Jump to content

Introductio ad Sapientiam

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Introductio ad Sapientiam
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus


JOANNIS LUDOVICI VIVIS
Valentini
ad
SAPIENTIAM

INTRODVCTIO.

Vera sapientia est de rebus incorrupte judicare, ut talem unamquamque existimemus, qualis ipsa est. Ne vilia sectemur tamquam pretiosa, aut pretiosa tamquam vilia rejiciamus. Ne vituperemus laudanda, neve laudemus vituperanda.
2 Hinc enim error omnis in hominum mentibus ac vitium oritur, nihilque est in humana vita exitiabilius, quam depravatio illa judiciorum, quum singulis rebus non suum pretium redditur.
3 Quocirca perniciosae sunt vulgi opiniones, quae stultissime de rebus judicant.
4 Magnus erroris magister, populus.
5 Nec aliud magis laborandum est, quam ut sapientiae studiosum a populari sensu abducamus, & vindicemus.
6 Primum omnium suspecta illi sint, quaecumque multitudo magno consensu approbat, nisi ad illorum normam revocarit, qui singula virtute metiuntur.
7 Assuescat unusquisque jam tum a puero veras habere de rebus opiniones, quae simul cum aetate adolescent.
8 Et ea cupiat quae recta sint, fugiat quae prava, ut assuefactio haec bene agere vertat ei prope in naturam, un non possit nisi coactus, & reluctans ad male agendum pertrahi.
9 Eligenda est optima vitae ratio, hanc consuetudo jucundissimam reddet.
10 Tota reliqua vita ex hac puerili educatione pendet.
11 Ergo in curriculo sapientiae, primus gradus est, ille veteribus celebratissimus, SEIPSVM NOSSE.


DIVISIO RERVM.

12 Homo ex corpore constat & animo. Corpus habemus ex terra & his elementis, quae cernimus ac tangimus, corporibus bestiarum simile.
13 Animum divinitus datum, angelis & Deo similem, unde censetur homo, & qui solus merito esset homo appellandus, ut maximis viris placuit.
14 In corpore sunt forma, sanitas, firmitas, integritas, robur, celeritas, delectatio, & his contraria deformitas, morbus, mutilatio, imbecillitas, tarditas, dolor, & alia corporis, seu commoda, seu incommoda.
15 In animo eruditio, & virtus; & contraria ruditas, vitium.
16 Extra hominem sunt divitiae, potentia; nobilitas, honores, dignitas, gloria, gratia; & contraria his, paupertas, inopia, ignobilitas, vilitas, dedecus, obscuritas, odium.


RERVM NATVRAE AC PRETIA.

17 Regina & princeps rerum omnium praestantissima est VIRTUS, cui reliqua omnia, si suo velint officio defungi, ancillari oportet.
18 Virtutem voco pietatem in Deum & homines, cultum Dei, & amorem in homines, voluntatemque benefaciendi.
19 Reliqua si quis ad virtutem hanc referat, non mala videbuntur.
20 Nec qui primum haec nuncupavere bona, sic de illis senserunt, ut nunc vulgus: quod veros illos ac naturales significatus corrupit, unde & rerum aestimationes mutatae sunt.
21 Sic enim sunt intelligenda haec, quatenus censentur bona. Divitiae sunt non gemmae aut metalla, non magnifica aedificia, vel supellex instructa: sed non iis carere, quae sunt ad tuendam vitam necessaria.
22 Gloria, bene audire de virtute.
23 Honor, veneratio ob virtutem.
24 Dignitas, recta hominum opinio de magna virtute.
25 Potentia & regnum, habere multos quibus probe ac recte consulas.
26 Nobilitas, excellentia actuum esse cognitum. Vel a bonis prognatum similem parentum se praebere.
27 Generosus, est ad virtutem a natura optime compositus.
28 Sanitas, talis habitudo corporis, ut valeat mens.
29 Species lineamenta corporis, quae animum formosum ostendant.
30 Vires & robur, ut exercitiis virtutis sufficias, ne facile defatigeris.
31 Voluptas, delectatio pura, solida, & diuturna, qualis capitur ex iis solis, quae ad animum pertinent.
32 Si quis haec aliter, ut a populo videlicet intelliguntur, discutiat, ac expendat, reperiet inepta, vana, noxia esse.
33 Primum externa omnia vel ad corpus referuntur, vel ad animum. Vt divitiae ad tuendam vitam, honor ad judicium virtutis.
34 Corpus ipsum nihil aliud est, quam tegumentum vel mancipium animi, cui & natura, & ratio, & Deus ipse jubent subjectum esse, ut brutum sentienti, mortale immortali ac divino.
35 Porro in ipso animo eruditio in hoc paratur, ut cognitum vitium facilius fugiamus, cognitam virtutem facilius persequamur, teneamusque: alioqui supervacanea est.
36 Quid aliud est vita, quam peregrinatio quaedam tot undique casibus objecta & petita, cui nulla hora non imminet finis, qui potest levissimis de causis accidere?
37 Quare stultissimum est cupiditate tam incertae vitae foedum aliquid, aut pravum agere.
38 Et quemadmodum in via, sic in vita, quo quis expeditior, & paucioribus farcinis implicitus, hoc levius & jucundius iter facit.
39 Tum natura humani corporis ita constitutum est, ut paucissimis egeat: ut si quis animadvertat, haud dubie insaniae damnet eos, qui tam multa tam anxie congerunt, quum sit tam paucis opus.
40 Divitiae namque, & possessiones, & vestimenta in usum tantum parantur. Quem non adjuvant immensae opes, sed opprimunt, ut navem ingentia onera.
41 Nec aurum, si non utare, a coeno differt, nisi quod magis angit ejus custodia. & efficit, ut dum ubi uni studes ea negligas, quae maxime sunt homini curanda.
42 Est enim pecunia idolorum servitus, quum ei reliqua posthabentur, nempe pietas & sanctum.
43 Vt transeam quot insidiae divitiis tenduntur, quot & quam variis casibus pereunt, in quam multa vitia detrudunt.
44 Culta vestimenta quid aliud sunt, quam superbiae instrumenta?
45 Vtile indumentum excogitavit necessitas, pretiorum luxus, elegans vanitas. Suborta est in vestitu contentio. Haec multa docuit supervacanea & damnosa, dum homines etiam ex eo quod infirmitatem nostram arguit, honorem captant.
46 Ita divitiarum pars maxima, aedificia, supellex numerosa, & opulenta, gemmae, aurum, argentum, ornamentorum omne genus spectantium oculis, & comparantur, & exponuntur, non possidentium usibus.
47 Iam nobilitas quid est aliud, quam nascendi fors, & opinio a populi stultitia inducta? Vt quae saepenumero latrociniis quaeritur.
48 Vera, & solida nobilitas a virtute nascitur, stultumque est gloriari te parentem habuisse bonum, quum sis ipse malus, & turpitudine tua dedecori sis pulchritudini generis.
49 Sed certe omnes ex eisdem constamus elementis, & idem omnium pater, Deus.
50 Ignobilitatem contemnere, hoc est Deum nascendi auctorem tacite reprehendere.
51 Potentia quid est aliud, quam speciosa molestia? In qua si quis sciret, quae sollicitudines, quae anxietates insint, quantum malorum mare, nemo est tam ambitiosus, qui non eam fugeret, ut gravem miseriam.
52 Quantum est odium si regas malos, quanto majus, si malus ipse?
53 Honor si ex virtute non oritur, pravus est, sin ex virtute, hoc praestat virtus, ut is negligatur. Aliter vera non erit virtus, si quid honoris facit gratia. Sequi enim debet honor, non expeti.
54 Dignitates quis potest sic appellare, quum indignissimis quoque hominibus contingant? Nempe fraude, ambitione, praemiis, pessimis artibus quaesitae.
55 Et gloria, estne aliud quam, ut ille dixit, aurium vana inflatio?
56 Ex qua, ut honore & dignitate nihil omnino ad eum pertingit, de quo sunt, & incertae, vagae, iniquae, momentaneae sunt similes parentis suae multitudinis, quae eodem die eundem hominem & commendat, atque evehit summe, & vituperat, ac deprimit extreme.
57 Quid dicam nasci haec ex rebus partim deridendis, partim stultis, partim sceleratis: sicut ludo pilae, profusione patrimonii in comissationes scurras, mimos, bello potissimum, hoc est impunito latrocinio. Quo magis vulgi dementiam agnoscas?
58 Secedat in se unusquisque, ac solus cogitet, inveniet quam parum ad se attingat ex fama, rumoribus, veneratione, honore populi, de quibus gloriatur.
59 Quid in somno, quid in solitudine inter summum regem interest, & infimum servum?
60 Denique sic unusquisque sentiat nobilitatem, honores, potentiam, dignitates ex prisca hominum persuasione, quam Christus animis suorum ademit, nata & relicta esse, & in Christianos homines invecta tamquam lollium, quod hostis diabolus aspersit bonae segeti Dei.
61 In corpore ipso quid est forma? Nempe cuticula bene colorata. Si intraria cerni possent, quanta vel in corpore speciosissimo cerneretur foeditas?
62 Lineamenta & corporis decor quid juvant, si turpis sit animus? &, sicut Graecus ille dixit, in hospitio pulchro hospes deformis?
63 Robur quorsum pertinet in homine? Quum res maximae & homine dignae, non viribus nervorum gerantur, sed ingenii.
64 Nec vires quantumcumque augeantur majores erunt quam tauri vel elephanti. Ratione illos, ingenio, virtute superamus.
65 Transeo quod forma, vires, agilitas, & ceterae corporis dotes, ut flosculi, celeriter marcescunt, exiguis casibus diffugiunt. Vel una febricula validissimum quandoque hominem concutit, & summum decorem tollit.
66 Vt nihil accidat, certe necesse est illa omnia cum aetate flaccescere, ac decidere.
67 Nemo ergo potest externa jure sua dicere, quae tam facile ad alios transeunt. Nec corporea, quae tam cito avolant.
68 Quid, quod haec quae multi admirantur, magnorum viriorum sunt causae, velut insolentiae, arrogantiae, socordiae, ferocitatis, livoris, aemulationis, simultatum, rixarum, bellorum, caedis, stragis, cladis?
69 Delectatio corporis, ut corpus ipsum vilis ac pecudina est, qua saepius & vehementius, & diutius pecora, quam homines perfruuntur.
70 Ex hac quum morbi plerique ad corpus redundant, & ad rem familiarem per magna damna, tum ad animum certa poenitentia, & hebetudo ingenii, quod deliciis corporis extenuatur, ac frangitur. Denique odium virtutum omnium.
71 Nec aperte frui licet. Nam ut dedecent generositatem nostrae mentis, ita nemo tam perditus est, quin eas erubescat apud arbitros capere. Pariunt enim ignominiam. Idcirco tenebras, & latebras quaerunt.
72 Quid quod sunt fugacissimae, & momentaneae, nec retineri ulla vi possunt, nec umquam veniunt purae cujuscumque amaritudinis expertes?
73 Ergo exclusis vulgi sensibus, maximum malum putato, non paupertatem, aut ignobilitatem, aut carcerem, aut nuditatem, ignominiam, deformitatem corporis, morbos, imbecillitatem: sed vitia, & his proxima, inscitiam, stuporem, dementiam.
74 Magnum bonum credito horum contraria, virtutem, & quae huic sunt finitima, peritiam, acumen ingenii, sanitatem mentis.
75 Reliqua vel externa, vel corporis si habes, proderunt tibi ad virtutem relata, oberunt ad vitia, si non habes, cave ne quaeras vel cum minimo dispendio virtutis.
76 Prolixus quaestus est, pietas cum sufficientia. Fama, tametsi nihil agendum est, ut videaris, conservanda tamen est integra, quod interdum ea cura a multis nos turpibus cohibet, sed praecipue in exemplum ceterorum.
77 Vnde praeceptum illud sapientium & sanctorum virorum: Nec malum faciendum, nec ejus simile.
78 Quod si hoc assequi non possumus, conscientia debemus esse contenti. & quum tam depravati erunt hominum sensus, ut quae sunt optima, putent esse scelestissima, tunc laborandum erit ut interna, & externa soli Deo approbemus, idque abunde nobis sufficiat.
79 Etiam mala, quae dicuntur corporis, vel fortunae, licebit in bonum vertere, si patienter feras. & tanto sis ad virtutem promptior, quo minus tibi in illis succedit, ac proinde es expeditior.
80 Saepenumero ex damnis corporis, vel externorum, magnae sunt accessiones virtutibus natae.


DE CORPORE.

81 Et quoniam in hac nostra peregrinatione animum gestamus in corpore inclusum, maximasque opes in vasis fictilibus, non omnino repudiandum nobis est & contemnendum Corpus.
82 Sic curandum tamen, ut se non dominum, non socium esse sentiat, sed mancipium. Nec sibi pasci aut vivere, sed alteri.
83 Quo curatius est corpus, hoc animus neglectior.
84 Quo mollius habetur horpus, hoc acrius menti reluctatur, &, ut equus delicate pastus sessorem excutit.
85 Gravis sarcina corporis animum elidit, acumen ingenii, sagina corporis, aut indulgentia retunditur.
86 Cibi, somni, exercitationes, tota corporis curatio, ad sanitatem referenda est, non ad voluptatem, ut animo promptae inserviat, nec ferocia cultus insolescat, neu virium inopia decidat.
87 Nihil est quod aeque & vigorem mentis debilitet, & robur ac nervos corporis infringat, ut voluptas. Quippe vires omnes & corporis & mentis, opere ac labore vegetantur, otio & mollitie voluptatis languescunt.
88 Mundities corporis & victus citra delicias, aut morositatem, ad valetudinem & ingenium confert.
89 Ablues subinde manus & faciem frigida, detergesque mundo linteolo.
90 Repurgabis crebro eas partes, quae sordibus & recrementis ad extima corporis meatus praebent.
91 Hae sunt caput, aures, oculi, nares, axillae & pudenda.
92 Pedes mundi & calidi foveantur.
93 Arceatur frigus, quum ab aliis partibus, tum vel maxime a cervice.
94 Ne statim edas a quiete, nec ante prandium, nisi tenuiter.
95 Ientaculum enim sedando stomacho, aut refocillando datur corpori, non satietati.
96 Ideo tres aut quattuor panis bucceae sufficiunt sine potione, aut certe exigua, atque ea tenui. Salutare hoc non minus ingenio, quam corpori.
97 In prandio & coena assuesce non vesci nisi ex uno obsonii genere. Eodem simplicissimo, & quantum per facultates licebit saluberrimo, quamvis multa mensae inferantur. & si tua sit mensa, noli admittere.
98 Varietas ciborum homini pestilens, pestilentior condimentorum.
99 Munda & pura parsimonia temperatis, & castis animis congruens, conservatrix rei familiaris, & quae sola efficit, ne multis indigere nobis videamur, nec suscipiamus pessima facinora quaestus gratia, quo gulae morem geramus irritatae vel luxu, vel lautitiis, vel delicatis nimium & exquisitis cibis.
100 Tum praestat, ut quae adsunt non modo nobis sufficiant, sed ex eis liceat egentibus impartiri.
101 Ostendit hoc dominus exemplo sui, qui post exsaturatam multitudinem, reliquias perire panum & piscium non est passus.
102 Natura necessaria docuit, quae sunt pauca, & parabilia. Stultitia superflua excogitavit, quae sunt infinita, & difficilia.
103 Naturae si des necessaria, delectatur, & roboratur, tamquam propriis. Sin superflua, debilitatur, & affligitur, tamquam alienis.
104 Stultitiam necessaria non explent, superflua quum obruant, non satiant.
105 Potus erit vel naturalis ille universis animantibus in commune a Deo paratus, pura & liquida aqua, vel tenuissima cervisia, vel vinum bene dilutum.
106 Nihil est quod juvenum corporibus magis officiat, quam calidus cibus, aut potus. Incendit enim & exurit eorum viscera, agitque in libidinem, & temeritatem praecipites.
107 A cena ne bibe, aut si id admonet sitis, sume humidum aliquid, & frigidiusculum, aut perpusillum tenuis potiunculae.
108 Inter eam potionem, & quietem interpone quum minimum horae dimidium.
109 Levaturus animum, fac cogites, quam exiguum tempus datum sit vitae hominum, ex illo non oportere multum descindi ad lusus, ad comissationes, ad puerilitates, ad ineptias.
110 Breve spatium esse vitae nostrae, etiamsi totum bonae menti impenderetur.
111 Non esse nos a Deo creatos ad lusum, aut nugas: sed ad seria, ad moderationem, modestiam, temperantiam, religionem, omne genus virtutis, & laudis.
112 Morbos corporis, morbis animi ne curaveris.
113 Exercitationes corporis non erunt immodicae, ceterum aptandae rationi valetudinis. In quo sequenda erunt medicinae consultorum consilia.
114 Sic tamen ne quid habeant turpe, immodestum, obscenum, flagitiosum, etiam in remissionibus, & reflectionibus animi adsit aliqua memoria virtutis.
115 Absit arrogantia, contentio, rixa, invidia, cupiditas. Qui enim convenit cruciare animum, dum delectare studes? Non aliter quam si fel infundas in id mel, quod cupis esse quam dulcissimum.
116 Somnus sumendus est tamquam medicina quaedam, curando corpori, tantummodo quantus sufficit. Immodicus enim reddit corpora redundantia noxiis humoribus, segnia, pigra, lenta, & celeritatem mentis tardat.
117 Nec est existimandum vitae id tempus, quod somno impenditur. Vita enim vigilia est.


DE ANIMO.

118 In animo duae sunt partes. Illa quae intelligit, meminit, sapit: ratione, judicio, ingenio utitur ac valet. Haec pars superior appellatur, & proprio nomine mens. Qua homines sumus, qua Deo similes, qua ceteris animantibus praestamus.
119 Est altera ex conjunctione corporis, bruta, fera, atrox, bestiae quam hominis similior, in qua sunt motus illi, qui sive affectus, sive perturbationes nominantur, Graece πάθη, arrogantia, invidentia, malevolentia, ira, metus, maeror, cupiditas, stulta gaudia. Pars inferior nominatur etiam animus. Quia nihil a beluis differimus, & quam longissime discedimus a Deo, extra morbum & perturbationem omnem posito.
120 Hic est naturae ordo, ut sapientia regat omnia, pareant homini cetera, quae videmus. In homine vero corpus animo, animus menti, mens Deo. Si quid hunc ordinem egreditur, peccat.
121 Ergo peccatum est in homine perturbationes illas tumultuari, saevire, ac trahere ad se jus & dicionem totius hominis, spreta & contempta mente. Mentem etiam relicta Dei lege animo & corpori servire.


DE ERVDITIONE.

122 Idcirco menti indita est vis intelligendi, ut singula expendat, sciatque, quid factu bonum sit, quid secus. & vis volendi summa, ut imperio hujus nihil sit in animo, quod non pareat, si illa contendat, nec de jure decedat suo.