Migne Patrologia Latina Tomus 64
Interpretatio Topicorum Aristotelis
Interpretatio Topicorum Aristotelis (Aristoteles; Boetius), J. P. Migne 64.1008A
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Primi Topicorum libri Aristotelis, quid intendit, et quae ratiocinandi species. 64.0909D|
Propositum quidem negotii est methodum invenire per quam poterimus syllogizare de omni proposito problemate ex probabilibus, et ipsi disputationem sustinentes, nihil dicemus repugnans. Primum igitur dicendum quid est syllogismus, et quae ejus differentiae, quomodo sumatur dialecticus syllogismus; hunc enim quaerimus secundum propositum negotium. Est itaque syllogismus oratio in qua positis quibusdam aliquid aliud a positis ex necessitate accidit per ea quae posita sunt. Demonstratio vero est quando ex veris et primis syllogismus erit, aut ex talibus quae per aliqua prima et vera ejus quae circa ipsa est cognitionis principium sumpserunt. 64.0910C| Dialecticus autem syllogismus est qui ex probabilibus est collectus. Sunt autem vera et prima quae non 64.0910C| per alia, sed per se ipsa fidem habent. Non enim oportet in disciplinaribus principiis inquirere propter quod, sed secundum unumquodque principiorum ipsam per se esse fidem. Probabilia autem sunt quae videntur omnibus, aut plurimis, aut sapientibus, et his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus et probatis. Litigiosus autem est syllogismus ex iis quae videntur probabilia, non sunt autem. Et qui ex probabilibus quidem, aut ex iis quae videntur probabilia, est apparens. Non enim omne quod videtur probabile etiam est probabile, nihil enim eorum quae dicuntur probabilia in superficie habet omnino phantasiam, velut circa litigiosarum disputationum principia accidit se habere; 64.0911A| statim enim saepius etiam eis qui parva videre possunt manifesta est in his falsitatis natura. Ergo prior quidem eorum (qui dicti sunt litigiosi syllogismi) etiam syllogismus dicatur, reliquus vero litigiosus quidem syllogismus, syllogismus autem non, eo quod videtur quidem ratiocinari, ratiocinatur autem minime. Amplius autem praeter omnes (qui dicti sunt) syllogismos, ex iis quae sunt circa aliquas disciplinas peculiaria fiunt paralogismi, quemadmodum in geometria et huic cognatis accidit se habere. Videtur autem hic modus differre a dictis syllogismis, nam neque ex veris et primis colligit pseudographus, neque ex probabilibus, nam sub definitione non cadit, neque enim quae omnibus videntur sumit, neque quae pluribus, neque sapientibus, et his, 64.0911B| neque omnibus, neque plurimis, neque probatissimis; sed ex peculiaribus quidem disciplinae sumptis, non veris autem, syllogismum facit, nam eo quod aut semicirculos describit non ut oportet, aut lineas aliquas ducit non ut ducendae sunt, paralogismum facit. Species igitur syllogismorum, ut figuraliter sit complecti, dictae sint. Summatim autem dicendo de omnibus praedictis et de his quae postea sunt dicenda, in tantum nobis determinatum sit, eo quod de nullo eorum exactam rationem assignare deligimus, sed aliquantulum figuraliter de his volumus pertransire, omnino sufficiens arbitrantes esse secundum propositam methodum posse cognoscere quoquomodo unumquodque illorum.
CAPUT II. Ad quot utilis dialectica disserendique disciplina. 64.0911C|
Consequens autem erit ex iis quae dicta sunt dicere ad quot et quae utile sit hoc negotium. Est autem ad tria, ad exercitationes, ad colloquia, ad eas quae secundum philosophiam sunt disciplinas. Quod igitur ad exercitationem sit utile, ex his perspicuum est, methodum enim habentes, facile de proposito argumentari poterimus. Ad colloquia vero eo quod multorum annumerantes opiniones, non ex extraneis, sed ex propriis doctrinis sermocinabimur ad eos, transmutantes quidquid non bene videntur modis dicere. Ad secundum philosophiam autem disciplinas, quod potentes ad utraque dubitare, facile in singulis intuebimur verum et falsum, praeterea autem ad 64.0911D| prima eorum quae in unaquaque disciplina sunt principia. Nam ex propriis secundum propositam disciplinam principiis impossibile est dicere aliquid de ipsis, eo quod prima principia sunt omnium, per ea vero (quae sunt circa singula) probabilia necesse est de illis transigere. Id autem proprium, maximeve peculiare dialecticae est, nam cum sit inquisitiva, ad omnium methodorum principia viam habet. Habebimus autem perfecte methodum, quando perinde habebimus ac in rhetorica, et medicina, et hujusmodi facultatibus, hoc autem ex iis quae contingunt facere quae eligimus. Nam neque rhetor omni ex modo persuadebit, neque medicus sanabit; sed si ex iis quae contingunt nihil omiserit, sufficienter eum disciplinam habere dixerimus.
CAPUT III. Ex quibus et quot disceptatio dialectica constet. 64.0912A|
Primum igitur considerantum ex quibus est methodus, siquidem sumpserimus ad quot, et quae ex quibus orationes et de quibus syllogismi, et quomodo his abundemus, habebimus sufficienter propositum. Sunt autem numero aequalia, et eadem ea ex quibus orationes et de quibus syllogismi: fiunt enim orationes ex propositionibus; de quibus autem syllogismi fiunt, problemata sunt. Omnis autem propositio, et omne problema, aut proprium, aut genus, aut accidens indicat; etenim differentia cum est generalis, cum genere ordinanda est. Quoniam autem proprium hoc quidem quid est esse significat, illud autem non significat, dividatur proprium in utrasque praedictas 64.0912B| partes, et vocetur illud quod quid erat esse significat, terminus; reliquum vero, secundum communem de ipsis assignatam nominationem, nuncupetur proprium. Manifestum igitur ex iis quae dicta sunt quod secundum praesentem divisionem quatuor omnia accidit fieri, aut proprium, aut terminum, aut genus, aut accidens. Nemo autem nos opinetur dicere quod unumquodque horum secundum se dictum propositio vel problema est, sed quod ab his et problemata et propositiones fiunt. Differunt autem problema et propositio modo, nam cum sic dicitur: putasne animal gressibile bipes? definitio est hominis; et putasne animal genus est hominis? propositio fit. Si autem utrum animal gressibile bipes definitio est hominis, an non, problema fit. Similiter autem et in 64.0912C| aliis. Quare merito aequalia numero problemata et propositiones sunt, nam ab omni propositione problema efficies, mutans modum.
CAPUT IV. De termino, proprio, genere, et accidente.
Dicendum autem quid terminus, quid proprium, quid genus, quid accidens. Est autem terminus quidem oratio quid erat esse significans. Assignatur autem aut oratio pro nomine, aut oratio pro oratione; possibile est enim et eorum quae sub ratione significantur quaedam definiri. Quicunque autem quolibet modo nomine assignationem faciunt, manifestum quoniam non assignant ii rei definitionem, eo quod omnis definitio oratio quaedam est, accommodatum 64.0912D| tamen termino, et hujusmodi ponendum est, ut quod honestum est, decens. Similiter autem et utrum idem sensus, et disciplina, vel diversum; etenim circa diffinitiones, utrum idem, vel diversum, plurima fit immoratio. Simpliciter autem accommodato termino omnia dicantur quae sub eadem disciplina cum definitionibus continentur. Quod autem omnia quae nunc dicta sunt hujusmodi sunt, manifestum ex his. Potentes enim quod idem et quod diversum disputare, eodem modo et ad definitiones argumentari facile poterimus; nam ostendentes quod non idem est, interimentes erimus definitionem: non tamen convertitur quod nunc dictum est, non enim sufficiens est ad astruendum definitionem ostendere idem esse, attamen ad destruendum sufficiens est ostendere 64.0913A| quod non idem est. Proprium autem est quod non indicat quid est esse, soli autem inest, et conversim praedicatur de re ut proprium est hominis grammatices esse susceptivum. Nam si homo est, et grammatices susceptibilis est, et si grammatices susceptivum est, et homo est. Nemo enim proprium dicit quod contingit alii inesse, ut homini dormire, ne quidem si forsitan per aliquod tempus inest soli. Si autem forte dicatur aliquid talium proprium, non simpliciter, aliquando, vel ad aliquid dicetur, nam ex dextris quidem esse, aliquando proprium est. Bipes autem ad aliquid proprium est dictum, ut homini ad equum et canem. Quod autem eorum quae contingunt alii inesse nullum conversim praedicatur, manifestum est; non enim necessarium est si quid 64.0913B| dormit, hominem esse. Genus autem est, quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est praedicatur. In eo quod quid est praedicari ea dicuntur, quaecunque convenit eum qui interrogatus est reddere quid est quod propositum est, quemadmodum de homine, convenit eum qui interrogatus est quid id est quod propositum est, dicere quod animal. Generi autem accommodatum est utrum in eodem genere aliud alii, an in altero sit. Nam et hujusmodi sub eadem methodo cadit cum genere; disputantes enim quod animal genus hominis, similiter et bonus, disputantes erimus quoniam haec in eodem sunt genere, si autem alterius quidem ostendamus quod genus est, alterius autem quod non est, disputantes erimus quoniam non in eodem genere 64.0913C| haec sunt. Accidens autem est quod nihil horum est, neque definitio, neque proprium, neque genus, inest autem rei; et quod contingit inesse cuivis uni et eidem, et non inesse, ut sedere contingit inesse alicui eidem, et non inesse. Similiter autem et album, nam et eidem nihil prohibet quandoque album, quandoque non album esse. Est autem accidentis definitionum secunda melior: nam cum dicitur prima, necessarium est si debet quis intelligere, praescire quid est terminus, et genus, et proprium; secunda autem perfecta est ad cognoscendum (quid est quod dicitur) per se. Annectantur autem accidenti et quae ad se invicem sunt comparationes quolibet modo ab accidente dictae, ut utrum honestum, an quod confert, expetibilius, et utrum quae est secundum 64.0913D| virtutem, an quae secundum voluptatem suavior vita, et si quid aliud similiter his est dictum, in omnibus enim talibus utri magis praedicatum accidit, quaestio fit. Manifestum est autem ex his quoniam accidens nihil prohibet, et quando, et ad aliquid proprium fieri, ut sedere cum sit accidens, quando quis solus sedet, tunc aliquando proprium erit; solo vero sedente, ad non sedentes proprium: quare et ad aliquid, et aliquando nihil prohibet accidens proprium fieri, simpliciter autem proprium non erit.
CAPUT V. Quod caetera praedicata aliquid claudant eorum quae definitio continet.
Non lateat autem nos quoniam quae ad proprium, 64.0914A| et genus, et accidens omnia dicuntur, et ad definitiones conveniet dici. Ostendentes enim quoniam non ei soli inest quod est sub definitione (quemadmodum et in proprio), aut quoniam non genus quod assignatum est in definitione, aut quoniam non inest, aliquid eorum quae in definitione dicta sunt (quod quidem et in accidente dici potest), interimentes erimus definitionem. Quare secundum prius assignatam rationem, omnia erunt quodammodo definitioni accommodanda quae numerata sunt. Sed non propter hoc unam in omnibus universalem methodum quaerendum, neque enim facile invenire hanc est, et si inveniatur, omnino obscura et insuavis plane fuerit ad propositum negotium. Propria vero in unoquoque determinatorum generum assignata 64.0914B| methodo, facile ex iis quae circa unumquodque propria sunt decursus propositi fieri possit. Quare universaliter figura quidem (quemadmodum dictum est prius) dividendum est, reliquorum autem ea quae maxime sunt singulis peculiaria, annectendum; definitioni et generi accommodata ea nuncupantes, pene autem adjuncta sunt quae dicta sunt ad singula.
CAPUT VI. De eodem.
Primum autem omnium de eodem determinandum quoties dicitur. Videbitur autem idem ut figuraliter sit sumere, tripliciter dividi. Numero enim, aut specie, aut genere, idem solemus appellare. Numero quidem, quorum nomina plura, res autem una, ut 64.0914C| indumentum et vestis. Specie autem quae cum sint plura, indifferentia sunt secundum speciem, ut homo homini, equus equo; nam hujusmodi specie dicuntur, quaecunque sub eadem specie sunt. Similiter autem et genere eadem, quaecunque sub eodem genere sunt, ut equus homini. Videbitur autem ab eodem fonte aqua, quae eadem dicitur, habere aliquam differentiam praeter dictos modos. Non tamen, sed et hujusmodi in eodem ordinetur iis quae secundum unam speciem quoquo modo dicta sunt: omnia enim talia cognata et affinia sibi invicem videntur esse: nam omnis aqua omni aquae eadem specie dicitur, eo quod habeat quamdam similitudinem; ab eodem autem fonte aqua quae eadem dicitur nullo alio differt, quam eo quod vehementior sit similitudo: quare 64.0914D| non separamus idem ab iis quae secundum unam speciem quoquo modo dicuntur. Maxime autem indubitanter quod unum est numero, idem ab omnibus videtur dici. Solet autem et hoc assignari multipliciter, propriissime autem et primo, quando nomine vel termino idem assignatum fuerit, ut vestis indumento, et animal gressibile bipes homini. Secundum autem, quando proprio, ut disciplinae susceptibilis homini, et quod natura sursum fertur igni. Tertium vero, quando ab accidente, ut sedens, vel musicum Socrati, omnia enim haec unum numero volunt significare. Quod autem verum sit quod nunc dictum est, ex transsumentibus nuncupationes maxime quis discat; saepe enim praecipientes nomine vocare aliquem sedentium, transsumimus, quando forte is non 64.0915A| intelligit cui praeceptum facimus, tanquam ab accidente ipso magis intelligente, et jubemus sedentem vel disputantem vocare ad nos, manifestum quod ut eumdem opinantes, et secundum nomen, et secundum accidens significare. Ergo idem, quemadmodum dictum est, tripliciter dividatur.
CAPUT VII. Omnem disputationem dialecticam esse ex termino, proprio, genere, aut accidente, et ubi illa reperiantur.
Quoniam autem ex prius dictis sunt orationes, et per haec et ad haec una quidem fides est per inductionem. Si enim quis consideret unamquamque propositionum et problematum, apparebit aut a termino, aut a proprio, aut a genere, aut ab accidente facta. Alia autem fides per syllogismum. Necesse est enim 64.0915B| omne quod de aliquo praedicatur, aut conversim de re praedicari, aut non; et si conversim praedicatur, terminus erit, vel proprium. Nam si significat quid est esse, est terminus; si autem non significet, proprium. Hoc enim erat proprium, quod conversim praedicatur, non significans quid est esse. Si autem non conversim praedicatur de re, aut ex iis quae in definitionis subjecti dicuntur, est, aut non, et si est ex iis quae in definitione dicuntur, aut genus, aut differentia erit, eo quod definitio ex genere et differentiis est. Si vero ex iis non est quae in definitione dicuntur, palam est quoniam accidens erit, nam accidens dicebatur quod neque terminus, neque genus, neque proprium, inest autem rei. Post haec autem oportet determinare genera praedicamentorum in quibus sunt 64.0915C| dictae quatuor differentiae. Sunt haec autem numero decem, quod est, quantum, quale, ad aliquid, ubi, quando, situm esse, habere, facere, pati. Semper enim accidens, et genus, et proprium, et definitio in uno praedicamentorum horum erit, nam omnes ab his propositiones, aut quid est, aut quale est, aut quantum, aut aliorum aliquod praedicamentorum significant. Manifestum est autem ex eisdem quoniam quod quid est significans quandoque quidem substantiam significat, quandoque autem quale, quandoque vero aliquod aliorum praedicamentorum: nam quando, posito homine, dixerit quod positum est hominem esse, vel animal, et quid est dicit et significat substantiam; quando, colore albo posito, dixerit quod positum est album esse, vel colorem, quid est dicit, 64.0915D| et quale significat. Similiter autem et si, cubitali magnitudine posita, dixerit quod positum est cubitalem esse magnitudinem, et quid est dicit et quantum significat. Similiter autem et in aliis. Unumquodque enim talium sive idem de eodem dicatur, sive genus de hoc, quid est significat; quando autem de alio, non quid est significat, sed quantum, aut quale, aut aliquod aliorum praedicamentorum. Quare de quibus sunt disputationes, et ex quibus, haec et tanta sunt. Quomodo autem sumemus, et per quae copiosi erimus, post haec dicendum.
CAPUT VIII. De propositione dialectica.
Primum igitur determinetur quid est propositio 64.0916A| dialectica, et quid problema dialecticum. Non enim omnem propositionem, nec omne problema dialecticum ponendum. Nullus enim offeret, quid mentem habeat, quod nulli videtur, nec proponet quod omnibus est manifestum, vel plurimis: nam haec quidem non habent dubitationem, illa autem nemo ponet. Est autem propositio dialectica interrogatio probabilis aut omnibus, aut plurimis, aut sapientibus, et his vel omnibus, vel plurimis, vel maxime familiaribus non inopinabilis. Ponet enim aliquis quod videtur sapientibus, nisi id contrarium sit multorum opinionibus. Sunt autem propositiones dialecticae, et ea quae probabilibus sunt similia, et contraria iis quae videntur esse probabilia secundum contradictionem protensa, et quaecunque opiniones sunt secundum artes 64.0916B| inventas. Si enim probabile est eamdem esse contrariorum disciplinam, et sensum eumdem esse contrariorum probabile apparebit, et si unam numero grammaticen esse, et tibicinariam unam; si autem plures grammaticas, et plures tibicinarias, omnia enim similia et cognata haec videntur esse. Similiter autem et ea quae probabilibus sunt contraria secundum contradictionem protensa probabilia videntur. Si enim probabile est quod oportet amicis benefacere, et quod non oportet amicis malefacere probabile est; est autem contrarium quidem quod oportet malefacere amicis, secundum contradictionem autem quod non oportet amicis malefacere. Similiter autem et si oportet amicis benefacere, inimicis non oportet; est autem et hoc secundum contradictionem contrariorum, 64.0916C| nam contrarium est quod oportet inimicis benefacere. Similiter autem et in aliis. Probabile autem et in similitudine apparet etiam contrarium de contrario, ut si oportet amicis benefacere, et inimicis oportet male, apparebit et contrarium hoc quod est amicis benefacere, et quod inimicis male. Utrum autem secundum veritatem se habeat, vel non, in iis quae de contrario dicentur ostendetur. Palam autem quoniam et quaecunque opiniones secundum artes sunt, dialecticae propositiones sunt. Ponet enim aliquis ea quae videntur iis qui in eis probati sunt, ut de his quidem quae in geometria, ut geometer, de illis autem quae in medicina, ut medicus.
CAPUT IX. De problemate dialectico et positione dialectica.
64.0916D| Problema autem dialecticum est speculatio intendens vel ad electionem, et fugam, vel ad veritatem et scientiam, aut per se, aut ut adminiculans ad aliquid aliud talium, de quo aut neutro modo opinantur, aut contrarie plerique sapientibus, aut sapientes plerisque, aut utrisque iidem eisdem. Quaedam enim problematum utile est scire tantum eligendum, vel fugiendum, ut utrum voluptas sit eligenda, an non. Quaedam autem ad sciendum tantum, ut utrum mundus aeternus sit, an non. Quaedam vero ipsa per se quidem ad neutrum horum, adminiculantia autem sunt ad aliqua talium. Pleraque enim ipsa quidem per se non volumus cognoscere, sed aliorum gratia, ut per illa aliud quidpiam cognoscamus. Sunt autem 64.0917A| problemata et de quibus contrarii sunt syllogismi; dubitationem enim habent utrum sic se habent an non sic, eo quod de utrisque sunt rationes suasibiles. Et de quibus rationem non habemus, cum sint magna, difficile arbitrantes esse propter quod assignare, ut utrum mundus sit aeternus, an non, nam hujusmodi quaeret aliquis. Problemata ergo et propositiones (ut dictum est) determinata sint. Positio est opinio admirabilis alicujus familiarium secundum philosophiam, ut quod non est contradicere, quemadmodum dixit Antisthenes, et quod omnia moventur, secundum Heraclitum, aut quod unum est ens, quemadmodum Melissus dixit (nam de quovis contraria opinionibus proferente curam habere stultum est), aut de quibus orationem habemus contrariam 64.0917B| opinionibus, ut quoniam non omne quod est, vel factum est, vel aeternum, quemadmodum sophistae dicunt. Nam musicum, grammaticum esse, neque factum, neque esse aeternum. Hoc enim et si alicui non videatur, videbitur utique eo quod rationem habeat suasibilem. Est igitur et positio quidem problema, non autem omne problema positio, eo quod quaedam problematum talia sunt, de quibus neutro modo opinamur. Quod autem est et positio problema manifestum est: necesse est enim ex iis quae dicta sunt, aut plures sapientibus circa positionem dubitare, aut utroslibet sibimet, eo quod opinio quaedam admiranda positio est. Pene autem nunc omnia dialectica problemata positiones vocantur. Differat autem nihil quomodolibet dictum: non enim nomen effingere 64.0917C| volentes divisimus sic ea, sed ut non lateant nos, cum quaedam eorum sunt differentiae. Non oportet autem omne problema, nec omnem positionem considerare, sed quam dubitabit aliquis eorum, qui ratione egent, et non poena vel sensu. Nam qui dubitant utrum oporteat deos honorare, et parentes diligere, an non, poena indigent; qui vero utrum nix alba an non, sensu. Neque vero quorum propinqua est demonstratio, neque quorum valde longe: nam illa quidem non habent dubitationem, haec autem magis quam secundum facultatem exercitativam.
CAPUT X. De speciebus disserendi, dialecticaeque disputationis.
64.0917D| Determinatis autem his, oportet dividere quot dialecticarum disputationum sunt species. Est autem inductio quidem haec, illa autem syllogismus. Et syllogismus quidem quid est, dictum est prius. Inductio vero est a singularibus ad universalia accessio, ut si est gubernator eruditus, optimus, et auriga, et omnis qui est eruditus in unoquoque, optimus. Est autem inductio verisimilior, et clarior, et secundum sensum notior, et pluribus communis; syllogismus autem valentior, et ad contradicentes efficacior. Ergo genera de quibus disputationes, et ex quibus, quemadmodum ante dictum est, determinata sint.
CAPUT XI. De instrumentis quibus syllogismorum copiam nobis ad disserendum suppeditamus. 64.0918A|
Instrumenta autem per quae abundemus syllogismis sunt quatuor. Unum quidem, propositiones sumere. Secundum autem, quotupliciter unumquodque dicitur posse distinguere. Tertium, differentias invenire. Quartum autem, similitudinis consideratio. Sunt autem et modo quodam etiam tria horum propositiones. Est enim unumquodque eorum propositionem facere, ut quod eligendum est honestum, vel delectabile, vel utile, et quod differt sensus a disciplina, eo quod amittenti eam possibile est rursum sumere, illum autem impossibile. Et quoniam similiter se habet salubre ad sanitatem, et habile ad bonam 64.0918B| habitudinem. Est autem prima propositio ab iis quae multipliciter dicuntur, secunda a differentiis, tertia vero a similibus.
CAPUT XII. De sumptione propositionum.
Ergo propositiones quidem eligendum quotquot modis determinatum est in propositione, aut omnium opiniones proponenti, aut plurium aut sapientum, et horum vel omnium, vel plurimorum, vel notissimorum. Aut etiam contrarias apparentibus, et quaecunque opiniones secundum artem sunt; at oportet protendere contrarias apparentibus probabilibus, secundum contradictionem, quemadmodum dictum est prius. Utile autem et facere eas in eligendo non solum quae sunt probabiles, sed et similes eis, ut 64.0918C| quod contrariorum idem est sensus, nam et scientia contrariorum est eadem. Et quod videmus suscipientes aliquid, non emittentes, nam et in aliis sensibus sic est, nam et audimus suscipientes aliquid, non emittentes, et olfacimus eodem modo, similiter autem et in aliis. Amplius: quaecunque in omnibus vel plurimis videntur, sumendum ut principium et apparentem positionem, nam ponunt qui non conspiciunt, in aliquo non sic habet. Eligere autem oportet et ex scriptis disceptationibus. Descriptiones autem facere in unoquoque genere supponentes seorsum (ut de bono, aut de animali, et de bono omni) incipientem a quid est. Adnotare autem et singulorum opiniones, ut quod Empedocles quatuor dixit elementa corporum esse. Ponet enim aliquis quod ab 64.0918D| aliquo probato dictum est. Sunt autem (ut figuraliter sit complecti) propositionum et problematum partes tres; nam aliae sunt morales propositiones, aliae naturales, aliae rationales. Morales quidem hujusmodi, ut utrum oporteat parentibus magis an legibus obedire, si dissentiant. Rationales vero, ut utrum contrariorum eadem disciplina, an non. Naturales autem, ut utrum mundus sit aeternus, necne. Similiter autem et problemata. At vero quales sint singulae earum quae dictae sunt, definitione quidem non facile assignare est de ipsis. Est autem ea (quae per inductionem est) assuetudine tentandum cognoscere unamquamque earum, secundum praedicta exempla consideranti. Ad philosophiam igitur secundum 64.0919A| veritatem de his negotiandum, dialectico autem modo ad opinionem. Sumendae autem quam maxime universales propositiones omnes, et una facienda multae, ut quod oppositorum eadem disciplina, deinde quod contrariorum et quod ad aliquid. Eodem modo et ipsae rursum dividendae, quousque contingere potest divisio, ut quod boni, et mali, et albi, et nigri, et frigidi, et calidi; similiter autem et in aliis. De propositionibus igitur sufficiant praedicta.
CAPUT XIII. De multiplicis distinctione.
Ipsum autem quotupliciter negotiandum est, non solum quaecunque dicuntur secundum alium modum, sed et rationes eorum tentandum assignare, ut non 64.0919B| solum quod bonum alio quidem modo dicitur justitia et fortitudo, habile autem et salubre, sed quod et illa quidem eo quod ipsa qualia quaedam sunt, haec autem eo quod effectiva alicujus, et non eo quod qualia quaedam sunt; similiter autem et in aliis. Utrum autem multipliciter, aut uno modo specie dicitur, per haec considerandum. Primum quidem in contrario perspiciendum si multipliciter dicitur, sive specie, sive nomine dissonet. Quaedam enim statim et nominibus alia sunt, ut acuto in voce contrarium est grave, in magnitudine autem obtusum; patet igitur quod contrarium acuto multipliciter dicitur, si autem hoc, et acutum. Nam secundum utrumque horum aliud erat contrarium, non enim idem acutum erit obtuso et 64.0919C| gravi contrarium; utrique autem acutum contrarium. Rursum gravi in voce quidem contrarium acutum, magnitudine autem leve; quare multipliciter grave dicitur, eo quod et contrarium. Similiter autem et pulchro, ei quidem quod in animali turpe, ei vero quod est in domo, perniciosum; quare aequivocum pulchrum. In quibusdam autem nominibus quidem nullo modo dissonat, specie autem manifesta in eis statim differentia est, ut in claro et obscuro; vox enim clara et obscura dicitur. Similiter autem et color. Ergo nominibus quidem nihil dissonant, specie autem manifesta in eis statim differentia est; non enim similiter et color clarus dicitur, et vox clara. Manifestum autem id est et per sensum, nam eorum quae eadem sunt specie, idem sensus; at clarum quod 64.0919D| est in voce et in colore non eodem sensu judicamus, sed hoc quidem visu, illud autem auditu. Similiter autem et acutum et obtusum in humoribus et in magnitudinibus, sed hoc quidem tactu, illud autem gustu. Nam neque haec dissonant nominibus, neque in seipsis, neque in contrariis, obtusum enim est contrarium utrique. Amplius si huic quidem est aliquid contrarium, illi autem simpliciter nihil, ut ei quae est a potu delectationi, ea quae est a siti tristitia, contrarium; ei autem quae est ab eo quod est considerare quod diameter est costae incommensurabilis, nihil. Quare multipliciter delectatio dicitur. Et ei quidem quae est secundum mentem amare, odire contrarium est; ei autem quae est secundum 64.0920A| corporalem actum, nihil; manifestum ergo quoniam amare aequivocum. Praeterea in mediis. Si huic quidem est aliquid medium, illi autem nihil, aut si utrisque quidem est, non idem autem, ut clari et obscuri; in coloribus quidem aliquid est medium, fuscum, in voce autem nihil, aut si forte raucum, quemadmodum quidam dicunt raucam vocem medium esse: quare aequivocum clarum, similiter et obscurum. Insuper si horum quidem plura media, illorum autem unum, ut in claro et obscuro. Nam in coloribus plura media, in voce autem unum, raucum. Rursum in eo quod secundum contradictionem opponitur, considerandum si multipliciter dicitur. Nam si hoc multipliciter dicitur, et quod huic opponitur multipliciter dicetur. Ut non videre multipliciter 64.0920B| dicitur, unum quidem non habere visum, alterum autem non operari visu. Si autem hoc multipliciter dicitur, necessarium est et videre multipliciter dici: utrique enim non videre opponitur, ut ei quidem quod est non habere visum, habere; illi autem quod non est operari visu, operari. Amplius in his quae secundum privationem et habitum dicuntur perspiciendum. Si enim alterum multipliciter dicitur, et reliquum ut si sensibile multipliciter dicitur: et secundum animam et corpus, et insensibile multipliciter dicetur et secundum animam et corpus. Quod autem secundum privationem et habitum opponuntur quae dicta sunt, manifestum, eo quod nata sint utrumque sensum habere animalia, et secundum animum et secundum corpus. Amplius autem in 64.0920C| casibus considerandum. Nam si juste multipliciter dicitur, et justum multipliciter dicetur, secundum utrumque enim justorum est justum, ut si juste dicitur et secundum sui cognitionem judicare et ut oportet, similiter et justum. Eodem autem modo et si salubre multipliciter dicitur, et salubriter multipliciter dicetur, ut si salubre dicitur hoc quidem sanitatis effectivum, illud autem conservativum, quoddam vero significativum, et salubriter vel effective, vel conservative, vel significative dicetur. Similiter autem et in aliis quando ipsum multipliciter dictum fuerit, et casus ab eo multipliciter dicetur; et si casus, et ipsum. Consideranda autem et genera secundum nomen praedicationum, si eaedem sint nominibus. Nam si non eaedem, manifestum est quoniam 64.0920D| aequivocum est quod dicitur, ut bonum in cibis quidem effectivum est voluptatis, in medicina autem effectivum sanitatis, in anima vero qualem esse, ut castam, vel fortem, vel justam. Similiter autem et in homine; aliquoties autem et quando ut in tempore bonum (bonum enim dicitur in tempore), plerumque autem quantum in mediocri (dicitur enim et mediocre bonum); quare aequivocum bonum. Similiter autem et candidum, in corpore quidem color, in voce autem bene audibile. Similiter autem et acutum, non enim similiter idem in omnibus dicitur. Nam vox acuta quidem velox (sicut dicunt, qui secundum numeros harmonici sunt), angulus autem acutus, qui minor est recto, gladius vero qui est anguli acuti. 64.0921A| Consideranda etiam et genera eorum quae sunt sub eodem nomine, si diversa et non subalterna sunt, ut equus, hoc autem animal, et hoc vas. Diversa enim quae secundum nomen est horum ratio, nam hoc quidem animal, quid significat, illud vero vas, quale quid. Si autem subalterna sint genera, non necessarium diversas esse rationes, ut corvi animal, et avis genus est; quando autem corvum, dicimus autem esse et animal, quid dicimus eumdem esse; quare utraque genera de eodem praedicantur. Similiter autem et quando animal volatile bipes corvum dicimus, avem dicimus eumdem esse, et sic ergo utraque genera de corvo praedicantur, et ratio eorum. In non subalternis generibus non accidit hoc; neque enim quando vas dicimus, animal dicimus, neque quando animal vas. 64.0921B| Considerandum autem non solum si in proposito diversa sunt genera, et non subalterna, sed et in contrario. Si enim contrarium multipliciter dicitur, manifestum quoniam et propositum. Utile autem ad definitionem inspicere quae de composito fit, ut candidi corporis et candidae vocis, nam sublato proprio, eamdem rationem oportet relinqui. Hoc autem non accidit in aequivocis, ut in iis quae nunc dicta sunt, nam hoc quidem erit corpus habens talem colorem, illud autem vox bene audibilis. Sublato igitur corpore, et voce, non idem in utraque relinquitur, at oportet si univocum esset candidum, quod in utraque dicitur esse idem. Saepe autem et in ipsis definitionibus latet assequens aequivocum, quapropter et in definitione considerandum. Ut si quis significativum 64.0921C| vel effectivum sanitatis quod moderate se habet ad sanitatem dicat esse, non refutandum; sed inspiciendum quid moderate quidem secundum utrumque dixit, ut si hoc quidem tale significat ut facere sanitatem, illud autem tale ut significare qualis quidem sit habitus. Adhuc si non comparabilia sunt secundum magis, et minus, vel similiter, ut clara vox, clara vestis, et acutus humor, et acuta vox: haec enim neque similiter dicuntur clara vel acuta, neque magis alterum; quare aequivocum clarum et acutum, nam univocum omne comparabile, aut enim similiter dicetur aut magis alterum. Quoniam autem diversorum generum, et non subalternatim positorum diversae species sunt et differentiae, ut animalis et scientiae (diversae enim horum differentiae), considerandum 64.0921D| si quae sub eodem sunt nomine diversorum generum, et non subalternorum diversae differentiae sint, ut acutum vocis et magnitudinis; differt enim vox a voce eo quod acuta sit, similiter et magnitudo a magnitudine: quare aequivocum acutum, diversorum enim generum, et non subalternorum diversae differentiae sunt. Rursum si eorumdem quae sunt sub eodem nomine diversae differentiae sunt, ut coloris qui est in corporibus et in melodiis. Nam ejus qui est in corporibus congregativum et disgregativum visus, ejus vero qui in melodiis non eaedem differentiae; quare aequivocum color, nam eorumdem eaedem differentiae. Amplius, quoniam species nullius est differentia, inspicere oportet 64.0922A| si eorum quae sub eodem sunt nomine, hoc quidem species est, illud autem differentia, ut clarum, quod in corpore quidem, species coloris; quod autem in voce, differentia. Differt enim vox a voce eo quod clara sit. De eo igitur quod multipliciter dicitur, per haec et hujusmodi perspiciendum.
CAPUT XIV. De differentiarum inventione, similium consideratione, et utilitatibus instrumentorum.
Differentias autem in ipsis generibus ad se invicem perspiciendum, ut quo differt justitia a fortitudine, et prudentia a temperantia: haec enim omnia ex eodem genere sunt ex virtute. Et ex alio ad aliud, ut in iis quae non nimium differunt, ut in quo differt sensus a scientia; nam in iis quae multum differunt, 64.0922B| manifestae sunt omnino differentiae. Similitudinem autem considerandum in iis quae sunt in diversis generibus, ut sicut alterum ad alterum quidem, sic aliud ad aliud, ut sicut scientia ad scibile, sic sensus ad sensibile; et ut alterum in altero aliquo, sic aliud in alio, ut quemadmodum visus in oculo, mens in anima, et ut tranquillitas in mari, serenitas in aere, utrumque enim quies. Maxime autem in iis quae multum distant exerceri oportet, facile enim in reliquis poterimus similia inspicere. Considerandum autem et ea quae sub eodem sunt genere, si quid inest omnibus idem, ut homini, et equo, et cani: nam si inest aliquid eis idem, in eo sunt similia. Utile autem ipsum quidem, quod quotupliciter dicitur, considerasse 64.0922C| ad diluciditatem; maxime autem quis sciet quid ponatur, manifesto facto quotupliciter dicitur. Et ad fieri secundum rem eamdem, et non ad nomen syllogismos: si enim inmanifestum sit quotupliciter dicitur, contingit non ad idem etiam qui respondet et qui interrogat ferre intellectum; manifestato autem quotupliciter dicitur, et ad quid ferens ponat, ridiculus videbitur interrogans esse, si non ad hoc sermonem faciat. Utile etiam, et ut non falsa ratione decipiamur, sed decipiamus potius: nam scientes quotupliciter dicitur, non allucinabimur, sed sciemus si non ad idem sermonem faciat is qui interrogat, et ipsi interrogantes poterimus apparenti ratiocinatione fallere, nisi is qui respondet agnoscat quotupliciter dicitur. Hoc non in omnibus semper possibile, sed 64.0922D| quando fuerint eorum quae multipliciter dicuntur, alia quidem vera, alia autem falsa. Est autem proprie non conveniens modus hic dialecticae, quare omnino vitanda dialecticis hujusmodi ad nomen disputatio, nisi quis aliter non possit de proposito disserere. Differentias autem invenire utile, et ad syllogismos de eodem, et diverso, et ad cognoscendum quid est unumquodque. Quod autem ad syllogismos de eodem et diverso utile, manifestum: invenientes enim differentiam propositorum quamlibet, ostendentes erimus quoniam non idem. Ad cognoscendum autem quid est unumquodque, eo quod propriam substantiae cujusque rationem, iis quae (circa unumquodque sunt) accommodatis differentiis separare solemus. Similitudinis 64.0923A| autem consideratio utilis est ad inductivas rationes, et ad syllogismos ex suppositione, et ad assignationem definitionum. Ad inductivas quidem rationes, eo quod circa singula in similibus inductione universale existimamus inducere, non enim facile est inducere ignorantes similia. Ad syllogismos ex suppositione, eo quod probabile est quemadmodum in uno similium se habet, sic et in reliquis. Quare ad quodcunque eorum facultatem habebimus disputandi, profitebimur quemadmodum in his se habet, sic et in proposito habere. Id enim ostendentes, et propositum ex suppositione ostendentes erimus; supponentes enim quomodo in his se habet, sic et in proposito se habere demonstrationem faciemus. Ad definitionum autem assignationem, eo 64.0923B| quod potentes conspicere quid in unoquoque idem, non dubitabimus ad quid oporteat genus (cum definiemus 64.0924A| propositum) collocare, nam communium quod maxime in eo quod quid praedicatur genus erit. Similiter autem et in multum distantibus utilis ad definitiones similitudinis consideratio, ut quod idem tranquillitas in mari, et serenitas in aere, utrumque enim quies, et quoniam punctum in linea, et unitas in numero, utrumque enim principium. Quare commune in omnibus genus assignantes, arbitrabimur non extranee definire. Pene autem et definientes sic solent assignare, nam et unitatem principium numeri dicunt esse; et punctum principium lineae. Manifestum igitur quoniam ad commune utrorumque genus collocant. Instrumenta itaque per quae sunt syllogismi, haec sunt; loci autem ad quos utilia sunt praedicta, ii sunt qui dicendi 64.0924B| sunt.
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. De problematis universalibus et in quibus praedicatis inesse et esse convertuntur. 64.0923B|
Sunt autem problematum haec quidem universalia, illa vero particularia: universalia quidem, ut omnis voluptas bonum est, et nulla valuptas bonum; particularia vero, ut aliqua voluptas bonum, et aliqua voluptas non bonum. Sunt autem ad utraque 64.0923C| genera problematum communia universalia, et constructiva, et destructiva. Ostendentes enim quod omni inest, et quod alicui inest ostendentes erimus; similiter autem et si quod nulli inest ostenderimus, et quod non omni inest ostendentes erimus. Primum ergo de universalibus destructivis dicendum, eo quod communia sint hujusmodi ad universalia et particularia, et quia magis positiones afferant in eo quod inest, quam non, disputantes autem destruant. Est autem difficillimum converti ab accidente propriam nominationem. Nam aliquo modo et non universaliter in solis contingit accidentibus, a definitione enim, et proprio, et genere necessarium est converti, ut si inest alicui animal gressibile bipes esse, convertentem verum erit dicere, quoniam illud 64.0923D| animal gressibile bipes est. Similiter autem a genere, nam si animal inest alicui, animal est. Eodem autem modo et in proprio est; si enim alicui inest grammatices susceptivum esse, grammatices susceptivum erit. Nam nihil horum contingit secundum quid inesse, vel non esse, sed simpliciter vel inesse, vel non inesse. In accidentibus autem nihil prohibet secundum quid inesse, ut albedinem, vel justitiam. Quare non sufficit ostendere quoniam inest albedo, vel justitia, ad ostendendum quod albus, vel justus est, nam habet dubitationem, quoniam secundum quid albus, vel justus est: quapropter non necessarium est in accidentibus converti. Determinare autem oportet et peccata quae sunt in problematibus, nam sunt duo, vel in eo quod falsum 64.0924B| dicunt, vel in eo quod transgrediuntur positam locutionem. Falsum etenim dicentes, et qui quod non inest inesse alicui dicunt, peccant, et qui extraneis nominibus res appellant (ut Platanum hominem), transgrediuntur positam nominationem.
CAPUT II. Loci problematum quod quidquam insit vel non insit.
Unus autem locus est inspicere si quid secundum 64.0924C| aliquem alium modum inest, ut accidens assignavit. Peccatur autem maxime id circa genera, ut si quis albo dicat accidere colorem esse, non enim albo colorem esse accidit, sed genus ejus color est. Contingit autem et secundum nominationem determinare eum qui ponit, ut quod accidit justitiae virtutem esse. Saepe autem et cum non determinet, manifestum quod genus ut accidens assignavit, ut si quis albedinem colorari dixerit, vel ambulationem moveri. A nullo enim genere denominative praedicatio de specie dicitur, sed omnia univoce genera de speciebus praedicantur, nam et nomen et rationem generum suscipiunt species; qui igitur coloratum dixit album, neque genus assignavit, quoniam denominative dixit, neque ut proprium vel ut definitionem, 64.0924D| nam definitio et proprium nulli alii inest: sunt autem colorata et pleraque aliorum, ut lignum, lapis, homo, equus. Manifestum igitur quoniam ut accidens assignavit. Alius locus est inspicere ea quibus inesse aut omnibus aut nulli dictum est, et considerare secundum species, et non in infinitis. Nam transitu magis et in paucioribus consideratio, oportet autem considerare et incipere a primis, deinde consequenter usque ad individua, ut si oppositorum eamdem disciplinam quis dixerit esse, perspiciendum si eorum quae sunt ad aliquid, et contrariorum, et quae secundum privationem et habitum et quae secundum contradictionem dicuntur, eadem fit disciplina et si in his nondum manifestum est, rursum ea dividendum usque ad individua, ut 64.0925A| si justi vel injusti, vel dupli vel dimidii, vel coecitatis vel visus, vel esse vel non esse. Nam si in aliquo ostendatur quod non eadem, interimentes erimus problema, similiter autem et si nulli inest. Iste autem locus convertitur ad construendum et destruendum. Si enim in omnibus videatur cum divisionem proferimus, nihil in pluribus, postulandum est autem universaliter ponere, aut instantiam ferre in aliquo non sic esse; nam si neutrum horum faciat, absurdus apparebit, qui non ponet. Alius est, definitiones facere accidentis, et ejus cui accidit, aut utriusque de utroque, aut alterius, deinde considerare si quid non verum in definitionibus perinde ac verum sumptum sit. Ut si est Deum injustitiam facere, quid injustitiam facere. Si enim nocere 64.0925B| sponte, manifestum quoniam non est Deum injustitiam facere, non enim contingit nocere Deum; et si invidus sit studiosus, quis invidus, et quae invidia. Nam si invidia est tristitia in apparenti prosperitate alicujus proborum, manifestum est quod studiosus non est invidus, pravus enim esset; et si indignans invidus, quis uterque eorum: sic enim manifestum erit utrum verum an falsum sit, quod dictum est, ut si invidus quidem sit qui tristatur in bonorum prosperitatibus, indignans autem qui in malorum prosperitatibus tristatur, manifestum quod non erit invidus indignans. Sumere autem et pro iis (quae in definitionibus sunt) nominibus definitiones, et non desistere donec ad notum deventum sit; nam saepe cum tota quidem definitio assignata sit, non manifestum 64.0925C| est quod quaeritur, pro aliquo autem eorum (quae in definitione sunt) nominum definitione dicta, manifestum fit. Amplius, problema propositionem sibi facientem instare. Nam instantia erit argumentum ad positionem. Est autem locus hic pene idem ei quo considerare quibus inesse, vel omnibus, vel nulli dictum est, differt autem modo. Amplius, determinare quae oportet dicere ut plures, et quae non. Utile enim et ad construendum, et ad destruendum, ut quod nominationibus quidem res nuncupandum ut plures, quae autem sunt, taliane, an non talia, non amplius attendendum ad plures: ut salubre quidem dicendum effectivum sanitatis, ceu plures dicunt. Utrum autem propositum effectivum sit sanitatis, an non, non amplius ut plures dicendum, sed ut medicus. 64.0925D| Amplius, si multipliciter dicatur, positum autem sit quoniam inest, aut quoniam non inest, alterum monstrare eorum quae multipliciter dicuntur, si non utraque contingat. Utendum autem in iis quae latent, nam si non lateat multipliciter dictum instabit, quoniam non monstratum est id quod ipse dubitabat, sed alterum. Hic autem locus convertitur et ad construendum et ad destruendum, nam construere volentes ostendemus quoniam alterum inest, si non ambo poterimus: destruentes autem quoniam non inest alterum ostendemus, si ambo non poterimus: verumtamen destruenti quidem nihil oportet ex concessione disputare, neque si omni, neque si nulli dictum sit inesse; nam si ostenderimus quoniam non 64.0926A| inest quodcunque id sit, interimentes erimus omni inesse; similiter autem et si ostenderimus inesse, interimemus nulli inesse. Construentibus autem praeconfitendum quod cuivis inest omni inest, si verisimile sit postulatum. Non sufficit enim, ad ostendendum quod omni inest, in uno disputasse, ut si hominis anima immortalis est, propter hoc anima omnis immortalis; quare praeconfitendum quod si quaecunque anima immortalis, omnis immortalis. Hoc autem non semper faciendum, sed quando non facile possumus communem in omnibus unam rationem dicere, quemadmodum geometer, quod triangulus duobus rectis aequos habet tres angulos. Si autem non lateat quod multipliciter dicitur divisum, quotupliciter dicitur et interimendum et construendum. 64.0926B| Ut si dicens est utile, aut honestum, tentandum ambo construere, vel interimere de proposito, ut quod honestum et quod utile, vel quod neque honestum neque utile. Si autem non contingat utraque, alterum ostendendum, adnotato quod hoc quidem est, illud autem non, eadem autem ratio, etiam si plura sint in quae dividitur. Rursum quaecunque non secundum aequivocationem dicuntur multipliciter, sed alio modo. Ut disciplina una plurium, aut ut finis, aut ut ejus quod ad finem, ut medicina ejus quod sanitatem facit, ut quod cibat, aut ut amborum finium velut contrariorum eadem disciplina (nihil enim magis finis alterum altero) aut ut ejus quod per se est, et ejus quod per accidens. Ut per se quidem quod triangulus duobus rectis aequales 64.0926C| habet tres angulos, per accidens autem quod aequilaterus, quoniam enim accidit triangulo aequilaterum triangulum esse, per hoc cognoscimus quod duobus rectis aequales habet. Si ergo nullo modo contingit eadem esse plurium disciplinam, manifestum quoniam omnino non contingit esse, aut si aliquo modo contingit, manifestum quod contingit. Dividere autem quotupliciter, utile, ut si voluerimus construere: talia praestatuenda sunt quaecunque contingunt, et dividendum in ea tantum quaecunque utilia sunt ad construendum. Si autem destruere quaecunque non contingunt, reliqua vero omittenda. Id autem faciendum in iis cum latuerit quotupliciter dicuntur, et esse hoc quidem hujus aut non esse ex eisdem locis astruendum, ut disciplinam, hujus quidem 64.0926D| aut ut finis, aut ut eorum quae sunt ad finem, aut ut eorum quae sunt secundum accidens, vel rursum non esse aliquid secundum aliquem dictorum modorum, eadem autem ratio, et in desiderio, et quaecunque alia dicuntur plurium. Est enim desiderium hujus aut ut finis, ut sanitatis, aut ut eorum quae sunt ad finem, ut medicinae conficiendae, aut ut eorum quae sunt secundum accidens, ut in vino amicum dulce, non quia vinum, sed quia dulce est, nam per se dulce desiderat, vinum autem per accidens; si enim austerum fit, non amplius desiderat, per accidens ergo desiderabat. Utilis autem locus hic et in iis quae sunt ad aliquid, pene enim talia ea quae ad aliquid sunt. Amplius, transferre ad evidentius nomen. 64.0927A| Ut pro exacto in opinione clarum, et pro curiositate cupiditas superfluarum rerum, evidentiori enim facto quod dictum est, bene argumentabilis est positio. Est autem hic locus ad utrumque communis, ad construendum et ad destruendum. Ad ostendendum autem contraria circa idem inesse, considerandum in genere. Ut si volumus ostendere quod est circa sensum rectitudo et peccatum, sentire quidem judicare est; judicare autem est recte et non recte, et circa sensum erit rectitudo et peccatum. Nunc ergo ex genere circa speciem demonstratio fit, nam judicare est genus sentire; qui namque sentit, aliquo modo judicat. Rursum ex specie generi: quaecunque enim speciei insunt, et generi. Ut si disciplina prava est, et studiosa, et dispositio prava, et studiosa, nam 64.0927B| dispositio disciplinae genus. Primus autem locus falsus est ad construendum, secundus autem verus; non enim necessarium quaecunque generi insunt, et speciei inesse, nam animal est volatile et quadrupes, homo autem non. Quaecunque vero speciei insunt, necessario et generi: si enim homo studiosus, et animal studiosum est. Ad destruendum autem et primus quidem verus, secundus autem falsus, quaecunque enim generi non insunt, neque speciei, quaecunque vero speciei non insunt, non necesse est generi non inesse. Quoniam autem necessarium de quibus genus praedicatur, et specierum aliquam praedicari, et quaecunque habent genus, vel denominative dicuntur a genere, et specierum aliquam habere necesse est, vel denominative ab aliqua specierum dici. Ut si de 64.0927C| aliquo disciplina praedicatur, et grammatica, vel musica, vel aliqua disciplinarum aliarum praedicabitur, et si aliquis habet disciplinam, vel denominative a disciplina dicitur, et grammaticam habebit, aut musicam, aut aliquam aliarum disciplinarum, vel denominative ab aliqua earum dicetur, ut grammaticus, vel musicus; si igitur aliquid dictum a genere quoquo modo ut animam moveri, considerandum est secundum aliquam specierum motus contingit animam moveri, ut augeri, vel minui, vel corrumpi, vel generari, aut quaecunque aliae motus species sunt: nam si secundum nullam, manifestum est quod non movetur. Hic autem locus communis ad utrumque, et ad construendum, et ad destruendum; si enim secundum 64.0927D| aliquam speciem movetur, perspicuum est quoniam movetur, et si secundum nullam specierum movetur, manifestum quod non movetur. Cum autem facultas non adsit argumentationis ad positionem, intendendum ex definitionibus aut quae sunt propositae rei, vel quae videantur, et si non ab una, etiam a pluribus. Facile enim definientibus argumentari erit, nam ad definitiones facilis argumentatio. Considerandum autem in proposito, quoniam existente necesse est positum esse, aut quid est ex necessitate, si propositum est. Construere quidem volenti quo existente propositum erit ex necessitate, nam si illud ostendatur esse, et propositum ostensum erit, destruere autem volenti quid est si propositum est, 64.0928A| nam si ostenderimus consequens propositum non esse, interimentes erimus propositum. Amplius, ad tempus inspiciendum si alicubi dissonat. Ut si quod nutritur dixerit quis ex necessitate augeri; nutriuntur enim semper animalia, augentur autem non semper. Similiter autem et si scire dixerit quis reminisci, hoc enim praeteriti temporis est, illud autem praesentis, et futuri; scire enim dicimur praesentia, et futura, ut quoniam erit solis defectus, reminisci autem non contingit aliud quam praeteritum. Amplius, sophisticus modus ducere ad id ad quod plurimum habemus argumentorum facultatem. Hoc autem erit quandoque quidem necessarium, quandoque autem apparens necessarium, quandoque autem neque apparens neque necessarium, necessarium quidem, 64.0928B| quando negante eo qui respondet aliquid utilium ad positionem, ad illud rationes facit, contingit autem id talium esse ad quae copiosam argumentorum facultatem habemus. Similiter autem et quando inductionem ad aliquid per positum faciens, interimere conatur, hoc enim interempto, et propositum interimitur. Apparens autem necessarium est, quando videtur quidem utile et accommodum positioni, non est autem ad id ad quod fiunt disputationes, sive negante eo qui disputationem sustinet, sive ab inductione probabili, per positionem ad idem factam, interimere conetur idipsum; reliquum vero quando nec necessarium est nec apparens ad id ad quod fiunt disputationes, et sine causa accidit redarguere respondentem. Oportet autem devitare postremum 64.0928C| dictorum modum, omnino enim semotus et extraneus videtur esse a dialectica. Quare oportet et respondentem non graviter ferre, sed ponendo quae non utilia sunt ad positionem significare quaecunque non videntur: ponit tamen, nam magis perplexos esse ut plurimum contingit eos qui interrogant, quando omnia hujusmodi ab eis posita fuerint, si non concludunt. Amplius, omnis qui dixit unumquodvis, quodam modo multa dixit, eo quod plura unicuique ex necessitate consequentia sunt (ut qui hominem dixit esse, et quod animal est dixit, et quod animatum, et quod bipes, et quod mentis, et disciplinae susceptivum); quare quovis uno consequentium interempto, interimitur et quod in principio est, cavere autem oportet in hujusmodi difficilioris 64.0928D| assumptionem facere: nam quandoque facile est consequens interimere, quandoque id ipsum propositum. Quibuscunque autem necesse est alterum tantum inesse, vel non inesse, ut homini aegritudinem, vel sanitatem, si ad alterum facile poterimus disputare quod inest, vel non inest, et ad reliquum facile poterimus. Hoc autem convertitur ad utrumque. Ostendentes enim quod inest alterum, quod non inest reliquum ostendentes erimus; si autem quod non inest ostendamus, reliquum inesse ostendentes erimus; manifestum igitur quod ad utrumque utilis hic locus est. Amplius argumentari transferendo nomen in orationem, cum longe magis consentaneum visum fuerit transsumere quam ut ponitur 64.0929A| nomen. Ut magnanimum non fortem (ut ponitur), sed magnum animum habentem, quemadmodum fidentem, bona sperantem. Similiter autem et ingeniosum, cujus fuerit genius studiosus. Quemadmodum Xenocrates inquit ingeniosum eum esse qui animam sortitus est studiosam, ipsam enim unicuique esse genium. Quoniam autem rerum aliae quidem sunt ex necessitate, aliae autem ut in pluribus, aliae vero utrumlibet, si quod ex necessitate est, ut in pluribus ponatur, aut quod ut in pluribus, ex necessitate, aut ipsum aut contrarium ei quod est ut in pluribus semper dat locum argumentationis. Nam si quod ex necessitate est ut in pluribus ponatur, manifestum quoniam non omni dicit inesse, cum insit omni; quare peccavit, sive quod ut in pluribus dicitur ex necessitate dixit, omni dixit inesse, cum non insit 64.0929B| omni: similiter autem et si contrarium ei quod in pluribus est ex necessitate dixit, semper enim in paucioribus dicitur contrarium ei quod est ut in pluribus, ut si ut in pluribus pravi homines, boni in paucioribus; quare multo magis peccavit, si bonos ex necessitate dixit esse: similiter autem et si quod utrumlibet est ex necessitate dixit, vel ut in pluribus, neque enim ex necessitate utrumlibet, neque ut in pluribus; contingit autem et si non determinans dixerit utrum ut in pluribus, an ex necessitate dixit, si autem res ut in pluribus, disputare ut ex necessitate is dixerit. Ut si pravos exhaereditandos dixit esse, non determinans, tanquam ex necessitate is dixerit, disputare. Amplius, et si idem sibi accidens 64.0929C| posuerit ut alterum, eo quod alterum sit nomen. Quemadmodum Prodicus dividebat voluptates in gaudium, et jucunditatem, et laetitiam, haec enim omnia ejusdem (id est voluptatis) nomina sunt; si ergo aliquis gaudere ei quod est laetari ponat accidere, idem utique sibi ipsi dicet accidere.
CAPUT III. De eisdem terminandis problematis loci alii.
Quoniam autem contraria connectuntur quidem sibi invicem sex modis, contrarietatem autem faciunt quadrupliciter complexa, oportet accipere contraria quocunque modo utile fuerit et destruenti et construenti. Quod autem sex modis complectuntur, manifestum: nam aut utrumque contrariorum utrique contrariorum connectitur, hoc autem dupliciter, 64.0929D| ut amicis benefacere et inimicis male, vel econverso amicis male et inimicis bene: aut quando utraque de uno, dupliciter autem et hoc, ut amicis benefacere et amicis male, vel inimicis benefacere et inimicis male: aut unum de utrisque, et hoc quoque dupliciter, ut amicis bene et inimicis bene, vel amicis male et inimicis male. Primae autem duae dictae complexiones non faciunt contrarietatem, nam id quod est amicis benefacere ei quod est inimicis malefacere non est contrarium, utraque enim eligenda sunt et ejusdem moris; neque quod id est amicis male ei quod est inimicis bene, nam et haec utraque fugienda et ejusdem moris. Non videtur autem fugiendum fugiendo contrarium esse, nisi hoc quidem 64.0930A| secundum superabundantiam. Illud autem secundum defectum dictum sit. Nam superabundantia fugiendorum videtur esse, similiter autem et defectus. Reliqua vero quatuor omnia faciunt contrarietatem, nam id quod est amicis benefacere, ei quod est amicis male contrarium, nam a contrario more sunt, et illud quidem eligendum, hoc autem spernendum Similiter autem et in aliis. Nam in unaquaque conjugatione unum eligendum et alterum fugiendum, illud quidem boni moris, hoc autem pravi. Manifestum igitur ex iis quae dicta sunt quod eidem plura contraria accidunt fieri, nam ei quod est amicis benefacere, id quod est inimicis benefacere, et id quod est amicis male, contrarium est.
Similiter autem et aliorum singulis quibusque eodem 64.0930B| modo considerantibus duo contraria apparebunt, accipere igitur contrariorum quodcunque erit ad positionem utile. Amplius si est aliquid contrarium accidenti, considerandum est si inest ei cui dictum est accidens inesse. Nam si hoc inest, illud non erit, impossibile enim simul contraria eidem inesse. Aut si quid tale dictum est de aliquo, quod cum sit necesse est contraria inesse, ut si ideas in nobis quis dixerit esse. Nam et moveri et quiescere easdem accidet, et etiam sensibiles et insensibiles esse. Nam videntur ideae quiescere, immobiles et intelligibiles esse iis qui ponunt ideas esse. Attamen cum sint in nobis, impossibile es immobiles esse. Nam motis nobis, necessarium est et quae in nobis sunt omnia simul moveri. Manifestum autem quoniam 64.0930C| et sensibiles, si in nobis sunt, nam per sensum qui circa visum est eam quae in unoquoque est formam cognoscimus. Rursum si positum est accidens cui est aliquid contrarium, considerandum si et contrarii susceptivum quod et accidentis est. Nam idem contrariorum susceptivum, ut si odium haerere irae quis dixerit, erit odium in furoris specie, illic enim ira; inspiciendum igitur si et contrarium in furoris specie, an in concupiscentia, nam si non, sed in concupiscibili est, non cohaeret odium irae. Similiter autem et si concupiscibile, ignorare dixerit, nam erit et disciplinae susceptivum, siquidem et ignorantiae; quod quidem non videtur, concupiscibile susceptivum esse disciplinae. Destruenti ergo quemadmodum dictum est utendum, astruenti vero quod inest quidem 64.0930D| accidens non utilis locus, quod autem contingit inesse utilis. Ostendentes enim quod non susceptivum est contrarii, ostendentes erimus quod neque inest accidens, neque contingit inesse. Si autem ostenderimus quod inest contrarium, aut quod susceptivum est contrarii, nondum ostendentes erimus quod et accidens inest, sed quod contingit inesse in tantum solum ostensum erit. Quoniam autem oppositiones sunt quatuor, considerandum ex contradictionibus, econverso ex consequentia, et interimenti et construenti. Sumere autem est ex inductione, ut si homo animal, non animal non homo; similiter autem et in aliis. Hic enim econverso consequentia, nam hominem animal sequitur, non hominem autem, non animal 64.0931A| nequaquam; sed econverso, non animal, non homo. In omnibus igitur tale est existimandum, ut si bonum, suave, et non suave, non bonum; si autem non hoc, nec illud, similiter autem et si non suave, non bonum, bonum suave. Manifestum igitur quod utrumque convertitur, quae secundum contradictionem est consequentia econverso facta. In contrariis autem considerandum si contrarium contrarium sequatur, an contra seipsa consequentia, an econverso, et interimenti et construenti. Sumere autem et talia est ex inductione quantum utile est, contra ipsum consequentia est, ut in fortitudine et timiditate; nam illam quidem sequitur virtus, hanc autem vitium, et illam quidem sequitur eligendum, hanc autem fugiendum: igitur contra seipsa et horum consequentia, contrarium enim eligendum fugiendo, similiter autem 64.0931B| et in aliis. Econverso autem consequentia, ut bonam quidem habitudinem sanitas sequitur, malam autem habitudinem aegritudo nequaquam, sed aegritudinem mala habitudo, manifestum igitur quoniam econverso in his consequentia fit. Raro autem econverso accidit in contrariis, sed in pluribus in seipsa consequentia; si ergo neque contra seipsa contrarium sequitur contrarium, neque econverso, manifestum quoniam neque eorum quae dicta sunt alterum sequitur alterum, si autem in contrariis, et in iis quae dicta sunt necesse alterum sequi alterum. Similiter autem contrariis, et in privationibus, et habitibus respiciendum. Verumtamen non est in privationibus econverso, sed contra seipsa consequentiam necessarium est semper fieri, veluti visum sequi sensum, 64.0931C| caecitatem autem insensibilitatem; opponitur enim sensus insensibilitati, ut habitus et privatio, nam illud horum quidem habitus, hoc autem privatio est. Similiter autem habitui et privationi, et in iis quae sunt ad aliquid, utendum, contra seipsa enim, et horum consequentia, ut si triplum multiplum, et subtriplum submultiplum dicitur: dicitur enim triplum quidem ad subtriplum, multiplum autem ad submultiplum. Rursus, si scientia opinio, et scibile opinabile, et si visus sensus, et visibile sensibile. Instantia, quod non necesse est in iis quae sunt ad aliquid consequentiam fieri quemadmodum dictum est, nam sensibile scibile est, sensus autem non est scientia. Non tamen vera instantia videtur esse, multi enim non dicunt sensibilium esse scientiam. Insuper 64.0931D| autem ad contrarium non minus utile quod dictum est, ut quod sensibile non est scibile, neque enim sensus scientia. Rursus in conjugatis et in casibus, et interimenti et construenti. Dicuntur autem conjugata hujusmodi, ut justa, et justus justitiae, et fortia, et fortis fortitudini. Similiter autem effectiva et conservativa, conjugata illi cujus sunt effectiva et conservativa, ut sanativa sanitatis, habituativa habitudinis, eodem autem modo et in aliis: conjugata igitur talia solent dici. Casus autem, ut juste, et fortiter, et sanative, habitative, et quaecunque eodem modo dicuntur. Videntur autem et quae sunt secundum casus, conjugata esse, ut juste justitiae, et fortiter fortitudini. Conjugata autem dicuntur secundum 64.0932A| eamdem conjugationem omnia, ut justitia, justus, justum, juste; manifestum igitur quoniam uno quovis ostenso eorum quae secundum eamdem conjugationem dicuntur, ut bono, vel laudabili, et reliqua omnia ostensa sunt, ut si justitia est laudabilium, et juste, justus, justum laudabilium; dicetur autem juste et laudabiliter secundum eumdem casum (nam a laudabili) quemadmodum juste a justitia. Considerandum autem non solum in eo quod dictum est, sed et in contrario contrarium. Ut quod bonum non ex necessitate suave, neque enim malum triste, ut si hoc et illud, et si justitia scientia, et injustitia ignorantia, et si quod juste est, scienter et experienter est, quod injuste est, ignoranter et experienter est, si autem haec non nec illa, velut in hoc quod nunc dictum, 64.0932B| nam magis utique apparebit, quod injuste experienter quam inexperienter. Hic autem locus dictus est prius in contrariorum consequentiis, nihil enim aliud nunc ostendimus quam contrarium sequi contrarium. Amplius in generationibus, et corruptionibus, et effectivis, et corruptivis, et interimenti, et astruenti. Quorum enim generationes bonae sunt, et ipsa bona sunt, et si ipsa bona sunt, et generationes bonae; si autem generationes malae, et ipsa mala. In corruptionibus autem econtrario, nam si corruptiones bonae, ipsa mala; si autem corruptiones malae, ipsa sunt bona. Eadem ratio et in effectivis, et corruptivis: quorum enim effectiva bona, et ipsa bona; quorum vero corruptiva bona, ipsa mala.
CAPUT IV. Ex similibus, appositione, magis, minus, simpliciter, et secundum quid loci. 64.0932C|
Rursum in similibus si similiter se habent. Ut si disciplina una plurium, et opinio, et si visum habere est videre, et auditum habere et audire, similiter autem et in aliis, et in his quae sunt, et in iis quae videntur. Utilis autem hic locus ad utrumque, nam si in aliquo similium sic se habet, et in aliis similibus, si autem in aliquo non, nec in aliis similibus. Considerandum autem et in uno, et in pluribus si similiter se habet. Aliquoties enim dissonat, ut si scire est cogitare, et multa scire est multa cogitare, hoc autem non verum. Contingit enim plura scire, cogitare autem non; si autem non hoc, nec illud quod in uno quod scire est cogitare. Amplius, ex 64.0932D| magis et minus. Sunt autem ejus quod est magis loci quatuor. Unus quidem si magis sequitur magis, ut si voluptas bonum, et magis voluptas, magis bonum; et si injuriam facere malum, et magis injuriam facere, magis malum. Utilis autem ad utrumque hic locus, nam si sequatur ad subjecti incrementum, accidentis incrementum, quemadmodum dictum est, manifestum quod accidit; si autem non sequatur, non accidit, hoc autem inductione sumendum. Alius, uno de duobus dicto, si cui magis videtur inesse non inest, nec cui minus, et si cui minus videtur inesse inest, et cui magis. Rursum, duobus de uno dictis, si quod magis videtur alii inesse non inest, neque quod minus, aut si quod minus videtur inesse inest, et quod 64.0933A| magis. Amplius, duobus de duobus dictis, si quod alteri magis videtur inesse non inest, nec reliquum reliquo, aut si quod minus videtur alteri inesse inest, et reliquum reliquo. Amplius, ex eo quod similiter inest, vel videtur inesse tripliciter, quemadmodum in eo quod magis, ut in posterioribus tribus dictis locis dicebatur. Sive enim unum quoddam duobus similiter inest, aut videtur inesse, si alteri non insit, nec alteri; si autem alteri inest, et reliquo. Sive duo eidem similiter, si alterum non insit, nec reliquum; si autem alterum, et reliquum. Eodem autem modo et si duobus duo similiter insunt, nam si alterum alteri non inest, nec reliquum reliquo; si autem inest alterum alteri, et reliquum reliquo. Ex eo igitur quod est magis et minus, et quod est similiter, tot modis 64.0933B| contingit argumentari. Amplius autem ex appositione, si alterum ad alterum appositum faciat bonum, vel album, cum non fuerit prius album, vel bonum, quod appositum est erit album, vel bonum, quale revera et totum facit. Amplius autem si id ad quod est appositum aliquid facit magis tale quale erat, et ipsum erit ejusmodi, similiter autem et in aliis. Utilis autem non in omnibus hic locus, sed in quibus ipsius magis crementum accidit fieri. Iste vero locus non convertitur ad destruendum, nam si non facit quod appositum est, bonum, nondum manifestum, si ipsum non bonum. Nam bonum malo appositum, non ex necessitate bonum totum facit, nec album nigro, nec dulce amaro. Rursum, si quid magis et minus dicitur, et simpliciter inest. Quod enim bonum vel album non 64.0933C| est, neque magis et minus bonum vel album dicetur; nam malum de nullo magis, vel minus bonum, sed magis malum vel minus dicetur. Non convertitur autem hic locus ad destruendum, multa enim eorum 64.0934A| quae non dicuntur magis, simpliciter insunt; nam homo non dicitur magis et minus, sed non propter hoc non est homo. Eodem autem modo considerandum et in iis quae secundum quid, et quando, et ubi. Nam si secundum quid contingit, et simpliciter contingit, similiter autem et quando, et ubi: nam quod simpliciter est impossibile, neque secundum quid, neque secundum ubi, neque secundum quando contingit. Instantia, quoniam secundum quid quidem sunt natura studiosi (ut liberales, vel casti), simpliciter autem non sunt natura studiosi, nam nullius natura prudens. Similiter autem et quando contingit corruptibilium aliquid non corrumpi, simpliciter autem non contingit non corrumpi. Eodem autem modo et ubi expedit quidem tali observantia victus 64.0934B| uti, ut in morbosis locis, simpliciter autem non expedit adhuc autem, alicubi quidem unum tantum possibile est esse, simpliciter autem non possibile unum tantum esse. Eodem autem modo et alicubi bonum est quidem patrem significare, ut in Tribalis, simpliciter autem non bonum. An in hoc quidem non ubi significat, sed quibusdam, nihil enim refert ubicunque sint, ubique enim erit eis bonum in Tribalis. Rursus quidem expedit medicari, ut quando aegrotat, simpliciter autem non. An neque hoc quando significat, sed in eo quod afficitur aliquo modo, nihil enim refert quandocunque, dummodo sic affectus sit. Simpliciter autem est quod nullo addito dicis quod bonum est, aut contrarium, ut patrem sacrificare non dicis bonum esse, sed quibusdam bonum esse; non ergo 64.0934C| simpliciter bonum, sed deos honorare bonum dicis nihil addens, simpliciter enim bonum est. Quare quod nullo addito videtur esse honestum, vel turpe, vel aliquid talium, simpliciter dicetur.
LIBER TERTIUS.
CAPUT PRIMUM. De meliorum eligibiliorumque problematumque locis. 64.0933C|
Utrum autem eligibilius aut melius duorum pluriumve ex his perspiciendum. Primum autem determinetur quod considerationem facimus non de plurimum 64.0933D| distantibus, et magnam ad invicem differentiam habentibus (nullus enim dubitat utrum felicitas, an divitiae expetibiliores), sed de iis quae propinqua sunt, et de quibus dubitamus utro oporteat apponere magis eo quod nullam videmus alterius ad alterum praeeminentiam? Manifestum igitur in his quod ostensa una praeeminentia, vel pluribus, constituetur intelligentia, quod id eligibilius est quod eorum est praeeminens. Primum igitur quod diuturnius stabiliusve, eligibilius eo quod minus hujusmodi. Et quod magis eligit prudens, vel bonus vir, vel lex recta, vel studiosi circa singula delecti quatenus tales sunt, vel in unoquoque genere periti, vel quaecunque plures, vel omnes (ut in medicina vel aedificatoria, quae plures medicorum vel omnes) vel quaecunque omnino 64.0934C| plures, vel omnes, vel omnia, ut bonum. Omnia enim bonum appetunt. Oportet autem ducere ad id quod fuerit utile, quod dicendum est. Est autem simpliciter quidem melius, ac eligibilius, quod secundum meliorem disciplinam, alicui autem quod secundum propriam. Deinde quod idipsum quod est (eo quod 64.0934D| non) in genere est, ut justitia justo. Nam illa quidem in genere bono, hoc autem non, et illa idipsum quod est bonum est, hoc autem non. Nam nihil dicitur idipsum quod genus est, quod non est in genere. Ut albus homo non est id quod color. Similiter autem et in aliis. Et quod propter se eligendum, eo eligendo quod propter aliud eligibilius. Ut sanum esse quam exercitari; illud enim propter se eligendum, hoc autem propter aliud. Et quod per se, eo quod per accidens. Ut amicos justos esse, eo quod inimicos; illud enim per se eligendum, hoc autem per accidens eligimus. Nam inimicos justos esse secundum accidens eligimus, ut nihil nobis noceant. Est autem hoc idem ei quod ante hoc; differt autem modo, nam amicos quidem justos esse propter se eligimus, et si nihil 64.0935A| nobis debeat fore, quamvis apud Indos sint, inimicos autem propter alterum, ut nihil nobis noceant. Et quod causa boni per se, eo quod per accidens causa. Quemadmodum virtus, fortuna; nam illa quidem per se, haec autem per accidens est causa bonorum, et si quid aliud hujusmodi. Similiter autem et in contrario. Nam quod per se est causa mali, fugibilius est eo quod per accidens, ut vitium quam fortuna, nam illud quidem per se malum, fortuna autem per accidens. Et quod simpliciter bonum, eo quod alicui eligibilius: ut sanum fieri, quam incidi. Nam hoc quidem simpliciter bonum, illud autem alicui indigentium incisione. Et quod natura est, eo quod non natura: ut justitia justo, illud enim natura, hoc autem acquisitivum. Et quod meliori et honorabiliori inest, 64.0935B| eligibilius, ut Deo quam homini, animae quam corpori. Et quod melioris proprium, melius quam quod pejoris: ut quod Dei, quam quod hominis, nam secundum communia utrisque, nihil differunt ab invicem, propriis autem alterum alteri differentiis supereminet. Et quod in melioribus, vel prioribus, vel honorabilioribus, est melius: ut sanitas robore et pulchritudine, nam illa quidem in humidis et siccis, et (ut simpliciter dicatur) ex quibus prius constitutum est animal. Haec vero in posterioribus, nam robur in nervis et ossibus, pulchritudo autem membrorum quaedam commensuratio videtur esse. Et finis iis quae sunt ad finem eligibilior videtur esse. Et duorum, quod propinquius est fini. Et omnino quod ad vitae finem expetibilius quam quod ad aliud 64.0935C| aliquid, ut quod ad felicitatem contendit quam quod ad prudentiam, nam quod ad felicitatem contendit, eligibilius. Et possibile impossibili. Amplius, cum duo sint effectiva cujus finis melior, et ipsum melius. Cum autem sit effectivum, et finis ex proportione, quando pluri superat finis finem, quam ille proprium effectivum: ut felicitas pluri superat sanitatem quam sanitas salubre; quare effectivum felicitatis melius sanitate, nam quantum felicitas superat sanitatem, tantum et effectivum felicitatis salubre superat; sanitas autem salubre minus superabat, quare plus superat effectivum felicitatis salubre quam sanitas salubre; quapropter effectivum felicitatis melius sanitate; manifestum igitur quod eligibilius effectivum felicitatis quam sanitas, nam idem plus superat. Amplius, 64.0935D| melius est quod propter se et honorabilius et laudabilius: ut amicitia divitiis et justitia sanitate et robore, nam illa quidem propter se honorabilium, haec vero non propter se, sed propter aliud. Nullus enim honorat divitias propter se, sed propter aliud; amicitiam vero propter se, et si nihil nobis debeat aliud ab ea esse.
CAPUT II. Alii pro eisdem problematis loci.
Amplius, quando duo aliqua fuerint valde sibimetipsis similia, et non poterimus praeeminentiam aliquam conspicere alterius ad alterum, videndum ex iis quae sequuntur. Nam cum consequens est majus bonum, hoc eligibilius; si autem sint consequentia 64.0936A| mala, cui consequens minus malum, hoc eligibilius. Nam cum utraque sint eligenda, nihil prohibet molestum aliquid sequi, dupliciter autem ab eo quod sequitur consideratio, nam et prius, et posterius sequitur, ut addiscentem ignorare prius, scire autem posterius, melius autem ut plurimum, quod posterius, sumendum igitur eorum quae sequuntur quodcunque fuerit utile. Amplius, plura bona paucioribus, vel simpliciter, vel quando altera alteris insunt, ut pauciora in pluribus. Instantia, si alicubi alterum alterius gratia; nihil enim eligibiliora utraque quam unum, ut sanum fieri, et sanitas, quam sanitas, eo quod sanum fieri propter sanitatem eligimus. Et non bona, bonis nihil prohibet eligibiliora esse, ut felicitatem, et aliud aliquid quod non est bonum, justitia 64.0936B| et fortitudine. Et eadem cum voluptate magis quam sine voluptate, et eadem cum indolentia quam cum tristitia. Et unumquodque in quo tempore magis valet, in hoc etiam eligibilius. Ut carentia tristitiae in senectute magis quam in juventute, magis enim in senectute valet. Secundum haec autem, et prudentia in senectute eligibilior, nemo enim juvenes eligit duces, eo quod non constat eos prudentes esse. Fortitudo autem e contrario, in juventute enim magis necessaria secundum fortitudinem operatio; similiter autem et in temperantia, magis enim juvenes quam senes concupiscentiis molestantur. Et quod in omni tempore, vel in pluribus utilius. Ut justitia, et temperantia, fortitudine, nam illae semper, haec autem aliquando utilis. Et quod cum omnes haberemus, 64.0936C| nihil altero indigeremus, quam quod cum haberemus, indigeremus reliquo. Ut in justitia, et fortitudine, nam si omnes essent justi, nihil utilis fortitudo; si vero omnes essent fortes, utilis justitia. Amplius ex corruptionibus et adjectionibus, et generationibus, et sumptionibus, et contrariis. Quorum enim corruptiones malae, ipsa eligibiliora, similiter autem et in abjectionibus, et in contrariis, nam si abjectio, vel contrarium fugibilius est, ipsum eligibilius; in generationibus autem et sumptionibus e contrario. Quorum enim sumptiones, et generationes et eligibiliores, et ipsa quoque eligibiliora. Alius autem locus est. Quod propinquius bono, melius atque eligibilius. Et quod similius est bono, ut justitia justo. Et quod meliori eorum est similius, quemadmodum 64.0936D| Ajacem Ulysse dicunt aliqui meliorem esse, eo quod similior est Achilli. Instantia hujus est, quod non verum sit, nihil enim prohibet non qua ratione optimus est Achilles, eadem similiorem esse Ajacem: cum erit alter quidem bonus, non similiter autem. Considerandum autem si et in ridiculosioribus sit simile, ut simia homini quam equo, cum non sit similis: non enim est simia melior, similior tamen est homini. Rursum in duobus: si hoc quidem meliori, illud autem pejori est similius, erit melius quod meliori est similius. Habet autem et hoc instantiam, nihil enim prohibet hoc quidem meliori parum simile esse, illud autem pejori valde, ut si Ajax quidem Achilli parum, Ulysses autem Nestori valde, ut si 64.0937A| hoc quidem meliori in pejoribus, illud autem pejori in melioribus, ut equus asino, et simia homini. Et quod maxime insigne, eo quod minus tale. Et quod difficilius, magis enim amamus cum habemus, quod non est facile adipisci. Et quod magis proprium, eo quod communius. Et quod magis incommunius, nam magis eligendum quod nulla molestia sequitur, quam quod sequitur. Amplius, si hoc illo melius, et omnino optimum eorum quae in hoc, melius eo quod in altero optimum. Ut si melior est homo quam equus, et optimus homo, optimo equo melior. Et si optimum optimo melius, et simpliciter hoc illo melius, ut si optimus homo, optimo equo melior, et simpliciter homo, simpliciter equo melior. Amplius, ea quae volumus amicos participare, eligibiliora quam quae 64.0937B| non. Et quae ad amicum agere malumus quam quae ad quemlibet, illa eligibiliora. Ut juste agere et benefacere, magis quam videri, nam amicis benefacere volumus magis quam videri, quibuslibet autem e converso. Et quae sunt ex circumstantia necessariis meliora, aliquando autem et eligibiliora. Melius enim quam vivere, bene vivere, bene autem vivere est ex circumstantia, ipsum autem vivere necessarium. Aliquando autem meliora non etiam eligibiliora, non enim si meliora, necessario quod eligibiliora: philosophari siquidem melius quam lucrari, sed non magis eligendum indigenti necessariis. Ex circumstantia autem est quando, existentibus necessariis, alia quaedam adjiciuntur bonorum. Fere autem fortasse eligibilius quod necessarium est, melius autem quod 64.0937C| ex circumstantia. Et quod non est ab alio exquirere quam quod est et ab alio. Quale sustinet justitia ad fortitudinem. Et si hoc quidem sine illo eligendum, illud autem sine hoc non. Ut potestas sine prudentia non eligenda, prudentia vero sine potestate eligenda. Et duorum, si alterum negamus, ut reliquum videatur nobis inesse, illud eligibilius quod volumus nobis videri inesse. Ut laborem diligere nos negamus, ut ingeniosi esse videamur. Amplius, pro cujus absentia minus increpandi sunt moleste ferentes, hoc magis eligendum. Et pro cujus absentia non moleste ferentem magis increpandum, id eligibilius.
CAPUT III. Alii meliorum eligibiliorumque loci.
Amplius, eorum quae sunt sub eadem specie, 64.0937D| quod habet propriam virtutem, eo quod non habet, utrisque autem habentibus, quod magis habet, eligibilius. Amplius, si hoc quidem facit bonum illud cui adest, illud autem non facit, quod facit eligibilius. Quemadmodum et calidius quod calefacit, eo quod non. Si autem utrumque facit, quod magis facit, aut quod melius, et principalius facit bonum, ut si hoc quidem animam, illud autem corpus. Amplius autem a casibus, et usibus, et actionibus, et operibus, et haec ab illis. Sequuntur enim sese invicem, ut si quod juste est eligibilius quam quod fortiter, et justitia fortitudine eligibilior, et si justitia quam fortitudo eligibilior, et quod juste quam quod fortiter. Similiter autem et in aliis. Amplius, si aliquo eodem 64.0938A| hoc quidem majus bonum est, illud autem minus, magis eligendum majus, aut si majore majus fuerit alterum. Sed et si duo quaedam uno aliquo sint eligibiliora, quod longe eligibilius eo quod minus est eligendum, eligibilius. Amplius cujus est superabundantia eligibilior, et ipsum eligibilius. Ut amicitia, pecuniis, nam eligibilior superabundantia amicitiae quam pecuniarum. Et id cujus magis eliget quis ut ipse sibi causa sit, quam cujus alter. Ut amicos pecuniis. Amplius, ex appositione si eidem appositum aliquid, quod totum eligibilius facit. Cavere autem oportet extendere ad ea in quibus altero quidem appositorum utitur commune, vel alio quolibet modo cooperativum est; reliquo autem non utitur, neque cooperativum est, ut serra et falce cum arte fabrili, 64.0938B| nam eligibilior serra consociata, simpliciter autem non eligibilior. Rursum si minori appositum aliquid, quod totum majus facit. Similiter autem et ex ablatione: quo enim ablato ab eodem quod restat est minus, illud majus erit quod ablatum reliquum minus facit. Et si hoc quidem propter se, illud autem propter gloriam eligendum. Ut sanitas pulchritudine, terminus autem ejus quod est ad gloriam, quod nullo conscio, non studeret inesse. Et si hoc quidem propter se et propter gloriam eligendum, illud autem propter alterum tantum. Et utrumvis magis propter se honorandum, hoc et melius et eligibilius. Honorabilius utique fuerit secundum se, quod nihil aliud debeat esse, propter se eligimus magis. Amplius, dividendum quoties quod eligendum 64.0938C| est dicitur, et quorum gratia, ut utilis, vel honesti, vel delectabilis. Nam quod ad omnia vel ad plura est utile, eligibilius fuerit eo quod non sic. Si autem eadem utrisque insunt, utri magis insint considerandum. Ut utrum delectabile an honestum, an utile magis. Rursum quod propter melius, eligibilius. Ut quod propter virtutem quam quod propter delectationem. Similiter autem et in fugiendis. Nam magis est fugiendum quod magis impedit virtutes, ut aegritudo turpitudine, nam et voluptatis et ejus quod est studiosum esse, prohibentior est aegritudo. Amplius, ex similitudine monstrari potest fugiendum et eligendum quod propositum est. Nam minus eligendum hujusmodi, quod aeque et eligeret aliquis et fugeret, altero quod eligendum est tantum; ad se invicem 64.0938D| igitur comparationes (quemadmodum dictum est) faciendum.
CAPUT IV. De eligendis et fugiendis documenta, loci communes.
Idem autem loci utiles, et ad demonstrandum quodvis eligendum et fugiendum. Nam auferre solum eam oportet (quae ad alterum est) praeeminentiam; si enim quod honorabilius, eligibilius, et honorabile eligendum, et si quod utilius, eligibilius, et utile eligendum, similiter autem et in aliis quaecunque hujusmodi habent comparationem. In aliquibus autem statim secundum eam quae ad alterum est comparationem, et quod eligendum utrumque vel alterum dicimus. Ut quando hoc quidem natura bonum, 64.0939A| illud autem non natura bonum dicimus: nam quod natura bonum, manifestum quoniam eligendum est. Sumendum autem quam maxime universales locos de eo quod est magis et minus, nam sic sumpti ad plura utiles erunt. Fieri autem potest ut eorum qui dicti sunt quosdam universales magis quis faciat, parum transmutans secundum appellationem. Ut quod natura tale, eo quod non natura tale, magis tale. Et si hoc quidem facit, illud autem non facit quod habet tale cuicunque insit, magis tale quod interdum facit, tale quam quod non facit. Si autem utrumque facit, quod magis facit tale. Amplius, si eodem aliquo, hoc quidem magis, illud autem minus tale. Et si hoc tali magis tale, illud vero non tali tale, manifestum quoniam primum magis tale. Amplius 64.0939B| ex additione, si eidem additum, aliquod totum magis tale facit, aut si ei quod minus est tale additum, totum magis tale facit. Similiter autem et ex ablatione, nam quo ablato reliquis, reliquum minus tale, ipsum magis tale. Et quae contrariis sunt impermixtiora, magis talia. Ut albius quidem nigro impermixtius. Amplius, praeter ea quae dicta sunt prius, quod magis suscipit propriam propositi rationem. Ut si albi est ratio color disgregativus visus, albioris est, color magis disgregativus visus. Si autem particulariter, et non universaliter problema ponatur, primum quidem dicti universaliter constructivi vel destructivi loci omnes utiles. Universaliter enim interimentes vel construentes, et particulariter monstramus: nam si omni inest, et alicui, et si 64.0939C| nulli inest, nec alicui. Maxime autem opportuni et communes loci, qui sunt ex oppositis, et conjugatis, et casibus. Nam similiter probabile est existimare, si omnis voluptas bonum, et tristitiam omnem malum esse, et si aliqua voluptas bonum, et tristitiam aliquam esse malum. Item si aliquis sensus non est potestas, et insensibilitas quaedam non est impotentia, et si quoddam opinatum disciplinatum, opinio quaedam disciplina; rursum si aliquod injustorum bonum, et justorum aliquod malum, et aliquod eorum quae injuste malum, et aliquod eorum quae injuste bonum, et si quoddam delectabile fugiendum, et delectatio quaedam fugienda, secundum haec autem et si aliquod delectabile utile, delectatio quaedam utilis. Et in corruptivis autem, et generationibus, 64.0939D| et corruptionibus similiter. Nam si aliquod corruptivum delectationis vel disciplinae bonum est, erit quaedam delectatio vel disciplina malorum; similiter autem et si corruptio quaedam disciplinae bonorum, vel generatio malorum, erit quaedam disciplina malorum. Ut si oblivisci quae quis turpia egit bonorum est, vel reminisci malorum, erit scire quae quis turpia egit, malorum. Similiter autem et in aliis, in omnibus enim similiter probabile. Amplius ex eo quod est magis et minus, et similiter; si enim magis quidem eorum quae sunt ex alio genere aliquid tale, illorum autem nihil est, neque quod dictum est erit tale. Ut si magis quidem disciplina quaedam bonum quam voluptas, nulla autem disciplina bonum, nec 64.0940A| voluptas bonum erit, et ex eo quod est similiter quidem et minus eodem modo. Nam erit et interimere et construere; verumtamen ex eo quod est similiter, utraque; ex minus autem construere solum, destruere autem non: si enim similiter potestas quaedam bonum et disciplina, est autem quaedam potestas bonum et disciplina; si autem nulla potestas bonum nec disciplina, si autem minus quaedam potestas bonum quam disciplina, est autem quaedam potestas bonum et disciplina; at vero si nulla potestas bonum, non necesse est et disciplinam nullam esse bonum: manifestum igitur quoniam construere solum ex eo quod minus est. Non solum autem ex alio genere est destruere, verum et ex eodem, dum sumit quis quod maxime tale est. Ut si positum est 64.0940B| disciplina quaedam bonum, ostendatur autem quoniam prudentia non bonum, nec alia ulla erit, quia nec quae maxime videtur. Amplius, ex suppositione similiter postulantem si uni et omni inesse vel non inesse. Ut si hominis anima immortalis, et alias; si autem haec non, nec alias. Si igitur inesse alicui positum est, ostendendum quoniam alicui non inest, nam consequetur per hypothesin nulli inesse; si autem alicui non inesse positum est, ostendendum quoniam inest alicui, nam et sic consequetur omnibus inesse. Manifestum igitur est quod qui hypothesi utitur, facit problema universale particulariter positum; nam particulariter confitentem universaliter postulabit confiteri, eo quod uni et omni similiter postulaverit inesse. Cum autem indefinitum est problema, 64.0940C| uno modo destruere contingit. Ut si dixerit voluptatem bonum esse, vel non bonum, et nihil aliud quidquam determinaverit, nam si aliquam voluptatem dixerit bonum esse, ostendendum universaliter quod nulla, si debeat interimi propositum; similiter autem et si aliquam dixerit voluptatem non esse bonum, ostendendum universaliter quod omnis; aliter vero non contingit interimere, nam si ostenderimus quoniam est quaedam voluptas bonum vel non bonum, nondum interimitur propositum. Manifestum igitur quoniam interimere quidem uno modo dicitur, construere autem dupliciter: sive enim universaliter ostenderimus quod omnis voluptas bonum, sive quod est quaedam voluptas bonum, ostensum erit quod propositum est. Similiter autem et si oporteat 64.0940D| disserere quod est quaedam voluptas non bonum, si ostenderimus quod nulla bonum, vel quod quaedam non bonum, ostendentes erimus utrumque, et universaliter et particulariter, quod est quaedam voluptas non bonum. Cum autem determinata fuerit positio, dupliciter interimere erit. Ut si ponatur alicui quidem inesse voluptati bonum esse, alicui autem non inesse: nam sive omnis ostendatur voluptas bonum, sive nulla, interemptum erit propositum; si autem unam solam voluptatem posuerit bonum esse, tripliciter contingit interimere: nam ostendentes quod omnis vel nulla, vel quod plures quam una bonum, interimentes erimus quod propositum est. In pluribus vero positione determinata (ut quod prudentia sola est 64.0941A| virtutum scientia), quadrupliciter est interimere. Nam ostenso quod omnis virtus scientia, vel quod nulla, vel quod et alia aliqua ut justitia, vel quod eadem prudentia, non scientia, interemptum erit propositum. Utile autem et inspicere in singularibus, in quibus inesse aliquid vel non, dictum est, quemadmodum in universalibus problematibus. Amplius autem et in generibus inspiciendum, dividenti secundum species usque ad individua, sicut prius dictum est. Nam si omni appareat inesse, sive nulli multa proferenti, postulandum universaliter confiteri, aut ferre instantiam 64.0942A| in aliquo non sic. Amplius, in quibus possibile est aut specie, aut numero determinare accidens, inspiciendum si nullum horum inest. Ut quod tempus non movetur, nec est motus, annumeranti quot sunt species motus; nam si nulla earum inest tempori, manifestum quoniam non movetur, nec est motus. Similiter autem et quod anima non est numerus, dividenti quoniam omnis numerus aut impar aut par; nam si anima neque impar neque par, manifestum quod non est numerus, ad accidens igitur per talia et hoc modo argumentandum.
LIBER QUARTUS.
CAPUT PRIMUM. De quo discutiendum, et problematum generis loci decem. 64.0941B|
Post haec autem de iis quae ad genus et proprium, inspiciendum; sunt autem haec elementa eorum quae sunt ad terminos, et his ipsis raro considerationes fiunt disputantibus. Si ergo ponatur genus alicujus existentium, primum quidem inspiciendum ad omnia quae cognata sunt ei quod dicitur, si de alio non praedicatur, quemadmodum est in accidente. Ut si voluptatis bonum ponatur genus, si aliqua voluptas non bonum. Nam si hoc manifestum est quoniam non genus bonum voluptatis, nam genus de omnibus quae sunt sub ipso speciebus praedicatur; deinde si non in eo quod quid est praedicatur, sed ut accidens, 64.0941C| quemadmodum album, de nive, de anima, a seipso agitatum: neque enim nix idipsum quod est, album, quapropter non est genus album nivis; neque anima idipsum quod est, agitatum, nam accidit ei moveri, quemadmodum et animali frequenter et ambulare et ambulans esse. Amplius, agitatum non quid est, sed quid faciens vel patiens significare videtur; similiter autem et album, non enim quid est nix, sed quale quid est indicat; quare neutrum horum in eo quod quid est praedicatur. Maxime autem in accidentis definitione inspiciendum, si aptatur ad dictum genus, ut ad quae nunc dicta sunt: contingit enim quidpiam movere seipsum, et non, similiter autem et album esse, et non; quare neutrum horum genus, sed accidens, eo quod accidens dicimus, quod contingit 64.0941D| idem inesse alicui, et non. Amplius, si non in eadem divisione est genus, et species, sed haec quidem substantia, illud autem quale, aut hoc quidem ad aliquid, illud autem quale. Ut nix quidem et cygnus substantia, album autem non substantia, sed quale; quare non est genus album nivis, neque cygni. Rursum disciplina quidem ad aliquid, bonum autem, et pulchrum quale; quare non est genus pulchrum, vel bonum disciplinae, nam genera eorum quae sunt ad aliquid, et ipsa ad aliquid oportet esse, ut in duplici: etenim multiplex est genus duplicis, et ipsum eorum quae sunt ad aliquid est. Ut universaliter autem dicatur, in eadem divisione oportet genus esse speciei, nam si species substantia, et genus, 64.0942B| et si quale quidpiam species est, et genus quale quidpiam, ut si album quale quidpiam et color. Similiter autem et in aliis. Rursum si necesse fuerit, vel si contigerit genus participare, quod positum est in genere. Terminus autem ejus quod est participare, est suscipere participati rationem; manifestum igitur quoniam species quidem participant genera, genera autem species non, nam species suscipit generis rationem, genus autem speciei non; considerandum igitur si participat, vel contingit assignatum genus paticipare speciem, ut si quis entis vel unius genus quidpiam assignaverit; accidet enim genus participare speciem, nam de omnibus quae sunt ens et unum praedicantur, quare et ratio eorum. Amplius, si de aliquo assignata species vera 64.0942C| est, genus autem non. Ut si ens, aut scibile, opinabilis genus ponatur. nam de non ente opinabile praedicabitur: multa enim non entia opinabilia sunt, at quod ens vel scibile non praedicatur de non ente, manifestum; quare non est genus ens, neque scibile, opinabilis, nam de quibus species praedicatur, et genus oportet praedicari. Rursum si nullam specierum contingit participare quod positum est in genere. Nam impossibile est participare genus, quod nullam specierum participat, nisi aliqua secundum primam divisionem specierum sit, illae autem genus solum participant; si igitur motus genus voluptatis ponatur, considerandum si neque corruptio, neque alteratio voluptas, neque ullus reliquorum (qui assignari solent) motuum; manifestum enim quoniam 64.0942D| nullam specierum participabit, quare neque genus, eo quod necessarium est quod genus participat, et specierum aliquam participare; quare non erit species, motus, voluptas, neque individuorum, neque eorum quidquam quae sub specie motus sunt; nam et individua participant speciem et genus, ut quidam homo, et hominem participat et animal. Amplius, si de pluribus dicitur quam genus, quod in genere positum est. Ut opinabile quam ens, nam et ens, et non ens, opinabile, quare non erit opinabile species entis; de pluribus enim semper genus quam species praedicatur. Rursus, si de aequalibus genus et species dicuntur. Ut si eorum quae omnia consequuntur, hoc quidem species, illud autem genus ponatur, 64.0943A| quemadmodum ens et unum, omne enim ens et unum, quare neutrum neutrius genus, eo quod de aequalibus dicuntur. Similiter autem et si primum et principium ad se invicem ponantur, nam et principium primum, et primum principium, quare aut utraque quae dicta sunt idem sunt, aut neutrum neutrius genus. Elementum autem est ad omnia hujusmodi, quod de pluribus genus quam species et differentia dicitur; de paucioribus enim etiam differentia dicitur quam genus. Videndum autem et si alicujus in differentium specie non sit genus quod dictum est genus, vel non videatur. Construenti autem si est alicujus, idem enim omnium indifferentium specie genus; si igitur unius monstretur, manifestum quoniam omnium, et si unius non, manifestum 64.0943B| quoniam nullius: ut si quis in secabiles ponens lineas, indivisibile genus earum dicat esse, nam linearum habentium divisionem non est quod dictum est genus, cum sint indifferentes secundum speciem, indifferentes enim sibi invicem secundum speciem, rectae lineae omnes.
CAPUT II. De genere loci alii.
Considerandum autem et si quod aliud genus est assignatae speciei, quod neque continet assignatum genus, neque sub illo est. Ut si quis justitiae scientiam ponat genus, est enim virtus genus, et neutrum generum reliquum continet, quare non erat scientia genus justitiae. Videtur enim, quando species una sub duobus generibus est, alterum ab altero contineri. Habet autem dubitationem in quibusdam quod 64.0943C| hujusmodi est, nam videtur quibusdam prudentia et virtus et scientia esse, et neutrum genus a neutro contineri; non tamen ab omnibus conceditur prudentiam scientiam esse. Si igitur quis admittat quod dictum est verum esse, attamen subalterna, vel sub eodem ambo fieri quae ejusdem sunt genera, necessarium videbitur esse, quemadmodum et in virtute et in scientia accidit: utraque enim sub eodem genere sunt, nam utrumque eorum habitus et dispositio est. Considerandum igitur si neutrum est in assignato genere. Si enim neque subalterna sunt genera, neque sub eodem ambo, non erit quod assignatum est genus. Considerandum autem et genus assignati generis, et sic semper superius 64.0943D| genus, si omnia praedicantur de specie, et si in eo quod quid est praedicantur. Nam omne superius genus praedicari oportet de specie in eo quod quid est; si ergo alicubi dissonet, manifestum quoniam non est genus quod assignatum est. Rursum, si genus participat speciem, vel ipsum, vel aliquod superiorum generum. Nam nullum superiorum participat quod inferius est. Destruenti igitur quemadmodum dictum est utendum, astruenti autem si confiteatur quidem inesse speciei quod dictum est genus, at ut genus inest dubitetur, sufficit ostendere aliquid superiorum generum in eo quod quid est de specie praedicari. Uno enim in eo quod quid est praedicato omnia et superiora illius, et inferiora 64.0944A| si praedicantur de specie, in eo quod quid est praedicabuntur; quare et assignatum genus in eo quod quid est praedicabitur; quod autem uno in eo quod quid est praedicato, omnia etiam reliqua (si praedicantur) in eo quod quid est praedicabuntur, per inductionem sumendum. Si autem simpliciter inesse dubitetur assignatum genus, non sufficit ostendere aliquod superiorum generum in eo quod quid est de specie praedicari, ut si ambulationis genus quispiam assignavit lationem, non sufficit ostendere quod motus est ambulatio, ad ostendendum quod latio est eo quod et alii motus sunt, sed ostendendum quod nullum participat ambulatio eorum quae sunt secundum eamdem divisionem, nisi lationem; nam necesse est quod genus participat, et specierum 64.0944B| aliquam participare secundum primam divisionem; si enim ambulatio neque augmentationem, neque diminutionem, neque alios motus participet, manifestum, quoniam lationem participabit; quare erit genus latio ambulationis. Rursum, de quibus species quae posita est ut genus praedicatur, considerandum si et assignatum genus in eo quod quid est de ipsis eisdem praedicatur de quibus et species; similiter autem et si omnia quae supra genus sunt, nam si alicubi dissonat, manifestum quoniam non est genus quod assignatum est; si enim esset genus, omnia et superiora illius, et ipsum, in eo quod quid est praedicarentur de iis de quibus et species in eo quod quid est praedicatur. Destruenti igitur utile si non praedicetur genus in eo quod quid est de quibus et 64.0944C| species praedicatur; astruenti autem si praedicetur in eo quod quid est utile, accidet enim genus et speciem de eodem in eo quod quid est praedicari, quare et idem sub duobus generibus fit, necesse est igitur subalterna genera esse. Si igitur ostendatur quod volumus genus astruere non esse sub specie, manifestum quoniam species sub hoc erit, quare ostensum erit quoniam genus hoc. Considerandae autem et rationes generum, si aptantur ad assignatam speciem, et ad participantia speciem. Necesse est enim generum rationes praedicari de specie et de iis quae participant speciem; si igitur in aliquo dissonet, dilucidum quoniam non est genus quod assignatum est. Rursus, si differentiam ut genus assignavit, ut si immortale genus Dei, nam differentia 64.0944D| est animalis immortale, eo quod animalium alia mortalia, alia immortalia. Manifestum igitur quoniam peccant, nullius enim differentia est genus. Quod autem hoc verum, manifestum, nulla enim differentia significat quid est, sed magis quale quid, ut gressibile et bipes. Et si differentiam in genere posuit tanquam speciem, ut imparem quidem numerum (differentia enim numeri impar, et non species est), neque videtur participare differentia genus. Nam omne quod participat genus, vel species, vel individuum est: differentia autem neque individuum, neque species; manifestum igitur quoniam non participat genus differentia, quare neque impar species erit, sed differentia, quoniam non participat genus. 64.0945A| Amplius, si genus in specie posuit, ut contiguitatem idipsum quod est continuitatem, aut mixturam idipsum quod est temperamentum, aut (ut Plato definivit) lationem secundum locum mutationem: non enim necessarium contiguitatem continuitatem esse, sed e converso continuitatem contiguitatem; non enim omne contiguum continuatur, sed quod continuatur contiguum est. Similiter autem et in aliis, nam neque mixtura omnis temperamentum, nam siccorum mixtura non est temperamentum, neque secundum locum mutatio omnis, latio, nam ambulatio non videtur latio esse. Pene enim in iis quae involuntarie locum ex loco permutant, dicitur latio, quemadmodum inanimatis accidit; manifestum autem quoniam et de pluribus species dicitur 64.0945B| quam genus in assignatis, cum oporteat e contrario fieri. Rursum, si differentiam in specie posuit, ut immortale idipsum quod est Deum, nam accidit de aequalibus aut pluribus quam speciem dici; differentia enim semper de aequalibus aut de pluribus quam species dicitur. Amplius, si in differentia genus posuit, ut colorem idipsum quod est congregativum, aut numerum quod impar; et si genus ut differentiam dixit: possibile est enim aliquem talem suscipere positionem, ut temperantiae mixturam differentiam, aut lationis secundum locum mutationem. Inspiciendum autem omnia quae sunt hujusmodi per eadem, communicant enim loci, de pluribus enim genus quam differentiam oportet dici, et non participare differentiam. Sic autem assignato, 64.0945C| neutrum eorum quae dicta sunt possibile est accidere, nam et de paucioribus dicetur, et participabit genus differentiam. Rursum, si nulla differentia generis praedicatur de assignata specie, nec genus praedicabitur, ut de anima, neque impar neque par praedicatur, quare nec numerus. Amplius, si prius est natura species, et simul interimit genus. Videtur enim contrarium. Amplius, si contingit relinquere dictorum genus vel differentiam (ut animam moveri, opinionem, verum et falsum), neutrum erit dictorum genus vel differentia. Videtur enim genus et differentia sequi quandiu fuerit species.
CAPUT III. De genera loci alii.
Inspiciendum autem et si quod in genere positum 64.0945D| est participat aliquid contrarium generi, aut si contingit participare. Nam idem contraria simul participabit, eo quod ipsum genus quidem nunquam relinquit, participat autem et contrarium, aut contingit participare. Amplius, si quidpiam communicat species, quod impossibile est omnino inesse iis quae sunt sub genere, ut si anima communicat, numerorum autem nullum possibile est vivere, non erit species numeri anima. Considerandum autem et si aequivoca sit species generi elementis utenti, iis quae dicta sunt ad aequivocum. Univocum enim genus, et species. Quoniam inspiciendum autem omnis generis plures species, inspiciendum si non contingit alteram speciem esse dicti generis, nam si 64.0946A| non est, manifestum quoniam non erit genus omnino, quod dictum est. Considerandum etiam est si quod translatitie dictum est, ut genus assignavit: ut temperantiam consonantiam; nam omne genus proprie de speciebus praedicatur, consonantia vero de temperantia non proprie, sed translatitie, omnis enim consonantia in sonis. Amplius, si sit contrarium speciei aliquid, considerandum. Est autem multipliciter consideratio. Primum quidem si in eodem genere contrarium speciei, cum non sit contrarium generi; oportet enim contraria in eodem genere esse, si nihil sit contrarium generi. Cum autem est contrarium generi, considerandum si contrarium in contrario. Necesse est enim contrarium in contrario esse, si sit contrarium quidem generi; 64.0946B| manifestum autem est unumquodque eorum, per inductionem. Rursus si omnino in nullo genere quod speciei est contrarium, sed ipsum genus: ut bonum; nam ipsi hoc non in genere, nec contrarium hujus in genere erit, sed ipsum genus, quemadmodum in bono et malo accidit: neutrum enim horum in genere, sed utrumque eorum genus. Deinde considerandum si contrarium est alicui et genus et species, et horum quidem est aliquid medium, illorum autem non. Nam si generum est aliquid medium, et specierum; et si specierum, et generum, ut in virtute et vitio, et justitia et injustitia, utrorumque enim est aliquid medium. Instantia hujus, quoniam sanitatis et aegritudinis nihil est medium, mali autem et boni aliquod medium. Amplius, si est 64.0946C| quidem aliquid utrisque medium, et speciebus et generibus, non similiter autem, sed horum quidem secundum negationem, illorum vero ut subjectum. Probabile enim similiter et in utrisque, ut in virtute et in vitio, justitia et injustitia, utrisque enim secundum negationem medium. Amplius, quando non est contrarium generi, considerandum non solum si contrarium in eodem genere, sed et medium. In quo enim extrema, et medium, ut in albo et nigro, nam color genus et horum et mediorum colorum omnium. Instantia, quoniam defectus quidem et superabundantia in eodem genere (in malo enim ambo), mediocre autem cum sit medium horum, non in malo, sed in bono est. Considerandum etiam si genus quidem contrarium est alicui, species autem 64.0946D| nulli. Nam si genus est contrarium alicui, et species, quemadmodum virtus et vitium, et justitia et injustitia, similiter autem et in aliis consideranti manifestum videtur esse. Instantia, in sanitate et aegritudine, simpliciter enim sanitas aegritudini contraria; aliqua autem aegritudo, cum sit species aegritudinis, nulli contrarium, ut febris et ophthalmia, et unumquodque aliorum. Interimenti igitur tot modis inspiciendum: si enim non insint quae dicta sunt, manifestum autem non esse genus quod assignatum est. Construenti vero tripliciter, primum quidem sit contrarium speciei sit in dicto genere, cum non sit contrarium generi. Nam si contrarium in hoc, manifestum quoniam et quod propositum est. Amplius 64.0947A| si medium in dicto genere, nam in quo medium, et extrema. Rursum si sit et contrarium quidem generi, considerandum est, et si contrarium in contrario. Nam si sit, manifestum quod et propositum in proposito.
CAPUT IV. De genere loci alii.
Rursum in casibus et conjugatis, si similiter sequuntur, et interimenti et construenti. Simul enim uni et omnibus insunt vel non insunt, ut si justitia scientia quaedam, et juste scienter, et justus sciens; si autem horum aliquid non inest, nec reliquorum ullum. Rursum in iis quae similiter se habent ad invicem, ut delectabile similiter se ad voluptatem, et utile ad bonum, utrumque enim utriusque effectivum. 64.0947B| Si igitur voluptas quiddam bonum, et delectabile quiddam utile erit; manifestum enim quoniam boni erit effectivum, eo quod voluptas bonum. Similiter autem et in generationibus et corruptionibus, ut si aedificare est operari, aedificasse operatum esse, et si discere est reminisci, et didicisse recordatum esse, et si dissolvi est corrumpi, et dissolutum esse corruptum esse, et dissolutio corruptio quaedam. Et in generativis vero et in corruptivis, similiter et in potentiis et usibus, et omnino secundum quamlibet similitudinem et interimenti et construenti inspiciendum, quemadmodum in generatione et corruptione diximus. Nam si corruptivum dissolutivum, et corrumpi dissolvi, et si generativum est effectivum, et generari fieri, et generatio factio, similiter 64.0947C| et in potentiis et usibus, et omnino si potentia dispositio, et posse disponi, et si alicujus usus est actus, et uti agere, et usum esse egisse. Si autem sit privatio id quod opponitur speciei, duobus modis est interimere. Primum quidem si assignato genere est oppositum. Aut enim simpliciter in nullo genere eodem privatio, aut non in ultimo, ut si visus in ultimo genere est, sensus, caecitas non erit sensus. Secundo autem, si et generi et speciei opponitur privatio, non est autem oppositum in opposito, nec quod assignatum est in assignato erit. Interimenti igitur, quemadmodum dictum est, utendum. Construenti autem uno modo, nam si oppositum in opposito, et propositum in proposito erit, ut si caecitas insensibilitas quaedam, et visus sensus. Rursum in negationibus 64.0947D| considerandum e converso, quemadmodum in accidente dicebatur, ut si delectabile quod bonum, quod non bonum non delectabile. Nam si non ita se habet, erit contra, non bonum delectabile. At impossibile est, si bonum genus est delectabilis, esse quidquam non bonum delectabile. Nam de quibus genus non praedicatur, nec specierum ulla. Et construenti etiam similiter inspiciendum. Nam si non bonum, non delectabile, delectabile bonum, quare genus bonum delectabilis. Si autem sit ad aliquid species, considerandum si et genus ad aliquid. Nam si species ad aliquid, et genus, ut in duplici et multiplici, utrumque enim ad aliquid. Si autem genus ad aliquid, non necessario et species. Nam disciplina ad aliquid, 64.0948A| grammatica autem non. An nec quod prius dictum est verum videbitur? nam virtus ipsum quod bonum, et ipsum quod honestum, et virtus quidem ad aliquid, bonum vero et honestum non ad aliquid, sed qualia. Rursum si non ad idem dicitur species, et secundum se, et secundum genus. Ut si duplum dimidii dicitur duplum, et multiplum dimidii oportet dici; si autem non, non erit multiplum genus dupli. Amplius, si non ad idem et secundum genus dicitur, et secundum omnia genera. Nam si duplum dimidii multiplum est, et abundans dimidii dicetur, et simpliciter secundum omnia superiora genera ad dimidium dicetur. Instantia, quod non necesse est secundum se, et secundum genus ad idem dici; nam scientia scibilis dicitur, habitus autem et dispositio 64.0948B| non scibilis, sed animae. Rursum si similiter dicitur genus, et species secundum casus. Ut si alicui, aut alicujus aut quolibet modo aliter dicitur: nam ut species et genus, velut in duplo et in superioribus, alicujus, enim et duplum et multiplum; similiter autem et in scientia, alicujus enim et haec et genera, ut dispositio et habitus. Instantia autem, quod aliquoties non sic, nam differens, et contrarium alicui, diversum autem cum sit genus horum, non alicui, sed ab aliquo, diversum enim dicitur ab aliquo. Rursum si similiter ad aliquid secundum casus dicta, non similiter convertuntur. Quemadmodum in duplo et multiplo, utrumque enim horum alicujus, et idem etiam secundum conversionem dicitur, alicujus enim et dimidium et submultiplum. Similiter autem et 64.0948C| in disciplina et opinione, nam et hae alicujus, et convertitur, similiter et disciplinatum et opinabile alicujus; si igitur in aliquo non similiter convertitur, manifestum est non esse genus alterum alterius. Rursum, si non ad aequalia species, et genus dicitur. Similiter enim, et aequaliter utrumque videtur dici, quemadmodum in dono et datione, nam et donum alicujus alicui dicitur, et datio alicujus et alicui dicitur; est autem datio genus doni, nam donum datio est irreddibilis. In aliquibus autem non accidit ad aequalia dici, nam duplum alicujus duplum, abundans autem et majus alicujus et aliquo, omne enim abundans, et majus aliquo abundat, et alicujus abundat, quare non sunt genera quae dicta sunt dupli, eo quod non ad aequalia dicuntur speciei, aut non universaliter 64.0948D| verum, ad aequalia speciem et genus dici. Videndum autem et si oppositi est oppositum genus. Ut si dupli multiplum, et dimidii submultiplum, oportet enim oppositum oppositi genus esse. Si igitur ponat aliquis scientiam idipsum quod est sensum, oportebit et scibile id quod est sensibile esse; sed non est, non enim omne scibile sensibile, nam intelligibilium quaedam scibilia. Quare non est genus sensibile scibilis, si autem hoc non, neque sensus scientiae. Quoniam autem eorum quae ad aliquid dicuntur, alia quidem ex necessitate in eis aut circa ea sunt ad quae dicuntur (ut dispositio, et habitus, et commensuratio: in alio enim nullo possibile est esse quae dicta sunt, quam in eis ad quae dicuntur), alia 64.0949A| autem non necesse est quidem in eis esse ad quae dicuntur, contingit autem (quemadmodum scibile est in anima, nihil enim prohibet sui scientiam habere animam, non necessarium autem, possibile est enim et in alio esse hanc eamdem), alia vero simpliciter non contingit in eis esse ad quae dicuntur (ut contrarium in contrario, neque scientiam scibili, nisi sit scibile anima, vel homo), considerare igitur oportet si quis in genere ponat quod tale est, in non tali. Ut si memoriam immansionem scientiae dicat, nam omnis immansio in mente, et circa illud, quare et scientiae immansio in scientia. Memoria igitur in scientia, eo quod immansio scientiae est. Hoc autem non contingit, memoria enim omnis in anima. Est autem qui dictus est locus et accidens communis; nihil enim 64.0949B| refert, memoriae genus immansionem dicere, aut accidere dicere illi hoc: nam si quovis modo est memoria immansio scientiae, eadem aptabitur de ipsa ratio.
CAPUT V. De re eadem loci alii.
Rursum si habitum in actu posuit, aut actum in habitu, non est genus quod tale est. Ut si sensum, motum per corpus, nam sensus habitus, motus autem actus. Similiter autem et si memoriam habitum continentivum opinionis dixerit, nam nulla memoria habitus, sed magis actus. Peccant autem et qui habitum in consequentem potentiam ordinant, ut mansuetudinem, continentiam irae, et fortitudinem, et justitiam, timorum et lucrorum continentiam, nam 64.0949C| fortis et mansuetus perturbatione vacans dicitur, continens autem qui perturbatur, sed non ducitur; fortasse igitur talis potentia sequitur utrumque, ut si perturbetur, non ducatur; verum continere non hoc est, hunc quidem fortem, illum autem mansuetum esse, sed omnino perturbari ab hujusmodi nihil. Aliquoties autem et quod sequitur, quovis modo ut genus ponunt: ut tristitiam irae, et opinionem fidei, utraque enim praedicta sequuntur quidem quodammodo assignatas species. Neutrum autem eorum genus est: nam qui irascitur, contristatur, priore in eo tristitia facta, non enim ira tristitiae, sed tristitia irae causa est: quare simpliciter ira non est tristitia. Secundum autem haec, neque fides opinio: contingit enim eamdem opinionem etiam non credentem habere; non 64.0949D| contingere autem hoc, si fides esset species opinionis, non enim contingit idem amplius permanere, si ex specie omnino permutatum sit, quemadmodum nec idem animal quandoque hominem esse, et quandoque non. Si quis autem dicat ex necessitate opinantem etiam fidem habere, de aequalibus opinio et fides dicetur, quare neque sic erit genus, de pluribus enim oportet dici genus. Videndum autem et si in aliquo eorum nata sint utraque fieri. In quo enim species et genus, ut in quo album et color, et in quo grammatica et disciplina. Si igitur verecundiam timorem dixit, aut iram tristitiam, non accidit in eodem speciem et genus esse, nam verecundia quidem in rationali, timor in irascibili, at tristitia in 64.0950A| concupiscibili, nam in hoc et voluptas, ira autem in irascibili; quare non sunt genera quae assignata sunt, eo quod non in eodem cum speciebus nata sunt fieri. Similiter autem et si amicitia in concupiscibili, non erit voluntas quaedam, omnis enim voluntas in rationali. Utilis autem hic locus et ad accidens, et id cui accidit, in eodem enim accidens et cui accidit; quare nisi in eodem videatur, manifestum quoniam non accidit. Rursum si secundum quid species dictum genus participat, non enim videtur secundum quid participari genus. Nam non est homo secundum quid animal, neque grammatica secundum quid disciplina. Similiter autem et in aliis. Considerandum igitur si in aliquibus secundum quid participatur genus, ut si animal quod sensibile vel visibile dicitur; 64.0950B| nam secundum quid sensibile vel visibile animal, secundum corpus enim sensibile et visibile, secundum animam autem non: quare non erit genus, corpus visibile, et sensibile, animalis. Latent autem quandoque et totum in partem ponentes, ut animal, corpus animatum; nullo enim modo pars de toto praedicatur; quare non erit genus corpus animalis, eo quod pars est.
Videndum autem si quid vituperandorum aut fugiendorum in potestate aut potente posuit, ut sophistam, vel calumniatorem, vel furem eum qui possit aliena latenter surripere: nemo enim praedictorum in eo quod possit, aliquid horum talis dicitur. Potest enim et Deus, et studiosus, prava agere; non sunt autem hujusmodi, nam omnes pravi secundum 64.0950C| electionem dicuntur. Amplius, omnes potestates eorum sunt quae sunt eligenda, nam pravorum potestates eligendae, eo quod Deum et studiosum habere dicimus eas. Potentes enim dicimus eos esse prava agere, quare nullius vituperabilis erit genus potestas. Si autem non, accidet vituperandorum quiddam eligendum esse, nam erit quaedam potestas vituperabilis. Et si quid propter se honorabilium vel eligibilium, in potestate, vel potente, vel effectivo posuit. Nam omnis potestas, et omne potens aut effectivum, propter aliud eligendum; aut si quid eorum quae sunt in duobus generibus vel pluribus, in altero posuit. Quaedam enim non est in uno genere ponere, ut fraudulentum aut calumniatorem, neque enim qui eligit, impotens autem, neque qui potest, at non 64.0950D| eligens, calumniator aut fraudulentus, sed qui utraque haec habet; quare non ponenda sunt in uno genere, sed in utroque eorum quae dicta sunt. Amplius, aliquoties e converso, genus quidem ut differentiam, differentiam autem ut genus assignant, ut stuporem superabundantiam admirationis, et fidem vehementiam opinionis: nam neque superabundantia, neque vehementia, genus, sed differentia videtur enim stupor admiratio esse superabundans, et fides opinio vehemens; quare genus admiratio et opinio est, superabundantia autem et vehementia differentia. Amplius, si quis superabundantiam et vehementiam ut genera assignet, inanimata fidem facient et stupefacient: nam cujusque vehementia et superabundantia illi 64.0951A| adest cujus est superabundantia et vehementia. Si ergo stupor superabundantia est admirationis, aderit admirationi, quare admiratio stupefaciet; similiter autem et fides aderit opinioni, si vehementia quidem opinionis est, quare opinio fidem faciet. Amplius, accidet sic assignanti vehementiam vehementem dicere, et superabundantiam superabundantem: est enim quaedam fides vehemens; si ergo fides vehementia est, vehementia erit vehemens. Similiter autem et stupor quidem et superabundans; si ergo stupor est superabundantia, superabundantia erit superabundans. Videtur autem neutrum horum, quemadmodum nec disciplina disciplinatum, nec motus motum. Quandoque autem peccant, et passionem in genere ejus quod passum est ponentes, ut immortalitatem 64.0951B| vitam sempiternam dicentes esse, passio enim vitae et accidens immortalitas videtur esse; quod autem verum sit quod dicitur, manifestum fiet, si quis admittat aliquem ex mortali fieri immortalem. Nullus enim dicit aliam vitam eum sumere, sed accidens aliquod, vel passionem huic eidem advenire; quare non genus vita immortalitatis. Rursum si passionem cujus est passio, illius genus dicit, ut spiritum aerem motum, magis enim motus aeris, spiritus, nam aer idem permanet, et quando movetur, et quando stat; quare non est omnino aer spiritus: est etenim et non moto aere spiritus, siquidem idem aer permanet, qui quidem erat spiritus. Similiter autem et in aliis hujusmodi. Si igitur et in hoc oportet admittere quod aer motus est spiritus, non 64.0951C| tamen de omnibus hujusmodi est assignandum, de quibus non verificatur genus, sed de quibuscunque vere praedicatur assignatum genus, nam in quibusdam non videtur verificari, ut in luto et nive, nam nivem dicunt esse aquam coagulatam, lutum autem terram humido temperatam: est autem neque nix aqua, neque lutum terra, quare neutrum assignatorum generum erit genus. Oportet enim genus verificari semper de omnibus speciebus. Similiter autem neque vinum est aqua putrefacta (sicut Empedocles dicit: In ligno putruit unda), nam simpliciter non est aqua.
CAPUT VI. De genere loci alii.
Amplius, si omnino quod assignatum est, nullius 64.0951D| est genus. Manifestum enim quoniam neque ejus quod dictum est. Considerandum autem ex eo quod nihil eorum differt specie, quae participant assignatum genus. Ut nihil alba differunt specie, ipsa a se invicem. Omnis autem generis sunt species differentes, quare nullius erit album genus. Rursum si quod omnia sequitur genus vel differentiam dixit. Plura enim sunt quae omnia sequuntur, ut ens, et unum, eorum sunt quae omnia sequuntur; si igitur ens genus assignaverimus, manifestum quoniam omnium erit genus, eo quod praedicatur de eis. De nullo enim genus quam de speciebus praedicatur, quare et unum species erit entis; accidit ergo de omnibus de quibus genus praedicatur, et speciem praedicari, eo quod 64.0952A| ens et unum de omnibus simpliciter praedicantur, oportet autem de paucioribus speciem praedicari. Si autem quod omnia sequitur, differentiam dixit, perspicuum quoniam de aequalibus vel de pluribus differentia quam genus dicetur. Nam si et genus omnia sequitur de aequalibus, sin vero non omnia sequatur genus, de pluribus differentia dicetur quam ipsum genus. Amplius, si in subjecta specie est, quod assignatum genus dicitur, ut album in nive, quare manifestum quoniam non erit genus, de subjecta enim specie solum genus dicitur. Considerandum autem etiam est si non univocum sit genus speciei. Nam de omnibus speciebus univoce genus praedicatur. Amplius, quando existente et speciei et generi contrario, si quod melius contrariorum est, in pejori genere 64.0952B| ponit.
Nam accidet reliquum in reliquo esse, eo quod contraria in contrariis generibus, quare quod deterius est, in meliori erit, at videtur melioris, et genus melius esse. Et si eodem similiter ad utraque se habente, in pejore, et non in meliore genere ponit, ut animam ipsum quod est agitationem, aut agitatum: nam pari modo eadem stativa et agitativa esse videtur; quare si melius statio, in hoc oportet genere ponere. Amplius, ex magis et minus. Destruenti quidem si genus suscipit magis, species autem non suscipit, neque ipsa, neque quod ab ipsa dicitur, ut si virtus suscipit magis, et justitia et justus, dicitur enim justus magis alter altero. Si igitur assignatum quidem genus magis suscipit, species 64.0952C| autem non suscipit, neque ipsa, neque quod ab ipsa dicitur, non erit quidem assignatum genus. Rursum quod magis videtur, vel similiter, non est genus, manifestum quoniam nec quod assignatum est. Utilis autem hic locus in talibus maxime in quibus plura videntur de specie in eo quod quid est praedicata, cum non determinatum est neque promptum nobis est dicere, quodnam eorum genus, ut de ira, tristitia, et opinio parvipendentiae, in eo quod quid est praedicari videntur: contristatur enim iratus, et opinatur parvipendi. Eadem autem consideratio et in specie ad aliud aliquid comparanti. Nam si quod magis aut similiter videtur esse in assignato genere, non est in genere manifestum quod neque assignata omnino species erit in genere. 64.0952D| Interimenti igitur quemadmodum dictum est, utendum. Astruenti vero, si quidem suscipit magis quod assignatum est genus, et species, non utilis locus, nihil enim prohibet utrorumque suscipientium non esse alterum alterius genus, nam bonum et album suscipit magis, et neutrum neutrius genus. Generum autem et specierum ad se invicem comparatio utilis, ut si similiter hoc, et hoc genus; si alterum genus, et alterum. Similiter autem et si quod minus, et quod magis: ut si continentiae, magis potestas quam virtus genus; virtus autem genus, et potestas. Eadem autem et de specie convenit dici; nam si similiter hoc, et hoc propositi species, si alterum species, et reliquum, et quod minus videtur species est, et 64.0953A| quod magis. Amplius, ad construendum, perspiciendum si de quibus assignatum est genus, in eo quod quid est praedicatur, cum non sit una assignata species, sed plures et differentes. Nam manifestum quoniam erit genus. Si autem in assignato species est, considerandum et si de aliis speciebus genus in eo quod quid est praedicatur. Nam rursus accidet de pluribus et differentibus idem praedicari. Quoniam autem videtur in quibusdam et differentia in eo quod quid est de speciebus praedicari, separandum est genus et differentia, utenti iis quae dicentur elementis, primum quidem quoniam genus de pluribus dicitur quam differentia, deinde quoniam secundum ejus (quod quid est) assignationem, magis convenit genus quam differentiam dicere. Nam 64.0953B| qui animal dicit hominem, magis indicat quid est homo quam qui gressibile. Et quoniam differentia quidem qualitatem generis semper significat, genus autem differentiae, non: nam qui dicit gressibile, quiddam animal dicit; qui vero animal dicit, non dicit quale quiddam gressibile: differentia igitur a genere sic separanda. Quoniam autem videtur musicum, qua musicum est, sciens esse, et musica scientia 64.0954A| quaedam est, et si ambulans, eo quod ambulat movetur, ambulatio motus quidam est, considerandum in quo genere vult quidpiam construere secundum dictum modum. Ut si scientiam ipsum quod est fidem, si sciens quatenus scit, fidit; manifestum enim quoniam scientia fides quaedam erit, eodem autem modo et in aliis hujusmodi. Amplius, quoniam quod sequitur aliquid semper et non convertitur, difficile est separare quod non sit genus, si hoc quidem illud sequitur omne, illud vero hoc non omne. Ut tranquillitatem quies, et numerum divisibile, e converso autem non; nam divisibile non omne, numerus, neque quies omnis, tranquillitas, ipso quidem est utendum ut genere quod est semper consequens, cum non convertatur alterum; cum 64.0954B| autem alterum se extendit non in omnibus, obsequendum. Instantia autem hujus, quoniam non ens sequitur omne quod fit (nam quod fit non est) et non convertitur (non enim omne quod non est, fit); attamen non est genus non ens ejus quod fit, simpliciter enim non sunt non entis species. De genere igitur quemadmodum dictum est, transeundum.
LIBER QUINTUS.
CAPUT PRIMUM. De modis proprii. 64.0953B|
Utrum autem proprium an non proprium est quod dictum est, per haec considerandum. Assignatur 64.0953C| autem proprium aut per se et semper, aut ad aliud aut aliquando. Per se quidem, ut hominis, animal mansuetum natura; ad aliud autem, ut animae ad corpus, quoniam illa quidem imperare nata, hoc autem parere; semper autem, ut Dei, animal immortale; aliquando vero, ut alicujus hominis ambulare in gymnasio. Sunt autem proprii, quod ad alterum assignatum est, aut duo problemata, aut quatuor. Nam si de hoc quidem assignatum quidpiam fuerit, de illo vero negatum idipsum, duo duntaxat problemata fiunt, quemadmodum hominis ad equum proprium est quod bipes est. Nam et quod homo non bipes est argumentabitur quispiam, et quod equus bipes: utrinque autem removetur proprium. Si autem de utroque utrumque assignatum fuerit, et 64.0953D| de utroque negatum, quatuor problemata erunt, ut hominis proprium ad equum, quod ille quidem bipes, hic autem quadrupes est: nam et quod homo non bipes est, et quod esse quadrupes natus est, argumentari est; et quod equus bipes, et quod non quadrupes, possibile est argumentari. Quolibet igitur modo ostenso, interimitur quod propositum est. Est autem per se quidem proprium, quod ad omnia assignatur, et ab omni separat (quemadmodum hominis animal mortale disciplinae susceptivum); ad aliud autem, quod non ab omni, sed ab aliquo statuto determinat (ut virtutis ad disciplinam, quoniam illa quidem in pluribus, haec in rationali solo, et in habentibus rationem nata est fieri); semper autem, 64.0954B| quod secundum omne tempus verificatur, et nunquam relinquitur (quemadmodum animalis ex anima et corpore compositum esse); aliquando vero, quod secundum aliquod tempus verificatur, et non ex necessitate 64.0954C| semper consequitur, ut alicujus hominis, ambulare in foro. Est autem ad alterum proprium assignare, differentiam dicere, aut in omnibus et semper, aut ut multum et in plurimis. Et in omnibus quidem et semper, quemadmodum hominis proprium ad equum quoniam bipes, nam homo quidem et omnis, et semper est bipes; equus autem nullus est bipes, et nunquam. Ut multum autem et in plurimis, quemadmodum rationalis proprium principare ad concupiscibile, et irascibile, eo quod illud quidem imperat, haec autem parent; nam neque rationale semper imperat, sed quandoque illi imperatur, neque concupiscibili et irascibili semper imperatur, sed imperant quandoque, cum fuerit hominis anima flagitiosa. Propriorum autem ea maxime 64.0954D| logica sunt, quae per se et semper, et quae ad aliud. Nam ejus quod ad aliud est proprium, plura problemata sunt, quemadmodum diximus et prius, nam aut duo, aut quatuor, ex necessitate fiunt problemata. Plures autem orationes fiunt ad haec, quod autem per se est et semper, ad multa est argumentari, et ad plura tempora observare: quod per se quidem ad multa, nam ad unumquodque eorum quae sunt, ut pote cui oportet inesse proprium, quare si non ab omni separat, non erit bene assignatum proprium; quod autem semper, ad plura tempora est observare, et sive non inest, sive non infuerit, sive non inerit, non erit proprium. Quod vero aliquando, ad illud (quod nunc dicitur) tempus, 64.0955A| consideramus. Non igitur sunt rationes ad ipsum plures. Logicum autem est problema, ad quod rationes fiunt, et crebrae quidem, et bonae. Ad aliud igitur proprium dictum, ex iis quae sunt de accidente locis inspiciendum, si huic quidem accidit, illi vero non. De iis autem quae semper, et quae per se, per haec considerandum.
CAPUT II. De locis proprii.
Primum quidem an non bene assignatum est proprium, an bene. Ejus autem quod est non bene, aut bene, est unum quidem, si non per notiora, aut per notiora positum est proprium. Destruenti quidem, si non per notiora; at construenti, si per notiora. Ejus autem quod non per notiora est, hoc quidem 64.0955B| si omnino ignotius positum est proprium quod assignavit, illo cujus proprium dixit. Non enim erit bene positum proprium, nam propter notitiam proprium facimus. Discendi enim causa, et proprium, et definitiones facimus. Per notiora igitur accipiendum: sic enim magis erit sufficienter cognoscere, ut puta qui ponit ignis proprium esse simillimum animae, ignotiore quam ignis utitur anima (magis enim scimus quid est ignis quam quid anima), non igitur erit bene positum proprium ignis, simillimum animae. Aliud autem, si non notius est hoc huic inesse. Oportet enim non solum notius esse re, sed huic inesse, notius esse: nam qui non scit huic inest, neque si illi soli notius inest cognoscit. Quare cum quodvis horum acciderit, obscurum fit proprium, ut quia qui 64.0955C| ponit ignis proprium, in quo primo anima nata est esse, ignotiore utitur quam sit ignis, eo quod ignotius est, si in hoc est anima, et si in hoc primo est; non erit itaque bene positum proprium ignis, in quo primo anima nata est esse. Construenti autem, si per notiora positum est proprium, et si per notiora secundum utrumque modum. Erit enim bene secundum hoc positum proprium, nam constructivorum locorum ejus quod bene, alii quidem secundum hoc solum, alii autem simpliciter monstrabunt quod bene, ut quia qui dixit animalis proprium, sensum habere, per notiora, et notius assignavit proprium secundum utrumque modum; quare erit bene assignatum secundum hoc, animalis proprium, sensum habere. Deinde destruenti quidem, si quod nominum 64.0955D| quae in proprio sunt assignata multipliciter dicitur, vei etiam tota oratio plura significat. Non enim erit bene positum proprium, ut quoniam sentire multa significat, unum quidem sensum habere alterum autem sensum uti, non erit animalis proprium bene positum quod natum est sentire. Quapropter non utendum est, neque nomine, quod multipliciter dicitur, neque oratione, quae plura significet, quia quod multipliciter dicitur, obscurum facit quod dictum est, dubitante eo qui debet argumentari, quodnam dicit eorum quae multipliciter dicuntur, nam proprium discendi gratia assignatur. Amplius autem ad hoc necessarium est redargutionem aliquam fieri cum sic assignant proprium, quando in dissidente quispiam 64.0956A| conficiet syllogismum, de eo quod multipliciter dicitur. Construenti autem, si non plura significat neque nominum quidpiam, neque tota oratio. Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia neque corpus plura significat, neque mobilissimum in superiorem locum, neque totum quod ex his compositum est, erit bene positum secundum hoc ignis proprium corpus mobilissimum in superiorem locum. Deinde destruenti quidem si multipliciter dicitur illud cujus proprium assignatur, non determinatur autem cujus eorum ponatur proprium. Non enim bene erit assignatum proprium, ob quas autem causas non immanifestum est ex iis quae prius dicta sunt, nam eadem accidere necessarium est; ut quia scire hoc plura significat (unum enim scientiam habere hoc, alterum 64.0956B| autem scientia uti hoc, aliud vero scientiam esse hujus, aliud autem scientia uti hujus), non erit ejus quod est scire hoc, bene assignatum proprium ullum, non determinato cujus horum ponitur proprium. Construenti vero, si non dicitur multipliciter hoc cujus proprium ponitur, sed est unum et simplex. Erit enim bene positum secundum hoc proprium, ut quia homo simpliciter dicitur, erit bene positum secundum hoc hominis proprium, animal mansuetum natura. Deinde destruenti quidem, si frequenter dictum est idem in proprio (saepe enim latent hoc facientes et in propriis, quemadmodum et in terminis), non erit bene positum quod hoc sustinet, proprium. Conturbat enim audientem, quod frequenter dicitur, obscurum igitur necessarium est fieri, et praeter id 64.0956C| rugari videntur. Eveniet autem frequenter idem dicere duobus modis: uno quidem quando nominaverit frequenter idem, ut si quis proprium assignet ignis; corpus tenuissimum corporum, hic enim frequenter dixit corpus. Secundo autem, si quis assumat orationes pro nominibus, ut si quis reddat terrae proprium, substantiam quae maxime corporum secundum naturam fertur in inferiorem locum, deinde assumat pro corporibus, hujusmodi substantias, unum enim et idem est corpus, et hujusmodi substantia; erit ergo hoc modo substantia frequenter dicta, quare neutrum erit bene positum proprium. Construenti vero, si nullo utitur frequenter nomine eodem. Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium, ut quia qui dixit hominis proprium, animal 64.0956D| disciplinae susceptivum, non usus est frequenter eodem nomine, erit utique secundum hoc bene assignatum hominis proprium. Deinde destruenti quidem, si tale aliquid assignavit in proprio nomen, quod omnibus insit. Inutile enim erit, quod non separat ab aliquo, quod autem in propriis dicitur, separare oportet, quemadmodum et quae in terminis; non igitur erit bene positum proprium, ut quia qui posuit scientiae proprium opinionem indissuasibilem a ratione, unum existens, tali aliquo usus est proprio (uno, inquam) quod omnibus inest, non erit utique bene positum scientiae proprium. Astruenti autem, si nullo usus est communi, sed quod ab aliquo separat, erit bene positum secundum hoc proprium, ut quia 64.0957A| qui dixit animalis proprium animam habere, nullo usus est communi, erit secundum hoc bene positum proprium animalis, animam habere. Deinde destruenti quidem, si plura propria assignat ejusdem, non determinans quod plura ponit. Non enim erit bene positum proprium; nam quemadmodum nec in terminis oportet praeter eam (quae indicat substantiam) orationem adjungere quidpiam plusculum, sic nec in propriis praeter eam (quae facit proprium quod dictum est) orationem quidquam coassignandum. Inutile enim fit ejusmodi, ut quia qui dixit proprium ignis, tenuissimum et levissimum, plura assignavit propria (utrumque enim de solo igne verum est dicere), non erit bene positum proprium ignis, corpus subtilissimum et levissimum. Astruenti vero si 64.0957B| non plura ejusdem propria assignavit, sed unum. Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia qui dixit humidi proprium, corpus quod in omnem figuram ducitur, unum assignavit proprium, et non plura, erit secundum hoc bene positum humidi proprium. Deinde destruenti quidem, si eodem usus est cujus proprium assignavit, aut eorum quae sunt illius aliquo. Non enim erit bene positum proprium, nam discendi gratia assignatur proprium, idem autem eidem similiter ignotum est, id autem quod aliquid eorum est quae sunt ejus, posterius; non igitur est notius, quare non fit ut per hoc quisquam magis quidpiam discat, ut quia qui dixit animalis proprium, substantiam cujus species est homo, aliquo usus est eorum quae sunt animalis, non erit 64.0957C| bene positum proprium. Construenti autem, si neque eodem, neque eorum quae sunt ipsius aliquo utitur. Erit enim bene secundum hoc positum proprium, ut quia qui posuit animalis proprium ex anima et corpore compositum esse, neque eorum quae sunt ipsius aliquo usus est: erit utique bene secundum hoc assignatum animalis proprium. Eodem autem modo et in aliis considerandum est quaenam non faciunt aut faciunt notius. Destruenti quidem, si aliquo usus est, aut opposito, aut omnino simul natura, aut posteriore aliquo. Non enim erit bene positum proprium, nam oppositum simul natura, quod autem simul natura, et posterius, non efficit notius, ut quia qui dixit boni proprium quod malo maxime opponitur, opposito est usus boni, non erit profecto bene assignatum 64.0957D| boni proprium. Construenti autem, si nullo usus est neque opposito, neque omnino simul natura, neque posteriore. Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium, ut quia qui posuit disciplinae proprium, opinionem maxime facientem fidem, nullo usus est neque opposito, neque omnino simul natura, neque posteriore, erit secundum hoc bene positum disciplinae proprium. Deinde destruenti quidem, si non quod semper sequitur proprium assignavit, sed id quod fit quandoque non proprium. Non enim erit bene pronuntiatum proprium, nam neque in quo deprehendimus inesse ipsum, de hoc et nomen ex necessitate verificatur, neque in quo deprehenditur non inesse, de hoc ex necessitate non 64.0958A| dicetur nomen, quare non erit bene positum proprium. Amplius autem ad haec, neque quando quisquam assignaverit proprium, erit manifestum si inest, siquidem tale est, ut quod ipsum relinquere possit; non igitur erit clarum esse proprium, ut quia qui posuit animalis proprium moveri quandoque, vel stare tale, assignaverit proprium quod fit quandoque non proprium, nequaquam erit bene positum proprium. Astruenti vero, si quod ex necessitate semper est, proprium assignaverit. Erit enim bene positum secundum hoc proprium, ut quia qui posuit virtutis proprium quod habentem facit studiosum, quod semper sequitur, proprium assignavit; erit utique secundum hoc bene assignatum virtutis proprium. Deinde destruenti quidem, si quod nunc proprium 64.0958B| est assignans, non determinaverit quod non proprium assignat. Non enim erit bene positum proprium, primum quidem quia quod praeter consuetudinem fit omne, semper determinatione indiget, solent autem ut plurimum omnes, quod semper sequitur proprium assignare; secundo autem, quia immanifestum est quia non determinaverit, si quod nunc est proprium voluerit ponere. Non igitur danda est objurgationis occasio, ut quia qui posuit alicujus hominis proprium sedere cum aliquo homine, quod nunc proprium est posuit, non bene proprium assignabit, si non determinans dixerit quod nunc. Construenti autem, si nunc proprium assignans determinando posuit, quod nunc proprium posuerit. Erit enim bene positum secundum hoc proprium, ut quia 64.0958C| qui dixit cujusdam hominis proprium ambulare nunc alicubi, distinguens posuit hoc, bene erit positum proprium. Deinde destruenti quidem, si tale assignavit proprium, quod manifestum non est aliter inesse quam sensu. Non enim erit bene positum proprium, nam omne sensibile extra sensum factum immanifestum est, latens enim est si adhuc inest, eo quod sensu solum cognoscitur. Erit autem verum hoc in iis quae non ex necessitate semper consequuntur, ut quia qui posuit solis proprium, astrum quod fertur super terram lucidissimum, tali usus est in proprio (super terram, inquam, ferri) quod sensu cognoscitur, non utique erit bene solis assignatum proprium; immanifestum enim erit cum occidet sol, si adhuc feratur super terram, eo quod nos tunc deseruimus 64.0958D| sensum. Construenti vero, si tale assignavit proprium, quod non sensu est manifestum, aut cum sit sensibile, ex necessitate inesse manifestum est. Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia qui posuit superficiei proprium, quod primum coloratum est, sensibili quidem aliquo usus est (coloratum esse, inquam), tali quidem quod manifestum est inesse semper: erit secundum hoc bene assignatum superficiei proprium. Deinde destruenti quidem, si terminum ut proprium assignavit. Non enim erit bene positum proprium, nam non oportet indicare quod quid est esse proprium, ut quia qui dixit hominis proprium animal gressibile bipes, quod quid est esse significans assignavit hominis proprium, non utique 64.0959A| erit hoc hominis proprium bene assignatum. Construenti autem, si quod conversim quidem praedicatur assignavit proprium, non autem quod quid est esse indicans. Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium, ut quia qui posuit hominis proprium animal mansuetum natura, quod conversim quidem praedicatur, assignavit proprium, non quod quid est quidem indicans; erit secundum hoc bene assignatum proprium hominis. Deinde destruenti quidem, si non quidpiam in quid est ponens, assignavit proprium. Oportet enim in propriis, quemadmodum in terminis, primum assignari genus, deinde sic jam addere reliqua et separare. Quare quod non hoc modo positum est proprium, non erit bene assignatum, ut quia qui dixit animalis proprium 64.0959B| animam habere, non posuit quidquam in quo aut in quid est animal, non erit bene positum animalis proprium. Construenti vero, si quis quidpiam quod in quid est ponens ejus cujus proprium assignavit, reliqua adjungit. Erit enim secundum hoc bene assignatum proprium, ut quia qui posuit hominis proprium animal disciplinae susceptibile, quidpiam quod in quid est ponens, assignavit proprium: erit secundum hoc bene positum proprium hominis. Utrum igitur bene an non bene assignetur proprium, per haec inspiciendum.
CAPUT III. De proprio loci alii.
Utrum vero proprium est omnino quod dictum est, an non proprium, ex his considerandum. Nam 64.0959C| simpliciter construentes proprium quod bene positum est, loci iidem erunt iis qui proprium omnino faciunt; in illis igitur dicentur. Primum ergo destruenti quidem inspiciendum ad unum quodque eorum cujus proprium assignavit. Ut si nulli inest, aut si non de hoc quidem verificatur, aut si non est proprium cujusque eorum secundum illud cujus proprium assignavit. Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, ut quia de geometra non verificatur indeceptibilem esse ab oratione (nam decipitur geometer cum pseudographiam facit), non erit hoc scientis proprium, non decipi ab oratione. Construenti autem si de omni verificatur, et qua de hoc verificatur. Erit enim proprium, quod positum est esse proprium, ut quia animal disciplinae susceptivum 64.0959D| de omni homine verificatur, et qua homo, erit hominis proprium animal disciplinae susceptivum. Est autem locus hic destruenti quidem, si non de quo nomen et oratio verificatur, et si non de quo oratio et nomen verificatur. Construenti autem, si de quo nomen et oratio, et si de quo oratio et nomen praedicatur. Deinde destruenti quidem, si non de quo oratio et nomen verificatur, et si non de quo nomen et oratio verificatur. Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, ut quia animal quidem disciplinae susceptivum verificatur de Deo; homo autem non praedicatur, non erit hominis proprium, animal disciplinae susceptivum. Construenti autem, si de quo oratio et nomen praedicatur, et 64.0960A| si de quo nomen et oratio praedicatur. Erit enim proprium quod positum est esse proprium, ut quia de quo animam habere verificatur animal, et de quo animal animam habere, erit animam habere animalis proprium. Deinde destruenti quidem, si subjectum proprium assignavit ejus quod in subjecto esse dicitur. Non enim erit proprium quod positum est esse proprium, ut quia qui posuit proprium subtilissimi corporis, ignem, subjectum assignavit praedicati proprium, non erit ignis corporis subtilissimi proprium. Propter hoc autem non erit subjectum, ejus quod in subjecto esse dicitur proprium, eo quod idem esset plurium et differentium specie proprium, nam eidem plura quaedam discrepantia specie insunt, de solo dicta, quorum erit 64.0960B| omnium proprium quod subjectum est, si quis hunc in modum ponat proprium. Construenti vero, si quod in subjecto est, assignavit proprium subjecti. Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, siquidem de solo praedicatur (ut dictum est) proprium, ut quia qui dixit terrae proprium corpus gravissimum specie, subjecti assignavit proprium, quod de sola dicitur re, et ut proprium praedicatur, erit terrae proprium recte positum. Deinde destruenti quidem, si secundum participationem assignavit proprium. Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, nam quod secundum participationem inest, ad quod quid est esse conducit; erit autem hujusmodi differentia quaedam de aliqua specie dicta, ut quia qui dixit hominis proprium gressibile bipes, 64.0960C| secundum participationem assignavit proprium, non erit utique proprium hominis gressibile bipes. Construenti autem, si non secundum participationem assignavit proprium, nec quod quid est esse indicans, conversim praedicata re. Erit enim proprium quod positum est esse proprium, ut quia qui posuit animalis proprium quod natum est sentire, neque secundum participationem assignavit proprium, neque quod quid esse indicans, conversim re praedicata, erit utique quod sentire natum est, animalis proprium. Deinde destruenti quidem, si non contingit simul inesse proprium, sed vel posterius, vel priusquam idipsum nomen. Non enim erit proprium quod positum est esse proprium, aut nunquam, aut non semper, ut quoniam contingit alicui prius fore, 64.0960D| et posterius ambulare per forum quam quod homo, non erit ambulare per forum hominis proprium, aut nunquam aut non semper. Construenti autem, si simul ex necessitate semper inest, cum neque terminus, neque differentia sit. Erit enim proprium, quod positum est forsitan non esse proprium, ut quia animal disciplinae susceptivum, simul ex necessitate semper est, et id quod est homo, cum neque differentia sit, nec terminus erit animal disciplinae susceptivum hominis proprium. Deinde destruenti quidem, si eorumdem qua eadem sunt, non est idem proprium. Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, ut quia non est proprium prosequendi, apparere quibusdam bonum, neque eligendi fuerit utique 64.0961A| proprium apparere quibusdam bonum; idem enim est prosequendum et eligendum. Construenti, si ejusdem quatenus idem proprium. Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, ut quoniam hominis, qua homo dicitur proprium tripartitam animam habere, et terrigenae quatenus terrigena est, erit proprium tripartitam animam habere. Utilis autem locus hic et in accidente, nam iisdem in eo quod eadem sunt eadem oportet inesse vel non inesse. Deinde destruenti quidem, si eorum quae sunt eadem specie, non idem semper specie proprium est. Neque enim ejus quod dictum erit proprium, quod positum est esse proprium, ut quia idem est specie homo et equus, non semper autem equi est proprium stare a se, nec hominis erit proprium moveri a se. 64.0961B| Idem enim est specie moveri, et stare a se, quatetenus utrique eorum ut animal est, accidit. Construenti vero, si eorum quae sunt eadem specie, idem semper specie sit proprium. Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, ut quia hominis est proprium esse gressibile bipes, et avis erit proprium esse volatile bipes, utrumque enim horum est idem quatenus illa quidem sub eodem sunt genere species, cum sint sub animali, haec autem ut generis differentiae animalis. Hic autem locus falsus est, quando alterum quidem eorum quae dicuntur uni alicui soli inest speciei, alterum vero inest pluribus, quemadmodum gressibile quadrupes.
Quoniam autem idem et diversum multipliciter dicitur, labor est sophistice assumenti unius assignare, 64.0961C| et solius alicujus proprium, nam quod inest alicui cui accidit aliquid, et accidenti inerit sumpto cum eo cui accidit, ut quod inest homini, et albo homini inerit, si fuerit albus homo, et quod albo homini inest, inerit et homini. Calumniabitur autem aliquis multa propriorum quod subjectum id aliud est quod secundum se facit, aliud autem cum accidente, ut aliud quidem hominem esse dicet, aliud vero album hominem. Amplius autem diversum faciens habitum, et quod secundum habitum dicitur, nam quod habitui inest, et ei quod secundum habitum dicitur inerit, et quod ei quod secundum habitum dicitur inest, et habitui inerit, ut quoniam sciens secundum scientiam dicitur affici, non inerit scientiae proprium, indissuasibile a ratione, nam et sciens indissuasibilis 64.0961D| erit a ratione. Construenti autem dicendum quoniam non est diversum simpliciter id cui accidit, et accidens cum eo cui accidit sumptum, sed aliud dicitur, eo quod diversum sit ipsis, esse; non enim idem est homini esse, quod sit homo, et albo homini esse, quod sit albus homo. Praeterea autem considerandum est ad casus dicenti, quod neque sciens est indissuasibile a ratione, sed indissuasibilis a ratione, neque scientia indissuasibile, sed indissuasibilis a ratione, nam ei qui omnino instat, omnino est adversandum. Deinde destruenti quidem, si quod natura inest volens assignare, hoc modo ponit secundum locutionem, ut quod semper inest significet. Videbitur enim moveri posse quod positum est proprium 64.0962A| esse, ut quia qui dixit hominis proprium bipes, vult quidem quod natura inest assignare: significat autem locutione, quod semper inest, non erit hominis proprium bipes, non enim omnis homo est duos pedes habens. Construenti autem, si vult quod natura inest proprium assignare, et locutione hoc modo significat: non enim movebitur secundum hoc proprium, ut quia qui hominis proprium assignavit, animal disciplinae susceptivum, et vult, et dictione significat quod natura inest proprium, non movebitur, secundum hoc quod non sit proprium hominis, animal disciplinae susceptivum. Amplius, quaecunque dicuntur ut secundum aliud aliquod primum, aut ut primum ipsum, labor est assignare talium proprium. Nam si ejus quod est secundum aliud aliquid proprium 64.0962B| assignavit, et de primo verificabitur, si autem primi posuerit, et de eo quod est secundum aliud praedicabitur, ut si quis assignet superficiei proprium coloratum esse, et de corpore verificatur coloratum esse, si autem corporis, et de superficie praedicabitur, quare non de quo oratio et nomen verificabitur. Accidit autem in quibusdam propriis plerumque fieri aliquod peccatum, propter hoc quod non determinetur quomodo et quorum ponit quis proprium; omnes enim conantur assignare proprium, aut quod natura inest, ut hominis bipes, aut quod nunc inest, ut hominis alicujus quatuor digitos habere, aut specie, ut ignis subtilissimum, aut simpliciter, ut animalis vivere, aut secundum aliud, ut animae prudens, aut ut primum, quemadmodum rationalis prudens, 64.0962C| aut in eo quod habet, ut scientis indissuasibile a ratione (nihil enim aliud quam habendo aliquid erit indissuasibile a ratione), aut in eo quod habeatur, ut scientiae indissuasibile a ratione, aut in eo quod participatur, ut animalis sentire (sentit enim et aliud quid ut homo, sed participans jam hoc, sentit), aut in eo quod participat, ut alicujus animalis vivere. Qui non addit igitur, natura peccat, eo quod contingit quod naturae inest, non inesse illi cui natura inest, ut homini duos pedes habere, qui vero non determinat, quoniam quod inest assignat quod non erit tale quale nunc inest id, ceu quatuor digitos habere hominem, non indicans quoque quod ut primum, aut ut secundum aliud ponit, quod non de quo oratio et nomen verificabitur, ut coloratum esse sive superficiei, 64.0962D| sive corporis assignaverit proprium, non praedicens etiam quod aut in eo quod est habere aut in eo quod haberi proprium assignavit. Ideo non erit proprium quod assignatum est, nam inerit (si in eo quod habetur assignavit proprium) etiam habenti, si autem habenti, et ei quod habetur, ut indissuasibile a ratione, scientiae vel scientis positum proprium, non praesignificans etiam in eo quod participat vel participatur, eo quod et in aliis quibusdam inerit proprium. Si enim in eo quidem quod participatur assignavit, participantibus inerit, si vero in eo quod participat, iis quae participantur, ut si alicujus animalis posuerit vivere proprium, non dividens etiam specie quod uni soli inerit eorum quae sub eo 64.0963A| sunt, cujus proprium ponit, nam quod est secundum superabundantiam, uni soli inest, ut ignis levissimum. Aliquoties autem et specie addens peccat. Nam oportebit unam speciem esse eorum quae dicuntur, quando specie addiderit: hoc autem in quibusdam non accidit, ut nec in igne, non enim est una species ignis, nam diversum est carbo et flamma, et lux specie, cum unumquodque horum sit ignis; propter hoc autem non oportet, quando specie additur, diversam esse speciem ejus quod dicitur, quoniam his quidem magis, illis autem minus inerit quod dictum est proprium, ut in igne subtilissimum, subtilior enim est lux carbone et flamma. Hoc autem non oportet fieri quando non, et nomen magis praedicatur de quo oratio magis verificatur. Si autem 64.0963B| non, non erit de quo oratio magis, et nomen magis. Amplius autem ad haec idem esse accidit proprium ejus quod simpliciter, et ejus quod maxime in simpliciter tali, ut in igne se habet subtilissimum, nam et simpliciter et ignis et lucis erit hoc ipsum proprium, subtilissima enim est lux; cum igitur alius sic assignat proprium, argumentandum, sibi autem non danda haec instantia, sed statim cum ponit proprium determinandum est quomodo ponit proprium.
CAPUT IV. De proprio loci alii.
Deinde destruenti quidem, si idem ejusdem proprium posuit. Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, nam idem eidem omne, quid est esse indicat; quod autem esse indicat, non proprium, 64.0963C| sed terminus est, ut quia qui dixit honesti proprium decens esse, idem ejusdem proprium assignavit (idem enim est honestum et decens), non utique erit decens, honesti proprium. Construenti autem, si non ejusdem proprium assignavit, cum conversim praedicatum posuit. Nam erit proprium quod positum est non esse proprium, ut quia qui posuit animalis proprium id quod substantia animata, non idem quidem ejusdem proprium posuit, et conversim praedicatum assignavit, erit animalis proprium substantia animata. Deinde etiam in iis quae similium partium sunt considerandum est, destruenti quidem, si quod totius est proprium, non verificatur de parte, aut quod partis, non dicitur de toto. Non enim erit proprium, quod positum est esse proprium, accidit 64.0963D| autem in aliquibus hoc fieri. Assignabit enim aliquis in iis quae similium partium sunt proprium, aliquoties quidem in toto respiciens, aliquoties autem in eo quod secundum partem dicitur ipse seipsum intelligens, at erit neutrum recte assignatum, ut in toto quidem, quia qui dixit maris proprium, plurima aqua salsa, alicujus similium partium posuit proprium, et tale assignavit quod non verificatur de parte (non enim erit quiddam maris plurima aqua salsa), non utique erit maris proprium, plurima aqua salsa. In parte autem, ut quia qui posuerit aeris proprium, respirabile, similium quidem partium alicujus dixit proprium, tale autem assignavit quod de quo aere verum est, de toto autem non dicitur (non enim erit 64.0964A| universus aer respirabilis), non erit utique aeris proprium respirabile. Astruenti autem, si verificatur de unaquaque similium partium quod est proprium earum secundum totum. Erit enim proprium, quod positum est non esse proprium, ut quia verificatur de omni terra deorsum ferri secundum naturam; est autem et hoc proprium alicujus terrae secundum totum; nam secundum terram, et id quod est terram esse, erit terrae proprium deorsum ferri secundum naturam. Deinde ex oppositis considerandum est, primum quidem ex contrariis, destruenti quidem, si contrarii non est contrarium. Neque enim contrarii erit contrarium proprium, ut quia contrarium est justitiae quidem injustitia, optimo autem pessimum, non est autem justitiae proprium optimum, non erit 64.0964B| injustitiae proprium pessimum. Construenti autem si contrarii contrarium proprium est, et contrarii contrarium proprium erit. Ut quia contrarium est bono quidem malum, eligendo autem fugiendum, est autem boni proprium eligendum, erit mali proprium fugiendum. Secundum autem, ex iis quae ad aliquid sunt, destruenti quidem, si hoc quod ad aliquid est, ejus quod est ad aliquid non est proprium. Neque enim hoc quod ad aliquid est, ejus quod ad aliquid est erit proprium, ut quia dicitur duplum quidem ad dimidium, superans autem ad superatum, non est autem dupli proprium superans, non erit dimidii proprium superatum. Construenti autem, si ejus quod est ad aliquid, hoc quod ad aliquid est proprium, et ejus quod est aliquid, id quod est ad aliquid erit proprium. 64.0964C| Ut quia dicitur duplum quidem ad dimidium id esse quod duo ad unum, est autem dupli proprium, ut duo ad unum, erit dimidii proprium, ut unum ad duo. Tertium autem destruenti quidem, si habitus, id quod secundum habitum dicitur non est proprium, neque profecto privationis, id quod secundum privationem dicitur, erit proprium, et si privationis, id quod secundum privationem dicitur non est proprium, neque habitus, id quod secundum habitum dicitur erit proprium. Ut quia non dicitur surditatis proprium insensibilitatem esse, neque auditus erit proprium sensum esse. Construenti vero, si quod secundum habitum dicitur, est habitus proprium, et privationis, id quod secundum privationem dicitur erit proprium, et si privationis, id quod secundum privationem 64.0964D| dicitur, est proprium, et habitus, quod secundum habitum dicitur erit proprium. Ut quia visus est proprium videre, secundum quod habemus visum, erit caecitatis proprium non videre, secundum quod non habemus visum, nati habere. Deinde ex affirmationibus et negationibus, primum quidem ex ipsis quae praedicantur. Est autem locus hic utilis destruenti tantum, ut si affirmatio, vel quod secundum affirmationem dicitur, ejus est proprium, non erit profecto ejus negatio, neque quod secundum negationem dicitur, proprium, si autem sit negatio, aut quod secundum negationem dicitur proprium, ejusdem non erit affirmatio, neque quod secundum affirmationem dicitur proprium, ut quia proprium animalis 64.0965A| est animatum, non erit animalis proprium, non animatum. Secundum autem ex praedicatis, vel etiam non praedicatis, et de quibus praedicatur vel non praedicatur, destruenti quidem, si affirmationis affirmatio non est proprium. Neque enim negatio negationis erit proprium, et si negatio negationis non est proprium, neque affirmationis affirmatio erit proprium, ut quia non est proprium hominis animal, neque non hominis non animal; si autem non hominis non videtur proprium non animal, neque hominis erit proprium animal. Construenti autem, si affirmationis affirmatio est proprium. Nam et negatio negationis erit proprium, si autem negationis negatio est proprium, et affirmatio affirmationis erit proprium, ut quia non animalis est proprium non vivere, erit 64.0965B| animalis proprium vivere, et si animalis proprium videtur vivere, et non animalis proprium videbitur non vivere. Tertium autem ex ipsis subjectis, destruenti quidem, si quod assignatum est proprium, affirmationis est proprium. Non erit enim idem et negationis proprium; si autem negationis est proprium quod assignatum est, non erit affirmationis proprium, ut quia animalis proprium est animatum, non animalis non erit proprium animatum. Construenti vero, si assignatum proprium non est affirmationis proprium, erit negationis. At hic locus deficit, nam affirmatio negationis, et negatio affirmationis non est proprium, quandoquidem affirmatio negationi omnino non inest, negatio autem affirmationi inest quidem, at non ut proprium inest. 64.0965C| Deinde ex iis quae ex opposito dividuntur, destruenti quidem, si eorum quae ex opposito dividuntur, nullum ullius reliquorum ex opposito divisorum est proprium. Neque enim quod positum est, erit proprium ejus cujus positum est proprium, ut quia animal sensibile nullius aliorum mortalium animalium est proprium, non erit animal intelligibile Dei proprium. Construenti autem, si caeterorum quae ex opposito dividuntur quodvis est proprium talium quorumcunque eorum quae ex opposito dividuntur. Nam reliquum erit ejus proprium cujus positum est non esse proprium, ut quia prudentiae est proprium, per se natum esse rationalis virtutem esse, et aliarum virtutum sic uniuscujusque sumptae, erit temperantiae proprium 64.0965D| per se natum esse concupiscibilis virtutem esse. Deinde ex casibus, destruenti quidem, si casus non est casus proprium. Neque enim casus erit proprium casus, ut quia non est ejus quod est juste proprium id quod bene, neque justi proprium erit bonum. Construenti autem, si casus est proprium casus. Nam et casus erit casus proprium, ut quia hominis est proprium gressibile bipes, et homini erit proprium gressibili bipedi dici. Non solum autem in eo quod dictum est secundum casus est considerandum, sed et in oppositis, quemadmodum et in prioribus locis dictum est, destruenti quidem, si oppositi casus, non est proprium oppositi casus. Neque enim oppositi casus erit proprium oppositi casus, ut quia 64.0966A| non est ejus quod est juste proprium quod bene, neque injuste erit proprium quod male. Construenti vero, si oppositi casus est proprium oppositi casus. Nam et oppositi casus erit proprium oppositi casus, ut quia honesti est proprium optimum, et inhonesti erit proprium pessimum. Deinde ex iis quae similiter se habent, destruenti quidem, si quod similiter se habet, ejus quod similiter se habet non est proprium. Neque enim quod similiter se habet, ejus quod similiter se habet erit proprium, ut quia similiter se habet ad exstruendum aedificium aedificator, et medicus ad efficiendum sanitatem, non est autem proprium medici efficere sanitatem, neque aedificatoris erit proprium exstruere aedificium. Construenti autem, si quod similiter se habet erit proprium ejus 64.0966B| quod similiter se habet. Nam et quod similiter se habet, ejus quod similiter se habet erit proprium, ut quoniam similiter se habet medicus ad id quod est esse effectivum sanitatis, et ludimagister ad id quod est esse effectivum bonae habitudinis, est autem proprium magistri ludi esse effectivum bonae habitudinis, erit proprium et medici effectivum esse sanitatis. Deinde ex iis quae sic se habent, destruenti quidem, si quod sic se habet, ejus quod sic se habet non est proprium. Neque enim quod sic se habet, ejus quod sic se habet erit proprium. Si autem ejus quod sic se habet, id quod sic se habet est proprium, ejus non erit proprium cujus positum est esse proprium. Ut quia sic se habet prudentia ad honestum et turpe, eo quod disciplina utrisque eorum est, 64.0966C| non est autem prudentiae proprium disciplinam esse honesti, non utique erit proprium prudentiae disciplinam esse turpis; si vero est proprium prudentiae disciplinam esse honesti, non erit proprium ejusdem disciplinam esse turpis, impossibile est enim ejusdem plura esse propria. Construenti vero nihil locus iste utilis, nam quod sic se habet, unum ad plura comparatur. Deinde destruenti quidem, si quod secundum esse dicitur, non est ejus quod secundum esse dicitur proprium. Nam neque corrumpi ejus quod est secundum corrumpi, neque generari ejus quod secundum generari dicitur, erit proprium. Ut quia est hominis proprium esse animal, neque ejus quod est hominem generari, erit proprium generari animal, neque ejus quod est hominem corrumpi erit 64.0966D| proprium corrumpi animal. Eodem autem modo accipiendum est et ex generari ad esse et corrumpi, et ex corrumpi ad esse et generari, quemadmodum dictum est nunc ex esse ad generari, et corrumpi. Construenti autem, si ejus quod est secundum esse ordinatum est. Est autem per se, ordinatum proprium, nam et ejus quod secundum generari dicitur, erit hoc quod secundum generari dicitur proprium, et ejus quod secundum corrumpi, hoc quod secundum corrumpi est assignatum, ut quia hominis est proprium esse mortalem, et ejus quod est generari hominem, erit proprium generari mortalem, et ejus quod est corrumpi hominem, corrumpi mortalem. Eodem autem modo accipiendum est ex generari et 64.0967A| corrumpi, et ad esse et ad ipsa ex ipsis fieri, quemadmodum et in destruenti dictum est. Deinde inspiciendum ad idem suppositi, destruenti quidem, si ideae non inest, aut si non qua id dicitur, cujus est proprium assignatum. Non enim erit proprium quod positum est esse proprium, ut quoniam ipsi homini non inest quiescere qua homo est, sed qua idea, non erit hominis proprium quiscere. Construenti autem, si ideae inest, et secundum hoc inest qua dicitur de illo ipso cujus positum est non esse proprium. Erit enim proprium quod positum est non inesse proprium, ut quoniam inest ipsi animali ex anima et corpore compositum esse, et qua animal est ipsi inest id, erit proprium animalis ex corpore et anima compositum esse.
CAPUT V. De proprio loci alii. 64.0967B|
Deinde ex magis et minus. Primum quidem destruenti, si quod magis est, ejus quod magis non est proprium. Neque enim quod minus est, ejus quod minus erit proprium, neque quod minime ejus quod minime, neque quod maxime ejus quod maxime, neque quod simpliciter ejus quod simpliciter, ut quia non est magis colorari magis corporis proprium, neque minus colorari minus corporis proprium erit, neque colorari corporis omnino. Construenti autem, si quod magis est ejus quod magis est, est proprium. Nam quod minus est, ejus quod minus est erit proprium, et quod minime, ejus quod minime, et quod maxime, ejus quod maxime, et quod simpliciter, 64.0967C| ejus quod simpliciter, ut quia magis viventis magis sentire est proprium, et minus viventis minus sentire erit proprium, et ejus quod maxime id quod maxime, et ejus quod minime id quod minime, et ejus quod simpliciter id quoque quod simpliciter. Et ex eo autem quod simpliciter, ad eadem considerandum, destruenti quidem, si quod simpliciter non est proprium. Neque enim quod magis est ejus quod magis, neque quod minus ejus quod minus, neque quod maxime ejus quod maxime, neque quod minime ejus quod minime erit proprium, ut quia non est hominis proprium studiosum, neque magis hominis, magis studiosum erit proprium. Construenti autem, si quod simpliciter est, ejus quod simpliciter est proprium. Nam et hoc quod magis ejus quod magis, 64.0967D| et quod minus ejus quod minus, et quod minime ejus quod minime, et quod maxime ejus quod maxime erit proprium, ut quia est ignis proprium sursum ferri secundum naturam, et magis ignis erit magis proprium sursum ferri secundum naturam; eodem autem modo considerandum est et ex aliis hujusmodi. Secundum autem, destruenti quidem, si quod magis est, non est ejus quod magis est proprium. Neque enim quod minus est ejus quod minus erit proprium, ut quoniam magis est proprium animalis sentire quam hominis scire; non est autem animalis proprium sentire, quare non erit hominis proprium scire. Construenti autem, si quod minus, ejus quod minus est proprium. Nam et quod magis 64.0968A| ejus quod magis erit proprium, ut quia minus est proprium hominis mansuetum natura quam animalis vivere, est autem hominis proprium mansuetum natura, erit proprium animalis vivere. Tertium vero, destruenti quidem, si cujus magis est, proprium non est. Neque enim cujus est minus proprium, erit ejus proprium, si autem illius est proprium, non erit hujus proprium, ut quia colorari magis superficiei quam corporis est proprium, non est autem superficiei proprium, non erit corporis proprium colorari, si vero est superficiei proprium, non erit corporis proprium. Construenti autem hic locus non est utilis, nam impossibile est idem plurium proprium esse.
Quartum, destruenti quidem, si quod magis est ejus proprium, non est proprium, neque profecto 64.0968B| quod minus est ejus proprium, erit proprium. Ut quia magis est proprium animalis sensibile quam partibile, non est autem animalis sensibile proprium, quare non erit animalis partibile proprium. Construenti autem, si quod minus est ejus proprium, est proprium. Nam et quod magis est ejus proprium, erit proprium, ut quoniam minus est proprium animalis sentire quam vivere, est autem animalis proprium sentire, erit animalis proprium vivere. Deinde ex his quae similiter insunt, primum quidem destruenti, si quod similiter est proprium, non est proprium ejus cujus similiter est proprium. Neque enim quod similiter est proprium, erit proprium ejus cujus similiter est proprium, ut quia similiter est proprium concupiscibilis concuspiscere, et rationalis 64.0968C| ratiocinari, non est autem proprium concupiscibilis concupiscere, non erit rationalis proprium ratiocinari. Construenti vero, si quod similiter est proprium, ejus est proprium cujus est similiter proprium. Nam et quod similiter est proprium, erit ejus proprium cujus similiter est proprium, ut quia similiter est rationalis proprium primum prudens, et concupiscibilis proprium primum temperans, est autem rationalis primum prudens: erit igitur concupiscibilis proprium primum temperans.
Secundum autem, destruenti quidem, si quod similiter est proprium non est proprium ejus. Nam neque quod similiter est proprium, erit proprium ejus, ut quia similiter est proprium hominis videre et audire, non est hominis proprium videre, non utique hominis 64.0968D| proprium audire. Construenti vero, si quod similiter est ejus proprium, est proprium. Nam quod similiter est ejus proprium, proprium erit, ut quia similiter est proprium animae, aliquid partium ejus primo esse concupiscibile, et rationale primo; est autem proprium animae, quidpiam partium ejus esse concupiscibile primo, erit utique proprium animae, quidpiam partium ejus esse rationale primo. Tertium vero destruenti quidem, si cujus similiter est proprium non est proprium. Neque enim cujus similiter proprium, erit proprium, si autem illius est proprium, non erit alterius proprium, ut quia urere similiter est proprium flammae et carbonis, non est autem flammae proprium urere; non erit carbonis proprium 64.0969A| urere, si autem est flammae proprium, non erit carbonis proprium urere. Construenti autem hic locus non est utilis, differt autem quod est ex similiter se habentibus, ab eo quod ex iis est quae similiter insunt, quoniam illud quidem secundum proportionem sumitur non in eo quod inest aliquid comparatum, hoc autem ex eo quod inest, alicui comparatur. Deinde destruenti quidem, si potentia proprium assignans, et non ad ens assignavit proprium potentia, cum non contingat ei potentia inesse cum ens non est. Non enim erit proprium quod positum est esse proprium, ut quia qui dixit aeris proprium respirabile, potentia quidem assignavit proprium (nam tale proprium ut respirari possit, respirabile est), assignavit autem et ad non esse proprium, nam et cum non est animal 64.0969B| quod spirare natum ex aere, contingit aerem esse, non tamen cum non est animal, possibile est spirare, quare neque aeris erit proprium hujusmodi possibile respirari tunc, quia animal non erit quod tale est ut respirare possit, non ergo erit aeris proprium respirabile. Construenti autem, si potentia assignans proprium, tam ad ens assignavit proprium quam ad non 64.0970A| ens, cum contingat potentia non enti inesse. Erit enim proprium quod positum est non esse proprium, ut quia qui assignavit proprium, entis possibile pati, aut facere potentia assignans proprium, ad ens assignavit proprium (nam cum ens est, et possibile pati quid, aut facere erit), quare proprium erit entis possibile pati quid, aut facere. Deinde destruenti quidem, si per superabundantiam posuit proprium. Non erit enim proprium quod positum est esse proprium, accidit enim sic assignantibus proprium, non de quo orationem et nomen verificari, nam corrupta re, nihil minus erit oratio, nam eorum quae sunt, alicui maxime inest, ut si quis assignet ignis proprium, corpus levissimum, corrupto enim igne, erit aliquod corporum quod levissimum erit, quare non 64.0970B| erit ignis proprium, corpus levissimum. Construenti autem, si non per superabundantiam posuit proprium. Erit enim secundum hoc bene positum proprium, ut quia qui posuit hominis proprium animal mansuetum natura, non superabundantia assignavit proprium, erit utique secundum hoc bene positum proprium.
LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM De locis definitionis. 64.0969|
Ejus autem quod est circa terminos negotii, partes sunt quinque. Nam aut quod omnino non verum 64.0969C| est dicere de quo nomen et orationem (oportet enim hominis definitionem de omni homine verificari), aut quod cum sit genus non posuit in genere, vel non in accommodato genere posuit (oportet enim eum qui definit in genere ponentem differentias adjungere, nam maxime eorum quae sunt in definitione, genus videtur definiti substantiam significare), aut quod non propria est definitio (oportet enim definitionem propriam esse, quemadmodum prius dictum est), aut si omnia quae dicta sunt is qui fecit, non definivit, neque dixit quid est esse rei definite, reliquum autem praeter ea quae dicta sunt, si definivit quidem, at non bene definivit. Si igitur non verificatur de quo nomen et oratio, ex iis quae dicta sunt in accidente locis considerandum. Nam et illic utrum verum vel 64.0969D| non verum, omnis consideratio fit; quando enim quod inest accidens disputamus, quod verum est dicimus, quando autem quod non inest, quod non verum. Sin vero non in accommodato genere posuit, aut si non propria est assignata oratio, ex iis qui sunt ad genus et proprium dictis locis, prospiciendum. Reliquum vero si non definivit, aut si non bene definivit, aliquo modo aggrediendum dicere. Primum igitur inveniendum si non bene definivit. Nam facilius est quodlibet fecisse, quam bene fecisse, manifestum igitur quoniam peccatum circa hoc plusculum, eo quod laboriosius. Quare argumentatio facilior quae circa hoc quam quae circa illud fit. Sunt autem ejus quod non est bene, partes duae. Una quidem, obscura 64.0970B| interpretatione uti. Oportet enim definientem (ut contingit) quam clarissima interpretatione uti, eo quod cognoscendi gratia assignatur definitio. Secunda autem si amplius dixit in definitione quam par 64.0970C| sit, nam omne quod superadjectum est in definitione, superfluum est.
CAPUT II. De definitione loci alii.
Rursus autem utrumque quod dictum est, in plures partes dividitur, unus autem locus ejus quod obscure est, si sit aequivocum alicui, quod dictum est. Ut quod generatio est ductio ad substantiam, et quod sanitas commensuratio calidorum et frigidorum, nam aequivoca est ductio, et commensuratio; immanifestum igitur utrum vult dicere eorum quae significantur ab eo, quod multipliciter dicitur; similiter autem et si cum definitum multipliciter dicitur, dividens non dixit, nam immanifestum utrius definitionem 64.0970D| assignavit, contingitque calumniari velut non conveniente oratione ad omnia quorum definitionem assignavit. Maxime autem contingit tale quidpiam facere, cum latet aequivocatio. Contingit etiam et eum qui dividit, quoties dicitur id quod in definitione assignatum est, syllogismum facere; nam si secundum nullum modorum sufficienter dictum est, manifestum quod non definierit illo modo. Alius si secundum metaphoram dixit; ut scientiam indeciduam, terram autem nutricem, aut temperantiam consonantiam, nam omne obscurum, quod secundum metaphoram dicitur, contingit et etiam metaphora loquentem calumniari, tanquam non proprie dicentem, non enim congruet dicta definitio, ut in temperantia, nam omnis consonantia in sonis. Amplius, si est genus consonantia 64.0971A| temperantiae, in duobus generibus erit idem, non continentibus se invicem, nam neque consonantia virtutem, neque virtus continet consonantiam. Amplius, si non positis nominibus utitur, ut Plato ciliumbre oculum, aut araneum putrimordax, aut medullam ossigenium dixit, nam omne obscurum, quod insuetum est. Quaedam autem neque secundum aequivocationem, neque secundum metaphoram, neque proprie dicuntur, ut lex, mensura, vel imago eorum quae natura justa sunt; sunt autem hujusmodi deteriora metaphora, nam metaphora facit quodammodo notum quod designatum est per similitudinem (omnes enim metaphora utentes, secundum aliquam similitudinem ea utuntur), at quod tale est, non facit notum, nam neque similitudo est secundum quam 64.0971B| mensura, vel imago lex est, neque dici solet proprie; quapropter si proprie mensuram vel imaginem legem dicit esse, veritatis est expers; nam imago id est cujus generatio per imitationem est, hoc autem non inest legi; si autem non proprie, manifestum quod obscure dixit, atque deterius quolibet eorum quae secundum metaphoram dicuntur. Amplius, si non manifesta est contrarii oratio ex hoc quod dicitur. Nam quae bene assignantur, contrarias commanifestant. Aut si per se dicta, non sit manifestum cujus est definitio, sed quemadmodum ea quae sunt antiquorum scriptorum, nisi quis superscripsisset non cognoscebatur quid unumquodque; si igitur non clare, ex hujusmodi est inspiciendum. Si igitur superfluum in termino dixit, primum quidem considerandum si 64.0971C| aliquo usus est quod omnibus insit, vel simpliciter iis quae sunt, vel iis quae sub eodem genere sunt definitorum. Nam superfluum dici necessarium id est. Oportet enim genus ab aliis separare, differentiam autem ab aliquo eorum quae sunt in eodem genere; atqui quod omnibus quidem inest simpliciter, a nullo separat, quod autem omnibus quae sub eodem sunt genere inest, non separat ab iis quae sunt in eodem genere, quare supervacaneum hujusmodi oppositum. Aut si est quidem proprium quod appositum est, ablato autem illo, et reliqua definitio propria est, et indicat substantiam. Ut in hominis oratione scientiae susceptivum appositum, superfluum: nam et eo ablato, reliqua oratio propria est, et indicat substantiam; simpliciter autem dicendo, omne superfluum, 64.0971D| quo ablato, reliquum manifestum facit id quod definitur. Talis autem est et animae terminus, si est numerus ipse seipsum movens, nam quod seipsum movet est anima, ceu Plato definivit, an proprium quidem quod dicitur, non indicat autem substantiam interempto numero? Utrovis igitur modo se habeat, difficile est ut explicet. Utendum ergo in omnibus talibus ad id quod expedit, ut est phlegmatis terminus, humidum primum a cibo, indigestum: unum enim primum, non multa, quare superfluum indigestum appositum, nam hoc ablato, reliqua erit propria definitio: non enim contingit a cibo et aliud quiddam primum esse. An non simpliciter a cibo phlegma, sed indigestorum primum? quare addendum 64.0972A| est indigestum, nam illo quidem modo dicta, non vera erit definitio, siquidem non omnium primum est. Amplius, si quidpiam eorum quae sunt in oratione non omnibus inest, quae sunt sub eadem specie. Nam talis pejus definivit, quam qui usi sunt eo quod inest omnibus quae sunt. Nam illic, si reliqua propria definitio, et tota propria erit, simpliciter enim ad proprium quolibet addito vero, tota oratio propria fit; at vero si aliquid eorum quae sunt in oratione, non omnibus insit quae sunt sub eadem specie, impossibile est totam orationem propriam esse, non enim conversim praedicabitur de re, ut animal gressibile bipes quadricubitale; nam hujusmodi oratio non conversim praedicabitur de re, eo quod non omnibus inest (quae sub eadem specie 64.0972B| sunt) quadricubitale. Rursum si idem frequenter dixit. Ut qui concupiscentiam appetitum delectationis dixit, nam omnis concupiscentia delectationis est, quare et idem concupiscentiae delectationis erit. Fit igitur terminus concupiscentiae appetitus delectationis (nihil enim differt concupiscentiam dicere, aut appetitum delectationis): quare utrumque eorum delectationis erit. An hoc quidem nihil absurdum? nam et homo bipes est. Quare et idem homini, bipes erit; est autem idem homini, animal gressibile bipes, quare animal gressibile bipes, bipes est; sed non propter hoc absurdum aliquid accipit. Non enim de animali solum gressibile bis bipes praedicatur; sic enim de eodem bis bipes praedicatur, si de animali bipede, gressibile bipes dicitur, quare semel 64.0972C| tantum bipes praedicatur. Similiter autem et in concupiscentia, non enim de appetitu id quod est delectationis esse praedicatur, sed de toto, quare semel et hic praedicatio fit. Non est autem bis dicere idem nomen, aliquid absurdum, sed frequenter de aliquo idem praedicari, sicut Xenocrates prudentiam definitivam et contemplativam eorum quae sunt, dicit esse, nam definitiva, contemplativa quaedam est. Quare bis idem dicit, addens rursum et contemplativam. Similiter autem et quicunque refrigerationem, privationem ejus quidem caloris, qui secundum naturam est, dicunt esse: nam omnis privatio ejus est quod secundum naturam est; quare superfluum est addere secundum naturam, sed sufficit fortasse dicere privationem caloris, eo quod ipsa privatio 64.0972D| notum facit quod ejus sit quod secundum naturam dicitur. Rursum si universali dicto addidit et particulare, ut si clementiam imminutionem, expedientiam et justorum, nam justum expediens quidpiam est, quare continetur in expediente, superfluum igitur justum: nam qui dixit universale, addidit et particulare, et si medicinam disciplinam sanativorum animali et homini, aut legem imaginem eorum quae natura sunt bona et justa, nam justum bonum quidpiam, quare frequenter idem dicit. Utrum igitur bene an non bene definivit, per haec et hujus modi perspiciendum.
CAPUT III. De definitione loci alii.
Utrum vero definivit, et dixit quid est esse, an non 64.0973A| ex his. Primum ergo si non per priora et notiora confecit definitionem. Nam terminus assignatur ejus cognoscendi gratia quod dicitur; cognoscimus autem non ex quibuslibet, sed ex prioribus notioribusque, quemadmodum in demonstrationibus (sic enim omnis doctrina et omnis disciplina se habet); manifestum igitur quod qui non per hujusmodi definivit, non definivit; si enim definivit, plures erunt ejusdem definitiones. Nam manifestum quod et qui per priora ac notiora, iterum melius definivit, quare utraeque erunt definitiones ejusdem. Tale autem non videtur, nam unicuique eorum quae sunt, unum est esse idipsum quod est; quare si plures erunt ejusdem definitiones, idem erit definitio esse, quod quidem secundum utramque definitionem significatur; haec 64.0973B| autem non eadem sunt, eo quod definitiones diversae. Manifestum igitur quoniam non definivit, qui non per priora atque notiora definivit. Igitur per non notiora quidem terminum dici, dupliciter est accipere. Aut enim si simpliciter ex ignotioribus, aut si nobis ignotioribus, contingit enim utroque modo. Simpliciter igitur notius quod prius est posteriore, ut punctum linea, et linea superficie, et superficies solido, quemadmodum et unitas numero: prius enim et principium omnis numeri, similiter autem et elementum syllaba. Nobis autem e converso quandoque accidit, nam maxime solidum magis sub sensu cadit quam superficies, superficies autem magis quam linea, linea autem signo magis; quare multitudo magis hujusmodi cognoscit, nam illa quidem 64.0973C| quomodolibet, haec autem subtili et fecundo intellectu comprehendere oportet; simpliciter igitur melius per priora, posteriora tentare cognoscere, nam magis scientificum tale est. Verum ad eos qui impotentes sunt cognoscere per talia, necessarium forte per ea quae illis cognita sunt facere orationem; sunt autem talium definitiones quae et puncti, et lineae, et superficiei, omnes enim per posteriora priora indicant; nam illud quidem lineae, istam autem superficiei, hanc vero solidi fines dicunt esse. Non oportet autem latere quoniam sic definientes non contingit quod quid est esse definitio, indicare nisi contingat idem nobis notius esse, et simpliciter notius, siquidem oportet per genus et differentias definire eum qui bene definit: haec autem simpliciter 64.0973D| notiora et priora sunt specie, interimit enim genus et differentia speciem, quare priora haec specie. Sunt autem notiora, nam specie quidem nota necesse est genus et differentias cognosci; qui hominem enim cognoscit, et animal gressibile cognoscit; at genere et differentia notis, non necesse est et speciem cognosci, quare ignotior species. Amplius, illis qui secundum veritatem hujusmodi definitiones dicunt esse quae sunt ex iis quae unicuique sunt nota, plures ejusdem accidit dicere definitiones esse, nam alia aliis, et non omnibus eadem contingit notiora esse; quare ad unumquemque erit definitio assignanda, si quidem ex iis quae singulis quibusque sunt notiora, definitionem oportet facere. Amplius eisdem alia interdum, 64.0974A| alia magis nota, nam a principio quidem sensibilia, instructioribus autem factis, contra; quare neque ad eumdem semper ad eadem definitio assignanda, iis qui per ea quae singulis quibusque sunt notiora definitionem fatentur assignandam esse. Manifestum igitur quod non definiendum per ea quae hujusmodi sunt, sed per simpliciter notiora, nam solo modo sic una et eadem definitio semper fiet. Fortasse autem et quod simpliciter notum, non est id quod omnibus notum, sed quod bene dispositis intellectu; quemadmodum et simpliciter salubre iis qui bene affectum habent corpus; oportet ergo unumquodque talium diligenter pervestigare, uti autem disputantes ad id quod expedit. Maxime autem sine dissensione interimere contingit definitionem, si neque ex simpliciter 64.0974B| notioribus, neque ex iis quae nobis, contingit definitionem fieri. Unus igitur locus est ejus quod non per notiora, quod per posteriora priora indicat, quemadmodum prius diximus. Alius autem, si ejus quod est in quiete et definitione, per indefinitum, et quod in motu est assignata est oratio nobis. Prius enim est et notius quod manens est, et definitum, eo quod indefinitum et in motu est. Ejus autem quod est non ex prioribus, tres sunt loci. Primus quidem, si per oppositum oppositum definivit, ut si per malum, bonum. Simul enim natura opposita, et nonnullis etiam eadem disciplina utrorumque videtur esse; quare non notius alterum altero. Oportet autem non latere quaedam fortasse aliter definiri non posse, ut duplum sine dimidio, et quaecunque per se ad 64.0974C| aliquid dicuntur: nam omnibus hujusmodi est idem esse ei quod est ad aliquid quodam modo se habere; quare non est possibile sine altero alterum cognoscere, eo quod necessarium est in alterius oratione coassumi et alterum. Ergo cognoscere quidem oportet hujusmodi omnia, uti autem eis in his ut videbitur expedire. Alius, si eodem usus est ei quod definitur. Latet autem, cum non eodem definiti nomine utitur, ut si solem stellam in die apparentem definivit, nam qui die utitur, sole utitur, et par est ad deprehendenda talia sumere pro nomine orationem, ut quod dies est, solis latio super terram: nam tunc manifestum quod qui solis lationem super terram dixit, solem dixit; quare utitur sole, qui die utitur. Rursum si eo quod e diverso dividitur, id quod e diverso 64.0974D| dividitur definivit. Ut impar est, qui unitate major est pare, simul enim natura, quae ex eodem genere e diverso dividuntur, impar autem et par e diverso dividuntur, nam ambo numeri differentiae. Similiter autem et si per inferiora, superiora definivit. Ut parem numerum, qui bipartite secatur, aut bonum habitum virtutis: nam et bipartite sumptum est a duobus quae paria sunt, et virtus bonum quoddam est, quare inferiora haec quam illa sunt. Est autem necesse eum qui inferioribus utitur, et illis uti: nam et qui virtute utitur, bono utitur, eo quod bonum quoddam virtus, similiter autem et qui bipartite utitur, et pare utitur, eo quod in duo secari significat bipartite secari, duo autem paria sunt. 64.0975A| Universaliter igitur dicendo, unus est locus non per priora et notiora fecisse orationem, partes autem ejus ea quae dicta sunt. Secundus autem, si res cum sit non ponitur in genere. Nam in omnibus hujusmodi peccatum est, in quibus non prius ponitur in oratione quid est, ut corporis definitio, quod habet tres dimensiones, aut si quis hominem definivit, quod est sciens numerare, non enim dictum est quid est habere tres dimensiones, vel quid est scit numerare. Genus autem vult quid est significare, et primum apponitur eorum quae in definitione dicuntur. Amplius, si ad plura cum dicatur id quod definitur, non ad omnia assignavit, ut si grammaticen, scientiam scribendi quod profertur, nam indiget et quod legendi, nihilo enim magis scribendi quam legendi 64.0975B| assignat qui definit. Quare non alius, sed qui utraque haec dicit, eo quod plures non contingit ejusdem definitiones esse, in quibusdam profecto secundum veritatem se habet, ut dictum est, in quibusdam autem non, ut in quibuscunque non per se dicitur ad utrumque, ut medicinam, scientiam, sanitatem et aegritudinem efficiendi: nam de illa quidem per se dicitur, de hac autem per accidens, simpliciter enim alienum a medicina aegritudinem efficere. Quare nihil magis definivit qui ad utrumque assignavit, quam qui ad alterum, verum fortasse et deterius, eo quod et reliquorum quilibet potest aegritudinem efficere. Amplius, si non ad melius, sed ad pejus assignavit, cum sint plura ad quae dicitur quod definitur. Nam omnis disciplina et potestas, optimi 64.0975C| videtur esse. Rursum si non positum est in proprio genere quod dictum est, considerandum ex iis (quae ad genera sunt) elementis, quemadmodum est dictum prius. Rursum si transiliens dicit genera, ut qui justitiam, aequalitatis habitum effectivum, vel distributivum aequi, nam transilit (qui sic definit) virtutem. Relinquens igitur justitiae genus, non dicit quid est esse (nam substantia unicuique est in genere); est autem hoc idem ei quod est non in proximo genere ponere. Nam qui in proximo posuit, omnia superiora dixit, eo quod omnia superiora genera de inferioribus praedicantur. Quare aut in proximo genere ponendum, aut omnes differentias superiori generi addendum per quas definitur proximum genus, sic enim erit nihil praetermissum, sed pro nomine, in oratione 64.0975D| dictum erit inferius genus; qui vero ipsum superius genus dicit, non dicit et inferius genus, nam qui plantam dicit, non dicit arborem. Rursum in differentiis similiter considerandum, si et differentias dixit generis. Nam si rei non specialibus definivit differentiis, aut si etiam omnino aliquid hujusmodi dixit, quod nullius contingit differentiam esse (ut animal, aut substantiam), manifestum quoniam non definivit: nullius enim differentiae, quae dicta sunt. Videndum autem et si est aliquid quod e diverso dividitur dictae differentiae. Nam si non est, perspicuum quoniam non erit quae dicta est generis differentia, nam omne genus iis (quae e diverso dividuntur) differentiis dividitur, ut animal gressibili, et volatili, et aquatili, et 64.0976A| bipedi. Aut si est quidem e diverso divisa differentia, non verificatur autem de genere. Nam si non, manifestum quoniam neutra erit generis differentia, omnes enim quae e diverso dividuntur differentiae, verificantur de proprio genere. Similiter autem et si verificatur quidem, at non facit apposita generi, speciem. Nam manifestum, quod non erit haec specifica differentia generis, nam omnis specifica differentia cum genere speciem facit; si autem haec non est differentia, nec quae dicta est, quia haec e diverso dividitur. Amplius, si negatione dividat genus, ut qui lineam definiunt longitudinem sine latitudine esse: nam nihil aliud significat, sine latitudine, quam quod non habet latitudinem: accidet igitur genus participare speciem. Nam omnis longitudo sine latitudine 64.0976B| aut latitudinem habens est, quia de omni affirmatio vel negatio vera fit, quare genus lineae cum longitudo sit, sine latitudine aut latitudinem habens erit: at longitudo sine latitudine speciei est ratio, similiter autem et longitudo latitudinem habens, nam sine latitudine, et latitudinem habens, differentiae sunt; ex differentia autem et genere, est speciei oratio, quare genus suscipiet speciei orationem. Similiter autem et differentiae, eo quod altera dictarum differentiarum ex necessitate praedicatur de genere. Est autem dictus locus utilis ad eos qui ponunt ideas esse, nam si non est ipsa longitudo, quodam modo praedicabitur de genere quod latitudinem habet, aut sine latitudine est: oportet enim de omni longitudine alterum eorum verificari, siquidem 64.0976C| de genere verificari debeat. Hoc autem non accidit, sunt autem et sine latitudine, et latitudinem habentes longitudines, quare ad illos solos utilis hic locus, quicunque genus unum numero dicunt esse, hoc autem faciunt qui ideas ponunt. Nam ipsam longitudinem et ipsum animal, genus dicunt esse. Fortasse autem in quibusdam etiam necessarium est negatione uti definientem, ut in privationibus: nam caecum est quod non habet visum, quando natum est habere. Differt autem nihil negatione dividere genus, aut hujusmodi affirmatione qua negationem necesse est e diverso dividi, ut si longitudinem, habens latitudinem definivit, nam habente latitudinem e diverso dividitur non habens latitudinem, neque aliud quidquam; quare negatione rursum dividitur genus. Rursum 64.0976D| si speciem ut differentiam assignavit, ut qui convicium injuriam cum irrisione definivit, nam irrisio injuria quaedam est; quare non differentia, sed species est irrisio. Amplius, si genus ut differentiam dixit, ut virtutem habitum bonum vel studiosum, nam bonum est genus virtutis. An non genus est bonum, sed differentia? si quidem verum est quod non contingat idem in duobus generibus esse non continentibus se invicem (nam neque bonum continet habitum, neque habitus bonum: non enim omnis habitus bonum, neque omne bonum habitus), non erunt profecto genera ambo. Si igitur habitus genus est virtutis, perspicuum bonum non genus, sed magis differentiam esse. Amplius, habitus quidem quid est 64.0977A| virtus significat, bonum autem non quid est, sed quale quid est, videtur autem differentia quale quid significare. Videndum autem et si non quale quid, sed ipsum quid significat assignata differentia. Nam videtur quale quid omnis differentia significare. Considerandum autem et si secundum accidens inest definito differentia. Nam nulla differentia est eorum quae secundum accidens insunt, sicut neque genus, non enim contingit differentiam inesse alicui et non inesse. Amplius, si praedicatur, de genere differentia vel species, aut inferiorum aliquid speciei, non erit definiens. Nam nullum eorum quae dicta sunt, contingit de genere praedicari, eo quod genus de quamplurimis omnium dicitur. Rursum si praedicatur genus de differentia. Nam non de differentia, sed de quibus 64.0977B| differentia, genus videtur praedicari, ut animal de homine, et bove, et de aliis gressibilibus animalibus, non autem de ea differentia quae de specie dicitur, nam si de unaquaque differentiarum animal praedicabitur, multa animalia de specie praedicabuntur, nam differentiae de specie praedicantur. Amplius, differentiae omnes, aut species, aut individua erunt, siquidem sunt animalia, nam unumquodque animalium aut species, aut individuum est. Similiter autem inspiciendum et si species, aut inferiorum speciei aliquod, de differentia praedicatur. Impossibile enim, eo quod de pluribus differentia quam species dicitur. Item accidet differentiam speciem esse, siquidem praedicabitur de ea aliqua specierum: nam si de differentia praedicatur homo, manifestum quoniam 64.0977C| differentia est homo. Rursum si non prior est differentia specie. Nam genere quidem posterior est, specie autem priorem differentiam esse oportet. Considerandum autem et si alterius generis est dicta differentia, neque contenti, neque continentis. Nam non videtur eadem differentia duorum generum esse non continentium se invicem; si autem non accidet et speciem eamdem in duobus generibus esse non continentibus se invicem (infert enim unaquaeque differentiarum proprium genus), ut gressibile et bipes animal coinferunt; quare si de quo differentia et generum utrumque, manifestum utique quoniam species in duobus erat generibus non continentibus se invicem. An non impossibile eamdem differentiam duorum generum esse non continentium se invicem, 64.0977D| sed addendum neque utroque sub eodem existente? nam gressibile animal et volatile animal genera sunt non continentia se invicem, et utriusque eorum est bipes differentia; quare addendum est, neque sub eodem utroque existente: nam haec ambo sub animali sunt, manifestum etiam quoniam non necesse est differentiam omnem proprium genus inferre, eo quod contingit eamdem duorum generum esse non continentium se invicem, sed alterum tantum necesse est inferre, et superiora omnia, ut bipes, gressibile, vel volatile infert animal. Videndum autem et si locum differentiam assignavit substantiae. Nam videtur differre substantia a substantia in eo quod alicubi est, quare et eos qui gressibili et aquatili dividunt 64.0978A| animal increpant, tanquam gressibile et aquatile alicubi significet. An in iis quidem non recte increpant? non enim in aliquo, neque alicubi significat aquatile et terrestre, sed quale quid: nam et si in sicco sit, similiter aquatile, similiter autem et terrestre, et si in humido sit, similiter terrestre, sed non aquatile erit; attamen si quandoque significat in aliquo differentia, manifestum quoniam peccabit. Rursum si affectum differentiam assignavit. Nam omnis affectus, cum magis fit, detrahit a substantia, differentia autem non hujusmodi est, nam magis videtur salvare differentia id cujus est differentia, et simpliciter impossibile est singulum quodque esse sine propria differentia, nam cum non est gressibile, non erit homo, et (ut simpliciter dicamus) secundum 64.0978B| quaecunque alteratur habens, nihil eorum differentia illius est. Nam omnia hujusmodi cum magis fiunt, detrahunt a substantia; quare si aliquam hujusmodi differentiam quispiam assignavit, peccavit: simpliciter enim non alteramur secundum differentias. Et si alicujus eorum quae sunt ad aliquid, non aliud quid, differentiam assignavit. Nam eorum quae sunt ad aliquid, et differentiae ad aliquid, ut et in disciplina; contemplativa enim, et activa et effectiva dicitur, unumquodque autem horum ad aliquid significat: contemplativa enim alicujus, et activa alicujus, et effectiva alicujus. Considerandum autem et si ad quod natum est unumquodque eorum quae sunt ad aliquid, assignavit definiens. Nam in quibusdam quidem, ad quod natum est singulum quodque eorum 64.0978C| quae sunt ad aliquid, solum est uti, ad aliud autem nihil, ut visu ad videndum solum; quibusdam autem et ad aliquid aliud, ut dolio sane hauriat aliquis, attamen si quis definivit dolium, instrumentum ad hauriendum, peccavit, non enim ad hoc natum est: terminus autem est, ad quod natum est, ad quod sane utitur prudens qua prudens, et quae circa singulum quodque propria est disciplina. Amplius, si non primi assignavit, quando contingit ad plura dictum esse, ut prudentiam virtutem hominis, aut animae, et non rationalis, primum enim rationalis virtus, prudentia, nam secundum hoc et anima et homo dicitur prudens. Amplius, si non susceptivum est ejus cujus dicitur affectus, vel dispositio, vel quodvis aliud, peccavit. Nam omnis dispositio vel affectus in 64.0978D| illo natus est fieri cujus est dispositio vel affectus, ut et scientia in anima, dispositio existens animae. Aliquando autem peccant in talibus, ut quicunque dicunt quod somnus est impotentia sensus, et dubitatio aequalitas contrariarum ratiocinationum, et dolor separatio naturalium partium cum violentia, nam neque somnus inest sensui, oporteret autem inesse si impotentia sensus est. Similiter autem neque dubitatio contrariis ratiocinationibus inest, neque dolor naturalibus partibus, dolebunt enim inanimata, si dolor eis inest. Talis autem et sanitatis definitio, siquidem commensuratio calidorum et frigidorum est: necesse est enim sana esse calida et frigida, nam cujusque commensuratio illis inest quorum est commensuratio, 64.0979A| quare sanitas inerit utique ipsis. Item id quod fit in effectivum, aut e converso, accidit ponere sic definientibus, non enim est dolor separatio naturalium partium, sed effectivum doloris, nec somnus impotentia sensus, sed effectivum alterum alterius; aut enim propter impotentiam dormimus, aut propter somnum impotentes sumus. Similiter autem et dubitationis videbitur effectivum esse, contrariarum aequalitas ratiocinationum; quandocunque enim ad utraque ratiocinantibus nobis similiter videntur omnia secundum utrumque fieri, dubitabimus utrum agamus. Amplius, secundum tempora omnia considerandum sicubi dissonet, ut si immortale definivit, animal nunc incorruptibile esse. Nam nunc incorruptibile animal, nunc immortale erit. An in 64.0979B| hoc quidem non accidit? nam anceps secundum amphiboliam est nunc incorruptibile esse, aut enim quoniam non corrumpitur nunc, significat, aut quoniam non possibile corrumpi nunc, aut quoniam hujusmodi est nunc, ut nunquam possit corrumpi. Quando igitur dicimus quod incorruptibile nunc est animal, non hoc dicimus, quod nunc tale est animal, sed ut nunquam possit corrumpi; hoc autem immortali idem erat, quare non accidit, nunc idem immortale esse. Sed tamen sicubi accidit quod secundum definitionem quidem assignatum est inesse, nunc vel prius, quod vero secundum nomen non inest, non erit idem, utendum ergo hoc loco quemadmodum dictum est. Inspiciendum autem et si secundum aliud quidpiam magis dicitur quod definitur, 64.0979C| quam secundum assignatam orationem, ut si justitia potestas aequi distributiva est: justus enim magis est qui eligit aequum distribuere, eo qui potest; quare non erit justitia potestas aequi distributiva, nam et justus esset maxime qui posset aequum distribuere. Amplius, si res quidem suscipit magis, quod autem secundum orationem assignatur non suscipit, aut contra, quod secundum orationem ei assignatur suscipit, res autem non. Oportet enim aut utraque suscipere, aut neutrum, siquidem est rei quod secundum orationem assignatur. Amplius, si suscipiunt utraque quidem magis, non simul autem utraque augmentum sumunt: ut si amor concupiscentia conventionis est. Nam magis amans non magis concupiscit conventionem; quare non simul utraque suscipiunt 64.0979D| magis, at oporteret, si idem essent. Amplius, si duobus quibusdam propositis, de quo res magis dicitur, id quod est secundum orationem minus dicitur: ut si ignis est corpus subtilissimum, ignis enim magis flamma quam lux, corpus autem subtilissimum minus flamma quam lux; oportet autem utraque magis inesse eidem, siquidem eadem sint. Rursum, si hoc quidem similiter utrisque inest propositis, aliud autem non similiter utrisque, sed alteri magis. Amplius, si ad duo definitionem assignaverit secundum utrumque: ut bonum quod per visum aut per auditum delectabile, et ens quod possibile est pati aut facere, simul enim idem et bonum et non bonum est, similiter autem et ens et non ens: nam per auditum 64.0980A| delectabile, idem bono erit; quare quod non delectabile est per auditum, non bono idem, nam eisdem et opposita eadem erunt: opponitur autem bono quidem non bonum, per auditum autem delectabili, per auditum non delectabile; manifestum igitur quoniam idem non delectabile per auditum, non bono. Si igitur aliquid est per visum quidem delectabile, per auditum autem non, et bonum et non bonum erit. Similiter autem ostendemus quoniam idem ens, et non ens est. Amplius, et generibus, et differentiis, et aliis omnibus quae in definitionibus sunt assignatis eis qui orationes pro nominibus faciunt, considerandum si quidquam dissonet.
CAPUT IV. De definitione loci alii.
64.0980B| Si autem sit ad aliquid quod definitur, aut per se, aut secundum genus, considerandum si non dictum est in definitione ad quod dicitur, aut secundum ipsum, aut secundum genus. Ut si scientiam definivit opinionem indissuasibilem, aut etiam voluntatem, appetitum sine tristitia: omnis enim ejus quod est ad aliquid, substantia ad alterum, eo quod idem sit unicuique eorum quae sunt ad aliquid esse, idipsum quod est ad aliquid quodam modo se habere. Oportebat igitur scientiam dicere opinionem scibilis, et voluntatem appetitum boni. Similiter autem et si grammaticen definivit scientiam litterarum, oportebat enim aut ad quod ipsum dicitur, aut ad quod forte genus dicitur, in definitione assignari. Aut si cum quidpiam ad aliquid dicitur, non assignavit ad 64.0980C| finem. Finis autem in unoquoque est quod optimum est, aut cujus gratia alia sunt; dicendum igitur aut optimum, aut ultimum, ut concupiscentiam non delectabilis, sed delectationis, nam propter hanc, et delectabile eligimus. Considerandum et si generatio est ad quod assignavit, vel actus. Nihil enim talium finis, nam magis quod est egisse et generasse finis; quam fieri et agere. An non in omnibus verum hujusmodi? pene enim plurimi delectari magis volunt quam destitisse delectari; quare agere magis finem quis statuat quam egisse. Rursum in quibusdam si non determinavit quanti, vel qualis, vel ubi, vel secundum alias differentias: ut ambitiosus, et qualis, et quanti appetens est honoris, nam omnes appetunt honorem; quare non sufficit ambitiosum dicere qui 64.0980D| appetit honorem, sed addere oportet dictas differentias. Similiter autem et avarus, quantas appetit pecunias; aut intemperans, circa quales voluptates: non enim qui a qualibet voluptate tenetur, intemperans dicitur, sed qui ab aliqua. Aut rursum, qui definivit noctem umbram terrae, aut succussionem motum terrae, aut nubem densitatem aeris, aut ventum motum aeris, addendum enim quanti et qualis, ubi et a quo. Similiter autem et in caeteris hujusmodi, nam omittens differentiam quamlibet, non dicit quid est esse, oportet autem semper ad id quo indiget argumentari. Non enim quolibet modo terra mota, neque quantacunque successio erit; similiter autem neque aere quolibet modo, neque quantocunque moto, 64.0981A| ventus erit. Amplius in appetitibus, si non apponitur quod apparet, et in quibuslibet aliis congruit, ut quoniam voluntas appetitus boni, concupiscentia autem appetitus delectationis, sed non apparentis boni vel delectationis, plerumque enim latet appetentes, quoniam bonum aut delectabile est, quare non necessarium bonum vel delectabile esse, sed apparens solum; oportebat ergo sic et assignationem facere. Si autem et assignavit quod dictum est, in ipsas species ducendum eum qui ponit ideas esse. Non enim est idea ullius apparentis, ipsa autem species ad ipsam speciem videtur dici, ut ipsa concupiscentia ipsius delectationis, et ipsa voluntas ipsius boni. Apparentis igitur boni non erit ipsa voluntas, neque apparentis delectationis ipsa concupiscentia: absurdum 64.0981B| enim est esse ipsum apparens bonum vel delectabile. Amplius, si sit quidem habitus definitio, considerandum in habente, si quidem habentis, in habitu. Similiter autem et in caeteris talibus: ut si delectatio est juvantia, et delectabile juvabile.
Universaliter autem dicendo, in hujusmodi definitionibus, quodammodo, uno plura accidit eum qui definit definire. Nam qui scientiam definivit, quodammodo et ignorantiam definivit; similiter autem et scium et inscium, et scire et ignorare, nam primo dilucido facto, et reliqua quodammodo dilucida fiunt. Inspiciendum igitur in omnibus talibus, ne quidquam dissonet, utendo elementis ex contrariis et conjugatis. Amplius, in his quae ad aliquid sunt, considerandum si ad quod genus assignatur, et 64.0981C| species ad illud quoddam assignetur: ut si opinio ad opinatum, et quaedam opinio ad quoddam opinatum, et si multiplex ad multiplex, et quoddam multiplex ad quoddam submultiplex; si autem non sic assignatur, manifestum quoniam peccatur. Videndum autem et si oppositi opposita definitio: ut si dimidii ea sit quae opposita est ei quae est duplicis, nam si duplex est quod in aequali superat dimidium, et dimidium quod in aequali superatur. In contrariis autem similiter. Nam contraria contrarii oratio erit, secundum unam quamdam complexionem contrariorum, ut si adjutivum quidem effectivum boni est, nocivum effectivum mali, aut corruptivum boni; alterum enim horum necessarium est contrarium esse ei quod ex principio dictum est. Si igitur neutrum contrarium 64.0981D| est ei quod ex principio dictum est, manifestum quoniam neutra erit earum (quae posterius assignatae) contrarii oratio; quare neque quae ex principio assignata est definitio, recte assignata est. Quoniam autem quaedam contrariorum privatione alterius dicuntur, ut inaequalitas privatio aequalitatis videtur esse (inaequalia enim, quae non aequalia sunt, dicuntur), perspicuum quoniam quod secundum privationem quidem dicitur contrarium, necessarium est definire per alterum, reliquum vero non jam oportet, per id quod secundum privationem dicitur. Non enim accidit alterutrum per alterutrum cognosci. Considerandum igitur in contrariis hujusmodi peccatum, ut si quis definivit aequalitatem contrarium inaequalitati, nam per hoc quod secundum privationem dicitur, definivit. 64.0982A| Amplius, sic definientem necesse est eo quod definitur uti. Patet autem hoc, si accipiatur pro nomine oratio: nam quia nil refert dicere inaequalitatem privationem aequalitatis, erit aequalitas contrarium privationi aequalitatis, quare eodem erit usus. Si autem neutrum contrariorum secundum privationem dicatur, assignetur autem oratio similiter, ut bonum contrarium malo, manifestum quoniam malum contrarium bono erit: nam sic contrariorum similiter oratio assignanda; quare rursum eo quod definitur accidit uti, inest enim in mali oratione bonum. Quocirca quoniam bonum est malo contrarium, malum autem nihil differt, vel quod est bono contrarium, erit bonum contrarium, boni contrario. Perspicuum igitur quoniam eodem usus est. Amplius, si quod secundum 64.0982B| privationem dicitur assignans, non assignavit cujus est privatio. Ut habitus, aut contrarii, aut cujuscunque est privatio. Et si non in quo natum est fieri addidit, vel simpliciter, vel in quo primo natum est fieri. Ut si ignorantiam dicens privationem, non scientiae privationem dixit, aut si non addidit in quo natum est fieri, aut addens non in quo primo assignavit, ut quod non in rationali, sed in homine vel in anima: nam si quodlibet horum omittat, peccavit. Similiter autem et si caecitatem non visus privationem in oculo dixit; oportet autem bene assignantem, quid est, et cujus est privatio assignare, et quidnam est quod privatum est. Videndum autem et si non secundum privationem dictum, privatione definivit. Ut et in ignorantia videbitur esse hujusmodi peccatum, 64.0982C| iis qui non secundum negationem ignorantiam dicunt: nam quod non habet scientiam non videtur ignorare, sed magis quod deceptum est, propter quod neque inanimata, neque pueros dicimus ignorare; quare non secundum privationem scientiae ignorantia dicitur. Amplius, si similibus nominis casibus similes orationis casus aptantur, ut si adjutivum est effectivum sanitatis, adjutive est sanitatis effective, et adjuvans efficiens sanitatem. Considerandum et in idea, si aptabitur dictus terminus. Nam in quibusdam non accidit, ut quemadmodum Plato definivit, mortale addens in animalium definitionibus, idea enim non erit mortalis, ut ipse homo; quare non aptabitur ad ideam definitio. Simpliciter autem in quibus apponitur effectivum aut passivum, necesse 64.0982D| est dissonare in idea terminum, nam impassibiles et immobiles videntur esse ideae iis qui dicunt ideas esse; adversum hos autem et tales orationes utiles sunt.
CAPUT V. De definitione loci alii.
Amplius, si eorum quae secundum aequivocationem dicuntur, unam definitionem omnium communem assignavit. Univoca enim, quorum una est secundum nomen oratio; quare nullius eorum quae sub nomine sunt, assignatus est terminus, eo quod similiter ad omne, aequivocum adaptatur. Passus autem hoc est, et Dionysii vitae terminus, siquidem ea motus est generi nutriendi naturaliter inserviens, nihil enim hoc magis animalibus quam plantis inest; vita autem 64.0983A| non secundum unam speciem videtur dici, sed altera quidem animalibus, altera plantis inest. Contingit igitur et secundum electionem sic assignare terminum, ac si univoca, et secundum unam speciem omnis vita diceretur. Nihil autem prohibet et eum qui conspicit aequivocationem, et alterius vult definitionem assignare, latere non propriam, sed communem utrisque orationem assignare, sed nihil minus si utrovis modo fecerit, peccavit. Postquam autem quaedam latent aequivocorum, interroganti quidem ut univocis utendum. Nam non adaptabitur alterius terminus ad alterum, quare videbitur non distinguendum hoc pacto, oportet enim in omne univocum adaptari, eidem autem respondenti, distinguendum est. Quoniam autem quidam respondentium 64.0983B| univocum quidem dicunt esse aequivocum, quando non accommodatur ad omne assignata oratio, aequivocum autem univocum, etiamsi ad utrumque accommodetur, praeconfessione utendum pro talibus, aut praecolligendum quod aequivocum, vel univocum, aut utrumque fuerit. Magis enim concedunt non praevidentes, quod futurum est ut accidat. Si autem non facta confessione dixerit aliquis univocum aequivocum esse, eo quod non accommodetur et in hoc assignata oratio, considerandum si hujus oratio accommodatur et ad reliqua. Nam manifestum quoniam univocum erit reliquis; si autem non, plures erunt definitiones reliquis: nam duae secundum nomen orationes accommodabuntur ad eamdem, quae prior assignata est, et quae posterior. Rursum si quis 64.0983C| definiens aliquid eorum quae multipliciter dicuntur, et oratio non accommodatur ad omnia, et quia aequivocum esse non concedat, nomen etiam dicat non ad omnia accommodari, quoniam nec oratio, dicendum ad ejusmodi, quod nominatione quidem oportet uti quae tradita est, et quae sequitur, et non dimovere quae talia sunt, tametsi nonnulla dicenda non sint similiter multitudini. Si autem alicujus complexorum assignetur terminus, considerandum est auferendo alterius eorum quae complectuntur orationem, si est et reliqua reliqui. Nam si non, manifestum quoniam neque tota totius: ut si quispiam definivit lineam finalem rectam, finem plani habentis fines, cujus medium superadditur finibus, si finalis lineae oratio est, finis plani habentis fines, rectae 64.0983D| oportet esse reliquum, cujus medium superadditur finibus; sed infinita neque medium neque fines habet, recta autem est; quare non est reliqua reliqui oratio. Amplius, si cum sit compositum quod definitur, aequimembris oratio assignetur definitio. Aequimembris autem dicitur oratio esse quando quot fuerint composita, tot et in oratione nomina et verba fuerint: necesse est enim in talibus ipsorum nominum commutationem fieri aut omnium aut aliquorum, eo quod nihil plura nunc quam prius nomina dicta sunt; verum oportet eum qui definit, orationem pro nominibus assignare, maxime quidem omnibus, quod si non, at saltem in plurimis. Sic enim et in simplicibus qui nomen commutat, non definiturus est: ut pro tunica vestem. Amplius autem majus peccatum, 64.0984A| si et per ignotiora nomina commutationem fecerit: ut pro homine albo, terrigenam candentem; neque enim definivit, cum minus sit clarum quod sic dicitur. Considerandum autem et si per commutationem nominum, non idem jam significat. Ut qui contemplativam scientiam, opinionem contemplativam dixit; nam opinio scientiae non idem (at oportet, si debet, et totum idem esse); nam contemplativum quidem commune in utrisque orationibus est, reliquum vero differens. Amplius, si alterius nominum commutationem faciens, non differentiae, sed generis commutationem fecit: ut in eo quod nuper dictum est, ignotius enim contemplativa quam scientia: nam hoc quidem genus, illud autem differentia, omnibus autem notius genus, nam communis; quare 64.0984B| non generis, sed differentiae oportebat commutationem fieri, eo quod ignotior est. An haec quidem ridicula reprehensio? nihil enim prohibet differentiam quidem notissimo nomine dici, genus autem non. Sic autem rebus se habentibus manifestum quoniam generis, et non differentiae secundum nomen commutatio facienda; si autem non nomen pro nomine, sed orationem pro nomine commutat, manifestum quoniam differentiae magis quam generis definitio assignanda est, eo quod cognoscendi gratia definitio assignatur, nam minus differentia quam genus nota. Si autem differentiae terminum assignavit, considerandum si et alicujus alius communis est assignatus terminus: ut cum imparem numerum, numerum medium habentem dixerit, determinandum 64.0984C| est quo pacto medium habentem: nam numerus quidem communis in utrisque orationibus est. Imparis autem coassumpta est oratio; habent autem et linea et corpus medium, cum non sint imparia, quare non utique erit definitio haec imparis. Si autem multipliciter dicitur medium habens, determinandum quomodo medium habens, alioqui reprehensio erit, aut syllogismus, quod non definivit. Rursum si id cujus quidem orationem assignavit est eorum quae sunt, quod autem sub oratione, non eorum quae sunt: ut si album quispiam definivit colorem igni permixtum, impossibile enim incorporeum corpori permisceri; quare non erit color igni permixtus, attamen album est. Amplius, quicunque non dividunt in iis quae sunt ad aliquid ad quod dicitur, sed in 64.0984D| pluribus comprehendentes dicunt, aut omnino, aut in aliquo falsum dicunt: ut si quis medicinam disciplinam entis dixit. Nam si nullius entium medicina est disciplina, manifestum quoniam tota oratio mendax est; si autem alicujus quidem, alicujus autem non, in aliquo mendax: nam oportet de omni, siquidem per se, et non secundum accidens entis esse dicitur, quemadmodum in aliis se habent ea quae ad aliquid sunt, nam omne disciplinatum ad disciplinam dicitur. Similiter autem et in aliis, eo quod convertuntur omnia ad aliquid. Omne enim disciplinatum, ad aliquid. Caeterum si is (qui non per se, sed secundum accidens assignationem fecit) recte assignavit, non ad unum, sed ad plura unumquodque eorum quae ad aliquid dicuntur, assignavit, 64.0985A| nihil enim prohibet idem, et ens, et album, et bonum esse; quare qui ad quodlibet horum assignavit, recte assignavit, siquidem is qui secundum accidens assignavit, recte assignavit. Praeterea autem impossibile est hujusmodi orationem propriam assignati esse, nam non solum medicina, sed plures aliarum disciplinarum ad ens dicuntur: quare una quaeque entis disciplina erit; manifestum igitur quoniam talis nullius est disciplinae definitio, propriam enim et non communem oportet definitionem esse. Quandoque autem definiunt non rem, sed rem bene se habentem aut perfectam. Talis autem et rhetoris et furis terminus, si sit rhetor quidem, qui potest quod in unoquoque est verisimile considerare, et nihil praetermittere; fur autem qui clam sumit: perspicuum 64.0985B| enim quoniam cum talis uterque, hic quidem bonus rhetor, ille autem bonus fur erit: non enim qui clam sumit, sed qui vult clam sumere fur est. Rursum si quod propter se eligendum est, ut activum vel effectivum, vel quolibet modo propter aliud eligendum assignavit: ut qui justitiam legum conservativam dixit, aut sapientiam effectivam felicitatis: nam conservativum et effectivum eorum sunt quae propter aliud eliguntur. An nihil quidem prohibet quod propter se eligendum est, et propter aliud esse eligendum; attamen nihil minus peccavit qui sic definivit quod propter se est eligendum: nam unicuique optimum, in substantia maxime, melius autem quod propter se eligendum, quam quod propter aliud; quare id et definitionem oportebit magis significare.
CAPUT VI. De definitione loci alii. 64.0985C|
Considerandum autem est et si is qui alicujus definitionem assignavit, aut haec, aut quod est ex his, aut hoc cum illo definivit. Nam si haec quidem, accidet utrisque et neutri inesse, ut si justitiam, temperantiam et fortitudinem definiverit; nam si sint duo, uterque autem alterum habeat, utrique justi erunt, et neuter, eo quod utrique quidem habent justitiam, uterque autem non habet. Si autem nondum quod dictum est admodum absurdum videtur, eo quod et in aliis accidat hujusmodi (nihil enim prohibet utrosque habere unam, cum neuter habeat), attamen contraria inesse eidem, omnino absurdum videbitur 64.0985D| esse. Accidet autem hoc, si hic quidem ipsorum temperantiam et timiditatem habet, ille autem fortitudinem et prodigalitatem, nam utrique et justitiam et injustitiam habent. Nam si justitia, temperantia et fortitudo est, et injustitia timiditas et prodigalitas erit, et omnino quaecunque ad argumentandum idonea quod non idem sunt et partes et totum, omnia utilia ad id quod dictum est; videtur autem qui sic definit partes, toti easdem dicere esse. Maxime autem accommodatae fiunt orationes, in quibuscunque manifesta partium est compositio, quemadmodum in domo et in caeteris talibus; manifestum enim quoniam cum sint partes, nihil prohibet totum non esse, quare non idem partes toti. Si autem non haec, 64.0986A| sed quod ex his est, dixit id esse quod definitur, primum quidem considerandum si non natum est quidpiam unum fieri ex iis quae dicta sunt. Quaedam enim sic se habent ad invicem, ut nihil ex eis unum quidpiam fiat, ut linea et numerus. Amplius, si definitum quidem in uno aliquo natum est primo fieri, ex quibus autem dixit ipsum esse, non in uno primo nata sunt fieri, sed utrumque in utroque. Nam manifestum quoniam non erit ex iis illud; in quibus enim partes, et totum necesse est inesse; quare non in uno totum primo esse, sed in pluribus.
Si autem et partes et totum in uno aliquo primo, considerandum si non in eodem, sed in altero totum, et in altero partes. Nam in quo totum, in illo et partes esse videntur. Rursum, si cum toto corrumpuntur 64.0986B| partes. E converso enim oportet accidere, partibus corruptis, totum corrumpi; toto vero corrupto, non necesse est et partes corrumpi. Aut si totum quidem bonum vel malum, partes autem neutrae; aut e converso, partes quidem bonae vel malae, totum autem neutrum. Nam neque ex neutris possibile bonum quidpiam vel malum fieri, neque ex bonis vel malis neutrum. Aut si magis quidem alterum bonum quam alterum malum, quod autem ex his, non magis bonum quam malum, ut si imprudentia ex fortitudine et falsa opinione; magis enim bonum fortitudo quam malum falsa opinio. Oportet ergo et quod ex his est sequi illud quod magis est, et esse vel simpliciter bonum, vel magis bonum quam malum. An hoc quidem non necessarium, nisi utrumque 64.0986C| sit per se bonum vel malum? multa enim effectivorum per se quidem non sunt bona, mixta autem quibusdam fiunt bona, aut e converso utrumque quidem bonum, mixta autem malum vel neutrum. Maxime autem manifestum quod nunc dictum est in salubribus et morbificis, nam quaedam medicamentorum sic se habent, ut utrumque quidem sit bonum, si autem utraque dentur mixta, malum. Rursum, si quod ex meliore et pejore est, non est totum pejore quidem melius, meliore autem pejus. An neque hoc necessarium, nisi per se sint ex quibus componitur, bona? nam in iis quae non per se sunt bona, nihil prohibet totum non fieri bonum, ut in iis quae modo dicta sunt. Amplius, si cognomine est totum alteri. Non oportet enim, ut neque in syllabis: nulli enim elementorum 64.0986D| ex quibus componitur syllaba cognominis est. Amplius, si non dixit modum compositionis. Non enim sufficiens est ad cognoscendum quod dicat ex his: nam non quod ex his, sed quod sic ex his, est cujusque compositorum substantia, ut in domo; non enim si quolibet modo componantur haec, domus est. Si autem hoc cum illo assignavit, primum quidem dicendum quod cum hoc illo aut hoc et illud dicitur, aut quod ex illis. Nam qui dicit mel cum aqua; vel mel et aquam dicit, vel quod ex melle et aqua, quare si cuilibet eorum quae dicta sunt idem confitebitur esse hoc cum illo, eadem conveniet dicere quae quidem ad utrumque horum prius dicta sunt. Amplius, dividenti quoties dicitur alterum cum 64.0987A| altero, considerandum si nullo modo hoc cum illo: ut si dicitur alterum cum altero, aut ut in aliquo eodem susceptivo, ut justitia et fortitudo in anima, aut in loco eodem, aut in tempore eodem, nullo autem modo verum sit quod dictum est in his, manifestum est quoniam nullius erit assignata definitio, eo quod nullo modo hoc cum illo est. Si autem diviso quoties dicitur alterum cum altero, verum erit in eodem tempore utrumque esse, considerandum si contingit non ad eumdem utrumque dici finem: ut si fortitudinem definivit audaciam cum recta intelligentia, contingit enim audaciam quidem habere spoliandi, rectam autem intelligentiam circa salubria, sed nondum fortis qui in eodem tempore, cum illo hoc habet. Amplius, si et ad idem ambo dicuntur, 64.0987B| ut ad medicativa. Nihil enim prohibet et audaciam quamdam, et rectam intelligentiam habere ad medicativa, attamen nec sic fortis qui hoc cum illo habet; neque enim ad alterum eorum utrumque oportet dici, neque ad idem quodcunque sit, sed ad fortitudinis finem, ut ad praeliorum pericula, aut si quid magis est illius finis. Quaedam autem sic assignatorum nullo modo sub dictam cadunt divisionem, ut si ira tristitia est cum opinione parvipendendi: nam quod propter hujusmodi opinionem tristitia fit, hoc vult indicare; propter hoc autem fieri aliquid, non est idem ei quod est hoc quidem cum illo esse secundum ullum dictorum modorum. Rursum, si horum compositionem dixit totum: ut animae et corporis compositionem animal. Primum quidem considerandum si non dixit qualis compositio; ut si 64.0987C| carnem definiens, aut os, ignis et aeris et terrae dixit compositionem. Non enim sufficit compositionem dicere, sed quae et qualis determinandum. Non enim quolibet modo compositis his caro fit, sed sic quidem compositis caro, sic vero os. Videtur autem neque esse omnino compositioni idem neutrum eorum quae dicta sunt, nam compositioni omni dissolutio contraria, dictorum autem neutri, nihil. Amplius, 64.0988A| si similiter est verisimile omne compositum compositionem esse, vel nullum; animalium autem unumquodque cum sit compositum, non est compositio, neque profecto aliorum compositorum ullum compositio erit. Rursum, si similiter in aliquo nata sunt esse contraria, definivit autem per alterum, manifestum quoniam non definivit. Si autem non ita est, plures accidet ejusdem definitiones esse; quid enim magis qui per hoc quam qui per alterum definiens dixit? eo quod similiter utraque nata sunt fieri in eodem. Talis autem animae est definitio, siquidem est substantia disciplinae susceptiva, nam similiter et ignorantiae est susceptiva. Oportet autem si non ad totam habeat aliquis argumentari definitionem, eo quod non nota sit tota, ad aliquam 64.0988B| partium argumentari si sit nota, et non bene assignata appareat, nam parte interempta, et tota definitio interimitur. Quaecunque autem obscurae sunt definitionum emendanti et conformanti ad manifestandum aliquid et habendum argumentum, sic considerandum. Necesse est enim respondentem aut suscipere quod sumptum est ab interrogante, aut eumdem declarare quid temere est ostensum a definitione. Amplius, quemadmodum in congregationibus solent legem inducere, et si sit melior quae inducitur, interimit anteriorem, sic et in definitionibus faciendum, et definitio alia ferenda. Nam si apparet melior, et magis manifestum quod definitur, perspicuum quoniam interempta erit quae posita est, eo quod non sunt ejusdem plures definitiones. Ad omnes 64.0988C| autem definitiones non minimum elementum ad seipsum, solerter definire propositum, aut apte dictum terminum assumere. Necesse est enim veluti ad exemplar considerantem, et quod minus est iis quae oportet habere definitionem, et quod appositum est superflue, inspicere, ut magis argumentis abundemus. Quae igitur circa definitiones sunt, in tantum dicta sunt.
LIBER SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM. De eodem et diverso loci. 64.0987D| Utrum autem idem an diversum secundum propriissimum eorum (qui dicti sunt de eodem) modorum, dicendum (dicebatur autem propriissime idem, quod numero unum), considerandum autem ex casibus, et conjugatis, et oppositis. Nam si justitia idem est fortitudini, et justus forti, et juste fortiter, similiter autem et in oppositis. Nam si haec eadem, et opposita his, eadem secundum quamlibet dictarum oppositionum. Nihil enim differt hoc vel hoc modo oppositum sumere, eo quod idem est. Rursum ex effectivis et corruptivis, et generationibus et corruptionibus, et omnino ex iis quae similiter se habent alterum ad alterum. Nam quaecunque simpliciter eadem, etiam generationes eorum et corruptiones eaedem, et effectiva et corruptiva. Considerandum 64.0988C| autem et quorum alterum maxime dicitur quodvis esse, si et alterum ipsorum secundum idem maxime 64.0988D| dicitur. Sicut Xenocrates beatam vitam et studiosam assignavit eamdem, eo quod omnium vitarum maxime eligenda studiosa et beata, unum enim maxime eligendum et maximum. Similiter et in aliis hujusmodi. Oportet autem utrumque unum numero esse, quod dicitur maximum et maxime eligendum; si autem non, non erit ostensum quod idem. Non necessarium enim, si fortissimi Graecorum sunt Peloponnesii et Lacedaemonii, eosdem esse Peloponnesios Lacedaemoniis, eo quod non unus numero Peloponnesius et Lacedaemonius, sed contineri quidem alterum ab altero necessarium, ut Lacedaemonii a Peloponnesiis; si autem non, accidet seipsis invicem esse meliores, si non continentur alteri ab alteris: necesse est enim Peloponnesios meliores esse quam 64.0989A| Lacedaemonios, si non continentur alteri ab alteris, nam omnibus reliquis sunt meliores. Similiter autem et Lacedaemonios necesse est meliores esse Poloponnesiis, nam et isti omnibus caeteris sunt meliores, quare se invicem meliores fiunt. Manifestum ergo quoniam unum numero esse oportet, quod optimum et maximum dicitur, si debeat quod idem sint ostendi. Propter quod Xenocrates non idem assignavit: non enim uno numero beata et studiosa vita, quapropter non necessarium eamdem esse, eo quod ambae maxime eligendae, sed altera sub altera. Rursum considerandum si cui alterum idem, et alterum. Nam si non sunt ambo eidem eadem, manifestum quoniam nec sibi invicem. Amplius autem ex iis quae his accidunt, et quibus haec accidunt, considerandum. 64.0989B| Nam quaecunque alteri accidunt, et alteri oportet accidere, et quibus alterum eorum accidit, et alterum eorum oportet accidere; si autem aliquid eorum dissonet, dilucidum quoniam non eadem. Videndum autem et si non in uno genere praedicamenti utraque, sed hoc quidem quale, illud autem quantum, vel ad aliquid indicet. Rursum, si genus utrisque non idem, sed hoc quidem bonum, illud autem malum, aut hoc quidem virtus, illud autem scientia. Aut si genus quidem idem, differentiae autem non eaedem de utroque praedicantur, sed de hoc quidem quoniam contemplativa scientia, de illo autem quoniam activa; similiter autem et in aliis. Amplius autem ex magis, si hoc quidem suscipit magis, illud autem non, aut si ambo suscipiunt quidem, 64.0989C| non simul autem. Ut qui magis amat, non magis concupiscit venerem, quare non idem amor et concupiscentia veneris. Amplius ex appositione, si eidem utrumque appositum, non facit idem totum. Aut si eodem ab utroque sublato, quod relinquitur est alterum. Ut si duplum dimidii et multiplum dimidii idem dixerit esse: sublato enim ab utroque dimidio, reliqua idem oporteret indicare; non indicant autem, nam duplum et multiplum non eadem significant.
Considerandum autem non solum si jam aliquid accidit impossibile per positionem, sed et si possibile sit ex suppositione existere. Quemadmodum iis qui vacuum et plenum aere idem dicunt esse; nam manifestum quoniam si exeat aer, vacuum quidem 64.0989D| non minus, sed magis erit, plenum autem aere non amplius erit; quare supposito aliquo sine vero, sive falso (nihil enim refert), si alterum interimitur, alterum autem non, profecto non idem sunt. Universaliter autem dicendo ex iis quae quovis modo de utroque praedicantur, et de quibus haec praedicantur, considerandum si alicubi dissonent. Nam quaecunque de altero praedicantur, et de altero praedicari oportet, et de quibus alterum praedicatur, et alterum praedicari oportet. Amplius, quia multipliciter idem dicitur, considerandum si secundum alium aliquem modum eadem sunt. Nam specie vel genere eadem, non necesse est numero eadem esse; consideramus autem utrum sic eadem, an non sic. Amplius, si 64.0990A| potest alterum sine altero esse, non erit enim idem ad idem. Igitur loci tot dicuntur.
CAPUT II. De eadem definitione loci alii.
Palam autem ex iis quae dicta sunt, quoniam omnes qui ad idem sunt destructivi loci, et ad terminum utiles sunt, quemadmodum prius dictum est. Nam si non idem indicet et nomen et oratio, manifestum quoniam non erit definitio assignata oratio. Constructivorum autem locorum nullus utilis ad terminum. Non enim sufficit ostendere idem quod sub oratione et nomine est ad construendum quoniam definitio, sed et alia oportet omnia habere (quae praecepta sunt) definitionem; interimere igitur definitionem sic et per haec semper tentandum. Si autem 64.0990B| construere volumus, primum quidem scire oportet quoniam nullus vel pauci disputantium terminum syllogismo colligunt, sed omnes principium quod tale est accipiunt, ut qui circa geometriam, et numeros, et alias hujusmodi disciplinas. Deinde quoniam exacte quidem alterius est negotii assignare, et quid est terminus, et quomodo definire oportet. Nunc autem, quantum sufficit ad praesentem utilitatem, tantum solum dicendum quoniam possibile fieri definitionis, et ejus quod quid est, esse syllogismum. Nam si terminus est oratio quae quid est esse rei indicat, et oportet ea quae in termino ponuntur, in eo quod quid est de re sola praedicari, praedicantur autem sola in eo quod quid est, genera et differentiae. Manifestum quoniam si quis 64.0990C| sumat ea quae solum de re in eo quod quid est praedicari oportet, quod haec habens oratio, terminus ex necessitate erit, non enim contingit aliud esse terminum, eo quod nihil aliud in eo quod quid est de re praedicatur; quod igitur possibile est ex termino syllogismum fieri manifestum. Ex quibus autem oportet construere, determinatum est quidem in aliis diligentius, ad propositam autem methodum iidem loci utiles. Inspiciendum enim in contrariis et in aliis oppositis, et totas orationes, et secundum partem consideranti. Nam si opposita oppositae, et eam (quae dicta est) propositi necesse est esse. Quoniam autem contrariorum plures complexiones, sumenda est ex contrariis qualiscunque maxime apparebit contraria definitio; totas igitur definitiones, quemadmodum dictum 64.0990D| est, considerandum. Secundum partem autem hoc pacto, primum quidem quoniam assignatum genus recte assignatum est. Nam si contrarium in contrario, propositum autem non est in eodem, manifestum quoniam in contrario erit, eo quod necesse est contraria in eodem genere vel in contrariis generibus esse. Et differentias quidem contrarias de contrariis arbitramur praedicari, ut de albo et nigro: nam illud quidem disgregativum, hoc autem congregativum visus; quare si de contrario contrariae praedicantur, de proposito quae assignatae sunt praedicabuntur; quapropter quia et genus et differentiae recte assignata sunt, manifestum quoniam definitio erit quae assignata est. An non necessarium est de 64.0991A| contrariis differentias praedicari, nisi in eodem genere sint contraria? quorum autem genera sunt contraria, nihil prohibet eamdem differentiam de utrisque dici, ut de justitia et injustitia: nam illa quidem virtus, haec autem vitium animae. Quare id quod est anima, differentia de utrisque dicitur, eo quod et corporis est virtus et vitium; sed hoc verum quod contrariorum, aut contrariae, aut eaedem differentiae sunt; si ergo de contrario contraria praedicatur, de hoc autem non, manifestum quoniam quae dicta est de hoc praedicabitur. Universaliter autem dicendo, si definitio est ex genere et differentiis, si sit contrarii definitio manifesta, et quae propositi definitio manifesta erit. Nam quoniam contrarium in eodem genere, vel in contrario, similiter autem et differentiae 64.0991B| aut contrariae de contrariis, aut eaedem praedicantur, dilucidum quoniam de proposito, aut idem genus praedicabitur quod de contrario; differentiae autem contrariae, vel omnes, vel aliquae; reliquae autem eaedem aut contra, differentiae quidem eaedem, genera vero contraria, aut ambo contraria, et genera et differentiae: nam eadem esse ambo non contingit; si autem secus, definitio eadem contrariorum erit. Amplius, ex casibus et conjugatis. Necesse est enim consequi genera generibus, et terminos terminis, ut si oblivio est scientiae amissio, et oblivisci amittere scientiam erit, et oblitum esse amisisse scientiam. Uno igitur quolibet eorum quae dicta sunt confesso, necesse est et reliqua confiteri. Similiter autem et si corruptio dissolutio substantiae, et corrumpere dissolvere 64.0991C| substantiam, et corruptive dissolutive, si corruptivum dissolutivum substantiae, et corruptio substantiae dissolutio. Similiter autem et in aliis. Quare uno quovis sumpto, et reliqua omnia confiteantur oportet. Et ex similiter se habentibus ad invicem. Nam si salubre est effectivum sanitatis, et habile effectivum bonae habitudinis erit, et adjutivum effectivum boni: nam similiter unumquodque eorum quae dicta sunt ad suum finem se habet; quare si unius eorum definitio est effectivum esse finis, et reliquorum cujusque sic erit definitio. Amplius, ex eo quod est magis et similiter, quod est similiter, quoties contingit construere duas ad duo comparantem. Ut si magis haec hujus quam ista istius definitio, ista autem quae minus, definitio est, et haec quae 64.0991D| magis, et si similiter haec hujus, et ista istius, si altera alterius, et reliqua reliquae. Una autem definitio ad duo comparata, aut duabus definitionibus ad unum, neutiquam utilis ea quae ex magis est consideratio. Nam neque unam duorum, neque duas ejusdem definitiones possibile est esse. Sunt autem opportunissimi locorum, et qui nunc dicti sunt, et qui ex casibus, et qui ex conjugatis, quocirca et oportet maxime detinere et promptos habere hos. Utilissimi enim ad plurima. Aliorum autem hi qui maxime sunt communes. Nam illi maxime reliquorum efficacissimi, ut inspicere in singularibus, et in speciebus considerare, si conveniat definitio, eo quod univoca species est; est autem utilis hic locus ad eos qui 64.0992A| ponunt ideas esse, quemadmodum prius dictum est. Amplius, si per metaphoram dixit nomen, vel idem de eodem praedicavit ut diversum, et si quis alius communis et efficax locorum, illo utendum.
CAPUT III. De constructione et destructione praedicatorum loci.
Quoniam autem difficilius est construere quam destruere terminum, ex iis quae postea dicentur, manifestum. Nam nosse ipsum, et sumere ab interrogantibus hujusmodi propositiones non facile, ut quod eorum quae sunt in assignata oratione hoc quidem genus, illud autem differentia, et quod in eo quid est, genus et differentiae praedicantur. Sine his vero impossibile est definitionis syllogismum fieri, nam si 64.0992B| quaedam et alia in eo quod quid est de re praedicant, incertum utrumne, quae dicta est, an alia ejus definitio est, eo quod definitio est oratio quod est indicans. Manifestum autem et etiam ex his, nam facilius unum concludere quam multa, interimenti quidem sufficit ad unum disserere. Unum enim quodcumque sit, destruentes, interempturi sumus terminum; at construenti, omnia necesse est construere quod insint, quae in termino sunt. Amplius, construenti quidem universaliter statuendum syllogismum (nam oportet de omni, de quo nomen, praedicari et terminum, et etiam adhuc converti de quo orationem et nomen, si debeat proprius esse assignatus terminus), destruenti vero non necesse ostendere universaliter: sufficit enim ostendere quod de quopiam 64.0992C| eorum quae sub nomine sunt oratio non verificatur, et tametsi universale oporteat destruere, non tamen converti necessarium et in destruendo; nam sufficit destruenti universale, ostendere quod de aliquo eorum de quibus nomen praedicatur oratio non praedicatur, at e converso non necessarium ut ostendatur, quod de quibus oratio non praedicatur, neque nomen praedicetur. Amplius etiam, si omni ei inest quod sub nomine est, at non soli, interempta est definitio: similiter autem et circa proprium et genus se habet. In utrisque enim destruere quam construere facilius est. De proprio quidem manifestum, ex iis quae dicta sunt, nam ut plurimum in complexione proprium assignatur, quare destruere quidem est, unum interimenti, construenti autem, 64.0992D| omnia ratiocinatione colligere necesse est. Pene autem et reliqua omnia quaecunque ad definitionem et ad proprium conveniet dici, nam et omni oportet quod sub nomine est, construenti monstrare quoniam inest, destruenti autem sufficit ostendere uni non inesse; si vero et omni inest, at non soli, etiam si destructum fit, perinde ac et in definitione dicebatur. De genere autem, quoniam construere quidem necesse est uno modo, qui omni ostendit inesse, destruenti autem dupliciter, nam sive nulli, sive alicui ostensum sit non inesse, interemptum est quod in principio. Item construenti quidem non sufficit quoniam inest ostendere, sed et quoniam ut genus inest ostendendum, destruenti autem sufficit ostendere 64.0993A| non inesse, vel alicui, vel nulli. Videtur autem, quemadmodum in aliis, corrumpere quam facere facilius, sic et in his, destruere quam construere. In accidente vero universale quidem facilius destruere quam construere. Nam construenti quidem ostendendum quoniam omni, destruenti autem sufficit ostendere uni non inesse. Particulare vero e converso, nam facilius construere quam destruere. Construenti enim sat est ostendere alicui inesse, destruenti autem ostendendum quoniam nulli inest. Manifestum autem qua de causa omnium facillimum est terminum destruere. Plurima enim sunt ipso data multorum dictorum, ex pluribus autem citius fit syllogismus, nam verisimile in multis magis quam in paucis peccatum fieri. Amplius, ad terminum quidem contingit, et per alia argumentari (sive enim non propria 64.0993B| sit definitio, sive non genus quod assignatur, sive non inest aliquod eorum quae sunt in definitione, interempta fit definitio), ad alia autem neque ea quae ex terminis, neque alia contingit omnia argumentari, sola enim ea quae ad accidens, communia sunt omnibus praedictis. Inesse enim oportet unumquodque eorum quae dicta sunt; si autem non ut proprium inest genus, nondum interemptum est genus. Similiter autem et proprium non necessarium ut genus inesse, neque accidens ut genus aut proprium, sed inesse 64.0994A| tantum; quare non possibile ex aliis ad alia argumentari, nisi in definitione solum. Manifestum igitur quoniam facillimum omnium est, terminum interimere, construere autem difficillimum, nam et illa oportet omnia ratiocinatione colligere, et quod insunt quae dicta sunt, et quod genus quod assignatum est, quodque propria definitio, et adhuc praeter haec quod indicat quid est esse oratio, et haec probe oportet fecisse. Aliorum autem proprium maxime hujusmodi. Nam interimere quidem facilius, eo quod ex pluribus plerumque fit. Construere autem difficillimum, quoniam multa oportet astruere, et adhuc quoniam soli inest, et quoniam conversim praedicatur de re. Facillimum autem omnium construere accidens. Nam in aliis quidem non solum inesse, sed et quoniam sic inest ostendendum, in accidente 64.0994B| vero quoniam inest duntaxat, sufficit ostendere. Destruere autem difficillimum est accidens, quia quam paucissima in eo data sunt, non enim consignificat in accidente quomodo inest. Quare in aliis quidem dupliciter interimere contingit, vel ostendendo quod non inest, vel quod non sic inest; in accidente vero non contingit interimere nisi ostendendo quod non inest. Loci per quos copiosi erimus ad singula quaeque problematum argumentari, fere sufficienter annumerati sunt.
LIBER OCTAVUS.
CAPUT PRIMUM. Loci ad instruendum interrogatem. 64.0993C|
Post haec autem de ordine et quonam pacto oportet interrogare, dicendum. Oportet autem primum quidem eum qui interrogare debet locum invenire unde sit argumentandum; secundum autem interrogare et ordinare singula apud seipsum; reliquum vero et tertium dicere jam eadem ad alterum. Quod autem inveniat locum, similiter philosophi et dialectici consideratio, subinde vero illa ordinare et interrogare, proprium dialectici; ad alterum enim omne quod tale est. Philosopho autem et quaerenti per seipsum nihil curae est si vera quidem sint et nota per quae syllogismus, et non ponat ea quae respondet, eo quod propinqua sint illis quae sunt ex 64.0993D| principio, et praevideat quod subsecutum est, sed fortasse et studiose aget, quoniam maxime notae et propinquae sunt dignitates, ex illis enim scientifici syllogismi. Loci igitur unde oporteat sumere dicti sunt prius. De ordine autem et interrogatione dicendum dividendo propositiones quaecunque sumendae sunt ad necessarias, necessariae autem dicuntur per quas syllogismus fit. Quae autem ab his sumuntur, quatuor sunt. Aut enim gratia inductionis, ut videtur universale, aut ad magnitudinem orationis, aut ad occultationem conclusionis, aut dilucidior fit oratio; praeter has autem nulla est assumenda propositio, sed per has augere et interrogare tentandum. Sunt autem quae ad occultationem, certaminis gratia, sed quia omne (quod hujusmodi est) negotium ad alterum 64.0994C| est, necesse est et illis uti. Necessarias igitur, per quas fit syllogismus, non statim praeordinandum, sed abeundum ad suprema: ut non postulet quis contrariorum eamdem disciplinam, si hoc voluerit sumere, sed oppositorum; posito enim hoc, et quoniam contrariorum eadem disciplina syllogismo colliget, eo quod ex oppositis sunt contraria. Si vero illam non ponat per inductionem, sumendum proponenti in particularibus contrariis. Nam aut per syllogismum, aut per inductionem necessarias sumendum, aut has quidem inductione, illas autem syllogismo. Quaecunque autem valde manifestae sunt, illas quoque oportet praeponere, nam immanifestius est semper in abscessu et inductione quod secuturum est, et simul ipsas necessarias proponere, et qui non 64.0994D| potest illo modo, sumere esse paratum, quae vero ad has sumptae sunt, accipiendae quidem illarum gratia. Unaquaeque autem earum hoc modo utendum inducentem quidem a singularibus ad universalia, et a notis ad ignota, nota autem magis quae secundum sensum, vel simpliciter, vel multipliciter, vel multitudini. Occultantem vero ratiocinatione praecolligere oportet ea per quae syllogismus ejus quod ex principio est debet fieri, et haec ut plurimum. Erit autem hoc, si quis non solum necessarias, sed et earum (quae ad illas sunt utiles) aliquam syllogizaverit. Amplius, conclusiones non dicere, sed postea ratiocinatione colligere subitarias, sic enim longissime abscedet ab ea (quae ex principio) positione; universaliter autem dicendo, sic oportet eum interrogare 64.0995A| qui occulte interrogat, ut interrogata omni oratione, et eo dicente conclusionem, quaeratur propter quid; id autem erit maxime per antedictum modum: nam sola ultima dicta conclusione, immanifestum quomodo accidit, eo quod non praevidit respondens ex quibus accidit, non per membra digestis prioribus syllogismis; minime autem per membra digeritur syllogismus conclusione, cum non ejus sumptiones ponuntur, sed cum illa sumuntur a quibus syllogismus fit. Utile autem et non continua postulata sumere, ex quibus syllogismi, sed vicissim ad aliam et ad aliam conclusionem. Nam positis convenientibus juxta se invicem, magis quod accidit ex ipsis manifestum. Oportet autem et definitione sumere (in quibus possibile est) universalem propositionem, non in 64.0995B| ipsis, sed in conjugatis. Nam decipiunt falsa ratiocinatione seipsos (quando in conjugato sumitur definitio), si non universale concedunt: ut si oportet sumere quod qui irascitur appetit poenam, sumatur autem ira appetitus esse poenae propter apparentem parvipensionem, manifestum autem quoniam hoc sumpto habebimus universale quod praeelegimus; at eis qui in ipsis proponunt saepe accidit ut abnuat respondens, eo quod magis se habeat in ea re instantia, ut quod non omnis qui irascitur appetit poenam, nam parentibus irascimur quidem, non autem poenam appetimus. Fortasse autem non vera instantia est, nam a quibusdam sufficiens poena est, tristari solum, et facere poenitere, verumtamen habet aliquid verisimile, ut non videatur irrationabiliter negare propositum, in irae autem definitione, non similiter 64.0995C| facile instantiam invenire. Praeterea proponere par est, non ut propter ipsum, sed alterius gratia eum qui proponit. Nam devitant ea quae ad positionem sunt utilia. Simpliciter autem dicendo, quam maxime facere dubium utrum quod proponitur, an oppositum sumere vult. Nam dubio existente quidnam ad positionem est utile, magis quod sibi videtur ponunt. Amplius per similitudinem interrogare. Nam et verisimile, et latet magis universale, ut quod quemadmodum scientia et ignorantia contrariorum eadem, sic et sensus contrariorum idem, aut e converso, postquam sensus idem contrariorum, et scientia; hoc autem est simile inductioni, non tamen idem; nam illic quidem a singularibus universale sumitur, in similibus autem non est quod sumitur 64.0995D| universale, sub quo omnia similia sunt. Oportet autem et ipsum sibimet quandoque instantiam ferre. Nam insuspecte se habent respondentes ad eos qui videntur juste argumentari. Utile autem dicere quod consuetum, et quod dicitur tale. Nam pigrescunt quod solitum est dimovere, instantiam non habentes, simul autem et quia utuntur et ipsi talibus, cavent ea dimovere. Amplius, non sedule agere, etsi omnino utile sit. Nam adversus sedule agentes, magis renituntur. Et ut in similitudine proponere quod propter aliud aliquid proponitur, et non propter seipsum, utile ponent magis. Amplius, non id proponere quod oportet sumere, sed cui consequens, id est ex necessitate. Nam et magis concedunt, eo quod non 64.0996A| similiter ex hoc manifestum sit quod consecuturum est, et sumpto hoc, sumptum est et illud. Et id ultimo interrogare quod maxime vult sumere. Nam maxime prima renuunt, eo quod plurimi interrogantium prima interrogant, circa quae vel maxime student. Ad quosdam autem prima quae utilia sunt proponere. Nam protervi maxime prima admittunt, nisi omnino manifestum sit quod secuturum est, in fine autem proterviunt. Similiter autem et quicunque arbitrantur acuti esse in respondendo, ponentes enim prima, in fine recantant, tanquam nihil acciderit ex iis quae posita sunt; ponunt autem prompte, confidentes habitui, et arbitrantes nihil se esse passuros. Amplius, prolongare et interponere quae nihil sunt usui ad orationem, quemadmodum pseudographia 64.0996B| utentes. Nam cum sint plura, immanifestum in quo falsum sit, quare et occultant quandoque interrogantes, in absconso proponentes ea quae per se proposita non ponerentur; ad occultationem igitur dictis est utendum.
CAPUT II. Pro instructione respondentis loci alii.
Ad ornatum vero inductione et divisione eorum quae affinia sunt. Inductio igitur quale quid est manifestum, dividere autem hujusmodi, ut scientiam scientia esse meliorem, aut eo exactior est, aut quod meliorum, et quod scientiarum aliae quidem sunt contemplativae, aliae autem activae, aliae porro effectivae, nam unumquodque talium coornat quidem orationem, at non necessarium est ut dicatur ad conclusionem. Ad diluciditatem 64.0996C| autem exempla et similitudines afferendum. Exempla autem accommodata, et ex quibus scimus, qualia Homerus, non qualia Cherilus; sic enim clarius erit quod proponitur. Utendum autem in disserendo, syllogismo quidem ad dialecticos magis quam ad multitudinem; inductione vero contra ad multitudinem magis. Dictum est autem et de his et prius. Est autem in aliquibus quidem inducenti possibile interrogare universale, in aliquibus vero non facile, eo quod non positum sit similitudinibus nomen omnibus commune, sed quando oportet universale sumere, sic in omnibus talibus esse dicunt. Id autem determinare difficillimum est, qualia sunt ea quae proferuntur hujusmodi, et qualia non, et propter hoc saepenumero dissident in disputationibus, alii quidem 64.0996D| dicentes similia esse quae non sunt similia, alii vero dubitantes quae sunt similia non esse similia. Quare tentandum in omnibus talibus ipsum nomina effingere, ut neque respondenti liceat dubitare quod non similiter quod infertur, dicitur, neque interroganti calumniari, ut similiter dicto, eo quod plura eorum quae non similiter dicuntur, similiter videntur dici. Quando autem inducenti in pluribus non dederit universale, tunc justum est efflagitare instantiam, non dicente autem ipso in aliquibus sic, non justum est efflagitare, in aliquibus non sic. Oportet enim inducentem prius sic instantiam efflagitare. Efflagitandum autem instantias non in eo quod proponitur ferre, nisi unum tantum sit hujusmodi, ut dualitas parium 64.0997A| numerorum solus primus. Nam oportet et eum qui instat in altero instantiam ferre, aut dicere quod hoc solum tale est. Ad eos autem qui instant universali, non in eodem autem instantiam ferunt, sed in aequivoco (ut quod habeat aliquis non suum colorem, vel pedem, vel manum, habebit enim pictor non suum colorem, et cocus pedem non suum), dividendo revera in talibus interrogandum est. Nam latente aequivocatione, bene viderentur instare propositioni. Si autem non in aequivoco, sed in eodem instans praepediat interrogationem, oportet auferentem id in quo instantia est, proponere reliquum, universale faciendo, donec sumat quod utile est. Ut in oblivione, et in oblitum esse, non enim concedunt eum qui amisit disciplinam, oblitum esse, eo quod transeunte re 64.0997B| amisit quidem disciplinam, oblitus autem non est; dicendum autem auferenti id in quo instantia est, reliquum: ut si permanente re amisit disciplinam, idcirco oblitum esse. Similiter autem et contra instantes, quoniam majori bono majus opponitur malum, proferunt enim quoniam sanitari minori bono quam bona habitudo, majus malum opponitur, nam aegritudinem majus esse malum mala habitudine. Auferendum igitur et in hoc in quo instantia est, nam ablato, magis ponet, ut quoniam majori bono majus malum opponitur, nisi conferat alterum ad alterum, quemadmodum bona habitudo ad sanitatem. Non solum autem eo instante hoc faciendum, sed et si sine instantia negat, eo quod praevideat aliquid talium. Nam ablato eo in quo instantia est, compelletur ponere, 64.0997C| eo quod non praevideat in reliquo, in aliquo non sic esse. Si autem non ponat, efflagitatus instantiam, non habebit assignare. Sunt autem hujusmodi propositionum quae in aliquo falsae sunt, in aliquo autem verae, in his enim par est auferre, reliquum autem verum relinquere. Si autem in multis proponenti non ferat instantiam, postulandum est ponere. Nam dialectica est propositio ad quam sic in pluribus se habentem non est instantia. Quando autem contingit idem et sine impossibili et per impossibile syllogizare, demonstranti quidem et non disserenti, nihil refert vel sic vel illo modo syllogismo colligere, differenti autem non est utendum per impossibile syllogismo. Nam si sine impossibili quidem syllogismo colligat, minime 64.0997D| fiet ut dubitent; at quando per impossibile syllogizant (nisi valde manifestum sit falsum esse), non impossibile dicunt esse, quare non fit interrogantibus quod volunt. Oportet autem proponere quaecunque in pluribus quidem sic se habent. Instantia autem aut omnino non est, aut non in superficie est conspicere, nam qui non possunt conspicere in quibus non sic, tanquam verum quidem sit, ponunt. Non oportet autem conclusionem interrogationem facere. Alioquin autem, eo renuente, non videtur fieri syllogismus, nam et saepe cum non interrogat, sed ut sequens infert, negant, et hoc facientes non videntur redargui iis qui non conspiciunt quod accidit ex iis quae posita sunt. Quando igitur non dicens 64.0998A| quidem accidere, interrogabit, ille autem negabit, omnino non videtur fieri syllogismus. Non autem omne universale dialectica propositio esse, ut quid est homo? aut quot modis dicitur bonum? est enim dialectica propositio, ad quam est respondere, sic vel non; ad dictas autem non est; quare non sunt dialecticae hujusmodi interrogationes, nisi ipse determinans vel dividens dicat, ut, putasne bonum sic vel non sic dicitur? nam ad talia facilis responsio, vel affirmando, vel negando; quapropter tentandum sic proponere hujusmodi propositionum. Simul autem et justum fortasse ab illo interrogare, quot modis dicitur bonum, quando hoc dividente et proponente, nullo modo concesserit. Quisquis autem unam orationem multo tempore interrogat, male interrogat. Nam si respondeat quidem ei interrogatio quod interrogatur, 64.0998B| manifestum quod multas interrogationes interrogat, aut frequenter easdem; quare aut nugatur, aut non habet syllogismum, nam ex paucis omnis syllogismus. Si vero non respondeat, quid aut non increpat, aut discedit? Est autem argumentari difficile, et sustinere facile ipsas suppositiones. Sunt autem talia, et quae natura sunt prima, et quae postrema. Nam prima quidem termino egent, postrema vero per multa terminantur volenti continuum sumere a primis, aut sophisticae videntur argumentationes: impossibile enim demonstrare quidpiam est eum qui non incipit a propriis principiis, et connectit usque ad ultima: definire autem nihili ducunt respondentes, neque si interrogans definierit, advertunt; atqui non 64.0998C| facto manifesto quidnam est quod propositum est, non facile est argumentari. Maxime autem quod tale est circa principia accidit: nam alia quidem per haec monstrantur, ipsa vero non contingit per alia, sed necesse est definitione talium unumquodque cognoscere. Sunt autem difficile argumentabilia, et quae valde propinqua sunt principio. Non enim contingit plures ad haec rationes invenire, cum sint pauca media, horumque et principiorum, per quae necesse est monstrare ea quae post illa sunt. Terminorum autem difficile argumentabiles ii omnium maxime sunt, quicunque utuntur talibus nominibus, quae primum quidem immanifesta sunt, simpliciterne dicantur, an multipliciter, adhuc autem quae neque nota utrum proprie, an secundum metaphoram de definito dicantur. 64.0998D| Nam quia obscura sunt, non habet argumenta, quia vero ignorantur si absque metaphora dicitur quod tale est, non habet quod increpet. Omnino autem omne problema quando difficile argumentabile, vel termino indigere arbitrandum est, vel est eorum quae multipliciter, vel eorum quae secundum metaphoram de definito esse dicantur, vel non longe a principiis, vel quia non manifestum est primum nobis hoc idem, secundum quem dictorum modorum est quod dubitationem praestat. Nam cum est manifestus modus, manifestum quoniam aut definire oportebit, aut dividere, aut medias propositiones invenire. Nam per haec monstrantur ultima. In multis autem positionibus (non bene assignata definitione) 64.0999A| non facile disputare ac argumentari, ut utrum in contrarium, an plura? Definitis autem contrariis aliquo modo, facile est ostendere utrum contingit plura eidem esse contraria, an non. Eodem autem modo et in aliis definitione indigentibus. Videntur autem et in disciplinis quaedam ob definitionis defectum non facile describi, ut et quoniam quae ad latus secat planum linea, similiter dividit et lineam et locum, definitione autem dicta, statim manifestum est quod dicitur. Nam eamdem ablationem habent loca et lineae; est autem definitio ejus orationis haec. Simpliciter autem prima elementorum, positis quidem definitionibus (ut quid linea vel quid circulus), facillimum ostendere, verum non multis ad unumquodque eorum est argumentari, eo quod non sunt 64.0999B| multa media; si autem non ponantur principiorum definitiones, difficile, fortasse autem omnino impossibile. Similiter autem his et in iis quae sunt circa orationes se habet. Non igitur latere oportet, quando difficile argumentabilis est positio, quod passa est aliquid eorum quae dicta sunt, quando autem erit ad dignitatem et propositionem, major labor disputare quam ad positionem. Dubitare autem possit quispiam utrum ponenda sint alia, an non: nam si non ponat, sed poscat et ad illa disputare, majus praecipiet quam quod in principio positum est; si vero ponat, credet ex minus credibilibus. Si igitur oportet non difficilius problema facere, ponendum; si autem per notiora syllogizare, non ponendum. An discenti quidem non ponendum, nisi notius sit, exercitato vero 64.0999C| ponendum, si verum solum videatur? Quare manisfestum quoniam non similiter et interroganti et docenti existimandum esse ponendum. Quo pacto igitur interrogare et ordinare oportet, pene sufficiunt quae dicta sunt.
CAPUT III. Loci pro respondente.
De responsione autem primum quidem determinandum quodnam est opus bene respondentis, quemadmodum bene interrogantis. Est autem interrogantis quidem sic deducere orationem, ut faciat respondentem dicere inopinabiliora quam ea quae propter positionem sunt necessaria; respondentis vero non propter se apparere, accidere impossibile, aut quod praeter opinionem est, sed propter positionem: nam 64.0999D| alterum fortasse peccatum, ponere primum quod non oportet, et positum non servare aliquo modo. Quia autem sunt indeterminata iis qui propter exercitationem et experientiam orationes faciunt (nam non eaedem considerationes et discentibus, et docentibus, et concertantibus, neque his et iis qui exercent se invicem inspectionis gratia: nam discenti quidem ponenda sunt semper ea quae videntur; neque enim conatur falsum ullus docere, concertantium vero interrogantem quidem videri aliquid facere oportet omnino, respondentem autem nihil videri pati), et in dialecticis congressionibus quae non concertationis gratia, sed experimenti et inspectionis orationes faciunt, nondum enucleatum est quo 64.1000A| pacto oporteat conjectare respondentem, et qualia dare, et qualia non, ad bene aut non bene servandam positionem; quoniam, inquam, nihil habemus traditum ab aliis, ipsi aliquid dicere tentemus. Necesse est autem respondentem sustinere orationem, ponendo aut probabilem, aut improbabilem positionem, aut neutram, et aut simpliciter probabilem, aut improbabilem, aut indeterminate, ut huic alicui, vel alii. Nihil autem refert quomodocunque, dum ea probabilis aut improbabilis sit; nam idem modus erit bene respondendi, vel dandi, vel non dandi quod interrogatum est: nam cum improbabilis est positio, necesse est et conclusionem probabilem fieri, cum vero probabilis, improbabilem. Nam oppositum semper positionis interrogans concludet; si autem 64.1000B| neque probabile, neque improbabile quod positum est, et conclusio erit talis. Quoniam autem bene syllogizans, ex probabilioribus et notioribus, propositum demonstrat, manisfestum est quod, quando simpliciter est improbabile quod proponitur, non dandum est respondenti, nec quod non videtur simpliciter, nec quod videtur quidem, minus autem conclusione videtur. Nam cum improbabilis est positio, probabilis est conclusio. Quare oportet quae sumuntur probabilia esse omnia et magis probabilia quam quod proponitur, si debet per notiora quod minus notum est concludi. Quare si neque tale est quidpiam eorum quae interrogantur, non ponendum est respondenti. Simpliciter autem si est probabilis positio, dilucidum est, quoniam conclusio simpliciter 64.1000C| improbabilis, ponendum igitur et quae videntur omnia, et eorum quae non videntur, quaecunque minus sunt improbabilia conclusione. Nam sufficienter sic videbitur disceptatum esse. Similiter autem erit, et si neque improbabilis, neque probabilis est positio. Nam sic et quae videntur omnia dandum, et eorum quae non videntur, quaecunque minus sunt improbabilia conclusione, sic enim probabiliores accidit orationes fieri. Si igitur simpliciter quidem probabile vel improbabile quod ponitur, ad ea quae videntur simpliciter comparatio facienda. Si autem non simpliciter probabile vel improbabile sit quod ponitur, sed respondenti, ad seipsum, quod videtur, et quod non videtur judicando, ponendum, vel non ponendum. Si vero alterius opinionem tutetur 64.1000D| respondens, manisfestum quoniam ad illius intelligentiam aspiciendo, ponere singula debet et negare; quare et qui curant extraneas opiniones (ut bonum et malum esse idem, quemadmodum Heraclitus inquit) non dant non adesse simul contraria eidem, non videntur eis haec, sed quia secundum Heraclitum sic dicendum. Faciunt hoc autem et qui suscipiunt ab invicem positiones, conjectant enim ac si is dicat qui ponit; manisfestum igitur quae conjectandum respondenti, sive simpliciter probabile, sive alicui positum est. Quoniam autem est necesse omne quod interrogatur aut probabile aut improbabile esse, aut neutrum, et ad orationem aut non ad orationem attinere quod interrogatur, si sit quidem 64.1001A| quod videtur, et non ad orationem, dandum est dicendo quod videtur. Non enim interimitur (posito eo) quod in principio. Si vero non videtur, et non ad orationem, dandum quidem, et consignificandum quod non videtur, ad devitationem absurditatis. Si vero sit ad orationem, et videatur, dicendum quoniam videtur quidem, sed valde propinquum ei quod in principio est, et interimitur (eo posito) quod propositum est. Si autem ad orationem quidem, valde autem probabile postulatum, dicendum quod accidit hoc posito, at valde absurdum esse quod proponitur. Si vero neque probabile, neque improbabile, si nihil quidem ad orationem, dandum nihil determinando. Si autem ad orationem, consignificandum quod interimitur (posito eo) quod in principio est. 64.1001B| Nam sic et qui respondet nihil videbitur propter hoc pati, siquidem praevidens singula, posuerit, et qui interrogat assequitur syllogismum positis ab eo omnibus probabilioribus conclusione. Quicunque vero non ex probabilioribus conclusione conantur syllogizare, perspicuum quoniam non bene syllogizant, quare cum sic interrogant, non ponendum. Similiter autem et in iis quae obscure et multipliciter dicuntur occurrendum est. Nam quia datum est respondenti, non discenti, dicere non disco, et multipliciter dictum, non ex necessitate confiteri vel negare, manifestum quoniam primum quidem nisi planum sit quod dicitur, non cunctandum ut dicat haud intelligo, nam saepe ex eo quod non clare interrogantibus dant, occurrit aliquid difficile. Si autem 64.1001C| notum quidem sit, multipliciter autem dictum; si in omnibus quidem verum vel falsum sit quod dicitur, dandum simpliciter quod dicitur, vel negandum; si vero in aliquo quidem sit verum, in aliquo autem falsum, significandum est quod multipliciter dicitur, et quia hoc quidem falsum, illud autem verum. Nam cum posterius distinguitur, immanifestum si et in principio ambiguum animadverterit. Si autem non praeviderit dubium, sed in alterum aspiciens posuerit, dicendum ad eum qui in alterum ducit, quoniam non ad id aspiciens dedi, sed ad alterum eorum. Nam pluribus existentibus quae sub eodem nomine, vel eadem oratione sunt, facilis est ambiguitas. Si vero et dilucidum sit et simplex quod interrogatur, aut sic, aut non respondendum. Quoniam 64.1001D| autem omnis propositio syllogistica, aut earum aliqua est ex quibus syllogismus, aut propter aliquam illarum, manifestum quod quandoque alterius gratia sumetur ex eo quod plura similia interrogant. Nam aut per inductionem, aut per similitudinem, plerumque universale sumunt; singularia igitur omnia ponendum, si sint vera et probabilia. Ad universale autem tentandum instantiam ferre. Nam sine instantia vel quae sit, vel quae videatur, prohibere orationem, protervire est; si igitur multis apparentibus non dederit universale qui non habet instantiam, manifestum est quoniam protervit. Amplius, si neque contra argumentari habeat quod non verum, multo magis videbitur protervire, quamvis nec hoc sufficiat: nam complures orationes opinionibus 64.1002A| contrarias habemus, quas difficile est solvere, velut Zenonis, quod non contingit moveri, neque stadium pertransire, sed non propter id quae sunt opposita his non ponendum. Si igitur qui neque contra argumentari habet, neque instare, non ponit dilucidum, quoniam protervit. Est enim in disputationibus protervia responsio praeter dictos modos, syllogismi destructio. Sustinere autem et positionem et definitionem, ipsum sibi ipsi oportet praeargumentando. Nam ex quibus interimunt interrogantes quod proponitur, manifestum quoniam iis adversandum. Inopinabilem vero suppositionem cavendum sustinere. Erit autem inopinabilis multipliciter nam et ea ex qua absona contingit dicere (ut si omnia dicat aliquis moveri, aut nihil), et quaecunque pejoris moris 64.1002B| esse eligenda, et quae contraria consiliis, ut quod voluptas bonum, et injuriam facere melius quam injuriam pati, nam non ut orationis gratia sustinentem, sed ut ea quae videantur dicentem oderunt. Quaecunque vero orationum falsum syllogizant, solvendum interimendo id propter quod fit falsum. Nam non is qui quodvis interimit solvit, ne quidem si falsum est quod interimitur; habere enim potest plura falsa oratio, ut si quis sumat sedentem scribere, Socratem vero sedere, accidit enim ex his, Socratem scribere; interempto igitur Socratem sedere, nihil magis soluta est oratio, quamvis falsum sit postulatum, sed non propter id oratio falsa. Nam si quis sit sedens, non scribens autem, non amplius in tali apte accommodabitur eadem solutio; quare 64.1002C| non id interimendum, sed sedentem scribere, non enim omnis qui sedet scribit. Solvit igitur omnino, qui interimit id propter quod fit falsum, novit autem solutionem qui scit quod propter id falsa oratio, quemadmodum in iis quae falso describuntur; non enim sufficit instare, ne quidem si falsum sit quod interimitur, sed et id propter quod falsum, assignandum: sic enim erit manifestum utrum praevidens aliquid, an non, facit instantiam.
CAPUT IV. Loci communes pro interrogante et respondente.
Est autem orationem prohibere concludi quadrupliciter. Nam aut interimendo id propter quod fit falsum, aut ad interrogantem instantiam dicendo: 64.1002D| saepe enim non solvit quidem, qui tamen interrogat non potest longius producere. Tertium autem ad interrogata, accidit enim ex interrogatis quidem non fieri quod volumus, eo quod non bene interrogata sint, addito autem aliquo, fieri conclusionem. Si igitur non amplius potest producere interrogans, ad interrogantem erit instantia; si autem potest, ad interrogata. Quartum autem, pessima est instantiarum quae est ad tempus, nam quidam talibus instant ad quae disputare pluris est temporis, quam praesentis exercitationis; instantiae igitur, ut dictum est prius, quatuor modis fiunt. Solutio autem est earum quae dictae sunt, prima tantum, reliquae autem prohibitiones quaedam et impedimenta conclusionum. Inculpatio vero orationis et secundum ipsam orationem, 64.1003A| et quando interrogatur non eadem. Plerumque enim quod non bene disputatur oratio, is qui interrogatur est causa eo quod non concedat ex quibus probe erat disputare ad positionem, nam non est in altero solo bene absolvere commune opus. Necessarium igitur quandoque ad dicentem, et non ad positionem argumentari, quando is qui respondet contraria interroganti observat corroborans; protervientes igitur, altercatorias, et non dialecticas faciunt exercitationes. Amplius autem, quia exercitationis et experimenti gratia, et non doctrinae hujusmodi sunt orationes, perspicuum quoniam non solum vera syllogizandum, verum etiam falsum, nec per vera semper, sed quandoque et per falsa; saepe enim vero posito, interimere necesse est disputantem: quare 64.1003B| proponenda falsa, quandoque autem et falso posito, interimendum per falsa, nihil enim prohibet alicui videri quae non sunt magis quam vera; quapropter ex iis quae illi videntur oratione facta, magis erit suasus quam adjutus. Oportet autem eum qui bene transfert, dialectice et non contentiose transferre: ut geometram geometrice, sive falsum, sive verum sit quod concludendum est; quales autem dialectici syllogismi, dictum est prius. Quoniam autem malus particeps, qui impedit commune opus, patet quod et in orationibus, nam commune quidpiam quod proponitur et in illis est, praeterquam in concertantibus; his autem non est eumdem utrisque finem assequi, nam plures uno impossibile est vincere. Differt autem nihil sive in respondendo, sive in interrogando fiat, 64.1003C| nam et qui contentiose interrogat, prave disputat; et qui in respondendo non dat quod videtur, neque suscipit quicquam quod vult interrogans interrogare. Manifestum igitur ex iis quae dicta quod non similiter inculpandum et secundum seipsam orationem et interrogantem. Nam nihil prohibet orationem quidem pravam esse, interrogantem vero, ut possibile est, optime contra respondentem disceptare, nam contra protervos non possibile fortasse statim sumere quales quis vult, sed quales fieri possibile faciendi syllogismi. Quoniam autem est indeterminatum quando contraria, et quando ea quae sunt in principio sumunt homines (nam plerumque per se ipsos dicentes contraria dicunt, et abnuentes prius, dant posterius, eo quod interroganti et contraria et quae 64.1003D| in principio plerumque obediunt), necesse est pravas fieri disputationes; causa autem est qui respondet haec quidem non dans, illa autem talia dans; manifestum igitur quoniam non similiter inculpandum et interrogantes et orationes. Orationis autem secundum seipsas quinque sunt inculpationes. Prima quidem quando ex interrogatis non conciuditur, neque quod propositum est, neque omnino quidquam, cum sint vel falsa, vel inopinabilia, quo omnia, aut plurima, in quibus consistere debet conclusio, et neque ablatis quibusdam, neque additis, neque his quidem ablatis, illis vero additis, fit conclusio. Secunda autem, si ad positionem non fiat syllogismus, et ex talibus, et eo modo quo dictum est prius. Tertia 64.1004A| vero si additis quibusdam fiat syllogismus, haec autem sint deteriora iis quae interrogantur, et minus probabilia conclusione, etiamsi ablatis quibusdam, nam quandoque sumunt plura necessariis, quare non eo quod haec sunt, fit syllogismus. Amplius, si ex inopinabilioribus, et minus credibilibus conclusione, aut si ex veris, sed majore opera indigentibus demonstrari, quam problema; non oportet autem ex omnibus problematis syllogismos existimare similiter probabiles esse et suasibiles; natura enim statim sunt aliqua quidem faciliora, alia vero difficiliora eorum quae interrogantur, quare si ex aliquibus, ut fieri potest, maxime probabilibus, conjecturam fecerit, disputatum bene est. Manifestum igitur quoniam orationis non eadem inculpatio, et ad problema, 64.1004B| et secundum se. Nam nihil secundum se quidem orationem prohibet esse vituperabilem, ad problema autem laudabilem, et rursum e diverso, secundum se quidem laudabilem, ad problema autem vituperabilem, quando ex pluribus est facile cum probabilibus tum veris concludere. Erit autem quandoque oratio etiam concludens quam non concludens deterior, quando illa quidem ex absurdis concludit, cum non sit tale problema, haec autem indigeat talibus quae sunt probabilia et vera, et nondum ex assumptis sit oratio. Eos autem qui per falsa verum concludunt, non justum est inculpare. Nam falsum quidem semper necesse est per falsa syllogizare, verum autem est quandoque per falsa syllogizare, manifestum autem id ex Analyticis. Cum autem demonstratio 64.1004C| sit alicujus dicta oratio, si aliquid est aliud quod ad conclusionem nullo modo se habet, non erit ex illo syllogismus; si autem appareat, sophisma erit, non demonstratio. Est autem philosophema quidem syllogismus demonstrativus, epichirema autem syllogismus dialecticus, sophisma vero syllogismus contentiosus, aporema autem syllogismus dialecticus contradictionis. Si vero ex utrisque quae videantur aliquid ostendatur, non autem similiter videantur, nihil prohibet quod ostenditur magis altero videri.
Sed si hoc quidem videatur, illud autem neutra parte, aut si hoc quidem videatur, illud autem non videatur; si similiter quidem, similiter utique erit, et non; si autem magis alterum, sequetur quod est magis. Est autem quoddam et idem ad syllogismos 64.1004D| peccatum, quando ostenditur per longiora quod contingit per breviora, et quae orationi assunt. Ut quod est opinio magis altera quam altera, si quis petat ipsum quodque maxime esse, esse autem opinabile, ipsum quod vere est; quare quorumdam magis esse ipsum; ad quod autem magis, magis dicitur esse, esse autem et ipsam opinionem veram, an erit accuratius, quam par sit exigens quaedam? Petitum est autem et ipsam opinionem veram esse, et ipsum quodque maxime esse, ac si ipsa opinio vera, certior sit; sed quae nequitia major, quam quae facit circa id cujus est oratio latere causam? Oratio autem est manifesta uno quidem modo, et publicissimo, si sit concludens sic, ut nihil oporteat interrogare, uno 64.1005A| autem et qui maxime dicitur, cum sumpta quidem sint ex quibus necessarium est conclusionem esse, quae quidem sint per conclusiones conclusa, etiamsi id mittitur quod valde probabile est.
CAPUT V. Pro opponente et respondente loci communes.
Falsa autem oratio vocatur quadrupliciter. Uno quidem modo, quando apparet concludere quae non concludit, vocatur autem apparens, litigiosus syllogismus. Alio modo, quando concludit quidem, non tamen ad propositum, quod accidit maxime in iis quae ad impossibile ducunt. Aut ad propositum quidem concludit, non tamen secundum propriam disciplinam: hoc autem est, si ea quae non est medicinalis videatur esse medicinalis, aut geometrica quae non 64.1005B| est geometrica, aut dialectica quae non est dialectica, sive verum, sive falsum sit quod accidit. Alio autem modo, si per falsa non concludit, hujus autem erit quandoque quidem conclusio falsa, quandoque autem vera; nam falsum quidem semper per falsa concludit, verum autem possibile est et non per vera, ut dictum est prius. Quod autem falsa sit oratio, dicentis peccatum potius est quam orationis; at ne quid dicentis semper, sed cum lateat ipsum quod falsam orationem dixit aliquam, eo quod ab ipso suscipimus cum pluribus veris quidpiam amplius, si ex iis quae maxime videntur interimit aliquid verorum (talis enim existens verorum demonstratio est), oportet sane positorum aliquid non esse omnino, quare erit hujus demonstratio. Si autem verum concludat per falsa, 64.1005C| et valde absurda, compluribus deterior erit quae falsum syllogizant; erit autem talis, et quae falsum concludit. Quare manifestum quod prima quidem consideratio orationis secundum se ipsam est, si concludit; secunda autem, utrum verum an falsum; tertia vero ex qualibus quibusdam. Nam si ex falsis quidem, opinabilibus autem, rationabilis; si autem existentibus quidem, sed inopinabilibus, prava; si vero et falsa et valde inopinabilia sint, dilucidum quod prava, aut simpliciter, aut ad rem. Id autem quod in principio et contraria quonam pacto peteret interrogans, secundum veritatem quidem in Analyticis dictum est, secundum opinionem vero nunc dicendum est. Petere autem videntur id quod est in principio quinque modis. Manifestissimo quidem 64.1005D| et primo, si quis idipsum quod monstrari oporteat petat, hoc autem in eo ipso quidem non facile latere potest, in synonymis autem, et in quibuscunque nomen et oratio idem significat, magis. Secundo autem, quando quod particulariter oporteat demonstrare universaliter quis petat, ut qui argumentatur quod contrariorum una disciplina, omnium oppositorum postulaverit unam esse, nam videtur id quod oportebat secundum se ostendere cum aliis petere pluribus. Tertio, si quis quod universaliter est ostendere propositum particulariter petat, ut si de omnibus contrariis propositum est, de aliquibus postulet: videtur enim hic quod cum pluribus oportebat ostendere secundum se extra petere. 64.1006A| Rursus, si quis dividens petat problema, ut si oportet ostendere medicinam sani et aegri, extra utrumque postulet, aut si quis eorum quae sequuntur se invicem ex necessitate alterum petat, ut latus incommensurabile esse diametro, si oporteat ostendere quod diameter lateri. Aequaliter autem et contraria petunt ei quod ex principio est. Nam primo quidem si quis opposita petat secundum affirmationem et negationem; secundo autem contraria secundum oppositionem, ut bonum et malum idem; tertio vero si quis universaliter postulans, particulariter petierit contradictionem. Ut si quis sumens contrariorum unam disciplinam, sani et aegri alteram esse petat; aut si hoc petens in universali oppositionem tentet sumere. Rursum si quis petat contrarium 64.1006B| ei quod ex necessitate accidit per ea quae posita sunt, et si quis ea quidem non sumat quae opposita, at alia petat duo, ex quibus erit opposita contradictio. Differt autem contraria sumere tantillum ab eo quod est in principio, quoniam hujus quidem est peccatum ad conclusionem (nam ad illam aspicientes, quod in principio est dicimus petere); contraria autem sunt in propositionibus eo quod ipsae aliquo modo se habent ad invicem. Ad gymnasiam autem et exercitationem talium orationum primum quidem convertere assuescere oportet orationes. Sic enim et ad id quod dicitur copiosius nos habebimus, et in paucis plures sciemus orationes: nam convertere est transsumentem conclusionem cum reliquis interrogationibus interimere unum quidpiam eorum 64.1006C| quae dicta sunt. Necesse est enim, si conclusio non est, unam aliquam interimere propositionum, siquidem omnibus positis necesse erat conclusionem esse. Ad omnem autem positionem et quod sic, et quod non sic argumentum considerandum, et cum inveneris, solutionem statim quaerendum. Sic enim simul accidet et ad interrogandum, et ad respondendum exerceri, et si ad nullum alium habemus, apud nosipsos sensim comparanda sunt quae attinent ad ipsam positionem argumenta: nam id ad cogendum multam copiam praebet, et ad redarguendum magnum habet adjumentum, quando quispiam promptus est argumentari, et quod sic et quod non sic, nam ad contraria accidit facere observationem, et ad cognitionem, et ea (quae secundum philosophiam 64.1006D| est) peritiam posse conspicere, et conspexisse quae ab utraque accidunt suppositione, non parvum instrumentum: reliquum enim horum, recte eligere alterum; oportet autem ad id quod tale est esse bono ingenio, et hoc est secundum veritatem, bonum ingenium, posse bene eligere verum, et diffugere falsum, quod qui nati sunt bene possunt probe facere, nam qui amant et qui odiunt, quod profertur facile discernunt optimum. Et ad ea quae saepissime incidunt problemata, scire oportet orationes, et id maxime de primis positionibus. Nam in his fastidiunt saepe qui respondent. Amplius, terminorum copiosos esse oportet, et probabilium, et primorum se habere promptos: nam per haec fiunt syllogismi. 64.1007A| Tentandum autem et ea (in quae saepissime incidunt disputationes) tenere. Nam quemadmodum in geometria ante opus est circa elementa exercitatum esse, et in numeris circa capitales prompte se habere, et multum refert ad hoc et alium numerum cognoscere multiplicatum, similiter quoque et in orationibus promptum esse ad principia, et propositiones memoria scire oportet: nam perinde ac in memoriae sensorio solum loci positi statim faciunt ipsas res memorare, et haec faciunt ad ratiocinandum promptiorem, eo quod ad determinatas illas inspiciat secundum numerum. Propositionemque communem magis quam positionem in memoria ponendum. Nam principiorum et suppositionum copiosum esse mediocriter, difficile. Amplius, orationem unam 64.1007B| plures facere assuescendum, velut ii qui occultissime abscondunt. Tale autem erit si quis quam plurimum abscedat ab affinitate eorum de quibus est oratio; erunt autem potiores orationum universales maxime, quae id pati possint, ut quoniam non est una plurium disciplina: sic enim et in iis quae sunt ad aliquid, et in contrariis, et conjugatis est. Oportet autem et reminisci universales facere orationes, tametsi fuerit disputans particulariter. Sic enim et plures licebit unam facere, similiter autem et apud rhetores in enthymematibus. Eumdem autem quam maxime fugere, contra universale ferre syllogismos. Et semper oportet considerare orationes, si in pluribus communibus disputantur. Nam omnes particulares in universali disputatae sunt, et inest in 64.1007C| particularibus ejus quod est universale demonstratio, eo quod non est syllogizare quidquam sine universali. 64.1008A| Exercitatio autem facienda, inductivarum quidem ad rudem, syllogisticarum autem ad expertum. Et tentandum accipere ab iis quidem qui in syllogismis triti sunt propositiones, ab iis vero qui in inductionibus similitudines, in hoc enim utrique exercitati sunt. Omnino autem exercitationis gratia disceptantibus tentandum afferre aut syllogismum de aliquo, aut propositionem, aut solutionem, aut instantiam, sive recte quis dicat, sive perperam, vel ipse, vel alter, et ad quidpiam uterque. Ex his enim facultas, exercitatio autem facultatis gratia, et maxime circa propositiones et instantias. Est enim (ut simpliciter dicam) dialecticus, propositivus et instantivus. Est autem proponere quidem, unum facere quae sunt plura. Oportet enim unum omnino sumere 64.1008B| ad quod est oratio. Instare autem quod unum est, facere plura. Nam aut dividit, aut interimit, hoc quidem dans, illud autem non dans, eorum quae proposita sunt. Non est autem cum omni disputandum, neque contra quemlibet exercitandum. Nam necesse ad aliquos pravas fieri orationes, ab eo enim qui omnino tentat apparere, diffugiendum, justum autem omnino tentare syllogismo concludere, verumtamen non pulchrum, eo quod non oportet adversus quoslibet facile consistere. Quandoquidem necesse est parviloquium inde emergere, nam qui exercitati sunt non possunt abstinere a disputatione sine altercatione. Oportet autem et factas habere orationes ad hujusmodi problemata, in quibus cum paucissimorum copia eas ad quam plurima utiles 64.1008C| habeamus. Illae vero sunt universales, et ad quas in promptu quidpiam adinvenire difficile est.
√