Interpretatio moralis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Interpretatio moralis
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


AilSco.IntMor 80 Aileranus Scoto-Hibernus Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Interpretatio moralis

Opportunum quoque videtur, ut ejusdem genealogiae nomina per interpretationem quoque latioribus figuris, ad Moralem, quantum possumus, derivemus intellectum.

In sancto igitur Abraham hoc intelligentes studeamus, ut patres sanctarum gentium, hoc est, perfectarum animae virtutum efficiamur; quas evulsis et destructis, disperditis, et dissipatis malis gentibus, hoc est, mortiferis vitiis, sanctus Jeremias aedificare et plantare jubetur a Domino, in quorum typo vitiorum septem illae Chananaeorum gentes, veluti totidem principalia vitia, ab Israelitico deletae sunt populo (Cassian., collat. 5, cap. 22), eamdem [et earum] terra ab eodem possessa est jure haereditario. Advenae etiam istius mundi in similitudinem Abrahae simus, et peregrini, sicut omnes patres nostri; totum quoque praesentis vitae gaudium, velut Isaac charissimum filium, Domino jubente, offeramus Deo, ut in aeternum gaudeamus cum Christo, ipso dicente: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V).

In Isaac centuplo locupletemur fructu, et gaudeamus in tentationibus, et secundum in conjugium assumamus et Rebeccam, hoc est, patientiam habeamus, dicente Jacobo Apostolo: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, scientes quod probatio vestrae fidei patientiam operatur, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem, juxta Pauli eloquium (Rom. XV) habeamus (Jac. I); gaudeamus in Domino semper; etenim sine Deo licet gavisi fuerimus, semper gaudere non possumus; hoc namque est sempiternum ac verum et omne gaudium, quod hic initiatur per fidem, et illic consummatur per speciem; quomodo praesens saeculi gaudium fine concluditur, et luctu deletur, illud vero futurum terminum nescit, nec moeroribus interrumpitur.

In Jacob, ut nostrum veterem hominem Idumaeum, id est, terrenum, novo homine supplantemus, et nostrae mentis spiritus, secundum Dominum renovatus supplantatoris nomen sortiatur. Caro quippe secundum Apostolum concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem (Gal. V); senior videlicet frater adversus juniorem, et junior contra seniorem, quia non prius quod spirituale, sed quod animale (I Cor. XV); qui autem [ Deest f. in] hujus colluctationis certamine victor exstiterit, hic, devicto carnali et veteri homine, mortificatisque membris suis quae sunt super terram, mundus corde effectus, vitiis videlicet exinanitus, ac virtutibus repletus, per actualem in contemplativam transiens vitam, Israelis nomine merebitur appellari, hoc est, viri, sive mentis videntis Dominum, sive principis cum Domino, aut directi [dilecti] Domini, quem in praesenti vita videbit per fidem, et in futuro contemplabitur facie ad faciem: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).

In Juda, ut laudemus et semper glorificemus Dominum, et confiteamur illi laudantes nomen ejus. Confessionis vero in divinis Scripturis duplex modus est; aut enim ad poenitentiae satisfactionem respicit, aut baptizabantur ab eo confitentes peccata sua (Matth. III); et iterum: Confitemini, inquit, alterutrum peccata vestra (Jac. V); aut ad gratiarum actionem refertur et laudem, ut sanctus Daniel: Tibi, inquit, Deus Patrum nostrorum confiteor, teque laudo (Dan. II), et iterum in Evangelio, qui sicut ovis peccatum non fecit: Confiteor, ait, tibi Pater Domine coeli et terrae (Matth. XI), id est, gratias ago tibi, sive glorifico (S. August., Serm. 8 de verb. Dom.). Ergo praeveniamus in confessione faciem [Domini] et confiteamur peccata nostra; advocatum enim habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). Nudemus vulnera nostra medenti; etenim sua vulnera nutrit qui tegit; absconsa delicta patefaciantur Domino; revelata per poenitentiam tegantur per Domini misericordiam; in adversis pariter et prosperis laudemus Christum, in omnibus gratiam Domino Patri agentes per ipsum.

In Phares, ut recte dividamus et recte offeramus Domino, caventes pessimum illius parricidae exemplum ac patrimonia egentibus dividamus et reddamus parentibus quae parentum sunt; insuper studeamus divisores effici aquarum superiorum ab inferioribus, id est, patiente [patientiae] intercedente firmamento, virtutes separemus a vitiis, munda effecti animalia, in arcam Noe assumamur, intellectualem ungulam dividentes, hoc est, litteram a spiritu, et vitia, ut ante diximus, a virtutibus distinguentes Omnia quoque secundum Apostolum approbemus [ Forte, probemus], et solum quod bonum est teneamus, ut cum dies tremendi illius examinis advenerit, nos qui nosmetipsos judicavimus, non judicemur a Domino, nec cum mundo maligno damnemur (I Thess. V).

In Zara [al., Zaram ], ut lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I) et sol justitiae, qui timentibus Dominum oritur, et negligentibus occidit, illuminet nos, lux videlicet vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I); nec super iracundiam nostram, aut aliquid mortiferum occidat vitium: cujus fulgore radiati et ipsi sicut Stellae fulgebimus in perpetuas aeternitates (Dan. XII), et oriemur sicut luminaria huic mundo, verbum vitae continentes, ut luceat lux nostra coram hominibus, et glorificent opera nostra Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V); nec satis sit nobis solummodo in Christum credere, sed, si ita necessitas impellat, pro ejus nomine parati simul [simus] etiam nostrum sanguinem fundere et conjunctam martyrum subire passionem. Coccinus [ al., coccus] quoque noster bis tinctus sit, hoc est, per Spiritum sanctum ignita Dei dilectione impleatur et proximi; de qua dicitur: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, lampades ejus lampades ignis et flammarum (Cant. 8).

In Esron, ut ardentes diaboli sagittas, ignita inimici jacula perspicaci cordis intuitu praevidentes cum apostolo Paulo dicere possimus: Non enim ignoramus versutias ejus (II Cor. II); ad quas videndas vigilantibus cordis oculis opus habemus. Non est enim, inquit Apostolus, nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Et ideo, ut idem Apostolus alibi ait: Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia (II Cor. X); spiritualibus namque et invisibilibus armis invisibilis animae, contra invisibiles hostes dimicandum est. Assumamus itaque, secundum Apostolum (Ephes. VI; I Thess. V), ut possimus resistere in die malo, in omnibus sumentes scutum fidei in quo possimus ignita inimici jacula exstinguere, et galeam spei et loricam charitatis et gladium spiritus, quod est Verbum [Dei deest]; utroque enim modo accipiendum est nobis nomen Esron, sive quia, ut supra dictum est, diabolicas caveamus sagittas, sive quia Domini videntes sagittas, quae sunt secundum Psalmistam acutae, sagittis illius opponamus; nemo etenim in agone contendens coronabitur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II). Atrium etiam efficiamur, ut veluti in atrio sancto suo habitet in nobis, dicente ipso: Habitabo in illis. Stemus etiam in domo Domini nostri, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXV); laudantes Dominum quoniam bonus intremus portas ejus in exsultatione et atria ejus in hymnis (Psal. XCIX), plantati etenim in domo Domini in atriis domus Dei nostri florebunt (Psal. XCI), ut post quam in atriis praesentis Ecclesiae floruerint, stabiles in domo regni plantentur aeterni.

In Aram, ut in numero habeamur electorum Domini, adversus quos nullus est qui accuset; elegit enim nos Pater in Christo ut essemus sancti et immaculati coram ipso (II Petr. I); certam itaque nostram vocationem et electionem per bona opera faciamus, ut quia multi sunt vocati cum paucis inveniamur electis: omnes quippe qui Domini obediunt voluntati, dicuntur genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II); item excelsi simus et sublimes, meritorum scilicet dignitate sublimati a terrenis extollamur ad coelestia, quibus qui adhaeserit de excelso coeli habitaculo, omnia despicit caduca.

In Aminadab, ut spontaneus Domini simus populus; in aedificatione etenim tabernaculi testimonii in quo sine ambiguo significatur omnis Ecclesia, prompto quisque animo obtulit quod voluit. Unde et ipsa veritas: Si quis, inquit, vult post me venire (Matth. XVI); et alibi: Si vis perfectus esse (Matth. XIX); et iterum de virginitatis electione liberum reliquit arbitrium (I Cor. VII), dicens: Qui potest capere capiat; sicut namque Dominus vitam nostram voluntaria passione acquisivit, ita et nos voluntarie vult sacrificare sibi, ut voluntaria oris nostri beneplacita sibi faciat, sicut et caecorum voluntatem cum sciret, interrogabat dicens, Quid vultis ut faciam vobis (Marc. X)? et statim fidelem voluntatem sanitatis effectus consecutus est.

In Naason, ut mundanis auguriis gentilium derelictis, promissis divinis fidem adhibeamus, et omnium prosperitatem rerum in Domini solius voluntate, non in falsis divinationibus, collocemus, ut Paulus: Si quomodo, inquit, tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos (Rom. I). Ecce non in fato, nec in augurio, sed in Domini voluntate, prosperitatem sui posuit itineris. David quoque de beato viro: Omnia, ait, quaecunque faciet prosperabuntur (Psal. I), et Joannes Apostolus: Charissime, inquit, in omnibus orationem facio prospere te ingredi (Joan, III). Contemptis itaque cunctis mundanis auguriis, prosperemur in Dei voluntate, et divinis credamus oraculis, et Domini solius intendamus promissis: Charitas quippe omnia credit, omnia sperat (I Cor. XIII), ad maximum etenim laudis cumulum de populo Israel dicitur: Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel (Num. XXIII).

In Salmon, ut sensibiles in Domino omnia probemus, et sola ea quae bona sunt teneamus (I Thess. V), et sensibus perfecti, malitia parvuli simus (I Cor. XIV). Hoc quoque sentiamus in nobis quod et in Christo Jesu, qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II), et reliqua; et unanimes unum sentientes, uno ore honorificemus Dominum, ac sacrae sensibus Scripturae instructi, efficiamur Domini docibiles. Sancto dicente Isaia: et erunt omnes docibiles Dei (Isai. LIV.; Joan. III).

In Booz, uti confortemur in Domino, et viriliter agamus, Christo confirmante manus nostras ad praelium, et digitos nostros ad bellum, ut robore patientiae firmati omnia tentationum genera sufferre, et de inimicis triumphare possimus, timentes quoque illud Apostolicum: Quomodo, ait, facti estis quibus tacte opus sit, non solido cibo (Hebr. V)? Perfectorum autem est solidus cibus virorum, qui exercitatos sensus habent ad discretionem boni et mali. Tali fortitudine roboratus est ille qui dicebat: Omnia autem possum in eo qui me confortat (Philipp. IV).

In Obed, ut serviamus Domino in laetitia (Psal. XCXIX), illa videlicet servitute, qua non per spiritum timoris, sed per spiritum adoptionis filiorum servitur Domino (Rom. V); sicut namque duo sunt timores qui faciunt duo genera timentium, ita duae sunt servitutes, quae faciunt duo genera servorum: alter timor poenalis in servitute, alter [ Forte, ac est] initium sapientiae, alter plenitudo est legis divinae. Perfecta igitur servitute perfectos servos nos exhibeamus Domino, ut, cum tempus servitutis fuerit finitum, vocemur a Domino in regnum aeternum.

In Jesse, ut incensum orationum in ara cordis nostri incedamus, dirigatur, inquit David, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL); et omnia incendentes conflagremus igne spiritus, spiritum contribulatum Domino offerentes, et immolantes Deo hostiam laudis (Psal. CXV), igne aestuantes Dei, de quo dicitur: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49).

In David, ut proprias remittamus injurias et desiderabiles efficiamur Domino, avidumque habeamus erga Deum desiderium, hoc est, ut diligentes Dominum, diligamur a Domino; Qui enim diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum (Joan. XIV). Fortes etiam simus manu, hoc est, perfecto opere intellectualem gigantem gladio proprio vulnerantes, et de faucibus antiqui praedonis, tam nostras quam proximorum animas eripientes, ut, extremo adveniente judicio, desiderabiles, fulgeamus sicut sol in regno Patris nostri, et, bono certamine certato, repositam nobis in coelis accipiamus a justo judice, justitiae coronam.

In Salomone, ut quantum ex nobis sit, cum omnibus pacem habeamus, et intestino vitiorum bello, spiritualibus victo virtutibus, et utroque nostro homine in unum coelestem conciliato, pacem habeamus ad Dominum, et ad proximum, et non solum simus cum omnibus pacati, verumetiam omnibus existamus pacifici, et discordantes licet fratres ad unionem spiritus et concordiam revocemus. Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. III).

In Roboam, ut latum mandatum Domini complentes, hoc est, sine ulla personarum acceptione, omnibus charitatem fraternam exhibeamus; juxta Paulum, corde nostro dilatemur, ac filii Israel in terra nostra multiplicentur et crescant, id est, spiritualibus repleantur virtutibus, vitiorum genti repugnantibus. Tali igitur populo in nobis dilatato, impetus spiritalis desiderii spiritualem frangat impetum; Fluminis enim impetus laetificat civitatem Domini (Psal. LV).

In Abia, ut Patrem habeamus Dominum, simus in Domino, ut veraciter dicere possimus Pater noster (Matth. VI). Ac filii Dei simus et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII), si tamen compatimur, ut et simul conglorificemur.

In Asaph, ut tollamus mentem nostram de terrenis ad coelestia, de via quoque, juxta prophetam, tollamus lapides (Jerem. L), hoc est, de via sanctae conversationis auferamus peccata.

In Josaphat, ut recte judicemus, nostra tanquam subditorum nobis examinantes delicta: Si enim, ut ait Apostolus, nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur a Domino (I Cor. XI)

In Joram, ut dum consurrexerimus cum Christo, quae sursum sunt quaeramus, quae sursum sunt sapiamus, non quae super terram, et effecti in Domino sublimes, nostram conversationem habeamus in coelis (Coloss. III).

In Ozia, ut de caetero confortemur in Domino et in potentia virtutis ejus, ut et ita pugnantibus nobis conteratur Satanas sub pedibus nostris velociter (Ephes. VI).

In Joatham, ut perfecta opera facientes, perfecti existamus et integri, in nullo tentationum genere deficientes, Veritate ipsa dicente: Estote vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V).

In Achas, ut apprehendamus in quo apprehensi [sumus] et quae retro sunt obliviscentes, in futurum nos superextendamus, ut possimus apprehendere veram vitam quae est Christus. Ego sum, ait, lux et vita mundi (Joan. VIII).

In Ezechia, ut de omnibus animae languoribus liberati, conscendamus in templum Dei, et faciamus voluntatem ejus, et, fortitudine Domini confirmati, occidentem iniquis mereamur nobis oriri justitiae solem (Malach. IV), et ubicunque peccatum, et ex peccato mors et [et videtur redundare ] appropinquaverunt, convertentes ad Dominum, eousque in poenitentia flentes exoremus Dominum, donec in misericordia flexus erigat et vivere faciat vitae spirituali.

In Manasse, ut, malorum praeteritorum obliti, semper in nocte hujus praesentis saeculi memores simus nominis Domini; ultionem quoque non quaeramus, nec memores simus injuriae proximorum, sed remittentes omnium debita, nostra laxari mereamur a Domino delicta, ipso dicente: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI).

In Amon, ut stemus in fide, et fideli Domino fideles adhaereamus; charitas namque omnia credit (I Cor. 13), fides autem sperandarum substantia rerum, et argumentum non apparentium est, nam quod videt quis, quid sperat (Hebr. VI)? Fides itaque est quae nos Abrahae filios facit, qui credidit Deo et reputatum est ei ad justitiam (Rom. IV), per quam et omnes patres nostri testimonium consecuti sunt esse justi. Ex fide igitur nos vivamus, ut ex fide justificemur, quia justus ex fide vivit (Rom. I).

In Josia, ut quaeramus ubi incensum Domino adolere debeamus, nosmetipsos videlicet, in corporibus nostris, hostiam vivam, sanctam, Deo placentem exhibentes (Rom. XII), sermonibus sacrificium laudis Domino immolantes (Psal. CXV), cogitationibus corda contrita et humiliata et contribulatos spiritus sacrificantes; et his tribus Deo dedicati, cogitatu scilicet et verbo et facto immaculatae inveniamur hostiae, auditoresque non infructuosi effecti, pro his quae lex divina [in] nobis arguit, poenitentiam agamus, praevenientes faciem ejus in confessione (Psal. XCIV), ut, recepta satisfactione nostra, iram suam avertat a nobis.

In Jechonia, ut in adventum Domini parati simus et semper vigiles (Luc. XXI), ne forte graventur corda nostra crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in nos repentina dies illa; tanquam laqueus enim superveniat in omnes qui sedent super faciem terrae. Devitantes itaque mali et inutiles esse et [et mendo f. irrepsit ] fatuarum exemplo virginum vigilemus et praeparemur, ut, veniente Domino, ut sponsa intremus in gaudium Domini et ad nuptias intromittamur aeternas.

In Joachim, ut esse Domini resurrectio mereamur, ut de morte peccati ad justitiae vitam resurgamus; etenim in baptismo Christo consepulti sumus, ut cum eo per justitiam convivamus; haec est enim resurrectio prima, qua soli justi suscitantur. In secunda vero tam impii et peccatores quam fideles resurgent et perfecti, alii in resurrectionem vitae, alii in resurrectionem judicii (Joan. V). Beatus, inquit Joannes, et sanctus est qui habet partem in resurrectione prima, in hoc secunda mors non habet potestatem (Apoc. XX).

In Joachim, ut paratum ab origine mundi cum justis mereamur in regnum ad dexteram vocari (Matth. XXV).

In Zalathiel, ut unam petitionem petamus a Domino, ut inhabitemus in domo Domini omnes dies vitae nostrae, et videamus voluntatem ejus (Psal. XXII). Omnis enim qui petit, accipit (Luc. XI). Petamus a Domino semper in nomine Salvatoris, hoc est, quae ad veram salutem pertinent, dicente Salvatore: Quaecunque petieritis a Patre meo nomine meo, dabit vobis (Joan. XIV), et aequa poscantur, ne in peccatum vertatur oratio.

In Zorobabel, ut in omni studio nitamur tam discipuli coelestis et veri magistri fieri, quam magistri discipulorum, ut quaecunque didicerimus, opere complentes, alios doceamus. Qui audit, inquit, dicat: veni (Apoc. XXI); qui ad spiritualem coenam invitatus est, caeteros quoque invitet, ut plena fiat domus discumbentibus (Luc. XIV).

In Abiud, ut sit nobis Deus in Patrem, et nos illi in filios et filias, et nos spirituales in Christo gignentes filios, patres eorum simus, discipuli simul et magistri, patres existentes et filii, a Domino docti et geniti, doceamus et generemus progeniem Domino, ut talis progenies cum Patre regnet aeterno.

In Eliachim, ut hic resurgamus animo, et illic resuscitati in sancto et spirituali vivamus corpore, mors etenim una Redemptoris nostri duabus nostris mortibus saluti fuit, et una ejusdem resurrectio duas resurrectiones praestitit, praesenti videlicet tempore animae de peccati morte vivificationem, et in futuro corporis incorruptibilem resurrectionem.

In Assur, ut adjuvante Domino . . . ( Caetera desunt. )