Jump to content

Interpretatio nominum Hebraeorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Interpretatio nominum Hebraeorum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Interpretatio nominum Hebraeorum (1101D)Abessalon, Pater pacis. Asaph, congregans. Abraham, Pater videns populum, vel Pater multarum, id est, gentium. Allophyli, alienigenae. Aegyptus, tribulatio coangustans. Aethiopia, tenebrae, vel ignis. (1102D)Arabum Agareni, advenae. Ammon, populus moeroris. Assur, dirigens. Abaron, Pater suscitans dolorem. Aaron, mons fortitudinis. Amorrhaeorum, amarorum. Aleph, mille sive doctrina. Benjamin, filius (1103A)dexterae. Basan, pinguedo sive brucus; nam quod interpretari solet ignominia, busa dicitur. Babylon, confusio. Belphegor, habens os pellicium. Cades, immutata, vel sancta. Cesion, duritia eorum vel laetitia. Cof, vocatio, vel avis, sed melius excussio. Cedar, tenebrae vel moeror. Chusi, Aethiops vel notabilis, quod ad Saulem pertinet, quia ab humero et sursum eminebat. Yr, omnem populum. Cham, calidus; sed sciendum quod in Hebraeo chi, scribitur autem per heth, quae duplici aspiratione profertur. Chanaam, motus eorum vel negotiator, aut humilis. Cherubin, scientiae multitudo, aut scientiae intellectus. Choreb, quod in Hebraeo Oreb scribitur, et in tempore ardor sive siccitas, aut corvus vel solitudo. David, fortis manu, sive desiderabilis. Dathan, domum eorum, sive sufficiens donum. Ezraites, semen Dei. Ermon, anathema ejus. Endor, oculus, sive fons generationis. Ephrem, frugifer, sive crescens. Ephrata, ubertas. Galaad, acervus testimonii. Gebal, vallis vetus. Idumaea, (1103B)terrena, sive sanguinea. Israel, vir aut mens videns Deum, sed melius princeps cum Deo. Isaac, (1104A)risus, sive gaudium. Ismael, auditio Dei. Jabin, sapiens, vel intelligens. Jacob, supplantator. Jonadab, Domini spontaneus. Jordanis, descensio eorum. Joseph, augmentum. Juda, laudatio, sive confessio. Judaea, confitens, aut laudans. Loth, declinans. Manasses, oblitus. Moab, ex patre. Moyses, assumptus. Manna, quid est hoc. Madia, de judicio. Melchisedech, rex justitiae. Nephtali, latitudo, sive comparatio. Nun, fetus vel piscis, sive sempiternum. Phinees, ori pascens, vel ore requiescens. Pharao, dissipans, sive discooperiens eum. Oreb, siccitas. Og, coacervans sive absconditus. Sion, arx sive specula. Sichem, humerus. Sina, mandatum vel mensura. Selmon, umbra offendiculi, sive imago fortitudinis. Saba, captivitas. Selom, avulsio, vel dimissio, sive ubi est ipse. Sisara, gaudii exclusio. Samuel, nomen ejus Deus. Seon, germen inutile, sive tentatio lacessens. Tyrus, qui Hebraice dicitur sors, tribulatio, sive angustia. Tanis, mandans humilia. Tabor, veniens lumen, vel veniat (1104B)lux. Zeb, lupus. Zebaee, victima. Zabulon, habitaculum fortitudinis.