Migne Patrologia Latina Tomus 100
MONITUM PRAEVIUM. Praesens opusculum, in quo Alcuinus nomina Hebraica progenitorum Salvatoris nostri Jesu Christi, secundum triplicem sensum, litteralem, allegoricum, et moralem interpretatur, ex veteri cod. ms. bibliothecae monasterii S. Emmerami, saeculo IX haud inferiore, descripsimus, et nunc primo vulgamus. De illius auctore versus qui eidem subjiciuntur, nos dubitare haud permittunt; Alcuinus enim, solito sibi more, ibi canit, nomen suum pandit, ac scriptum hocce regi, Carolo Magno utique, muneris loco offert. Nullus etiam dubito quin eamdem commentatiunculam praefixa, ut solebat, epistola dedicatoria, eidem regi inscripserit, quae tamen in codice nostro desideratur, nec alibi uspiam comparuit. Concordat hoc scriptum cum homilia in Nativitate B. Mariae Virginis, inter homilias aestivales Ven. Bedae tom. VII Oper., edit. Basileensis anni 1563, pag. 183 (Patrologiae tomo XCIV), et inter Opera Alcuini a Quercetano edita, pag. 1197, quod scriptores Hist. lit. Franciae, tom. IV, pag. 341, inter scripta Alcuino supposita rejecerunt, eo quod nullum illis pro Alcuino argumentum suppeteret, nondum viso carmine, nunc primum vulgando. Utrum vero similiter concordet cum illo opusculo quod Alcuinum de Genealogia humanitatis Christi scripsisse memorat Joan. Albertus Fabricius, lib. I Bibliothecae Latinae, pag. 136, decidi haud potest, donec hoc ipsum aliquando reperiatur, et prodeat ex Bibliotheca Menarsiana, ubi pag. 157 recensetur. Porro in laudato cod. ms. S. Emmerami Ratisbonae, post illas nominum Hebraicorum interpretationes (interjecto tamen unius paginae spatio vacuo) continuatur commentarius in integrum Evangelium S. Matthaei, hoc modo: « Christi autem generatio sic erat. Sicut praedixit, deinceps dicturus erit. Cum esset disponsata [desponsata] mater Jesu Maria Joseph. Cur hic sponsum dicit, cum superius virum nominavit? Et quomodo dicitur vir, cum eam non cognovit? Quia consuetudo est Scripturae nominare sponsum virum, et sponsas mulieres appellari; sicut legimus in Geneseos de filiis Noe et uxores [ Sic ms. Leg., uxoribus] eorum. Aliter: Cum esset disponsata. Cur Maria disponsata fuit? Quid necesse fuit ut disponsaretur? Pro duabus causis; ut Mariae origo per virum Joseph ostenderetur; et ne discordaret a scriptura legis, quae dicit, Nemo copuletur in conjugium, nisi in sua tribu, etc. » Et ita porro per integrum Evangelium; quod opus Alcuino in praefato codice nostro, manu recentiori saec. XV et in antiquiore catalogo bibliothecae nostrae, anno 1300 confecto, ascribitur, his verbis: Albinus super Matthaeum. Quapropter haud temere quispiam existimare posset, non has tantum, quas hic edimus, interpretationes, sed integrum quoque hunc commentarium genuinum esse Alcuini fetum. Et sane, quisnam alius breve solum hujus laboris initium ab Alcuino mutuare voluisset, et non potius idem quoque de suo addidisset? Stylus quoque a stylo Alcuini non abhorret, quamvis non ita elaboratus, comptus expolitusque sit, ut in commentariis suis in S. Joannis Evangelium: quod fortassis inde evenit quod Alcuinus eidem ultimam manum non adhibuerit, sed variis aliis laboribus, senio morbisque impeditus, imperfectum reliquerit. Nolim tamen de hac re judicium praecipitare, optime gnarus quam facilis sit error dum de vero auctore cujusdam vetusti operis, debitis characteribus aptisve testimoniis destituti, sententia statuenda est. Quamvis igitur commentationem de nominibus Hebraicis patriarcharum, seu progenitorum Christi genuinis opusculis Alcuini accensendam esse sentiam, quo minus tamen idem de reliquo, qui in eodem codice sequitur, commentario statui possit, obstat primo, clausula ejusdem commentationis, seu carmen illi subjectum, quo insinuari videtur, totum Alcuini laborem illa interpretatione fuisse absolutum. Obstat secundo quod apud Balaeum, centuria II Script. Britanniae; et in Bibliotheca Menarsiana sola commentatio de Genealogia Christi, non vero integer aliquis commentarius in Evangelium Matthaei inter Alcuini opuscula recenseatur. Obstat tertio silentium tum ipsius Vitae Alcuini scriptoris, tum virorum eruditorum qui in conquirendis vulgandisque opusculis Alcuini summam diligentiam impenderunt. 450 At enim, ais, Alcuinum in totum Evangelium sancti Matthaei commentatum fuisse, luculentum testimonium exstat sancti Anselmi Lucensis, qui in tractatu contra Guibertum antipapam ex lib. II Albini super Matthaeum bina loca affert ad demonstrandum, inquit Canisius (Vet. Monument., edit. D. Basnagii, tom. III, part. I, pag. 389-491) facultates Ecclesiae non esse in potestate regis aut Caesaris. Scripsit igitur Alcuinus super Matthaeum; idemque opus, in plures libros divisum, adhuc exstabat aetate sancti Anselmi Lucensis, hoc est, ad finem saec. XI. Et hoc quidem judicium est celeberrimorum scriptorum Hist. litt. Franc., tom. VI, pag. IX. At enim viros alias doctissimos in hoc suo judicio fuisse deceptos, certissimum habeo. Primo namque praedicta loca Alcuini non reperiuntur in tractatu sancti Anselmi contra Guibertum, sed in collectaneis eidem tractatui subjectis, quae num Anselmi Lucensis sint, dubitat ipse Canisius, lectorem his verbis monens: « In ms. codice quo usi sumus subjiciebantur sequentes sententiae ab ipso, ut videtur, Anselmo ex variis auctoribus collectae. » Secundo, loca illa, in illis collectaneis ex Alcuino allata, integra ac verbo tenus leguntur libro II Commentarii ejusdem in Joannem, cap. II, vers. 14-17. Hinc vero manifestum est ex incuria scriptoris eorumdem Collectaneorum exaratum fuisse: Albinus in lib. II super Matthaeum, cum scribere debuisset: Albinus in lib. II super Joannem. Quapropter testimonium hocce, ex sancto Anselmo Lucensi allatum, nullius momenti est pro commentario quodam in Evangelium sancti Matthaei Alcuino vindicando. Nos ergo rem dubiam relinquentes ab eodem ex codice nostro edendo hic abstinemus; neque etiam eidem inter dubia nunc quidem locum dari volumus, donec ope alterius codicis, suo tempore fortassis reperiundi, a mendis plurimis, quae sane lectoribus nauseam multoties moveant, purgatus, emendatior, quod optamus, prodire possit. Interea hoc loco non nisi interpretationes nominum progenitorum Christi ex laudato codice, cum additamentis et lectionibus variantibus praedictae homiliae de Nativitate B. Mariae virginis, quae textui, uncis conclusa, inseruimus, vel inter notas subjecimus.
Interpretationes nominum Hebraicorum (Alcuinus), J. P. Migne 1
LIBER GENERATIONIS JESU CHRISTI FILII DAVID, FILII ABRAHAM, ETC. (0725) (0725A)[ Beatus Matthaeus evangelista, dilectissimi, non immerito, inter caetera coelestium secretorum animalia, facie hominis describitur: quia longe ab antiquis Patribus exordium Evangelii sumens, lucidius caeteris genealogiam Dominicae humanitatis praenotavit. Sed sciendum est quia horum omnium nomina allegorici et moralis sensus pleniter in se contineant intellectus.]
INTERPRETATIO LITTERALIS.
Abraham, pater multarum [gentium]. Isaac, gaudium. Jacob, supplantator. Judas confessio [interpretatur]. Phares divisio. Zara, oriens. Esrom, sagittam videns. Thamar, palma [dicitur]. Aram, electus. Aminadab, populus spontaneus. Naasson, (0725B)augur fortis. Salmon, sensibilis [accipitur]. Booz, in ipso fortitudo. Raab, latitudo. Obed, serviens. Ruth, festinans [subauditur]. Jesse, incensum [ Edit., incendium]. David, manu fortis, vel desiderabilis, Salomon, pacificus. Urias, lux mea Deus. Bersabee, filius juramenti [subintelligitur]. Roboam, latitudo populi. Abia, Pater Dominus. Asa, attollens. Josaphat, Dominus judicavit [exprimitur]. Joram, excelsus. Amasias, populus elevatus [ Ed. om. Amasias, etc. ]. Ozias, robustus Domini. Joathan, perfectus. Achaz, apprehensus [ Beda, apprehendens] [dicitur]. Ezechias, fortis Dominus. Manasses, obliviosus. Amon, fidelis. Josia, salus Domini [interpretatur]. Jechonias, praeparatio Domini. Salathiel, petitio mea Deus. Zorobabel, iste magister. Abiuth, (0725C)pater meus iste [subauditur]. Eliachim, Dei resurrectio. Azor, adjutus. Sadoc, justus. Jochim [ Leg. Achim], frater meus [subintelligitur]. Heliuth, Deus meus. Eleazar, Deus meus adjutor. Mathan, donum. Jacob subplantator [exprimitur]. Joseph, appositus, sive auctus. Maria, illuminatrix, sive stella maris. Jesus, Salvator. Christus, unctus [interpretatur].
451 INTERPRETATIO ALLEGORICA.
Per hos enim [ Edit., igitur] patriarchas Christus [Dominus Deus noster] veniebat in mundum; et horum omnium in seipso allegorice gerebat officium; et in horum interpretatione nominum nostram designare voluit salutem. In Abraham ille pater est omnium credentium, ad quem omnibus clamare licitum (0725D)est, et dicere: Abba Pater (Rom. VIII, 15)! In Isaac gaudium omnium fidelium, de quo angelus cecinit: Ecce annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo (Luc. II, 10). In Jacob supplantator, quia ipse subnervavit et contrivit diabolum vastatorem humani (0726A)generis, et vasa ejus diripuit. In Juda confessio, qui dixit [ Edit., quia ipse dixit]: Confitebor tibi, Domine, Pater coeli et terrae (Matth. XI, 25). In Phares divisio, qui segregat oves ab haedis (Matth. XXV, 33), [id est, bonos a malis, electos a reprobis]. In Zara oriens ad nostram salutem, sicut dictum est: Timentibus nomen Domini orietur sol justitiae [Edit., sicut scriptum est: Visitavit nos oriens ex alto ] (Malach. IV, 2). In Esrom sagitta salutis Domini, sicut dictum est: Sagittae potentis acutae (Psal. CXIX, 4). In Thamar palma victoriae, [sicut ipse dixit: Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). In Aram electus, de quo Pater loquitur: Ecce puer meus, quem elegi, electus meus, dedi spiritum meum super eum (Isai. XLII, 1). In Aminadab populus spontaneus, quia (0726B)sponte posuit animam suam pro salute nostra, ut nos efficeret sibi populum spontaneum, Deoque acceptabilem. In Naasson augur, id est, propheta, fortis, cum dicit: Cum venerit Filius hominis in majestate sua; tunc sedebit in sede majestatis suae (Matth. XXV, 31), ut judicet orbem in aequitate. In Salmone sensibilis, id est intellectualis, [de quo scriptum est: Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum (Luc. XI, 17), et iterum: Dominus novit cogitationes hominum (Psal. XCIII, 11). Et: Scrutans corda, et renes Deus (Psal. VII, 10) ]. Qui dixit Judaeis: Quid cogitatis in cordibus vestris (Luc. V, 22); qui praeterita et futura, ut praesentia agnoscit. In Booz robur virtutis ejus exprimitur, ut ait: Omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 22). In Raab latitudo imperii in Ecclesia designatur (0726C). In Obeth serviens, quia non venit ministrari, sed ministrare, sicut - Apostolus dixit: Formam servi accipiens. In Ruth festinans ad salutem nostram [qui festinanter vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, dicens in Evangelio: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17) ]. In Jesse incensum [ Edit., incendium] agnoscitur, qui ait: Ignem veni mittere in terram [et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII, 49) ]? Et item Joannes dixit de eo: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11). In David desiderabilis, quia dictum est: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). [In eodem manu fortis, quando flagellum de funiculis in manu tenens, immensam vendentium et ementium multitudinem (0726D)ejecit de templo (Joan. II, 15) ]. Item fortis bellator, dum diabolum vincebat, et humiliavit [ Edit., vicit et contrivit] calumniatorem nostrum. In Salomone pacificus, sicut dixit: Pacem meam do vobis, pacem (0727A)meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Itemque Apostolus inquit: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). In Bethsabea, filius juramenti, de quo dictum est: Juravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4). In Roboam latitudo fidelis populi, cum ait: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). In Abia Pater Dominus, qui ait: Nolite vocare vobis patrem in terra; unus enim est Pater noster [Edit., vester], qui in coelis est (Matth. XXIII, 9). In Aza attollens, de quo Joannes: Ecce Agnus Dei, inquit, qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). In Josaphat judex, quia ipse judicabit orbem terrae in aequitate (Psal. XCV, 13) [et ipse est judex vivorum et (0727B)mortuorum]. Itemque ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio suo (Joan. V, 22). In Joram excelsus, quia ipse ascendit super coelos coelorum [ Edit., super omnes coelos], [ut adimpleret omnia: et sicut Psalmista dicit: Excelsus super omnes gentes et super coelos gloria ejus (Psal. CXII, 4) ]. In Amasia populus elevatus, quia per eum Ecclesia Dei elevata est, cui dedit potestatem ligandi 452 solvendique. In Ozia robustus Domini, quia captivum humanum genus [in robusta manu] captivitate [ Edit., captivitatem humani generis] liberavit, et in alta coelorum deduxit. In Joathan, perfectus, sicut in Evangelio dicit: Nos enim decet implere omnem justitiam (Matth. III, 15). In Achaz, apprehendens, qui coelum palmo ponderavit (Isai. XL, 12), et (0727C)terram pugillo concludit [ Edit., conclusit]. In Ezechia, fortitudo Domini, qui ait: Confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Item juxta Apostolum: Christus est Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 24). In Manasse obliviosus iniquitatis nostrae, sicut in Ezechiel legitur: In quacunque die conversus fuerit peccator ab injustitia sua, omnes iniquitates ejus oblivioni tradentur [Edit., omnium iniquitatum ejus non recordabor ] (Ezech. XVIII, 21, 22). In Amon fidelis, qui ait: Petite et dabitur vobis. Item Paulus: ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum (Hebr. IX). Item Joannes: Qui testis est fidelis (Apoc. I, 5). In Josia salus Domini, quia omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. In Jechonia praeparatio Domini, qui ait: Si abiero, et praeparavero vobis (0727D)locum (Joan. XIV, 3). In Salathiel petitio mea Deus, qui ait: Pater sancte serva eos, quos dedisti mihi (Joan. XVII, 11). In Zorobabel magister peccatorum et publicanorum, ut eos ab errore vitae [ Edit., viae] suae revocaret. [Et sicut ipse ait: Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus (Matth. XXIII, 10) ]. In Abiuth pater meus iste, quia dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et qui [ Edit., quia ipse] est Pater et caput omnium credentium. In Eliachim Domini resurrectio, ut ait: [ Ego sum (0728A)resurrectio et vita,] qui credit in me, non morietur in aeternum; sed ego resuscitabo eum in novissimo die (Joan. XI, 25). In Azur [Azor] adjutus, ut ait: Non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. VIII, 16, 29); ipse est adjutor omnium sperantium. [Et: Qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum ]. Et iterum: Opera quae ego facio, a meipso non facio; sed Pater, qui mecum est, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). In Sadoch justus, sicut scriptum est: Ut sit ipse justus, et justificans eos qui in fide sunt Abrahae (Rom. III, 26). In Jochim [ Leg. Achim] frater meus, ut ait: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, ipse est frater meus, et mater mea, et soror mea (Matth. XII, 50). In Eliuth Deus meus, qui ex nostra infirmitate dixit ad Patrem: Deus Deus meus, ad te de luce vigilo, ut ad te resurgam (0728B). In Eleazar Deus meus adjutor, et omnium in se credentium protector, qui dixit: Qui misit me Pater mecum est, et non relinquit me solum (Joan. VIII, 29). In Mathan donum, quia per ipsum Deus Pater omnia debita perdonavit nobis; et ipse ascendens in altum [captivam duxit captivitatem] dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8). In Jacob, quod antea dixi, supplantator antiqui hostis nostri; quia suis fidelibus dedit potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19). In Joseph auctus, [cui dedit Pater gentes in haereditatem suam, et in possessionem suam terminos terrae (Psal. II, 8) ] vel, augmentum vitae aeternae, ut ipse dixit: Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X, 10). In sancta autem et (0728C)perpetua virgine Maria, de qua natus est, stella maris, et lux hujus saeculi [ipse est, sicut ipse ait: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12) ] qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). In proprio nomine Jesu salutaris vel Salvator est, angelo exponente, qui ait: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Idem vero Christus, id est unctus, appellatus est, quem unxit Deus in humanitate oleo laetitiae, id est, unctione sancti Spiritus, in sacerdotem, et regem sempiternum: quatenus Christianos, ex suo nomine vocatos, per id quod Salvator est, a peccatis salvaret; per id quod sacerdos est, Deo Patri reconciliaret; per id quod rex est, in regnum sempiternum collocaret. Ipse [ Ipse enim, et caetera, usque: Amen, omissa in (0728D)Edit. Querc.] enim per istas quadraginta duas mansiones venit in mundum, ut nos per istas quoque in terram viventium, aeternae promissionis introducat; ubi in coelesti Hierusalem, perpetua pace gaudentes, regnaturi erimus in saecula saeculorum. Amen.
453 INTERPRETATIO MORALIS.
Moraliter hae quoque interpretationes nominum ad nostram aedificationem multimodis pertinere noscuntur. Sicut Christus ubique nostrae salutis gerebat (0729A)causam, ita et patriarcharum nomina nostrum designant profectum. In Abraham, ut patres simus multarum virtutum; et haereditatis jure multiplicationem bonorum operum possideamus. In Isaac gaudium habeamus in Domino [et non in hoc mundo, juxta hoc, quod ipse dixit: Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20) ]. Et juxta Apostolum: Gaudete in Domino semper; iterum dico gaudete (Philip. IV, 4). In Jacob, ut supplantatores simus vitiorum nostrorum, et carnalium desideriorum; et diaboli potestatem victrici pede calcemus [ Edit., et carnale desiderium vivaci pede a diaboli potestate calcemus]. In Juda ut [secundum Psalmistam], praeveniamus faciem Domini in confessione, et confiteamur nomini sancto ejus, et laudemus (0729B)eum in saecula saeculorum (Psal. XCIV, 2). In Phares, ut dividamus nos ab impiis, ut actus nostros ab eorum societate secernamus [et abstrahamus ab omni fratre ambulante in quiete; et non communicemus operibus ejus malis]. In Zara, ut Lucifer verus oriatur in cordibus nostris, et Sol justitiae splendeat ubique in cordibus nostris [ Edit., ubique in nobis], [ et luceat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16) ]. In Esrom, ut sagittae simus salutis Domini, ut de nobis dici possit: Sagittae potentis acutae (Psal. CXIX, 4). [In Thamar, ut cum palma victoriae pompas diaboli, et concupiscentias mundi superemus, propter eum, qui dilexit nos.] In Aram, ut electi Dei simus, et simus (0729C)genus electum [gens sancta, populus acquisitionis; et annuntiemus virtutes ejus, qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum (I Petr. II, 9) ]: regale sacerdotium Christo; et excelsi simus meritis. In Aminadab, ut spontaneus Domini populus simus, in aedificatione corporis sui [ Edit., corporis Christi]. In Naasson, ut mundanis auguriis gentilium derelictis, promissis divinis fidem adhibeamus. In Salmon, ut sensibiles, id est, intellectuales veritatis Dei, et docibiles [et factores] inveniamur: [ quia non auditores legis, sed factores justificabuntur (Rom. II, 13) ]. In Booz, ut confiteamur Deo, (0730A)et viriliter agamus, in Christo triumphantes aereas potestates [In Rahab, ut latum mandatum Domini nimis diligenter observantes, Dominum Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute diligamus, et proximum sicut nosmetipsos amplectamur]. In Obeth, ut serviamus in laetitia per spiritum amoris, et dilectione sancta [In Ruth, ut festinantes ingredi in illam requiem, id est, in coelestem Jerusalem, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Gal. VI, 10): quia non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14) ]. In Jesse, ut incensum orationum nostrarum in ara cordis nostri [in spiritu contribulato, et humiliato] offeramus Deo, dicente Propheta [ Edit., cum Psalmista dicentes]: Dirigatur oratio mea sicut incensum (0730B)in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). In David, ut desiderabiles efficiamur Deo nostro; et fortes simus manu contra Goliam spiritalem pugnantes. In Salomone, ut, quantum ex nobis est, cum omnibus hominibus pacem habeamus [illud dominicum intendentes], quia beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). [In Bethsabee, ut juramentum omnimodis custodiamus, ne perjurio incidamus in laqueum diaboli. In Uria, ut lux nostra Deus sit, videlicet, ut eum sequentes non ambulemus in tenebris mortis, sed habeamus lumen vitae]. In Roboam, ut latum charitatis 454 mandatum complentes, in latitudine spiritalium donorum gaudeamus. In Abia, ut fratres simus, habentes Patrem Deum; et haeredes simus Dei, cohaeredes (0730C)quidem Christi. In Asaph [ Leg., Asa], ut tollamus intentionem nostram a vitiis ad virtutes; a terrenis ad coelestia. In Josaphat, ut recte judicemus omni personae [sicut scriptum est: Recte judicate filii hominum (Psal. LVII, 2) ]; et quodcunque volumus, ut faciant nobis homines, faciamus et illis similiter, scientes quia mensura qua mensi fuerimus, remetietur nobis (Matth. VII, 2). In Joram, ut superna sapiamus, effecti in Domino sublimes, nostram conversationem habentes in coelis. In Ozia, ut confortemur in Domino, et in potentia virtutis ejus. In Joathan, ut perfecta opera facientes, (0731A)juxta Evangelium: Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48) [in omnibus nosipsos exemplum praebentes, et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum]. In Achaz, ut apprehendamus viam salutis nostrae, quae est Christus, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). In Ezechia, ut laudemus fortitudinem Domini pugnantis pro nobis; et ut ille nos confortet flagitemus. In Manasse, ut obliviosi simus injuriarum nostrarum et praeterita obliviscentes, semper in antea tendamus. In Amon, ut stemus in fide, in qua possimus omnia tela ignita diabolicae fraudis extinguere. In Josia, ut salutem Domini, quam ille nobis praestare dignatus est, tota virtute (0731B)et fortitudine sequamur. In Jechonia, ut in adventu Domini [secundo] parati [ Edit., praeparati] simus, vigilantes et 455 orantes, ne incidamus in tentationem [sed cum illis intrare ad nuptias mereamur, de quibus ipse dicit: Beati sunt servi illi, quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII 37) ]. In Salathiel, ut unam petitionem petamus, id est, ut inhabitemus in domo Domini omnibus diebus vitae nostrae. In Zorobabel, ut simus magistri veritatis, prohibentes magisteria, et haereticorum confusiones [et quae verbis docemus, exemplis commendemus, ne de nobis dicat Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum (0732A)per os tuum; tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum (Psal. XLIX, 16, 17) ]. In Abiuth, ut sit nobis Deus in Patrem, et nos illi in filios et filias, [ habentes spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba Pater! Si autem filii, et haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 15, 17) ]. In Eliachim, ut resurgamus a morte peccati, et vivamus Deo in Spiritu sancto. In Azur, ut adjuvante Deo inimicos salutis nostrae vincamus. In Sadoch, ut justificari mereamur ab eo, qui justificat impium. In Joachim, ut fratres Christi, matres et sorores simus, in eo ut faciamus ejus voluntatem. In Eliuth, ut nullum habeamus Deum, nisi Dominum Jesum Christum, [ cui omne genu flectitur, et omnis lingua confitetur (Philip. II, 10, 11); (0732B)et ut ipsi soli sacrificium laudis immolemus, et vota nostra reddamus, ipsumque solum adoremus, quem oportet adorari in spiritu et veritate (Joan. IV, 23) ]. In Eleazar, ut confiteamur, salutem nostram in Domino Jesu tantummodo constare. In Mathan, ut donum sancti Spiritus accipientes, non simus concupiscentes malorum, sicut gentes. In Jacob, ut rectores tenebrarum harum, cum vitiis nostris spirituali fortitudine supplantemus. In Joseph, ut deficiente exteriore homine interior augeatur de 456 die in diem, donec spiritualiter in nobis confirmetur Christus, et per Mariam, id est, lumen fidei et divinae gratiae, ducamur ad ineffabilem omnipotentis (0733A)Dei visionem, in qua gaudentes, ab omni tristitia saeculi liberati, in aeterna beatitudine regnabimus cum Christo.
Suscipe, rex, parvum magni modo munus amoris,
Quod tuus Albinus obtulit ecce tibi.
Magna ferunt saecli gazarum dona potentes,
Fert mea pauperies, ista minuta duo.
(0734A)Ne vacua in sacris venisset dextra diebus,
Ante piam faciem, rex venerande, tuam;
Nomina sanctorum signavi sancta parentum
Hebrea, depromens ore latine tuo.
( Finis in cod. ms. Sanct.-Emmeramiano. )