Migne Patrologia Latina Tomus 100
Interrogationes et responsiones in Genesin (Alcuinus), J. P. Migne1
305 PRAEFATIO ALCUINI. (0516C)
Dilectissimo in Christo fratri Singuulfo presbytero Alcuinus salutem.
Quia individuus et fidelis mihi, charissime frater, socius tanto tempore [ Al., tantopere] fuisti, et quia te sacrae lectionis studiosissimum esse novi, paucas interrogationes de libro Geneseos, quas, ut recordor, per vices a me exquisisti, pariter congregatas tuo (0517A)nomini dicavi, ut haberes unde tuam posses memoriam recreare, quae saepe perdit quod servare debet, nisi in thesauro litterarum reconditum teneat, maxime nobis, qui saeculi occupationibus distrahimur, et diversis itinerum molestiis fatigamur. Et quod [ Ms., quia] pondera librorum nobiscum portari nequeunt, ideo aliquoties brevitati studendum est, ut sit levi pondere pretiosa sapientiae margarita, et habeat fessus ex itinere viator quo se recreet, licet ex pondere portantis manus non gravetur. Sunt in eodem libro difficillimae quaestiones plurimae, quas ad praesens tangere non libuit, vel etiam non licuit; vel quod de illis me non interrogasti. Hae etiam maxime historicae sunt et simplici responsione contentae: illae vero majoris inquisitionis, longiorisque tractatus indigent (0517B)[ Cod. ms., et longiorem habere indigent tractatum]. His tantum, dilectissime frater, esto contentus: et siquid in eis perperam dixerim, tu frater [ Ms., fraterno stylo] nos corrigere studeas; siquid vero bene, non mihi, sed largitori gratias age; qui et te proficere, et me tibi sufficere ex donis suis faciat, sine quo nihil possumus, in quo omnia possibilia sunt credenti; qui creditam suae nobis pecuniae largitionem, in laudem nos et gloriam sui nominis multiplicare faciat.
Interrogatio 1. Quomodo convenit quod in Genesi legitur: Requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2), et in Evangelio. Pater meus usque modo operatur et ego operor (Joan. V, 17)?-- Responsio. Requievit a novarum conditione et creatione (0517C)creaturarum, non a conditarum gubernatione. Et ideo Deus [tunc] creator in sex dierum creatione putandus est, nunc vero gubernator in totius mundi creaturis [ Ms., naturis].
Inter. 2. Quot creaturas rationales [ Ms., rationabiles] condidit Deus?-- Resp. Duas. Angelos et homines: et coelum angelis, et terram hominibus habitationem.
Inter. 3. Quare angelicum peccatum silentio in Genesi absconditum est et hominis patefactum?-- Resp. Quia angelicum vulnus Deus non praedestinavit curare, hominis vero sanare praedestinavit.
Inter. 4. Cur summi angeli peccatum insanabile fuit, et hominis sanabile?-- Resp. [Quia] angelus sui sceleris inventor fuit, homo vero alterius fraude (0517D)seductus [fuit]. Item, quanto sublimior angelus in gloria, tanto major in ruina: homo vero quanto fragilior in natura, tanto facilior ad veniam.
Inter. 5. Cur homo suae potestatis auctor est creatus?-- Resp. Ut sibi ipse auctor esset [sive] ad vitam, sive ad mortem. Si vero necessitate [ Ms., necessitati] esset subjectus, tunc nec boni operis haberet gloriam, nec mali poenam: sed esset quasi unus [ Al., unum] ex pecoribus.
Inter. 6. Cur [enim] in paradiso lignum vitae et lignum scientiae boni et mali creatum est?-- Resp. Ut per illud potuisset homo immortalis esse, per hoc vero mortalis; ligno vitae quasi medicina, ut incorruptibilis (0518A)esset, utebatur [ Ms., uteretur]: ligno autem scientiae boni et mali, quasi ut veneno, ut moreretur.
Inter. 7. Quare Adam mundi dominus legem accepit?-- Resp. Ut non tanto extolleretur dominio, sed in observatione mandati sciret se subjectum Creatori [ Ms., Conditori] suo.
Inter. 8. Quid est, quod Deus inspiravit in faciem Adae spiraculum vitae (Gen. II, 7)?-- Resp. Inspiratio Dei [in] faciem hominis traditio [ Ms., conditio] est animae rationalis.
306 Inter. 9. Cur homo sexto die creatus est, cum propter rationem nobilior caeteris esset creaturis, quae ante [ Edit., se] [sex diebus] factae sunt?-- Resp. Ut primum Creator mundum quasi domum praepararet, (0518B)et post introduceret habitatorem, id est, dominum domus.
Inter. 10. Quare Creator in Adae [delicto ( Edit., maledicto)] terrae maledixit et non aquis (Gen. III, 17)?-- Resp. Quia de terrae fructu [ Ms., de terra fructum] contra interdictum manducavit homo, non de aquis bibit; et quod [ Ms., quia] praedestinavit Deus in aquis abluere peccatum, quod de fructu terrae contraxit homo.
Inter. 11. Quare terrestria animalia plus maledictionis habent quam aquatilia?-- Resp. Quia plus de maledicta terra vivunt quam aquatilia; et ideo Christus post resurrectionem de pisce manducare voluit, non de aliquo animali terrestri (Luc. XXIV, 43).
Inter. 12. Quare ipse Creator hominis peccatum (0518C)per seipsum expiare voluit, et non per angelum?-- Resp. Quia non sufficiebat unius angeli meritum ad redemptionem totius generis humani; nec tantum sceleris [ Ms., scelus] incurrisset diabolus in nece angeli, quantum incurrit in nece Creatoris.
Inter. 13. Cur diabolus tam infestus est hominum saluti?-- Resp. Propter odium in Creatorem et invidiam in hominem, et desperationem suae salutis.
Inter. 14. Quare Deus in principio [humano generi] legem non dedit quam postea per Moysen tradidit?-- Resp. Quia in hominibus primis diu lex bonae naturae servabatur; at ubi naturalis lex evanuit, oblata consuetudine peccandi, data est lex litterae per Moysen, ut bona quae sciebantur auctoritatem haberent, et quae latere coeperant, manifestarentur; (0518D)et ut terror disciplinae corrigeret delinquentes, et fidem reformaret in Deum.
Inter. 15. Ut quid Abel sacrificium susceptum est, et Cain refutatum (Gen. IV, 4)?-- Resp. [Quia] Abel Deo optima et naturalia offerebat, Cain vero viliora et humana inventione excogitata, ut putatur.
Inter. 16. Cur Abel in Evangelio singulariter justus nominatur (Matth. XXIII, 35)?-- Resp. [Quia] tria maxima [ Al., maximae] justitiae praeconia in eo esse leguntur, virginitas, sacerdotium [et] martyrium [ Al., virginitatis sacerdotum et martyrum], in quibus primus Christi figuram gessit, qui fuit virgo, sacerdos et martyr.
(0519A)Inter. 17. Quare Enoch tanto tempore servabatur a morte (Gen. V, 23)?-- Resp. Ut ostenderetur quid omnes homines potuissent, si non peccassent.
Inter. 18. Cur idem Enoch moriturus est (Apoc. XI, 3)?-- Resp. Ut debitum solvat humanae naturae, et quod Christus voluit [ Ms., noluit], nullus possit, id est, non mori.
Inter. 19. Quot modis est operatio divina?-- Resp. Quatuor. Primo, quod in verbi [Dei] dispensatione omnia aeterna sunt. Secundo, quod in materia informi qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccl. XVIII, 1). Tertio, quod per opera dierum sex varias distinxit creaturas. Quarto, quod ex primordialibus seminibus non incognitae oriuntur naturae, sed notae saepius, ne pereant, reformantur.
(0519B)Inter. 20. Quae creaturae de nihilo factae sunt?-- Resp. Coelum, terra, angeli, lux, aer, aqua [et] anima hominis.
Inter. 21. Quot elementis mundus constat?-- Resp. Quatuor: igne, aere, aqua, terra.
Inter. 22. Quae est singulorum natura elementorum?-- Resp. Ignis calidae et aridae est naturae; aer [vero] calidae et humidae; aqua humidae et frigidae; terra frigidae et aridae [ Ed., aqueae] est naturae.
Inter. 23. Cujus naturae coelum esse fertur?-- Resp. Igneae, rotundae atque volubilis.
Inter. 24. Si volubile [est] cur non cadit?-- Resp. Rueret [vero] propter nimiam celeritatem, ut sapientes mundi dixerunt, si non planetarum occursu [ Edit. hoc cursu] moderaretur.
(0519C)Inter. 25. Cur Deus senario numero mundi creationem [ Ms., creaturas] perfecit?-- Resp. Quia ille numerus perfectus juxta arithmeticae disciplinae rationem legitur esse; et ut ostenderet Deus omnia perfecta et valde bona se condidisse.
307 Inter. 26. Quid est: In principio creavit Deus coelum et terram?--Resp. In Filio perfecit [ Ms., fecit] Deus coelum et terram?
Inter. 27. Cur dictum est, plantaverat Deus paradisum a principio (Gen. II, 8)?-- Resp. Hieronymus vult [quod] ante conditionem coeli et terrae paradisum plantatum esset [ Edit., esse].
Inter. 28. Quid in coeli terraeque nomine significatur, quando dicitur: In principio fecit Deus coelum (0519D)et terram (Gen. I, 1)?-- Resp. Informis illa materia, quam de nihilo fecit Deus, appellata est primo coelum et terra: non quia jam hoc erat, sed quia jam hoc esse poterat. Nam secundo die coelum istud sidereum factum esse legitur, et tertio die terram apparuisse et vestiri floribus coepisse. Sive, in coeli et terrae nomine spirituales et terrenae creaturae intelligi possunt.
Inter. 29. Quid est: Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. I, 2)?-- Resp. Non pervagatione [ Edit., per vagationem], sed potestate, et regentis imperio, ad formandum et vivificandum informem materiam, quae hoc loco aquae nomine significatur [ Ms., significari potest].
Inter. 30. Quid est: Terra autem erat invisibilis et (0520A)incomposita (Ibid. ex vers. LXX)?-- Resp. Invisibilis propter obscuritatem; incomposita propter deformitatem.
Inter. 31. Quid est quod dicitur: Dixit Deus, fiat lux (vers. 3)?-- Resp. Dixit, pro fecit, scriptor posuit, ut celeritatem vel facilitatem operis Dei ostenderet.
Inter. 32. Quid est: Appellavit Deus lucem diem (vers. 5) ?-- Resp. Id est, appellari fecit.
Inter. 33. Quare prima die lux creata legitur?-- Resp. Congruit operibus Dei, ut prima die a [ Ms., de] luce aeterna lux temporalis primo fieret, ut esset unde caetera quae crearet, apparerent.
Inter. 34. Quid est: Factum est vespere et mane dies unus (vers. 5)?-- Resp. Id est finis operis perfecti, (0520B)et initium operis incoepti.
Inter. 35. Quid est: Vidit Deus, quod esset bonum?--Resp. Id est, in ea bonitate placuit ut maneret, in qua placuit ut fieret, quod fecit.
Inter. 36. Quare de solo homine dictum est: Faciamus hominem (Gen. I, 26); de aliis autem creaturis legitur: Dixit Deus?--Resp. Ut videlicet, quae [ Ms., quia] rationabilis creatura condebatur, cum consilio facta videretur, et ut ejus nobilitas ostenderetur.
Inter. 37. Cur plurali numero dixit: Faciamus?--Resp. Ut ostenderetur trium una operatio personarum.
Inter. 38. In quo est homo conditoris sui imago?-- Resp. In interiori homine.
(0520C)Inter. 39. Cur utrumque, imago et similitudo?-- Resp. Imago in aeternitate, similitudo in moribus.
Inter. 40. Cur iterum dixit: Creavit Deus hominem ad imaginem suam (vers. 27); cum antea dixisset: ad imaginem nostram?--Resp. Ut utrumque, et pluralitas personarum, et unitas substantiae insinuaretur.
Inter. 41. Quare de solo homine creato non dicitur singulariter: Vidit Deus quod esset bonum, sicut de caeteris creaturis dictum est?-- Resp. Quia postquam homo creatus est, dicebantur omnia valde bona, quasi ante essent singula bona: propter hominem autem omnia valde bona, quod [ Ms., quia] omnia in decorem hominis creata essent [ Ms., sunt]; (0520D)homo vero in gloriam et laudem Conditoris sui factus est.
Inter. 42. Quid est quod legitur [ Ms., dixit]: Requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2) ?-- Resp. Si [enim] dividas septenarium numerum in unum et sex, erunt duo primi numeri perfecti: unitas vero in seipsa natura et potestate perfecta est; senarius vero numerus primus opere et actu perfectus est, et partibus suis impletur: nam unum, duo, tria faciunt sex. Significatur ergo [ Ms., vero] [in] requie diei septimi, quod Deus ante creationem mundi in seipso natura et potestate perfectus est, et aeternaliter in seipso habet requiem; creaturae vero actu ab ipso creationis accepto habent per ipsum (0521A)in suis naturis perfectionem quamdam, et [ Ms. omittit et] requiem in operatione 308 obedientiae, et maxime rationabiles creaturae in [ Ms. om. in] eo bono beatae sunt, ut in conditore suo requiescant.
Inter. 43. Cur de die sabbati dicitur: Benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum (vers. 3), cum de aliis diebus non legatur hoc eum dixisse?-- Resp. Ut ostenderet sanctorum requiem post sex hujus saeculi aetatum labores, in aeterno sabbato et benedicta requie quieturam [ Ms., quieturos], sicut dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Ideo et ille dies sine vespera legitur, quod ultima requies sanctorum sempiterna est.
Inter. 44. Cur dixit: Istae sunt generationes coeli et terrae (Gen. II, 4)?-- Resp. Contra eos [facit] qui (0521B)mundum sine initio et semper fuisse affirmant.
Inter. 45. Cur [dixit: In] die quo fecit coelum et terram (vers. 4), et non: in diebus?--Resp. Diem (vero) pro toto tempore primordialis creaturae posuit, sicut et Apostolus: Ecce (nunc) dies salutis (II Cor. VI, 2), diem totum tempus intelligi voluit, quo sancti in hac vita pro aeterna salute laborant.
Inter. 46. Quid est [quod dicit]: Omne virgultum agri (Gen. II, 5) antequam oriretur in terra?-- Resp. Ut celeritatem operis Dei insinuaret; id est, antequam aliqui fructus ex terra crescendo orirentur aut germinarent, repente omnes campi et colles herbis erant et arboribus cooperti.
Inter. 47. Quid est: Non enim pluerat Dominus Deus super terram (vers. 5)?-- Resp. Ut intelligeretur (0521C)quantum prima terrae germinatio a moderna distabat, quae morulis ad pluviarum irrigationem vix tandem et tarde perficitur: illa vero ad jubentis imperium mox exorta apparuit.
Inter. 48. Quid est [iterum, quod dixit]: Fons ascendebat de terra irrigans universa super faciem [Ms., universam superficiem] terrae (Gen. II, 6)?-- Resp. Aut de solo dicit paradiso, qui uno fonte irrigari creditur; aut, si de tota terra intelligendum est, omnem aquarum abundantiam intelligi voluit.
Inter. 49. Formavit igitur (Dominus) Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7). Quid igitur? Num non ante, die sexto, homo legitur esse creatus?-- Resp. Jam stricte [ Ms., strictim; al. omitt. ] prius per anticipationem (0521D)de hominis creatione dixit, quam modo per recapitulationem plenius exponere aggressus est.
Inter. 50. Quid est, quod dixit: Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae?--Resp. Quia videlicet in corporis et animae substantiam factus est, e quibus corpus de limo (terrae) formatum est; anima vero de nihilo Deo inspirante creata.
Inter. 51. Quid est, quod dixit [ Ms., dicitur]: Et posuit Deus hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum (Gen. II, 15)? [Nunquid homini laborare in paradiso opus fuit]; aut a quo custodire illum [ Edit., illud; al. custodiri ille] debuit?-- Resp. Non enim [homini erat] laboris afflictio in paradiso, sed voluntatis exhilaratio; cum ea (0522A)quae Deus creaverat humani operis adjutorio laetius feraciusque [ Ms., veracius] provenirent. Et custodiret illum, ut custodiret eumdem paradisum sibi ipsi, et [ Ms., ne] si aliquid amitteret, ut inde mereretur expelli.
Inter. 52. Cur dictum est: Lignum scientiae boni et mali (Gen. II, 9)?-- Resp. Non quod ipsum lignum in sua natura rationale esset, vel scientiam boni et mali habuisset; sed quod homo in eo experiri et scire potuit quid esset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum.
Inter. 53. Quid significat in eo quod dixit: Morte morieris (vers. 17)?-- Resp. Duplicem hominis mortem designat, id est, animae et corporis. Animae mors est, dum propter peccatum quodlibet animam Deus deserit. (0522B)Corporis mors est, dum propter necessitatem quamlibet corpus deseritur ab anima. Et hanc duplam hominis mortem Christus sua simpla [morte] destruxit. Nam sola carne mortuus est ad tempus, anima vero nunquam, quia nunquam peccavit.
Inter. 54. Unde dicitur: Adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea (Gen. II, 19)?-- Resp. Non circuitu locali adducens, sed occulto nutu suae potentiae voluit ut venirent.
309 Inter. 55. Cur voluit Deus ut homo cunctis animantibus nomina imponeret?-- Resp. Ut homo intelligeret seipsum, quanto melior esset cunctis animantibus ex rationis discretione, et eo magis conditorem suum diligeret, quo se meliorem aliis viventibus intelligeret.
(0522C)Inter. 56. Cur dicitur: Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus (Gen. II, 20)?-- Resp. Quia inter omnia animantia terrae nullum rationale inveniebatur, nisi ille solus.
Inter. 57. Cur mulier de latere viri dormientis aedificata legitur, et non de terra plasmata, sicut vir (vers. 22) ?-- Resp. Certe mysterii causa significans, quod Christus propter Ecclesiam in cruce dormivit, ex cujus latere fons salutis nostrae manavit.
Inter. 58. Quomodo convenit Christo quod dictum est: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Gen. II, 24)?-- Resp. Reliquit patrem, quia non in ea forma apparuit hominibus, qua aequalis est Patri. Reliquit matrem dum synagogam deseruit Judaeorum, de qua secundum carnem (0522D)natus est, ut adhaereret Ecclesiae, quam ex gentibus congregavit.
Inter. 59. Quare non erubescebant Adam et Eva, dum nudi erant (Gen. II, 25)?-- Resp. Quia nullam legem senserunt in membris suis repugnantem legi mentis suae: nihil enim putabant velandum, quia nihil senserunt refrenandum. Nam in poenam peccati evenit homini, ut ipsa sua caro rebellis ei esset in motibus suis, quia ipse rebellis erat creatori suo in actibus suis.
Inter. 60. Unde serpens callidior dicitur cunctis animantibus terrae (Gen. III, 1)?-- Resp. Non ex sua natura, sed ex diabolici spiritus inflatione. Utebatur enim serpente diabolus quasi organo ad perpetrandam calliditatis suae malitiam.
(0523A)Inter. 61. Cur tentari Deus hominem permisit, quem consentire praesciebat?-- Resp. Quia magnae laudi [ Ms., laudis] non esset, si ideo homo non peccasset, quia malefacere non potuisset. Nam et hodie sine intermissione [per universum] genus humanum ex insidiis diaboli [homines] tentantur [ Edit., tentatur], ut ex eo virtus tentati probetur, et palma non consentientis gloriosior appareat.
Inter. 62. Si serpens sonum verborum ejus qui per eum loquebatur intelligere potuit?-- Resp. Non est credibile eum intelligere potuisse quae per eum diabolus agebat; sed sicut daemoniacus et mente captus loquitur quae nescit, ita serpens verba edebat quae non intelligebat.
Inter. 63. Cur mulier ad interrogata serpenti respondet (0523B)[ Ms., respondit] (Gen. III, 2)?-- Resp. Ut praevaricatio ejus esset inexcusabilis, cum nullo modo dicere potuit se oblitam esse mandati quod serpenti prodidit.
Inter. 64. Cur homo factus est in liberum arbitrium?-- Resp. Quia noluit creator hominem cujuslibet servum creare, quem ad imaginem suam fecit, quatenus ex voluntario bono laudabilis appareret, vel appetitu malo damnabilis.
Inter. 65. Quae est libertas vera?-- Resp. Maxima [autem] libertas est servire justitiae, et a peccato esse liberum.
Inter. 66. Quomodo potuit mulier credere serpentis sermonibus, quod divinitus a re bona fuisset prohibita?-- Resp. Quia forte ante inerat menti illius (0523C)amor quidam propriae potestatis, et quaedam de [se] superba praesumptio, quae per illam tentationem fuerat vincenda et humilianda.
Inter. 67. Cur mulier consideravit lignum post serpentis persuasionem (Gen. III, 6)?-- Resp. Ut exploraret si quid in eo mortiferum esset; dum autem nihil in eo tale reperiret, confidentius gustavit ex eo.
Inter. 68. [Sed] unde vir consentit feminae?-- Resp. Quia forte illam eo cibo mortuam non esse cernebat; et potuit fieri, ut putaverint alicujus significationis causa dixisse creatorem: Si manducaveritis ex eo, morte moriemini (Gen. II, 17).
Inter. 69. Ad quid aperti sunt oculi eorum (Gen. III, 7)?-- Resp. [Quo] nisi ad invicem concupiscendum? quod eis ad poenam mox post peccatum (0523D)evenit.
310 Inter. 70. Cur ad folia ficulni [ Ms., ficulneae] turbati cucurrerunt [ Ms., concurrerunt] (Gen. III, 7)?-- Resp. Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruriginem confugerunt. [Ideo Dominus Jesus dixit Nathanaeli: Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I, 48), id est, cum esses sub ficu originalis peccati, per misericordiam vidi te, et ideo descendi liberare te.]
Inter. 71. Quid est quod post meridiem abscondit se Adam et uxor ejus (Gen. III, 8)?-- Resp. Id est, post beatam [ Edit., beatae] paradisiacae felicitatis lucem in hujus saeculi caliginosam miseriam [ Edit., caligine a miseria] se absconderunt.
(0524A)Inter. 72. Cur Deus quasi nesciens interrogavit, ubi esset Adam (Gen. III, 9)?-- Resp. Non utique ignorando quaesivit, sed increpando admonuit ut attenderet ubi esset, et unde cecidisset.
Inter. 73. Unde [se] a Domini praesentia abscondi posse putabat?-- Resp. Haec ei insipientia de peccati poena accidit, ut eum hoc latere putet [ Ms., eum latere velle quem], quem latere nihil potest.
Inter. 74. Cur Adam peccatum in mulierem detorsit (Gen. III, 12) ?-- Resp. Ad cumulum peccati sui superbe respondit, [et] non humiliter; quasi querimoniam in Deum dirigeret cur ei talem dedisset sociam, unde ei peccati occasio esset. Similiter et mulier suae culpae causam in creatorem refert, quare [ Al., quia] serpentem, per quem deciperetur [in paradiso] (0524B)creaverit.
Inter. 75. Quare non est interrogatus serpens cur hoc fecerit?-- Resp. Quia forte id non sua natura vel voluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum fuerat operatus. Ideo dicitur ei: Super pectus tuum gradieris et terram comedes (Gen. III, 14), siquidem in pectore calliditas nequitiarum ejus indicatur; qui et terram devorat, dum luxuria et libidine peccantium pascitur et delectatur [ Al., dilatatur]. Nam [et] sicut diabolus per serpentem loquebatur, ita et in serpente maledicitur.
Inter. 76. Quid est semen mulieris, vel [semen] serpentis (vers. 7)?-- Resp. Semen mulieris est totum genus humanum; semen serpentis, originalis peccati primordium: quae duo semina ex praecepto divino (0524C)continuum inter se odium gerere debent, ut non faciamus quae diabolus vult, quia ille nunquam vult nobis profutura.
Inter. 77. Quid est caput serpentis et calcaneum mulieris (Gen. III, 15)?-- Resp. Caput serpentis est illicitae suggestionis cogitatio, quod nos omni intentione conterere atque allidere debemus ad petram, qui est Christus. Calcaneum mulieris est extremum vitae nostrae tempus, quo diabolus nos acrius impugnare satagit, cui si viriliter resistimus, victoriam perseverantiae cum salute nostra accipiemus.
Inter. 78. Quaeritur, dum dicitur: Et sub viri potestate eris (Gen. III, 16; Gal. V, 6; I Joan. IV, 18), si ante peccatum [quoque] mulier sub potestate viri esset?-- Resp. Fuit utique, sed ea servitute, quae (0524D)per dilectionem operatur, et foras mittit timorem; post vero, conditionali servitutis timore, quae per disciplinam operatur.
Inter. 79. Cur spinas et tribulos germinavit terra (Gen. III, 18) ?-- Resp. Per peccatum enim hominis terra maledicta est, ut spinas pareret et venenosas herbas ad poenam vel [ad] exercitationem mortalium, ut ante oculos homo semper habeat originale crimen et vel sic admonitus [aliquando] se avertat a peccatis.
Inter. 80. Cur Deus fecit homini tunicas pelliceas (vers. 21) ?-- Resp. Ut eos mortales fuisse insinuaret.
Inter. 81. Quomodo Dominus Deus dixit de homine (0525A)post peccatum: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (vers. 22)?-- Resp. Propter sanctam Trinitatem plurali numero dixit ex nobis; sicut et in creatione ejus: Faciamus hominem ad imaginem (Gen. I, 26). Hic utitur voce deterrentis, ad incutiendum aliis, ne peccarent, timorem; vel sensu exprobrantis, quia non solum non fuerat factus qualis fieri voluerit, sed nec illud quod factus fuerat, conservaverit.
Inter. 82. Quid est Cherubin, vel flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendum viam ligni vitae posuit (Gen. III, 24) ?-- Resp. Id est, per angelicum 311 ministerium ignea quaedam custodia: quae tamen bene, quod versatilis dicitur, significat quandoque illam removendam esse a paradisi januis.
Inter. 83. Unde noverat Cain Dominum ad munera (0525B)ejus non respexisse, et ad munera Abel respexisse (Gen. IV, 5) ?-- Resp. Igne misso de coelis, ut creditur, hostiam Abel suscepit, ut saepissime factum offerentibus viris sanctis legimus; Cain vero ipse sacrificium suum consumere igne debebat.
Inter. 84. Quid est, [quod] Dominus dixit ad Cain: Nonne si bene egeris recipies, sin autem male, statim in foribus peccatum tuum aderit (vers. 7)?-- Resp. Id est, si pura mente obtuleris sacrificium, recipies, respiciente Deo ad te et ad sacrificium tuum; sin autem male egeris, intrantem te vel exeuntem semper peccatum tuum comitabitur, et desinet Dominus custodire introitum tuum et exitum tuum.
Inter. 85. Quomodo intelligendum [sit] sub te erit appetitus tuus [Ms., ejus], et tu dominaberis illius (0525C)(vers. 7) ?-- Resp. Tu quia liberis es arbitrii, non habet peccatum super te dominium, sed tu super illud; et in tua potestate est sive compescere, sive concupiscere illud.
Inter. 86. Quare Dominus interrogavit Cain: Ubi est Abel frater tuus (vers. 9)?-- Resp. Non tanquam ignarus, sed tanquam judex reum, quem puniat. Cui Cain ad cumulum peccati sui fallaciter ac superbe respondit.
Inter. 87. Quomodo vox sanguinis Abel clamat ad Dominum (vers. 10)?-- Resp. [Id est] homicidii illius reatus in conspectu [justi] judicis apparebat.
Inter. 88. Unde Cain maledicitur in peccato suo, [in peccato vero Adae terra maledicitur] [ Edit., cum prius terra in opere Adae sit maledicta]?-- Resp. (0525D)Quia Cain sciebat damnationem praevaricationis primae, et non timuit originali peccato fratricidii [ Edit., homicidii fratris] superaddere scelus; ideo majore maledictione dignus habebatur.
Inter. 89. Quod est signum Cain, quod posuit [ei] Deus, ut non occideretur (vers. 15)?-- Resp. Ipsum videlicet signum, quod tremens et gemens, vagus et profugus semper viveret; nec audere eum uspiam orbis terrarum sedes habere quietas. Et forte [idcirco] civitatem condidit, in qua salvari posset (vers. 17).
Inter. 90. Cur ipse se morte damnavit dicendo: Omnis qui inveniet me, occidet me (vers. 14)?-- Resp. Desperando dixit, vel ut compendio mortis cruciatus evaderet praesentes.
(0526A)Inter. 91. Quomodo septuplum punietur, qui occiderit Cain (vers. 24)?-- Resp. Solet [enim] septenarius numerus in Scripturis sanctis saepissime pro plenitudine cujuslibet rei poni: quasi dixisset gravissima ultione puniendum esse, qui [nec] tantae damnationis acerbitate admonitus a sanguine effundendo [voluit ( Edit., nollet)] manus cohibere.
Inter. 92. Quid est, quod legitur Lamech dixisse, cum occideret Cain: Septuplum de Cain vindicetur, de Lamech autem septuagies septies (vers. 24)?-- Resp. Quia homicidii peccatum [ Ms., reatum] septima generatione diluvio vindicatum esse legitur; adulterii vero scelus, quod primus omnium Lamech in duabus commisit uxoribus, non nisi sanguine Christi expiandum esse, qui septuagesima et septima generatione (0526B)venit in mundum.
Inter. 93. Unde evenit diabolo prima [ Ms., primo] mala voluntas?-- Resp. Cum [vero] causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quia noluerunt ad illum custodire fortitudinem suam, qui est summum bonum, sed aversi sunt ab illo et ad seipsos conversi sunt [et] sua propria delectati potestate. Et iste primus defectus est et prima inopia rationalis creaturae. Et hoc vitium quid aliud, nisi superbia, nuncupatur?
Inter. 94. Quid est malum?-- Resp. Malum [vero] nihil est per se, nisi privatio boni: sicut tenebrae nihil sunt, nisi absentia lucis.
Inter. 95. Cur per tres filios Noe secunda origo saeculi surrexit (Gen. VI)?-- Resp. Ut tres partes (0526C)mundi a trium generatione implerentur. Porro Sem in filiis suis Asiam, [et] Cham Libyam, [et] Japhet Europam possidebat.
Inter. 96. De quibus dixit: Cum coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent. [Et iterum] videntes Filii Dei filias hominum quod 312 essent pulchrae (Gen. VI, 1, 2)?-- Resp. Filias hominum, progeniem Cham; et filios Dei sobolem Seth [ Ms., Sem] appellare Scriptura voluit. Hi avita benedictione religiosi; illae paterna maledictione impudicae [ Ms., illi . . . impudici]: sed postquam filii Seth [ Ms., Sem] concupiscentia victi ex filiabus Cham connubia junxerunt, ex tali conjunctione homines immenso corpore, viribus superbi, moribus [inconditi], quos Scriptura gigantes nominat, procreati sunt.
(0526D)Inter. 97. Quid est, quod dixit: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est (Gen. VI, 3) ?-- Resp. Spiritus [enim] hoc loco iram significat, et caro fragilitatem humanae naturae; quasi dixisset: [quia] fragilis est in hominibus conditio, non ad aeternos [eos] servabo cruciatus, sed hinc [ Ms., hic] restituam quod merentur.
Inter. 98. Quid significat praefinitus ille numerus: Eruntque dies illius centum viginti anni [Ms., annorum]?-- Resp. Datus est ille numerus ad agendam poenitentiam humano generi; sed contemptores praevenit vindicta: nam post centum annos venit diluvium.
Inter. 99. Quid est, quod Deus dicit: Poenitet me fecisse hominem. Et iterum: Tactus dolore cordis [sui] (0527A)intrinsecus (vers. 6). Nunquid in Deum poenitentia aut dolor cordis cadere potest?-- Resp. Non Deum de facto suo poenitet, nec [ Ms., aut] dolet Deus sicut homo, cui est de omnibus rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia: sed utitur Scriptura sancta usitatis nobis verbis intelligibilibus, ut coaptet se nostrae parvitati, quatenus ex cognitis incognita cognoscamus.
Inter. 100. Noe vir justus et perfectus erat (vers. 9). Si nullus sine peccato, quomodo aliquis perfectus esse potest?-- Resp. Perfecti hic [ Edit., hinc] [aliqui] dicuntur, non sicut perficiendi sunt sancti in illa immortalitate, qua aequabuntur angelis Dei; sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti.
Inter. 101. Quid est, quod dixit Deus ad Noe: (0527B)Finis universae carnis venit (vers. 13)?-- Resp. [Universae carnis] significat omnium mortalium [ Edit., omnes mortales], praeter illos qui in arca salvandi erant. Illi igitur quasi seminarium secundae originis servati sunt.
Inter. 102. Disperdam eos cum terra. Quomodo cum terra, dum terra postea remansit?-- Resp. Tradunt [enim] doctores terrae vigorem et fecunditatem longe inferiorem esse post diluvium quam ante; et idcirco hominibus carnem [ Ms., carnes] edere licentiam esse datam; et ante [etiam] diluvium fructibus terrae solummodo victitasse homines.
Inter. 103. Quae sunt ligna levigata, de quibus arca praecipitur fieri (vers. 14)?-- Resp. Fortia et (0527C)insolubilia, de quibus alia translatio dicit, quadrata, ut arca nec ventorum vi, nec aquarum inundatione solveretur.
Inter. 104. Et bitumine linies. Quae est natura bituminis?-- Resp. Bitumen est ferventissimum et violentissimum gluten, cujus est haec virtus, ut ligna, [quae cum bitumine] oblinita [fuerint], nec vermibus exedi, nec solis ardore, nec flatibus ventorum, nec aquarum possint inundatione dissolvi.
Inter. 105. Qualem ergo arcae speciem vel formam debemus intelligere (vers. 15)?-- Resp. Ut videtur habuit quatuor angulos ex imo assurgentes, et iisdem paulatim usque ad summum in angustum attractis in spatium unius cubiti fuit collecta [ Ms., ut videtur quatuor angulis eam ex imo adsurgentem . . . fuisse collectam]. Sic [enim] refertur quod in fundamentis (0527D)trecenti cubiti in longitudine et in latitudine quinquaginta sint; et in altitudine triginta, sed collecta in cacumen angustum, ita ut cubitus sit longitudinis et latitudinis. Et vere nulla potuit tam conveniens et congrua arcae species dari, quam ut summo velut [e] tecto quodam angusto culmen [ Ms., culmine] diffunderet imbrium ruinas, et ima in aquis quadrata stabilitate consistens nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium, quae intrinsecus erant, aut inclinari posset, aut mergi.
Inter. 106. Quomodo eam bicameratam et tricameratam intelligere debemus (vers. 16)?-- Resp. Bicameratam in inferioribus, tricameratam vero in superioribus, ita ut quinque habitationum distinctiones (0528A)in ea esse advertamus; inferiora 313 ejus loca stercoribus et spurcitiis esse deputata, ne animalia et praecipue homines fimi fetore vexarentur. Huic autem superior et contigua camera conservandis pabulis animalium deputaretur. In hos ergo usus inferiores partes, quae bicameratae dicuntur, tradunt fuisse distinctas: superiores vero partes, quae tricameratae dicuntur, ad habitaculum primo bestiis vel animalibus immitioribus, vel serpentibus deputatas [esse]. Ab his vero congrua in superioribus loca mitioribus animantibus, stabulaque fuisse: supra omnia vero in excelso hominibus sedem locatam; ut pote sicut honore et sapientia antecedit, ita et loco cuncta praecelleret animalia. Et sic quinque mansiones in ea esse intelliguntur; prima, stercorina; (0528B)secunda, apothecaria; tertia, feris animantibus; quarta, mansuetis; quinta, hominibus.
Inter. 107. Quomodo de ostio quod in latere arcae aedificabatur, intelligendum est?-- Resp. Tradunt [autem etiam] ostium, quod ex latere factum est, eo loci fuisse, ut inferiora, quae dixit bicamerata infra se haberet; et quae dixit tricamerata, superiora a loco ostii appellata sunt. Et inde ingressa animalia universa, per sua quaeque loca, secundum quae supra diximus, congrua discretione distincta [ Ms., disrepta] sunt.
Inter. 108. Quid habet mysterii mensura arcae?-- Resp. Habet [enim] mysterium perfectum corporis Christi. Sexies enim trecenti habent intra se quinquaginta, et decies triginta. Sic enim humanum corpus, (0528C)si jacentem metiaris hominem, sexies habet longitudo latitudinem, et decies altitudinem. Nam longitudo jacentis hominis a vertice usque ad vestigia metienda est, et a latere usque in latus, et altitudo a dorso in ventrem. Quae figura apte Christo convenire noscitur, propter longanimitatem omnia sufferentis fidei et amplitudinem charitatis, et sublimitatem spei aeternae.
Inter. 109. Ad quid fenestra in summitate arcae jubetur fieri?-- Resp. Ut haberet unde emittere potuisset [ Al., emitti possent] aves ad explorandam terrae siccitatem.
Inter. 110. Quid sibi vult: Duo et duo, septena et septena (Gen. VII, 2). An quatuor ex immundis et quatuordecim ex mundis animalibus intelligere debemus (0528D)introducenda esse?-- Resp. Non duo et duo propter quatuor, sed propter masculum et feminam. Nam de immundis tantummodo duo, et de mundis solummodo septem.
Inter. 111. Cur immunda pari numero posuit, munda vero impari?-- Resp. Ut haberet Noe unde hostias Deo immolaret ex mundis.
Inter. 112. Unde pulchriora [ Ms. pluriora] fuerunt munda, quam immunda?-- Resp. Propter futurum humano generi usum, quia ex mundis debebatur hominibus, ut pulchriora [ Ms., plura] essent quae prodessent quam quae nocerent.
Inter. 113. Quaeri [enim] solet, utrum in tanta capacitate arca describitur [esse], ut animalia tanta et (0529A)tot, cum mansiunculis convenientibus sibi et escis eorum, ferre potuerit?-- Resp. Hanc quaestionem Origenes solvit cubito geometrico, asserens cubitum geometricum tantum valere, quantum nostri cubiti sex valent.
Inter. 114. Quid est quod dictum est ingressa esse omnia animalia [ad Noe] in arcam (vers. 9)?-- Resp. Non Noe colligente, sed Deo jubente. Sicut dictum est in prima creatione: Adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea (Gen. II, 19). Sic divino nutu coacta animalia, sponte praefinito numero veniebant ad arcam.
Inter. 115. Quid de piscibus vel alitibus [ Ms., volatilia], quae in aquis vel super aquas vivere possunt, intelligi debet; si in arca essent, an non; vel de (0529B)sectibilibus minutissimis, quales [sunt] sciniphes et muscae et caetera talia?-- Resp. Hanc [vero] quaestionem sanctus Augustinus, libro XV (Cap. 27, num. 4) De Civitate Dei, ita solvit: « Quaeri solet de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, verum etiam quales locustae, scarabaei, muscae denique et pulices, utrum non ampliori numero in arca illa fuerint, quam qui est definitus cum hoc imperaret Deus. Prius admonendi sunt quos haec movent, sic accipiendum quod dictum est: Quae reptant [Ms., repunt] super terram (Gen. VI, 20); ut necesse non fuerit conservari in arca, quae possunt in aquis vivere, non 314 solum mersa, sicut pisces, verum etiam supernatantia sicut multae alites. Deinde cum dicitur, Masculus et femina [erunt], profecto intelligitur (0529C)ad reparandum [sexum]. Quis non videat quantum [ad genus ( Edit., quantum genus dici per hoc potest. Nec) dicitur pertinere ( Apud S. Aug. l. cit.: ad reparandum genus dici, ac per hoc); ac per hoc nec] illa necesse fuerat ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque rebus vel rerum corruptionibus nasci; vel si fuerunt sicut in domibus consueverunt esse, sine ullo numero definito esse potuisse. Aut si mysterium sacratissimum quod agebatur, et tantae rei figura etiam veritate facti aliter non posset impleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae vivere in aquis, illius natura prohibente, non possent, non fuit ista cura illius hominis vel illorum hominum, sed divina. Non enim ea (0529D)Noe capiens intromittebat, sed venientia et intrantia permittebat. Ad hoc enim valet quod dictum est, intrabunt ad te, scilicet non in hominis actu, sed Dei [ Ms., divino] nutu. »
Inter. 116. Quomodo [enim] posteaquam clausum est ostium et nullus hominum extra arcam fuit, includi et bituminari extrinsecus ostium potuit?-- Resp. Hoc sine dubio divini [ Ms., divinae virtutis opus] operis fuit, ne ingrederentur aquae per aditum, quod [ Forte, quem] humana non munierat manus.
Inter. 117. Quomodo Leones in arca vel aquilae, qui consuerunt carnibus vivere, pasci potuerunt?-- Resp. Forte et alia animalia [praeter numerum definitum] propter aliorum escam, in arcam fuerunt missa; vel aliqua cibaria praeter carnes a viro sapiente (0530A)vel Deo demonstrata [ Ms., demonstrante] quae talium quoque animantium escis convenirent; quod magis credibile est.
Inter. 118. De quibus animantibus dictum est: In quibus erat spiritus vitae (vers. 15)?-- Resp. Non solum de hominibus, sed etiam de caeteris omnibus, quae vitali aura vescuntur.
Inter. 119. Si [enim] aqua [Olympum] transcendit quindecim cubitis, cujus altitudo hunc aerem turbulentum, ut fertur, transcendit, ubi dicitur nec nubes videri, nec ventos sentiri?-- Resp. Si [enim] terra spatium illius tranquilli aetheris invadere potuit, cur non et aqua crescendo? Sunt tamen quidam qui putant nec terrae inaequalitatem talem [esse], nec montium altitudinem tantam ante diluvium fuisse sicut (0530B)nunc est.
Inter. 120. Quid de pace et concordia, et unde se invicem non debellarent diversi generis animantia, sentiendum est?-- Resp. Sicut [enim] Dei nutu adducebantur in arcam, ita et Dei nutu conservabantur in arca. Sive enim mansiunculis secundum genera sua dividerentur, sive junctim manerent, Dei [tamen] potentia gubernabantur.
Inter. 121. Quid de potu animalium sentiendum est, de quo nihil dicit Scriptura?-- Resp. Sunt [quidam] qui putant unius diei escam in arca vel potum in multos profuisse dies animantibus, vel forsitan in totum annum. Sed dimittamus incertas conjecturas et concedamus divinae potentiae facere de creaturis suis quod voluit.
(0530C)Inter. 122. Quaeritur ubi corvus requieverit, si columba non invenit ubi requiesceret?-- Resp. Potuit corvus cadaveri cujuslibet animantis insidere, quod columba naturaliter refugit.
Inter. 123. Quare magis terrena animalia perierunt cum homine quam aquatilia?-- Resp. Propter maledictionem terrae, de qua vescebantur animalia terrae.
Inter. 124. Quid de animalibus sentiri debet quorum natura nec semper in aridis, nec semper in humidis vivere potest, sicut sunt lutri [et] vituli marini, et multa avium genera, quae in aquis victum requirunt, sed in aridis dormiunt [nutriunt] et requiescunt?-- Resp. Potuit [enim] virtus divina utramvis eorum naturam, donec diluvium transiret, temperare, ut aut in humido tantum, aut in arido tantum (0530D)vivere possent: nisi forte extra arcam in aliqua ejus parte loca illis praeparata essent, unde et in aquis vivere et in aridis requiescere potuissent.
315 Inter. 125. De quo spiritu dixit: Adduxit Deus Spiritum et imminutae sunt aquae (Gen. VIII, 1)?-- Resp. Bene [enim] de illo spiritu intelligi potest, de quo dictum est: Spiritus Domini [Ms., Dei] ferebatur super aquas (Gen. I, 2). Tunc enim ferebatur, ut congregatis aquis in suum locum terra appareret: nunc autem adductus dicitur, ut ablatis e medio aquis diluvii faciem terrae revelaret. Potest et spiritus nomine ventus intelligi juxta illud Psalmistae: [ Et] stetit spiritus procellae (Psal. CVI, 25), cujus crebris flatibus aqua cogeretur recedere.
(0531A)Inter. 126. Quo [enim] reversae sunt aquae, dum dicitur: Reversae sunt aquae de terra, euntes et recedentes [Ms., redeuntes] (Gen. VIII, 3)?-- Resp. Videtur juxta litteram quod omnes fluviorum ac rivorum decursus per occultas terrae venas ad matricem abyssum redeant, juxta illud Salomonis: Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I, 7).
Inter. 127. Cur quadragenario numero pluvia mundabat, et iterum post quadraginta dies dicitur Noe fenestram [arcae] aperuisse (vers. 6)?-- Resp. Quadragenarius [vero] numerus tribulationem poenitentiae ostendit. Quod vero post quadraginta dies fenestram [arcae] aperuit Noe, significat jejunio coelum reserari. Ideo Moyses et Elias, [etiam] et ipse Salvator (0531B)quadragenario numero jejunia consecrarunt, tanquam tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia.
Inter 128. Quare columba ramum olivae reportat (vers. 11) ?-- Resp. Columba Spiritus sancti, expulso alite teterrimo, ad Noe post diluvium, quasi ad Christum post baptismum devolat, et ramos [ Ms., ramo, omitt. portans] refectionis ac luminis portans, pacem orbi annuntiat.
Inter. 129. Si Deus omnia fecerat bona, et etiam valde bona (Gen. I), quid est quod munda et immunda nominavit animalia: nunquid immundum bonum esse potest?-- Resp. Etiam quod immundum dicitur, in sua natura bonum est: ad comparationem vero alterius naturae melioris quasi immundum putatur.
(0531C)Inter. 130. Cur bos melior est leone?-- Resp. Quia ejus natura melius convenit hominis necessitati subvenire, propter quem creata sunt omnia animalia.
Inter. 131. Cur [enim] homo in terrorem caeteris animantibus positus est (Gen. IX, 2)?-- Resp. In solatium transactae vindictae, et ne pauci homines a pluribus opprimerentur bestiis; et ut scirent se irrationabilibus dominari debere, non rationabilibus. Unde et primi patres nostri pastores pecorum, non reges hominum fuisse leguntur.
Inter. 132. Cur esus carnium post diluvium homini conceditur et non ante (vers. 3)?-- Resp. Propter infecunditatem terrae, ut aestimatur, et hominis fragilitatem.
(0531D)Inter. 133. Cur arcus in signum securitatis datur (vers. 13) ?-- Resp. Quia praescivit creator formidabiles [hominum animos] ne iterum diluvio delerentur, dum saepius inundationes pluviarum cernerent.
Inter. 134. Cur idem signum securitatis in coelo positum est?-- Resp. Ut ab omnibus inspici potuisset; et ut pro quacunque tribulatione oculos cordis ad eum attollamus qui habitat in coelis.
Inter. 135. Cur signum illud diversi coloris datur hominibus?-- Resp. Propter securitatem et timorem: unde et in arcu idem color aquae et ignis [simul] ostenditur, quia ex parte est caeruleus et ex parte rubicundus. Ergo utriusque judicii testis est unius (0532A)videlicet facti, et alterius faciendi, id est, quia mundus judicii igne cremabitur [nam] aqua diluvii non delebitur.
Inter. 136. An pluviae ante diluvium essent?-- Resp. Videtur non esse, quia arcus non erat nisi ex radiis solis et humida nube. Potest autem fieri, ut ex roris et fontium [sicut in Aegypto] irrigatione terra fecundaretur.
316 Inter. 137. Post diluvium quare vir justus Noe inebriatus esse legitur [ Ms., Ante diluvium quare Noe vir justus incoriatus esse non legitur.] (Gen. IX, 21)?-- Resp. Forte, ut beatus Hieronymus dicit, vino inebriari posse nesciebat. Nec enim ante diluvium legitur, vino homines usos. Ideo de Noe specialiter dicitur: Plantavit [autem] Noe vineam.
(0532B)Inter. 138. Cur nudatio femorum post ebrietatem secuta est?-- Resp. Quia saepius satietatem libido subsequitur.
Inter. 139. Cur Cham in posteris maledicebatur (vers. 25) ?-- Resp. Quia peccantibus et non poenitentibus futura imminet poena. Saepe quidem reproborum nequitiae hic [quidem] inultae proficiunt, sed in posterum feriuntur. Prophetatum quippe [ Ms., quoque] est, quod terram Chanaan, ejectis [inde] et debellatis Chananaeis accepturi forent filii Israel, qui venirent de semine Sem (Gen. V).
Inter. 140. Quem hominem vult fratrem intelligi, dum dicitur: Sanguinem hominis requiram de manu fratris sui (Gen. VI)?-- Resp. Omnem hominem voluit [ Ms., vult] fratrem intelligi, secundum cognationem (0532C)ex uno ductam.
Inter. 141. Quomodo divisus est orbis a filiis et nepotibus Noe?-- Resp. Sem, ut aestimatur, Asiam, Cham Africam, [et] Japhet Europam sortitus est.
Inter. 142. Quot gentes singuli eorum procrearunt?-- Resp. De Japhet nati sunt filii quindecim, de Cham triginta [ Ms, XXXVI], de Sem viginti septem: simul septuaginta duo, de quibus ortae sunt gentes septuaginta duae, inter quas misit Dominus discipulos septuaginta duos.
Inter. 143. Cur dictum est: Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem (Gen. IX, 27)?-- Resp. De Sem Hebraei, de Japhet populus gentium nascitur. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine (0532D)[ Edit., altitudine], quae Japhet dicitur, latitudo nomen accepit. Quod additur, Habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur, qui in eruditione scientiae Scripturarum, ejecto Israele, versamur.
Inter. 144. Quid est quod dicitur in Genesi: De terra illa exivit [Ms., egressus est] Assur, et aedificavit Niniven et Robooth civitatem [Vulgata: et plateas civitatis ] (Gen. X, 11)?-- Resp. Non duas significat civitates. Robooth namque platea dicitur. Est autem sensus: hic aedificavit Niniven et plateas civitatis.
Inter. 145. Quomodo Nemroth gigas venator robustus contra Dominum dicitur (Gen. X, 8, 9)?-- Resp. Id est, hominum terrenorum suppressor et exstinctor. Erigebat ergo cum suis populis turrem contra Dominum, in qua est impia significata superbia. (0533A)[Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi est dominata superbia] ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret Deo jubenti. Sic illa conjuratio dissoluta est, cum quisque ab eo quem non intelligebat, abscederet; nec se, nisi ei cum quo loqui poterat, aggregaret. Itaque per linguas divisae sunt gentes dispersaeque per terras.
Inter. 146. Cui dicit [ Ms., dixit] Deus: Descendamus et confundamus linguas eorum (Gen. XI, 7)?-- Resp. Descendere Dei est humanos actus inspicere, vel eorum sensibus propinquare. Quod vero plurali numero dixit: descendamus, et iterum [singulari] Confudit Deus labium universae terrae, distinctione personarum sanctam Trinitatem, et operationis (0533B)unitatem in majestate divina voluit ostendere. Sicut in exordio humanae creationis dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et iterum: Fecit Deus hominem ad similitudinem suam (Gen. I, 26, 27). Ut Trinitas in personis, et unitas in potentia esse credatur.
Inter. 147. An credibile est tantae stultitiae fuisse homines, ut in coelum altitudinem aedificii cujuslibet erigere se posse putarent (Gen. XI, 4)?-- Resp. Solet [enim] superbiam stultitia sequi et humilitatem sapientia. Ideo turris hic superbiae loco posita est. Fecit ergo superbia diversitates linguarum [humilitas Christi congregavit diversitates linguarum] et quos turris dissociaverat, Ecclesia collegit.
Inter. 148. Quis primo omnium hominibus dominari (0533C)et regnum dilatare studuit?-- Resp. Nemroth gigas, ut in sacra legitur historia, qui exstruendae turris et condendae Babyloniae auctor exstiterat.
317 Inter. 149. An unum opus est turris et civitas [ Ms., civitatis], vel duo?-- Resp. [Veluti] aestimatur a pluribus [arcem ( Ita restituitur lectio ex mss.) esse civitatis Babyloniae turrem illam]. Et ideo civitas illa Babylon dicitur, id est, confusio, quia confusum est [ibi] labium universae terrae, et in linguas varias loquela hominum divisa. Hujus [enim] civitatis, id est, Babylonis admirabilem constructionem gentium commendat historia; cujus nimia disponebatur altitudo, sive unius turris [ejus] quam praecipuam moliebantur inter alias erigere in coelum, sive omnium turrium, quae per numerum singularem ita significatae (0533D)sunt, ut dicitur miles, et intelliguntur millia militum [ Querc., cum multos milites intelligimus].
Inter. 150. In qua familia illa permansit lingua, quae primitus Adam [ Edit., a Deo] data fuerat?-- Resp. Ut putatur in familia Heber, ex quo Hebraei dicti sunt in ea parte hominum, quae Dei portio permansit, in qua et nasciturus erat Christus. Oportuit enim ut in ea lingua salus mundo primo praedicaretur, per quam primum mors intraverat in mundum. Ostendit quoque titulus in cruce Salvatoris scriptus, hanc esse omnium linguarum primam.
Inter. 151. Si Deus requievit ab omnibus operibus suis in die septimo, unde subito tanta apparuit diversitas linguarum?-- Resp. Non in hac divisione linguarum novum quid condere Creatorem aestimatur, sed dicendi (0534A)modos et formas in diversis loquelarum [ Ms., linguarum] generibus divisit. Unde easdem syllabas et ejusdem potestatis litteras, [licet] aliter conjunctas, in diversis gentium linguis inveniemus; saepe etiam [et] eadem nomina vel verba aliud quid significantia in alia lingua, atque aliud in alia. Ubi dicimus in Psalmo: In virga ferrea (Psal. II, 9), in Graeco habetur, ἐν ῥάβδῳ σιδηρᾷ. Igitur in Latino sidera non ferrea significat sicut in Graeco, sed astra.
Inter. 152. Quid est quod legitur de Aran fratre Abraham: Mortuus est Aran ante Thare patrem suum in Ur Chaldaeorum (Gen. XI, 28)?-- Resp. Ur [vero] ignis dicitur, et Chaldaei ignem colunt pro Deo; Thare vero, ut Hebraei tradunt, cum filiis suis in ignem missus est a Chaldaeis, quia ignem adorare (0534B)nolebat, in quo igne Aran consumptus est. Et hoc est quod nunc dicitur: Mortuus est ante conspectum Thare patris sui, sicut Hieronymus in Libro Hebraicarum Quaestionum refert (Patr. tom. XXIII, col. 957), ita dicens: « Vera est [igitur] Hebraeorum illa traditio, quod egressus est Thare cum filiis suis de igne Chaldaeorum, et quod Abraham Babylonio vallatus incendio, quia illud adorare nolebat, Dei sit auxilio liberatus. Et ex illo tempore ei dies vitae et tempus reputatur aetatis, ex quo confessus est Deum spernens idola Chaldaeorum. » Et ita solvitur obscurissima quaestio de Abraham. Legitur enim Thare cum septuaginta [ Ms. LXXV] esset annorum, genuisse Abraham, et vixisse, postquam genuit Abraham, centum triginta quinque annos, et fuisse omnes [dies] Thare (0534C)ducenti quinque anni. Item legimus in Genesi: Erat autem Abraham septuaginta quinque annorum, cum egressus esset ex Charra (Gen. XII, 4); videlicet mortuo patre ejus Thare. Igitur ab anno nativitatis Abraham, usque ad annum, quo egressus est ex Charra, anni sunt centum triginta quinque: sed ei non computantur anni qui transacti sunt antequam exiret de igne Chaldaeorum Dei liberatus protectione. Haec Hieronymus.
Inter. 153. Quomodo intelligendum est quod dicitur: Pater Melchae ipse est Pater Jeschae (Gen. XI, 29). Vel qui [ Ms., quae] fuit Jescha?-- Resp. Thare genuit Abraham, Nachor et Aran: Aran vero genuit Lot, et Melcham et Sarri, cognomento Jescham, et acceperunt uxores, Abraham Sarri, Nachor vero (0534D)Melcham. Necdum autem inter patruos et fratrum filios nuptiae lege prohibitae fuerant.
Inter. 154. Quid in tribus illis egressionibus intelligendum est, in quibus praecipitur a Domino Abrahae ut egrediatur de terra sua et de cognatione sua, et de domo patris sui (Gen. XII, 1)?-- Resp. Nihil aliud, nisi nobis [ Edit., non] egrediendum esse de terreno homine, et de cognatione vitiorum nostrorum, et de domo patris, id est, mundo, qui diaboli domus dicitur, ut in Psalmo: Obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11).
318 Inter. 155. Quantae promissiones Domini fuerunt ad Abraham?-- Resp. Duae. Una scilicet quod terram Chanaan possessurus sit in semine suo: (0535A)quod significatur cum dictum est: Vade in terram, quam demonstravero [Ms., monstravero] tibi, et faciam te in gentem magnam (Gen. XII, 2). Alia vero longe praestantior, quod pater est non unius gentis Israeliticae solum, sed et omnium gentium, quae fidei ejus vestigia sequuntur, quod his verbis promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes [terrae; illi scilicet in semine Abraham benedicentur] qui Abrahae fidem imitantur.
Inter. 156. Quomodo Sarra, cum a Pharaone rapta fuisset, consequens est, ut violata non fuerit (vers. 15)?-- Resp. Quia, juxta librum Esther, quaecunque mulierum placuisset regi apud veteres, sex mensibus ungebatur oleo myrteo, et sex mensibus in pigmentis variis erat et curationibus feminarum, et tunc demum (0535B)ingrediebatur ad regem (Esther. II, 12). Atque ita potest [ Al., poterat] fieri, ut Sarra, postquam placuerat regi, dum per annum ad regem ei praeparatur introitus, Abrahae Pharao multa donaverit, et Pharao postea percussus sit a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permanente.
Inter. 157. Utrum convenerit Abrahae tam sancto viro, ut celaret Sarram esse uxorem suam, et non magis poneret in Deo spem suam, ne occideretur a rege (Gen. XII, 13) ?-- Resp. Ostenditur [enim] in isto ejus facto quod homo non debet tentare Dominum Deum suum, quando habet quid faciat ex rationabili consilio. Fecit enim quod potuit pro vita sua; quod autem non potuit, illi commisit in quem speravit, cui etiam pudicitiam conjugis commendavit. Nec enim (0535C)fides [ac spes] fefellit. Namque Pharao a Deo territus multisque propter eum [ Ms., eam] malis afflictus, ubi ejus uxorem [divinitus] esse didicit, illaesam cum honore reddidit viro suo.
Inter. 158. Et erit semen tuum sicut stellae coeli et sicut arena quae est in littore maris (Gen. XII, 17). Qui significati sunt in stellis, et qui in arena?-- Resp. In stellis [coeli] pauciores firmioresque [et] clariores intelliguntur; in arena autem maritimi littoris, magna multitudo infirmorum atque carnalium.
Inter. 159. Quid est Razim et Zozim [Ms. Raphim; al., Rafim Zuzim] (Gen. XIV, 5)?-- Resp. Razim gigantes, Zozim terribiles interpretantur, [significant] robustos quosque in Arabia.
(0535D)Inter. 160. Dixit [ergo] Deus ad Abraham: Leva oculos tuos et vide a loco in quo tu nunc es, et ad Aquilonem et ad Austrum, ad Orientem et ad Mare [Vulgata, Occidentem], quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo, et semini tuo (Gen. XIII, 14). Si enim terra tantum promittebatur [ei], quam tunc in uno loco stans videre potuit per quatuor climata mundi; angusta videtur esse terra promissionis?-- Resp. Non hoc [loco] solum terrae [ei] promissum est, quod videre potuit. Non enim dictum est, tantum terrae tibi dabo quantum vides; sed: Tibi dabo terram, quam vides, cum et ulterior undique dabatur. Et idcirco subjunxit: Surge et perambula terram in latitudine et longitudine [ejus ] (vers. 17), ut perambulando perveniret ad ea, quae oculis uno loco stans videre non (0536A)potuisset. Significabatur autem ea terra, quam carnale semen ejus accepturum erat; [nam illud spiritale totius mundi latitudinem possessurum erit.]
Inter. 161. Quid [dum dixit Deus]: Ad Orientem et ad Mare [Al. meridiem], dictum est?-- Resp. Solet [enim] Scriptura sancta, dum de plagis terrae promissionis loquitur, Mare pro Occidente ponere, ab eo, quod Palestinae regio Mare in Occidentis plaga habeat.
Inter. 162. Qui sunt expediti, de quibus dictum est: Numeravit expeditos vernaculos suos (Gen. XIV, 14)?-- Resp. Expeditos dixit [juvenes] ad bellum promptos, et qui non fuerunt uxorati, de quibus in sequentibus dicit: Exceptis his quae comederunt juvenes (vers. 24).
Inter. 163. Et persecutus est usque ad Dan. (vers. (0536B)14). Qui locus est Dan?--Resp. Dan Phoenices oppidum est, quod nunc Paneas dicitur, ubi unus de fontibus Jordanis oritur, qui dicitur Dan; alter vero Jor: et his duobus fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis appellatur: 319 et sicut ex duobus fontibus unus fluvius, ita ex nominibus una appellatio procreatur.
Inter. 164. Quis est iste Melchisedech rex Salem, quem Apostolus dicit sine patre et sine matre esse (Gen. XIV, 18; Hebr. VII, 3) ?-- Resp. Ideo dixit Apostolus eum absque patre et absque matre, quia genealogiam ejus sancta Scriptura non narrat. Aiunt enim Hebraei, hunc Melchisedech mutato nomine Sem esse filium Noe, et supputantes annos vitae ipsius ostendunt, eum usque ad Isaac tempora vixisse; omnesque (0536C)primogenitos pontifices fuisse, [et] hostias Deo immolasse usque ad tempora Aaron et legis caeremonias; et haec esse primogenita, quae vendidit Esau fratri suo Jacob. Qui etiam Melchisedech jure de triumphis abnepotis [ Ms., nepotis] sui decimas accepisset [ Edit., accepit]. Porro Salem eam ipsam esse volunt, quae postea Jerusalem dicta est. Haec etiam primo Jebus, ut referunt, postea Salem, deinde Jerusalem dicta est. Iste autem Melchisedech figuraliter Christum significat secundum apostolum, quia Christus sine matre in coelis, et sine patre in terris, offerens Deo pro nobis in terris sui corporis panem et sui sanguinis vinum; ad quem dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Hebr. V, 6; (0536D)Psal. CIX, 4).
Inter. 165. Quis fuit Damascus Eliezer, de quo dixit Abraham: Haeres meus erit (Gen. XV, 2, 3)?-- Resp. Filius procuratoris Abrahae, qui postea, ut aiunt, Damascum condidit, et nomen civitati dedit, regnumque in ea obtinuit.
Inter. 166. Nunquid convenit fidei Abrahae ut signum quasi dubius quaereret a Domino dicens: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sum eam (Gen. XV, 8)?-- Resp. Non quasi dubius, de promissione Dei, anne fieret, sed quomodo futurum esset exquirebat.
Inter. 167. Quid igitur in illo mystico signo de posteritate generis sui Abrahae intelligendum erat? vel cur trium annorum animalia illi erant sumenda? (0537A)vel cur animalia dividit et volucres non dividit (vers. 9)?-- Resp. Trium [enim] annorum animalia tres temporum articulos designant, quibus populus ad summum honoris culmen adolevit. A temporibus vero patriarchae Abrahae per repromissiones usque ad tempora Moysis conjunctus est Deo. A temporibus autem Moysis legislatoris, a Deo legis acceptione, et miraculorum ostensione, triumphisque et terrae repromissionis ingressione glorificatus; a temporibus vero David regio honore, et templi civitatisque Jerusalem instructione elevatus est. Porro aries regiam et sacerdotalem dignitatem; vacca sub legis littera servientem; capra etiam eamdem gentem peccatricem esse designat. Aves vero spirituales et Dei electos praefigurabant. Divisiones itaque [ Ms., namque] (0537B)animalium, schismata inter carnales semper esse ostendunt; in eo [vero] quod aves non divisit, pax et unitas spiritualium intelligitur. Quod circa vesperam pavor irruit super Abraham, terrorem significat in die judicii, qui separabit spiritales a carnalibus, alios statuens ad dextram, alios ad sinistram (Matth. XXV). Aves vero quae super cadavera volitant, daemonia [ Ms., daemoniacae potestates] sunt, quae carnalibus insidere quaerunt: quas devotus doctor sedula admonitione abigere debet.
Inter. 168. Quid est quod dictum est ad Abraham: Scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti [et] affligent quadringentis annis (vers. 13). Unde isti quadringenti anni computati sunt servitutis.-- Resp. (0537C)Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos Dei populus fuerit, sed quia scriptum est: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12). Ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis ex Aegypto computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris viginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est si quadringentos et quinque annos summa solida quadringentos voluit appellare Scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectionis numeri paululum excrescit, aut infra est, non computetur. Non itaque, quod ait, in servitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tanquam per tot annos 320 eos (0537D)habuerint in servitute: sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est: Peregrinum erit semen tuum in terra non propria; quia sive in terra Chanaan, sive in Aegypto peregrinum erat illud semen, antequam haereditate sumerent terram ex promissione Dei, quod factum est postquam ex Aegypto liberati sunt, ut hyperbaton hic intelligatur, et ordo sit verborum: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis. Illud autem interpositum intelligatur: Et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema enim parte [annorum] summae hujus, hoc est [ Ms., hoc interest], post mortem Joseph, factum est (0538A)ut in Aegypto populus Dei duram perageret servitutem.
Inter. 169. Quare dictum est in Genesi de filiis Abraham: Quarta progenie revertentur huc (Gen. XV, 16)? Et in Exodo legitur: Quinta generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti (Exod. XIII, 18, juxta LXX)?-- Resp. Egressi sunt filii Israel quarta generatione de terra Aegypti. Replica generationem Levi. Levi genuit Gath; Gath genuit Amram [ Ed., Abram]; Amram genuit Aaron [ Edit., Aran]; Aaron [genuit] Eleazar; Eleazar [genuit] Phinees. Gath cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum; [rursum Eleazar cum patre suo Aaron regressus est ab Aegypto]. A Gath usque ad Eleazar computantur quatuor generationes. Quod autem secundum Exodum (0538B)quinta generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti, tribus Judae ordo [ibi] numeratur [ Ed., numeretur]. Judas genuit Phares; Phares [genuit] Esron; Esron genuit Aram; Aram [genuit] Aminadab; Aminadab [genuit] Naasson; Naasson [genuit] Salmon. Phares cum patre suo [Juda] ingressus est Aegyptum; Naasson princeps Juda in deserto describitur, cujus filius Salmon terram promissionis introiit. Computa a Phares usque ad Naasson, et invenies generationes quinque.
Inter. 170. Semini tuo dabo terram hanc, a fluvio Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem (Gen. XV, 18). De quo dixit Aegypti fluvio?-- Resp. Non [ergo] a fluvio magno Aegypti, hoc est, Nilo; sed a parvo, qui dividit [inter] Aegyptum et Palaestinam, [ubi (0538C)est civitas Rinocurura ].
Inter. 171. Quomodo defenditur Abraham adulterii reus non esse, dum vivente legitima uxore sua conjunctus est ancillae suae (Gen. XV)?-- Resp. Nondum promulgata erat unius uxoris lex evangelica. Habebat quoque promissionem a Deo multiplicandi seminis sui, sed necdum sciebat, ex qua uxore, quia postea dictum est ei, de Sarra habere filium. Nam propterea sic propagandi voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas [ Al., voluptas] libidinosa non fuit. Etiam et Sarra, cum prolem de se habere non potuit, de ancilla habere voluit. Consentiebat [uterque] in facto, quia [uterque Sarram] sterilem [ Edit., quia se sterilem] esse sciebat.
Inter. 172. Quomodo manus omnium contra Ismaelem, (0538D)et manus ejus contra omnes (Gen. XVI, 7, 12)?-- Resp. Invenit [enim] angelus Domini Agar super fontem aquae in deserto ad fontem in via Assur, quae per eremum ducit ad Aegyptum, [ire festinabat]: Et vocavit nomen ejus Ismael, quia exaudivit Dominus humilitatem [ejus] (Ismael interpretatur exauditio Domini [ Ms., Dei]): Hic erit ferus homo, manus ejus super omnes, et manus omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Significat autem semen ejus habitaturum in eremo, id est, Sarracenos vagos, incertisque sedibus, qui universas gentes, quibus desertum ex latere jungitur, incursant et impugnant, [et impugnantur ab omnibus].
(0539A)Inter. 173. Quae littera adjecta est nomini Abraham et Sarrai; vel quae mutationis nominum illis causa fuit?-- Resp. Dixit Dominus ad Abraham: Ecce testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium, et non vocabitur nomen tuum Abram; sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem [multarum] gentium posui te (Gen. XVII, 4 et 15). Dicunt autem Hebraei quod Deus ex nomine suo, quod apud illos tetragramum [ Ms., tetragrammaton] est, [ Ms., e] litteram Abrahae et Sarrae addiderit. Dicebatur enim primum Abram, quod interpretatur pater excelsus; et postea 321 vocatus est Abraham, pater multarum. Nam gentium non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum quare, cum apud Graecos et quosdam alios a littera videatur addita, nos [ Ms., e] (0539B)litteram Hebraeam additam dixerimus; idioma enim linguae [illius] est per [ Ms., e] quidem scribere, sed per a legere; sicut e contra a litteram saepe per e pronuntiant. Et dixit Deus ad Abraham: Sarri [ms., Sarrai] uxor tua, non vocabis eam Sarri, sed Sarra erit nomen ejus (Gen. XVII, 15). Errant [ Ms., Et sunt], qui putant primum Sarra per unum r scriptum fuisse, et postea ei alterum r additum, quia r apud Graecos centenarius numerus est. Sarri [ Ms., Sarrai] ergo primum vocata est per [ Ms., per sin, res, joth] sublato jod, id est, iota elemento, additum est e, quod per a legitur, et vocata est Sarra. Causa autem nominis mutati haec est quod antea dicebatur princeps [mea ], unius tantummodo domus materfamilias; postea vero dicitur absolute princeps.
(0539C)Inter. 174. Quare Abraham circumcisionem accepit (vers. 24) ?-- Resp. Idcirco Abrahae commendata [ Ms., data] est circumcisio, ut sub lege esset, sicut [et] Adam, ne de ligno manducaret, ut comprobaretur, si compleret hoc, an non? Credens enim filium se habiturum, per cujus generationem omnibus gentibus benedictio futura esset, et in cujus nepotibus castitatis et sobrietatis unicum mansisset exemplar: unde in ea parte corporis signum fidei accepit, unde [et] filius fidei [ Edit., Dei], non carnis nasciturus erat; nec truncata corporis parte deformior, sed fidei in Deum signo gloriosior. Igitur pro Deo aliquid perdere lucrum est, non damnum. Ita Abraham fidei suae signum accipiens non deformatus (0539D)est, sed melioratus. Si enim Adam pactum Dei custodisset, Abraham hoc pactum non accepisset. Sed quia ille in hoc membro culpam inobedientiae primo agnovit, decuit ut iste in hoc membro signum obedientiae secundo [ Al., secundus] acciperet; ut ostenderetur obedientes quandoque generasse filios ad vitam, dum olim praevaricatores generarunt ad mortem.
Inter. 175. Nunquid [dubitanti animo] dixit: Putasne centenario nascetur filius, et Sarra nonagenaria pariet (vers. 17)?-- Resp. Non verba haec dubitantis diffidentiam ostendunt, sed admirantis gaudium. Ideo prae gaudio ridentis Abrahae filius dicebatur Isaac. [Nam] risus iste in bono accipi debet, ut in Evangelio: (0540A)Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi ridebunt (Matth. V).
Inter. 176. Quare [autem] Sarram ridentem redarguit Dominus, (cum Abraham riserit et illum non redarguit) (Gen. XVIII, 13)?-- Resp. [Quia] risus Abrahae admirationis et laetitiae fuit: Sarrae autem dubitationis et diffidentiae, quod ab illo dijudicari potuit, qui corda hominum novit. Unde haec eadem Sarra ridens corripitur, correpta protinus fecundatur, et contra spem ex divina promissione accepit, quod habituram se ex humana ratione dubitavit.
Inter. 177. Quot in Veteri Testamento propriis nominibus nominati sunt, antequam nascerentur?-- Resp. Quatuor: Ismael, Isaac, Salomon et Josias, (0540B)certis quibusdam ex causis.
Inter. 178. Quaeritur, cum tres viri essent, qui Abrahae apparuerunt, quomodo singulariter Dominum appellat dicens: Domine, si inveni gratiam ante te (vers. 3)?-- Resp. Igitur in angelis Dominum sentiens, Domino potius, quam angelis loqui elegit. Et quidem aliquando imaginibus, et ante corporeos oculos, ad tempus ex aere assumptis per angelos loquitur Deus, sicut nunc Abraham non solum tres viros videre potuit, sed etiam terreno habitaculo recipere et eorum usibus etiam cibos adhibere. Nisi enim angeli, cum quaedam nobis in terra nuntiant, ad tempus ex aere corpus assumerent, exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent. Nec cibos cum Abraham sumerent, nisi propter nos solidum (0540C)aliquid ex coelesti elemento gestarent. Nec mirum quod illi ipsi qui suscepti sunt, modo angeli, modo Dominus [ Edit., Domini] vocantur; quia angelorum vocabulo exprimuntur, qui exterius ministrabant, et appellatione Domini ostenditur, qui eis interius praeerat: ut per hoc praesidentis imperium, et per illud claresceret officium ministrantium.
322 Inter. 179. Quid est clamor Sodomorum; vel quid est, quod Dominus dixit: Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint (Gen. XVIII, 20, 21) ?-- Resp. Peccatum cum voce est culpa in actione; peccatum vero cum clamore est culpa cum libertate et jactantia. Quod autem dixit: Descendam et videbo, et [caetera] hujusmodi, omnipotens Dominus et omnia sciens; cur ante probationem (0540D)quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Et ecce ut per angelos ad cognoscenda mala descendit, mox facinorosos percutit. Atque ille patiens, ille mitis, [ille], de quo scriptum est: Tu autem [Domine] cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). Ille de quo rursum scriptum est: Dominus patiens est, cum [in] tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne judicii ante diem judicii praevenit. Ecce malum, et quasi cum difficultate credidit cum audivit; et tamen sine tarditate percussit, cum verum cognoscendo reperit: ut nobis videlicet (0541A)daret exemplum, quia majora crimina et tarde credenda sunt cum audiuntur, et citius punienda, cum veraciter agnoscuntur.
Inter. 180. Quare Abraham dixit: Pulvis sum et cinis (Gen. XVIII, 27), cum tantas promissiones a Deo accepisset?-- Resp. Sublimitatem promissionum humilitatis temperavit subjectione. Apte [ Ms., aperte] enim intelligitur in quo loco se posuerat, qui pulverem se ac cinerem etiam tum cum Deo loqueretur, aestimabat. Si igitur se ita despicit, qui usque ad honorem divinae collocutionis [ Ms., contemplationis] ascendit, sollicita intentione pensandum est, qua poena illi feriendi sunt, qui ad summa non proficiunt, et tamen de minimis extolluntur.
Inter. 181. Quaeri solet utrum quod de Sodomis (0541B)dixit Deus, non se perdere locum, si invenirentur illic centum vel decem justi (vers. 26, 32), speciali quadam sententia de illa civitate, an de omnibus intelligendum sit generaliter, parcere Deum loco, in quocunque vel decem justi fuerint?-- Resp. Non est [quidem] necesse, ut hoc de omni loco accipere compellamur. Verumtamen de Sodomis potuit sic dici, quia sciebat Deus, ibi non esse vel decem, et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inveniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum.
Inter. 182. Quare Abraham in tribus viris illis, si Deum intellexit vel angelos, et iterum Lot in duobus, eos humano cibo vesci putabat?-- Resp. Fortasse prius eos homines esse arbitrati sunt, in quibus (0541C)Deum loqui intellexerunt; quibusdam divinae majestatis existentibus et apparentibus signis, postea fuisse angelos cognoverunt, cum eis videntibus in coelum issent. Sed intuendum est hic quantum bonum sit hospitalitas. Hospitalem domum ingressi sunt angeli, clausas hostium [ Ms., hospitibus] domos ingressus est ignis.
Inter. 183. Si judicium Dei justum est, quare infantes in Sodomis [simul] cum parentibus cremati sunt?-- Resp. Ut nimis impium facinus Sodomitarum possit adverti, peccatum eorum pervenit usque ad necem filiorum, ne de origine illorum aliquod signum remaneret. Nonne provisum est illis, ne diu viventes exempla sequerentur patrum; et levius in futuro crucientur, vel omnino non, aliena causa occisi. (0541D)Parentes [enim] tam pro se quam pro his rei sunt. Ergo mors filiorum crimen est parentum, et ideo futuri sunt accusatores parentum. Est qualecunque beneficium reum non esse, qui gloriosus non est: prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest.
Inter. 184. Quaeritur quare Lot cum jussus esset ad montem fugere, Segor praetulerit, ut ibi salvaretur; et rursum de Segor ad montem migrasset (Gen. XIX, 20)?-- Resp. Tradunt Hebraei quod Segor frequenter terrae motu subruta, Bale primum, et postea Salissa appellata sit, timueritque Lot dicens: Si cum caeterae adhuc urbes starent, ista saepe subversa est, quanto magis nunc in communi ruina (0542A)non poterit liberari? Et hanc occasionem infidelitatis, etiam in filias coitus principium dedisse certum est. Qui enim caeteras 323 viderat subrui civitates, et hanc [stare, seque auxilio Dei erutum ( In edit., mendose, et hanc fuisse, quae Dei auxilio eruta est)]; utique de eo quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit.
Inter. 185. Cur igitur angeli, quasi hospites coacti, domum Lot introisse dicuntur?-- Resp. Ut tentata esset charitas Lot, probata et remunerata: et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem vero domum angeli ingressi sunt ad liberandum hospitem suum: clausas autem hospitibus domos ignis ingressus [est] ad perdendos peccatores in eis. Idcirco hospites non sunt evitandi, sed (0542B)ultro invitandi.
Inter. 186. Quaeritur quare de coelo vindicta data est super habitatores impios civitatum illarum (Gen. XIX, 24)?-- Resp. Quia clamor peccantium in coelum ascendisse dicitur; idcirco de coelo puniendi erant.
Inter. 187. Cur sulphureo igne puniebantur?-- Resp. Ut putidissimus libidinis ardor putidissimo flammarum ardore puniretur.
Inter. 188. Cur [autem] uxor Lot in statuam salis conversa est (vers. 26).-- Resp. Ad condimentum fidelium; quia punitio impii eruditio est justi.
Inter. 189. Quo consilio filiae Lot concubitum patris petierunt (vers. 31, 33); vel ab incestu (0542C)purgari possunt, dum hoc scientes fecerunt; ille vero [quasi] nesciens?-- Resp. Videtur [namque] filias Lot quaedam didicisse de saeculi [ Ms. mundi] consummatione, quae immineret per ignem: sed tanquam puellae non intelligebant perfecte, quae didicerant. [Nescierunt] quod Sodomiticis igne vastatis multum adhuc spatium integrum resideret in mundo suspicatae sunt, tale aliquid factum, quale in temporibus Noe audierant, et ob reparandam mortalium posteritatem solas se esse cum parente servatas. Recuperandi igitur humani generis desiderium sumunt, atque instaurandi saeculi ex sese dandum opinantur exordium. Et quanquam grave eis crimen [videatur] furari concubitum patris, gravior tamen eis impietas videbatur, si humanae, ut (0542D)putabant, posteritatis spem servata castitate delessent. Propter hoc ergo consilium ineunt, minore, ut arbitror, culpa [spe tamen] argumentoque majore, patris moestitiam vel rigorem vino molliunt et resolvunt: singulis ingressae noctibus, singulae suscipiunt ab ignorante conceptum; ultra non repetunt, nec requirunt. Ubi hinc libidinis culpa, ibi incesti crimen arguitur; quomodo dabitur in vitio, quod non iteratur in facto?
Inter. 190. Si Lot [quasi] incestus [ Al., incertus] in hoc facto culpandus est, an non?-- Resp. Culpandus est quidem in hoc facto Lot, quantum ebrietatis [ Ms., ebrietas] ignorantia meretur. Nam et hanc lex aeterna condemnat, quae cibum et potum non (0543A)nisi ad salutem corporis sumere mandat. Et hinc diligentius intendendum est, quantum sit ebrietatis malum; et valde timendum est illis, quibus hoc malum in usu est. Nam in crimine ebrietas decipit, quem Sodoma non decepit. Uritur ille flamma mulierum, quem flamma sulphurea non ussit. Erat ergo Lot arte, non voluntate deceptus; ideo medius quidam [ Ms., quidem] inter peccatores et justos: quippe qui ex Abrahae cognatione [ Ms., stirpe] descenderat, in Sodomis tamen habitaverit. Nam et hoc quod evadit e Sodomis, sicut Scriptura indicat, magis ad honorem Abrahae, quam ad meritum pertinet Lot.
Inter. 191. Quare diebus Noe peccatum mundi aqua ulciscitur, hoc vero Sodomitarum igne punitur?-- Resp. (0543B)Quia illud naturale libidinis cum feminis peccatum quasi leviori elemento damnatur: hoc vero contra naturam libidinis peccatum cum viris, acrioris elementi vindicatur incendio: et illic terra aquis abluta revirescit; hic flammis cremata aeterna sterilitate arescit.
Inter. 192. Cur Abraham Sarram uxorem suam, sororem suam secundo esse dixit (Gen. XX, 2)?-- Resp. Quia ex priori Pharaonis correptione certus erat de Dei defensione, quod violari non potuit; incertus de sua vita, an illorum evaderet manus. Et miranda est Sarae pulchritudinis forma, quae in tanta aetate tantum amari potuit [ Ms., poterat], ut vir suus propter ejus pulchritudinem se periclitari metueret.
(0543C)324 Inter. 193. Cur dixit Deus ad Abimelech: Peperci tibi, ut non peccares in me (Gen. XX, 6)?-- Resp. Ut adverteretur, in Deum peccari, quando talia committuntur, quae putent homines leviter habenda, tanquam in carne peccata.
Inter. 194. Cur non [mox] Abimelech mortuus est, dum dixit ei Deus: Ecce tu morieris (Ibid. v. 3)?-- Resp. Utique Deus praedixit, quod sine dubio futurum fuisset, si in hac admonitione, a peccato abstinendo, non caveretur.
Inter. 195. Quare Abraham in die ablactationis Isaac, et non in die nativitatis vel circumcisionis fecit convivium grande (Gen. XXI, 8)?-- Resp. Propter significationem spiritualem: tunc enim gaudium habendum est de uno viro spirituali, quando solido (0543D)veritatis cibo, [et] non lacte carnalis intelligentiae pascitur.
Inter. 196. De quo ludo arguit Sarra Ismael filium Agar (Ibid. v. 9, 10)?-- Resp. Dupliciter [itaque] hoc ab Hebraeis exponitur; sive quod idolothytum fecerit; juxta illud [quod alibi scriptum est]: Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6); sive quod adversum Isaac, quasi majoris aetatis, joco sibi et ludo primogenita vindicaret: quod [ Edit., quando] quidem Sarra audiens non tulit. Et hoc ex ipsius approbatur sermone [dicentis ei]: Ejice ancillam hanc cum filio suo; non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.
Inter. 197. Post quot annos puer ablactari solet?-- Resp. (0544A)Inter Hebraeos [autem] varia opinio est, asserentibus aliis quinto [ Ms., quarto] anno; aliis duodecimo ablactationis tempus impleri.
Inter. 198. Si tredecim [ Al., quatuordecim] annorum erat Ismael quando natus est Isaac, adjunctisque aetati [ Ms., hac aetate] ablactationis annis, quomodo convenit tantae aetatis adolescentem matris sedisse in cervicibus, dum dicitur: Sumpsit Abraham panes et utrem aquae et dedit Agar, ponens super humerum ejus et parvulum, et dimisit eam (Gen. XXI, 14)?-- Resp. Omnis [igitur] filius secundum idioma linguae Hebraeorum, ad comparationem parentum, infans vocatur et parvulus. Et est sensus: Posuit Abraham panes et utrem super humerum Agar, et hoc facto dedit puerum matri, hoc est, in manu (0544B)ejus eum tradidit, commendavit, et ita emisit e domo. Quod in sequentibus declaratur, dum dicitur: Surge, tolle puerum, et tene manum ejus (Ibid. v. 18); non ut eum de terra [velut] jacentem tolleret, sed quasi comitem manu teneret. Quod autem manu parentis tenetur, sollicitus monstratur affectus.
Inter. 199. Quid est quod dicitur, matrem flevisse, et Deum vocem pueri exaudisse (Ibid. v. 16, 17)?-- Resp. [Quia] mater non suam mortem, sed filii deplorabat, pepercitque Deus puero, pro quo fletus matris erat [ Ms., fuerat].
Inter. 200. Quomodo ad puteum juramenti agrum plantaverat Abraham (Ibid., v. 29 seq.), si in terra illa, quemadmodum Stephanus ait in Actis (VII, 5): Non acceperat haereditatem nec spatium pedis?-- Resp. (0544C)Ea est intelligenda haereditas quam Deus fuerat munere suo gratuito daturus, non ista quae pretio empta est. Intelligitur autem spatium circa puteum ad illud emptionis pactum pertinere, in quo fuerant agnae septem datae, quando Abimelech et Abraham sibi [etiam] juraverunt.
Inter. 201. Quid illud: Tentavit Deus Abraham (Gen. XXII, 1)? Et Jacobus apostolus dicit: Deus neminem tentat (Jac. I, 13). Quomodo utrumque intelligendum est?-- Resp. Duobus [enim] modis tentatio in Scripturis solet intelligi. Una est quae per Deum fit probationis causa, ut justificetur homo et coronetur; de qua et dicitur: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3), hoc est, ut scire vos faciat. Alia est, de qua Jacobus (0544D)dicit: Deus neminem tentat (Jacob. I, 13); qua peccato implicamur. De illa Apostolus dicit: Ne forte tentaverit vos is qui tentat (I Thess. III, 5). Igitur Abraham a Deo tentatus est, ut probaretur, justificaretur, coronaretur, et ut ejus obedientia tali probata examine posteris innotesceret.
Inter. 202. De quo dixit [Deus] Abrahae: Super unum montium, quem monstravero tibi (Gen. XXII, 2)?-- Resp. Aiunt [ergo] Hebraei hunc montem esse, in quo postea templum conditum est, [in area urnae Jebusaei].
325 Inter. 203. Cur in tentatione Abrahae Deus dixit: Tolle filium tuum charissimum, quem diligis, Isaac (Gen. XXI, 12)?-- Resp. Ut ex charitatis admonitione, (0545A)et nominis recordatione tentationis pondus accumularetur, et paternus affectus torqueretur ex memoria promissionis: cum ante Deus dixisset ad eum: In Isaac vocabitur tibi semen. Quasi [ Ms., quia] si ille occideretur, tota spes promissionis [ Ms., promissionum] frustraretur.
Inter. 204. Et cur non statim licuit ei occidere filium, sed triduana itineris mora, eum immolaturus, secum ducere jussus est?-- Resp. Quatenus longitudine temporis, tentationis quoque augeretur incrementum. Nam per triduum iter protenditur, et per totum triduum crescentibus curis paterna viscera cruciantur: ut omni hoc spatio tam prolixo intueretur filium pater, cibum cum eo sumeret, ut [tot] noctibus puer penderet in amplexibus patris, inhaereret pectori, (0545B)cubitaret in gremio; quatenus per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii accumularetur.
Inter. 205. Si Abraham indubitanter et firmo animo cogitabat mactare puerum Domino in holocaustum, quid est quod dixit pueris suis: Vos exspectate hic: ego et puer, cum adoraverimus, revertemur ad vos (Gen. XXII, 5)?-- Resp. [Igitur et dubitanti animo mactare puerum cogitabat, et indubitanti animo in Deum resuscitari credebat eum.] Idcirco utrumque laudis [ Ms., laudabilis] est et in constantia offerendi, et in fide resuscitandi. Sciebat certissime Deum fallere non posse: et licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde (0545C)et Paulus apostolus per Spiritum sanctum didicerat, quid animi habuisset Abraham intra se, dum fidem ejus laudat [ Ms., laudavit] dicens: Fide Abraham non haesitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat promissionem [ Ms., repromissiones], [cogitans] quia a mortuis eum resuscitare potens est Deus (Rom. IV, 20).
Inter. 206. Unde aries iste, qui pro Isaac immolatus est (Gen. XXII, 13), venerit, solet quaeri: an [de] terra ibi subito creatus esset, vel aliunde ab angelo allatus?-- Resp. Aries iste non putativus [ Ms., putatus], sed verus esse credendus est. Ideo magis a doctoribus aestimatur, aliunde eum angelum attulisse, quam ibi de terra, post sex dierum opera, Dominum procreasse.
(0545D)Inter. 207. Quare appellavit Abraham nomen loci illius: Dominus vidit (Ibid. v. 14); cum nusquam sit quod Dominus non videat?-- Resp. Vidit pro apparuit dixit: hoc est, videri fecit, sicut ibi: Et nunc cognovi quia times Deum, id est, feci ut cognoscaris [ Ms., cognoscatur; al., cognoscar], eo genere locutionis, dum per efficientem significatur id quod efficitur: sicut pigrum frigus dicimus, eo quod [pigros] faciat. Illud autem quod dixit: Unde usque hodie dicitur Dominus in montem videbit. Exinde apud Hebraeos proverbium venit [ Ms., exiit] ut si quando in angustia constituti sunt, [et] Domini quoque optant auxilio sublevari, dicunt: In monte Dominus videbit, hoc est, sicut Abrahae, miserebitur et nostri. Unde (0546A)et in signum dati arietis solent etiam nunc cornu clangere.
Inter. 208. Vocavit [autem] angelus Domini Abraham secundo de coelo dicens: Quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito propter me (Ibid., v. 16). Nunquid Abraham propter angelum non pepercit filio suo, et non propter Deum?-- Resp. [Aut enim] angeli nomine Dominus Christus significatus est, qui sine dubio Deus est, et manifeste a propheta dictus est, magni consilii angelus. Aut [quia] Deus [erat] in angelo; et [ Edit., aut] ex persona Dei angelus loquebatur, sicut in prophetis etiam fieri solet. Nam in consequentibus hoc magis videtur apparere, ubi legitur: [ Et] vocavit angelus Domini Abraham iterum de coelo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit (0546B)Dominus.
Inter. 209. Quid est quod secundo ad Abraham eaedem et non aliae promissiones factae sunt (Ibid., v. 17)?-- Resp. Significat duplex semen Abrahae futurum esse, unum carnale, aliud spirituale. Ideo dixit ei Dominus: [sic] erit semen tuum, sicut stellae coeli, et sicut arena maris: in stellis coeli, spirituales; in arena maris, carnales [volens intelligi ( Edit., intelliguntur)].
Inter. 210. Cur [enim] nominavit Scriptura filios Nachor fratris Abrahae (Ibid., vers. 20)?-- Resp. Quia de illis, vel de illorum stirpe aliquid celebre postea gestum esse legitur. Itaque Hus [ Ms., Chus] unus erat, de cujus stirpe Job descendit. 326 Sic enim scriptum est in exordio voluminis ejus: Vir (0546C)fuit in terra Hus [Ms., Chus] nomine Job. Male igitur aestimabant [ Ms., aestimant] quidam, Job de genere Esau natum, in cujus genere est Balam [ Ms., de gente Esau. Secundus natu est de Melcha Buzi, ex cujus genere est Balam, etc.] ille divinus, ut Hebraei tradunt, qui in libro Job dicitur Heliu: primum vir sanctus [et] propheta Dei, postea per inobedientiam et desiderium munerum excaecatus, dum Israel maledicere coepit, divini vocabulo nuncupatus. [Diciturque in eodem libro: Et iratus Heliu filius Barachiel Buzites. De hujus videlicet Buzi radice descendens Cham vel pater ejus Damasci. Ipsa enim vocatur Aran, quae hic pro Syria scripta est et ipso nomine legitur in Isaia. Caseth quoque quartus est, a quo Casiadei, id est Chaldaei, postea vocati sunt. Bathuel, (0546D)de quo Rebecca et Laban pater Liae et Rachel.]
Inter. 211. Cur una civitas Hebron tribus appellata est nominibus, videlicet, Hebron, Arbe, [et] Mambre (Gen. XXIII, 2)?-- Resp. Hebron [civitas] a Gigantibus, a quibus quondam condita est: et Arbe a numero, videlicet quatuor, [habet nomen], quod ibi quatuor patriarchae sepulti sunt; Adam magnus humani generis pater; Abraham, [et] Isaac [et] Jacob. Haec eadem a quodam amicorum Abraham Mambre vocata est.
Inter. 212. [Quaeritur] quid significat quod Abraham puero suo dicit: Pone manum tuam super femur meum, et jura per Dominum Deum coeli (Gen. XXIV, (0547A)2, 3)?-- Resp. Tradunt Hebraei quod in sanctificatione ejus, hoc est circumcisione, juraverit. Sed melius intelligendum est jurasse in semine Abrahae, hoc est Christo. Quia ipse Dominus Deus coeli in ea carne tum venturus erat, quae de illo femore propagata est.
Inter. 213. Quomodo servus Abrahae in petitione signi augurationis vitio culpandus non est (vers. 14)?-- Resp. Aliud est [enim] mirum aliquid petere, quod ipso miraculo significatur [ Ms., quod pro ipso miraculo signum sit]; aliud [est etiam] humanos errores superstitiosa vanitate in auspiciis, augurationibus [et] divinationibus observare. Quaedam enim pacta [ Ms., facta] sunt diabolicae familiaritatis, et non sine grandi peccato fiunt, quando fiunt. Illud (0547B)igitur superius petitionis genus comprobatio [ Ms., computatio fidei] seu conjunctio fidei est ad Deum; hoc posterius infidelitatis conjunctio ad diabolum.
Inter. 214. Quid hoc, proficiscente Rebecca: Soror nostra es, crescas in millia millium et haereditatem obtineat [Ms., possideat] semen tuum portas inimicorum suorum (vers. 60)? Num prophetae fuerunt, quia [ Ms., qui] hoc dixerunt quod in futuro factum est [ Ms., quod futurum factum fuerat]?-- Resp. Non prophetae fuerunt, aut vanitate tam magna optaverunt, sed eos, quae promiserat Deus Abrahae, latere non potuerunt.
Inter. 215. Quae est exercitatio Isaac, qua se exercere dicitur in campo ad vesperam (vers. 63)?-- Resp. Significat [autem] illa exercitatio orationem, (0547C)secundum illud quod Christus orabat in monte: ut etiam hinc Isaac typum Domini gesserit (vers. 62).
Inter. 216. Quae est illa terra Austri, ubi habitabat Isaac, revertente servo patris sui cum Rebecca?-- Resp. [Terra Austri] significat terram illam [ Ms., Gerara] unde a patre ad immolandum [quondam] fuerat adductus (vers. 65).
Inter. 217. Quid est theristrum, quo se operuit Rebecca?-- Resp. Pallii genus est, ut nunc sunt Arabica vestimenta [ Ms., teristrum pallium dicitur, genus etiam nunc Arabici vestimenti], quibus mulieres provinciae illius velantur.
Inter. 218. Cur Abraham post promissum sibi et (0547D)natum Isaac, in quo ei multiplicatio prolis, et benedictio gentium promissa est a Deo, aliam voluit ducere uxorem (Gen. XXV, 1)?-- Resp. Non propter incontinentiam, cum jam esset grandaevus; sed sicut Agar et Ismael significant carnales Veteris Testamenti; sic Cethura et filii ejus significant haereticos, qui se ad Novum Testamentum pertinere existimant. Sed utraeque concubinae dicuntur; sic enim dicitur: Filiis [autem] concubinarum largitus est munera (vers. 6). Sola Sarra uxor semper vocatur.
Inter. 219.--Quae est [ista] Cethura, aut unde genus duxit [ Ms., ducens]?-- Resp. [Cethura interpretatur copulata, aut vincta; quam ob causam] suspicantur Hebraei 327 eamdem esse Agar quae, Sarra mortua, ex concubina transierit in uxorem [ Al., facta sit (0548A)uxor]. Et sic videtur [depositi jam] Abrahae aetas excusari, ne senex post mortem uxoris vetulae novis nuptiis arguatur lascivisse. [Fertur] quoque quia filii Abrahae, qui ei de Cethura nati sunt, [occupaverunt terram quae Arabia vocatur, usque ad maris Rubri] littora. Dicitur autem unus ex posteris Abrahae, qui appellatur Asser [ Ms., appellabatur Assur], duxisse adversus Lubian [ Ms., Laban] exercitum, et ibi devictis hostibus consedisse, ejusque posteros ex nomine Atavi Africam nuncupasse. Alios quoque filios Abrahae ex Cethura occupasse Judeae regiones [ Ms., Indiam regionem] aestimatur.
Inter. 220. Quomodo convenit Abrahae tam sancto viro quod dicitur: Et deficiens mortuus est (Gen. XXV, 8)?-- Resp. In Hebraeo non habetur deficiens, (0548B)sed a Septuaginta Interpretibus additum est.
Inter. 221. Quid [est] quod plenus dierum dicitur?-- Resp. Quod lucis et diei operibus plenus occubuerit.
Inter. 222. Quid est quod dicit Scriptura de filiis Ismael: Habitaverunt ab Ebila usque ad Sur, quae est contra faciem Aegypti (vers. 18)?-- Resp. Ebila est regio quam circumfluit [ Ms., circuit] Phison ex paradiso fluens, dicta a quodam Ebila nepote Noe: et est solitudo contra faciem Aegypti. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Aegypti confinia.
Inter. 223. Quid est quod dicitur de Ismaele (vers. 16), quod duodecim generasset principes, vel duces [qui regionibus vel tribubus nomina dederunt ( omissa (0548C)in ms. )]?-- Resp. Significat quod singuli filiorum Ismaelis [regionibus vel tribubus nomina dederunt], e quibus primogenitus ejus fuit Nabaioth [ Ms., Nabaoth; al., Nabeoth], a quo omnis regio ab Euphrate ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, quae pars est Arabiae. Nam et familiae eorum oppidaque et pagi ac munita castella, et tribus horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his Cedaar in deserto, Eoduma alia regio, et Hemanea [ Ms., Themana] ad austrum et Cedema ad Orientem dicitur.
Inter. 224. Quid est quod dicitur de eodem Ismaele: Coram omnibus fratribus suis obiit (vers. 17)? vel qui sunt fratrum nomine dicti [ Ms., censiti]?-- Resp. Id est, in manibus omnium liberorum [ Ms., filiorum] suorum mortuus est, superstitibus omnibus liberis, (0548D)et nullo prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari, ad Jacob Laban demonstrat dicens: Ponatur coram [fratribus meis et] fratribus tuis, ut judicent inter nos (Gen. XXXI, 37). Nec enim legimus alios fratres Jacob ibi habere, exceptis liberis suis.
Inter. 225. Quaeritur quo ierit Rebecca interrogare Dominum, cum parvuli [ejus] in utero collidebantur (Gen. XXV, 22) ?-- Resp. Forte ad locum ubi aram constituerat Abraham, orare venit: vel [etiam] erant aliqui [tales] in eo tempore homines Dei, in quibus posset Deus interrogari.
Inter. 226. An secundum historiam vel etiam allegoriam intelligendum est quod Dominus respondit Rebeccae: Duae gentes sunt in utero tuo et duo (0549A)populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori (vers. 23)?-- Resp. Secundum utrumque modum: spiritualiter vero sic solet intelligi quod dictum est, [ut] in Esau figuratus sit major populus Dei, hoc est, Israeliticus secundum carnem; per Jacob autem figuratus est ipse Jacob in populo Christiano, secundum spiritualem progeniem propagato [ Ms., quam propagavit]. Sed etiam historica proprietate invenitur hoc responsum esse completum, ubi populus Israel, hoc est, Jacob minor filius superavit Idumaeos, quos [ Ms., hoc est, gentem quam . . . ] propagavit Esau, eosque fecit tributarios per David, quod diu fecit scilicet usque [ Ms., quandiu fuerunt usque . . . ] ad regem sub quo Idumaei rebellaverunt, et jugum Israeliticum a cervice (0549B)sua deposuerunt.
Inter. 227. Quae sunt primogenita quae Esau vendidit Jacob fratri suo (vers. 31)?-- Resp. Tradunt Hebraei omnes primogenitos fungi solitos officio sacerdotali [ Ms., sacerdotum] antequam Aaron in sacerdotem [ Ms., sacerdotium] eligeretur; et habuisse vestimenta sacerdotalia, quibus induti victimas Deo offerebant: et haec esse vestimenta 328 Esau, quibus Rebecca induit Jacob filium suum, quorum odore pater oblectatus benedictionis initium astruit (Gen. XXVII, 15).
Inter. 228. Si viri justi voluntas bona est, quid est quod Isaac non Esau, quem voluit, sed Jacob, quem noluit, benedixit?-- Resp. Justi hominis, quantum ad conscientiam pertinet, voluntas bona est; quantum (0549C)autem ad praescientiam [ Ms., praesentiam] immunis est ab adversis. Deus enim solus est qui de futuris judicat. Ac per hoc Isaac justus, quantum ad praesentem statum [ Ms., humanitatem] pertinet, dignum esse majorem filium benedictione putabat [magis]. Sed Deus, occultorum cognitor, minorem mereri benedictionem ostendit, [ut in benedictione non hominis ostenderit esse beneficium, sed Dei ( Edit., ut benedictionem non hominis, sed Dei ostenderet)]. Ideo dictum est in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotem: Ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus benedicam eos (Num. VI, 27). Sacerdotis est benedicere, Dei est effectum tribuere benedictionis. Unde intellexit Isaac per spiritum prophetiae, a Deo benedictionem super minorem filium praedestinatam, (0549D)dicens: Benedixi ei, et erit benedictus (Gen. XXVII, 33).
Inter. 229. Quid est quod Jacob dixit: Terribilis est locus iste, non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli (Gen. XXVIII, 17)?-- Resp. Haec verba ad prophetiam pertinent, quod [ Ms., quia] futurum erat in terra promissionis, Deum verum timere et colere, tabernaculumque ei fieri: eumque, qui est super omnia benedictus Deus, pedibus [suis] ambulare in ea. Portam autem coeli sic intelligere debemus, tanquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum coelorum.
Inter. 230. Cur Jacob oleum fudit super lapidem, quem erexit in titulum (vers. 18)?-- Resp. Non ex (0550A)idololatria [ Ms., non idololatriae fecit simile]: nec enim tunc, nec postea frequentavit lapidem adorando, aut ei sacrificando; sed signum fuit prophetiae evidentissimae [ Ms., in prophetia evidentissima] constitutum, quod [ Ms., quae] pertinet ad unctionem. Unde et Christi nomen a chrismate est.
Inter. 231. [Quaerendum est] quomodo dictum sit: Servivit Jacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies (Gen. XXIX, 20); cum magis [etiam] breve tempus longum esse soleat amantibus?-- Resp. Dictum est [ergo] propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat.
Inter. 232. Post servitutem septem annorum Jacob, soceri sui fraude deceptus, copulatus est Liae; an etiam post alios septem servitutis annos Rachel (0550B)accepturus erat?-- Resp. Non [igitur], ut quidam male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem; sed post septem dies nuptiarum primae; nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis (vers. 30).
Inter. 233. [An] duae ancillae Bala et Zelpha uxores, an concubinae dicendae sunt (Gen. XXX, 4, 9)?-- Resp. Forte omnis concubina, uxor; non autem [omnis] uxor concubina, more loquendi in Scripturis [ Ms., Scripturarum], appellatur, id est, ut Sarra et Rebecca, [Lia] et Rachel concubinae dici non possint: Agar vero et Cethura, et Bala et Zelpha et uxores et concubinae.
Inter. 234. Quomodo pro aspectu virgarum variarum (0550C)varii pecorum fetus nascebantur (vers. 38)?-- Resp. Observabat Jacob tempora quibus pecora ascendebantur, et post calorem diei ad potandum avida pergebant: discolores virgas hic ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis in ipsa potandi aviditate oves et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum avide bibunt et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis varius [etiam] erat imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint, sive mente conceperint. in extremo voluptatis aestu, quo concipiunt, talem (0550D)sobolem procreent, cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri. Et Quintilianus in ea controversia: in qua accusabatur matrona quaedam, quae Aethiopem pepererat [ Ms., quod . . . pepererit], pro defensione illius argumentetur, in hoc conceptu [ Ms., hanc conceptus] esse naturam, quam supra 329 diximus. Et multa dicuntur similia [ Ms., similiter] fieri in animalium fetibus. [Sed] et mulieri accidisse traditur, ut scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hippocratis, quae suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum puerum peperisset, utriusque parentis generi [ Ms., utrique parenti generique] dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illis admonitis, quaererent, si forte aliqua talis (0551A)pictura esset in cubiculo; qua inventa, mulier a suspicione liberata est.
Inter. 235. Quare Jacob primi temporis sua esse voluit, et serotina Laban? vel [ Ms., et] cur hac arte non sua magis omnia esse fecit?-- Resp. Jacob prudens et callidus justitiam et aequitatem in nova arte servabat. Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio [doli], et aperte huic rei Laban invidus contraiisset. Ergo ita omnia temperavit, ut ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur. Si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur, quia vernus est fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur. Quaecunque oves et caprae sero quaerebant mares, ante harum oculos non ponebat, (0551B)ut unius coloris pecora nascerentur: et quicquid primum nascebatur, suum erat, quia [discolor et] varium erat: quicquid postea, Laban: unius enim, tam nigri quam albi coloris, pecus oriebatur.
Inter. 236. Cur nec Jacob fraudis in hoc [facto] arguendus est?-- Resp. Per hoc cogit inquiri prophetiam, et aliquam figuratam significationem res ista, quam sine dubio ut propheta fecit Jacob. Non enim tale aliquid, nisi revelatione spirituali eum fecisse credendum est.
Inter. 237. Quomodo decem vicibus dicit Jacob socero suo, mutasse eum mercedem suam (Gen. XXXI, 41)?-- Resp. Hic est sensus, quod per singulos fetus semper Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus [post fetum] dicebat: Nolo [ F., (0551C)volo] in futurum varia mihi nascantur. Rursum cum vidisset unius coloris nasci pecora [Jacob quoque, hoc audito, virgas in canalibus non ponebat] dicebat: futuros fetus unius coloris pecora mihi procreabunt. Et quid plura? usque ad decem vices semper [a Laban pecoris sui] Jacob mutata conditio est: et quodcunque sibi proposuerat Laban, ut nasceretur, in contrarium colorem vertebatur. Ne cui autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles videantur, lege Virgilium, in quo dicitur: Bis gravidae pecudes . . . . . Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae una esse perhibetur.
Inter. 238. Quare constituit Jacob lapidem super titulum (vers. 45)?-- Resp. Diligenter animadvertendum (0551D)est quod istos titulos in rei cujuscunque testimonium constituebant, non ut eos pro diis colerent, sed ut eis aliquid significarent.
Inter. 239. Quid est quod Jacob juravit per timorem patris sui Isaac (vers. 53)?-- Resp. Per Deum utique, quem timebat Isaac pater ejus, jurare intelligitur. Quem timorem etiam superius commendavit, cum diceret: Deus patris mei Abrahae, et timor patris mei Isaac (vers. 42).
Inter. 240. Quae sunt castra Dei, quae vidit Jacob in itinere (Gen. XXXII, 1, 2)?-- Resp. Nulla dubitatio est quin angelorum fuerit multitudo. Ea quippe in Scripturis militia coeli nominari solet.
Inter. 241. Quomodo fidem habuit Jacob, quandoquidem (0552A)tantum timuit Esau fratrem suum (vers. 7)?-- Resp. Satis in verbis ejusdem Jacob, quae sequuntur, et humana infirmitas, et fides pietatis apparet; ut et Deus liberaret eum et quae promisit impleret. Admonendi sumus tamen [ Ms., enim] hoc exemplo, ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt [ab hominibus] in praesidium salutis: ut praetermittentes ea Deum tentare non videamur.
Inter. 242. Quomodo ergo Jacob ab eo postulat benedici, cui luctando praevaluit (vers. 26)?-- Resp. Magna [haec] est de Christo prophetia. Duplex enim 330 [hic] Jacob intelligitur, id est, carnalis et spiritualis. Praevaluit enim Jacob Christo, vel potius praevalere visus est super eos Israelitas, a quibus (0552B)crucifixus est Christus; et ab eo benedicitur [Israeliticus] in eis qui crediderunt in Christum; ex quibus erat qui dicebat: Et ego Israelita ex genere Abrahae, ex tribu Benjamin (Rom. XI, 1). Unus ergo atque idem Jacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris, tanquam in multitudine generis, de quo dictum est: et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 26). Benedictus autem in eis, de quibus dictum est: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XII, 5).
Inter. 243. Quae est causa immutati nominis Jacob, ut Israel vocaretur (Gen. XXXII, 28)?-- Resp. Varia hujus nominis interpretatio aestimatur; sed beatus Hieronymus taliter de ejus interpretatione dixit: (0552C)sensus itaque hic est: non vocabitur nomen tuum supplantator, hoc est, Jacob; sed vocabitur princeps cum Deo, hoc est, Israel. Quomodo enim ego princeps sum, sic [et] tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem cum Deo sive angelo (quoniam plerique varie interpretantur) pugnare potuisti, quanto magis cum hominibus, hoc est, [cum] Esau, [quem] formidare non debes.
Inter. 244. Quid [sibi vult] quod Jacob ait [fratri suo]: Sic vidi faciem tuam, quasi viderem faciem Dei (Gen. XXXIII, 10). Utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt?-- Resp. Haec verba fraterna sunt et benigno animo dicta, quoniam post benignam susceptionem metus ipse transierat. Et fortassis Dei nomine angelorum (0552D)aliquem vel sanctorum [ Ms., vel aliquem sanctum] hoc loco intelligere debemus, secundum Apostolum, qui dixit: Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi (I Cor. VIII, 5).
Inter. 245. Quomodo promisit Jacob fratri suo, ut sequeretur vestigia ejus cum alio itinere tenderet (Gen. XXXIII, 14) ?-- Resp. Forte ad horam sequebatur. Vel primo [veraci animo] promiserat, sed aliud postea [cogitando [ Edit., cogitabat] delegit].
Inter. 246. Quomodo duo filii Jacob tantam caedem et depraedationem per se in terra aliena facere potuerunt (Gen. XXXIV, 25) ?-- Resp. Multitudo [enim] non parva erat cum Jacob, qui plurimum ditatus (0553A)fuit: sed filii ejus in hoc facto nominantur, qui ejusdem facti principes et auctores fuerunt.
Inter. 247. Quid est quod Jacob dixit domui suae: Projicite deos alienos qui in medio sunt vestri (Gen. XXXV, 2)? Et iterum: Dederunt ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures quae in auribus eorum erant (vers. 4). Quae si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant?-- Resp. Intelligendum est, has inaures phylacteria fuisse deorum alienorum. Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur: quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. Ergo illae inaures, quaecunque [ Edit., quae cum] idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt.
Inter. 248. Quare secundo dicitur ad Jacob (vers. (0553B)10): Non vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum: et appellavit eum Israel?--Resp. Dudum nequaquam ei ab angelo nomen imponitur, sed quod imponendum sit ei a Deo praedicitur. Quod igitur [ibi] futurum promittitur, hinc dicitur expletum. Nimirum nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quomodo non est ante a patribus suis visus.
Inter. 249. Quae est Effrata, ubi Jacob Rachel uxorem suam condidisse dicitur (vers. 19, 20)?-- Resp. Effrata et Bethleem unius verbi vocabulum est sub interpretatione consimili: siquidem in frugiferam domum, et domum panis vertitur, propter eum panem qui de coelo descendisse dicitur.
Inter. 250. Ubi est turris gregis, juxta quam dicitur (0553C)Jacob habitasse (vers. 21)?-- Resp. Juxta Bethleem, ubi [vel] angelorum grex in Domini ortu cecinit: vel ubi Jacob pascens pecora sua loco nomen imposuit: vel, quod verius est, quod vaticinio futurorum tunc mysterium monstrabatur [ Ms., quia vaticinatio futurorum jam tunc per mysterium monstrabatur].
Inter. 251. Quid est quod de Isaac dicitur: Et consumptus aetate mortuus est, et appositus populo suo (Gen. XXXV, 29)? Quomodo consumptus, vel cui populo appositus? 331 -- Resp. Consumptus aetate, id est, perfectus aetate. Verum angelorum populo vel sanctarum animarum apponuntur, qui hanc vitam Deo placentes finiunt. Tunc dicuntur apponi, quando nulla jam remanet sollicitudo tentationum, et periculum (0553D)peccatorum. Quod intuens Scriptura ait: Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30).
Inter. 252. Quomodo Scriptura dicit, post mortem Isaac patris sui, Esau abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte Seir (Gen. XXXVI, 8); cum veniente de Mesopotamia Jacob legatur (Gen. XXXII, 3) eum misisse nuntios ad fratrem suum in terra Seir, regionis Edom, cum ibi habitaret tunc temporis [ Ms., eumque ibi habitasse tunc temporis]?-- Resp. In promptu est cogitare quod scilicet Esau, posteaquam in Mesopotamiam frater ejus abscessit, (0554A)noluit habitare cum parentibus suis, [sive] ex illa commutatione [ Ms., commotione] qua dolebat se benedictione fraudatum; sive causa uxorum suarum, quas odiosas videbat esse parentibus, et coeperat habitare in monte Seir. Deinde post reditum Jacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes; et cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum.
Inter. 253. Erant [autem] filii Jacob duodecim (Gen. XXXV, 22); et computatis omnibus, Benjaminque, et addidit: Hi filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae (vers. 26); dum constat Benjamin (0554B)natum esse in Chananaea, quomodo tunc duodecim nasci dicuntur in Mesopotamia?-- Resp. Nulla est [ergo] facilior solutio hujus quaestionis, quam ut per synecdochen accipiatur. Ubi enim major pars est aut fortior [ Ms., potior], solet ejusdem nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen [non] pertinet.
Inter. 254. Quomodo impletum somnium Joseph, quo dicit se vidisse solem et lunam, et undecim stellas adorasse se (Gen. XXXVII, 9); dum constat, eo regnante in Aegypto, matrem ejus Rachel multo ante esse defunctam; imo nec patrem [ejus] legimus eum adorasse?-- Resp. [Ergo] in Christo facilius [ Edit., facile] est somnii intelligere perfectionem: huic enim datum est nomen, quod est super (0554C)omne nomen, ut in nomine ejus [Ms., Jesu] flectatur omne genu coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10).
Inter. 255. Quaeritur quare Isamelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet (Gen. XXXVII, 28); cum Ismael sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura?-- Resp. Quia Scriptura de Abraham dixerat (Gen. XXV, 6) quod munera dedisset filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae; et divisit [ Ms., dimiserit] eos ab Isaac filio suo in terra [ Ms., terram] Orientis. Itaque unam gentem fecisse intelligendi sunt.
Inter. 256. Quomodo intelligendum illud [quod] Jacob [dicit]: Descendam ad filium meum lubens in (0554D)infernum (Gen. XXXVII, 35).-- Resp. Perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis. Vel etiam inferni nomine sepulcrum significavit, quasi diceret: In luctu maneo, donec me terra suscipiat [sepultum], sicut illum.
Inter. 257. Qualiter historia de Juda et tribus filiis ejus et uxore ejus Thamar (Gen. XXXVIII) intra tam paucos annos compleri potuit? [Cum ergo anno XIV aetatis suae venditus fuisse credatur; XIII annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni; ad hos enim tredecim annos accesserunt VII anni ubertatis, et facti sunt anni XX: his adduntur duo; (0555A)quia secundo anno famis Jacob introivit in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur XXII anni, quibus abfuit Joseph a patre et a fratribus suis. Quo medio tempore quomodo fieri potuerunt]?-- Resp. Solet [enim] Scriptura sancta per recapitulationem multa proferre. Aliquot ergo annis ante venditum Joseph haec fieri coepisse intelligi datur. Etiam mox, ut adolesceret Judas, incidit [ Ms., coepit incidisse] in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph in Aegyptum.
Inter. 258. Cur dixit de Thamar: Depositis vestimentis viduitatis suae (vers. 14)?-- Resp. Ut intelligatur [ Ms., quatenus intelligeres], ex temporibus patriarcharum certa et sua fuisse vestimenta viduarum, non utique talia qualia conjugatarum.
(0555B)332 Inter. 259. Quare dixit Judas: Justior est Thamar quam ego (Gen. XXXVIII, 26)?-- Resp. Thamar in bivio sedens vel capeto; ubi diligentius debet viator aspicere, quod iter gradiendi capiat; non ut vagam turpitudinis libidinem impleret, sed ut liberos a socero susciperet, justiore causa, quam socer: ille enim libidinis, illa liberorum gratia: et ideo in comparatione ejus minus male fecerat.
Inter. 260. Si Phares inde sortitus est nomen divisionis, quia diviserat membranam secundam [ Ms., secundarum], unde Zara [sic] nomen accepit (vers. 29, 30)? Resp. Zara interpretatur Oriens. Sic igitur vocatur, vel quia primus apparuit, vel quod plurimi ex eo nati sunt justi, sicut in Paralipomenon legimus (I Par. II, 4).
(0555C)Inter. 261. Cur gentiles homines qui fuerunt in carcere cum Joseph, praesagia futurorum viderunt (Gen. XL, 5) ?-- Resp. Non pro suis meritis, sed ut magnificaretur Joseph, et manifestaretur qui latebat.
Inter. 262. Quid [sunt] tres propagines (vers. 10)?-- Resp. Tres [propagines sunt tres] rami.
Inter. 263. Cur Pharao et Herodes dies nativitatis suae honoribus festivos habuerunt (vers. 20)?-- Resp. Eo quod putaverunt quod hora nativitatis eorum eos [ Ms. se] ordinasset in regnum: similem rem facientes adoratione, ut quorum erat par impietas, esset una solemnitas.
Inter. 264. Quid est quod Pharao dixit: Putabam (0555D)me stare super flumen (Gen. XLI, 1)?-- Resp. Id [ Ms., Idem] est quod in alio loco legitur: Ecce ego super fontem aquae sto (Gen. XXIV, 13). Hoc genere locutionis et in psalmo dicitur: Qui fundavit terram super aquam [Ms., aquas ]. [Non coguntur homines putare sicut navem natare terram super aquas]. Secundum hanc [enim] locutionem [recte] intelligitur, quod altior sit terra quam aqua. Altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitant terrena animalia.
Inter. 265. Quomodo multitudo [frugum] arenae [multitudini] comparatur (Gen. XLI, 49)?-- Resp. Quia sicut arena innumerabilis est, ita multitudo frugum usitato numero comprehendi non potest [ Ms., poterat].
(0556A)Inter. 266. Quomodo de viro sancto Joseph intelligere debemus, quod inebriasset fratres suos (Gen. XLIII, 34) -- Resp. Ebrietas secundum Hebraeam linguam [ Ms., idioma Hebraicae linguae] pro satietate ponitur, sicut in psalmo: Visitasti terram et inebriasti eam. Et iterum: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae.
Inter. 267. Quid sibi vult quod Joseph toties fratres suos ludificavit, et tanta exspectatione suspendit, antequam manifestare se voluisset?-- Resp. Tribulabat eos, non ut se vindicaret [in eis], sed ut illos purgaret a crimine transacti sceleris in eum: vel magis, ut hac dilatione accumularetur gaudium eorum, dum viderent tantam gloriam ejus, quem [a se] exstinctum esse arbitrabantur.
(0556B)Inter. 268. Quomodo dicitur: Filii ejus et filiae descenderunt cum Jacob in Aegyptum (Gen. XLVI, 7), cum Jacob plures non habuerit filias, quam Dinam tantummodo?-- Resp. Aut [etiam] neptes filiarum nomine intelligere debemus; aut pluralis numerus pro singulari positus est, sicut ibi: Misit in eis muscam caninam.
Inter. 269. Quod dicit Scriptura: Omnes animae quae egressae sunt de femoribus Jacob (vers. 26): quid respondendum est eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari?-- Resp. [Animas dictas pro hominibus, a parte totum significante [ Edit., significata] locutione, nullus debet dubitare].
Inter. 270. Hi filii Liae, quos genuit in Mesopotamia (0556C)Syriae cum Dina, animae filiorum et filiarum triginta tres (vers. 15). Nunquid istae omnes triginta et tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt, dum ibi Jacob non plus [quam] viginti annis cum socero suo moratus est, et septem anni transierunt, antequam Liam uxorem duxisset?-- Resp. Ideo [igitur] Scriptura sancta hos omnes in Mesopotamia ortos esse dixit, quoniam eorum patres ibi orti sunt.
Inter. 271. Si sexaginta et sex animae sunt quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et ibi Joseph cum duobus filiis suis inventus est (vers. 26, 27), quomodo 333 septuaginta postea dicuntur esse animae domus Jacob?-- Resp. Ipso patre Jacob, quasi radice, adnumerato septuaginta esse noscuntur.
(0556D)Inter. 272. Dum hic [in Genesi] legimus septuaginta esse animas domus Jacob, quomodo in Actibus apostolorum (VII, 14) dicitur, in animabus septuaginta quinque descendisse Jacob in Aegyptum?-- Resp. Non poterat Lucas [aliquid] contrarium scribere adversus eam Scripturam, quae jam fuerat gentibus divulgata: et utique majoris opinionis, illo duntaxat tempore, septuaginta Interpretum habebatur auctoritas, quam Lucas, qui ignotus et vilis, et non magnae fidei in nationibus ducebatur [ Al., erat]. Hoc, autem generaliter observandum est quod ubicunque sancti apostoli vel apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur, (0557A)quae jam fuerant in gentibus divulgata; licet plerique tradunt, Lucam [evangelistam], ut proselytum, Hebraeas litteras ignorasse.
Inter. 273. Filii Jacob interrogati quid operis haberent, responderunt: Pastores ovium sumus, sicut et patres nostri (Gen. XLVII, 3). Quare patriarchas primos, pastores ovium, et non [reges] gentium fuisse legimus?-- Resp. Quia sine ulla dubitatione justa servitus, et justa est dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur. Sic enim dictum est homini cum crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium quae sunt super terram (Gen. I). Ubi insinuatur rationem debere dominari irrationali vitae. Servum autem (0557B)hominem homini vel iniquitas fecit, vel adversitas. Iniquitas quidem, sicut dictum est: Maledictus Chanaan, erit servus fratribus suis (Gen. IX, 25). Adversitas vero, sicut accidit ipsi Joseph, ut venditus a fratribus servus alienigenae fieret. Itaque primos servos, quibus hoc nomen in Latina lingua inductum est, bella fecerunt; cum [ Ms., qui] enim homo ab homine superatus, jure belli possit occidi, quia servatus est, servus est appellatus. Inde et mancipia, quia [sunt] manu capta.
Inter. 274. Quae est terra Gersen [ Al., Gesen] vel Ramesse?-- Resp. Judaei autumant eam, quae nunc Thebaida appellatur, Ramesse pagum; Arsenatem sic olim vocatum putant.
Inter. 275. Quaeritur quomodo in terra Aegypti pascua (0557C)pecoribus inveniri potuerunt, cum ea terra pluviis non irrigatur; et fratres Joseph ideo terram Chanaan reliquisse [se] dicunt, quod herbas gregibus suis non invenissent (Gen. XLVII, 4)?-- Resp. Perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus potuisse pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire. Magis enim dicuntur paludes illae feraces [ Ms., feracius] pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.
Inter. 276. Quid sibi vult, a tanto viro et tali patriarcha tam sollicita corporis commendatio, ut non in terra Aegypti sepeliatur, sed in terra Chanaan juxta patres suos (vers. 30)?-- Resp. In his [figurae] sacramenta tibi quaerenda sunt, et [majoris] admirationis (0557D)gaudium invenies. Cadaveribus quippe mortuorum peccata significari in lege non est dubium. Hinc illa sententia ducta [ Ms., dicta] est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus? sic et qui jejunat super peccata sua et iterum ambulans haec eadem facit, etc. (Eccle. XXXIV, 30, 31). Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum. Eo pertinet quod dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Ubi ergo sepelienda erant haec significantia cadavera patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est cujus sanguine facta est remissio peccatorum.
Inter. 277. Quid est quod Jacob conversus ad caput lectuli sui oravit Dominum (Gen. XLVII, 31)?-- Resp. (0558A)Scilicet postquam juraverat ei filius [securus] de petitione quam rogaverat, adoravit Deum [ Ms., Dominum coepit adorare] contra caput lectuli sui; sanctus quippe et Deo obediens [ Ms., deditus] vir, oppressus senectute, habebat lectulum ita positum, ut ipse jacens [habitus] absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.
334 Inter. 278. Quid est quod Jacob dicit: Duo filii tui Effrem et Manasses, sicut Ruben et Simeon erunt mihi (Gen. XLVIII, 5)?-- Resp. Significat: [sicut] Ruben et Simeon duae tribus erunt, et suis vocabulis vocabuntur; sic Effrem et Manasses duae tribus erunt; duos quoque populos procreabunt, et [sic] haereditabunt promissionis terram, sicut et filii mei. Reliquos autem filios, quos post mortem meam genueris, tui (0558B)erunt: [et] in nomine patrum suorum vocabuntur in haereditate sua; [qui] non accipient separatim terram, nec funiculos habebunt proprios, ut reliquae tribus: In tribu Effrem [ Ms. Effraim] et Manasse quasi appendices populi commiscebuntur.
Inter. 279. Cur Jacob filio suo Joseph, quasi nescienti, indicare voluit, ubi et quando sepelierit matrem ejus (vers. 7)?-- Resp. Forte prophetice commemorare voluit, ibi sepultam matrem Joseph, ubi Christus fuerat nasciturus.
Inter. 280. Quae est pars una quam Jacob dedit Joseph filio suo [extra fratres suos], quam tulisse se de manu Amorrhaeorum dicit in gladio et arcu suo (vers. 22) ?-- Resp. Significavit urbem, quae Hebraice Sichem dicitur, et secundum Graecam et Latinam (0558C)declinationem Sichima appellatur; et corrupte a plurimis Sichar nominatur: quae et [ Al., ut] nunc Neapolis urbs Samaritanorum dicitur. Sichem [in] Hebraea lingua transfertur in humerum [ Al., numerum], unde Septuaginta [praecipue] interpretati sunt. Quod autem dicit se eam [ Ms., jam] in arcu et gladio possedisse, arcum hic et gladium justitiam vocat, per quam meruit, peregrinus et advena, interfecto Sichem et Emor, de periculo liberari. Timuit [enim], quod supra legimus, ne vicina oppida atque castella ob eversionem foederatae urbis adversum se consurgerent, et Dominus non dedit eis ut nocerent illi. [Vel certe sic intelligendum: dabo tibi Sichimam, quam in fortitudine mea, hoc est, in pecunia, quam multo labore et sudore quaesivi. Quod autem ait: (0558D)super fratres tuos, ostendit, absque sorte eam dedisse tribui Joseph, et mausoleum ejus ibi hodieque cernitur.]
DE BENEDICTIONIBUS PATRIARCHARUM. Inter. 231. Quid intelligendum est de benedictionibus quibus Jacob patriarcha benedixit filios suos: an historice vel allegorice intelligendae sunt, dum dixit: Congregamini filii Jacob [audite, Israel, patrem vestrum], ut annuntiem vobis quae ventura sunt in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1); et videtur ex his verbis magis allegoriam sonare quam historiam?-- Resp. Utrumque [vero] et historiam et allegoriam. Historiam, de divisione terrae promissionis, quae [divisiones] (0559A)dividendae erant nepotibus illorum. Item allegoriam, de Christo et Ecclesia in novissimis quid futurum [ Ms., futuram] temporibus. Sed prius historiae fundamenta ponenda sunt, ut aptius allegoriae culmen priori structurae superponatur.
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei, prior in donis [major imperio], effusus es sicut aqua, non crescas: [quia] ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus (vers. 3, 4). Est autem hic sensus: tu es primogenitus meus, major in libris, et debebas, juxta ordinem nativitatis tuae, haereditatem, quae primogenitis jure debebatur, habere, nempe sacerdotium accipere et regnum [hoc quippe in portando onere [ Al., honore] et praevalido robore demonstratur]. Verum quia peccasti, et quasi (0559B)aqua, [quae] vasculo non tenetur, voluptatis [ Ms., voluntatis] effusus es impetu, idcirco praecipio tibi ut ultro non pecces, sisque in fratrum numero poenas peccati lugens [ Al., luens], quod primogeniti ordinem perdidisti: principium autem doloris est omnis primogenitus, quia pro eo primum commoventur viscera parentum.
Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt [virum] et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio illorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel (vers. 5-7). Significat autem non sui fuisse consilii, quod Sichem et Emor 335 foederatos (0559C)viros interficerent [ Al., interfecerunt], et [quia] contra fas, in pacis et amicitiarum tempore sanguinem fuderunt innocentum, et quasi quodam furore sic crudelitate repleti [ Al., raptati] muros hospitae urbis everterunt [ Ms., everterent] (Gen. XXXIV). Unde dicit: Maledictus furor eorum, quia pertinax et reliqua. Et dispergam eos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris paucas urbes ad habitandum [ Edit., inhabitandas] habuit. De Simeone vero in libro Jesu (XIX, 1, 2) scriptum est, quod et ipse proprium funiculum non acceperit, sed de tribu Juda quiddam habuerit.
Juda te laudabunt fratres tui, manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti (0559D)(Gen. XLIX, 8, 9). Sive, ut in Hebraeo scriptum est: de captivitate, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena quis suscitabit eum? Quia Juda confessio sive laus interpretatur, recte scribitur: Juda confitebuntur tibi fratres tui, vel laudabunt te. Et licet de Christo grande sit mysterium, tamen secundum litteram significat quod per stirpem David generantur reges, et quod adorarent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae, sed, filii patris tui. Et quod sequitur: Ad praedam, fili mi, ascendisti, ostendit eum captivos populos ducturum esse, et juxta intelligentiam sacratiorem, Christum ascendisse in (0560A)altum, et captivam duxisse captivitatem (Ephes. IV, 58); sive, quod melius puto, captivitas passionem ascensus resurrectionem significat. Alligans ad vineam pullum suum et ad vitem asinam suam (Gen. XLIX, 11). Quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentilium populum, vineae apostolorum, qui ex Judaeis sunt, copulaverit, et ad vitem, sive, ut in Hebraeo habetur [ad Soreth], id est, electam vitem alligaverit asinam, cui supersedit, Ecclesia ex nationibus congregata. Quod autem dicit: Fili mi; conversio est ἀποστροφὴ ad ipsum Judam [ Al., conversionem ad Christum de ipso Juda facit], quod Christus haec omnia sit facturus. Quod autem ait: Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore ejus donec veniat ille, qui mittendus est; et ipse erit (0560B)exspectatio gentium. Significat, quod non deficerent principes de tribu Juda, usque ad tempus, quo natus est Christus, qui missus a Patre exspectatio est gentium.
[ Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem.] Isachar asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem, quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens (vers. 13). [Quia] supra de Zabulon dixerat; [quod] maris magni littora esset possessurus; Sidonem quoque et reliquas [Phoenices] urbes [contingeret], nunc ad mediterraneam provinciam redit; et Isachar, quae [ Al., qui] juxta Nephtalim est pulcherrimam [in Galilaea] regionem possessurus est, benedictione (0560C)sua habitatorem fecit. Asinum autem osseum vel fortem vocat, et humerum [dicit supposuisse] ad portandum, quia in labore terrae et vehendis ad mare [oneribus], quae in finibus suis nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei, per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas die ac nocte meditans studium suum dederit ad laborandum, et idcirco ei omnes serviunt, quasi magistro dona portantes.
Dan judicabit populum suum, sicut alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX, 16-18). Salutare tuum exspectabo, Domine. Samson judex in Israel de tribu Dan fuit. Hoc ergo nunc dicit videns in spiritu, comam nutrire (0560D)Samson Nazaraeum, et de caesis hostibus triumphare: quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat; sed etiam si quis temerarius virtute sua, quasi velocitate equi confisus, eam voluerit praedonis more populari, non illum effugere valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur [ Edit., quod loquitur, ad formam serpentis et equi pertinet]. Videns ergo [ Ms., autem] tam fortem Nazaraeum tuum, quod ipse propter [ Edit., per] meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, o Deus! ipsum esse Christum Filium tuum; (0561A)verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum ductus captus est Israel, alius mihi Salvator [ Ed., verum, qui mortuus est et resurrexit, ille igitur mihi salvator, etc.] mundi et mei generis praestolandus est, ut veniat, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium.
336 Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum, (vers. 19) significat, quod ante Ruben, et dimidiam tribum Manasse, et filios, quos trans Jordanem [ Ms., filios suos trans Jordanem] in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande reperit et victis hostibus fortiter dimicavit. Lege librum Jesu Nave (XIII, 7) et Paralipomenon (I, V, 1, 11).
(0561B)Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis sive Nephtalim ager irriguus (Gen. XLIX, 21). Utrumque enim significat Hebraeum verbum Aiala Selvha [ Edit., Silvam]. Significat autem quod aquae calidae in ipsa nascuntur tribu, sive quod super lacum Genesar fluenta [ Al., fluento] Jordanis esset irriguus. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum hic intelligi eloquia pulchritudinis prophetarum [ Ms., irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari]. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit. Sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio quoque scriptum est (Matth. IV, 15).
(0561C)Filius meus accrescens Joseph, filius meus accrescens et decorus aspectu. Filiae decurrerunt super murum, sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invidiaeque [Ita Ms.; Al. invideruntque illi] habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum ejus per manus potentis Jacob. Inde pastor egressus est, lapis Israel (Gen. XLIX, 22-24). O fili Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus, ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectaret [ Ms., prospectet]; inviderunt tibi [et te ad iracundiam provocaverunt] fratres tui, habentes livoris sagittas et zeli jaculis vulnerati: verum [tu] arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator; et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt (0561D)et disrupta. Ut ex tuo semine tribus nascatur Effraim fortis, stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans [quoque] decem tribubus Israel.
Benjamin lupus rapax, mane comedit praedam et vespere dividet spolia (vers. 27). Quam de Paulo apostolo manifestissima sit prophetia omnibus patet. In adolescentia enim persecutus est Ecclesiam (Act. VIII, 3); in senectute praedicator Evangelii factus est (Gal. I, 13). Hebraei autem ita dixerunt [ Ms., disserunt]: altare in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis in basim illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit [ Al., fuisse]: Hoc inquiunt, ergo significat quod sacerdotes immolant mane hostias, ad vesperam dividunt ea, quae sibi a populo ex lege collecta (0562A)sunt, lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliarum divisionem super sacerdotibus, qui servientes altari vivunt de altari [Hucusque ex Hieronymo]. Haec hactenus [ Ms., autem] historice.
Spiritualiter autem [in] Ruben prioris populi Judaeorum ostendit personam, cui a Domino per prophetam dicitur: Israel primogenitus meus (Gen. XLIX, 3). Etenim juxta quod primogenitis debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur: Tu virtus mea. Utique quod huic populo fundamentum fidei ex ipsa virtute Dei [ Ms., quia ex ipso populo fundamentum fidei; ex ipso virtus Dei], qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Patri Deo semper irrogat (0562B)injurias, convertens ad eum dorsum [et] non faciem? Iste prior in donis, quia ipsi primum credita sunt eloquia Dei, et legislatio, et testamentum [sive promissio]. Iste major imperio, utique pro magnitudine virium, quia copiosius caeteris in hoc saeculo regnavit [ Ed., Deum negavit, mendose ]. Effusus est autem sicut aqua, peccando in Christo, quae vasculo non tenetur; voluntatis [ Al., voluptatis] effusus est impetu: et idcirco addidit ultra non crescas. [Quia peccavit, et Christum negavit], quapropter ipse postquam in universum orbem dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus; quando [ Edit., quoniam] corpus Dominicum, in quo plenitudo Divinitatis requiescebat, raptum in (0562C)cruce suspendit, et ferro commaculavit.
Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia (vers. 5). Per Simeonem et Levi scribae, et Pharisaei, et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim scribae erant Judaeorum; de tribu vero Levi principes sacerdotum, 337 qui consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. De quo concilio dicit: In concilium eorum ne veniat anima mea. Horrebat enim tot scelera quae in novissimis temporibus facturi erant Judaei; quia in furore suo occiderunt virum, id est Christum, de quo dicitur: Ecce vir oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Et alibi: Femina circumdabit virum (Jer. XXXI, 22). Suffoderunt murum, id est, spiritualem illum fortissimum murum, qui custodit Israelem, lancea confoderunt. Maledictus (0562D)furor eorum, quia pertinax. Utique quando furore accensi in ira obtulerunt Christum Pontio Pilato dicentes: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6). Et indignatio eorum, [quia] dura. Dum Barabbam latronem peterent, et principem vitae crucifigendum postularent (Matth. XXVII, 21). Dividam eos in Jacob, et disperdam [Ms., dispergam] [ illos] in Israel, quia nonnulli ex illis crediderunt, quidam autem in infidelitate permanserunt. Dicuntur enim divisi [hi, qui ab eis] separantur, et veniunt ad fidem; dispersi autem [ Al. ergo] sunt, quorum patria et templum subversum est, et per orbem terrae gens incredula [ Ms., incredulum genus] spargitur.
Juda te laudabunt fratres tui (Gen., XLIX, 8). Per (0563A)hunc Judam verus confessor exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudant fratres sui, apostoli scilicet et omnes cohaeredes ejus, qui per adoptionem Filii Dei Patris et Christi fratres effecti sunt per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Iisdem enim manibus et eodem crucis trophaeo et suos textit, et inimicas adversariasque potestates devicit [ Ms., curvavit]. Juxta quod et Pater promittit ei dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Adorabunt te filii patris tui, quoniam multi ex filiis Jacob adorantes [eum] per electionem gratiae salvi facti sunt. Catulus leonis Juda (vers. 9), quoniam nascendo parvulus factus est, sicut scriptum (0563B)est: Parvulus natus est nobis. Ad praedam fili mi ascendisti, id est, ascendens in crucem, captivos populos redemisti [et] quos adversarius [ Ms., contrarius] ille invaserat [tu moriens eripuisti. Denique rediens ab inferis ascendisti] in altum, captivam duxisti captivitatem. Requiescens accubuisti ut leo. Manifestissime Christus accubuit in passione, quando inclinato capite tradidit spiritum, sive quando in sepulcro [securus] velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo et [ velut] catulus leonis? In somno suo leo fuit, quoniam non necessitate, sed potestate hoc ipsum implevit, sicut ipse dicit: Nemo tollet a me animam meam, sed ego ponam eam. Quod vero addidit: Et ut catulus leonis; inde enim mortuus est, unde [et] natus. Bene [ergo] (0563C)Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed etiam in ipsa morte mortis imperium vicit. Quod autem dicit: Quis suscitabit eum? Quid est aliud nisi quod ipse dicit [ Ms., quia nullus, nisi ipse, juxta quod ipse ait]: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Non deficiet dux de Juda [et reliqua] (vers. 10). Hoc manifestissime ad Judam refertur. Diu enim fuit ex semine illius intemerata apud Judaeos successio regni, donec Christus nasceretur: et hoc supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum (vers. 11). Pullus suus, populus est ex gentibus, cui adhuc nunquam fuerat onus legis impositum. Hunc alligaverunt apostoli, qui ex Judaeis sunt, ad vineam de qua dicitur: Vinea Domini Sabaoth [Al., copulavit ad vineam, ad (0563D)apostolos scilicet, qui ex Judaeis sunt. Nam vinea Domini Sabaoth domus Israel est]: Et ad vitem, quae dicit: Ego sum vitis vera. Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, hoc est synagogam gravidam [ Ms., tardigradam scilicet] et gravi legis pondere depressam. Lavit in vino stolam suam. [Sive] carnem suam in sanguine passionis; sive sanctam Ecclesiam illo vino, quod pro multis effunditur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium suum. Pallium, gentes sunt, quas corpori suo junxit, sicut scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino (vers. 12). Oculi Christi apostoli sunt et Evangelistae, qui lumen scientiae Ecclesiae praestant (0564A)quorum praecepta [ Al., scripta] austeritatem vini priscae legis superant, quia longe leviora sunt. Et dentes lacte candidiores. Dentes praeceptores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpus transmittunt. Candidiores autem effecti sunt doctores ecclesiae lacte veteris legis.
Zabulon in littore maris, et in statione navium habitat [Ms., habitabit ] (vers. 13). Zabulon interpretatur habitaculum pulchritudinis [ Al., fortitudinis], et Ecclesiam significat, quae in littore 338 maris habitat, [et] in statione navium, ut credentibus refugium [sit], et periclitantibus demonstret fidei portum. Haec contra omnes turbines saeculi inconcussa firmitate solida exspectat naufragium Judaeorum, et (0564B)haereticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinae, quorum etsi tunditur fluctibus, non tamen frangitur. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes; legitur etiam in Evangelio, inde assumptos esse aliquos apostolos; in ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon, et terra Nephtalim, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. (Matth. IV, 16; Isai. IX, 1, 2). Sidon interpretatur venator vel venatrix. Venatores vero qui sunt, nisi apostoli? qui, ut supra diximus, ex illis locis assumpti sunt; de quibus dicitur: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte [Al., loco ] (Jer. XVI, 16).
Isachar asinus fortis (Gen. XLIX, 14, 15). Isachar quod interpretatur merces, refertur ad populum gentium, (0564C)quem Dominus pretio sanguinis sui mercatus est. Hic Isachar asinus fortis scribitur, quia prius populus gentilis, quasi brutum et luxuriosum animal [egerat] nullaque ratione subsistens; nunc vero fortis Redemptoris dominio collum submittens ad jugum disciplinae Evangelicae pervenit [ Al., sed postmodum jugum. . . libenter portavit]. Hic accubans inter terminos vidit requiem, quod esset bona; et terram, quod optima. Inter terminos [autem] accubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque eorum, quae versantur in medio, quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem et terram optimam videt, cum simplex gentilitas [idcirco] se ad robur boni operis erigit [quia] ad aeternae vitae praemium tendit. Unde etiam apponit humerum suum ad (0564D)portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde factus est tributis serviens, hoc est, regi Christo suo fidei dona et operum bonorum offerens munera.
Dan judicabit populum suum, sicut aliae tribus Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, [et reliqua] (vers. 16). Dicunt quidam Antichristum per haec verba praedici de tribu Dan futurum, pro eo, quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens. Unde inter tribus Israel primus Dan ad Aquilonem castra metatus est, illum significans, qui se in lateribus Aquilonis sedere dicit, et de quo figuraliter propheta dicit: A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jer. VIII, (0565A)16): qui non solum coluber, sed etiam cerastes, sive cornutus vocatur. Ceras enim Graece cornu dicitur esse [ Al., Κέρατα . . . . . cornua dicuntur]. Unde serpens ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur, qui contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis [ Edit., et etiam cornibus contra potestates]. Quis autem nescit semitam angustiorem esse, quam viam? Fit ergo coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur. Sed mordet, cum eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese inter angusta itinera praecepti coelestis constringere videt, non solum nequitia (0565B)callidae persuasionis impetit, verum etiam terrore potestatis perimit [ Al., premit], [et] in persecutionis angore, post beneficia ficta [ Ms., fictae] dulcedinis, exercet cornua potestatis. [In quo loco] equus [iste] hunc mundum insinuat, qui [ Ms., quod] per elationem (0566A)suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendet [ Ms., apprehendere nititur], cerastes ille equi ungulas mordere perhibetur. Equi enim ungulas mordere est extrema saeculi [feriendo] contingere. Ut cadat ascensor ejus retro. Ascensor hujus equi est, quisquis iniquitatibus mundi [hujus] extollitur, unde et retro cadere dicitur.
Haec commentatiuncula inter Opera S. Aug. Edit. Bened. S. Mauri tom. III, Append. pag. 28, ita finitur.
Ut cadat ascensor ejus retro. Plebs infidelis Judaea, erroris suis laqueis capta pro Christo Antichristum exspectat. Bene Jacob eodem loco repente in electorum vocem conversus est dicens: Salutare (0566B)tuum exspectabo, Domine (vers. 18). Id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum, qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Amen.
339 DICTA BEATI ALBINI LEVITAE Super illud Geneseos: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). (0565)1 DICTA BEATI ALBINI LEVITAE Tanta [ Edit., tota] dignitas humanae conditionis esse cognoscitur, ut non solo jubentis sermone, sicut alia sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis et opere majestatis divinae creatus est [ Al., sit] homo; ut ex primae conditionis honore intelligeret, quantum deberet suo Conditori, dum tantum in conditione mox dignitatis privilegium praestitit ei Conditor, ut tanto ardentius amaret Conditorem, quanto mirabilius se ab eo esse conditum intelligeret. Nec ob hoc solum quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a Conditore conditus est, sed etiam quod (0566B)ad imaginem et similitudinem suam ipse Creator omnium eum creavit, quod nulli alii ex creaturis donavit. Quae imago diligentius ex interioris hominis nobilitate est consideranda. Primo quidem, ut (0566C)sicuti Deus unus semper ubique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sicut apostolus confirmat, quod in eo vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28): sic et anima in suo corpore ubique tota viget, vivificans illud, movens et gubernans. Nec enim in majoribus corporis sui membris major est, et in minoribus minor; sed in minimis tota et in maximis tota. Et haec est imago unitatis Dei omnipotentis, quam anima habet in se. Quae quoque quamdam sanctae Trinitatis habet imaginem. Primo in eo quia, sicut Deus est, vivit et sapit; ita anima secundum suum modum est, vivit et sapit. Est quoque et alia Trinitas in ea, qua ad imaginem sui Conditoris, perfectae quidem et summae Trinitatis, quae [est] in Patre, et Filio, et Spiritu sancto [ Al., quae ex Patre, et Filio, (0566D)et Spiritu sancto], condita est. Et licet unius sit illa naturae, tres [tamen] in se dignitates habet, id est, intellectum, voluntatem et memoriam. Quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, cum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Matth. XXII, 37); id est, et ex toto intellectu, et ex tota voluntate, et ex tota memoria. Jam [ Ms., Nam] sicut ex Patre generatur Filius, ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus; ita ex intellectu generatur voluntas, ex his item ambobus procedit memoria, sicut facile [a sapiente quolibet] intelligi potest. Nec enim anima perfecta potest esse sine his tribus, nec horum trium unum aliquod, quantum ad suam pertinet beatitudinem, sine aliis duobus integrum constat. (0567A)Et sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus est, non tamen tres dii sunt, sed unus Deus tres habens personas; ita et anima intellectus, anima voluntas, anima memoria; non tamen animae tres in uno corpore, sed una anima tres habens dignitates; 340 atque in his tribus ejus imaginem mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo: ex quibus quasi excellentioribus animae dignitatibus jubemur diligere Conditorem, ut quantum intelligatur, diligatur [ Al., intelligitur. . . . . diligitur]; et quantum diligatur, semper in memoria habeatur. Nec solus sufficit de eo intellectus, nisi fiat in amore ejus voluntas: imo nec haec duo sufficiunt, nisi memoria addatur, qua semper in mente intelligentis et diligentis maneat Deus; ut sicut nullum potest esse momentum, (0567B)quo homo [non] utatur, vel fruatur Dei bonitate et misericordia; ita nullum debeat esse momentum, quo praesentem eum non habeat in memoria. Et haec de imagine habeto.
Hoc vero nunc de similitudine aliqua intellige, quae in moribus [ Al., minoribus] cernenda est: ut sicut Deus Creator, qui hominem ad similitudinem suam creavit, est charitas, est bonus et justus, patiens atque mitis, mundus, misericors, et caetera virtutum sanctarum insignia quae de eo leguntur: ita homo creatus est ut charitatem haberet, ut bonus esset et justus, patiens atque mitis, mundus et misericors foret. Quas virtutes quanto plus quisque in seipso (0568A)habet, tanto propius est Deo, et majorem sui Conditoris gerit similitudinem. Si vero, quod absit, aliquis per devia vitiorum et divortia criminum ab hac nobilissima sui Conditoris similitudine degener aberret, tunc fiet de eo quod scriptum est: Et homo, cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Qui major honor potuit homini esse, quam ut ad similitudinem sui Factoris conderetur, et eisdem virtutum vestimentis ornaretur, quibus Conditor, de quo legitur: Dominus regnavit, decore indutus (Psal. XCII, 1), id est, omnium virtutum splendore et totius bonitatis decore ornatus? Vel quod majus homini potest esse dedecus, aut infelicior miseria, quam ut hac similitudinis gloria sui (0568B)Conditoris amissa, ad informem et ad irrationabilem brutorum jumentorum dilaberetur similitudinem? Eapropter quisque diligentius attendat primae conditionis suae excellentiam, et venerandam sanctae Trinitatis in seipso imaginem agnoscat, honoremque similitudinis divinae, ad quem creatus est, nobilitate morum, exercitio virtutum, dignitate meritorum habere contendat: ut quando appareat qualis sit, tunc similis ei appareat qui se mirabiliter ad similitudinem suam in primo Adam condidit, mirabiliusque in [secundo Edit., mendose, saeculo] reformavit.
DE DECEM VERBIS LEGIS SEU BREVIS EXPOSITIO DECALOGI. (0567)1 DE DECEM VERBIS LEGIS SEU BREVIS EXPOSITIO DECALOGI. Dat igitur Dominus Moysi legem innocentiae nostrae et cognitionis suae, eamdemque in decem verba constituit, et saxeis tabulis digito suo scripsit. Et haec quidem praecepta ita sunt distributa, ut tria pertineant ad dilectionem divinae Trinitatis; septem vero ad amorem fraternum, quibus societas humana non laeditur. Primum Decalogi mandatum ad Deum (0567D)Patrem pertinet, dum dicit: Dominus Deus tuus Deus unus est (Exod. XX, Deut. V). Utique ut haec audiens unum Deum Patrem colas, et in multos Deos fornicationem tuam non effundas. Secundum praeceptum pertinet ad Filium, dum dicit: Non assumes nomen Domini tui in vanum, id est, ne aestimes creaturam esse filium Dei, quoniam omnis 341 creatura vanitati subjecta est; sed credas eum aequalem esse Patri, Deum deorum, Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium mandatum de sabbato ad Spiritum sanctum pertinet, cujus donum requies nobis sempiterna promittitur. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, propterea et septimum diem (0568C)sanctificavit Deus: in aliis enim diebus, operum non est nominata sanctificatio, nisi in sabbato, ubi dicitur: Requievit Deus. Proinde igitur hoc mandatum pertinet ad Spiritum sanctum, tam propter nomen sanctificationis, quam etiam propter aeternam requiem, ad donum sancti Spiritus pertinentem. Dicitur enim ibi: Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septimus autem dies sabbatum est Domini Dei tui, non facies omne opus in eo (Exod. XX, 10). In sex dierum opere sex millium annorum operatio continetur: in septimi vero requie, beati illius regni tempus ostenditur, quod carnaliter Judaei celebrantes exspectant. Et hoc ne nos ad fidem mendacii fallentes aptemus, clamat per prophetam Deus: Neomenias (0568D)et sabbata vestra odivit anima mea (Isai. I, 13). Quomodo ergo sanctificata sunt vel erunt sabbata illa quae odivit Deus? Ergo sabbatum est sanctificatum, ubi post bona vitae hujus opera requies nobis aeterna promittitur. Ideoque quidquid agimus, si propter futuri saeculi requiem agimus, veraciter sabbatum observamus.
Post haec tria praecepta septenarius succedit numerus mandatorum, ad dilectionem proximi pertinens, et incipit ab honore parentum, dum dicitur: Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX, 12); quod in ordine quartum est. A parentibus enim suis homo aperit oculos, et haec vita ab eorum dilectione sumit (0569A)exordium. Inde hoc mandatum primum est, sicut et Dominus in Evangelio dicit: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum. (Matth. XV, 4; Ephes. VI, 2). Sed quomodo primum, nisi sicut praedictum est in septenario numero, quia pertinet ad dilectionem proximi, primum est in altera tabula. Nam idcirco duae tabulae legis datae sunt. Jubetur ergo in hoc praecepto filiis honorare parentes, neque contumeliosos aut protervos illis existere, sed officio pietatis et humanitatis debitam reverentiam praestare. Nam qui parentibus honorem differt, quibus parcere poterit, qui suos odit? Quintum: Non maechaberis (Exod. XX, 14), id est ne quisquam praeter matrimonii foedus aliis feminabus misceatur ad explendam libidinem. Nam specialiter adulterium facit, (0569B)qui praeter suam ad alteram accedit. Sextum: Non occides. Etenim non solum opere perpetrans homicidium facit, sed etiam qui incurrit in eum esurientem vel nudum, qui mori possit, nisi indumentum, cibumque porrigendo subveniat, et ideo homicidii reus habebitur. Septimum, non furtum (0570A)facies (vers. 15), quod est vitium rapacitatis. Octavum: falsum testimonium non dices (vers. 16), quod est crimen mendacii, et falsitatis. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui (vers. 17). In hoc praecepto vetat intentionem adulterinae cogitationis. Nam aliud est facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem; ideo duo praecepta sunt: Non moechaberis, et non concupisces uxorem proximi tui. Decimum: Non concupisces rem proximi tui. In quo praecepto damnat ambitionem saeculi, et refrenat concupiscentiam rerum. Itaque horum primum prohibet superstitionem, secundum errorem, tertium saeculi amorem, quartum impietatem, quintum allidit fornicationem, sextum crudelitatem, septimum rapacitatem, octavum perimit falsitatem, (0570B)nonum adulterii cogitationem, decimum cupiditatem. Et notandum quia sicut decem plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praecepta conscribuntur tabulae, quibus regitur populus Dei, et daemones occiduntur.