qui passionem divinitati applicant, constat eos Theopaschitas esse; et qui hujus haereseos participes sunt, imagines non admittunt, quemadmodum nec impius Severus, et Petrus Cnapheus, et Philoxenus Hierapolitanus, et omnis quae circa eos est polycephalos [multorum capitulum: multiceps] et sine capite hydra. Hujus ergo factionis etiam Eusebius existens, sicuti demonstratum est tam ex epistolis, quam ex historicis ejus conscriptis, imaginem Christi tanquam Theopassianus [Deopassianus] abjicit: et hac pro causa Constantiae uxori Licinii scribit, non aliquando apud se inveniendam imaginem. Quoniam et in eadem epistola dicit, quia mutata est incarnata ejus forma in divinitatis ejus naturam. Sed nullus sanctorum Patrum nostrorum sic sapuit aut docuit: neque enim sic veritas se habet. Audiamus igitur quid Athanasius depositor Arianae insaniae in epistola dogmatica sua dicat, quam ad Eupsychium presbyterum Caesariae scripsit: pari modo et Cyrillus in prima epistola ad Successum episcopum Diocaesariae, et in sermone contra commistores edito. Ambo enim sicut terrenam, ita et coelestem conversationem habentes, atque ab uno spiritu inspirati, consona invicem fantur. Athanasius quidem in praedicta ad Eupsychium epistola, cujus initium est: In quibus quidem assuetus es nos [ Gr., existimasti nos], reverendissime. Et post alia sic ait: Communis ovium est fructus, sed et australi aestate, lana in communem usum universis apponitur. Sed cum de mari tinctura assumitur, purpura dicitur, et talem appellationem meretur: sed cum in usu praecipue regibus solis aptatur, et est lana, et non est: natura quidem illud quod prius erat, est; usu vero non jam: fugit enim quod commune erat propter dignitatem utentis. Sic ergo et caro de communi suscepta natura, quoniam facta est amictus regis, quod ante facta non fuerat [ Gr. add. eamdem merita est gloriam, atque is qui ea est usus]). Ita et dominus gloriae dicitur fortassis etiam secundum quod homo est, natura humana passionem admittente, et injuria in ipsum transeunte, qui veluti veste usus est carne. Sicut enim is qui ostrum scidit, quasi ipsi regi insidiatus fuerit, animadversionem sustinet; quoniam rex purpurae passionem in se transtulit, quanquam ipse nihil mali pertulerit: ita et carnis passio, manente impassibilitate Dei Verbi, per contumeliam in ipsum venisse dicitur. Ideo Paulus Dominum Christum secundum quod homo est, Filium Dei esse tradit. Et ante hunc Gabriel archangelus admirabilem partum evangelizans Mariae, Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum. Ecce tu in utero habebis, et paries filium, et vocabunt eum Jesum. Hic erit magnus, et Filius Excelsi vocabitur (Luc. I). Itaque vocatur Filius Dei Jesus, non in divinam naturam carne conversa, sed per unitionem ad Deum Verbum effectam, aequivocam [ id est, ejusdem nominis] dignitatem sumente. Cyrillus autem similiter in praedicta ad Successum epistola, cujus initium est: Lecto commonitorio quod a sanctitate tua transmissum est. Et post alia sic ait: Post resurrectionem vero corpus quod passum est, non jam infirmitates habuit in se. Non enim ultra famis vel fatigii, aut alius hujuscemodi capax esse dicimus illud, sed jam incorruptum: et non hoc tantum, sed et vivificans: vitae quippe corpus est, id est unigeniti. Clarificatum est autem claritate Deo decibili, et intelligitur Dei corpus: cujus rei gratia et si quisquam dixerit illud divinum, sicut illud quod hominis est, humanum, non exorbitabit a decente ratione. Unde reor et sapientissimum Paulum dicere: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). Cum enim Dei, sicut dixi, proprium sit corpus, transcendit omnia quae humana sunt. Porro commutationem in divinitatis naturam non potest pati corpus quod de terra est; impossibile enim est. Nam praedicamus divinitatem ut factam, et eam quae assumpserit quid in se, quod non est per naturam ipsius proprium. Aequalis enim pravitatis est dicere, quia mutatum est corpus in divinitatis naturam; necnon et illud, quia mutatum est Verbum in carnis naturam. Sicut enim hoc impossibile est (inconvertibilis namque et incommutabilis est) ita et alterum. Non enim valet in divinitatis substantiam, id est naturam transferri quid creaturarum: creatura quippe etiam caro est. Ergo divinum quidem est corpus Christi, quoniam Dei corpus est; et ineffabili claritate praefulgidum, incorruptibile, sanctum, vivificum. Quod vero in naturam divinitatis conversum sit, nullus sanctorum Patrum aut sapuit aut dixit. Itaque et nos ita disponimus. Similiter autem et in sermone quem contra commistores edidit, cujus initium est: Beatus [longus] modo nobis sermo dogmatum veritatis in studio est [ Gr., elaboratus est]. Et post alia sic dixit: Ergo si suscepta [ Gr., mutata] ejus carne in divinitatis naturam desiit esse filius hominis, liquebit utique omnibus, quod filiorum adoptionis gloriam etiam nos deposuerimus, quasi non habentes ultra primogenitum in multis fratribus, quando factus est similis nobis. Et post pauca dicit: Putasne a donata nobis gloria insperate dilapsi sumus? nequaquam. Non enim quorumdam profanationibus et insipientibus adinventionibus in reprobum sensum inducti, sapiemus praeter quod oportet sapere. Regulam autem rectae et directae fidei sacram et divinitus inspiratam suscipientes Scripturam, fatemur, quia factus primogenitus noster unigenitum Dei Verbum non cessavit esse ac dici Deus pariter et verus filius hominis. Sed nec in naturam divinitatis carnem quam inconvertibiliter et inconfuse sibi univit, cernitur transformasse: imo vero gloria sua illustrans eam, et Deo decibilibus hanc dignitatibus replesse convenienter agnoscitur: ita per tempora manifestabitur his qui in universa terra sunt, e coelo adveniens. Ergo et quando cum carne, dispensationis consummato valde bene mysterio, regressus est in coelum, confestim consternati qui hoc contemplati sunt: nubes enim suscepit eum, secundum quod scriptum est: tum his qui mirabantur, acclamavit quidam sanctorum angelorum: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). Ita ne vos ad quos nobis sermo est [ Gr., hi ad quos sermo factus est], sine carne viderunt Verbum rediens ad Patrem; id est similitudine nostra exutum, et non existens in tractabili et visibili corpore: an potius compositum ad intractabilem et invisibilem naturam? Denique quis est qui hoc dicere audeat? At vero si sic veniet, quemadmodum et ascendit, quomodo non vere dicatur, quia veniet etiam iterum incorporatum, et non nudum et sine carne Verbum? Et post pauca dicit: Intellige itaque quia descensionem in novissimis saeculi temporibus e coelo futuram, et quae vel qualis erit, illis praenuntians, transfiguratus quidem est: et transfigurationis quoque habitus est factus, ut egregius ait evangelista (Matth. XVII), non secundum speciei depositionem, id est humani habitus abjectionem, sed potius secundum solam gloriam: resplenduit namque facies ejus, ait. Itaque in similitudinem solis fulgoris dedit splendorem. Et post brevia: Scripsit autem de Christo et sapientissimus Paulus, quia reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Phil. III). Deinde quid ad hoc asseruerint qui mutatam dicunt in Verbi naturam carnem ejus? Ergo et sanctorum corpora transferentur conversione in naturam divinitatis, ut configurata fiant corpori claritatis ejus? et certe quomodo non sit frigida haec assertio, extrema indisciplinatione referta? Conversa quippe omnino, juxta id quod aiunt, carne in naturam divinitatis, quo utetur corpore Deus existens Verbum? Incorporea enim et vera quaedam substantia est divinitus: et verum est, quoniam Deum nemo vidit unquam (Joan. I). Expressius autem denuo prosecutus, ac si ad ipsum Eusebium, taliter ait idem egregius Pater in eodem sermone: Infertur autem quidam et alius ab eis, ut aiunt, de his sermo. Siquidem egregius Paulus invenitur scripsisse: Et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). Ergo si non secundum carnem noscitur, inquiunt, necessario dicitur mutasse carnem in sui Verbi naturam, ut sicut Deus dignosceretur. Dicet forte, ut reor, ad istud quis. Nam cum statim dicat etiam de nobis: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt: vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII): nos nudos novit carne et sanguine? Putasne spiritibus incorporeis hujuscemodi alloquitur, dum nec erubescit hoc [ Gr., nonne ineptum est hoc, etc.] intelligere vel asserere? Ergo in nobis carnem dicit procaces et non sine querela passiones. Denique cum omnium nostrum Salvator Christus castissimus sit et delinquere nesciat (neque enim peccatum fecit) alio nimirum modo illud quod dicitur secundum carnem intelligi decet. Non enim est vel erit in infirmitatibus ultra carnalibus. Evidenter ergo novimus ex divinitus sonantibus Patribus, quia non ex fontibus Israel hauserunt contentionis hujus auctores, ut fieret illis in vitam aeternam; sed ex fontibus malignis et sterilibus sibi potum attulerunt: et alienum sectantes, in praecipitia et hiatus inducti sunt. Cum oporteret eos, si Ecclesiae essent alumni, Basilium Magnum afferre dicentem (De Spiritu sancto ad Amphil. 18): Imaginis honor ad principale transit; et Gregorium Nyssenum perhibentem: Vidi imaginem passionis, et non sine tristitia visionem transivi, liquidius arte ante faciem historiam afferente; atque Joannem, qui etiam cera perfusam picturam se diligere dicit, pietate repletam; necnon et horum consermocinatores et aeque magistros. Deinde perversa problemata necdum dirigunt, adjectionibus malum autem abundare facientes, adhuc asseverant:
Gregorius episcopus legit:
« Haec ergo scripturalia et paterna testimonia in praesenti definitione nostra ex multis pauca colligentes posuimus, ne in longum extenderetur: cum sint etiam et alia plurima, quae sponte deserimus propter infinitam multitudinem. Ex his ergo divinitus inspiratis et beatis Scripturis ac Patribus firmiter aedificati, et supra petram divinae servitutis quae in spiritu est, pedes nostros locantes: in nomine sanctae supersubstantialis et vitae principalis Trinitatis, unius voti effecti omnes nos qui sacerdotii dignitate circumdamur, una voce definimus, abjectam fore et alienam atque abominabilem ex Christianorum Ecclesia omnem imaginem ex diversa materia et coloribus per malam pictorum artem effectam. »
Epiphanius diaconus legit.
Ecclesiasticae traditioni cervicem suam inclinare nullatenus passi, sed obcaecati ad electionem congruentiae, perceptionemque veritatis, et piam traditionem probabilem facientes, non torrente voluptatis potari passi sunt, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV), hujus novitatis garruli assertores: sed ex lacubus contritis irrigati, fetidam stirpem germinaverunt, habentem fructum fel amaritudinis; et mendacium super mendacium adjicientes, protulerunt: Plurimis etiam aliis existentibus scripturalibus testimoniis, quae sponte dimisimus. Igitur sicut jam ostensum est, quotquot probabilium Patrum testimonia ab eis prolata sunt, suam justitiam statuere quaerentes, haec perverse intellexerunt. Quotquot autem adversariorum sunt, non sunt divini Spiritus. Unde et affatur eos melos in spiritu canens beatus David: Vana locutus est unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala (Psal. XI). Et iterum fiducialite, agens loquitur Isaias, dicens: Consilium malorum iniqua consiliatur: non enim noverunt sapere, quia obscurati sunt videre oculis suis (Isa. XLIV). Etenim sanas definitiones et leges derelinquentes, verbis simulant pietatem, et tentant quaedam pia pronuntiare, ut per sensum bonum qui in his inest, nec super reliquis incredibiles [fide minus digni] habeantur, dum aiunt: In nomine sanctae ac supersubstantialis et vitae principalis Trinitatis. Sed erga sensum male operari volentes, ex proprio sensu pronuntiant et definiunt, nudam ponentes impietatem, neque judicium Dei in mente accipientes, neque Dominicam sententiam clamantem intelligentes: Quicunque scandalizaverit unum ex minimis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in mare (Matth. XVIII, Marc. IX). Sicque demum quemadmodum porci quidam margaritas, id est ecclesiasticas traditiones conculcantes, abjectam et abominabilem ex Christianorum Ecclesia omnem imaginem ex diversa materia tumultuati dixerunt, facientes consilium, et non per Dominum; et sponsiones, et non per spiritum ejus: et sicut lupi graves in gregem Christi supervenerunt; sed veritatis claritas et lucis jubar immobilem confidentiam habet. Quis enim nesciat, quod imagine inhonorata, in eum profecto cujus imago est, referatur inhonorantia? Hoc veritas ita novit, et natura edocet rerum, atque cum hac concinunt et divini Patres; et quidem S. Basilius dicens: Imaginis honor ad primitivum transiit; Athanasius vero: Qui ergo adorat imaginem, in ipsa adorat regem; et similiter Chrysostomus: Nescis quia imagini regis injuriam feceris, ad principale dignitatis affers injuriam? Et ipsi quidem Patres naturam rerum secuti sunt; isti vero insurgunt et adversus Ecclesiam et adversus veritatem: quia non solum blasphemia sunt pleni, sed et amentiae ac indisciplinationis superfluitatem sermo ipsorum habet. Oportebat ergo eos communem et nihil dissonantem vocem pronuntiare, et priscam traditionem firmare, sibique diligenter acquirere, quam fidelium universa multitudo ex traditione Apostolorum et Patrum tenuit et confessa est; et non novitatem et interceptionem facere consuetudinis, quae pie in nobis retenta est. Quae enim tradita sunt in catholica Ecclesia neque augmentum, neque detrimentum admittunt. Maxima enim apponentem et adimentem vincit poena: Maledictus enim, ait, qui transfert terminos patrum suorum (Deut. XXVII). Sed non habuerunt propositum ad cognoscendam veritatem. Ergo audient verba illa Sapientiae: Qui operatur thesauros lingua mendaci, vana persequitur, et veniet in laqueum mortis (Prov. XXI).
TOMUS SEXTUS. Epiphanius diaconus legit:
Utinam in mentem assumpsissent vocem, quam Dominus dixit Principi apostolorum Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Sed effecti harmoniae hujus alieni ac aedificationis, risu digna delirant definientes hujusmodi:
Gregorius episcopus legit:
« Non audere hominem quemquam ultra studere tam scelestum et impium studium. Qui vero ausus fuerit amodo construere imaginem, vel adorare, aut statuere in ecclesia vel in privata domo, seu occultare: siquidem episcopus, aut presbyter, aut diaconus fuerit, deponatur: si vero monachus aut laicus, anathematizetur, et imperialium legum obnoxius sit, tanquam contrarius praeceptorum Dei, et inimicus dogmatum paternorum. »
Epiphanius diaconus legit:
Ecclesiam universam accusantes, et in hoc minime contenti, neque saturitatem impietatis accipientes, adhuc sine lege et sine jure definiunt non faciendam imaginem. Sed quis, rogo, eorum qui pie vivunt et sentiunt, istis obediat? Adeo namque confirmata est venerabilium in ecclesiis imaginum exhibitio, ut ex quo denuntiatum est Evangelium usque nunc, in illis manifestatae consistant: et omne quod antiquitate excellit, reverendum est. Quid enim aliud jubet divinus Apostolus Corinthiis [Thessalonicensibus] scribens: Tenete traditiones quas accepistis (II Thess. II)? et rursus Timotheo Titoque profanas vocum novitates praecipiens devitare (I Tim. VI, II Tim. II, Tit. III)? Omnes ergo Christiani tanquam in sancta catholica Ecclesia geniti, traditiones quas accepimus, tenemus, et in illis stabilimur, et novitates vocum devitamus, sequentes divinum Apostolum. Et quotquot per singula tempora nobilibus Patribus nostris visa sunt supra fundamentum apostolorum et prophetarum superaedificanda, recipimus: ea vero quae aliter se habent, ut inimica et impugnantia exsecramur, omnia videlicet quae a pessimis et impiis haeresibus vane deprompta sunt: cum quibus et noviter fabrefactam Christianos accusantium garrulitatem, utpote Deo odibilem exsecramur abominantes. Porro extensam habentes impietatem, non solum linguam acutam habuerunt ad quamdam fraudem [ad peccandum loquendo], sed et manum imperantium calumniari et percutere docuerunt, dicentes: Imperialium legum obnoxius habeatur qui non illis paruerit. Ex hac igitur voce multa et diversa per orbem fundebantur: crudelitas indeficienter, hoc studium erat imperantibus et principibus ejus atque alienis episcopis [ Gr., princip. et ipsis adversariis episcopis]. Et quae lingua potest haec tragicis fletibus enarrare? Unde autem, vel qualiter incipiam singularum rerum hinc gestarum referre turbationes, timores, persecutiones, custodias monachorum per civitates, atque flagella, vincula eorum per multos annos, catenas circumdatorum pedum, sacrorum vasorum demolitionem, codicum ustionem, sanctorum templorum profanationes, venerabilium monasteriorum pollutas translationes in saecularia receptacula: ita ut inhabitantes in eis reverendi viri post rapinam bonorum suorum ad barbaricas regiones pergerent, et more apostolico meliorem ducerent vitam, eligentes potius inter gentes degere quam cum contribulibus conversationem obscoenam ducere; divino obedientes Apostolo praecipienti, cum hujuscemodi nec cibum sumere (I Cor. V). Et quod est horum omnium atrocissimum, quia etiam usque in praesens haec impietas profanationis venerabilium monasteriorum apud quosdam praevaricatorie permanet: et pro sacris hymnis et voce exsultationis, quae in tabernaculis justorum fiunt, cantica meretricia et satanicae modulationes: et pro creberrimis genuflexionibus, saltatoriae disputationes [inflexiones]. Cum his autem pericula, tumultum, commotionem, verbera, poenas, orbationes oculorum, excisiones narium, mutilationes linguarum, ignominiosas fugas, id est exsilia reverendorum virorum, quia per universum orbem dispersi sunt; sanctarum facierum adustionem, barbarorum incendia, virginum post foedus Christo promissum, iniquum et violentum conjugium: et quod his omnibus est truculentius, homicidia. Hi sunt fructus contra veritatem pervicaciter contendentium: haec est vesania manifesta, et non judicium verum: quae vidit Deus; et his omnibus continuis malis liberavit Ecclesiam suam. Et gloria ipsi. Amen. De nequam autem consilio suo contempti, a veritate arguuntur, dum taliter aiunt:
Gregorius episcopus legit:
« Definimus autem et hoc, non audere hominem quemlibet, qui Ecclesiae Dei aut venerabili domui praeest, sub obtentu diminutionis talis imaginum erroris mittere manus suas in sancta vasa quae sunt Deo deputata, causa transferendi ea in simulacra [ Gr., in alios usus, quod simulacris depicta sint]. »
Epiphanius diaconus legit:
Haec ora non timentium Dominum eructarunt. Quis enim eorum qui habent divino timore confixam mentem, ea quae Deo sunt deputata, praesumeret idolorum vocabulo nuncupare, licet nimium sit indoctus ac indisciplinatus? nisi forte oblitus fuerit magni et salutaris mysterii, quod Deus Verbum carne adveniens in nobis operatus est, eruens nos ab idolorum errore. Nam simulacra vocare Dei cultoribus moris est gentilium idola. Vere haec eorum sunt, qui ex terra garrulitates provocant, et de ventre eorum pronuntiationes eliciunt, qui saturitatibus stercoralibus conceptis, putridas evaporationes mentis emittens, vesanos et phrenesi captos effecit. Unde et inferunt:
Gregorius episcopus legit:
« Sed nec in vestes, aut alia vela, vel aliud quid consecratum in sacrum ministerium, ne inutilitas in illa efficiatur. »
Epiphanius diaconus legit:
Detrahentes et deliberantes, quod male recipiat imaginales picturas Ecclesia sanctorum, turpia et idola et simulacra has appellantes; nunc velut obliti suae scelestae sententiae, haec manenda in Ecclesia tamquam Deo consecrata judicant. Et si Deo consecrantur, quomodo turpia sunt, et diabolicae adinventiones? Sed certum est quod Caiphae sit sententia (Joan. XI). Ille enim malitia quidem Christum occidit, ignorantia vero vera dicens, hunc Salvatorem humani generis confitebatur. Ita et ipsi similes ei facti, malitia quidem errorem, et simulacra, et turpia, et diabolici argumenti adinventionem, imaginum effigiem dicunt: nolentes autem et a veritate convicti, sacra haec et Deo dicata confiteri coguntur, et in laqueos propriarum contentionum incidunt. Unde eos qui sequuntur illos deridentes, alloquuntur:
Gregorius episcopus legit:
« Si vero quis a Deo accepta virtute, voluerit transferre eadem vasa vel pallas, non audere eum absque consilio et notitia sanctissimi et beatissimi universalis patriarchae, ac praeceptione piissimorum et amicorum Christi imperatorum nostrorum hoc agere, ne hac occasione diabolus Ecclesias Dei humiliet: sed nec quemquam principum, vel eorum qui ipsis subsunt, id est laicalis ordinis, hujusmodi occasione immittere manum in divina templa, et haec captivare; quemadmodum a quibusdam qui inordinate ambulabant, ante jam talia facta sunt. »
Epiphanius diaconus legit:
Quis non derideat, imo lamentetur super hac legislatione? Propter haec enim vaniloqua verba multi temere praesumpserunt graves [ Gr., Briarei] manus immittere in sacrata vasa, ab ipsis videlicet sumentes excusationes: facile namque malitia labitur. Illos enim providentes [ Gr., parum curantes] beatissimos, ut ipsi dicunt, sed ut veritas se habet, alienos episcopos defraudaturos aurum et argentum sacrorum monumentorum, atque factas in musivis picturas, sic [ Gr., ipsi quoque sic] operati sunt, in communes domos et balnea atque theatra haec transmutantes; et quondam sancta horum judicio polluta sunt, et gloriantes aiunt:
Gregorius episcopus legit:
« His autem bene habitis, atque gratia divina firmatis, justum judicavimus, hoc catholico ac Deo placente scripto nostro definitiones capitulares exponere: quoniam et nos putamus apostolice dicere (I Cor. VII): sed et credimus nos Spiritum Christi habere; et sicut antecessores nostri qui in ipsum crediderunt, quaedam synodice definientes locuti sunt, et nos credimus in ipsum, per quem loquimur [propter quod etiam loq.]: post quasdam quae praeceptae sunt, patrias [ Gr., praemittentur pat.] definitiones, consequenter et concorditer quae nobis videntur, definientes. »
Epiphanius diaconus legit:
Multis et variis superius deliratis, pravitatem suam expresse pronuntiantes, et in multa hanc dispertientes, semetipsos magistris Ecclesiae coaequare nituntur, et cum sacris eorum affatibus scelestas definitiones suas arroganter annumerant, mendacium veritati commiscere volentes, et quodammodo melle haustus pestiferos temperantes. Sed qui Spiritu Dei aguntur, quod melius est a pejore discernunt, et quaecunque pie tanquam a sanctis Patribus ante sunt definita, recipiunt: quaecunque vero perverse ab his dicta sunt, offensi retundunt. Ipsi enim falsiloqui confitentur quidem se nosse Deum, sed a semita quae ducit ad regiam viam exorbitant, sincerae fidei nostrae verba malitiae veneno inficientes, et suae inscientiae affines habentes haeresiarchas. Nam et ipsi plura Ecclesiae catholicae consona sapuerunt: verum in uno vel duobus praevaricantes, anathematis poenam sortiti sunt. Cum quibus portionem consecuti sunt hi qui talia fantur.
Gregorius episcopus legit:
« Si quis non confitetur secundum apostolicas et paternas traditiones, in Patre et Filio et Spiritu sancto unam deitatem, naturam atque substantiam, voluntatem et operationem, virtutem et dominationem, regnum et potestatem in tribus subsistentiis, id est personis glorificatis, anathema. Si quis non confitetur unum de sancta Trinitate, id est Filium Verbum Dei et Patris, Dominum videlicet nostrum Jesum Christum, ante saecula quidem genitum secundum divinitatem, in novissimis autem diebus eumdem propter salutem nostram descendisse de coelis, et incarnatum ex Spiritu sancto et Maria semper Virgine, et ex ea natum super omnem sensus humani capacitatem, anathema! Si quis non confitetur Deum esse secundum veritatem Emmanuel, et idcirco Dei genitricem sanctam Virginem esse (genuit enim carnaliter carnem factum Dei Verbum) anathema! Si quis non confitetur carnem secundum subsistentiam unitam esse Verbo quod est ex Deo Patre, atque unum esse Christum cum carne sua, eumdem scilicet ipsum Deum simul et hominem, anathema! Si quis non confitetur Domini carnem vivificam esse, et propriam ejusdem Verbi quod est ex Patre, sed ut alterius cujusdam praeter se sibi quidem sociati per dignitatem, id est ut solam divinam habitationem habentis, et non potius etiam vivificantem, ut diximus, quia facta est propria Verbi omnia vivificare valentis, anathema! Si quis non confitetur in uno Christo vero Deo nostro duas naturas, et duas naturales voluntates, et duas naturales operationes communicabiliter, inseparabiliter, inconvertibiliter, indivise et inconfuse secundum sanctorum Patrum magisterium, anathema! Si quis non confitetur Dominum nostrum Jesum Christum cum assumptione, id est animata carne sua anima rationabili atque intellectuali, Deo et Patri considere, sicque demum venturum cum paterna claritate sua judicare vivos et mortuos, non quidem jam carnem, sed nec incorporeum, quibus ipse novit rationibus Deo specificato corpore [ Gr., Deiformi corpore], quo et appareat his qui eum pupugerunt, et maneat Deus absque crassitudine, anathema! »
Epiphanius diaconus et cubuclesius legit:
Usque ad haec bene sentiunt, cum sanctorum Patrum editionibus concinentes: imo vero dogmata eorum usurpantes, sibi gloriam conferunt. Porro in caeteris amara virulentae linguae suae et viperea veneno mortifero plena dogmata evomunt.
Gregorius episcopus legit:
« Si quis divinum Dei Verbi characterem secundum incarnationem per materiales colores considerare studuerit, et non ex toto eum corde adoraverit oculis intelligibilibus, super claritatem solis a dextris Dei in excelsis super thronum gloriae sedentem, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
Inopinati quidam allegoristae super hac phantastica sua sententia demonstrantur. Characterem enim Dei et Patris Filium Apostolo praedicante (Hebr. I), propter indissimilitudinem et incommutabilitatem substantiae, ipsi alterum facientes, characterem in assumpta a Deo Verbo carne prave intelligunt, et ex sensibus insensatis eructant, inanem quamdam sententiam perhibentes: Si quis divinum Verbi Dei characterem secundum incarnationem per materiales colores considerare studuerit. Quia alterius quidem substantiae est caro quam assumpsit, et Dei Verbi natura, cuncti novimus, tam ex veritate, quam ex principibus Ecclesiae sanctis, videlicet apostolis, et egregiis Patribus nostris edocti. Etenim arcanorum inspector Paulus divinus apostolus, secundum quod dicitur [ Gr., dictum est], homousion volens praedicare ad Deum et Patrem Filii et Dei Verbi, nihil proprium et conveniens adinvenit, quam ut exclamaret characterem substantiae Patris Filium. Isti autem veritatem in mendacium convertere tentantes, introducunt vituperationes atque quassatas voces has, venerabilium imaginum odio configentes [ Cr., affixi]. Unde incidunt in intellectus blasphemiam commendantes, atque in reprobum sensum traditi, adhuc inquiunt:
Gregorius episcopus legit:
« Si quis incircumscriptam Dei Verbi essentiam atque subsistentiam, pro eo quod incarnatum sit, studuerit per materiales colores in imaginibus humana forma circumscribere, et non potius Deum praedicat, illud nihilominus etiam post incarnationem incircumscriptum esse, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
Tanquam circa opportunas ecclesiasticas traditiones insanabiliter infirmati, et pestilenti languore sensum corruptum habentes, haec asserunt, et contagium deceptionis recto sermoni applicant; et decipiuntur mente, incircumscriptam naturam divini Verbi, et circumscriptam et ab ipso assumptam carnem confundentes; hoc enim expresse indicat quod ab ipsis est dictum: Nihilominus etiam post incarnationem incircumscriptum esse. Ubi aliquando hanc levem assertionem adinvenerunt sapientes circa inania? Nam plenus blasphemiae sensus est, incircumscriptum post incarnationem asserere super omnia Dominum Jesum Christum verum Deum nostrum, et maxime ipso discipulis perhibente: Lazarus amicus noster dormit; et gaudeo propter vos, quia non eram ibi (Joan. XI). Ergo, non eram ibi, circumscriptionis est proprium? etiam, et oppido etiam. Sed ut ea quae ante passionem de hoc evangelice dicta sunt, omittamus, quae post resurrectionem acta sunt dicam. Mulieribus apparens incircumscriptus nullatenus erat: semetipsum manifestare duobus discipulis, circumscriptionis est proprium. Januis clausis intrare, et a Thoma palpari quid aliud quam circumscriptio est? Et discipulis in Galilaeam euntibus, illic ab eis videri et adorari, hoc ipsum est (Luc. XXIV, Joan. XX). Videntibusque discipulis ascendere in coelum, et angelo super istos astante atque dicente: Viri, quid statis intuentes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I). Putas non sunt haec circumscriptionis? etiam valde. Sic enim et omnes deiferi Patres nostri docent; et manifestum est his qui bene sapiunt, quod secundum id quidem quod Deus et Verbum Dei et Patris, est invisibilis, incircumscriptus, incomprehensibilis, et in omni loco sit dominationis suae: secundum id autem quod humanam naturam suscepit, et visibilis et circumscriptus, juxta quod ipse discipulis ait, non illic se fuisse: et comprehensibilis est, ut Thomas nos certos reddidit (Joan. XI, XX). In multas ergo malitias per unam blasphemiam suam concinunt deceptoriae Christianos accusantium vesamae praeceptores; rursus enim calumniantes pronuntiant:
Gregorius episcopus legit:
Si quis Dei Verbi naturae et carnis inseparabilem « per subsistentiam factam unitionem, id est patrationem quae ex utroque inconfusa et inseparabilis est facta, in imagine pingere tentat, nominans eum Christum; Christi autem nomen Deum et hominem significat; ac per hoc confusionem duarum naturarum portentuose fingens, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
Novit exsecramentum erroris recto verbo adhaerere. Etenim isti inseparabili et inconfusae unitioni quae in Christo est per subsistentiam, imaginum facturam adversam, et confusionem duarum naturarum afferentem, mendaciter et nequiter autumant: sed veritas Dei non est alligata. Nam Christus nomen est duarum naturarum, visibilis scilicet et invisibilis, index: ipse vero Christus visus hominibus per velum, id est carnem suam, licet divina natura occultaretur, per signa hanc manifestabat. Idcirco sancta Dei Ecclesia, ut accepit a sanctis Apostolis et Patribus, ipsam speciem quae visa est hominibus, describit, et non dividit Christum secundum eorum deliram accusationem. Imago enim secundum nomen tantum, et non secundum definitionem communicat primitivo, ut saepe jam diximus; quia et anima caret, quam impossibile est circumscribi [describi], quia invisibilis est. Et si animam, praesertim cum sit creata, impossibile est depingere, quanto magis incomprehensibilem et investigabilem unigeniti Filii divinitatem imaginari quis sensibiliter excogitaret, licet nimis extra sensus existat? Conversus est ergo dolor eorum in capita ipsorum. Anathema enim quod ipsi sortiti [ Gr., nugati] sunt, in ipsis manet in saeculum; porro iterum aiunt:
Gregorius episcopus legit:
« Si quis dividit unitam Dei verbi subsistentiae carnem, in sensu puram eam habens, et ex hoc pingere illam in imagine studens, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
S. Gregorius cognomento Theologus ita dicit (Orat. 2 de Filio): Quando naturae distant in sensu, separantur simul et nomina; sed et multi ex Patribus hoc usi sunt: etenim veritati ita videtur. Ipsi autem et ea privati et paternis definitionibus, dicunt: Si quis dividit unitam Dei Verbi subsistentiae carnem in sensu. Reperiuntur ergo nec in isto consonantes cum Patrum expositione sanctorum: sed veritatem evidenter impugnant, eadem de ipsis [ Gr., iisdem] affati; et catholicam Ecclesiam similia Nestorio praedicare calumniantur. Porro sibi congrua dicentes, inferunt:
Gregorius episcopus legit:
« Si quis unum Christum dividit in subsistentias duas, separatim ponens Dei Filium, et separatim Virginis Mariae, et non unum ac eumdem, sed affectualem unitionem eis factam fuisse fatetur; et hinc eum in imagine, quasi privatae subsistentiae sit ex Virgine, pingit, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
Tanta eademque de semetipsis in circuitu ambulantes pronuntiant [tam multa de eisdem inculcando pron.], ut pene nec numero subjiciantur, quae ab eis rumore improbo asseruntur. Adinvenientes enim Nestorii impiam opinionem, imaginem formationi hanc applicant, inopina quaedam et absurda resarcinantes. Hujusmodi ergo ratiuncularum crebra facta destructione, nunc silentio has tradere necessarium judicamus. Eructant autem rursus haec.
Gregorius episcopus legit:
« Si quis carnem qua deificata est ex unitione sua quae ad divinum Verbum effecta est, in imagine pinxerit, veluti separans eam ex assumente atque deificante illam divinitate, et sine Deo hanc [ Gr., minime deificatam hanc] per hoc conficiens, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
Catholica Ecclesia etsi pingit Christum in humana forma, sed non separat hanc ex unita sibi divinitate. Deificatam autem potius credit, et unam cum Deo hanc confitetur, secundum magnum Gregorium (Orat. 2 in Pascha) et veritatem: non sicut ipsi indocte ac inerudite barbarizantes dixerunt, sine Deo ex hoc carnem Domini confici. Sicut enim quis hominem depingens, sine anima non facit hominem, sed ille cum anima permanet, et imago ejus dicitur, eo quod similis ei appareat: ita et nos imaginem Domini facientes, deificatam carnem Domini confitemur, et nihil imaginem aliud scimus, quam imaginem indicantem principalis imitationem. Hinc et nomen ejus sortita est, et secundum id tantum ei communicat: et ideo venerabilis est et sancta. Si vero scelesti viri vel daemonis est imago, polluta et contaminata est, quia et principale ejus profanum et contaminatum existit. Ergo laborantes in vanum, colligunt manibus sterilitatem, et recipiunt a veritate anathema: quo non carebunt dicentes hujusmodi:
Gregorius episcopus legit:
« Si quis Deum Verbum qui in forma Dei est, quique formam servi in sua subsistentia recipit, et per omnia similis nobis factus est absque peccato, tentat per materiales colores formare, quasi purum hominem, et separare illum ab inseparabili et incommutabili divinitate, ut ex hoc quaternitatem inducat [ Gr., inducens] in sanctam et vivificam Trinitatem, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
O amentiam ipsorum et vecordiam! non enim reverentur colligere anathema. Sed ut vermes in coeno volutati nutriuntur, ita et isti huic voci infixi, saturitatem minime accipere patiuntur, sanctificatae Dei Ecclesiae maledicere conantes, cum sint ipsi maledictione dignissimi. Hi namque qui benedicunt ei, ut ait Scriptura, benedicentur [sunt benedicti]: et qui maledicunt ei, maledicti sunt (Gen. XXVII). Porro purum hominem illos conjicere Salvatorem Christum, et separare illum a divinitate, sicque quaternitatem inducere per picturam, quis putas, non derideat, et risum latum super eorum insipientia non diffundat, imo vero blasphemiam lugeat? Non enim secundum quod in imagine figuratur Christus in humana forma, quaternitatem credit is qui hoc facit, sed confitetur Deum Verbum incarnatum esse veritate et non phantasia. Denique Nestorius qui laesis sensibus duas subsistentias sicut duas naturas blaspheme dogmatizavit in Christo, ille quaternitatem induxisse dignoscitur. Sancta vero Dei Ecclesia unam subsistentiam Christi in duabus naturis recte confessa, ad commemorationem salutaris ejus dispensationis imaginaliter formare illum divinitus erudita est. Porro volentes semetipsos probatos ostendere, etiam verum quid asserunt, ita dicentes:
Gregorius episcopus legit:
« Si quis non confitetur sanctam semper Virginem Mariam proprie ac vere Dei genitricem, sublimiorem esse omni visibili et invisibili creatura, et cum sincera fide ipsius non expetit intercessiones, tanquam fiduciam habentis ad Deum nostrum qui ex illa genitus est, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
In his stabilita et certificata catholica Ecclesia, ab his qui aliter sapiunt quam ejus in Deo traditio docet, non indiget quid audire. Etenim Dominus dum a daemonibus praedicaretur, hos abigebat: et Paulus divinus Apostolus et comites peregrinationis ejus ab eis testimonium habentes, quod homines essent Dei excelsi, et viam salutis denuntiarent (Act. XVI) eos pellebant: ita et isti licet aliquid verum pronuntient, tamen a sancta Dei Ecclesia propelluntur. Rursus autem veluti canes reversi ad suum vomitum, et sues loti in volutabro luti (II Petr. II) grunniunt hujuscemodi:
Gregorius episcopus legit:
« Si quis universorum sanctorum effigies in imaginibus inanimatis et surdis ex materialibus coloribus titulari studuerit, nullum profectum ferentes (vanum enim est commentum, et diabolicae argumentationis inventio) et non magis horum virtutes per ea quae in Scripturis de illis insinuantur, veluti quasdam animatas imagines in se depingit, et ad similem illis ex hoc erigitur zelum, quemadmodum divini Patres nostri dixerunt, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
Divini Patres nostri tale quid neque docuerunt, neque praedicaverunt, sed sibimet hoc nomen imposuerunt falsiloqui: et ipsorum sunt istae ineptiae, quoniam in subsequentibus septimam sese synodum nuncupant. Et quidem [ Gr., quidam] Sapiens dicit: Alius te laudet, et non os tuum: extraneus, et non labia tua (Prov. XXVII). Isti autem a quoquam neque eruditi, neque laudati, sibimet laudem excogitant, et vocari volunt ab hominibus Rabbi, Patres esse gestientes catholicae Ecclesiae. Hanc autem calumniantur Christum Deum nostrum derelinquere, et idololatriae adhaerere; cum ipse dicat per Isaiam prophetam ad illam: Ponam te exsultationem aeternam, laetitiam generationum generationibus (Isa. LX, sec. LXX). Et per Salomonem: Tota bona es, proxima mea, et macula non est in te (Cant. IV). Inspiciamus ergo insipientiam ipsorum: quia quam calumniantur idololatriae, hujus se gloriantur esse magistri. Et si idololatrarum sunt patres, dicant: Partis alicujus quae idololatriam exercuit in Ecclesia sunt magistri, an totius? et si quidem partis, debuerant et ipsi concinere plenitudini Ecclesiae, et sub hujus jure subsistere, et fructus veritatis apud se [ Gr., ab ea] carpere: quemadmodum omnes egregii Patres nostri, qui incorrecta corrigebant, et coaptabant discissa. Sed quia catholica Ecclesia hac traditione decoratur, ipsi ab ea excisi putant [ Gr., videntur] totam damnare tanquam erroneam; et certe horrendum est dicere, et tacere, damnatio. Procedit enim contra ipsos [ Gr., Perit enim secundum ipsos] vera in Christum professio, et pernicies universitatem arripuit: sed procul sint haec, tanquam in vanum dicta et sine causa pronuntiata. Itaque hinc et inde impellentur, quia venerabilium imaginum pictura ex superioribus annis tradita in catholica Ecclesia, et in venerabilibus templis informata, quam sancti Patres et tradiderunt et receperunt, et omne Christianorum collegium: ipsi non solum ab his omnibus sunt frustrati [abducti], sed quod est saevius et terribilius, clamor anathematis eorum sodomitice et gomorrhice multiplicatus est (Gen. XIX). Hinc et peccatum eorum magnum est nimis: et quis poterit sufferre hujus furoris insaniam, harumque satyricarum turbulentiarum scenicas facies? Quod si cognovissent veritatem, quae manifesta est omnibus qui pie intelligere volunt, scirent utique quia, sicut per ea quae in Scripturis de sanctis indicantur, memores passionum eorum efficimur, et ad similem zelum erigimur: ita et per imaginalem descriptionem passiones horum videntes, in commemorationem virtutis eorum et Deo plenae vitae venimus. Deinde rursus bene sentiunt, dicentes ita:
Gregorius episcopus legit:
« Si quis non confitetur omnes sanctos qui a saeculo usque nunc sunt, qui ante legem, ac in lege et in gratia Deo placuerunt, honorabiles esse coram ipso anima et corpore, vel horum non postulat orationes, tanquam fiduciam habentium pro mundo intercedere, secundum ecclesiasticam traditionem, anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
Cum ecclesiasticam traditionem dixerint, oportebat eos promulgare: Si quis et imaginales picturas non recipit, anathema sit. Antiqua quippe revera est in catholica Ecclesia traditio, et valde juste in commemorationem nobis principalium agnita: sed impudenter hanc mysticam projicientes scientiam, catholicam alloquuntur Ecclesiam: Vias tuas nolumus [ Gr., scire nolumus]. Unde post hanc editionem suam, et intercessionum Deo acceptabilem oblationem abjecerunt, delentes hanc ex hoc scripto suo: quod omnes noverunt. Moris enim est haereticis, ut cum viderint [ Gr., contempserint] vel in uno sermone pietatis, et veritatis viam revertantur [verbo pietatem, et a veritatis via aberraverint], in multa et diversa fallentes [labi]. Simplex est enim veritas: at vero mendacium multiplex. Ariani quippe creaturam dicentes Deum Verbum, cum hac impia blasphemia sua sine anima hunc incarnatum fuisse delire mentiti sunt. Et Eutyches infelix unam naturam opinans in dispensatione Domini, blasphemabat, diviniorem quamdam carnem dicens eum suscepisse, et non consubstantialem naturae nostrae. Similiter ergo et antistites hujus haereseos hos aemulantes, una novitate minime contenti, et satietatem mali non habentes, et aliam vicinam hujus arripuerunt. Sequentia [Consentanea] vero eloquia, putantes sanctis Patribus coaequari, et hypocrisi simulantes pietatem, proferunt.
Gregorius episcopus legit:
« Si quis non confitetur resurrectionem mortuorum, et judicium, et retributionem condignam unicuique justis Dei ponderibus recompensandum, et non fore terminum supplicii, sed nec coelestis regni, id est Dei deliciarum ( non enim est regnum coelorum esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto [Rom. XIV], secundum divinum Apostolum) anathema! »
Epiphanius diaconus legit:
Haec primatum verae fidei nostrae, sanctorum scilicet apostolorum, et egregiorum Patrum est segregatio [definitio]. Haec catholicae Ecclesiae est, et non haereticorum confessio. Quod vero subsequitur, proprium est eorum, quoniam indisciplinatione ac ineruditione plenum est, dum ita circumbombat [circumboat].
Gregorius episcopus legit:
« Si quis non recipit sanctam hanc et universalem septimam synodum nostram, sed huic quoquo modo derogat, et non cum omni satisfactione amplectitur ea quae ab ipsa secundum divinitus inspiratae Scripturae doctrinam definita sunt, anathema sit a Patre et Filio et Spiritu sancto, ac universalibus septem synodis! »
Epiphanius diaconus legit:
Veritatis ignorantia, sensuum et mentis est caecitas. Haec enim eorum sententia plus inscientiae et amentiae quam impietatis habet. Non enim sapientes sunt, nisi circa indisciplinationem. Septimam enim synodum sese vocantes, quasi de aliis septem synodis quae factae fuerunt, anathematismum suum posuere, dicentes: Anathema sit a sanctis et universalibus septem synodis: et non magis deridentur propter indisciplinationem, quam compassionis affectu lugentur propter impietatem. Veritatem enim ferentes [deferentes], et a bona semita et regia via aversi, in foveam et hiatus atque praecipitia incidunt. Quibus et proverbialis sermo pronuntiat: In axis [In axibus] agri sui erraverunt, et collegerunt manibus infecunditatem (Prov. IX). Propter quod et acutas sagittas suas, et tensos arcus, quos adversus Ecclesiam jaculati sunt, in corde ipsorum veritatis amatores et justitiae quaesitores infixerunt; et assumunt David modulantem in spiritu (Psal. VII): Lacum aperuerunt hujus pravitatis institutores, et foderunt eum, et inciderunt in foveam quam fecerunt: et conversus est dolor eorum in caput eorum, et in verticem eorum iniquitas eorum descendet. Quoniam dicunt amarum dulce, et dulce amarum: et ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem (Psal. V), dicentes ita:
Gregorius episcopus legit:
« His igitur a nobis cum omni districtione et diligentia decretis, definimus aliam fidem nemini licere proferre, id est conscribere vel componere, aut sapere seu docere aliter. At vero qui ausi fuerint componere fidem aliam, vel proferre, aut docere, aut tradere his qui volunt reverti ad agnitionem veritatis a quacunque haeresi; aut novitatem vocum, id est dictionis adinventionem, ad subversionem praesentium definitionum quae a nobis promulgatae sunt, introduxerint: siquidem episcopi fuerint, vel clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero; si vero monachi fuerint aut laici, anathematizari. »
Epiphanius diaconus legit:
Illusi ab indisciplinatione haec ab egregiis Patribus nostris extorserunt, ac veluti propria composuerunt. Propter quod et inanis et otiosus est sermo ipsorum, et nec responsione dignus.
Gregorius episcopus legit:
« Divi imperatores Constantinus et Leo dixerunt: Dicat sancta et universalis synodus, si per consensum omnium sanctissimorum episcoporum definitio quae nunc lecta est, promulgata sit.
« Sancta synodus exclamavit: Omnes ita credimus, omnes idipsum sapimus; omnes consonanter et libenter subscripsimus, omnes orthodoxe credimus, omnes intelligibiliter intelligibilem divinitatem adoramus! Haec est fides apostolorum, haec est fides Patrum, haec est fides orthodoxorum! Sic omnes servientes Deo adorabant! Multos annos imperatorum! Luminaria pacis, Domine, custodi: piam, Domine, vitam illis! Leoni et Constantino aeterna memoria! Vos estis pax orbis terrae: conservet vos fides vestra! Christum honorificatis, ipse vos conservabit! Orthodoxiam vos confirmastis! Piam, Domine, vitam eis! Absit invidia ab imperio eorum! Deus custodiat imperium vestrum! Deus imperium vestrum pacificet! Vestra vita, orthodoxorum vita! Coelestis rex terrenos custodi! per vos universalis Ecclesia pacificata est! Vos luminaria orthodoxiae estis! Luminaria orbis, Domine, conserva! Aeterna memoria Constantino et Leoni! Novo Constantino piisimo imperatorum multos annos! A genere orthodoxum, Domine, custodi: piam, Domine, vitam ei: abscedat invidia a regno ejus! Piissimae Augustae multos annos! Eam quae pia, quae orthodoxa est, Deus conservet! A ascedat invidia a regno vestro! Deus custodiat imperium vestrum, Deus pacificet regnum vestrum! Inconfusam in Christo dispensationem vos bene discrevistis! Inseparabilitatem duarum in Christo naturarum firmius vos praedicastis! Sanctorum et universalium sex conciliorum dogmata vos roborastis! Omnem idololatriam vos exterminastis! Magistros hujusmodi erroris vos publicastis! Contraria sentientes vos propalastis! »
Epiphanius diaconus legit:
Pronuntiantes imperatoribus consueta, mendacii furoribus quasi facibus animam exardescere facientes, ex ipsa diaboli argumentatione loquuntur, dicentes: Omnem idololatriam vos exterminastis. Utinam surdae fierent aures nostrae, ne audirent corrumpentem animas vocem. Noli, inquit proverbialis sermo, assiduus esse cum muliere meretrice (Prov. V). Salutarem namque dispensationis rationem demoliri volentes, in omnem blasphemiae excessum devenerunt. Et quid ad hanc lugendam rabiem dicemus, nisi ea quae a Spiritu sancto per David psalmographum prolata sunt? Venenum aspidum sub labiis eorum; sepulcrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant (Psal. XIII). Hinc et deciderunt a cogitationibus suis, judicati a Christo Deo nostro, qui nos eripuit ab idolorum errore. Ipse enim homo perfectus propter salutem nostram fieri dignatus, omnem idolatriam exterminavit. Dixit enim per prophetam: Ecce dies veniunt, et delebo nomina simulacrorum a terra, et jam non erit eorum memoria (Zach. XIII). Certum ergo est quod prophetia in ipsum referatur, et non sicuti ipsi dixerunt, ad imperium principum. Apostasiae quippe proprium est, hanc gratiam seu donum aliis acquirere [tribuere]. Clamant Christiani ex magnivoco Isaia potati: Non legatus, non angelus, sed ipse Dominus salvavit nos (Isa. LXIII). Si vero, ut ipsi fatentur, episcoporum collegium vel regum imperium eruit nos ab errore idolorum, aberravit a veritate humanum genus; et non salvantes, sed alterius magna extollentis est hoc credere salvum [ Gr., alio salvante hoc, et alio salvatum a se illud jactante]. Ab idolorum enim errore ac deceptione Christo Deo nostro eruente nos, ipsi magna extollunt, fatentes se redemptionem fecisse. O arrogantiam et amentiam! Frustrati quippe veritate, et mente ac sensibus excaeati sunt; propriisque conjecturis et phantasiis decepti, adulatione intincti [demersi] sunt: et aptas ac decentes declamare imperatoribus laudes recusantes, ea quae in Christum Deum nostrum referuntur eis deprompserunt: cum magis oporteret fortitudines horum edicere, contra hostes victorias, barbaricas subjectiones, quas in imaginibus et in parietibus in memoriam narrationis multi pinxerunt, et videntes ad amorem et zelum traxerunt: subjiciendorum acquisitiones [subjectorum conservationem], consilia, tropaea, mundanos status, civiles ordinationes, civitatum directiones. Hae sunt laude dignae ac bonae offerendae imperatoribus famae, per quas et omne quod subditum esset eis, provocaretur ad mentem [est eis, provocatur ad benevolentiam]. Porro linguas adhuc acutas habentes, et iram ac accusationem spirantes, in obscura luna se putant sagittare [videntur sag.] rectos corde, dicentes ita [ista]:
Gregorius episcopus legit:
Germani, Georgii et Mansur, malae opinionis virorum sensum vos dissolvistis.
Germano duplici sensu et ligni cultori, anathema.
Georgio consentaneo ejus, et falsario paternorum magisteriorum, anathema.
Mansur nequam nominis, et similia Saracenis sentienti, anathema.
Imaginum servitori et falsa scribenti Mansur, anathema.
Contumelioso in Christum, et insidiatori imperii Mansur, anathema.
Impietatis doctori et malo interpreti divinae Scripturae Mansur, anathema.
Trinitas tres istos deposuit.
Epiphanius diaconus legit:
Dicamus ad haec illud prophetae: Facies meretricis facta est tibi, renuens erubescere ad omnes (Jer. III). Etenim illae in sua opprobria et turpia studia venustatae, eos qui pudice vivunt, subsannare consueverunt. Abominatio enim peccatoribus Dei cultus. Ita et isti labia habentes dolosa, locuti sunt contra justos iniquitatem in superbia et contemptu. Sed Dominus abscondit eos in abdito vultus sui, et a conturbatione eorum contexit eos, et a contradictione linguarum ipsorum eruit eos. Ut luminaria enim in mundo luxerunt, verbum vitae continentes: Germanus videlicet, qui in sacris litteris enutritus, et ut Samuel ab infantia Deo deputatus, atque sanctis Patribus est consimilis comprobatus. Cujus sequi disputationes necessarium esse, conscripta ejus affirmant per [celebrata per] universum orbem. Exaltationes enim Dei in faucibus ejus, et gladii ancipites in manibus ejus (Psal. CXLIX), jaculati contra dissidentes ecclesiasticae traditioni. Et Georgius patria Cyprius, qui evangelice patrimonium venundans [vitam instituens], et Christum Deum nostrum, qui dedit nobis normam dispensationem suam, imitans; non contendit, non clamavit: cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur; percutienti se maxillam vertebat et alteram, angarianti se mille passus apponebat et duplum: tulit jugum a juventute sua (Thren. III), bonum arbitratus secundum prophetam singulariter sedere, et silere. Atque Joannes, qui ab eis injuriose Mansur appellatus est, quique dimissis omnibus Matthaeum evangelistam aemulatus, Christum secutus est, majores divitias arbitratus thesauro quem in Arabia dereliquit [omni Arabum], opprobrium Christi; et elegit potius affligi cum plebe Dei, quam temporalem voluptatem habere peccati. Ipse itaque crucem suam et Christi portans, et secutus eum, pro Christo ab Oriente per Christum tubicinavit; non tolerabilem ducens vocum novitatem, quae diverso fuerat modo facta [ Gr., in aliena f. regione facta], seu praevaricatricem factionem, rabidamque insaniam, quae adversus sanctam Dei catholicam Ecclesiam erat armata. Sed hanc publicans, omnes exhortando et admonendo, cautos reddebat, ne adducerentur cum operantibus iniquitatem; quaerens in Ecclesiis antiquam legislationem teneri et pacificam constitutionem, quam Dominus discipulis suis nominis sui vocabulum sortientibus donavit [suis tanquam insigne donavit], dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). His ergo reverendis viris et fide dignis taliter in Ecclesia catholica demonstratis, quae est adversus eos insurgens accusatio, et quam haec est horrenda, quam etiam ferre quis omnino non poterit? Vere ignorantiam ignoraverunt miseri, propriam linguam inhoneste denudantes, Germanumque mysticum sacrificatorem et sacerdotem Christi, duplici sensu et ligni servitorem nominantes; similiter Georgium et Mansur; cum aliquando nec principibus quisquam talem blasphemiam ei qui unius fidei secum erat, injecerit: ab Hebraeis autem et Agarenis, et aliis infidelibus querela tali tam super divino typo crucis, quam super venerabilibus imaginibus et aliis sacris Deoque dicatis rebus, saepe Christiani accusati sunt. Nam Christianus Christiano hujusmodi accusationem nullatenus intulit: sed inutilis est justus injusto, quemadmodum lippis oculis sol. Ipsi quippe fugientes a veritate, atque ab ecclesiastica lege repulsi, traditi sunt falsiloquiis et maledictis; et nihil aliud colligunt, quam ut accusent Christianos et Domini sacerdotes; quasi dereliquerint Deum vivum et verum, atque iconis deserviant: maledici quidam et laesi, multiloqui [ Gr., conviciatores, locutores temerarii, et linguaces], et horum sectatores effecti et quis timentium Deum, et deridentium non latum risum suum effundat? vel potius non tristi lamento induatur et nocte profunda super hac ipsorum impietate? Et quia cum sint inventores malorum secundum divinum Apostolum, defecerunt scrutantes scrutinia, garrulitatibus eorum bene valere fatentes, sufficienter Dei gratia ad perfectam destructionem vanarum cogitationum falsi nominis eorum scientiae [disputatione peracta] consummantes, et cum veteribus haeresibus errorem inanis pravitatis ipsorum connumerantes, hunc excidimus gladio spiritus: age nunc, instruamus animos audientium. Omnia ergo praesentia sunt intelligentibus, et erecta his qui inveniunt scientiam, sicuti proverbiatori bene (Prov. VIII), necnon et veritati videtur. Sancta enim Dei catholica Ecclesia ex diversis et variis rebus eos qui sibi nati sunt, trahit ad poenitentiam et ad agnitionem mandatorum Dei custodiae; et omnes sensus nostros festinat dirigere ad gloriam ejus qui est super omnia Deus; atque per auditum et visum correctionem facit, ipsa quae gesta sunt, vultibus eorum qui accedunt, apponens. Quando namque ex avaritia et amore pecuniarum rapit quemquam, ostendit ei in imagine Matthaeum, qui ex telonariis apostolus factus, avaritiae furia derelicta, Christum secutus est: et Zacchaeum in sycomorum ascendentem, desiderantem Christum videre, ac ei repromittentem dimidium substantiae se praebere pauperibus, et si cui aliquid abstulit, reddere quadruplum (Matth. IX, Marc. II, Luc. V, XIX.): et sit ad custodiam conversionis et jugem memoriam, imaginalium formationum continua visio, ne repedetur ad proprium vomitum. Rapuit rursum alium desiderio meretricio depressum; pudici Joseph imaginem apponit, qui fornicationem abominans, et hanc pudicitia vincens (Gen. XXXIX), illud quod dicitur ad imaginem custodivit, cujus participes efficiuntur qui hanc dilexerunt. Iterum alibi beatam Susannam proponit pudicitia ornatam, et manibus extensis adjutorium ab excelso invocantem, et Danielem judicem praesidentem, et hanc eruentem de manibus seniorum iniquorum (Dan. XIII): et sit imaginalis titulationis memoria ad custodiam pudicae vitae. Rapuit in deliciis substantiam suam consumentem, et mollibus vestimentis vestitum, quae oportet egenis praebere, in talibus vestibus expendentem, et delicatam vitam amplectentem; et ostendit ei Eliam melote amictum, et sufficienti esca contentum: et Joannem pilis cameli indutum, et agresti melle nutritum, Christumque digito demonstrantem, et profitentem hunc tollere peccatum mundi (Matth. III, Marc. I): cum his etiam magnum Basilium, atque ascetarum et monachorum multitudinem, corpore arefactorum. Ne vero extendamus sermonem, paucorum mentionem facientes, reliqua dimisimus audientibus perscrutanda. Habemus enim omnem Evangelii narrationem depictam, et ad recordationem Dei nos adducentem et gaudio nos replentem. His enim vultibus nostris appositis, cor timentium Dominum laetificatur, floret facies, anima taedio affecta in alacritatem transfertur, et psallit una cum Dei patre David: Memor fui Dei et delectatus sum (Psal. LXXVI). Memoriam ergo Dei per eos semper habemus. Lectio enim minus nonnunquam recitatur in venerabilibus templis, imaginalis vero formatio vespere, mane et meridie tanquam in eis stabilita, narrat nobis et annuntiat veritatem gestorum. Suscipiamus ergo traditionem Ecclesiae, honoremus legislationem; ne scrutemur piam et legitimam consuetudinem, ne curiose agamus adversus antiqua jura. Omne quippe quod in commemorationem Dei conditur [dicatur], acceptum est illi. Qui vero praeter hanc traditionem efficiuntur, cujus participes facti sunt omnes qui germane filiorum adoptionem receperunt in catholica Ecclesia, merito nothi sunt, et non filii. Itaque sentiamus bonum et optimum esse, venerabilium imaginum positionem in Ecclesia fieri, et spiritualiter reduci per has ad principalium suorum memoriam, atque istas propter earumdem honorificentiam et salutare et amplecti, ac debitam adorationem impendere. Sive ergo alicui sit salutationem gratum vocare, sive adorationem (hoc ipsum enim est utrumque; nisi forte quis adorationem quae secundum latriam exhibetur, intelligat: alia enim est haec, ut multipliciter est ostensum) tantum dignus is qui accedit, sit adoratione. At si non fuerit] dignus, purificetur primum, et ita demum accedat ad imaginalem venerabilem formam. Nec instantia satanica sit erga adorationem earum, neque formido iniquae suspicionis habens occasionem: quia si accessero imaginem hanc salutaturus, invenior latriam quae in spiritu est huic impendere. Absit suspicio haec. Impugnatores enim Dei atque vaniloqui serpentem imitantes, haec garrulis linguis effantur. Etenim ipse accedens mulieri susurravit mendaciter: Quid, perhibens, dixit Deus? Ex omni ligno quod est in paradiso, comedes: de ligno autem quod est in medio paradisi, non comedetis (Gen. V). Ita et isti effeminata corda seducunt, dicentes: Quia qui adorat imaginem Domini, aut intemeratae dominae nostrae ac vere genitricis Dei, vel sanctorum angelorum, aut cujusquam sanctorum, latriam quae in spiritu est huic offert. Ne decipiamur ergo sermone ipsorum: admonitio enim et prava diaboli est haec assertio. Nam et theologus Gregorius hanc destruit fabulationem, omnibus nobis jubens, cum dicit (Orat. de nat. Dom.): Bethlehem cole, praesepe adora. Cum hoc autem et Maximus memorandus, cujus laus in omnibus est Ecclesiis, dum cum viris quibusdam de ecclesiasticis negotiis disputaret, divinum pretiosae crucis typum, sanctum Evangelium et venerandam iconam praecipit in medium afferri, et haec cum illis ad certitudinem eorum quae dicta sunt, salutavit. Athanasius autem, qui ab immortalitate nomen accepit, expressius nobis annuntiat in epistola ad Marcellinum missa, quam praeordinavit in codice interpretationis psalmorum, ita dicens: Libro psalmorum quis accepto, Salvatoris [ Gr., de Salvatore] quidem prophetias consuete sicut in aliis Scripturis admirans et adorans egreditur [prosequitur]. Videsne qualiter prophetias egregius Pater adorare nobis jubeat? Et si has pium est adorare, quanto magis proventus propheticarum assertionum in imagine visos necessarium est adorare? habet enim prophetia: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium (Isa. VII). Hanc ergo prophetiam in imagine nos videntes, id est Virginem eum amplexantem quem peperit, quomodo sufferemus, quo minus adoremus et salutemus? Quis ineruditus mente differre audeat ad hujusmodi salutationem? Dignos nosmetipsos adoratione faciamus, ne accedentes indigne, Ozan [in Ozae] (II Reg. 6) poenam incidamus. Ipse quippe tangens arcam, eadem hora periit, indigne approprians illi. Quanquam et ipsa diversis figuris variata, et ex lignis constructa fuerit, quemadmodum et imaginum factura. Porro hi qui dicunt imaginales formationes sufficere in commemorationem tantum haberi, et non etiam ad salutationem, unum recipientes, alterum reprobantes, per hoc pravi [ Gr., semipravi] quidam, partimque mendaces et partim veraces demonstrantur: alias quidem vera confitentes, et alias depravantes [ id est, vituperantes]. Et, o insensibilitatem horum! ergo qui aliquando eramus orthodoxiae ac veritatis calumniatores, nunc horum efficiamur advocatores; et pro reprobatione ecclesiasticarum traditionum petamus veniam peccatorum. In omnibus his mandata custodiamus per ea quae praecepta sunt: ambulemus propheticam vocem audientes, quae dicit: Si annuntiaverit tibi, homo [annuntiatum est, o homo], quid bonum, aut quid requirat Dominus abs te, quam ut facias judicium, et diligas misericordiam, et paratus sis ambulare cum Domino Deo tuo (Mich. VI)? Super haec furorem sopiamus, linguam refrenemus, mendacio ac turpiloquio, et maledicto retinentes [abstinentes]. Oculum temperemus, ventrem erudiamus, psalmodiae ac orationi instemus, in omnibus a Deo datis nobis gratias agamus, juramento ne assuetum os nostrum faciamus, sed Dominicam vocem audiamus dicentem: Ego autem dico vobis, nolite jurare omnino (Matth. V). Gloriam conculcemus, quae deorsum jacet: maximum omnium bonorum, misericordiam et charitatem arripiamus, et hanc timori Dei conjunctam. Sine timore quippe Dei charitas reproba est. Nam et Josaphat amicus erat cum Achab, sed audivit: Si peccatori tu amicitia jungeris, si odio habito a Domino tu auxiliaberis (II Par. XIX)? Ergo cum timore Dei omnia faciamus, expetentes etiam intercessionem intemeratae dominae nostrae et natura Dei genitricis semper Virginis Mariae, atque sanctorum angelorum, et simul omnium sanctorum: salutantes quoque colendas eorum reliquias, ut eorum sanctitatis participes simus. Sic enim perfecti erimus ad omne opus bonum in Christo Jesu Domino nostro: quem decet gloria, imperium, latria cum Patre et Spiritu sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
ACTIO SEPTIMA. In nomine Domini et dominatoris Jesu Christi veri Dei nostri. Imperii piissimorum et amicorum Christi dominorum nostrorum Constantini et Irenae a Deo redimitae matris ejus; anno octavo consulatus eorum, tertio Iduum [Kalendarum] octobriarum indictione undecima.
Conveniente sancta et universali synodo, quae per divinam gratiam et piam sanctionem eorumdem Deo roboratorum imperatorum collecta est in Nicensium clara et splendida metropoli Bithyniensium provinciae, id est, Petro reverendissimo archipresbytero sanctissimae Ecclesiae quae Romae est sancti apostoli Petri, et Petro reverendissimo presbytero, monacho et hegumeno venerabilis monasterii sancti Sabbae Romae siti, retinentibus locum apostolicae cathedrae almi et sanctissimi archiepiscopi senioris Romae Adriani: et Tarasio almo et sanctissimo archiepiscopo magni nominis Constantinopoleos novae Romae, et Joanne ac Thoma reverendissimis presbyteris, monachis et loci servatoribus apostolicorum Orientalis dioeceseos. Agapio episcopo Caesariae, Joanne episcopo Ephesi, Constantino episcopo Constantiae Cypri, Leone episcopo Heracliae Thraciae, Basilio episcopo Ancyrae Galatiae, Nicolao episcopo Cyzici, Euthymio episcopo Sardis, Petro episcopo Nicomediae, Elia episcopo Cretae insulae, Hypatio episcopo Nicaeae Bithyniensium provinciae, Theophilo episcopo Thessalonicae, Stauracio episcopo Chalcedonis, Leone episcopo [ Gr, et ms. Jol., presbytero] et loci servatore metropoleos Sidae, Epiphanio diacono et loci servatore Sardiniae, Nicephoro episcopo Dyrrachii, Nicolao presbytero et hegumeno ac loci servatore Tyanensium, Daniele episcopo Amasiae, Gregorio episcopo [ Gr., et ms. Jol., presbytero] et loci servatore Mocisi, Constantino episcopo Gangrensium, Niceta episcopo Claudiopoleos, Gregorio episcopo Neocaesariae, Gregorio episcopo Pessinuntensium, Theodoro episcopo Myrensium Lyciae, Eustathio episcopo Laodiceae Phrygensium provinciae, Michaele episcopo Synadensium, Gregorio [Georgio] episcopo Antiochiae Pisidiae, Theophylacto diacono et loci servatore Cariae, Leone episcopo Iconii, Anastasio episcopo Nicopoleos veteris Epiri, Constantino episcopo Pergae, Gregorio presbytero et loci servatore Trajanopoleos, Leone episcopo Rhodi, Christophoro episcopo Phasidis, Manuel episcopo Adrianopoleos Thraciae, Nicolao episcopo Hierapoleos Phrygensium provinciae, Basilio episcopo Sylaei, Theophylacto episcopo Euchaitensium, Cyrillo monacho et vicario Gothiae, Theodoro episcopo Seleuciae, Stephano episcopo Sugdaensium, Antonio monacho et loci servatore Smyrnae, Constantino episcopo Rhegii, Joanne monacho et vicario Patrarum, Theodoro [Dorotheo] episcopo Catanae, Joanne episcopo Tauromenii, Gaudioso episcopo Messanae, Theodoro episcopo Panormi, Stephano episcopo Bithyniensium [Cibonensium], Constantino episcopo Leontinae, Joanne episcopo Trocalensium [Treocalensium], Theodoro episcopo Taurianae, Christophoro episcopo sanctae Cyriacae, Basilio episcopo Liparitensium insulae, Theotimo episcopo Crotonensium, Constantino episcopo Carinae, Theophane episcopo Lilybaei, Theodoro episcopo Tropaeorum, Sergio episcopo Nicoterensium, Theodoro episcopo Briaae [Bizyae], Mauriano episcopo Pompeiopoleos, Joanne episcopo sanctae Salonentiae, Eustathio [Eustratio: Eustochio] episcopo Apameae provinciae Bithyniensium, Petro episcopo Germiensium, Joanne episcopo Arcadiopoleos, Constantino presbytero et loci servatore Sebastopoleos, Gregorio presbytero et ex persona Nicopoleos Armeniae [Secundae], Sisinnio episcopo Parii, Epiphanio episcopo Mileti, Niceta episcopo Brococussi [Proconnesi], Joanne presbytero et loci servatore Coloniae, Urso episcopo Hibaritensium Ecclesiae, Eustathio [Eustratio] episcopo Methymnae, Leone episcopo Cii, Joanne episcopo Apri, Theophylacto episcopo Cypsellensium, Laurentio episcopo Apsetianensium Ecclesiae, Leone episcopo Carpathi, Eustathio episcopo Tradensium, Cyriaco episcopo Driziparensium, Leone episcopo Mesembriae, Gregorio episcopo Cernensium [Dercensium], Theodoro episcopo Heracliae, Theodosio episcopo Amorii, Joanne episcopo Nyssae, Georgio episcopo regalium Thermarum, Setherico episcopo Ciscissensium, Damiano episcopo Mitylenae, Constantino episcopo Mastaurensium, Georgio episcopo Briulensium, Gregorio episcopo Palaeopoleos, Leone episcopo Algizensium, Theodosio episcopo Nissepelensium, Sabba episcopo Aniensium, Lycasto episcopo Varetensium, Thoma episcopo Lebedi, Eustathio episcopo Caritensium [Erythrensium], Cosma episcopo Myrinae, Pardo episcopo Pittanae, Basilio Adramyttensium, Joanne episcopo Rhaedesti, Joanne episcopo Panidis Thraciae, Joanne episcopo Ovisae, Georgio episcopo Camulianensium, Theophylacto episcopo Hypepensium, Theophylacto episcopo Trallae, Ignatio episcopo Prinae, Constantino presbytero et loci servatore Agaae. Basilio episcopo Magnesiae, Basilio episcopo Medensium, Nicephoro presbytero et vicario Gargarensium, Theophane episcopo Caloae, Nicodemo episcopo Eugazensium, Theognio presbytero et loci servatore Sion, Stratonico episcopo Cumae, Theophilo episcopo Tumnensium [Thumnensium], Olbiano episcopo Elaeae Pergamensium, Leone episcopo Phociae, Mariano episcopo Atandrensium, Melchisedech episcopo Calliopoleos, Theophylacto episcopo Chariupoleos, Leonide episcopo Madyti, id est Siladensium; Sisinnio episcopo Zurulli, Thoma episcopo Daonii, Gregorio episcopo Theodoropolensium, Sisinnio episcopo Chalcidis, Benjamin episcopo Limicensium [Licizen], Joanne episcopo Bryseae, Spyridone episcopo Palaeae, id est Cythrensium; Eustathio episcopo Solensium, Theodoro episcopo Citii, Georgio episcopo Trimithuntensium, Joanne [Alexandro] episcopo Amathuntensium, Constantino episcopo Juliopoleos, Theophilo episcopo Anastasiopoleos, Synesio episcopo Cibiae, Leone episcopo Minzi, Petro episcopo Asponae, Anthimo episcopo Berinopoleos, Michael episcopo Melitopoleos, Sisinnio episcopo Adrianae [Adraniae], Theodosio [Theodoro] episcopo Germae, Basilio episcopo Adrianopoleos [Adranuthyrensium], Leone episcopo Poemaninensium, Symeone episcopo Ocae, Strategio episcopo Dardanensium, Leone episcopo Troadis, Theodoro episcopo Abydi, Niceta episcopo Helaei, Anastasio episcopo Tripoleos, Joanne episcopo Lampsaci, Theodoto episcopo Palaearum, Leone episcopo Traculensium, Stephano episcopo Salensium, Joanne episcopo Ballensium [Gabalensium: Tabalensium], Nesorio [Isoio] presbytero et loci servatore Thyaterensium, Stephano episcopo Silandensium, Nicolao episcopo Pericommatos, Joanne Setensium episcopo, Constantino episcopo Acrasi, Theophane episcopo Maeoniae, Michael episcopo Stratoniciae, Gregorio episcopo Gordi, Joanne episcopo Daldae, Eustathio episcopo Hyrcanae, Joanne [Joseph] episcopo Attaliae, Theophrasto [Theopisto] episcopo Hermocapiliae, Zacharia episcopo Hierocaesariae, Michael episcopo Ceraseorum, David episcopo Helenopoleos, Cyrione episcopo Lophi, Basilio presbytero et loci servatore Dascylii, Theophylacto [Theophilo] episcopo Apolloniadis, Constantino episcopo Caesareae Bithyniae, Georgio episcopo Basilinopoleos, Leone episcopo Neocaesariae, id est Aristae; Nicephoro episcopo Adrianopoleos, Theodoro episcopo Prusae, Epiphanio episcopo Lampae, Theodoro episcopo Heracleopoleos, Anastasio episcopo Gnossi, Melitone episcopo Cydoniae, Leone episcopo Cissami, Theodoro episcopo Subritensium, Leone episcopo Phoenicensium, Joanne episcopo Arcadiae, Epiphanio episcopo Eleuthernae, Photino episcopo Cantanensium, Sisinnio episcopo Chersonesi, Gregorio presbytero et loci servatore Cephallenensium, Philippo episcopo Corcyrensium, Antonio episcopo Troezenae, Petro episcopo Monembasiae, Gabriel episcopo Aeginae, Leone episcopo Porthmi, Phileto episcopo Orei, Leone episcopo Zacynthi, Leone episcopo Linoae, Niceta episcopo Melae, Neophyto episcopo Gordoservorum, Joanne episcopo Herenensium [Stenensium], Leone episcopo Aspendensium, Constantino episcopo Zelensium, Gregorio episcopo Sinopae, Mariano [Marino] diacono et loci servatore Andrapensium, Constantino episcopo Zalechorum, Gregorio episcopo Amastrae, Heraclio episcopo Ionopoleos, Niceta episcopo Cladibrensium [Dadybrens.], Theophane episcopo Sorensium, Joanne episcopo Heracliae Ponti, Theophilo episcopo Prusiadis, Constantino episcopo Cratiae, Niceta episcopo Adrianopoleos, Niceta episcopo Roezaei, Constantino episcopo Polemonii, Theodoro episcopo Comanensium, Joanne episcopo Cerasuntensium, Nicephoro episcopo Clanaei, Leone episcopo Trocnadensium, Joanne diacono et vicario Phaselidensium, Theodoro episcopo Pinnarensium, Stephano episcopo Camni, Anastasio episcopo Patarensium, Gregorio episcopo Nesae, Constantino episcopo Candibensium, Leone episcopo Corydalensium, Nicodemo episcopo Sidymensium, Leone episcopo Limirensium, Constantino episcopo Densium, Petro diacono et vicario Orycandensium, Stephano episcopo Araxi, Georgio episcopo Hyniadensium, Constantino episcopo Combensium, Stauracio episcopo Zenopoleos, Gregorio episcopo Cibyrae, Basilio episcopo Tabensium, Dorotheo episcopo Neapoleos, Constantino Alabandensium, David episcopo Jassi, Gregorio episcopo Milassensium, Sergio episcopo Bargyliensium, Gregorio episcopo Heracliae Latmi, Joanne episcopo Mindi, Stauracio episcopo Stadiensium, Gregorio episcopo Stratoniciae, Niceta diacono et vicario Halicarnassensi, Michael episcopo Chaeretopensium, Pantaleone episcopo Valentiae, Georgio episcopo Peltrusium [Petlensium], Christophoro episcopo Atanasi, Leone episcopo Eumeniae, Paulo episcopo Acmoniae, Gregorio episcopo Timenutherensium, Philippo episcopo Tranopoleos, Leone episcopo Alcensium, Nicephoro episcopo Lundensium, Georgio episcopo Appiae, Joanne episcopo Siblios [Sibeos], Zacharia episcopo Trapezupoleos, Leone episcopo Sebastae, Andrea episcopo Cidestensium, Dositheo episcopo Psonuntensium, sive Colasson; Constantino episcopo Cottyaii, Niceta episcopo Nacoliae, Leone episcopo Docimii, Theophylacto presbytero et vicario Psoensium [Ipsensium], Constantino episcopo Eucarpensium, Michael episcopo Hierapoleos, Joanne presbytero et vicario throni Actoriensis, Nicolao episcopo Phytiae, Theophylacto episcopo Cinnabariensi, Damiano episcopo Meri, Christophoro episcopo Promisensium, Niceta episcopo Augustopoleos, Constantino episcopo Ambladensium, Stephano presbytero et vicario Otri, Georgio episcopo Midaii, Gregorio presbytero et vicario Polybotensium, Sisinnio episcopo Philomeliensium, Michael episcopo Papensium, Sisinnio episcopo Apameae Cibotensium Constantino episcopo Conanensium, Nicephoro episcopo Adadensium, Petro episcopo Tiasensium, Theodoro episcopo Agalasi, Leone episcopo Barae, Petro episcopo Seleuciae Hidiae [Pisidiae], Nicephoro episcopo Phlogensium, Mariano [Marino] episcopo Magydensium, Leone episcopo Andidensium, Stephano episcopo Parnassi, Bardane episcopo Doarensium, Eustathio [Eustratio] episcopo Debelii [Debelti], Euphemio [Euthymio] episcopo Sozopoleos, Theodoro episcopo Vulgarensium Phygi [Bulgarophygi], Georgio episcopo Plutinopoleos, Basilio episcopo Perberaeensium, Michael episcopo Pamphili, Ruben episcopo Scopeli, Sisinnio episcopo Garilensium, Callisto episcopo Eudociadensium, Constantino episcopo Lacensium [Lagnon], Joanne episcopo Crudulensium, Theodoro episcopo Cremnensium, Constantino episcopo Hadrianae Theophilo episcopo Chii, Galatio episcopo Meli. Georgio [Sergio] episcopo Leri, Manzone episcopo Diocaesariae Pracanensium, Eustathio episcopo Calendereos, Zacharia episcopo Cardibimachensium [Cardabundensium], Sisinnio episcopo Musbadensium Eustathio episcopo Lamoensium, Theodoro episcopo Germanicopoleos, Sisinnio episcopo Sicis, Constantino episcopo Dalisandi, Leone episcopo Sibillensium [Sibinen.], Stephano episcopo Philadelphiae, Eudoxio presbytero et vicario Metellopoleos, Theodoro episcopo Cadensium, Theophylacto episcopo Mosynensium, Basilio episcopo Dionysiopoleos, Stephano episcopo Synnai, Constantino episcopo Andri, Eustathio episcopo Teni, Joanne episcopo Decateron, Joanne episcopo Nicaeae Thraciae, Theophane episcopo Lebedi, Joanne episcopo Lithoprosopi, Nicephoro episcopo Arcadiupoleos, Theodoro episcopo Heracliopoleos, id est Thidatoae [Pidachthoae], Constantino episcopo Metrorum, Lycasto episcopo Philadelphiae [Phylladon], Michael episcopo Trallensium, Joanne episcopo Lemni, Leone episcopo Amisi, Michael episcopo Tii, Epiphanio episcopo Pertensium, Joanne episcopo Timbriadensium, Stephano episcopo Orymnensium, Heraclio episcopo Sami, Joanne episcopo Praeneti.
Residentibusque ante ambonem sacratissimi templi sanctissimae magnae ecclesiae quae cognominatur Sophia: praesentibus quoque et audientibus gloriosissimo et magnificentissimo principe, Petrona videlicet laudabilissimo ex exconsulibus patricio, et comite Deo servandi imperialis obsequii, ac reverendissimis archimandritis, hegumenis et monachis, secundum ordinem ante taxatum in prima actione: propositis etiam sanctis et intemeratis Dei Evangeliis.
Theodorus sanctissimus episcopus Taurianae Siculorum insulae acceptum prae manibus librum, expositum terminum [expositam definitionem] legit:
TERMINUS SANCTAE MAGNAE AC UNIVERSALIS SYNODI SECUNDO IN NICAEA COLLECTAE.
Sancta magna ac universalis synodus, quae per Dei gratiam, et sanctionem piorum et Christianorum imperatorum Constantini et Irenae matris ejus, congregata est secundo in Nicensium clara metropoli Bithyniensium provinciae in sancta Dei ecclesia quae cognominatur Sophia, sectata traditionem catholicae Ecclesiae, definivit inferius ordinata.
Qui lucem agnitionis suae nobis donavit, et a tenebris idolorum ac insania nos redemit, Christus scilicet Deus noster, desponsata sibi sancta sua catholica Ecclesia non habente maculam seu rugam (Ephes. V), hanc se conservaturum promisit; sanctisque discipulis suis asseverabat, dicens: Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Porro hanc repromissionem non solum illis donavit, sed et nobis, qui per eos credidimus in nomine ipsius. Ergo donum hoc quidam non cogitantes, a versuto inimico volatici quodammodo facti, a recta ratione ceciderunt; traditioni etiam catholicae Ecclesiae resultantes intellectu veritatis frustrati sunt: et, ut ait proverbialis sermo, in axe agri sui [agricolationis suae] erraverunt, et collegerunt manibus suis sterilitatem, quia sacrorum monumentorum Deo decibili ornamento detrahere praesumpserunt, cum sacerdotes quidem dicerentur, non essent autem; de quibus Deus per prophetam clamat: Pastores multi corruperunt vineam meam, contaminaverunt portionem meam (Jer. XII). Sceleratos quippe secuti viros sensibus suis pellectos, calumniati sunt sanctam Christi Dei nostri Ecclesiam, quae ipsi est desponsata, et inter sanctum et profanum non distinxerunt (Ezech. XXII) imaginem Domini et sanctorum ejus similiter ut statuas diabolicorum idolorum nominantes. Propter quod Dominus Deus non ferens intueri ab hujusmodi peste corrumpi subditos suos, nos sacerdotii principes beneplacito suo undique convocavit divino zelo [ Gr., divino zelo et nutu] ferventes, et nutu Constantini et Irenae imperatorum nostrorum adductos: quatenus deifica catholicae Ecclesiae traditio communi decreto recipiat firmitatem. Igitur cum omni diligentia perscrutantes et discutientes, et intentionem veritatis sectantes, nihil adimimus, nihil addimus; sed omnia quae catholicae sunt Ecclesiae immutilata servamus: et sequentes sancta sex universalia concilia, in primis quod in splendida Nicaena metropoli convenit; adhuc etiam et quod post in divinitus conservanda regia urbe collectum est.
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, qui ex Patre natus est ante omnia saecula: lumen ex lumine Deum verum de Deo vero; natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus est: crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas: ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris: et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum: exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi. Amen. Abominamur autem et anathematizamus Arium et consentaneos et communicatores vesanae opinionis ejus; Macedoniumque et eos qui juxta ipsum bene Pneumatomachi nominati sunt. Confitemur autem et dominam nostram sanctam Mariam proprie ac veraciter Dei genitricem, quoniam peperit carne unum ex sancta Trinitate, Christum videlicet Deum nostrum, secundum quod et Ephesinum prius dogmatizavit concilium quod infirmum [impium] Nestorium cum collegis suis, tanquam personalem dualitatem introducentem, ab Ecclesia pepulit. Cum his autem et duas naturas confitemur ejus qui incarnatus est propter nos ex intemerata Dei genitrice semper Virgine Maria, perfectum eum Deum et perfectum hominem cognoscentes, quemadmodum et Chalcedonensis synodus promulgavit, Eutychetem et Dioscorum diffamatos [ Gr., blasphemantes] a divino atrio abigens: conferentes cum illis pariter Severum, Petrum, et eorum multifarie blasphemantem alterutris perplexionibus restim contextam: cum quibus et Origenis et Evagrii ac Didymi fabulas anathematizamus, sicuti et Constantinopoli congregatum quintum concilium egisse dignoscitur. Deinde quoque et duas voluntates et operationes secundum naturarum proprietatem in Christo praedicamus; quemadmodum et Constantinopoli sexta synodus exclamavit, abjiciens Sergium, Honorium, Cyrum, Pyrrum, Macarium, et eos qui sine voluntate sunt pietatis, atque istis similia sentientes. Et ut compendiose fateamur, omnes ecclesiasticas sive scripto, sive sine scripto sancitas nobis traditiones illibate servamus: quarum una est etiam imaginalis picturae formatio, quae historiae evangelicae praedicationis concinit, ad certitudinem verae et non secundum phantasiam Dei Verbi inhumanationis effectae, et ad similem nobis utilitatem commode proficiens. Quae namque se mutuo indicant, incunctanter [indubitanter] etiam mutuas habent significationes. His ita se habentibus, regiae quasi continuati semitae [regiaque incedentes via], sequentesque divinitus inspiratum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et catholicae traditionem Ecclesiae (nam Spiritus sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat) definimus in omni certitudine ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis, ita venerabiles ac sanctas imagines proponendas, tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia congruenter [ Gr., cong. se habente] in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis, et vestibus, et in partetibus ac tabulis, domibus et viis: tam videlicet imaginem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, quam intemeratae dominae nostrae sanctae Dei genitricis, honorabiliumque angelorum, et omnium sanctorum simul et almorum virorum. Quanto enim frequentius per imaginalem formationem videntur, tanto qui has contemplantur, alacrius eriguntur ad primitivorum earum memoriam et desiderium, et ad osculum, et ad honorariam his adorationem tribuendam. Non tamen ad veram latriam [ Gr., et his osculum et honorariam adorat. trib. non tamen veram lat.], quae secundum fidem est, quaeque solam divinam naturam decet, impartiendam: ita ut istis, sicuti figurae pretiosae ac vivificae crucis et sanctis Evangeliis, et reliquis sacris monumentis, incensorum et luminum oblatio ad harum honorem efficiendum exhibeatur, quemadmodum et antiquis piae consuetudinis erat. Imaginis enim honor ad primitivum transit: et qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam. Sic enim robur obtinet sanctorum Patrum nostrorum doctrina, id est traditio sanctae catholicae Ecclesiae, quae a finibus usque ad fines terrae suscepit Evangelium (I Thess. II). Sic Paulum, qui in Christo locutus est, et omnem divinum apostolicum coetum, et paternam sanctitatem exsequimur, tenentes traditiones quas accepimus. Sic triumphales ecclesiae prophetice canimus hymnos: Gaude satis, filia Sion: praedica, filia Jerusalem; jucundare et laetare ex toto corde tuo. Abstulit Dominus a te injustitias adversantium tibi: redemit te de manu inimicorum tuorum. Dominus rex in medio tui: non videbis mala ultra, et pax in te in tempus aeternum (Soph. III).
Eos ergo qui audent aliter sapere aut docere, aut secundum scelestos haereticos ecclesiasticas traditiones spernere, et novitatem quamlibet excogitare, vel projicere aliquid ex his quae sunt Ecclesiae deputata, sive Evangelium, sive figuram crucis, sive imaginalem picturam, sive sanctas reliquias martyris; aut excogitare prave aut astute ad subvertendum quidquam quam ex legitimis traditionibus Ecclesiae catholicae; vel etiam quasi communibus uti sacris vasis, aut venerabilibus monasteriis: siquidem episcopi aut clerici fuerint, deponi praecipimus, monachos autem vel laicos a communione segregari.
Petrus indignus primus presbyter sedis sancti apostoli Petri, et locum supplens Adriani papae senioris Romae definiens subscripsi.
Petrus indignus presbyter et begumenus monasterii sancti Patris nostri Sabbae siti Romae, et locum supplens Adriani papae senioris Romae, definiens subscripsi.
Tarasius, misericordia Dei episcopus Constantinopoleos novae Romae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subcripsi.
Joannes, misericordia Dei presbyter et patriarchalis syncellus, locum retinens trium apostolicarum sedium, Alexandrinae, Antiochenae et Hierosolymitanae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Thomas, misericordia Dei presbyter et hegumenus monasterii sancti Patris nostri Arsenii siti in Aegypto super Babylonem, retinens locum trium apostolicarum sedium, Alexandrinae, Antiochenae et Hierosolymitanae, paterna dogmata subsequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi
Agapius indignus episcopus Caesariae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Joannes indignus episcopus Ephesi, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Constantinus, misericordia Dei indignus episcopus Constantiae Cypriorum insulae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Leo, misericordia Dei episcopus Heracliae Thraciae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Basilius indignus episcopus Ancyrae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Nicolaus indignus episcopus Cyzici, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Euthymius indignus episcopus Sardorum, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Petrus indignus episcopus Nicomediae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Elias peccator episcopus Cretae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Hypatius indignus episcopus Nicaeae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Stauracius peccator episcopus Chalcedonis, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Leo presbyter sanctae magnae Dei Ecclesiae et vicarius sedis Sidensis metropoleos, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Daniel peccator episcopus Amasiae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Constantinus indignus episcopus Gangrensium, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Epiphanius peccator, diaconus sanctissimae Ecclesiae Catanae Siculorum provinciae, et locum retinens Thomae sanctissimi archiepiscopi Sardiniae, paterna dogmata sequens et traditionem catholicae Ecclesiae, definiens subscripsi.
Nicephorus indignus episcopus Dyrrachii similiter.
Anastasius indignus episcopus Nicopoleos similiter
Niceta indignus episcopus Claudiopoleos similiter.
Gregorius indignus episcopus Neocaesariae similiter.
Gregorius indignus episcopus Pisinuntis similiter.
Theodorus indignus episcopus Myrensium similiter.
Theophylactus peccator, diaconus et locum retinens throni Stauropoleos Cariae, similiter.
Eustathius indignus episcopus Laodiceae similiter.
Michael indignus episcopus Synadensium similiter.
Leo indignus episcopus Iconii similiter.
Georgius [Gregorius] indignus episcopus Antiochiae Pisidiae similiter.
Constans [Constantinus] indignus episcopus Pergae similiter.
Georgius peccator, presbyter et locum retinens throni Mocisi, similiter.
Christophorus indignus episcopus Trapezuntensium similiter.
Leo indignus episcopus Rhodi similiter.
Manuel indignus episcopus Adrianopoleos similiter.
Basilius episcopus Sylaei similiter.
Theodorus indignus episcopus Seleuciae similiter.
Nicolaus indignus episcopus Hierapoleos similiter.
Constans [Constantinus] indignus episcopus Rhegii similiter.
Cyrillus peccator, monachus et locum retinens Niceri [Nicetae] episcopi Gothiae, similiter.
Stephanus indignus episcopus Sugdaensium similiter.
Theodorus indignus episcopus Catanae similiter
Joannes indignus episcopus Tauromenii similiter.
Galato indignus presbyter et vicarius Stephani episcopi Syracusae similiter.
Gaudiosus indignus episcopus Messinae similiter.
Theodorus indignus episcopus Panormi similiter.
Stephanus indignus Episcopus Bibonis similiter.
Constans indignus episcopus Leontinae similiter.
Theodorus indignus episcopus Taurianae similiter.
Christophorus indignus episcopus sanctae Cyriacae similiter.
Basilius indignus episcopus Liparensium similiter.
Theotimus indignus episcopus Crotonensium similiter.
Constans indignus episcopus Carinae similiter.
Theophanes indignus episcopus Lilybaei similiter.
Joannes indignus episcopus Treocaleos similiter.
Theodorus indignus episcopus Tropaeorum similiter.
Sergius indignus episcopus Nicoterensium similiter.
Theophylactus indignus episcopus Euchaltensium similiter.
Maurianus indignus episcopus Pompeiopoleos similiter.
Theodorus indignus episcopus Biziis [Biynes] similiter.
Antonius peccator, monachus et loci servator throni Smyrnae, similiter.
Eustratius [Eustathius] indignus episcopus Apamiae similiter.
[Theophanus indignus episcopus Lebedi similiter.]
Petrus indignus episcopus Germensium similiter.
Joannes indignus episcopus Arcadiopoleos similiter.
Sisinnius indignus episcopus Parii similiter.
Epiphanius indignus episcopus Melitenae [Meliti] similiter.
Niceta indignus episcopus Proeconnesi similiter.
Constans indignus episcopus Sebastopoleos similiter.
Joannes indignus presbyter et vicarius throni Coloniae similiter.
Eustratius indignus episcopus Methymnensium similiter.
Leo indignus episcopus Cii similiter.
Gregorius indignus presbyter et loci servator throni Nicopoleos, similiter.
Joannes indignus episcopus Apri similiter.
Theophylactus indignus episcopus Cypsellorum similiter.
Theodorus indignus episcopus Heracleopoleos [ sive Pidachthoae] similiter.
Eustathius indignus episcopus Cotradensium similiter.
Cyriacus indignus episcopus Drizyparensium similiter.
Leo indignus episcopus Mesembriae similiter.
Gregorius indignus episcopus Dercensium similiter.
Joannes indignus episcopus Nysae similiter.
Georgius indignus episcopus Imperialium thermarum similiter.
Sothericus indignus episcopus Ciscissensium similiter.
Gregorius [Georgius] indignus episcopus Camulianensium similiter.
Damianus indignus episcopus Mytilenae similiter.
Constans indignus episcopus Mastaurensium similiter.
Georgius indignus episcopus Briulensium similiter.
Theodosius indignus episcopus Nyssae similiter.
Theophylactus indignus episcopus Trallae similiter.
Olbianus indignus episcopus Elaeae similiter.
Pardus indignus episcopus Pitanae similiter.
Leo indignus episcopus Algizensium similiter.
Theognius [ Gr., Theognis] indignus presbyter et vicarius Sion, similiter.
Stratonicus indignus episcopus Cymae similiter.
Basilius indignus episcopus Atrammytensium similiter.
Theophylactus indignus episcopus Hypepensium similiter.
Theophanes indignus episcopus Caloae similiter.
Leo indignus episcopus Phociae similiter.
Basilius indignus episcopus Pergami similiter.
Gregorius indignus episcopus Palaeaspoleos similiter.
Joannes indignus episcopus civitatis Assensium similiter.
Basilius indignus episcopus Magnesiae similiter.
Maurianus [Marinus] indignus episcopus civitatis Atandri similiter.
Lycastus indignus episcopus Baretensium similiter.
Constans loci servator episcopi civitatis Agaae, similiter.
Nicephorus loci servator Gargarensium similiter.
Nicodemus indignus episcopus Evazensium similiter.
Sabbas indignus episcopus Ancensium similiter.
Nicephorus indignus episcopus Arcadiopoleos similiter.
Cosmas indignus episcopus Myrinae similiter.
Joannes indignus episcopus sanctae Saluntianensis Ecclesiae similiter.
Ursus episcopus sanctae Avaritianensium Ecclesiae similiter.
Laurentius peccator, episcopus sanctae Absartianensis Ecclesiae, similiter.
Eustathius indignus episcopus Solensium similiter.
Spyrido indignus episcopus Cythrensium similiter.
Theodorus indignus episcopus Citii similiter.
Georgius indignus episcopus Trimithuntensium similiter.
Alexander indignus episcopus Amathuntensium similiter.
Joannes indignus episcopus Nicaeae Thraciae similiter.
Joannes indignus episcopus Rhaedesti similiter.
Melchisedec indignus episcopus Calliopoleos similiter.
Leonides indignus episcopus Coelensium similiter.
Joannes indignus episcopus Panii similiter.
Theophylactus indignus episcopus Charitopoleos similiter.
Joannes indignus episcopus Lithoprosoptensium similiter.
Sisinnius indignus episcopus Chalcidis similiter.
Sisinnius indignus episcopus Zuruli similiter.
Benjamin indignus episcopus Lizicensium similiter.
Constans presbyter et loci servator Hexamilii similiter.
Constans indignus episcopus Metrorum similiter.
Gregorius indignus episcopus Theodoropoleos similiter.
Constans indignus episcopus Juliopoleos similiter.
Theophilus indignus episcopus Anastasiopoleos similiter.
Leo indignus episcopus Mizuae similiter.
Synesius indignus episcopus Cinae similiter.
Petrus indignus episcopus Asponae similiter.
Anthimus indignus episcopus Verinopoleos similiter.
Lycastus indignus episcopus Philadelphiae similiter.
Stephanus indignus episcopus Silandi similiter.
Theophanes indignus episcopus Mioniae similiter.
[Gregorius indignus presbyter et loci servator Eramiae similiter.]
Michael indignus episcopus Ceraseorum similiter.
Joannes indignus episcopus Setensium similiter.
Joannes indignus episcopus Daldae similiter.
Joannes indignus episcopus civitatis Tabalensium similiter.
Theopistus indignus episcopus Hermocapeli similiter.
Nicolaus indignus episcopus Aureliopoleos similiter.
Anastasius indignus episcopus Tripoleos similiter.
Zacharias indignus episcopus Hierocaesariae similiter.
Michael indignus episcopus Tralensium similiter.
Gregorius indignus episcopus Gordi similiter.
Leo indignus episcopus Traculensium similiter.
Eustathius indignus episcopus Hyrcanidensium similiter.
Joseph indignus episcopus Attaliae similiter.
Leo [Leontius] indignus episcopus Poemanini similiter.
Joannes indignus episcopus Lampsaci similiter.
Niceta [Nectarius] indignus episcopus Ilaei similiter.
Basilius indignus episcopus Adranotherensium similiter.
Symeon indignus episcopus Ocae similiter.
Theodorus indignus episcopus civitatis Germae similiter.
Theodotus indignus episcopus Palaeensium similiter.
Theodorus indignus episcopus Abydi similiter.
Strategius indignus episcopus Dardani similiter.
Michael indignus episcopus Melitopoleos similiter.
Sisinnius indignus episcopus Adraniae similiter.
Theophylactus indignus episcopus Apolloniadis similiter.
Constans indignus episcopus Caesariae Bithyniensium similiter.
Georgius indignus episcopus Basilinopoleos similiter.
Cyrio indignus episcopus Lophi similiter.
Leo indignus episcopus civitatis Aristae similiter.
Nicephorus [Nymphus] indignus episcopus civitatis Hadrianae similiter.
Theodorus indignus episcopus Prusae similiter.
Basilius presbyter et vicarius Dascylii similiter.
David indignus episcopus Helenopoleos similiter.
Anastasius indignus episcopus Cnossi similiter.
Sisinnius indignus episcopus Chersonesi similiter.
Epiphanius indignus episcopus Eleuthernae similiter.
Melito indignus episcopus Cydoniae similiter.
Photinus indignus episcopus Cantani similiter.
Leo indignus episcopus Phoenicii similiter.
Niceta indignus episcopus Cladibrensium similiter.
Joannes indignus episcopus Arcadiae similiter.
Leo indignus episcopus Cissami similiter.
Theodorus indignus episcopus civitatis Subritensium similiter.
Epiphanius indignus episcopus civitatis Lampae similiter.
Joannes indignus episcopus Limbi similiter.
Gabriel indignus episcopus Aeginae similiter.
Petrus indignus episcopus Monembasiae similiter.
Antonius indignus episcopus Troezenae similiter.
Leo indignus episcopus Porthmi similiter.
Philetus indignus episcopus Orei similiter.
Niceta [Nectarius] indignus episcopus Melae similiter.
Neophytus indignus episcopus Gordoservorum similiter.
Gregorius, indignus presbyter et loci servator episcopi Cephalenensium, similiter.
Philippus indignus episcopus Cercyraeon [Corcyraeorum] similiter.
Leo peccator episcopus Zacynthi similiter.
Joannes indignus episcopus Gemensium [Hemensium] similiter.
Constans indignus episcopus Sasimensium similiter.
Leo indignus episcopus Aspondi similiter.
Leo indignus episcopus Amisi similiter.
Heraclius indignus episcopus Iunopoleos similiter.
Theophanes indignus episcopus Sorensium similiter.
Niceta [Nectarius] indignus episcopus Hadrianensis similiter.
Joannes indignus episcopus Heracliae Ponti similiter.
Constans indignus episcopus Cratiae similiter.
Theophylus indignus episcopus Prusiadis similiter.
Michael indignus episcopus Tii similiter.
Theodorus indignus episcopus Comanensium similiter.
Joannes indignus episcopus Cerasuntensium similiter.
Constans indignus episcopus Polemonii similiter.
Niceta [Nectarius] indignus episcopus Ryzaei similiter.
Nicephorus indignus Clanei similiter.
Leo indignus episcopus civitatis Trocnadensium similiter.
Theodorus indignus episcopus civitatis Pinnarensium similiter.
Georgius indignus episcopus Nessae similiter.
Stephanus indignus episcopus Camni similiter.
Constans indignus episcopus civitatis Tlensium similiter.
Constans indignus episcopus Candibensium similiter.
Leo indignus episcopus civitatis Corydalensium similiter.
Petrus indignus diaconus et loci servator throni Oricandensium [Oribandensium] similiter.
Nicodemus indignus episcopus civitatis Sidymensium similiter.
Joannes indignus diaconus et loci servator Phaselidis similiter.
Stephanus indignus episcopus Araxi similiter.
Georgius indignus episcopus Hyniandi similiter.
Leo indignus episcopus civitatis Limyrensium similiter.
Stauracius indignus episcopus Zenopoleos similiter.
Constans indignus episcopus Combensium similiter.
Gregorius indignus episcopus Cibyrae similiter.
Basilius indignus episcopus Tabensium similiter.
Dorotheus indignus episcopus Neapoleos similiter.
Constans indignus episcopus Alabandensium similiter.
Gregorius indignus episcopus Heracliae similiter.
David indignus episcopus lassi similiter.
Gregorius indignus episcopus Mylassensium similiter.
Sergius indignus episcopus civitatis Bargylensium similiter.
Joannes indignus episcopus civitatis Mindi similiter.
Stauracius indignus episcopus Stadiae similiter.
Gregorius indignus episcopus Stratoniciae similiter.
Niceta indignus episcopus et electus Halicarnassi [ Gr., Cerami] similiter.
Maurianus indignus presbyter [episcopus] et electus Cerami [ Gr., Acmoniae] similiter.
[Paulus indignus episcopus civitatis Acmoniae similiter.]
Leo indignus episcopus Aleensium similiter.
Zacharias indignus episcopus Trapezupoleos similiter.
Leo indignus episcopus Eumeniae similiter.
Philippus indignus episcopus Tranopoleos similiter.
Dositheus indignus episcopus Chonensis similiter.
Georgius indignus episcopus Peltensium similiter.
Georgius indignus episcopus Appiae similiter.
Joannes indignus episcopus Sublii similiter.
Pantoleon indignus episcopus Galatiae similiter.
Michael indignus episcopus Chaeretopensium similiter.
Gregorius indignus episcopus Timenutherensium similiter.
Georgius indignus episcopus Mindaii similiter.
Niceta indignus episcopus civitatis Nacolii similiter.
Constans indignus episcopus Cottyaii [Cattievii] similiter.
Leo indignus episcopus Docimii similiter.
Constans indignus episcopus civitatis Eucarpiae similiter.
Michael indignus episcopus Hierapoleos similiter.
Damianus indignus episcopus Meri [ Gr., Cinabarensium] similiter.
[Niceta indignus episcopus Augustopoleos similiter.
Theophylactus Cinabarensium similiter.]
Gregorius, indignus presbyter et loci servator throni civitatis Polyboti, similiter.
Theophylactus, indignus presbyter et loci servator throni Ipsi, similiter.
Nicolaus indignus episcopus Phytiae similiter.
Stephanus presbyter et loci servator throni Ostri similiter.
Constans indignus episcopus Ambladensium similiter.
Epiphanius indignus episcopus Peltensium similiter.
Michael indignus episcopus Pappensium similiter.
Sisinnius indignus episcopus Philomelii similiter.
Joannes indignus episcopus Tymbriadensium similiter.
Stephanus indignus episcopus civitatis Orymnensium similiter.
Nicephorus indignus episcopus Phoglensium similiter.
Marianus [Marinus] indignus episcopus Magydensium similiter.
Leo indignus episcopus Didensium similiter.
Stephanus indignus episcopus Parnassi similiter.
Theophilus indignus episcopus Chii similiter.
Sergius indignus episcopus Leri similiter.
Heraclius indignus episcopus Sami similiter.
Galatius [Galation] indignus episcopus Meli similiter.
Constans indignus episcopus Andri similiter.
Eustathius indignus episcopus Teni similiter.
Callistus indignus episcopus civitatis Eudociadensium similiter.
Theodorus indignus episcopus Cremnensium similiter.
Constans indignus episcopus Lagnensium similiter.
Constans indignus episcopus Adrianae similiter.
Joannes indignus episcopus Codrulensium similiter.
Eustratius indignus episcopus Debelti similiter.
Euthymius indignus episcopus Sozopoleos similiter.
Theodorus indignus episcopus Bulgarophygi similiter.
Georgius indignus episcopus Plutinopoleos similiter.
Sisinnius indignus episcopus Gariclensium similiter.
Rubim [Ruben] indignus episcopus Seopeli similiter.
Basilius indignus episcopus Piperensium [ Gr., Perbereos] similiter.
Michael indignus episcopus Pamphyli similiter.
Manzo indignus episcopus Pracanensium similiter.
Eustathius, indignus episcopus Celendereos similiter.
Sisinnius indignus episcopus Musbadensium similiter.
Eustatmus indignus episcopus Lami similiter.
Leo indignus episcopus Sibilensium similiter.
Stephanus indignus episcopus Philadelphiae similiter.]
Zacharias indignus episcopus Cardabundensium similiter.
Stephanus indignus episcopus Synnai similiter.
Constans indignus episcopus Ancyrae similiter.
Theodorus indignus episcopus Cadi similiter.
Joannes indignus episcopus Azani similiter.
Theophylactus indignus episcopus Mosynensium similiter.
Joannes indignus episcopus Praenetensium similiter.
Sancta synodus exclamavit: Omnes ita credimus, omnes idipsum sapimus, omnes consentientes subscripsimus! Haec est fides apostolorum [haec fides Patrum]; haec fides orthodoxorum; haec fides orbem terrarum firmavit! Credentes in unum Deum in Trinitate laudandum, honorabiles imagines osculamur! Qui sic se non habent, anathema sint! qui sic non sentiunt, procul ab Ecclesia pellantur! Nos antiquam legislationem Ecclesiae catholicae sequimur! Nos leges Patrum custodimus! Nos eos qui addunt quid vel adimunt de Ecclesia, anathematizamus! Nos subinductam novitatem Christianos accusantium anathematizamus! Nos venerandas imagines recipimus! Nos eos qui sic non se habent, anathematismis submittimus! His qui assumunt dicta quae a divina Scriptura contra idola proferuntur, in venerabiles imagines, anathema! His qui non salutant sanctas et venerabiles imagines, anathema! His qui vocant sacras imagines idola, anathema! His qui dicunt quia ut ad deos Christiani ad imagines accesserunt, anathema! [His qui communicant scienter iis qui injuriam et contumeliam venerabilibus imaginibus inferunt, anathema!] His qui dicunt, quia praeter Christum alius eruit nos ab idolis, anathema! His qui audent dicere catholicam Ecclesiam aliquando idola recepisse, anathema! Multos annos imperatorum! Constantini et Irenae matris ejus multos annos! Victorum imperatorum multos annos! Novo Constantino et novae Helenae aeterna memoria! Dominus custodiat imperium eorum? Coelestis rex, terrenos custodi! Omnibus haereticis anathema! Frementi concilio contra venerabiles imagines, anathema! Ei qui recipit impias haereseos ratiunculas ipsorum, anathema! Theodosio falsi nominis episcopo Ephesino anathema! Sisinnio cognomento Pastillae anathema! Basilio qui obscoena pronuntiatione Tricaccabus appellatus est, anathema!
Trinitas horum trium dogmata deposuit! Anastasio, Constantino, et Nicetae, qui per successionem throno Constantinopolitano praesederunt, ac si novo Ario, Nestorio et Dioscoro, anathema!
Sancta Trinitas horum trium dogmata deposuit! [ Gr. add. Iis praeterea, qui tergeminam pravitatem dictorum praesulum haeresiarcharum aemulati sunt, anathema! Theodoro, Antonio et Joanni, tanquam Maneti, Apollinario et Eutychi phantasticae apparentiae assertoribus, anathema! Theodoro Syracusano cognomento Crithino, et qui cum eo simul apostatae facti sunt, anathema!
Joanni Nicomediae, Constantino Nacoliae, haeresiarchis anathema! Ad nihilum deduxerunt imaginem Domini et sanctorum ejus: ad nihilum deduxit eos Dominus.
Si quis quemquam haereseos Christianos accusantis, vel in ea vitam suam transigentem [vita sua functum] defendit, anathema!
Si quis Christum Deum circumscriptum secundum humanitatem non confitetur, anathema!
Si quis evangelicas narrationes titulis picturisque factas non admittit, anathema!
Si quis non osculatur has tanquam in nomine Domini et sanctorum ejus factas, anathema!
Si quis omnem traditionem ecclesiasticam sive scriptam, sive non scriptam, irritam facit, anathema!
Germani orthodoxi aeterna memoria!
Joannis et Gregorii [ Gr. et ms. Iol., Georgii aeterna memoria!
Praedicatorum veritatis aeterna memoria!
Trinitas hos tres glorificavit: quorum disputationes sequi mereamur, miserationibus et gratia primi et magni pontificis Christi Dei nostri, intercedente intemerata domina nostra sancta Dei Genitrice, et omnibus sanctis ejus: Fiat. Amen.
Piissimis et Christianissimis imperatoribus nostris Constantino et Irenae matri ejus Tarasius indignus episcopus divinitus conservandae regiae urbis vestrae novae Romae, et tota sancta synodus, quae beneplacito quidem Dei, praeceptione vero Deum amantis imperii vestri secundo convenit in hac splendida Nicaeorum metropoli.
Glorificatur Ecclesiae caput, Christus videlicet Deus noster, optimi principes, quoniam cor vestrum quod in manu ejus custoditur, protulit verbum bonum: praecipiens scilicet erigere [ Gr., convenire] nos in nomine ipsius, ut ecclesiasticorum dogmatum inconcussum et immobilem ac divinum affatum firmissime teneamus. Etenim sicut caput vestrum auro et lapidibus fulgidis coronatur, ita et sensus vestri evangelicis et paternis magisteriis adornantur. Cum enim eorum, quorum in omnem terram exivit sonus, essetis discipuli et participes, totiusque Christi nomine nuncupatae plebis ad pietatem ductores, veritatis stylo descripsistis sermonem, et orthodoxiae ac pietatis depinxistis characterem; et veluti luminaria praefulgida fidelibus illuxistis, et manum periclitantibus ecclesiis porrexistis, sana dogmata confirmantes, et consensum eorum quae inter se dissonant [qui inter se dissonabant], instaurantes. Licet igitur cum fiducia dicere: Pietatis bona voluntate Dei per vos correctio stabilita [ Gr., insigne opus stabilitum] est: et idcirco repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV): et per inscriptam vocem nostram res linguae nostrae loquuntur. Quid enim ecclesiasticorum negotiorum firmitatis custodia jucundius, et ad laetitiam gratius? Quia vero insurrexerunt quidam viri, formam quidem pietatis habentes, quoniam sacerdotii dignitate circumamicti sunt; virtutem autem ejus abnegantes, et Babylonensium sacerdotum calumniam [accusationem] arripientes; quos et prophetia publicat dicens: Egressa est iniquitas a sacerdotibus Babylonis (Dan. XIII). Imo vero Caiphaicum concilium statuentes, genitores facti sunt dogmatum impiorum: et os maledictionis et amaritudinis habentes, praevalere in malis gloriam arbitrati sunt. Infamemque linguam et calamum ministrantem huic possidentes, et voces quae ab ipso Deo prolatae sunt impugnantes, atque portentosae regale sacerdotium, et gentem sanctam, et eos qui Christum induerunt, et gratia ejus ab idolorum errore salvati sunt, idololatras vocantes [ Gr., portentose, etc., idololatras vocarunt]. Et nequam operationis habentes votum, manus ad illicita immiserunt, demoliri opinati venerabilium picturam imaginum. Et quidem quaecunque de tessellis fuerunt facta, effoderunt: quae vero ex cera fuere perfuso colorum opere, deleverunt, venerabiliumque imaginum [ Gr., templorum] decus in dedecus transtulerunt. Cum his autem et ea quae in tabulis in memoriam Christi Dei nostri et sanctorum ejus exstiterunt, igni tradiderunt. Et ut apertius dicamus, ecclesias nostras depopulati conturbaverunt: et facti sunt haereseon principes, qui erant principes sacerdotum; et pro pace quidem contentionem populo acclamaverunt: porro pro frumento zizania in ecclesiasticis arvis seminaverunt; vinum miscuerunt aquae, et proximum potaverunt subversione turbulenta: et cum lupi Arabici essent, pelle ovium se simulaverunt esse indutos: et veritate parvipensa [defraudata], mendacium arripuerunt; sed ova aspidum ruperunt, et telam araneae secundum prophetam texuerunt (Isa. LIX): et qui comesturus est, ovum eorum conterens, calefactum [putridum] inveniet, et in eo regulum esse veneno et spiritu mortifero plenum. Et quia haec ita disposuerunt, et veritatem mendacium depavit, non indulsistis, mansuetissimi atque fortissimi imperatores nostri, temporibus vestris permanere tam pestilentem et animas corrumpentem errorem; sed hunc aura divini Spiritus, qui in vobis habitat, exterminare procurastis: quatenus stabilis permaneat Ecclesiae coetus et cunctorum subditorum collatio [collectio], atque imperium vestrum secundum cognomen vestrum pacifice dirigatur. Nec tolerabile vel portabile duxistis, quo minus unum [ Gr., ut in aliis quidem unum, etc.] sentiremus, et in idipsum conveniremus, et erga vitae nostrae capitulum, id est pacem Ecclesiarum [ Gr., Eccl., essent inter nos dissidia], nemo ex nostris se discinderet et abscinderet; cum Christus sit caput nostrum, nos autem consequenter membra et unum corpus per mutuae ac unius opinionis fidem. Propter quod sacram nostram et populosam congregari jussistis catervam in hac Nicensium metropoli, ut Ecclesiarum dissensionem repellentes, disjuncta ad unitatem trahamus; et eam quam nuper intexuerunt ex spineis filis ignominiosam grossamque vestem, id est doctrinam falsam, disrumpere et scindere, et orthodoxiae incorruptam conservare [ Gr., expandere] tunicam studeamus. Itaque apostolicas et paternas traditiones sequentes, audemus autem dicere, conspiratione sanctissimi Spiritus consonantes, invicemque collecti [convenientes] universi concordantem nobis habentes traditionem Ecclesiae catholicae, consonantiis quae formatae sunt a sanctis sex universalibus conciliis concordes effecti sumus, anathematizantes Arii vesaniam, Macedonii rabiem, Apollinarii insensatum sensum, Nestorii humanam culturam [culturam hominis], Eutychetis et Dioscori confusibilem vanitatem, et cum illis polycephalon hydram; Origenis, Didymi et Evagrii desipientes fabulationes; Sergii, et Honorii, et Cyri, et Pyrrhi, et asseclarum eorum unius, imo nequam moris voluntatem: necnon et his similem vanitatem, quae post has vane garrivit contra venerabiles imagines, consonanter et unanimiter ab Spiritu sumentes verbum, et ab eo haurientes mundam aquam, spongia dogmatum divinorum delevimus; et inventores tergiversatoriae vocum novitatis [novatricis vanitatis] ab ecclesiasticis vestibulis procul emisimus. Et sicut manus et pedes concorditer animae motibus agitantur, ita ab Spiritu accepta gratia et fortitudine, vestrique concursus pietate pariter et auxilio habito, simul acclamavimus, veritatemque praedicavimus: omnimodis videlicet recipiendas venerabiles imagines Domini nostri Jesu Christi, secundum quod perfectus est homo factus; et quaecunque historice secundum evangelicam narrationem scribuntur: atque intemeratae dominae nostrae sanctae Dei Genitricis, sanctorumque angelorum (ut enim homines apparuerunt his qui digni facti sunt apparitione ipsorum) una cum omnibus sanctis: necnon et certaminum eorum agones figurandos decrevimus tam in tabulis et parietibus, quam in sacris vasis et vestibus, quemadmodum a priscis temporibus sancta Dei catholica Ecclesia recepit, et in legem accepit tam a sanctis primisque doctrinae nostrae magistris, quam ab eorum successoribus egregiisque Patribus nostris: et has adorandas, id est salutandas: idipsum enim est urumque: κυνεῖν quippe antiqua Graeca lingua, et salutare et osculari significat: et πρὸς praepositio augmentum quoddam significat amoris; quemadmodum φέρω et προσφερῶ, κυρῶ et προσκυρῶ, κυνῶ et προσκυνῶ, quod salutationem indicat, et secundum protensionem amicitiam: quod enim quis osculatur, et adorat: et quod adorat, profecto et osculatur; sicut testatur humana affectio, quae a nobis ad amicos habetur, et lectio [ Gr., obviorum congressus] haec ambo perficiens. Hoc autem non solum apud nos, sed apud veteres in divina Scriptura scriptum reperimus. In historiis namque regnorum scriptum est: Et David surrexit, et cecidit in faciem, et adoravit tertio Jonatham, et deosculatus est eum (I Reg. XX). Quid autem Dominus de Pharisaeis rursus evangelice ait: Amant primos recubitus in coenis, et salutationes in foro (Matth. XXIII). Certum est quod hic salutationem adorationem appellet. Pharisaei quippe jactantem sensum habentes, seseque justos opinantes, adorari ab omnibus festinabant, non ore ad os osculari: hoc enim est potius humilitatis, et non Pharisaici tumoris indicium. Iterum autem Paulus divinus apostolus, sicut Lucas in Actibus apostolorum describit. Quia cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum; omnesque collecti sunt seniores. Quos cum salutasset, narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius (Act. XXI). Ergo et hic salutationem honoratoriam adorationem quam invicem exhibemus, apostolicus sensus describit; quemadmodum et de Jacob ait: Adoravit fastigium virgae ejus (Hebr. XI). Consona vero istis et Gregorius cognomento Deiloquus dicit: Bethlehem cole, et praesepe adora ( Serm. in nat. Christi ). Quis, putas, eorum qui recte et sincere intelligunt quae divina Scriptura proferuntur, intelligat quod haec de adoratione quae in spiritu fit, pronuntientur? nisi forte de insensatis sit, vel ex his qui totius scripturalis scientiae ac paternae doctrinae inexpertes existunt. Nunquidnam fastigio virgae servivit Jacob? aut praesepi praecepit theologus Gregorius deservire? Et rursus quoque nos vivificam crucem salutantes consone canimus: Crucem tuam adoramus, Domine, et adoramus lanceam quae aperuit vivificum latus tuae bonitatis; quod certissime salutatio est et dicitur, sicut indicat illud, quod haec propriis labiis nostris contingimus. Nam etsi multoties invenitur adoratio in divina Scriptura, et urbane loquentibus Patribus nostris pro servitute quae est in spiritu, cum vox multa significet, una tamen significatione ejus tantummodo reperitur, quae scilicet sola manifestat adorationem quae est secundum latriam [unum ex significatis ejus est adoratio secundum latriam]. Adhuc autem adoratio est et ea quae per honorem et per amorem ac timorem fit: sicuti nos adoramus et gloriosissimum et mansuetissimum imperium vestrum. Est et alia per timorem tantum, sicut Jacob adoravit Esau (Gen. XXXIII). Et est per gratiam, sicut Abraham adoravit filios Het pro agro quem accepit ab eis in sepulturam Sarae uxoris suae (Gen. XXIII). Iterum autem exspectantes quidam a sublimioribus beneficium consequi, adorant eos, sicut Jacob Pharaonem (Gen. XLVII). Hinc enim divina Scriptura docens nos: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Luc. IV): adorationem [absolute ponit, et non adjicit, soli, ut significata multa habentem, et vocem aequivocam. Porro] sine prohibitione dixit, tanquam diversas quidem significationes, sed homonymam vocem habentem, et non soli addidit. Porro servies illi soli dixit: etenim soli Deo servitutem nostram referimus. His ergo sic comprobatis, veraciter et incunctanter esse coram Deo acceptum et beneplacitum constat, imaginales formationes dispensationis Domini nostri Jesu Christi, et intemeratae Dei genitricis semperque Virginis Mariae, ac honorabilium angelorum, et omnium sanctorum, adorare et osculari: et quisquis sic se non habuerit, sed disceptaverit, vel etiam elanguerit erga venerabilium imaginum adorationem, hunc anathematizat sancta nostra et universalis synodus, quae munita est divini Spiritus operatione, ac paternis et ecclesiasticis traditionibus. Porro anathema nihil aliud est, quam separatio a Deo. Si enim quidam fuerint altercantes et contra ea quae definita sunt non obedientes, in stimulos calcitrant, et suas ipsorum animas laedunt, Christum offendentes, et Ecclesiae ipsius calumniis delectati, impugnantes vesane pietatem, utpote priscorum haereticorum communicatores et consentanei et contribules per impietatem. Fratres autem et comministros nostros Deo amabiles episcopos misimus cum abbatibus et clericis, ut omnium quae in nobis gesta sunt, manifestationem denuntient deisonis auribus vestris. Porro ad signaculum et robur eorum quae a nobis definita sunt, quin etiam ad satisfactionem piissimi imperii vestri, subjecimus paterna testimonia ex multis pauca collecta, et claritate veritatis certitudinem illustrantia. Caeterum omnium nostrum Salvator qui vobis coimperat, quique per vos Ecclesiis pacem suam concedere voluit, per multos annos custodiat regnum vestrum cum senatu et principibus et fidelissimo exercitui vestro, atque universa republica: donetque vobis victoriam. Ipse quippe ait: Vivo ego, dicit Dominus, quia glorificantes me glorificabo (I Reg. II). Ipse est qui praecinxit vos virtute, et tundet cunctos hostes, et donabit vobis omnes obedientes [plangent hostes, et gaudebunt subditi]. Gaude ergo, civitas [ Gr., et tu, civitas], laetare, nova Sion, orbis terrae speculatio [specula]. Nam et ibi David regnavit, et hic Davidice te ipsi custodiunt [pii imperatores rerum potiuntur]. Dominus in medio tui: et sit nomen ejus benedictum in saecula saeculorum. Amen.
Deo amabilibus sacerdotibus et clericis tam sanctissimae Dei magnae Ecclesiae, quam omnium Ecclesiarum Deo conservatae regiae civitatis, sancta Synodus apud Nicaeam secundo collecta.
Christus Deus noster, qui vere est veritas, paternumque lumen et splendor: qui de tenebris nos vocavit in admirabile suum lumen, et ab idolica vesania nos eruit; qui delevit nomina idolorum a terra, et repromisit non eorum ulterius esse memoriam; voluit annuere pios et per cuncta orthodoxos ac fideles imperatores nostros, ad congregandum nos in Nicaena clara metropoli, sicut nostis: ut distantium dissonantiam in consonantiam perduceremus, et medius paries tolleretur inimicitiae, et antiqua legis positio catholicae Ecclesiae firmitatem resumeret. Igitur nobis in idipsum sancti Spiritus inspiratione et cooperatione convenientibus, omnes consonuimus; et Oriens, Arctus, Occidens et Mesembria in unam unitionem concurrimus: et triumphavit [constituta est] sanctarum Ecclesiarum pacifica ordinatio per alternae opinionis veritatem et fidem, quae direxit semitam pedum nostrorum: atque per hoc stirps haeresis quae ex antiqui hostis zizaniis germinavit, eradicata est. Et ecce evangelizamus vobis super montem excelsum stantes ecclesiasticae pacis gaudium et publicam festivitatem. Quid enim hoc gratius? Isaia fiducialiter agente, et coelitus [antiquitus] praedicente: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! (Isa. LII; Rom. X.) Et dignum erat et valde placitum, atque vestrae decentis sacraeque Deo amabilitatis specimen et exsultatio, ut omnis Deo electa concio vestra simul inveniretur, et contemplaretur virtutem eorum quae per Dei gratiam dicta et gesta sunt, tam scilicet super legitimarum correctione [comprobatione] traditionum Ecclesiae catholicae, quam in destructionem et subversionem eorum qui fremuerunt adversus veritatem, necnon apostolicas et paternas Ecclesiae catholicae commutaverunt traditiones, vel etiam juxta quod sibi visum est, in exterminium redegerunt. Sed quoniam humidum iter in medio est, rursusque terrena via, duabus rebus opus erat, navibus scilicet ad navigandum, et jumentis congruis ad vehendum: utrisque carens sacratissima vestra caterva, mutua nostra conventione privata est. Verum specialiter et intelligibiliter praesto estis [eratis] nobiscum, id sentientes quod et catholicae Ecclesiae plenitudo: et quia invicem sumus membra Christi Dei capitis nostri [Christo Deo capite nostro], eorum quae apud nos Deo donante acta sunt, necessarium ducimus vobis breviter narrationem mittendam: loquuntur enim etiam per litteras linguae causas, et repraesentant quasi videndas. Cum enim convenissemus ex paternarum magisterio normarum, in unum confirmavimus quod et sapuimus [confirmati sumus, unum sensimus]; cantici Moyses docuit, non obliti, quod dicit: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores nos, et dicent tibi (Deut. XXXII). Sic traditionem catholicae Ecclesiae sectati sumus, et neque minus, neque plus quidpiam fecimus; sed ab Apostolo edocti, tenemus traditiones quas accepimus, omnia recipientes et amplectentes quaecunque sancta catholica Ecclesia antiquitus scripta et non scripta recepit: ex quibus sunt etiam figurationes picturarum imaginum: et e contra quaecunque abjecerunt Patres nostri egregii, nos quoque projicimus, et Ecclesiae arbitramur adversa. Cum quibus connumeratur intenta [nupera] vocum novitas Christianos accusantium, veluti cancer pascua in ecclesiis nostris accipiens: sed non despexit Dominus Deus in finem. Nam, veritate revelata, orthodoxia cunctis illuxit, et mendacium cum secum nascentibus tenebris abolitum est. Si enim, ut ipsi vane garrierunt, idolis comparatur imaginum titulatio, nostrae redemptionis mysterium evanescit, quod Dei Filius operatus est praesentia sua, qua pro nobis carne conversatus est absque peccato: et subsequuntur [vanae sunt] etiam remissiones propheticae, dicentes: Serviamus illi in sanctitate et justitia omnibus diebus vitae nostrae (Luc. I). Et rursus: Excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino. Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis (Psal. LXXVII). Si opprobrium sempiternum datum est inimicis nostris, malis videlicet virtutibus, per resurrectionem ejus, quomodo iterum Christiani idolis servierunt? O et inscientiam et impietatem ipsorum! Utinam intellexissent quod scandalizare unum ex minimis qui crediderunt in Christum, importabilem habeat indignationem (Matth. XVIII): quanto magis orbem sollicitum reddere simultatibus? Sed ad nihilum verbum Domini redegerunt, reprobantes ecclesiasticas traditiones: propterea ad nihilum redegit eos Dominus; et cum Ario, Eunomio, Macedonio, Apollinario, Nestorio, Eutychete ac Dioscoro, Sergio, Honorio, atque cum omni eorum pessima secta connumeravit turbulentum factionis eorum concilium: stultitiam namque horum imitantes [exprimentes] stulta locuti sunt, et funda verae confessionis cum ipsis lapidati sunt, atque soluta est acies ipsorum. Neque enim reliquit Dominus in perpetuum virgam peccatorum super sortem Ecclesiae: quoniam Judaice meditati sunt inania, et secunda illius concilii haereditaverunt. Hoc nempe concilium, Caiphaicum concibiabulum factum est. Illud adversus Dominum inania meditatum est: hoc adversus ipsius imaginem fremuit. Hoc enim concilium redemptionem nostram, quae per Christum effecta est, sibi et aliis ascripsit. Hoc concilium profundum consilium consiliatum est, et non per Dominum: et foedera fecit, et non spiritum ejus: quoniam ornatum venerabilium templorum demolitum est. In hoc concilio nullus hominum invenitur ad imaginem Dei factus, quia imaginem Domini ac sanctorum ejus dehonestantes et confringentes, igni tradiderunt. Hoc concilium furia et vecordia plenam satanicarum vocum sententiam fecit. Hoc concilium solam nuncupationem habet sacerdotalem, scientiam autem pravam atque profanam. Hoc concilium contumax habet os, et spiritum mendacio delibutum: nam veritatem quidem finxit, in fallacia praesumpsit [falsitatem vero libere docuit]. Hoc concilium sancta nostra synodus, utpote zizania Dominicae areae, id est catholicae Ecclesiae, ventilavit, et ventilabro divini judicii projecit. Ablata ergo sunt a catholica Ecclesia et redarguta figmenta ejus. Verum enim et rectissimum Ecclesiae judicium nec novum fieri, nec adimi in ea quidquam indulget. Nos igitur paternas leges sequentes, ab uno spiritu accepta gratia, immutilate [sine ulla innovatione] et indiminute omnia quae Ecclesiae sunt custodivimus; quemadmodum sex sanctae universales synodi tradiderunt: et quaecunque dimiserunt honoranda in catholica Ecclesia, absque omni cunctatione recipimus. Ex quibus, ut dictum est, etiam imaginum factio est: quas honoranter honoramus [ Gr., adoramus] et salutamus. Idipsum etenim utrumque: et quisquis huic professioni haeserit, catholicae est Ecclesiae germanus et particeps filius. Ergo omnia scandala recesserunt; omnia exterminata sunt: Veritas viget, mendacium foras emissum est: sator zizaniorum prorsus defecit; trumentum autem, populus videlicet Christi amicus, in unum horreum Ecclesiae Christi allatum est. Orthodoxiae lux orta est, erroris tenebrae sublatae sunt. Moestitia in gaudium commutata est, luctus in laetitiam traductus est: conversus est planctus in gaudium nobis. Omnia in melius transvecta sunt propter quod et nos apostolice vobis pronuntiamus: Gaudete in Domino, gaudete, et iterum gaudete (Philipp. III); trinum enim gaudium Trinitas nobis donavit: quam decet honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
ACTIO OCTAVA. In nomine Domini et dominatoris Jesu Christi veri Dei nostri. Imperio piisimorum Christique amantium dominorum nostrorum Constantini et Irenes ejus matris, anno consulatus ipsorum octavo, X Kalendas Novembris, indictione undecima.
Tanquam illustres veritatis praecones, atque custodes imperatores orthodoxiae fautores, divino moti desiderio, minime ferendum putarunt non considere synodo. Proinde scripto ipsorum praeceptum est patriarchae, ut omnes Deo amabiles episcopos adduceret ad conservandam divinitus novam Romam regiam ipsorum urbem. Quibus ille litteris acceptis mandatum imperatorum exsequebatur. Nam post omnium supra expositorum tractationem; felicemque rei exitum, omnibus Deo amabilibus episcopis secum acceptis in viam se dedit, et in urbem a Deo conservandam profecti sunt omnes. Quo ubi pervenere, ab imperatoribus benigne accepti sunt. At vero quae faustissime praefulget a Deo custodita imperatrix bono inito consilio diem statum dixit, quo synodice cum episcopis praesideret: quod et factum est in palatio quod Magnaura vocatur. Itaque propositis sanctis Dei Evangeliis, praesidente ipsa cum simul regnante filio, et universa synodo, patriarcha synodum alloqui, quibus par erat verbis, jussus est: isque mandatum imperatorum exsequebatur. Deinde ipsi etiam vocibus a Deo acceptis placido et eleganti sermone synodum affati sunt: ita ut omnes cum patriarcha Deo amabiles episcopi congruis acclamationibus illos prosequerentur. His ita gestis, rursus imperatores ad synodum talibus usi sunt verbis: Legatur clara voce edita a vobis definitio, ut a nobis et cuncto astante et Christum amante populo audiatur. et annuente hoc universa synodo, Cosmas Deo amabilis diaconus et cubuclesius acceptam definitionem legit. Qua lecta imperatores ita interrogaverunt: Dicat sancta et oecumenica synodus, num lecta definitio vestrum omnium consensu sit edita. At illi exclamaverunt: Ita credimus, ita omnes sentimus; omnes consentiendo subscripsimus! Haec est fides apostolorum, haec fides Patrum, haec fides orthodoxorum: haec fides orbem terrarum constabilivit! Credentes in unum Deum in Trinitate collaudatum, honorabiles ejus imagines salutamus! Qui sic non habent, anathema sint! Qui non ita sentiunt, ejiciantur ab Ecclesia! Nos antiquum catholicae Ecclesiae institutum sequimur! Nos addentes vel dementes quidquam de catholica Ecclesia, anathematizamus! Nos adventitiam novitatem Christianos accusantium anathematizamus! Nos venerandas imagines recipimus! Nos qui non ita sentiunt, anathemati subjicimus! His qui accipiunt sacrae Scripturae dicta adversus idola in venerandas imagines, anathema! Ei qui non salutat sanctas imagines, anathema! His qui sacras imagines idola vocant, anathema! His qui dicunt Christianos accedere ad imagines tanquam ad deos, anathema! His qui dicunt per alium nos, quam per Christum Deum nostrum liberatos ab idolis, anathema! His qui dicere audent catholicam Ecclesiam idola unquam recepisse, anathema! Omnibus haereticis anathema! Concilio, quod in venerandas infremuit imagines, anathema! Ei qui recipit impia haereseos ipsorum scripta, anathema! Theodosio Ephesino pseudoepiscopo anathema! Sisinnio cognomento Pastillae anathema! Basilio infausti nominis Tricaccabo, anathema! Trinitas trium dogmata evertit! Anastasio, Constantino et Nicetae, qui per successionem sedi Constantinopolitanae praesederunt, veluti novo Ario, Nestorio et Dioscoro, anathema! Joanni Nicomediae et Constantino Nacoliae haeresiarchis, anathema! Despexerunt imaginem Domini et sanctorum ejus: despexit eos Dominus.
Si quis Christum Deum nostrum circumscriptum non confitetur secundum humanitatem, anathema!
Si quis evangelicas historias imaginibus expressas non admittit, anathema!
Si quis ipsas non salutat, cum sint in nomine Domini et sanctorum ejus, anathema!
Si quis omnem ecclesiasticam traditionem sive scriptam, sive non scriptam rejicit, anathema!
Post has acclamationes patriarcha offert imperatoribus lectum definitionis tomum, postulavitque cum universa synodo, ut consignaretur et communiretur piis eorum subscriptionibus. Et accipiens fauste praefulgens religiosissima imperatrix subscripsit; dabatque simul regnanti filio, ut et ipse subscriberet. Quod ubi factum, reddita est patriarchae definitio per Stauracium celeberrimum patricium et logothetham dromi.
Tumque unanimi consensu omnes episcopi ita imperatoribus acclamarunt.
Multi anni imperatorum! Constantino et Irenae matri ejus multi anni! Orthodoxis imperatoribus multi anni! Victoribus imperatoribus multi anni! Pacificis imperatoribus multi anni! Novo Constantino et novae Helenae aeterna memoria! Deus imperium ipsorum conservet! Pacatam, Domine, vitam ipsis! Perduret, Domine, ipsorum imperium! Coelestis rex, tuere terrestres!
Et post faustas acclamationes praeceperunt imperatores, ut Patrum sententiae legerentur, ex iis quae in Nicaena metropoli recitatae pridem erant, et expositae sunt actione quarta: hoc est, Joannis Chrysostomi in Meletium episcopum Antiochenum, Asterii episcopi Amasiae in Euphemiam martyrem, Joannis episcopi Thessalonicensis ex sermonibus ab eo scriptis contra gentiles; sancti Symeonis Stylitae epistola ad Justinum imperatorem, beati Nili solitarii epistola ad Olympiodorum praefectum. Ex canonibus sanctae et oecumenicae synodi sextae caput octogesimum secundum.
Quibus lectis et auditis tum ab ipsis, tum ab excellentissimis principibus, Christique amante populo, compuncti omnes corde acquieverunt veritati. Et rursus Deo amabiles episcopi acclamarunt quae decebat cum multitudine populi. Plena enim erat praedicta domus regia concursu hominum: tota quippe aderat civitas cum ordinibus militum: ac de sedibus surrexerunt. Qui etiam Deo gloriam dederunt, et gaudentes ei gratias egerunt, cui sic placitum est.
CANONES ECCLESIASTICI PROMULGATI AB EADEM SYNODO. I. Quod oportet sacros canones per omnia conservare. His qui sacram sortiti sunt dignitatem, testimonia et directiones canonicarum praeceptionum formae consistunt. Quas libenter suscipientes, cum deiloquo David canimus ad Dominum Deum dicentes: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Et mandasti justitiam testimonia tua in aeternum. Intellectum da mihi, et vivifica me [et vivam ] (Psal. CXVIII). Et si in aeternum prophetica vox mandat nobis custodire testimonia Dei, et vivere in illis, immutilata [ Gr., inconcussa] profecto et immota permanent. Et quia [ Gr., quia et] Dei inspector Moyses ita dixit: In illis non est addendum, et ab eis non est auferendum (Deut. IV). Et divinus apostolus in eis gloriatus clamat: In quem [ Gr., In quae ] desiderant angeli prospicere (I Petr. I). Et: Si angelus evangelizaverit vobis praeter quod accepistis, anathema sit! (Gal. I.) His ita se habentibus et protestantibus, exsultantes in eis sicut qui invenit spolia multa, divinos canones amplectabiliter in pectore recondimus, et integram illorum praeceptionem ac immobilem tenemus: tam scilicet illorum qui ab almis et laudabilissimis apostolis sancti Spiritus tubis editi sunt, quam eorum qui a sex sanctis et universalibus synodis, atque his conciliis quae localiter collecta sunt, in expositionem hujusmodi decretorum promulgati sunt: necnon et eorum qui a sanctis Patribus nostris prolati fuisse probantur. Ab uno enim eodemque spiritu illustrati definierunt quae expediunt. Et quidem quos anathemati transmittunt, et nos anathematizamus: quos vero depositioni, et nos deponimus: quos autem segregationi, et nos segregamus. Porro quos epitimio, id est poenae tradunt, et nos quoque simili modo submittimus. Sine avaritia namque sint mores, contenti praesentibus, Paulus aperte clamat divinus apostolus, qui in tertium coelum ascendit, et audivit ineffabilia verba (Hebr. XIII).
II. Quod oporteat consecrandum episcopum caute polliceri canones servare; sin autem, minime consecrari. Quoniam psallentes repromittimus Deo: In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermones tuos (Psal. CXVIII): omnes quidem Christianos hoc servare saluberrimum est; sed praecipue hos qui hierarchicam consecuti fuerint dignitatem. Unde definimus, omnem qui ad episcopatus provehendus est gradum, modis omnibus psalterium nosse; ut ex hoc etiam omnis clericus qui sub eo fuerit, ita moneatur et imbuatur. Inquiratur autem diligenter a metropolita, si in promptu habeat legere scrutabiliter et non transitorie tam sacros canones et sanctum Evangelium, quam divini Apostoli librum et omnem divinam Scripturam: atque secundum Dei mandata conversari et docere populum sibi commissum. Substantia enim summi sacerdotii nostri sunt eloquia divinitus tradita, id est vera Scripturarum divinarum disciplina, quemadmodum magnus perhibet Dionysius: quod si disceptaverit [ Gr., haesitaverit, et non ita facere ac docere libenter voluerit: al., et ita libenter facere et docere minime spoponderit], nullatenus consecretur. Ait enim prophetice Deus: Tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi (Ose. IV).
III. Quod non oporteat principes eligere episcopum. Omnis electio a principibus facta episcopi aut presbyteri aut diaconi, irrita maneat secundum regulam quae dicit (Canon. apost. 30): Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur: et segregentur omnes qui [ Gr., segregetur, et omnes qui] illi communicant. Oportet enim ut qui provehendus est in episcopum. ab episcopis eligatur; quemadmodum a sanctis Patribus qui apud Nicaeam convenerunt, in regula definitum est, quae dicit (Can. IV): Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus, qui sunt in provincia, episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et aliis per litteras consentientibus, tunc consecratio fiat. Firmitas autem eorum quae geruntur, per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur antistiti.
IV. Quod abstinendum sit episcopis ab omni dati acceptione. Praedicator Ecclesiae Paulus divinus apostolus ac si canonem ponens Ephesiorum presbyteris, imo vero et omni sacratae multitudini, ita fiducialiter perhibuit dicens: Argentum, aut aurum, aut vestem nullius concupivi: omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos (Act. XX): beatius existimans dare. Propter quod et nos edocti ab eo definimus, nullatenus episcopum turpis lucri gratia excogitare ad excusandas excusationes in peccatis, et expetere aurum vel argentum aut aliam speciem ab episcopis, vel clericis, aut monachis qui sub ipso sunt. Ait enim Apostolus: Iniqui regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI); Et: Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis (II Cor. XII). Quisquis ergo propter exactionem auri vel alterius cujuslibet speciei, aut propter proprium vitium [affectum] inventus fuerit coercens a ministerio, vel sequestrans aliquem clericorum qui sub se degunt, aut venerabile templum claudens, ne in eo Dei ministeria celebrentur, ad insensata suam transmittens insaniam, insensatus veraciter est; ac per hoc, simili poenae eo subjecto, convertatur dolor ejus in caput ejus, ut in transgressorem mandati Dei et mandatorum apostolicorum. Praecipit enim et Petrus principalis apostolorum summitas: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei non coacte, sed spontanee secundum Deum: non turpis lucri gratia, sed prompte: neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregis: et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcessibilem gloriae coronam (I Petr. V).
V. Quod qui exprobrant clericis, eo quod ordinati sunt in ecclesia sine datis, epitimio [mulctae] subjacent. Peccatum ad mortem est, quando quidam peccantes incorrecti persistunt. Hoc vero deterius est, si et arroganter elati insurgunt adversus pietatem et veritatem; et praeferentes mammona Dei obedientiae, nullatenus regularibus ejus praeceptis intendunt. In his non est Dominus Deus, nisi humiliati a proprio resipuerint fortasse excessu. Oportet enim eos magis accedere ad Deum, et cum contrito corde remissionem hujus peccati et indulgentiam petere, et non gloriari in illicito dato. Juxta enim est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII). Eos igitur qui gloriantur se per dationem auri ordinatos in ecclesia, et in hac maligna consuetudine quae alienat a Deo et omni sacerdotio, sperant, et ex hoc impudenti facie et non operto ore exprobabilibus verbis eos qui ob virtutem vitae a sancto Spiritu electi et constituti sine datione auri sunt, inhonorant; primo quidem novissimum gradum accipere sui ordinis definimus: quod si permanserint, per epitimium corrigantur. Si vero quis claruerit super consecratione hoc aliquando faciens, efficiatur secundum apostolicam regulam quae dicit (Can. XXX): Si quis episcopus per pecuniam dignitatem hanc obtinuerit, vel presbyter aut diaconus, deponatur et ipse et qui eum consecravit, et excidatur omnimodis etiam a communione, quemadmodum Simon Magus a me Petro. Similiter et juxta secundam regulam sanctorum Patrum qui apud Chalcedonem convenerunt, quae ait: Si quis episcopus per pecunias consecrationem fecerit, et sub pretio redegerit gratiam quae non potest vendi, ordinaveritque per pecunias episcopum, vel chorepiscopum, sive presbyteros aut diaconos, aut quemdam eorum qui in clero connumerantur: aut praeposuerit per pecunias oeconomum vel defensorem, sive mansionarium, aut prorsus quemquam qui sub regulam est, turpis lucri gratia: qui hoc conatus fuerit agere, si convictus fuerit, proprii gradus periculum subeat: et qui consecratus est, nihil proficiat ex consecratione vel promotione quae per negotiationem effecta est; sed sit alienus a dignitate et [seu] sollicitudine quam per pecunias consecutus est. Si vero quis mediator apparuerit in hujusmodi turpibus et illicitis datis [lucris]: si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat: si vero laicus vel monachus, excommunicetur.
VI. Ut efficiatur localis synodus per annum. Quoniam quidem regula est, quae dicit (Conc. Nic. cap. 5): Bis in anno per singulas provincias oportet fieri per conventum episcoprum regulares inquisitiones: propter fatigationem et ut opportune habeantur ad iter [ Gr., quod inopia laborent ad iter] agendum hi qui congregandi sunt, definierunt (Can. 8) sextae synodi sancti Patres, omni excusatione remota modis omnibus semel in anno fieri, et depravata corrigi. Hunc ergo canonem et nos renovamus: et si quisquam princeps inventus fuerit hoc prohibere, communione privetur. Si quis vero metropolitanorum hoc neglexerit agere, absque necessitate, vel vi, seu aliqua rationabili occasione, canonicis poenis subjaceat. Dum autem synodus agitur [ Gr., Synodo autem peracta] super canonicis et evangelicis negotiis, oportet congregatos episcopos in meditatione et sollicitudine fieri custodiendorum divinorum et vivificorum Domini mandatorum: in custodiendis enim illis retributio multa; quia et lucerna mandatum: lex autem lux, et via vitae argutio et disciplina est (Prov. VI); et mandatum Domini lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII). Porro non habeat metropolitanus licentiam ex his quae defert episcopus secum sive jumentum, sive aliam speciem expetendi. Quod si hoc egisse convictus fuerit, solvat quadruplum.
VII. Quod templa noviter sine reconditis sanctorum reliquiis dedicata oporteat suppleri. Ait Paulus divinus apostolus: Quorumdam peccata manifesta sunt, quorumdam autem et subsequuntur (I Tim. V). Peccatis ergo praevenientibus, et alia peccata his accidunt. Impiam itaque Christianos accusantium haeresim et aliae impietates subsecutae sunt. Sicut enim venerabilium imaginum vultum abstulerunt ab Ecclesia, ita et alios quosdam mores deseruerunt; quos et oportet renovari, et secundum scriptam et non scriptam legislationem denuo detineri. Quotquot ergo venerabilia templa consecrata sunt absque sanctis reliquiis martyrum, definimus in eis reliquiarum una cum solita oratione fieri positionem. Et si a praesenti tempore inventus fuerit episcopus absque lipsanis consecrare templum, deponatur, ut ille qui ecclesiasticas traditiones transgreditur.
VIII. Quod Hebraeos non oporteat recipi, nisi forte ex sincero corde conversi fuerint. Quoniam errantes hi qui ex Hebraeorum superstitione consistunt, subsannare se Christum Deum existimant, simulantes Christianizare, ipsum autem negant, clam et latenter sabbatizantes, et alia Judaeorum more facientes: definimus hos neque in communionem, neque in orationem, neque in ecclesiam suscipi; sed manifeste sint secundum religionem suam Hebraei: neque pueros eorum baptizari, neque servum emi vel acquiri [ Gr., emere vel possidere]. Si vero ex sincero corde ac fide converterit se quis eorum, et confessus fuerit ex toto corde, divulgans mores eorum et res, ut alii etiam arguantur et corrigantur; hunc suscipi et baptizari, et pueros ejus: quin et observari eos [cautos reddi], ut recedant ab Hebraicis adinventionibus, definimus: alias autem nullatenus admittendos.
IX. De non abscondendo libro quolibet haereseos Christianos accusantium. Omnia puerilitia ludibria, insanasque debacchationes atque conscripta, quae falso contra venerabiles imagines facta sunt, dari oportet in episcopio Constantinopoleos, ut recondantur cum caeterorum haereticorum libris. Si vero quis inventus fuerit haec occultare, siquidem episcopus aut presbyter, vel diaconus fuerit, deponatur: si vero monachus aut laicus, anathematizetur.
X. Quod non oporteat clericum relinquere parochiam suam, et ad aliam transire absque notitia episcopi. Quoniam quidam clericorum parvipendentes canonicam constitutionem, relinquunt parochiam propriam, et ad alias parochias convolant, et maxime in hac Deo servanda regia urbe sese apud principes locant, in eorum oratoriis missas facientes: hos absque proprio episcopo et Constantinopolitano antistite non licet suscipere in qualibet domo vel ecclesia: quod si hoc fecerit, et ita perseveraverit, deponatur. Quotquot autem cum conscientia praedictorum hoc fecerint sacerdotum, non licet eis mundanas et saeculares curas suscipere, praesertim cum hoc agere prohibeantur a sacris canonibus. Quisquis autem apparuerit eorum, qui dicuntur majores, curam tenere, aut desinat, aut deponatur: potius autem maneat ad magisterium tam puerorum quam famulorum, relegens eis divinas Scripturas: ad hoc enim etiam sacerdotium consecutus est.
XI. Quod oporteat oeconomos esse in episcopiis ac ministeriis. Cum simus debitores omnes sacras litteras custodire, et eam quae dicit, in unaquaque ecclesia oeconomos esse (Conc. Chalced. can. 26), modis omnibus inviolabilem conservare debemus. Et si quidem unusquisque metropolitanus in sua ecclesia constituerit oeconomum, bene utique: sin autem, ex auctoritate propria [ Gr., speciali] Constantinopoleos episcopo licentia est praeponendi oeconomum in ejus ecclesia: similiter et metropolitanis, si episcopi qui sub ipsis sunt, non sategerint oeconomos statuere in suis ecclesiis. Id ipsum autem servandum est etiam in monasteriis.
XII. Quod non oporteat episcopum vel abbatem alienare quid de proastiis [suburbanis] ecclesiae. Quisquis episcopus inventus fuerit vel abbas de salariis [agris seu fundis] episcopii sive monasterii transferre quidquam in principum manus, vel etiam alii personae conferre, irritum sit quod datum esse constiterit, secundum [ Gr., irrita sit alienatio secundum] canonem sanctorum apostolorum qui dicit (can. 39): Omnium ecclesiasticarum rerum episcopus sollicitudinem habeat, et dispenset eas tanquam Deo contemplante; non liceat autem ei fraudare quidquam ex illis, vel cognatis propriis donare quae Dei sunt. Quod si pauperes fuerint, ut pauperibus largiatur: sed non sub eorum occasione quae sunt ecclesiae defraudentur [ Gr., venundet]. Quod et excasationem si praetenderint, damnum facere, et nihil ad profectum agrum existere; nec sic principibus qui per uer. illa sunt, tribuatur ager vel locus, sed clericis vel agricultoribus. Quod si calliditate usus fuerit, et a colono vel clerico emerit princeps agrum; etiam sic irrita sit venditio, et restituatur episcopio vel monasterio: et episcopus vel abbas hoc faciens adjiciatur, episcopus quidem ab episcopio, abbas autem a monasterio, tanquam qui dispergit male quae non collegit.
XIII. Quod in magna damnatione sint hi, qui monasteria communia faciunt habitacula. Quoniam propter calamitatem, quae pro peccatis nostris in ecclesiis facta est, subreptae sunt a quibusdam viris quaedam venerabiles domus, tam videlicet episcopia, quam monasteria, et facta sunt communia diversoria: si quidem voluerint ii qui haec retinent, reddere ea, ut secundum antiquitatem [ Gr., in pristinum statum] instaurentur, bene et optime: alioquin, si de sacrato catalogo fuerint, hos deponi praecipimus: si vero monachi vel laici, excommunicari quos nimirum constat condemnatos esse a Patre et Filio et Spiritu sancto; et deputentur ubi vermis non moritur, et ignis non exstinguitur (Isa. LXVI; Marc. IX): Quia voci Domini adversantur, quae dicit: Non faciatis domum Patris mei domum negotiationis (Joan. II.)
XIV. Quod non oporteat sine manus impositione legere in collecta super ambonem. Quia ordo debet in sacratione [ Gr., sacerdotio] custodiri, omnibus liquet: et cum diligentia conservare sacerdotii promotiones, Deo est prorsus acceptum. Et quoniam videmus sine manus impositione a parvula aetate tonsuram clerici quosdam accipientes, nondum ab episcopo manus impositione percepta super ambonem irregulariter in collecta legentes, praecipimus, amodo id minime fieri: idipsum quoque conservandum est etiam inter monachos. Lectoris autem manus impositionem licentia est unicuique abbati in proprio monasterio solummodo faciendi, si duntaxat abbati manus impositio facta noscatur ab episcopo secundum morem praeficiendorum abbatum, dum constet illum esse presbyterum. Simili modo secundum antiquam consuetudinem chorepiscopos praeceptione [per praeceptionem] episcopi oportet promovere lectores.
XV. Quod non oporteat clericum duabus ecclesiis connumerari. Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis. Negotiationis enim est hoc est turpis commodi proprium, et ab ecclesiastica consuetudine penitus alienum. Audivimus enim ex ipsa Dominica voce: Quia nemo potest duobus Dominis servire; aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet (Matth. VI). Unusquisque ergo secundum apostolicam vocem (I Cor. VII), in quo vocatus est, in hoc debet manere, et in una locari ecclesia. Quae enim per turpe lucrum in ecclesiasticis rebus efficiuntur, aliena consistunt a Deo. Ad vitae vero hujus necessitatem studia sunt diversa: ex his vero qui voluerit, acquirat corporis opportuna. Ait enim Apostolus: Ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae (Act. XX). Et haec quidem in hac a Deo conservanda urbe. Caeterum in villis quae foris sunt, propter inopiam hominum indulgeatur.
XVI. Quod non oporteat sacratum virum vestimentis pretiosis indui. Omnis jactantia et ornatura corporalis aliena est a sacrato ordine. Eos ergo episcopos vel clericos qui se fulgidis et claris vestibus ornant, emendari oportet. Quod si in hoc permanserint, epitimio tradantur. Similiter eos qui unguentis inunguntur. Quoniam vero radice amaritudinis exorta, contaminatio facta est in catholica Ecclesia Christianos calumniantium haeresis, etiam hi qui hanc receperunt, non solum imaginarias picturas abominati sunt, sed et omnem reverentiam repulerunt, eos qui religiose ac pie vivunt offendentes [odio habentes]: ac per hoc completur in eis quod scriptum est: Abominatio est peccatori Dei cultus. Igitur si inventi fuerint deridentes eos qui vilibus et religiosis vestimentis amicti sunt, per epitimium corrigantur. Priscis enim temporibus omnis sacratus vir cum mediocri ac vili veste conversabatur. Omne quippe quod non propter necessitatem suam, sed propter venustatem accipitur, elationis habet calumniam [luxus habet crimen] quemadmodum magnus ait Basilius. Sed neque ex sericis texturis vestem quis variatam induebat, neque apponebat variorum colorum ornamenta in summitatibus vestimentorum. Audierant autem ex deisona lingua, quia qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI).
XVII. Ut qui non habet ea quae ad consummationem sufficiant, minime oratoriam aedificare domum incipiat. Quia quidam monachorum deserentes monasteria sua, praeesse anhelantes, et obedire renuentes,inchoant construere oratorias domos, ea quae ad perfectionem necessaria sunt non habentes: quisquis igitur hoc visus fuerit agere, prohibeatur a loci episcopo. At vero si sumptus sufficientes ad perfectionem habuerit, quae ab ipso desiderantur, ad terminum perducantur. Idipsum autem servandum est etiam super laicis et clericis.
XVIII. Quod non oportet feminas habitare in episcopiis vel virorum monasteriis. Sine offensione estote his etiam qui foris sunt (I Cor. X) divinus dicit Apostolus. Feminas autem commorari in vel etiam monasteriis, omnis est offensionis materia. Quisquis ergo ancillam vel liberam in episcopio possidere claruerit, vel in monasterio ad opus ministerii alicujus, increpetur: si autem permanserit, deponatur. Porro si contigerit in proastiis feminas esse, et voluerit episcopus vel abbas iter ad eas [ Gr., illuc] facere, praesente episcopo vel abbate nullatenus monasterii opus facere eo tempore mulieri liceat, sed seorsum moretur in alio loco, donec episcopus vel abbas recedat propter irreprehensibilitatem.
XIX. Ut sine dationibus sponsiones [admissiones] sacrorum virorum, vivorum, monachorum quoque ac monacharum fiant. In tantum inolevit avaritiae facinus in rectores ecclesiarum, ut etiam quidam eorum qui dicuntur religiosi viri atque mulieres, obliviscentes mandatorum Domini, decipiantur, et per aurum introitus [receptiones] accedentium tam ad sacratum ordinem, quam ad monasticam vitam efficiant. Unde fit, ut quorum initium improbabile est, omnia sint projicienda, ut magnus ait Basilius. Neque enim Deo per mammona servire licet. Si quis ergo inventus fuerit hoc faciens, si quidem episcopus vel abbas exstiterit, vel quilibet de sacrato collegio, aut desinat, aut deponatur, juxta secundam regulam sancti Chalcedonensis concilii. Abbatissa vero ejiciatur de monasterio, et tradatur in alio monasterio ad subjectionem. Similiter et abbas qui non habuerit manus impositionem presbyteri. Porro quae filiis a parentibus dantur more dotis, vel si qua ex propriis rebus acquisita offeruntur, profitentibus his qui ea offerunt Deo dicanda [ Gr., dicata], definimus, sive perseveraverint, sive exierint, manere illa in monasterio secundum repromissionem ipsorum, nisi fuerit culpa praelati.
XX. Quod non oporteat amodo duplex monasterium fieri: et de duplis monasteriis. Ex hoc definimus, minime duplex fieri monasterium; quia scandalum id et offendiculum multis efficitur. Si vero aliqui cum cognatis abrenuntiare, et monasticam vitam sectari voluerint, debent quidem viri virorum adire coenobium, feminae vere mulierum ingredi monasterium: in hoc enim placatur Deus. Quae autem hactenus sunt dupla, teneant secundum regulam sancti Patris nostri Basilii, et secundum praeceptionem ejus ita formentur. Non habitent in uno monasterio monachi et monachae: adulterium enim intercipit cohabitationem. Non habeat aditum monachus ad monacham, vel monacha ad monachum secreto ad collocutionem. Non cubet monachus in muliebri monasterio, neque singulariter cum monacha convivetur: et quando necessaria vitae a virorum parte ad regulares deferuntur, extra portam haec suscipiat abbatissa monasterii feminarum cum quadam vetula monacha. Porro si contigerit, ut aliquam propinquam suam videre voluerit monachus, in praesentia abbatissae huic confabuletur per modica et compendiosa verba, et in brevi ab ea discedat.
XXI. Quod non oporteat monachos deserere propria monasteria, et transire in alia. Non oportere monachum vel monacham monasterium proprium relinquere, et ad alia proficisci. Quod si contigerit hoc, recipi hunc hospitio necesse est: assumi autem eum sine voluntate abbatis ejus non convenit.
XXII. Quod oporteat cum gratiarum actione et omni parcitate ac reverentia monachos, si contigerit, cum feminis manducare. Deo quidem totum committere, et non propriis voluntatibus deservire, magna res est: Sive enim manducatis, sive bibitis, divinus Apostolus dicit, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X). Christus ergo Deus noster in Evangeliis suis initia peccatorum recidere praecepit. Non enim moechia ab eo tantum inhibetur, sed et motio cogitationis ad moechiae commissum damnatur, dicente eo: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V.) Hinc ergo edocti, cogitationes debemus mundare. Nam etsi omnia licent, sed non omnia expediunt, ut ex apostolica voce docemur (I Cor. VI). Necessarium ergo est omni homini manducare, ut vivat. Et quidem inter eos, quibus vita est nuptiarum et natorum, atque laicalis affectus, manducare viros et mulieres simul, nulli detractioni patet; tantum ut ei qui dat escam, gratias agant: et non ab eis per quasdam thymelicas voluptates Satanae imago cantantibus citharisque atque meretriciis contortionibus coli videatur. Quibus [ Gr., et non per q. t. v. hoc est satanicas cantilenas, citharasque et meretricias inflexiones: quibus] superveniet prophetica maledictio, quae ita dicit: Vae qui cum cithara et psalterio vinum bibunt, opera autem Domini non intuentur, et opera manuum ejus non intelligunt (Isa. V). Et si usquam fuerint inter Christianos hujusmodi, corrigantur. Sin autem, obtineant super eis quae sunt ante nos regulariter edita. Quibus autem vita est solitaria [quieta et solitaria] et unius moris, ut eis videlicet qui Domini jugum se singulare tollere spondent, sedere et tacere convenit. Sed et his qui sacratam elegere vitam, nullo modo licet secreto cum mulieribus convivari; nisi forte cum quibusdam Deum timentibus et reverendis viris, vel etiam mulieribus; quatenus et ipsa convivatio ad directionem spiritalem proficiat, et inter consanguineos quoque idipsum efficiatur. Rursusque si contigerit in itinere monachum vel sacratum virum non circumferre quae victui opportuna sunt, et propter necessitatem divertere sive in xenodochium [publicum diversorium] sive in domum alicujus, licentiam habebit hoc faciendi, tanquam urgente necessitate.
SERMO LAUDATORIUS Sanctae pronuntiatus synodo ab Epiphanio diacono Ecclesiae Catanae Siculorum provinciae, ac loci servatore Thomae archiepiscovi Sardorum insulae.
Beatus propheta Isaias divino accepto Spiritu factam gentium per Christum redemptionem valde bene praevidens, et eorum qui per ipsum salvandi erant multitudinem non ignorans, ut ex persona Dei alicubi pronuntiavit his qui per singula tempora sacrorum sortiuntur praeposituram ovilium, haec: Ambulate per portas meas, et ducite populum meum, et lapides a via projicite (Isa. LXII). Quaenam intelliguntur portae, nisi divinitus inspiratae Scripturae, sanctorumque prophetarum verba? Quae nimirum quasi quasdam intellectuales portas rationabilium pastores pecudum interpretando aperientes, sic eas ad latum et verum adducunt ostium, videlicet Dominum nostrum Jesum Christum, qui vere ad Patrem nobis factus est ostium, quemadmodum ipse ait, quia Ego sum ostium (Joan. X). Porro lapides qui in via projecti sunt,scandala forte sunt haereticae factionis, quae veluti quidam lapides fidei nostrae semitae apposita, eos qui ad Christum qui vera est via, properare volunt, impie impedire procurant, quantum in se est, iter eis salutis claudere festinantes. Rursusque via haec Dominus utique noster Jesus Christus conjicitur, sicut ipse ait, quia Ego sum via (Joan. XIV). Haereticorum ergo scandalis, ac si quibusdam lapidibus, sacerdotum peritissimi, ingeniose satis et artificiose ductore Spiritu a via nostra, id est fidei ratione purgatis, non solum hos contra capita eorum qui illos jecerant, mittunt, verum etiam hoc modo semitam quae ducit ad viam [ fort. vitam], subjectis plebibus facilem et tritam efficiunt; ita ut possint sapere ac dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII). En igitur divinus sacerdotum conventus Dominicorum mandatorum sequax, huc ad venerabile dispensationis Christi mysterium paternis doctrinis ordinandum et enucleandum concurrit. Non quasi hoc ipsum primum plebibus praedicaverint, cum ante octingentos ferme annos in orbe toto fuerit praedicatum: sed quod tantum salutare consilium, quod per eum consummatum est, divinae Scripturae interpretationibus lucidissime populis adaperuerunt, et haereticos ab ipso petris allisos spiritus seu stercora [patris allisos Spiritu, ceu stercora valde congrue reputaverint] valde congruere putaverint [ fort. stercori, vel ceu stercora]. Noverunt enim propheticam vocem sibi quasi ex persona Dei etiam in hoc clamantem: Sacerdotes, audite et contestamini domui Israel (Amos. VI), haud dubium quin spiritali. Quibus et nos quoque concurrentes, utpote quod in ipsis est pariter sentientes, splendido huic choro congratulamur, et prae desiderio mentis pennam moventes, quod possibile est ei conferre satagimus, et verbis tempus decentibus praesens celebrare, ac praeconiorum hoc floribus coronare studemus spectaculum: nihil enim prohibet; licet ad id perfecte prae inopia fortassis et infirmitate sensus pertingere nequeamus, quae tamen nobis sunt possibilia conferre maturamus. Saepe namque parvus calculus magnis commissus lapidibus, quantum in se fuit, his immobilitatem se contulisse simulavit. Quis autem noster sit sermo, in medium proferatur, a divinis vobis trapezitis benignitate multa discutiendus, et divinitus inspirata Scriptura probandus. O sacratissima statio, sursum atque deorsum hominem ad imaginem Dei factum ad rectitudinem iterato salvate: et reditum ad originalem pulchritudinem, quae per incuriam sublata est, rursus per curam ei mereamini [mercamini]. Hoc enim sive observationes legalium mandatorum, sive relationes hominum, qui more historiae bene aliterve in saeculo conversati sunt, sive sacra psalmorum eloquia, sive proverbiales doctrinae moralem nobis narrantes philosophiam, per multam sollicitudinem exposuerunt. Sed impossibile erat facile lapsam peccatoque submissam naturam nostram in se antiquissimam, ex qua cecidit in Adam, recipere dignitatem. Quae videlicet potius eguit alia quadam robusta et inexpugnabili meliori virtute, quae illam ex infirmo ulcerum sibi turgentium proposito sanaret, et ad robustiorem valetudinem cum quodam liberali augmento reduceret. Hoc igitur cum sciret divino Spiritu motus prophetarum chorus, alibi aliterque talium ei bonorum nuntia protulit, in suo tempore unusquisque praedicens, consempiternum et consubstantialem Dei Patris Filium et Verbum divitiis bonitatis suae ad nostram extremitatem profectum, nostram perfecte induisse naturam, et hanc invisibili et qui sine materia est, igne divinitatis suae in antiquitatem reformasse. Alius quidem innuptam conceptionem et immaculatum ac virginalem partum praedicans; alius vero potentatum [ forte potentatuum] omnimodum, exterminium, et imminutionem praevaricationis quae obtinuit ab Adam, et in Adam facta est usque ad legem, atque diabolici simul delicti. Alius autem ejusdem satanae ac daemonum, qui cum eo apostatae facti sunt, exitialem ruinam a facie apparentis Dei, atque incomparabilem gratiarum actionem Redemptori afferendam a nobis qui redempti sumus, super largissimis bonis quae in nobis patrata sunt. Ast alius voluntariam incarnati Dei passionem, et in infernum descensionem, et rursus ex inferno validum reditum cum animabus, quae inevitabilibus illis vinculis tenebantur. Alius vero gloriosum a nobis ad Patrem qui in coelis est, regressum, et ad Patris dexteram sessionem: alius autem descendentem de coelo nobis collatum, qui in illum credimus [ Gr., ἄφθονον, id est, copiosum] sine invidia, Spiritus adventum; et in omnes gentes evangelicae praedicationis circuitum velocissimum: et quod hinc factum est per orbem terrarum idolorum omnimodum exterminium, per mundam reversionem ad unum et solum verum Deum nostrum effectam, atque impraetermissam et jugem latriam, quae illi a nobis per universam terram intelligibiliter et spiritaliter exhibetur. Quae omnia veritate temporibus suis terminata sunt, et finem gloriosissimum susceperunt. Audi igitur Paulum magna voce clamantem, et veritatem istam corroborantem: Deus manifestatus est in carne, justificatus est in spiritu, apparuit angelis, praedicatus est gentibus, creditus est in mundo, assumptus est in gloria. (I Tim. III.) O magni doctoris affectum [affatum]! Deus, inquit, manifestatus est in carne, quod est omnium bonorum causa, indeficiens donatio, sufficientissimae divitiae, perennis non auferendorum charismatum fons, insatiabilis esurientium esca, vivificus de coelo panis, jugis sitientium rivus, ex quo qui biberit, non sitiet in aeternum (Joan. IV). His manifestatus est in carne: sed et mundo, ait, creditus est. Quomodo creditus est in mundo? dic, beate Paule: Imbue et nos ex arcanis illis vocibus, quibus in abditis paradisi imbutus es. Imbue etiam nunc praedicatione, cujus creditus es in omnes gentes praedicator et apostolus fieri. Infunde praesenti Ecclesiae veritatis verbum, exstingue spiritales haereticorum visus, ut quondam Elymae magi (Act. XIII): exprime cum fiducia dispensationis mysterium. Loqueris enim etiam post mortem voces excellentius, et operaris in spiritu quaecunque vis. Etiam inquit doctor: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec in gentibus, evangelizandi videlicet investigabiles divitias Christi, et illuminandi omnes, ac docendi, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis a Domino, qui omnia creavit (Ephes. III) Quapropter audite: Creditus est, dixit, in mundo, reconcilians omnia in semetipso, et pacificans per sanguinem crucis suae, sive quae in terra, sive quae in coelis sunt (Coloss. I). O sublimem hanc praedicationem! O inenarrabilem istam misericordiam! Unigenitus Filius Dei omnia in seipso reconcilians pacificavit per sanguinem crucis suae. Et quomodo quidam post tantam ineffabilem reconciliationem nos fleri priorum seditiosorum inimicorum affirmant? Quomodo post unius et solius veri Dei agnitionem adorare idola Christianos dicere ausi sunt? Praesertim cum propheta omnimodam horum comminutionem quodammodo clamet et dicat: In die illa apparebit Dominus, et exterminabit deos gentium terrae: et adorabit eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium (Zach. XIII). Ecce subversionem idolorum, et Deo celebrandam adorationem ab unoquoque de loco suo audivimus. Quomodo igitur nos qui hoc agimus, idololatriam exercere accusamur? Quis autem et omnino posset in antiquitatem idolorum errorem renovare super terram? Si enim nequissimi daemones qui per haec placantur, hoc facere possunt, quomodo non destruetur totum dispensationis mysterium, sancta manifeste clamante Scriptura: Quia percussit inimicos suos in posteriora (Psal. LXXVII)? In quo innuitur, quia Christus etiam opprobrium sempiternum dedit eis. Qui enim potest aliquid operari, non inter mortuos, sed inter viventes adhuc procul dubio constituitur. Quomodo autem et ipse proprios confortans discipulos, et ad omnes vel qualescunque difficultates viriliter subeundas adhortans, veritatem dicet, cum asserat: Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI)? Si enim quod hic vicisse se repromittit, hoc illi valuerunt rursus per rebellionem auferre, non utique tale quid victoria nominabitur, nec inter fortia facta connumerabitur. Nam quomodo victoria erit, si liberator [liberatos] in finem minime lucrifaciat, sed similibus ab his qui prius superati fuerant, luctaminibus redigatur [redigantur]? verum nec similibus, sed fortioribus? Nam possidere quid et perdere, plus mihi, quam non acquisitum non possidere, in rationem imbecillitatis reputabitur. Porro ubi putas idolorum status [stratus], qui hoc dicentes posuistis, aiunt? Et si in antiquis daemonicorum templorum sedibus, nondum hoc Christianis in causam criminis irrogabitur. Videmus enim reliquias in quibusdam locis priscorum daemonicorum templorum a veteribus derelictas, ad pompam, ut reor, eorum qui in his immolaverunt; vel etiam ad memoriam, quod nos redempti sumus, et in gratiarum actiones ducentem per visibiles infirmasque formationes: ex quibus Christianorum abominabiles factae sunt culturae, a quibus per Christum erepti sumus, nisi in Christianissimis haec inquiunt, ecclesiis nostris invenirentur. O pravitatem quae hinc efficitur! o pessimam blasphemiam! Quomodo enim, ubi Christus caput et fundamentum est secundum sapientissimum Paulum (I Cor. III), hoc fieri poterit? Fraudati vere sumus spe nos Christiani: decepti sumus etiam praedicatorum vocibus, qui etiam Deum nobis a daemoniorum superstitione nos liberaturum in mundum venisse praedicaverunt. Quomodo etiam hoc penitus dicere potuerunt? Nam interrogaverunt [ fort. interrogemus] eos qui sic sapiunt. Utrum hoc capite nostro permittente factum sit, an forte volente quidem ne fieret, non valente tamen auxiliari: et quomodo subsequenter hoc non sit totius blasphemiae Si enim verax est sacratissimus Paulus, dum Christum Filium Dei, virtutem et Dei sapientiam nominat (I Cor. I), quomodo, quaeso, valuit Patris inexpugnabilem virtutem et sapientiam, quae omnibus esse tribuit, quidquam eorum quae sunt exsuperare? Perspicuum enim est quia, si istud huic accidit, nec id quod non est haec, a talibus accusationibus pellent. Quomodo enim Deus omnipotens, potens et fortis Pater adhuc dicatur, si quae sua sublata sunt virtute, subdita inimicis sunt effecta? Vel quo pacto Filius indulsit in Ecclesiam, quam proprio sanguine suo sibi desponsavit, immanibus taliter et immisericordibus rursus deservire spiritibus? praesertim cum hymnographus dicat: Quia secundum altitudinem coeli a terra confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum (Psal. CII). Si enim in hoc incarnatus est, ut de eorum nos manu liberaret secundum propheticas prolocutiones: liberati autem sumus, ut aiunt, ad modicum: non fuit, sed putata est. Non enim gladii [gaudii], sed abundantioris et difficilioris servitutis nobis factus est causa, tanto inimicos nostros ferociores construens, quanto illos nos liberati, ut opinamur, irrisimus. Ubi autem continua misericordia conservatur, quam secundum altitudinem coelestem a terra immensa [immensam] super nos confirmasse se repromisit, quod indicat infinitum? Vel quomodo iniquitates nostras elongasse a nobis dicitur, quantum distat ab oriente usque ad occidentalem plagam, quod omnimodam redemptionem signat, si adhuc eisdem implicamur erroribus? Et certe videmus medicorum peritissimos, cum aliquem infirmo corpore jacentem artis suae diligentiis adjuverint, et ad sanitatem reduxerint, non cum mox a praesenti liberaverint passione, suae subtrahere artis experientiam, sed certe vitae circuitum cautiorem ei per quaedam auxilia praemunire, valentia sollicitum operari: quatenus non eisdem forte per imperitiam iterum molestiis opprimatur. Ast rursus si verum est, quemadmodum et comprobatum est, quia nostram unigenitus Dei et Patris Filius induit naturam: manifestum est, quod propriis eam bonis ditaverit, et praecipuis spiritus Deus repleverit, ne de caetero saeculi [secundi] cujusquam egeret auxilio, semel ab eo robore qui hanc assumpsit, accepto. Hoc enim, reor, et beatus evangelista insinuat, cum tempore baptismatis omnium nostrum Salvatoris Christi se vidisse dicit Spiritum sanctum de coelis descendentem et manentem super eum (Marc. I, Joan. I); significans eum naturam de caetero sine adjectione [abjectione] ditasse. Etenim non egebat ille qui per omnia Spiritui est coaequalis, Spiritus de coelis adventu, quantum ad propriae naturae pertinet rationem. Nunquidnam in se augmentum sanctitatis acquireret, qui paternos in semetipso fert characteres, et Spiritus consubstantialitate nullatenus commutatur? Sed nostram in se praefigurabat gratiam: quoniam eo quo in Adam sumus privati, per ipsum et in ipso sumus iterum locupletati, et naturae antiqua dignitas rediit. Si igitur Spiritus gratia super eum descendens mansisse legitur; et hoc quidem non est rejiciendum [ei], naturam scilicet deinceps conservasse Verbum, apparuit, quia profecto hujusmodi gratia in omne genus pertransiit. Quomodo ergo perhibetur [perhibent] nos veraciter ignorantia peccasse, et quasi honorem qui erga Deum est exercendus, idolis exhibuisse? Nam hujusmodi quidem per Christum gratia sumus ditati. His dicendum est qui omnia praesumunt. Porro si confessi fuerint, haec nos quae super verbum sunt bona per Christum meruisse, sed post hoc prioribus denuo submissos esse erroribus: infirmata est ergo secundum ipsos gratia quae per Spiritum data est, ne sufficienter usque in finem cum his qui semel hanc sortiti sunt, permaneret. Et quid ita sapere magis impium vel infelicius? Vel quomodo is qui per omnia justus est, et cunctis vivificam praebet virtutem, omnium videlicet inspector atque omnipotens Patris spiritus, natura sua deficiet, et mensuris infirmitatis succumbet? Aut quomodo illud dicitur: Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII)? Verum salutaris fatebitur vox, si repromissionum ejus res per opera in finem processisse non cernitur? Etenim talibus tunc secum existentibus sanctis apostolis talem repromissionem donavit. Quomodo enim usque ad consummationem hi in carne permanserunt, qui etiam modicum post regressum ejus ad coelos in vita manentes, communi naturae functi sunt lege, vitam morte deserentes? Verum in nos hujusmodi Evangeliorum munus pertransit: qui videlicet eorum praedicationi submissi sumus, et Christum qui cum eis conversatus est, nobiscum existentem in spiritu et per totam vitam habemus. Expedit igitur in his plorare haereticorum errorem, qui haec taliter contempserunt, qui tam manifestis dogmatibus objurgantur, et tam Deo decibiles irritas promissiones Ecclesiae catholicae faciunt, his impie derogantes. Nullatenus enim haec a tradita sibi commota est fide: mansit autem sicut virgo casta, sicut scriptum est (II Cor. XI), Christi sponsi sui arrham inviolabilem servans, id est, datam in se Spiritus gratiam. Cujus rei gratia et divinus David multis prius gentibus immobilitatem fieri [fidei] ab illa exhibitae praedicans asserebat: Deus in medio ejus non commovebitur; etenim [et iterum] firmavit orbem terrae, qui non commovebitur (Psal. XLV, XCII): diabolicis videlicet impugnata machinamentis. Nam etsi firmamentum evangelicae praedicationis quae in eam data est, quidam antiquorum vel instantium haereticorum concutere voluerunt, illis tamen quod meditati sunt, in opus reputatum est. Huic autem soli immobilitas in aeternum servata est juxta repromissionem illius qui non mentitur, dicens: Si oblita fuerit mulier pueri sui, ut non misereatur sobolis ventris sui? Quod si et oblita fuerit hujus mulier, sed ego non obliviscar tui, dixit Dominus (Isa. XLIX). Dimissis itaque sermonum eorum tortionibus, quibus in his usi sunt, et a longe garrulis sermocinationibus ipsorum ave dicto, sanctorum Patrum saporis delectemur opinionibus. Deum igitur omnes nobis in humana forma in mundum profectum a multimodo nos idolorum errore liberasse monstraverunt: sic propheticae prolocutiones promulgaverunt, sic apostolica gratia explanavit. Hac nos doctrina non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus, sicut scriptum est, certificati sumus. Non enim nos sermonum suasiones sic habere fecerunt: paganorum enim est hoc; sed ipsarum rerum quae confirmatae sunt [consummatae] veritas. Nam ubi est peruiciosa daemoniorum acies? ubi inanes et exsecrandae idolorum immolationes? ubi falsi nominis deorum deceptoriae animarumque corruptrices divinationes? Ubi debacchationes Veneris, et sacra mysteria Cereris, atque Dianae hospiticidia? Ubi Dionysii vesanae festivitates cum illicita virorum vesania, et nuncupati Mithrae justa imbutio? Ubi subtus terram et supra terram facta et aeria homicidia vocatorum deorum taliter delectantium? Nonne omnia unigeniti Filii Dei adventu perierunt, et finem profanissimum susceperunt? Nonne pulchre quondam dedicata eorum templa, nunc imperatoriis elisa jussis et ad terram prostrata sunt? Nonne memoriae ipsorum ab omnium corde Christianorum disparuerunt, et illud prophetiae ipsis rebus factum aspicitur; videlicet: Repleta est terra cognoscendi Dominum quasi aqua multa quae operit mare (Isa. XI)? Adoremus igitur Dominum qui apparuit, et ab hoc nos saevissimo liberavit errore. Hymnum dicamus ipsius infinitae misericordiae, praedicemus Ecclesiae nostrae altissimo monti horribilem et ineffabilem dispensationis ejus condescensum [consensum]. Exaltemus voces in fortitudine, et ne parcamus magnificentiam majestatis ejus incomprehensibilem, scilicet affectum quem erga nos exhibuit, enarrantes. Dicamus ad eum et nos cum propheta: Quis Deus sicut tu, auferens iniquitates, et occultans peccata residuis haereditatis tuae (Mich. VII)? Praeterea choros ducamus cum praesenti sacro commercio, ave illi affati tanquam gaudii bravium tribuentes. Gaude igitur, sacratissimum collegium divini ac sacrati conventus. Gaudete, sanctorum Patrum sanctissimi propugnatores. Gaude sine mendacio congregatio, in cujus medio Deus inambulat, sicut scriptum est (Psal. CV). Gaude, concilium spiritali apparitione refertum: ex qua qui illustratur, non offendet ad lapidem haereticae falsaeque locutionis spiritales animae pedes. Gaude, speculator divinarum indagationum; quem qui modeste sequitur, a minitante romphaea eruitur. Gaude, semper floride paradise, in cujus medio vitae lignum plantatum est, per quadripartitam evangeliorum tabulam praesidens. Gaude, aurea ignitaque columna in novum Dei Israel, lucidis dogmatum doctrinis ab Aegyptiaca manu, id est haeretizantium errore liberans, et ad terram repromissionis Patrum orthodoxia deducens. Audacter in ostensione veritatis et fiducialiter age. Revelata facie gloriam sacrae et catholicae Ecclesiae praedica. Supra petram stabilis conversationis versatiles quorumdam mentes doctrinis confirma.
Tuque, praecipue o sanctorum Patrum concors et sacratissime praeco, atque instantis nostri coetus exarche, qui sublimem nobis per Christum thronum adornas, magni et primi pastoris diligentissimum speculum, spiritus mundissimum habitaculum, rectissima orthodoxorum dogmatum ponderatio, politaque in Christo conversationis habitae regulae nominatissima lucerna, et septem candelabrorum luminibus tota fulgidissima. Resplendere fac nobis tanquam ex invisibili candelabro sacrae cathedrae evidentissimorum verborum perspicuitates. Distrihue autem et esurientibus vivificum divini magisterii panem, et nutri populum in extranea terra vagum effectum haeretici incolatus. Efficere nobis novus Joseph frumenti dator, et ambiguitates scripturalium explanans aenigmatum, opimis nos et spiritalibus interpretationibus nutri. Eleva oculos tuos, et vide super te collectos filios tuos, qui luporum congressionibus dispersi sunt. Plenum tibi esse omne sacratissimum hoc divino decreto templum conspicitur. Crebro mentis tuae saltu bestiarum preoccupa impetus, et hos praeveniens sapientia tua exclude. Semper ovili tuo tranquillitatem concilia. Praemium autem hoc frequentibus ac bene sonantibus ad Deum emissis orationibus, ut tibi in multitudinem augeatur secundum repromissiones quae sunt in Abraham instar astrorum numeri factae. Gaude vero et tu, Nicensium inclyta urbs, inter metropoles opinatissimum nomen, Bithyniensium provinciae gloriosissimae primitiae: quae prius quidem sanctorum decem et octo trecentorumque deiferorum Patrum vestigiis sanctificata es, nunc autem horum successorum aeque trecentorum cum quinque decadibus numerum complentium, ac reverendorum monachorum qui pene innumerabilis sunt multitudinis, eisdem benedictionibus [benedictionum] circumdata es gratiis. In te quippe orthodoxiae [orthodoxae fidei] fundamentum a quadam satanica subversione concussum perecliturum [periclitaturum: forte deest, sed non], stabilimentum sine perturbatione percepit. In te feram illam et immitem bestiam, Arium scilicet, divinus ille Patrum chorus sacris Scripturarum expansis captavit retibus, et terribilibus anathematibus perculit, et hinc Filium Dei et Patris, Dominum et consubstantialem gignenti, omnis natura hominum praedicare didicimus; et idcirco praesens sacratissimum compactum hujus numerosi conventus dualitas piorum imperatorum consolidans colligi sanxit, Irene videlicet nova Helena cum filio proprio Constantino novo, quos in te Spiritus gratia, quae tunc et nunc sanctis illuxit Patribus, conservet per largissima tempora, imperturbabile donans eis imperium, hostiumque nationes ante pedes prosternat, quatenus nobis bonorum copia non deficiat. Gaude itaque in his, o metropoleon inclyta species; quoniam in te nobis et primo bonorum exordium, et nunc finis exortus est, venerabilium nimirum imaginum catholicae Ecclesiae prisca traditio in suis terminis restituta. Nunc vero laetatur coelum, et nubes stillant justitiam. Nunc medius paries maceriae dis solutus est unitione dissensionis concessa, et in unius assensionis conspirationem quaternitas orbis terrae collecta est. Nunc multae quae in diversa trahebant, convenerunt opiniones, et consonus hymnus a finibus terrae usque ad fines terrae Deo dirigitur. Gaude igitur tripudians super his et tu, catholica Ecclesia in toto terrarum orbe diffusa. Duc choros exsultans super filiorum tuorum conventu: depone divisionis pannos, et induere integra orthodoxae tunica unitatis. Jam non poneris opprobrium inimicis tuis, subsannatio et derisio populis qui in circuitu tuo sunt. Non jam timebis contemptus hominum, Hebraeorum scilicet et Agarenorum, qui sine Deo et sacra initiatione consistunt, quasi tibi non fuerit perfectio fidei doctrinis apostolicis tradita. Jam non ab haereticorum ore criminaberis quasi recesseris ab uno Deo propter decentissimum honorem erga ipsius amicos exhibitum. Jam non reputaberis idolorum similis templis propter sacratissimarum in te imaginum erectionem effectam. Decet enim te tanquam regi saeculorum Filio et Verbo Dei nuptam, in carne ipsius dispensationis humanam formam habentem anthropomorphon imaginem per picturam ferre, ut innotescat quod regia sponsa sis. Decet enim Dei genitricis Matris Christi qui te desponsavit, imaginem tuis sacratissimis parietibus factam in pictura et musivorum opere [in pictura facta ex musivorum opere] ferre: quatenus gratia quae tibi per hanc illuxit, tacita praedicatione communiter cunctis populis praedicetur. Nisi enim ex hac incarnaretur, quomodo tam specioso sponso tu spiritali copula jungereris? Decet enim te et omnium sanctorum apostolorum, et prophetarum, confessorum, patriarcharum, et sanctorum Patrum, studiosorum quoque ac martyrum, et totius pii collegii formatas imagines interius in picturarum confectionibus ferre: quatenus ipsa perfectionem orientis qui te ab alto circumfulsit, omni visione ostentes. Aliis quidem tuam quodammodo praenuntiantibus vocationem, et prophetiis suis sponso quasi quibusdam dotibus antea desponsantibus; aliis vero evangelicum tibi ministrantibus verbum, et per universam terram dispersa rationabilia tibi ovilia colligentibus; aliis autem suis quasi sudoribus per eamdem in dogmatibus diligentiam incorruptibilitatem gregibus tuis mercantibus; porro aliis sanguinibus suis erga te sinceram affectionem etiam usque ad mortem conservantibus, et hoc modo certitudinem in te veritatis demonstrantibus. Quibus cum denis millibus coelestium angelorum coronam ferens, et amplissime praedicans, enuntia virtutes ejus qui de tenebris te idololatrici erroris vocavit in admirabile lumen suum, id est, in se ac Patrem qui sine initio est, atque in consempiternum et consubstantialem Spiritum suum, in unam scilicet quae est super omnem principatum, naturam, fidem et confessionem. Cui gloria et imperium nunc et in universa saecula saeculorum. Amen.
Per cuncta sanctissimo et beatissimo fratri et comministro, domino Adriano papae senioris Romae, Tarasius misericordia Dei episcopus Constantinopoleos novae Romae in Domino salutem.
Sufficeret quidem salutaris dispensatio magni De, et Salvatoris nostri Jesu Christi ad pacem, unanimitatem et concordiam omnibus Christianis. Ipse namque post ex mortuis resurrectionem apostolis suis insufflans ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Cujus rei gratia contestans omnibus nobis ille qui raptus in tertium coelum, et in paradisum ingressus audivit arcana verba, Paulus scilicet divinus apostolus asseruit dicens: Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum; et medium parietem maceriae dissolvens [dissolvit], inimicitiam in carne sua (Ephes. II). Et rursus Thessalonicensibus praecipiens ait: Itaque, fratres, state, et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem, sive per epistolam nostram (II Thess. II). Sed quoniam inimicus qui ab initio nequam est diabolus, non dimisit per diversa tempora aedificatam supra fundamentum apostolorum et prophetarum Ecclesiam secundum quod sibi visum est, discindere atque disrumpere, semet inferens per quosdam se sequentes viros malos, et zizania superseminare in regione hac, quae culta est a tubis Spiritus, apostolis scilicet sanctis: ipsi enim virtute ex alto accepta, et hac divinae sulcis operationis proscissa, escam aeternae vitae reliquerunt his qui per ipsos crediderunt, carpendam; horum deiloquam doctrinam sancti Patres nostri, qui hujus pastores et custodes per singula fuere tempora, suscipientes, zizania, id est haereses et novitates addititias [subreptas] atque introductas radicitus exciderunt: et messem mundam arvo conservaverunt. Vestra ergo fraterna et summo pontificio decorata sanctitas cum his per deiloquas suas doctrinas quodammodo sermocinata, et ab eis accepto veritatis verbo, spinosas herbas quae nunc germinaverunt, fidelissimorum et pacificorum imperatorum veritati concordans, evellere machaera Spiritus festinavit, mittens secundum scriptam sibi petitionem nostram ad universalem synodum faciendam aequivocos viros principis apostolorum Petri. Quibus advenientibus, pii et tranquillissimi imperatores nostri eos benigne suscipientes, ad nos jubebant mitti, per eos litteras vestras nobis suscipientibus. Et locuti cum illis quae conveniebant, advocavimus et eos qui ab Oriente venerant sacerdotio decoratos viros, Joannem et Thomam, verbi et scientiae participes, atque reverentia et modestia perornatos: adorant enim hic et ipsi per idem tempus pervenientes. Itaque congregatis omnibus Deo amabilibus episcopis hujus dioeceseos, per nutum et divinum zelum fidelissimorum et piorum imperatorum, sessio synodi facta est. Sed quidam ex insensatis sensibus moti, turbationemque intra se facientes, exsurgere nos fecerunt e consessu: et prohibiti, anno uno taciti mansimus. At vero anno transacto, rursus Deo amabiles episcopi congregari in Nicensium clara metropoli Bithyniensium provinciae a piis imperatoribus nostris jussi sunt. Siquidem et nos comites nobis asciscentes Deo amabiles viros et loci servatores vestros, similiter et eos qui de Oriente venerant, perreximus ad eamdem metropolim. Qui cum omnes sedissemus, caput fecimus Christum. Jacebat enim in sancta sede Evangelium sanctum, contestans omnibus nobis sacratis viris qui conveneramus: Judicium justum judicate (Joan. VII): Judicate inter sanctam Dei Ecclesiam et novitatem quae facta est. Et cum praelatae primitus vestrae fraternae sanctitatis litterae legerentur, praestolabantur omnes [ Gr., communi considebamus corona omnes], spiritalibus eduliis tanquam in regalibus coenis fruentes, quae Christus per litteras tuas epulantibus praeparabat: et sicut oculus totum corpus ad rectitudinis et veritatis semitam ostendebas. Sic ergo dirupta membra in unum conveniebant; sic vera consonantia confirmabatur; sic catholica Ecclesia unitatem recipiebat. Cum quibus et earum quae de Orientali dioecesi missae sunt nobis litterae, lectione facta, integra paternae traditionis pulchritudo demonstrabatur, ac vis veritatis roborabatur, propositis videlicet lectioni plurimis testimoniis Patrum. His itaque gestis praedicabatur a nobis omnibus, qui heneplacito Dei congregati eramus, recta et irreprehensibilis confessio, quae nobis missa est a vobis, et per relationem etiam piis imperatoribus nostris. Et omnes haereticae illius pravitatis haeresiarchae, et qui eos secuti sunt, et inconvertibiliter vitam suam finierunt, pari depositione [ hoc est, religionis officio] damnati sunt cum his qui ante catholicae haeretici fuerunt Ecclesiae [in cathol. Eccl. haereses amplexi sunt]. Qui enim in vita sua praesentes fuere, salutem [adhuc superstites erant, sal.] suam per scriptos a se libellos confessi sunt. Et nequaquam dimisit Christus Deus noster, petra nimirum in qua stabiliti sumus, desuper contextamper totum tunicam, id est Ecclesiam suam, quae ab ipso et per [ Gr., et cod. Jol., super] ipsum aedificata est, discissam et diruptam; sed nec membra alias atque aliter sese moventia. Quin potius una cum veteribus haeresibus etiam errorem vanae [ Gr., novae] pravitatis eorum, qui Christianos accusantes contra venerabiles imagines rabide latrant, verbo gratiae suae destruxit, et gladio spiritus pupugit. Et satisfacti sumus per omnia, et per experimentum cognovimus, quia valet super omnia veritas, et vincit secundum non mentientem dicentis vocem. Resistit autem ei universorum nullus [ Gr., omnino nihil], et est robustissima, ita ut elevetur contra omnes inimicos; et eorum qui resistunt sibi, legiones dissolvit. Ecce enim, ecce labia quidem falsa loquentium cessaverunt, et caligo procacium vituperationum quievit, illuxit autem veritatis dogmatum speciositas, undique abjecta haeretica infamia. Et Ecclesia ornamentum suum sortita est, et accepit requiem ex opprimentibus se doloribus. Immobilis enim est et inexpugnabilis: adversus cujus fidem portae inferi et infidelitatis praevalere non poterunt, sicut ex Dominica voce audivimus (Matth. XVI): Et repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV): et facti sumus laetantes in Ecclesia, cui praesidemus secundum Dei voluntatem. Haec itaque facta sunt Christo, qui super omnia Deus noster est, volente, per orthodoxos et fortissimos imperatores nostros. Ipsi enim in omni loco venerabiles imagines erexerunt, tam scilicet in celeberrimis templis, quam in regalibus palatiis suis. Quibus Dominus Deus vicissitudinem tribuat, exaltans cornu regni eorum tam ad pacem Ecclesiarum suarum, quam ad salutem omnium Christianorum. Et sit nomen ejus benedictum in saecula saeculorum. Amen.
Per omnia sanctissimo et beatissimo fratri et comministro Adriano papae senioris Romae Tarasius indignus episcopus Constantinopoleos novae Romae in Domino salutem.
Multifarie multisque modis, evangelice simul et apostolice atque paterne docemur sine avaritia habere mores in sacerdotii sanctificatione, et non aurum, non argentum, aut aliquid aliud usurpare super manus impositione omnis sacrati viri, quemadmodum ostendemus in ordinatis inferius testimoniis, tam ex Scripturae divinae assertionibus, quam ex paternis magisteriis assumptis. Qui enim manus imponunt, ministri sunt Spiritus, non venditores Spiritus: gratis quippe accipientes gratiam Spiritus, gratis his qui a se percipiunt, dare praecipiuntur, ex Dominica voce hanc libertatem [ Gr., liberalitatem] adepti. Si quis autem convictus fuerit pecunia hanc obtinuisse, abjectum fore ab ordine sancto promulgant hujusmodi: et licet nomine sacerdotium sortiatur, sed fallitur sermo in causa [in re]. Nemo enim servire potest Deo et mammonae, sicut ex Evangelio didicimus (Matth. VI). Quia vero prophetice audivimus Deo clamante: Sacerdotes, loquimini ad cor Jerusalem (Isa. XL); rursusque comminante atque dicente: Speculator si viderit gladium venientem, et non insonuerit tuba, et populus se non custodierit; et veniens gladius acceperit ex eis animam, sanguinem de manu speculatoris requiram (Ezech. XXXIII). Timorem ex silentio damnationis denuntiamus praesulibus omnibus Ecclesiarum quae apud nos sunt, ut cum fiducia secundum divinum Apostolum dicamus (Act. XX): Mundi sumus a sanguine praevaricantium canonicas dispositiones, et multo magis eorum qui per pecunias manus imposuerunt vel imponunt [ Gr., vel manus impositionem acceperunt]; Petro divino Apostolo, cujus cathedram sortita est fraterna sanctitas vestra, hos tanquam Simonem Magum deponente. Hujus rei gratia non subterfugimus, quo minus annuntiemus veritatem, custodientes et tenentes quae a sanctis et laudatissimis Apostolis, et memorabilibus Patribus nostris canonice sunt prolata: et hos qui quid horum contempserint, abominamur. Igitur fraterna et summo sacerdotio decorata sanctitas vestra, jure ac secundum Dei voluntatem pontificalem ordinans pietatem [ Gr., sacrum hierarchicum gubernans ordinem], opinatissimam habet gloriam. Dixit enim per prophetam primus et magnus summus sacerdos Christus Deus noster: Vivo ego, sed glorificantes me glorificabo (I Reg. II). Nosti enim, vir desideriorum Spiritus, quia tolerabilior est Macedonii et eorum qui circa ipsum sunt, Spiritus impugnatorum impia haeresis. Illis enim creaturam et servum Dei ac Patris Spiritum delire fatentibus, isti sui ipsius eum, ut autumant, servum efficiunt. Omnis enim dominus quod habuerit, si voluerit, venundat, sive servum, sive aliud quid eorum quae possidet. Similiter et qui emit, dominus volens esse ejus quod emerit, per pretium pecuniae illud acquirit. Ita et qui hanc iniquam actionem operantur, detrahunt Spiritui sancto, aequaliter peccantes his qui blasphemant, dicentes, in Beelzebub ejicere daemonia Christum (Luc. XI). Atque ut verius dicamus, Judae comparantur traditori, qui Dei occisoribus Judaeis pretio argenti Christum venundedit. Cum ergo sanctus Spiritus consubstantialis sit Christo Deo nostro, ejusdem omnino et ipsi portionis erunt, ut ostensum est. Si vero non venditur, (perspicuum enim est, quod nullo modo) non est procul dubio in eis gratia Spiritus sancti, id est, sacerdotii sanctitas. Nam quod non acceperunt, non habent. Memores ergo sint sancti Petri, ad eum qui hoc studebat ita dicentis: Non est tibi pars, neque sors in sermone hoc (Act. VIII). Si enim venundatur sacerdotii dignitas, ergo superflua est apud ipsos vitae probabilis actio, et in castitate aliisque virtutibus conversatio. Superfluus est secundum ipsos etiam Paulus divinus Apostolus docens, oportere episcopum irreprehensibilem esse, prudentem, ornatum, doctorem, continentem, sobrium, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere (I Tim. III, Tit. I). Proferuntur [evanescunt] igitur haec omnia de venditore ac emptore beneficii [sacerdotii]. Porro subjecta sanctorum testimonia alienum omnino a sacerdotio pronuntiant eum qui dederit aliquando vel acceperit in aliquo tempore, sive scilicet ante manus impositionem, sive in manus impositione, sive post manus impositionem. Accipere est enim, accipere quandocunque. Sed et omnes promotiones ecclesiasticas auferunt in datione pecuniarum.
Canon sanctorum Apostolorum 29.
Si quis episcopus aut presbyter, aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur et ipse et ordinator ejus, et a communione modis omnibus abscindatur, sicut Simon Magus a me Petro.
De Actibus apostolorum (cap. VIII).
Cum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicunque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existimasti pecunia possidere. Non est tibi pars, neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.
Ex libro tertio Regnorum (cap. XIII).
Non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum. Quicunque volebat, implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum: et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta desuper facie terrae.
Ex libro quarto Regnorum (cap. V), de lepra Giezi.
Reversusque Naaman ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit Deus alius in universa terra, nisi tantum in Israel. Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo. At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit; et post pauca: Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit. Vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid: et secutus est Giezi post tergum Naaman. Et post pauca: Et dixit Naaman: Accipe talentum argenti et coegit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta. Et post alia: Et dixit Elisaeus: Unde venit Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. At ille ait: Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas; sed lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum: et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
Ex sancti Basilii episcopi interpretatione in Isaiam. (In cap. VIII, post medium.)
Legem dedit in adjutorium, ut dicant: Non sicut hoc de quo non licet dare munera. Haec vero lex non est sicut verbum hoc quod est in ventriloquo: non enim ad decetionem excogitata est, sicut illa, sed magistra est veritatis: et illi quidem in argento [pro arg] divinant. Hoc enim est quod deridetur, quia et argentum eis tribuunt mercedem fallaciae hi qui decipiuntur. Hoc autem verbum, id est legis, non est tale, ut munera dent pro eo. Nemo enim gratiam Dei venundat. Gratis, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X). Vides, qualiter indignatus Petrus sit contra Simonem, pecuniam pro Spiritus sancti gratia offerentem? Pecunia tua, inquit, tecum sit in perditionem; quia existimasti donum Dei per pecuniam possidere (Act. VIII). Non est ergo Evangelii sermo, sicut verba quae venduntur a ventriloquis. Quid enim dabit quisquam dignum pro eis in commutationem? Audi David haesitantem atque dicentem: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV)? Non possunt ergo munera dari de hoc condigna gratiae, quae ab ipso est. Unum est donum dignum, custodia videlicet ejus quod donatum est. Qui dedit tibi thesaurum, non pretium repetit dati, sed custodiam dignam ejus quod datum est.
Ejusdem ex epistola ad episcopos destinata qui sub ipso erant, ut non manus imponerent per pecunias.
Existimant se non peccare, quia non pariter cum manus impositione munus accipiunt. Accipere autem est, quandocunque accipiatur. Rogo ergo, ut hanc oblationem, imo vero terrenum commodum [inductionem in gehennam] deponatis, et ne manus talibus contaminantes acceptionibus, vosmetipsos indignos faciatis celebrandi sanctas mysteria.
De vita S. Joannis aurei oris.
Accessit ille qui longae nobis erat disputationis auctor, ad episcopos omnes, Eusebius videlicet accusator sex reliquorum episcoporum, et postulans ut susciperetur in communionem. Contradicunt quidam episcoporum, non oportere illum in [ut] calumniatorem admitti. In his supplicavit dicens: Quoniam litis [lis] majorem partem per duos annos examinavit [examinata est], et dilatio [causa] ad testes effecta est, deprecor vestram Deo amabilitatem ut mihi ab eo testes [ Gr., ut a me testes] hodie tribuantur. Nam si et Antoninus episcopus mortuus est, qui accepto auro promovit; sed manent qui dederunt et ordinati sunt. Sanxit praesens concilium, ut requiratur negotium; inchoatur causa ex lectione monumentorum quae primitus gesta sunt. Ingressi sunt testes: ingressi sunt et sex qui dederunt et ordinati sunt: in initio negabant. Cumque permanerent testes tam laici quam presbyteri, quibus visum fuerat fidenter esse [ Gr., visi fuerant confidere] credendum; quaedam autem et mulieres: etiam species pignorum praefati, et loca, et tempora, et quantitatem; non admodum bene conscientia sua disposita, ultronei confitentur absque multa necessitate: quia dedimus, confitemur, et facti sumus talem existimantes consequentiam [consuetudinem] esse, ut videremur a curia publica liberari. Et nunc obsecramus ut, si quidem justum est nos esse in ministerio Ecclesiae, simus: sin autem, saltem aurum quod dedimus, recipiamus: nam uxorum nostrarum quaedam dedimus vasa. Joannes ad haec repromittebat concilio, quia a curia quidem ego eos cum Deo liberabo, postulans imperatorem: vos autem praecipite accipere illos quod dederunt, ab haeredibus Antonini. Praecepit synodus aurum quidem eos recipere ab haeredibus Antonini, communicare autem intra altare, et esse privatos sacerdotio: ne istis indulgentiam consecutis, consuetudo fieret Judaica vel Aegyptia vendendi sacerdotium, vel emendi. Aiunt enim pestilentem et falsidicum patriarcham Judaeorum per singulos annos vel infra, archisynagogos per vices constituere causa colligendae pecuniae: similiter et aemulatorem hujus, Aegyptiorum scilicet patriarcham; ut impleatur illud propheticum: Sacerdotes ejus cum muneribus respondebant, et prophetae illius cum argento divinabant (Mich. III).
Ex canonibus sexcentorum triginta sanctorum Patrum, qui Chalcedone convenerunt regula secunda.
Si quis episcopus per pecunias fecerit ordinationem, et sub pretio redegerit gratiam quae non potest vendi, ordinaveritque per pecuniam episcopum, vel chorepiscopum, vel presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet ex his qui connumerantur in clero; aut promoverit per pecunias dispensatorem, aut defensorem, vel mansionarium, aut quemquam qui subjectus est regulae, pro sui turpissimi lucri commodo: is quem hoc attentasse probatum fuerit, proprii gradus periculo subjacebit: et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione aut promotione, quae per negotiationem facta est, proficiat, sed sit alienus ea dignitate et sollicitudine, quam pecuniis quaesivit. Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis exstiterit, siquidem clericus fuerit, proprio gradu decidat: si vero laicus aut monachus, anathematizetur.
Ex synodica epistola Gennadii sanctissimi archiepiscopi Constantinopoleos, et synodi quae cum eo erat.
Sit igitur et est abjectus, et ab omni sacerdotali dignitate atque officio alienus, et maledictioni anathematis subditus, tam qui possidere hoc sacerdotium per pecunias opinatur, quam is qui praebere id propter pecunias pollicetur, sive clericus, sive laicus sit: sive convictus, sive non fuerit convictus hoc facere. Non est enim possibile convenire inconvenientia, neque cum Deo concordare mammona, vel eos qui huic serviunt, servire Deo. Dominica est etiam sententia haec quae incunctanter asserit, non posse Deo servire et mammonae (Matth. VI; Luc. XVI).
Ex canonibus sanctae sextae synodi regula vigesima secunda.
Eos qui per pecunias ordinati sunt, sive episcopi, sive quicunque clerici, et non secundum probationem et vitae optionem, deponi praecipimus: sed et illos qui hos ordinasse noscuntur. Audiamus haec omnia, et auribus percipiamus, non solum summi sacerdotes et sacerdotes et qui in clero connumerantur, sed et omnes qui orbem habitamus terrarum. Oportet enim abundantius nos intendere his quae audiuntur, ne forte defluamus: Quia non corruptibilibus argento et auro redempti sumus de vana nostra traditionis paternae conversatione, sed pretioso sanguine Agni immaculati et incontaminati Jesu Christi (I Petr. I). Sic nos doceto, vir sacratissime, sequi divinam Scripturam, et evangelica, apostolica, canonica, et paterna praecepta. Obedimus enim verbis oris vestri. Super excelsa conscende, exalta in fortitudine vocem tuam: abi in latitudine, praedica cum fiducia, ut auferatur et in abolitionem veniat impositio manus quae per pecunias fit: necnon et quidquid hanc propter avaritiam, injustitiam et acquisitionem, turpis lucri gratia sequitur. Hac enim una cum his quae cum illa conveniunt, a populo acquisitionis qui nomine Christi censetur, et gratis consecutus est redemptionem, ablata, omnia contagia quae nequitiam sequuntur, radicitus amputabuntur, et sacerdotes ut palma florebunt, Christi odorem his qui salvi fiunt inspirantes, et Ecclesiae triumphale carmen canentes: Abstulit Dominus injustitias tuas ex te. Quin et eos qui carpunt dulcedine replentes, et multiplicantes illos in terra pingui [senecta uberi], longaevae, inquam, illius vitae ac incorruptibilis haeredes monstrantes.
Deo colendissimo comministro domino Joanni presbytero et hegumeno seu anachoretae [Gr., et anachoretae, curarum scilicet mundanarum contemptori], Tarasius indignus episcopus Constantinopoleos novae Romae in Domino salutem.
Qui ex fluentis divini Spiritus irrigatus, et inspiratione hujus est illustratus, David ille scilicet inter reges propheta et inter prophetas rex, laudans dicebat: Initio cognovi de testimoniis tuis, quoniam in aeternum fundasti ea (Psal. CXVIII). Sine mendacio itaque his qui intellectum habent, est hymnodia haec, et firma his qui concinunt eam. Ait enim inspector Dei Moyses de omni divinae Scripturae affatu: In illis non est addere, et ab illis non est auferre (Deut. XII, XXXIV). Qui ergo scrutabiliter et non transitorie omnibus sacris Scripturis et paternis doctrinis incumbunt, et lectioni horum intendunt, et mentem suam pietati et veritati infigunt et non ad propriam hanc voluntatem referunt, illuminantur mirabiliter a montibus aeternis, illustrati ab evangelicis et apostolicis praeceptis. Montes enim haec Psalmista nominat (Psal. LXXV), quoniam in his meditantes et inambulantes, ad coelestia pertransimus: aeternos autem, quia non recentia nec temporalia, sed ab origine mundi praedicta sunt [ Gr., ante mundi constitutionem dicta sunt]; quanquam novissimis temporibus prolata sint a praedicatoribus evangelicae praedicationis. Nos ergo, vir desideriorum, eorum videlicet quae sunt Spiritus, Deo te a juventute cognoscentes deditum, paucos cordis nostri motus et voluntates ad animi alacritatem commendamus: plura quippe silentio honorentur. Utique auditum est a vobis de synodo quae facta est beneplacito Dei in Nicensium urbe: ad quam videlicet synodum nos et sacrati viri et loci servatores tam papae senioris Romae, quam Orientis sanctissimorum principum sacerdotum convenimus; necnon et Deo amabiles episcopi plurimi secundum praeceptionem piorum imperatorum nostrorum. Similiter et reverendi archimandritae et hegumeni, et multitudo monachorum. Cumque multa inter nos dicerentur, quod verum et placitum est Deo, sancitum est; et secundum priscam legislationem sanctorum Patrum nostrorum Ecclesia recepit imaginum picturam et titulos, ad superiorem sensum [elevationem animi] et memoriam mentis nostrae, ac participationem cujusdam sanctificationis. Quidquid enim sanctum Evangelium per lectionem insinuat nobis, id ipsum et imagines; et quidquid gestorum libri de passionibus martyrum narrant, similiter et imagines: et has salutamus tanquam formas primitivorum, et nihil aliud, profecto in unum Deum in Trinitate laudandum credentes, et ipsi soli servientes. Expetimus etiam intercessiones intemeratae dominae nostrae sanctae Dei genitricis, sanctorumque angelorum, et omnium sanctorum Patrum nostrorum. His ita se habentibus, questa est synodo pars major reverendorum monachorum [episcoporum]. Sed et nos praescivimus querelam istam, quia plures episcoporum pecuniis obtinuerunt sacerdotium: et licet peccatis nostris obcaecemur [implicemur], et horum retibus constringamur, in quibus propitius nobis sit Deus: attamen evangelicorum mandatorum et canonicarum praeceptionum cognitionem percepimus, et in munda conscientia, et simplici corde, et in more sine avaritia, et imperturbabili ad Deum habito, canonicum [ Gr., conscientia alacriter erigente se ad Deum, can.] per omnia sequi optamus praeceptum: et comprehendimus [submisimus] nosmetipsos, inclinavimus ad serviendum evangelicis atque apostolicis et paternis dispositionibus: decertantes ut hi qui sacerdotium sortiti sunt, sic degant et vivant et conversentur, sed et omnes qui Christi nomine vocitantur. At si quidam non acquieverint praeceptis istis, communicator talium qui dicuntur quidem, non autem sunt sacerdotes, esse non patior, sed alienus ab horum sum portione: et mihi quidem protestari haec non pigrum, ipsis autem tutum. Divini ergo canones dantem vel accipientem in ordinatione sacerdotii, deponunt, et persequuntur [expellunt] a sacerdotali dignitate. Inspector Dei Moyses, ut dixi, clamat: In illis, inquiens, non est addendum, et ab eis non est auferendum (Deut. XII, XXXIV). Similiter et hymnographus David psallit, et nos cum illo: Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea (Psal. CXVIII). Et quis ad haec resistendi idoneus? nisi forte infatuetur sensu, et divinis velit illudere. Jam enim fundata sunt testimonia Dei, et radicata sunt in Ecclesia ejus: licet quidam temporaliter non obedientes, minime custodiant ea. Illa ergo in aeternum manent; et beati qui scrutantur ea, et his obediunt: et vae qui non obediunt. Omnis ergo episcopus, vel presbyter, aut diaconus convictus, quod per pecunias manus impositionem dederit vel acceperit, a sacerdotio decidit. Fortassis autem dicunt aliqui, quia poenitentiam agimus pro peccato, et Deus ignoscit illud. Ita et ego dico, quia et omnes agentes poenitentiam Deus suscipit, et indulget per poenitentiam peccata quae jam patrata sunt. Novi enim et David adulterio depressum et homicidio (II Reg. XI), sed acta poenitentia receptum, et divino testimonio approbatum: Inveni David, inquit, filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas (Psal. LXXXVIII; Act. XIII): et sancta David prophetice testimonium habentia: perspicuum ergo est, per poenitentiam eum fuisse correctum [ Gr., persp. ubi is per poenitentiam correctus est]. Sed iterum novi audisse illum a Deo: Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es (I Par. XVII). Novi Manassem per confessionem ab impietate dimissum (II Par. XXXIII). Novi et meretrices et publicanos receptos per poenitentiam (Matth. XXI; Marc. II; Luc. V): verum nullum ex his in sacerdotii dignitate numeratum, nisi forte id ante baptisma commiserit. Novi et monachos aliquot, cum in mundo essent, omni libidine conspurcatos; cum autem solitarie viverent, tanquam faces in orbe resplenduisse [fornicatione detentos, effectos autem monachos sicut luminaria in mundo per studiosam vitam lucentes]: nullum tamen ex his in sacerdotem ordinatum. Quod si autem id semel atque iterum factum est, non tamen confestim legem in Ecclesia praescribit. Scimus sanctam [almam] Mariam prius meretricem fuisse, postea factam continentem [fornicariam, rursus autem pudicam]: non tamen inter diaconas relata est. Quorsum vero haec dico? cum veritatis sermonem cognoscam, et eum qui a divinis apostolis initiatus est, audacter clamantem [a divinis apostolis et sanctis Patribus nostris edoctus audacter clam.] videam (Can. 30): Quod quicunque per pecuniam ordinatus est episcopus, aut presbyter, aut diaconus, alienus est a sacerdotali dignitate: non enim divini Spiritus gratia venditur. Caiphaicum hoc studium est, Simoniaca haec machinatio, et aliena a sacerdotali sanctificatione. In scortatione aut adulterio si quispiam post baptisma fuerit deprehensus, divini canones illum ad sacerdotium non admittunt: quin etiam si quispiam promotus ad sacerdotium, tale [ Gr., prom. est ad sacerdotium qui tale] aliquid fecerit, confestim ejicitur. Omnis igitur vir qui in poenitentia perdurat, per bonitatem et mansuetudinem Dei veniam peccatorum suorum obtinet, quemadmodum etiam in superioribus demonstravimus. Novatum autem, et ejus impiae haeresis asseclas anathematizo, utpote qui injurius sit adversus poenitentiam, et mansuetudinem Dei elevet. Quare ejus opinionis sum, ut confitear recipiendum episcopum per pecunias ordinatum modo poeniteat: bonus enim Deus est in omnibus, et viscera ejus aperta sunt super omnem hominem poenitentem, quem etiam in regnum suum inducit. Sed quoniam juxta divinum Apostolum (I Tim. III), episcopus inculpabilis [irreprehensibilis] esse debet: qui propter pecunias aliquem ordinat, aut ab aliis ordinatur, alienus est a sacerdotali dignitate, ut omnes novimus quicunque Ecclesiae alumni sumus. Ergo bona et laudabilis poenitentia quae ad Deum ducit, et a peccatis liberat. Et ego quoque misericordia indigeo: novi enim Dei mansuetudinem, qui omnem ad se venientem recipit. Dixit enim per prophetam: Tu primus dic peccata tua, ut justificeris (Isa. XLIII). Et: Dixi: Eloquar iniquitatem meam coram Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI). Et: Pro ea orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno (ibid.). [ Gr., add. Et Corinthium qui fornicatus est, novi a divino apostolo Paulo receptum, non tamen evectum ad sacerdotium.] Nam si pater, filio peregere existente, et rem impie et inique agente, redeuntem iterum ad se naturali amore prosequitur, quanto magis Deus omnium nostrum pater, omnem poenitentem suscipiet in ulnis suis, cum sit singulariter misericors! Non enim mortem petit peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, XXXIII). Quemadmodum etiam in Evangelio ab ipsa Domini voce per parabolam de prodigo, et postea poenitente (Luc. XV), instructi sumus, a Patre coelesti recepto in coelis. Gaudet enim super omnem hominem agentem poenitentiam. Poenitentia insignis est armatura, magna salutis via, et hospitii regni coelorum dispensatrix [ Gr., regni coel. conciliatrix: cod. Jol. reconciliatio regni coel.], incorruptibilis viae dux, martyricorum certaminum aequiparatio, ad Deum viam indicans, et cum ipso nos esse faciens; humani generis baculus, cadentium et lapsorum surrectio. Beati qui hanc amplectuntur, et huic adhaerent. Qui hanc exercent, cum angelis vitam aequalem ducunt, ab omni malo declinant, et bonum faciunt. Poenitentia est coalumna et familiaris dilectionis [collactanea et cohabitatrix charitatis], eleemosynae [ Gr. add. orationis] jejunii, abstinentiae, temperantiae, probitatis, honestatis, mansuetudinis: et ut verum uno verbo dicam, haec omnia pollet poenitentia [ Gr., haec omnia est poenit.]. Si quis autem hanc contaminat et contemnit, non inter servatos, sed inter perditos numerandus est, quorum vermis non moritur, et ignis non exstinguitur. A quibus liberemur, digni habiti promissis bonis misericordia et miserationibus Christi Dei nostri. Haec a nobis praedicantur, vir sanctissime, si forte fuerint, qui nos quoque infamare voluerint. Novimus enim te singularem admonitionem [ Gr. et cod. Jol., receptaculum] et cultorem evangelicarum et apostolicarum, canonicarumque jussionum. Quamobrem audacius quoque ad te ista scribimus, cupimusque ut ea monachis, et ascetis, virisque omnibus [ Gr., virisque saecularibus] religiosis, cum quibus tibi commercium est, significes [ Gr. add. si vero etiam libuerit, ostendas]: et ut in orationibus tuis coelipetis nostri memor sis, obnixe rogamus, quo ex circumdantibus nos undique malis tandem aliquando liberemur. Urgent enim et intus et extra insultationes, a quibus misericordia Dei sumus liberati, et posthac quoque nos evasuros confidimus. Quamobrem iterum atque iterum dicimus, ora, precare o amice vir Dei et noster, imo potius pater: scimus enim quod affectu eo erga nos affectus es, quo pater erga liberos suos. Deus pacis, qui et remota et propinqua ad se convocat, vitam nostram in pace conservet, et omnes illos qui eum colunt et admirantur, nomenque illius invocant, salvos faciat intercessione et precibus dominae nostrae sanctae Dei genitricis, et omnium sanctorum. Amen. Omnes fratres qui ad vos pervenerint, nostro nomine salutes velim, ut et ipsi vobiscum pro nobis orent.
Quomodo intelligendum sit Dei nomen esse incommunicabile, et omnem propheticam locutionem, quae invehitur in idola.
Qui in tertium penetravit coelum, et paradisum ingressus audivit arcana verba (II Cor. XII); qui ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum praedicavit Evangelium (Rom. XV), Paulos divinus apostolus impiam et inanem gentilium superstitionem redarguens ait: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I). Juxta hunc igitur sensum intelligere est, quod incommunicabile Dei nomen lignis et lapidibus adaptarunt: hoc enim illi fecerunt, qui ab omni Dei cultu fuere alieni, et qui ex Hebraeis dementes a Deo defecerunt. Commissi sunt enim inter gentes, et didicerunt opera eorum. Et relicto invisibili, incomprehensibili, et opifice omnium Deo nostro, immolaverunt daemoniis, Baal, Astartae, Chamos, Apollini et Jovi, Dianae et Veneri, Baccho et Mercurio, et plurimis aliis; et horum idola deos appellarunt; sed et volucrum et quadrupedum et serpentium. Quapropter idem Apostolus: Tradidit, inquit, illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, nequitia, avaritia; plenos invidia, homicidio, contentione; susurrones, detractores, Deo odibiles, superbos, elatos, inventores malorum. (Ibid.)
Propterea Deus legem dedit per Moysen: deinde prophetas adventum praenuntiantes Salvatoris Christi Dei nostri, necnon arguentes, minitantes, admonentes, cohortantes, ut ii redirent ad agnitionem veritatis, et posthabita creatura servirent Deo vivo et vero, cujus nomen cum creaturis et simulacris idolicis communicari non potest. Ait namque Apostolus: Quae societas luci ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial (II Cor. VI)? Verum neque lex, neque prophetae eos convertere potuerunt; permanserunt enim in perditione sua. Advenit ergo qui praedictus erat a prophetis, ipsius Dei Verbum, coaeternus Patri, verusque Deus, assumpta carne ex intemerata Dei genitrice semper Virgine Maria, et factus est homo nobis similis excepto peccato, ut nos ab errore idolorum liberaret, et a diaboli servitute eriperet. Expletis ergo omnibus suae dispensationis mysteriis, passus carne in cruce, et sepultus, et resurgens, et ascendens in coelos, unde descenderat, omni illa impuritate et abominatione nos liberavit, missis sanctis suis apostolis et discipulis ad omnes gentes, accepta ab eis, quemadmodum ipsis promiserat, virtute ex alto, Spiritu Domino, vivificante et omnipotente, qui ex Patre per Filium procedit. Per quem facti potentes opere et sermone, genus humanum ab inani idolorum cultu liberarunt; docentes nos credere in unum Deum qui in Trinitate laudatur et glorificatur: tradentes etiam in Ecclesia symbola ipsi et successores ipsorum Patres nostri celeberrimi. Quae tenentes Christiani, signum venerandae crucis sanctum Evangelium scripto traditum, venerabiles imagines per exprimentem rei figurationem, et quamplurima alia Deo dicata: eaque nobis admoventes, et cum affectu adorantes ac salutantes, sanctificationis ipsorum participes efficimur. Non tamen ad haec quasi ad deos accessere Christiani, quemadmodum ad idola gentiles. Absit id ab eis crimen: nugae sunt hae, et vaniloquentia Ieonoclastarum. Ex quo etiam merito Christianorum accusatores appellantur. Cumque dementes sint, vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI). Labia dolosa in corde, et in corde prava locuti sunt. Quod ea quae adversus idola pronuntiata sunt a lege divina, prophetis et apostolis, in evangelicarum rerum picturas male exceperunt, pervertentes sacram Scripturam juxta propria desideria; nihil aliud intelligentes, quam ex idolis illis non esse nos per Christum Deum nostrum liberatos, aut salvatos. O hominum dementiam atque insaniam! quia sanctum a profano non distinxerunt. Nam Domini et sanctorum ejus imaginem eodem quo daemoniorum effigies nomine appellarunt. Proh improbitas hominum! Vae ipsis, quod a Deo resilierunt. Etenim Christiani unum Deum colentes in Trinitate collandatum, et soli ipsi latriam offerentes, per sensibilia signa ducimur ad intelligibilia. Cum enim sensibiles simus, non aliter ad intelligibilia provehimur, quam per sensibiles notas tum scripturae ad meditandum, tum picturae, qua res coloribus et lineamentis exprimuntur. Haec enim in prototyporum omnium inducit et evehit recordationem: et alterum quidem auditu percipimus, alterum vero oculis contemplamur. Quae ita se habent, ut alterum alterius notitiam inferat: habent etiam sine controversia ut alterum alterius contineat declarationem, et iisdem afficiantur honoribus.
Ad clariorem autem rei intelligentiam alia quaedam etiam apologiae causa proponam. Omnium Dei creaturarum commune est, ut participatione aliqua inter se conjunctae sint affinitate: et quamvis aliae aliis dignitate et ordine antecellant, res tamen omnes, communicatione quadam inter se junguntur. Nam angeli cum sint purae mentes, ex nihilo producti sunt ab omnium rerum conditore Deo; similiter et natura humana: sed et media est inter excellentiam et tenuitatem, coelestium scilicet angelorum, rerumque terrenarum: verum ut creaturae conveniunt inter se. Deinde angeli quidem purae sunt mentes et incorruptibiles, homo autem mortalis: sed cum sit mentis ac disciplinae capax, angelicam participat naturam. Rursus natura hominis naturae caeterorum animalium est particeps, quod et ipse et ipsa caro, et comedunt, et dormiunt, terramque communem habent, et qua sumpti sumus, et in quam resolvimur usque ad transmutationem nostram ex corruptione in incorruptionem. Ita plane et quatuor elementa communi juncta sunt nexu, terra, aqua, aer, ignis: et terra quidem sicca est et frigida, ignis siccus et calidus, aqua frigida et humida, aer calidus et humidus: et conveniunt quidem terra et ignis, ut sicca; terra vero et aqua, ut frigida: simili modo et reliqua elementa communione hac inter se sociantur. Hinc etiam nostra corpora proportione horum quatuor elementorum ex quatuor humoribus constant, sanguine, pituita, flava, et atra bili; et sanguis quidem calidus et humidus, proportione respondet aeri: flava bilis calida et sicca, et proportione respondet igni: atra bilis sicca et frigida, et proportione respondet terrae: humor humidus et frigidus, et proportione respondet aquae. Addam etiam ad majorem explanationem: Dominus rex et imperator est; sed et imperium vestrum praefulget omnibus, et dignitate praeemines cum domina et imperatrice matre tua, vestroque nutui subditi omnes parent. Attamen homines estis, et definitione comprehendimini, quoniam omnis homo animal est rationale mortale, mentis et scientiae capax: et Petrus enim et Paulus, et caeteri homines eamdem suscipiunt definitionem: hoc est, ea quae sunt communia hominibus, et vos habetis; estque vobis cum omnibus eadem natura communis. At vero Deus invisibilis, incomprehensibilis, investigabilis, incircumscriptus, impassibilis, immortalis, solus Rex regum, et Dominus dominantium, nulla aut cum angelis, aut cum hominibus, aut cum alia creatura communicatione est conjunctus. Ipse enim opifex, cuncta vero creata: ipse providentia regit, reliqua omnia providentia reguntur. Extra igitur omnem creatam naturam est Deus: atque hac ratione nomen ipsius et incommunicabile. Idcirco et admirabilis Moyses peculiares tradidit litteras ad scribendum Dei nomen, quas ad alias voces non usurpabant. Quod si virtutes angelicae, atque homines pii Deumque timentes participes Dei sunt, id ejus gratia, non natura habent. Cujus tu quoque fias particeps per bona opera. Et ipse imperium vestrum exaltet, et subvehat vos ad intelligenda et cogitanda quae perducunt ad aeternum ipsius regnum, miseratione sua et precibus sanctae et immaculatae dominae nostrae Dei genitricis, omniumque sanctorum ejus. Amen.