Nuper aliud agenti michi et iandudum certaminis huius oblito, scolastici nesciocuius epystolam - imo librum -, dicam verius, omeliam ingentem pariter atque ineptam, multo - ut res indicat - sudore confectam et magni iactura temporis, attulisti, dum e longinquo veniens, amice, hanc exiguam domum tuam, me visurus, adisses. Vix fuit tempus raptim trepidante oculo tantam nugarum congeriem percurrendi, in quibus cum multa essent risu tacito digna potiusquam responso, heserunt tamen nonnulla memorie, quibus respondendum credidi, ut ostenderem illum sibi. Qui quoniam michi nec vultu nec nomine notus est, nec quem percussus repercutiam scio, tu lues immeritus. Nec res nova est, ut culpa unius in supplitium vergat alterius. Quibusdam nocuit venena gestasse, et in caput alterius comparata, alterius in perniciem reciderunt. Tulisti tu quo me ille conficeret: temetipsum confeceris. Ille te verbis et fastidio sue ruditatis implevit: ego, siquid defuerit, reimplebo. Tu, etate iuvenis moribus senex et professor iuris, sede medius et iudica. Si suspectum Gallis natio te reddit italica, veritas ipsa et quicunque iustus iudex iudicet.
Primum quidem miror unde hec nunc, quo ve a demone meridiano. Epystola enim mea, quam hic Gallie propugnator et oppugnator Italie lacerandam sibi - difficilem certe provinciam - elegit, ad felicis sancteque memorie Urbanum quintum, Romanum Pontificem, ante hoc, ni fallor, quadriennium missa erat. Quid igitur rei est, ut vel tot annis orator iste tacuerit, vel nunc tandem caput extulerit, nisi quod parum sue iustitie tunc fidebat, sicut obstare sue iracundie nunc non potest? Dolent enim estuantque dum veritate tanguntur, more autem segnium bellatorum differunt, dum se clanculum adversus incautos ulciscantur. Hec profecto et longi silentii et intempestivi alloquii causa fuit. Tum clarissima veri luce superatus obstupuit, atque ideo, veritus se commisisse impari duello, substitit; donec, emendicatis ostiatim stipendiariis - ut sic dixerim - auxiliis, omnesque quos invenire potuit libros, sive unum Manipulum florum, opus vere gallicum, et quod gallica levitas pro omnibus libris habet, in prelium secum trahens, auderet in aciem venire, nilque adversario denuntians e transverso sagittas fragiles iaculari. Qui, ne parum scolasticus videatur, et capitula et paragraphos et externe longam seriem scripture suis nugis interserit tanto nisu ut ridiculus labor suus pene omnes qui illas audierunt aut legerunt hieme media sudare coegerit. Compatior homini contra verum tam anxie laboranti; et tamen - mirum dictu - quisquis eum suscepte concertationis eventus exceperit, ipse iam se de adversariis suis fastidio vindicavit. Vinci potest, non inultus tamen; ita omnes affecit, sic capita omnium obtudit, ut pro se quisque neroneum illud exclamaret: "Utinam literas nescirem!" unusque omnium sermo esset. Literato stulto nichil est importunius; habet enim instrumenta quibus late suam ventilet ac diffundat amentiam, quibus ceteri carentes parcius insaniunt.
Ut vero iantandem his preludiis modus sit, prolocutor iste, non scribentis epystolam sed sermocinantis in morem, pro fundamento sui sermonis evangelicum illud assumit: "Homo quidam descendebat a Ierusalem in Ierico" et reliqua. Ei michi, quid est quod ego audio, ex ore presertim literati hominis? Pro superum fidem, o ineptum ac turpe principium fabelle! Eo ne igitur miseriarum ac vesanie ventum est, ut quicunque cristicola, maximeque Pontifex Romanus, Avinione digrediens Romam petat, a Ierusalem descendere dicatur in Ierico, et non potius e sentina profundissima vitiorum omnium, imo quidem ex inferno illo viventium, in Ierusalem dicatur ascendere? Huccine igitur res prolapsa est, ut Avinio, probrum ingens fetorque ultimus orbis terre, Ierusalem dicatur, Roma vero, mundi caput, urbium regina, sedes imperii, arx fidei catholice, fons omnium memorabilium exemplorum, Ierico nuncupetur? O cor saxeum! o lubrica et effrenis lingua! Quenam hec feralis monstra licentie? Quenam ista temeritas, ne dicam rabies loquendi, dicam minus improprie, blaterandi? utque sermone utar homerico, "quod verbum sepem dentium transivit"? Debuit faucibus vox herere neque in apertum erumpere, doctis piisque omnibus stomacum concussura! Dicam certe quod sentio: siquid fuisset ingenii, pudor e manibus calamum extorsisset, ne fede prorsus orationis tale iaceret fundamentum, super quo boni nichil posset edificari. Quid enim, nisi pessimum, queso, dicturus sit qui, in ipso sermonis exordio, Petri sedem - Romam! - deprimens verbis inanibus, celotenus illam mundi fecem turpemque barbariem nitatur attollere?
Sensi equidem in verbis illius hominis descendentis, imo vero habitantis in Ierico, seu Romanum Pontificem descendere facientis, grave sibi ac molestum barbari nomen. Sic deformes quoque formose dici amant ac videri, nec ulla est tam turpis, que obiectam sibi turpitudinem non in contumeliam trahat. Non mutatur autem veritas rerum humanis affectibus; alioquin quis non et nature bonis ornatissimus esset et fortune? Non habet autem quo michi suscenseat ille vir, hanc ob causam dico: si ad barbari nomen irascitur, irascatur non michi - neque enim ego nominis huius inventor sum -, sed historicis omnibus atque cosmographis, qui tam multi sunt, ut eos epystola una vix capiat. Quorum quis est omnium, qui non barbaros Gallos vocet? Rei huius indaginem sibi linquo, ut industriam eius exerceam. Historias evolvat, inveniet - credo - unde mecum in gratiam revertatur. Iste autem declamator multiplicibus verbis herentem ossibus barbariem tentat excutere, multa de gallica morum elegantia disputans, quorum omnium ut scias quam vera sint cetera, victus temperantiam primam ponit. In quo michi quidem tam aperto mendacio irridere visus est, potius quam laudare. Quid enim nisi irrisio est, in aliquo id laudare, cuius contrarium publice notum sit? Atqui omne humanum genus interroget, una voce contrarium respondebit. Si, preter suos, nulli hominum fidem habet, querat a Sulpicio Severo et inveniet ab illo, omnium - meo quidem iudicio - Gallorum disertissimo, obiectam Gallis edacitatem: ea vero - nisi fallor - ab hoc barbaro laudate victus temperantie est adversa. Mitto alia, non enim gallicos mores damno, et de eis quid sentiam satis in epystola ad Urbanum videor dixisse. Quamvis enim et a feritate morum Franci olim dicti et feroces aliquando habiti, nunc tamen longe alii, leves letique homines sunt, facilis ac iucundi convictus, qui libenter adsciscant gaudia, curas pellant ludendo, ridendo, canendo, edendo et bibendo, puto intelligentes ad literam illud Sapientis Hebreorum, quod semel dixisse non contentus perquam sepe repetiit: "nonne melius est" inquit "comedere et bibere et ostendere anime sue bona de laboribus suis?". Et iterum: "omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est". Et rursus: "hoc itaque michi visum est bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo". Et preterea: "vade ergo" inquit "et comede in letitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum". Et non solum quod hoc bonum esset, sed quod bonum aliud non esset, adiecit: "laudavi" inquit "igitur letitiam, quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet, et hoc solum secum afferret de labore suo". Quis, queso, tanti viri consilio non ederet libenter ac biberet et gauderet? Sapientes galli, qui et per se ipsos hec sapiunt et Sapientibus crediderunt, inque consuetudinem naturamque verterunt. At quod eodem libro ait idem: "cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam", ceu gallicanis legibus contrarium adversantur ac respuunt.
Hactenus excusasse sufficiat epystole mee principium illud improprium, ut ipse asserit, et ineptum. Ego quidem de re maxima summo hominum scripturus, magis proprium, fateor, non inveni; nec adhuc video, preter hominem illum suum descendentem a Ierusalem in Ierico, quid accomodatius materie, quid in rem aptius dici possit; nec prorsus intelligo, quid principio illi desit, nisi sola forsitan scribentis autoritas. Fingant enim Galli se credantque quod volunt; licet enim cuique de se suisque de rebus opiniones favorabiles atque magnificas animo fabricari, suntque qui hoc faciunt, ut ille ait, "felices errore suo". Ad hoc opus sane nulla gens promptior quam Galli. Ceterum opinetur ut libet, barbari tamen sunt, neque de hoc inter doctos dubitatio unquam fuit; quamvis ne id quidem negem, nec negari posse arbitrer: esse Gallos barbarorum omnium mitiores.
Sed hic barbarus, nostrarum rerum vituperationes suarum laudibus intermiscens, non irati tantum sed furentis in morem, nullo ordine multa in nos, stomaci impos, evomuit, magnum, credo, aliquid se se existimans, cui impune maximis obtrectare malitia temporum sit permissum. Quorum ego partem magnam sciens transeo, quod nec responso certe, nec audientia dignam duco. Atque in primis varietates urbis Rome, quas hic quidem usque ad curiositatem ridiculam prosecutus est figuras lune varias romano statui comparando, quasi Roma sola, et non urbes ac regna omnia, multoque magis singuli homines, mutentur assidue, et temporali vicissitudini tam diu simus obnoxii, donec pervenerimus ad eterna. Babilon illa vetustior funditus ruit, Troia itidem et Carthago, Athene insuper et Lacedemon et Chorintus, iamque nil penitus nisi nuda sunt nomina. Roma non in totum corruit, et quanquam graviter imminuta, adhuc tamen est aliquid preter nomen. Muri quidem et palatia ceciderunt: gloria nominis immortalis est. Quid hic, velut in re insolita, tot lune varietatibus opus erat, nisi ut astrologum, imo ut lunaticum, se probaret? Indignetur Gallus, ut libet. Non prius alme urbis, quam totius orbis fama deficiet; semper altissimus mundi vertex Roma erit. Et si propter invidiam aut odium aut segnitiem causam ve aliam et pontifices et principes illam sui deserant, gloria illam comitabitur; illi autem, ubicunque et undecunque fuerint, romani pontifices romanique principes vocabuntur. Quid hic Gallus strepit? Quid barbarus fremit? An mentior? Negabit magnum aliquid fuisse, cuius post tot secula reliquie nunc etiam tante sunt, ut nec Gallia nec Germania nec ulla barbaries se illarum glorie conferre audeat? Non presumet id, credo, quamvis natio sit contemptrix omnium et miratrix sui. Sed quid aget? Scio. Laudabit Gallie tabernas - pulcra laus sobrii hominis -, quas ego tamen illac nuper transiens et eversas vidi et desertas. Laudabit patrie quietem, quam profecto turbidam inquietamque prospexi. Sed non est ibi mutatio, quanta est Rome. Quis hanc rem reique causam non videt? Minutarum rerum ruina magna esse non potest, procul absunt ab hoc metu: nunquam cadet ex alto, qui in imo iacet. Roma igitur ex alto cecidit, non cadet Avinio. Unde enim caderet, aut quomodo decresceret, que est nichil? Pudet me - fateor - erroris eius, qui cum videatur aliquid legisse, non erubuit summis ac preclaris infima rerum et abiectissima comparare, quodque est stultius anteferre. Sed excuset eum utcunque natalis zone dulcedo quedam feminea, non virilis, et qui multum in rebus hominum usus valet ac presertim rudium. Viri enim egregii virtutis ope vincunt omnia. Certe magni homines fuerunt, qui in media orti barbarie et nutriti, pudore tamen originis, se romanos dici voluerunt splendore nominis gloriosi, quos quoniam omnibus noti sunt enumerare non attinet. Gallus noster, ut video, nollet esse non barbarus, et libenter in ceno, ubi educatus est, residet. Parcendum imbecillitati animi, consuetudine obruti atque assurgere non valentis; nam et lutum suibus et palus ranis et tenebre vespertilionibus grate sunt. Illud autem quis excuset aut quis ferat, quod vilissimi loci studio optimis nobilissimisque detrahere et affectu incondito atque insulso veritatem tentet opprimere? Ita enim querit, quasi nesciat id quod omnibus cristicolis notum est, atque utinam non Saracenis paganisque etiam notum esset, ne tam late ludibrio haberemur. "Et quam" inquit "angustiam Ecclesia passa sit in Gallia, ego sine dubio non audivi". Surdaster est, imo surdus omnino, qui tonitruum non audit. Multa hic de quieto et prospero Ecclesie statu, intra cloacam illam palpitando, prosequitur. O carnalis homuncio, nichil habens spirituale, vere unus ex illorum grege, de quibus agens Cicero "nichil" inquit "animo videre poterant, ad oculos omnia referebant"! Ergo nec angustia, nec molestia ulla est, nisi dum corpus in carcerem et in vincula conicitur? Quid si animus, peccatorum nexibus coartatus, miseri servitii iugum subit? De hoc barbarus iste non cogitat. Non vidit hec igitur, nec audivit, quia scilicet aures oculosque in carne habuit; quos si in spiritu habuisset, audisset utique vidissetque miras et miseras angustias, quas nulla compedum durities, nullus carcer equaverit; vidisset morum veterum ruinam, que multo est gravior ac funestior quam murorum. Et querit, quasi solus in Ierusalem peregrinus, quam angustiam Ecclesia passa sit in Gallia. Ego autem quero ubinam gentium parem pati potuisset angustiam. Et o! quam multa se hic stilo offerunt; sed frenandus est, ne prodeat quo non decet. Imo quidem decet, sed non expedit, eo maxime quia, ut in Epystolis ad Athicum ait Cicero, "desperatis Hippocras vetat adhiberi medicinam", et michi satis odiorum veritas invisa conflavit. Neque ideo mentiri incipiam, sed tacere, et orationis hanc partem sponte pretervehar; quodsi boni discipuli habet ingenium, qui magistri titulo gloriatur, multa ex his paucis eliciet, quibus intelligat Romana Ecclesia quid in Galliis angustie passa sit, meque vera locutum vel invitus in silentio fateatur. Est tamen laudatoris illius certa quidem, utque est mos presens, non insulsa calliditas. Licet enim. Turpibus blanditiis bonum opus, epyscopium, aucupatur, ad quod obtinendum sciat se aliis quam verborum retibus indigere. Nedum enim salse nuge et inanes, sed omnis illic eloquentia Ciceronis hac in parte succumberet. Unum ei posset opitulari. Posset, ut ego mentitus videar, epyscopus fieri. Quod si accidat, gaudebo quamvis verborum adversario profuisse. Homo enim prodesse homini dum possit, fatigari nunquam debet, quoque minus est gratie, minor amicitie nexus aut sanguinis, eo maius est meritum. Sit epyscopus igitur, me favente, candidamque - ut aiunt - togam sui habitus nigris atque deformibus maculis inquinet, dum vel turpibus placitisque mendaciis, falsis laudibus, adulationibus viro indignis, denique vel eorum gratia, vel mei verique odio, perveniat quo suspirat. Sit epyscopus Placentinus aut Laudensis, sit epyscopus Mentiensis, sit epyscopus Adulensis, et mitram falsariis debitam mereatur. Michi, qui epyscopatum nolo, quique eum gradum sepe olim michi non oblatum modo, sed ingestum, semper recusavi, preferens cuntis opibus libertatem, nichil blanditiis opus est. Loquor ergo liberius, cariusque michi est odium veritate quesitum, quam barbaro illi erit, si successerit, dignitas parta mendacio. His omissis, ad id venio quod adversus urbem Roman convitiator hic murmurat. Ubi illud mirum, quod vulgares homines atque inopes rationis, suas non dicam iniurias, sed offensas quaslibet, magni existimant, cum sic negligant alienas. Ubi enim populum barbarum nominavi - quod etsi non blande, iuste tamen feci - ceu gladio ictus exclamavit, nec in me nunc aliter excandescens quam in Cristum olim princeps sacerdotum: "Audistis" inquit "blasphemiam!". Nec advertit, qui videri doctus vult, in solam Divinitatem esse blasphemiam. Ipse autem, alme urbi venenose detractionis contumelias irrogando, esse credit excusabilis - tanta est barbari et tam temulenta presumptio -, quamvis non ego blasphemiam ut ille, sed blasphemie proximum dico urbem sacram profano convitio lacerare. Quanta servorum audacia et quanta protervia, ubi semel forte dominorum vinculis elapsi sunt! Non valentes aliter se ulcisci, contra dominos maledictis insurgunt effunduntque in ventos dolorem animi ulcerosi et, quasi canes invalidi metu, latrant. Recordatur hic barbarus antiqui servitii et, adhuc pene callosum romano iugo collum habens, fugitivus servus de domina sua procul tremebundus obloquitur. Que o, si filiis suis - illis dico maioribus - Deus omnipotens pacem daret fraternamque concordiam, quam cito, quam facile rebellantem barbariem iugo illi veteri, italicis ut olim viribus adiuta, compesceret! Id si antea fuisset incognitum, nuper apparuit, dum vir unus, obscurissime originis et nullarum opum atque, ut res docuit, plus animi habens quam constantie, reipublice imbecillos humeros subicere ausus est et tutelam labentis imperii profiteri. Quam subito erecta omnis Italia! Quantus ad extrema terrarum romani nominis terror ac fama pervenit! Et quanto gravior pervenisset, si tam facile esset perseverare quam incipere! Eram ego tunc in Galliis, et scio quid audierim, quid viderim, quid eorum, qui maximi habebantur, in verbis inque oculis legerim. Negarent modo forsitan, negare enim eculeo absente perfacile est; vere autem omnia tunc pavor oppleverat: adeo adhuc aliquid Roma est! Sed de his nil amplius, ne barbarum meum, forte acriter cogitantem quid est Italia, quid sua barbaries, quamque nulla rerum paritas, nulla proportio vero indicio metientem, ad desperationem metus impelleret.
Quanquam, quomodo ego illum vel cogitare vel sapere aliquid rectum credam, qui quodam loco sui sermonis interroget, quid per nomen "sacre urbis" intelligam? Nec videtur audivisse civili cautum lege ut is locus, ubi non dicam liberi, sed servi etiam corpus, nec corpus modo integrum, sed pars corporis humo condita est, religiosus habeatur. Quam religiosa igitur videri debet urbs Roma, ubi tot virorum fortium atque illustrium, ubi tot principum integra corpora, ubi denique - quod in hac re maxime esistimandum censeo, ut urbs ante omnes alias sacra sit - tot apostoli gloriosi, tot sancti martires, tot almi pontifices atque doctores, tot sacrate virgines requiescunt! Omnis profecto sacri nescius et profanus hauddubie totus est, qui Romam merito "sacram" dici seu dubitat seu miratur. Et certe, si civili iure leges "sacratissime" nominantur, idque nemo sane mentis unquam arguit, quam "sacra" dici potest urbs, legum domus augustissima, et eorum omnium qui latinas condiderunt leges aut altrix aut genetrix! Quid notissime autem rei argumenta conquirimus, cum expresse "sanctissimam et temperantissimam" urbem Seneca, et non sacram modo, sed "sacratissimam" civitatem nuncupet lex civilis? Quam hic fortasse despiciet, quia non Avinione per protonotarios pape, nec est dictata Parisius per magistros scilicet parlamenti.
Sed quid illi facias ineptie? Querit enim curiose admodum Gallus noster quid est quod Urbani felicitatem verbis extulerim, an quia secundum virtutem operari felicitas una sit, an quia in suam sedem reduxit Ecclesiam exulantem, primum namque fatetur, at secundum negat. O cervicositas Deo et hominibus odiosa! O cristati Gallorum vertices ac superbi, eque falsum asseverare et verum negare dispositi! Ego autem utrunque confiteor. Nam, et secundum virtutem agere felicitas vite huius et ad felicitatem vite alterius via est, et virtuosius quicquam nego fieri ab homine potuisse quam Ecclesiam, pro qua Cristus sanguinem suum fudit, de sanguinibus liberasse, suamque in sedem, e ceno illo erutam, reduxisse, modo in finem generosum illud sanctumque propositum tenuisset. Quidni igitur mirer virtutem viri illius? Que tanta fuit, ut vix michi possibile videretur virum talem in illa natum esse barbarie, nisi a Satyrico didicissem
- summos posse viros et magna exempla daturosververcum in patria crassoque sub ere nasci.
Neque illud ignorarem, humani generis rerumque omnium Creatorem paris ubique potentie, atque ad illam exercendam nec impediri locis aut temporibus, nec iuvari. Ceterum, ut norit hic barbarus quantum ab eius opinione dissentio, ego et virtutem viri illius et in primis sanctum propositum illud miror, et contrarium sentientis non sani hominis, sed galli caput egrotantis ac pituita gravissima laborantis existimo, nec omnino illi aliquid, preter constantiam, defuisse. Itaque sepe nunc michi ad memoriam redeuntem acri simul ac fideli increpatione compello: "Heu, pater beatissime, quid fecisti? Unde ista mollities? Quis te fascinavit ut principium tam grande desereres? Quis te autem clarior, si quod gloriosissime ceperas ad extremum spiritum perduxisses, ad quem, ut patuit, iam propinquum veniens, grabatulumque tuum ante proximam Petri aram, cuius hospes ac successor eras, ferri iubens, Cristoque et sibi gratias agens, qui tibi hunc animum atque hoc consilium prebuissent, in loco illo sanctissimo felicissimam animam emisisses? Quis te, oro, vixisset honestius? Quis equanimius obiisset? Siquis enim forte post te ad oscenum illum fornicem Ecclesiam reduxisset, culpe ille reus sue rationem Cristo redderet: tu, facti conscius eximii, recto calle isses ad superos. Nunc tu ipse - heu, quis te perdidit? - tu, inquam - dicam quod in animo est - sponte ad vomitum redisti, non audiens Petrum iterum exclamantem: "Domine, quo vadis?"". His illum horumque similibus lamentis exagito, que sibi scribere meditabar, et iam ceperam, si mori paululum distulisset. Valde enim eum, facie licet incognitum, dicam verius, virtutem eius michi mundoque notissimam amavi, et familiaritatem secum, quanta esse poterat in tanta rerum omnium imparitate, contraxeram. Uti ergo tota eius patientia atque humanitate decreveram, utranque feliciter iampridem, dum adhuc in illa miseria moras traheret, acri quadam expertus epystola, quam ipse non patienter modo, sed gratanter ac benigne recepisse, seque illam diligenter perlegisse, et in ea multa bene et eleganter dicta - utor ad literam verbis suis - et tam verborum elocutione quam sententiarum pondere laudanda comperisse respondit. Atque in finem - ut Gallo nostro bilem excitem - dignatus est meam, ut ipse ait, prudentiam et eloquentiam, quas ego, fateor, non agnosco, ac zelum, quem ad comune bonum me habere et ipse dicit et ego non dissimulo, multipliciter commendare, seque me videndi avidum, et gratiis ac favoribus prosequi dispositum profiteri. Que profecto non diceret aut dixisset, si tam male loqui visus essem sibi, arguendo moram eius ad quem spectabat in loco illo pessimo atque turpissimo, et hortando ut ad sedem sibi et Ecclesie debitam se transferret, quam barbaro huic nostro, ad quem omnino nil pertinet, visus sum. Et litere quidem apostolice thesauri instar penes me sunt eruntque dum vixero, non tam quia pape, quam quia optimi ac sanctissimi viri sunt, nec tam ideo quia laudes meas, quam quia illius pie testimonium voluntatis evidentissime protestantur. Post hec autem, anno elapso, cum et ipse Romam petisset et ego, voti compos, illam sibi alteram epystolam misissem, que hunc barbarum in furorem vertit, scripsit ille michi iterum. Quibus in literis, parumper questus quod, cognito eius desiderio, ad visitandum eum essem tardior, deinde eam ipsam tarditatem excusans sub obtentu mee adverse valetudinis, ad extremum iubere regibus solitus me rogavit ut, quam primum sine persone mee periculo aut incommodo possem, ad se pergerem, cupide tunc etiam me visurum et animi mei quieti consulere intendentem. Et ego, parendi avidus, ibam, nisi me casus horribilis ex itinere medio retraxisset. Ita michi tantum illum patrem, quem videre non contigit, amare saltem licuit ac vereri atque eius acta laudare, illud in primis quod hic barbarus nec laudare vult nec vituperare audet; quamvis, ut sentio, libenter id faceret, nisi quod nondum sic omni ex parte depuduit: inter barbaros quoque adhuc reverentie aliquid, sed perexiguum est virtutis. Quem ipse ego uberius laudarem, nisi perseverantiam defuisse conspicerem. Illum tamen in silentio respondentem audio, non potuisse unum se tot susurronibus obstare, contra Cristum atque eius Ecclesiam coniuratis. Quam excusationem nec admitto nec respuo, quod et veram scio et, si fundatus esset super firmam petram, non dubito flatus tales alto animo potuisse contemni.
Parcat illi Cristus, cuius negotium agenti ea trepiditas intercessit, illi vero gaudeant et triumphent, qui nunc in inferno viventium beunense vinum bibunt, nec Prophetam audiunt exclamantem: "Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro". More prophetico rem futuram quasi iam preteritam narrat, et quasi iam evenerit quod necessario eventurum est; etsi enim nondum periit, peribit illico. Tempus est, enim, ut iamiam vilissime iste dulcedines in amaritudines convertantur. Et an ego cecutiens - ita enim iste me vocat - qui hec quasi presentia iam hinc video, an ipse magis exoculatus, qui fulgore panni captus exigui nichil videt aut cogitat preter epyscopatum, quem, mendacio fidens, stulta et cupida mente preoccupat? Non autem facile dictu est quam me delectaverit viri huius ingenium, tam recte, tam proprie Phariseorum usus est verbo, qui veritatem Deique opera predicanti responderunt: "In peccatis natus es totus, et tu doces nos?", et eiecerunt eum foras. Quid, queso, convenientius poterat secte illius defensor acerrimus contra eum qui, quem factis expugnare non potest, verbis oppugnat, si vel sic ubi nec paradisi amor proficit nec inferni metus aliquid saltem pudore proficeret?
Hec sibi pro responso Gallus noster accipiat, cur Urbanum dixerim felicem, tunc scilicet dum virtuosissime operando non se solum, sed totam felicitaret Ecclesiam. Atque ut me in sententia fixum norit, unum istis adiciam, modo cautum michi sit ne lese maiestatis accuser. Non equidem sic insanus sim, ut Romano Pontifici legem ponam, cum ipse sit legifer omnium cristianorum, aut sibi sedem statuam, qui sedium dominus est cuntarum. Si enim, ut apud Cordubensem legimus, "Veios habitante Camillo, illic Roma fuit", quanto magis ubi Romanus Pontifex habitat, ibi quoque concesserim Romam esse? Unum hoc, si celitus datum esset, optarem: uti sicut tunc Camillus, ubi primum licuit, Veiis omissis Romam rediit, ita nunc Pontifex. Audebo enim dicere, temerarie forsitan sed fideliter et ni fallor vere, quod si hoc sibi placeret, cui divinitas rei huius arbitrium dedit, non modo honestius sanctiusque, sed tutius ibi esset quam in ulla penitus parte terrarum, neque ingenti pretio cogeretur a predonibus redimere suam et Ecclesie libertatem, quod predecessor suus in sancta fecit Avinione, de quo et ipse tunc graviter in consistorio questus est, et ego, dum sibi scriberem, non silui. Quam romane sedis angustiam Gallus iste non vidit, dum ad enarrandas felicitates avinionicas magno nisu implumes alas explicuisset? Sed recentis magneque miserie vel oblitos alios credidit, vel oblitus est. Unum his nunc etiam pari fide ac semplicitate subnectam: non oportuisse nec oportere Pontificem Romanum armata manu Romam petere, tutiorem illum facit autoritas quam gladii, sanctitas quam lorice. Arma sacerdotum sunt orationes et lacrime et ieiunia et virtutes et boni mores: abstinentia, castitas, humanitas, mansuetudo actuum ac verborum. Quid signis militaribus opus est? Satis est crux Cristi: illam solam tremunt demones, homines reverentur. Quid tubis aut bucinis? Sufficit alleluia. Certe Iulius Cesar post tot bella, tot victorias, non armatus urbem Romam, sed cum inermi exercitu inermis victor introiit. Cesarem loquor, ut ad id de quo agitur efficacius argumentum sit. Si sic enim venit Cesar, quid putemus Petrum? Scio autem quid calumniator noster obiciet: "Inermis" inquiet "venit Petrus atque ideo interfectus est". Ita enim quodam Apologetici sui loco Romam multos innocentes homines iugulasse ait, atque ideo merito a Satyrico "sevam" dici. Nec intelligit, nolo dicere ydiota, "sevum" pro "magno" poni solitum, iuxta illud Eneydos primo:
- sevus ubi Eacide telo iacet Hector
cum fuisse magnum Hectorem, non crudelem constet, et illud eiusdem:
- maternis sevus in armis
Eneas, quem ubique scilicet pium dicit, hic "sevum" dixit, id est "magnum". Et est hauddubie non artificiosa quidem, sed insidiosa prorsus et hostilis obiectio. "Multi" inquit "perierunt Rome sancti viri". Sed et multi quoque aliis in urbibus. "Plures tamen Rome". Quis non videt unde hoc? Plures eo conveniebant, nempe ad mundi caput et imperii sedem. Pereundi autem causa fuit non regionis atrocitas, sed religionis adversitas. Et volebat Cristus urbem suam, quam et temporalium dominam iam fecerat et spiritualium facere disponebat, uberiori sanguine suorum martirum consecrare. Romanus fuit, non infitior, Nero qui occidit Petrum; sed romani fuerunt qui Neronem occiderunt. Idem de Domitiano deque aliis dici licet. Vertat se quocunque libet detractoris ingenium atque odium: paucos fuisse Romanos inveniet qui sanctos condemnaverint, multosque qui vindicaverint; nec tantum apostolorum et martirum, sed sui proprii sanguinis, quamvis ignarum rei, romanum tamen ultorem sibi Cristus elegit. Romanus fuit utique Cristi ultor, cum gallus fuerit flagellator, ut post dicam.
Audiamus nunc Gallum, seu verius corvum nostrum, qui candidam plumam fusco mendacio denigravit et didicit Cesarem atque Antonium salutare. Audiamus, inquam, crocitantem, et rauco strepitu suas amentias repetentem. Quia enim vinum beunense vitupero, ut ipse ait - ut ego fateor, non adoro -, rursus exclamat: "et audistis" inquit "blasphemiam!". O indigna viro, et pudenda prorsus, exclamatio! Verum minus forsan impropria, quam superior fuit. Nam quid scimus, an iste sit illorum unus, "quorum Deus venter est", ut ait Apostolus? Si sic est enim, qui contra vinum loquitur, utique contra ventrem, atque ita contra Deum suum loquitur; et videri potest species blasphemie. Ego autem nec contra vinum, nec contra aliquod Dei donum loquor, sciens quoniam omnia que fecit Deus bona sunt omnia; sed ebrietatem gulamque vitupero, quam non Deus, sed humana sibi fecit improbitas. Et quoniam sepe bona aliqua, culpa abutentium, mali materiam fuisse compertum est, ut vinum ebrietatis, aurum avaritie, ferrum sevitie formaque libidinis, optavi ego, ut cum damnosa quorundam beunensis vini sitis et noceret Ecclesie et frenari aliter non posset, vinum ipsum, unde ea nascitur, e medio tolleretur. Hanc potor egregius blasphemiam vocat, quasi - quod absit - contra Cristum aliquid sim locutus, pro cuius reverentia et amore vinum illud, quamvis in se bonum, odi - fateor. Et quid michi iratus Gallus occinat, non impertinens est audire. "O nobilis vindemia" inquit "o venenum preciosum" (et hoc unum forsitan non inepte, "venenum", inquam, non corporum, sed mentium). His addidit: "super omnia vina dulce, salutiferum et iucundum". Hoc utique non ineptum modo, sed falsum est. Sed omittamus de vinis loqui, ne quem despicimus imitemur. "Quam misera est" inquit "et inepta tue maledictionis occasio!". O quam flebiliter sue felicitatis iniuriam fert! I nunc, nega vini dolium loqui, nega Bacchi sacerdotem, qui contra vinum suum suasque delitias hiscere ausum dicat esse blasphemum! O celum, o terra, o humanum genus, o catholica plebs fidelis! Cristo Deo nostro sueque fidei vinum beunense preponitur, nec ipsius Cristi decus aut voluntas, sed vini illius oportunitas ad summe rerum consilium evocatur; et ego, tanti mali causam perosus, pene sacrilegii reus agor, cum non solum tamen vinum illud accusem. Sunt et alia quedam, de quibus tacere iubet Plato, iubet pudor. Transeamus igitur hinc, et id potius audiamus, qua se suumque bonum summum imprecatione fraterculus hic flammatus ulciscitur: "Propter quod" inquit "non intres in os eius et dulcis sapor tuus per eius fauces non transeat". Quid vobis videtur? An non satis magnifice ultus est? Et sane nil peius optare michi poterat, quam quod sibi pessimum iudicaret. Michi autem affecto aliter ac nutrito ea imprecatio levis est. Si nec beunense, nec omnino vinum ullum biberem, tamen lete viverem. Itaque de gustu fidenter respondeo, quod pater Augustinus de olfactu, ciceroniano pene usus verbo: "De illecebra" inquit "odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro; cum adsunt, non respuo, paratus eis semper carere. Ita michi videor, nisi forsitan fallor". Ita ego de omni vino michi videor, quamvis et ipse multo facilius falli possim. Ab experientia quidem et sanctorum patrum ab exemplis, ab Anneo demum Seneca didicisse potui, quod satis est vite hominum panis et aqua - vite hominum dixit, sed non gule -; quam sententiam carmine nepos eius expressit:
- satis est populis fluviusque Ceresque.
Sed non populis Galliarum. Neque ego, si essem gallus, hoc dicerem, sed beunense vinum pro summa vite felicitate defenderem, hymnis et metris et cantibus celebrarem. Sum vero italus natione, et romanus civis esse glorior, de quo non modo princeps mundique domini gloriati sunt, sed Paulus apostolus, is qui dixit: "non habemus hic manentem civitatem". Urbem Romam patriam suam facit, et in magnis periculis se romanum civem, et non gallum natum esse commemorat; idque tunc sibi profuit ad salutem.
Sed hic barbarus ad vituperium sacre urbis, cuius laudibus nec lingue omnium disertorum nec libri omnes sufficiunt, os impurum aperire ausus, multa dicit, que nec relatu quidem digna sunt. Quod gravissimum romane glorie vulnus est, contra illam Bernardus, durissimis convitiis armatus, inducitur. Nota res est. Qui de consideratione agens, forte si diligentius cunta considerasset, gentem famosissimam omnium, que sub celo sunt, parcius infamasset. Fecit tamen, et licere sibi debuit calamo suo scribere quod occurrit. Quid hic dicam? Non ego contra sanctum virum loqui velim, eum maxime, quem in quibusdam scriptis meis valde aliquando laudaverim. Qui si sanctus non esset, quantumlibet magnus in reliquis, facilis esset et expedita responsio. At nunc quidem, etsi non contra sanctum, de sancto tamen loqui nichil prohibet. Multa quidem, loquendo et scribendo, multa redeunt in animum, que dilapsa videbantur. Damnavit iste - nunc recolo - Bernardus Claravallensis abbas, de quo sermo est, Petrum Abelardum, literatum quendam virum. Hinc iratus Berengarius Pictaviensis, vir et ipse non infacundus ac discipulus Petri, contra Bernardum librum unum scripsit, non magni quidem corporis, sed ingentis acrimonie, de quo postmodum a multis increpitus se excusat, et quod adolescens scripsisset, et quod sibi viri sanctitas nondum penitus nota esset. Horum certe neutrum michi competit, nam nec de Bernardi sanctitate sum dubius et adolescens esse dudum desii. Sed illud dico, quod - licet hodie procul dubio sanctus sit - fieri potest ut, dum ad Eugenium scripsit, nondum forsitan sanctus esset. Sanctitas enim, sicut omnis virtus, non cum homine nascitur, sed studio queritur et augetur, et frequentatis actibus in habitum transit. Itaque michi aliud assumo, quod in quadam excusatoria epystola ad epyscopum mimatensem Berengarius idem ait: "Nonne abbas homo est? Nonne nobiscum navigat per hoc mare magnum et spatiosum inter reptilia, quorum non est numerus? Cuius navis etsi prosperiori feratur navigio, tamen serenitas maris in dubio est". Ego vero Bernardi navim portum iam tenere non ambigo, sed, dum scriberet, haud dubie non tenebat. Homo erat et, in carne positus, passionibus subiacere poterat. Notum est illud Iohannis Osaurei non de sanctis quibuslibet, sed de ipsis apostolis: "Nam etsi sancti sunt" inquit "homines tamen sunt: etsi vinci a carne non possunt, quasi iam spirituales, tamen percuti possunt, quasi adhuc carnales". Potuit aliqua forte lacessitus iniuria Bernardus illa scribere; et multa irati homines dicunt, quorum postea illos pudet. Esto autem. Cesset ira, animi repens motus ex aliqua ortus offensa. An non naturale inter aliquas nationes est odium? Et profecto Gallorum gentem infestissimam nomini romano apud Crispum, et de immanitate gentis Gallorum et de infestissimo odio in romanum nomen apud Livium legimus, et sic esse realiter experimur.
Ut cessent tamen hec omnia, nec ira ulla nec odium Bernardum impulerit, et fuerit plane sanctus dum id scriberet, quamvis ambrosiane sententie sit adversum, ubi ait: "Quis autem vivens tutus possit ac sine trepidatione laudari, qui et de preterito meminit se habere quod doleat, et de futuro videt sibi superesse quod timeat? Quis vero hominum in hoc corpuscolo positus debeat sibi quicquam vendicare de meritis?". Nota sunt reliqua. Sed si ita fuerit sanctus in vita, quid hic responsionis inveniam? Non reprehendam Bernardum, sed laudatores - hoc vituperatore eodem ipso nec negante nec indignante - maiores obiciam. Ambrosius, in proemio epystole ad Romanos, de eis loquens: "Hi enim" inquit "caput sunt omnium gentium". Mirum valde; nec excepit Gallos. Mox, super textu, gaudium suum testari dicit Apostolum, quod cum Romani regnent in mundo - nec excepit Galliam - subiecerunt se fidei cristiane. Dicet autem Gallus: "Romanorum iste potentiam et imperium, non virtutem laudat". Audiat ergo quod sequitur: "Erant enim" inquit "doctrina memorabiles et boni operis cupidi, studiosique magis agendi bene, quam sermonis". Sed ecce iterum strepet Gallus: testi domestico non credendum, quoniam sit civis romanus Ambrosius; quod negari nequit. Nec intellego tamen quid irato hosti plus sit fidei quam placato civi. Hieronymo autem quid opponet, qui et Romam laudat et laudatam dicit ab Apostolo? De quo quoniam in ipsa epystola ad Urbanum scripsi, nil nunc amplius dico, sed ipsius Hieronymi dictum aliud adiungo, qui secundo libro in epystolam ad Galatas: "Romane plebis" inquit "laudatur fides. Ubi tanto studio et frequentia ad ecclesias et martyrum sepulcra concurritur? Ubi sicut ad similitudinem celestis tonitrui amen resonat, et vacua idolorum templa quatiuntur? Non quod aliam habeant Romani fidem, nisi hanc quam omnes Cristi Ecclesie, sed quod devotio in eis maior et simplicitas ad credendum". Quid hic Gallus dicet? An consonat hic Bernardo, in eo maxime quod ille incredulos primum, dehinc impios in Deum, tandem etiam proditores vocat, nimis - si dici licet - hostiliter? Ubi est autem ista proditio? Ubi non potius observata, et publice et privatim, etiam hostibus romana fides, cuius omnis historia plena est? Illud quoque, quod his interposuit, temerarios in sancta illos dicens, contrarium est fere omnibus scripturis, que Romanis attribuunt gravitatem. Quid est enim tam temeritati dissonum quam gravitas? Sed audire Gallum hic videor protestantem: "Nisi romanum hostem in testimonium adduxeris, non credam". Est plane hostis ex ore laus ingens, nec immerito Virgilius ait:
- ipse hostis Teucros insigni laude ferebat.
Aperiat nunc aurem Gallus et cristam insolentie demittat, ut non semper placita, sed interdum vera incipiat audire; atque ut veris tandem opinionibus locus sit, concretum pulverem erroris e cauda gallice levitatis excutiat. Pyrrhus Epyrotarum rex, hostis populi romani, cum Cineam, doctissimum illum virum et insignis memorie laude conspicuum, pro componenda pace Romam misisset et infecto negotio redeuntem, qualis esset Roma interrogaret, ille regum urbem sibi visam, sive - ut alii perhibent - regum patriam se vidisse respondit; scilicet illic fere omnes tales esse, qualis Pyrrhus in Grecia, quem regum sane optimum fuisse constat et mitissimum. Videat Gallus et Bernardus videat, inter reges optimos atque mitissimos - et non amicis modo, sed hostibus minime odiosos - et immitem atque intractabilem gentem et in extraneos inhumanam, quid intersit. Nam quod emulos ait in vicinos, directe opponitur ei quod in libro Machabeorum de Romanis legitur, quod non est invidia neque zelus inter eos. Nec ego nunc tamen Gallo meo transcribere librum illum cogito, ut ipse mihi Iustinum, quo - ut verum fatear - non egebam. Locum signasse suffecerit. Legat ergo operis illius librum <tricesimum> primum, capitulum octavum, et abunde laudatam virtutem simul ac potentiam inveniet Romanorum. Iam quod grandiloquentiam parvificentie coniunctam Romanis obicit, improprie dictum a Bernardo nunquam dixerim, sed improprie et inepte ab hoc barbaro refricatum dico. Prima namque Grecis datur. Iungo ego Grecis Gallos, qui licet inferiores ingenio, iactantia et loquacitate superiores sunt. Romanis hoc vitium non convenit, boni operis cupidis - ut repetam quod premisi - studiosisque magis agendi bene, quam sermonis. De quibus scriptum est: "Optimus quisque facere quam dicere malebat". Secundum vero illis affricuisse perridiculum. Audeo enim dicere me verum dicere certus sum, et nichil facile affirmare solitus hoc affirmo, quod totius humane magnificentie supremum domicilium Roma est, nec est ullus tam remotus terrarum angulus, qui hoc neget. Quod si barbarus hic ignorat, aut torpet aut stertit aut plene desipit et insanit. Quis enim magnificum, queso, legit unquam aliquid, aut audivit, sine nomine et gloria urbis Rome, ex quo Urbs ipsa condi cepit et crescere? De quo tempore scriptum est:
- nunc quoque Dardanidum fama est consurgere Romam[...]quanta nec est, nec erit, nec visa prioribus annis.
Et ab ingenio altiore:
- illa inclita Romaimperium terris, animos equabit Olymposeptemque una sibi muro circumdabit arces,felix prole virum.
Et rursus idem:
- verum hec tantum alias inter caput extulit urbes,quantum lenta solent inter viburna cupressi.
De qua alter vir magnus: "Nulla unquam respublica nec maior, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit". Vellem scire, quid nunc agit Gallus noster. Sed sat scio, stupet hec ignota, que nec a Gallis, nec a gallinis, addisci possunt. Discuntur ab historicis et poetis ac scriptoribus rerum. Nec stupet modo, sed irascitur, quoniam hec tam multa, tam magna de Avinione ac Parisius non scribuntur, quarum altera significatorem non habet in celo, alteram laudat Architrenius, de quo post videbimus.
Ante tamen quam ad laudes alias procedam, convitiis respondendum est, que, nisi fallor, nunc etiam duo supersunt: inverecundos Romanos ad petendum, ingratosque cum acceperint ille vir sanctus ait. Unum a tergo relinquebam: frontosos scilicet ad negandum. Hec est fere, nisi me fallit numerus, obiectorum summa. Nam quod his additur, insuetam paci gentem assuetamque tumultibus ac bellis, si negare velim, Ianus ipse fatebitur a Numa rege in Cesarem Augustum nonnisi ter clausus. Quibus exercendis in utraque fortuna tanta fuit virtus, ut, preter hunc barbarum patrio more tergiversantem, nil in terris simile unquam extitisse fidenter addiderim, nec futurum esse omnibus notum sit, et videatur in omnibus romanis bellis cum fortitudine certasse iustitiam, sintque illa verissima que in libris autenticis scripta sunt: "ut omnes gentes sciant populum romanum et suscipere iusta bella et finire", atque in omni fortuna eosdem animos habere; imo vero, "magnitudinem populi romani admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse"; et illud etiam ab hoste predicatum: "populum romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere et consulere meminerint; et mirandum fuisse si aliter facerent; ex insolentia quibus nova bona fortuna sit, impotentes letitie insanire: populo romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse ac plus pene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse". Quanquam quid ego minutiora ista perstringo, que si velim cunta complecti, omnes michi scriptorum secularium libri illustres transcribendi erunt? Quid est enim aliud omnis historia, quam romana laus? Unum inter alia est quod non modo acceptare, sed acervare propositum est: gentem subdi nesciam, fateor, sed subdere alias et preesse, ne, si hoc negare voluero, magnitudo convincat imperii. Quod, licet inter manus barbaricas imminutum atque debilitatum et pene consumptum sit, romanas inter manus tale fuit, ut omnia mundi imperia illi admota pueriles ludi fuisse videantur et inania nomina; quanquam non sim nescius quosdam levissimos Grecorum, "qui" ut Titus ait Livius "Partorum quoque contra romanum nomen glorie favent", dictitare solitos maiestatem Alexandri Macedonis, vix tenui fama Rome cogniti, non laturum fuisse populum romanum: videlicet non tot duces egregios, tot prudentium ac fortium virorum milia, uni furioso adolescenti potuisse resistere. Neque solum levissimi Grecorum, sed, quod Titus Livius nosse non potuit, levissimus quidam nuper vanissimusque Gallorum idem dixit, et sic omnis pudor periit, ut non tantum literis vilissimam hanc nugellam, sed numeris etiam carminibusque mandaret. Nescio quidem cur, nisi quod insignem, nec tam grecum quam gallicum, potorem noverat Alexandrum. Et sic similitudo morum parit amicitias, ac partas nutrit. Iratus ioco: imo quidem causam aliam scio; tantum est enim odium romani nominis, ut non Alexandrum modo, sed Sardanapalum Iulio Cesari prelaturi sint. Nempe illos nisi per famam non noverunt, hunc senserunt eorum ferro ulcera resecantem atque insolentias castigantem. Dissecentur tamen, et crepent medii: nunquam sibilis vipereis veritas quatietur. Adamantino monte solidior semper romana gloria toto orbe resonabit, semper invidentium illi nomen erit inglorium, imo infame. Sed de hoc, ne in longum nimis exeam, nil amplius; de tota enim ista materia ab ipso Tito Livio Ab urbe condita libro nono preclarissime disputatum est. Ibi legat barbarus, et crepabit.
Hoc igitur quem confiteor articulo pretermisso, ad eos redeo quos negabo. Obicitur Romanis impudentia ad petendum ingratitudoque accepti: duo magna, si vera sunt, vitia. Quis nunc tantis obiectibus nisi veritas nuda respondeat? Et contra primum quidem mille sunt testes. Sufficiant tamen in presens tres populi, duo reges. Bello punico secundo, afflictis pene ad ultimum romanis rebus atque erario exhausto, Neapolitani legatos Romam cum muneribus miserunt, in quibus erant quadraginta patere auree magni ponderis. Quibus in Capitolium invectis, et ante patrum pedes expositis, orabant legati ut munus de se parvum, ingens tamen devotione mittentium, dignarentur accipere, et Neapolitanorum rebus omnibus tanquam propriis suis uti. Neapolitanis gratie acte sunt, legatique cum muneribus remissi, nichil acceptum preter unam, eamque minimi ponderis, pateram, ne amicorum munus sprevisse crederentur. Eodem tempore et pestani legati ipsi quoque pateras aureas attulerunt, et gratiis actis remissi sunt; auri nichil acceptum est. Post id tempus, durante adhuc bello, cum Carthaginenses ad conducenda stipendiaria auxilia cum immenso pondere auri et argenti in Hispaniam misissent, capti nuntii a Saguntinis cumque omni eo quod attulerant Romam missi per legatos. Quibus gratie acte, aurum et argentum, quod hostibus ereptum et in suam perniciem missum suo quodam iure retinere poterant, legatis redditum, insuper addita munera; soli nuntii hostium retenti coniectique in carcerem, ut advocata in consilium non avaritia, sed inimicitia videretur. Pyrrhus ille, cuius mentionem fecimus, sentiens Romanos armis indomitos muneribus aggredi instituit; itaque pro pace cum Cineam mitteret, magnos illi contulit thesauros, quibus patricios ac senatum, dehinc ordinem equestrem, postremo plebem humilem tentaret. Quid autem? Neminem cuius domus muneribus pateret invenit. Qui si missus esset Avinionem, puto aliquod apertum ostium invenisset. Per eosdem dies Ptholomeus, rex Egypti, legatis romanis ad se profectis magna munera miserat, que cum illi alto animo recusassent, ad cenam postridie invitatis singulas aureas coronas in convivio destinavit. Quas cum ob honorem magni et amici hospitis recepissent, die illas proximo statuis regiis impresserunt, ut intelligi daretur caritatem eos et honorificentiam regis acceptasse, non aurum. Quam inverecundi essent igitur ad petendum negata, qui tam obstinati erant ad oblata renuendum, viderit ipse qui dixit.
Contra secundum vero obiectum, scilicet indignis ingratitudinem multi quoque et reges et populi testes sunt. Massinissa in primis rex Numidie, Attalus et Eumenes Pergami, Hiero Sicilie, Deiotarus minoris Armenie, Mamertini, preterea Tusculani, innumerique alii quos attingere longum est. Sed ad summam, etsi adversus quosdam cives severi patris in morem durior non negetur, quam vel suum reique publice decus vel illorum merita postularent, erga amicos tamen, non solum reges et populos, sed humillimas quoque personas nil gratius populo romano; de quo verissime scriptum est: "Senatus populusque romanus beneficii et iniurie memor esse solet". Et iterum: "Romani domi militieque intenti, festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere; post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magis dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant". Et rursus: "Hoc in pectus tuum demitte: nunquam populum romanum beneficiis victum esse; nam bello quid valeat tu testis". Hoc proprie sibi dictum Gallus accipiat. Scit enim, et si nescit expertos milites suos maiores interroget, et dicent sibi; ante alios ille - sic enim de illo scriptum est - "corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem composito, Vercingetorix" alvernus, Galliarum rex, qui fortuna multis sepe et magnis preliis atque conatibus retentata, novissime in deditionem redactus, et, maximum victorie decus, supplex cum in castra venisset, et faleras et sua arma ante Cesaris genua proiecit. Et: "Habes," inquit "fortem virum, vir fortissime, vicisti". Non muto aliquid hac in re: Flori, illustris historici, verba sunt.
Unum superest: romana illa durities, sive - ut verbo eius utar - frontositas ad negandum. Et est sane difficile in universum pronuntiare: tam dissimiles, tam diversi sunt hominum mores. Dabo autem e tot milibus duos viros romanos ac principes, qui insimulationem publicam singulari sua laude discutiant: Iulium Cesarem Titumque Vespasianum. De quorum primo scriptum est: "Cesar in animum induxerat laborare, vigilare, negotiis amicorum intentus sua negligere, nichil denegare quod dignum dono esset". Alter, et ipse nichil solitus negare, "Non oportere" aiebat "quenquam a sermone principis tristem discedere". Atque enim, recordatus quondam super cenam quod nichil cuiquam tota die prestitisset, memorabilem illam meritoque laudandam vocem edidit: "Amici, diem perdidi". Sic enim de illo scribitur. Et rursus: "Neque negavit quicquam petentibus, et ut que vellent peterent ultro adhortatus est". Non prosequor utriusque clementiam morumque dulcedinem: sufficit ad obiectam negandi duritiem respondisse; sed occurret, et "non sunt" inquiet "omnes tales". Certe. Nam, si essent, non tanta esset horum gloria. Magnum rerum atque hominum decus est raritas, magnum imparitas ornamentum. Si pares essent omnes, nullus excelleret. Det michi autem adversarius unum Gallum vel omnino unum barbarum similem his duobus, et vicerit. Nescio quidem an ad cunta responderim; nec tanti illa facio, ut in hac inquisitione multus sim. Optarem ego, si fieri posset, ut ille vir tantus discussisset exactius non modo quid diceret, sed et contra quos diceret. Fortasse etenim tacuisset, nec perpetuam illam fame notam immeritis inussisset. Sed si irrevocabile verbum, quanto irrevocabilior est scriptura, presertim post obitum scribentis! Itaque quod scripsit, scripsit. Eat ut potest et rerum veritas cum contradictione linguarum suo marte contendat, sub incorruptis - non sum dubius - victura iudicibus, aliorum sententias contemptura. Non potuit vir sanctus errare. Sed si homo, si Gallus, si Burgundio, si iratus errasset, non esset, ut arbitror, inter prodigia numerandum. Ceterum quocunque res vergat, non efficiet barbarus quin in loco famosissimo Iuris Civilis ita scriptum sit: "Summa Reipublice tuitio de stirpe duarum rerum, armorum atque legum, veniens vimque suam exinde muniens, felix Romanorum genus omnibus anteponi nationibus omnibusque dominari, tam preteritis effecit temporibus, quam Deo propitio in eternum efficiet". Mirum valde, Romanorum dixit, non Gallorum. Et ita "secundum Salvii Iuliani scripturam, que indicat debere omnes civitates consuetudinem Rome sequi" et legem, "que est caput orbis terrarum, non ipsam alias civitates". Romam dixit, non Parisius; et preterea legum corpus non avinionensis, sed "romane iustitie templum" dicit. Quin et "legum originem" et "summi Pontificatus apicem" Rome tribuit deque hoc dubitare neminem ait; neque enim dubitantem de hoc, imo aperta prorsus impudentia reluctantem barbarum istum norat, cum eandem urbem "legum patriam, sacerdotii fontem" vocat. Ego autem, petita venia, occiduam hanc Ierusalem, unde homo ille descendit, felicissimus ni redisset, patriam potorum et vini multiplicis fontem voco. Confer nunc titulos, vincet Avinio, maxime si alios addidero mundo notos, michi autem a pueritia longe notissimos, quos ut taceam verecundia persuadet.
Sed iam sensim fatigari incipio, romane urbis preconia colligendo; quibus si diutius immorari velim, tempus michi prius defuturum, quam materiam, intelligo. Parcendum et scribentis tedio et legentis, atque in primis barbari illius, qui quam amaro animo, quam tristis hec videat audiatque, quam cupide, si facultas detur, ex libris hec omnibus erasurus sit, non aliter scio, quam si oculis viderem: ita illum ex animoso nimis alloquio nosse michi videor. Et quoniam in uno eodemque homine galli cristam atque anseris linguam - monstri genus - et contentiose gentis pervicaciam novi, illum exclamantem hinc exaudio: "Vera erant ista, dum scriberentur, sed mutata sunt tempora". Mutata, inquam, et tempora, mutatos homines, mutataque omnia et in peius fateor. Cui enim, queso, non illud lirici vatis auditum est:
- Damnosa quid non imminuit dies? Etas parentum, peior avis, tulitnos nequiores, mox daturosprogeniem vitiosiorem?
Sed universalis ista mutatio est, quamvis necessario - ut dixi - in rebus maioribus maior sit, et non solum in tot seculis, sed in paucis annis. Et in nostra etate mutatio mirabilis et miserabilis facta est; et si res prodeunt ut ceperunt, valde - ut reor - ad mundi exitum propinquamus. Quis non dicam gallus, sed asellus hoc nesciat? Et, si loqui valeat, fateatur. Ego quidem mutationes temporum legens, nonnunquam tardior ad credendum, ex his que ipse nuper oculis meis vidi nil iam incredibile existimo. Verumtamen in hoc statu rerum nunc etiam romanos viros bonos, et si amice, si paterne, non hostiliter, non tyrannice tractarentur, satis affabiles expertus dico. Multis annis cum eisdem et Rome et alibi conversatus, in uno plane fateor intractabiliores esse Romanos, quam Ierosolymitanos Rodani, quod non tam equis animis coniuges suas sibi eripi pati possunt, omnia, prius quam dedecus id, laturi; nempe quorum in auribus adhuc sonat verbum illud vetus Icilii civis sui: "Sevite in tergum et cervices nostras, pudicitia saltem in tuto sit". Que vox, toto orbe dignissima exaudiri, propter distantiam forte in Gallias et ad ripam Rodani non pervenit. Et quamvis iste convitiator, non contentus Bernardi convitiis, avaritiam illis obiciat, dicens eos, semper lucris temporalibus inhiantes, nichil aliud cogitare, nichil aliud somniare, ego - pace eius - nichil hoc falso falsius dico. Nulla gens minus lucro dedita est, nunquam magna in urbe tam pauci mercatores, tam nulli feneratores invenientur. Itaque preter principes, qui plures sunt quam Gallus hic cogitet, et maiores, nullus fere in tanto populo dives est. Utinam non magis voluptatibus quam lucris incumberent! Et de viris quidem hactenus. Sin autem saltatrices suas claudas ac potrices romanis matronis comparare voluerint, sol eclipsabitur, mare tumultuabitur, terra tremet, ego attonitus obmutescam. Cogitet Gallus et recogitet, odiique velum ab oculis mentis amoveat, videre fortassis incipiet quid intersit inter romanam gravitatem et gallicam levitatem. Sed ipse, ut auguror, Rome semper pavens - sic enim scripta eius indicant -, ideoque iudicii inops fuit, unus ex illis de quibus ait Psalmista: "Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor". Nec enim amicis formidabiles, sed amabiles sunt Romani. Gallus autem qui illos, nulla quidem alia causa, nisi hereditario quodam iure, oderat, se ab illis amari non posse existimabat. Non iniustus metus, fateor, sed iniustum odium odisse, qui nichil mali sibi fecerint, etsi patres eius ab illorum patribus victi, domiti, triumphati ac tributarii facti sint: sed illa transierint, non est causa odii; nisi mala mens, malus animus, - ut ait Comicus - implacatus, inflexibilis, ad malivolentiam obstinatus. Et o utinam, quando amori nullus est locus, esset saltem vicissitudo et paritas odiorum, ut sicut illi nos oderunt ex toto corde suo, et in tota anima sua et in tota mente sua, ita nos illos odissemus: aut ego fallor augurio aut e vestigio litium omnium finis esset idem ille, qui maioribus nostris fuit.
Progredior autem meo quidem, non illius ordine. Quid nunc agit igitur inquietus et impatiens varietatis homuncio? Et quid putas? Aggravat crimina, blasphemias coacervat: et primo populum barbarum dixisse arguor, quem dicere aliter non poteram nec debebam, nisi nova vocabula rebus imponere voluissem; insuper et beunense vinum, de quo satis est dictum, et Rodanum blasphemasse. Mirum si inter tot blasphemias vestimenta non scidit. Ego vero nil penitus blasphemavi, sed optavi ut cause malorum ingentium tollerentur, venenose damnoseque vindemie tristis exilii. Quid Gallicus noster strepit? "Quod" inquit "exilium Avinione passa est Ecclesia?". Responsio odiosa, non operosa est: ipse sibi respondeat. Quid scit enim penitus, qui hoc nescit? Scit utique. Sed precipitem in locum astu barbarico me impellit ut cadam. At quod Rodanum exilii locum dixi, non debet quasi rerum inscius stupere. Turpe est enim docto viro de communibus admirari. Legat Bede librum De temporibus, legat et Iosephum, Scholasticam denique notam omnibus evolvat historiam: inveniet filium Herodis Archelaum ab Augusto, propter eius scelera, exilio damnatum. Quo autem deportatum? Nempe Viennam, Rodani civitatem. Procedat Gallus noster ulterius et videbit Herodem illum, qui cognominatus est Antipas, similiter relegatum: quo autem opinemur, nisi ad locum exilii, Viennam? Procedat nunc etiam et videbit Herodem alterum: tetrarcham scilicet, a Gaio principe Lugdunum Rodani relegatum; ubi cum uxore, que illum ad exilium coniugali pietate prosecuta erat, misera morte consumptus est. Sed nimis accelero. Ubi Pontium Pilatum linquimus, qui iam antea magnorum reus criminum Lugdunum quoque a Tiberio fuerat deportatus? Dicat nunc Gallus, quanquam sit dicaculus, me mentitum, ubi in epystola ad Urbanum scripsi, Rodanum non romanorum pontificum sedem esse, sed reorum atque exilio damnatorum. Potest quidem, non infitior, Romanus Pontifex, si velit, non in Galliis modo, sed in Hispaniis aut Britanniis habitare; at quid expediens, quid honestum, pro sua ipsum sapientia non dubitare non dubito. Sibila vereor. Qui enim potuerunt unum senem verbis e propria opinione convellere, quanto poterunt facilius unum iuvenem in communi omnium sententia detinere! De hoc tamen Cristus viderit, sua res agitur. Ego, quia plus non datur, dum loqui potero, non tacebo. Potest Avinionem caput mundi presentia sua facere. Quidni enim possit omnipotentis Domini vicarius et cristiani caput populi? At si eam velit gloria et honore ac devotione fidelium Rome parem facere, illi ipso Domino erit opus, ut arbitror, qui facit mirabilia magna solus.
Ecce autem inter loquendum michi, quod sepe accidit, in animum venit de quo nichil, incipiens, cogitaram. Gaudeant nunc igitur et exsultent Galli, parvis et frivolis ex causis soliti gaudere. Magna, imo maxima res inventa est. Gaudeant, inquam, et qui gloriantur in poculo, glorientur, si quidem ubi apud historicos est mentio de hoc exilio lugdunensi, his utuntur verbis: "pro iis omnibus deportatus est in exilium Lugdunum". Et sequitur: "unde oriundus erat, ut ibi in obbrobrium gentis sue moreretur". Parva ne igitur gaudendi causa est, tantum civem invenisse? O mens hominum obliviosa et improvida! Ego quidem ex Evangelio mirabar, quomodo in passione Iesu Cristi Pontius Pilatus tam prompte manus lavisset, quasi innocens a sanguine iusti illius. Nunquam facere hoc scivisset, ni fuisset gallus - gens argutula, promptula, facetula -: miror quod non etiam lotis manibus semel bibit, ut innocentior videretur. Noveram ab adolescentia Pontium Pilatum gallum esse, sed tempore michi elapsus, in tempore rediit, ut, cum hoc precone Gallorum communicato gaudio, gratularer gallicis nationibus tanto duce nobilitatis, ut iam frustra Roma suos Cesares loquatur, suos Scipiadas, suos Emilios, suos et Marcellos et Fabios et Metellos et Pompeios et Catones et Curios et Fabricios et Corvinos et Decios et Torquatos et Flaminios et Valerios et Appios et Papirios et Camillos. His aliisque omnibus respondebit Pontius, qui non de Hanibale neque de Carthaginensibus, non de Pyrrho, non de Macedonibus, non de Gallis, de Germanis, de Britannis, de Hispanis, de Volscis, de Samnitibus, collatis signis, sed de Iesu Nazareno lotis manibus illoto animo triumphavit. Nominatim Gallo nostro gratulor, qui bellum mecum et cum Italia et cum veritate suscepit, nusquam - credo - triumphaturus de nobis, nisi in arcu parvi pontis et in vico Straminum, famosissimis nunc locorum omnium nostri orbis, mulierculis puerisque plaudentibus et quicquid contra Italiam dictum fuerit consona voce laudantibus. Felix natio, que de se optime, de aliis omnibus pessime opinatur, grato saltem semper leta mendacio. Sed nonne ego sim iniurius, qui sic famam gallice gentis extenuem, quasi non sit eis alius vir illustris nisi Pontius Pilatus? Imo quidem alii multi sunt, quos hic vir iratus in oculos michi ingerit et queritur me dixisse quod "nullus doctus in Gallia". Quando ego hoc dicerem de tam magna provincia, tot studiis ornata? Nondum sic insanio, ut hoc dicam! Sed cum de quattuor illis doctoribus agerem, quos post apostolos et evangelistas primos fidei nostre duces sancta habet Ecclesia, nullum eorum vel in Gallia ortum, vel in Gallia doctum dixi. Quid igitur, an erravi? Bene autem me Gallus intelligit; sed calumniam sciens struit, ex me querens, nunquid essem oblitus Hilarium Pictaviensem. Minime. Magnus est quidem vir, sed non unus ex quattuor. Profert dehinc facto agmine multa suorum plebeia nomina, quos ego non existimo ultra suam viciniam notos esse. Misertus sum hominis, magna clarorum nominum penuria laborantis. Et quam multos ad furtum credimus traxisse pauperiem, quos cupiditas non traxisset? Nempe inter ceteros, quos ad Gallie ornamentum trahit invitos, unus est Hugo de Sancto Victore, cuius si sepulcri legisset epygramma, sciret non gallum eum fuisse, sed saxonem, nisi forte quadam cognatione barbariei omnes barbaros gallos dicat. Sed disputator argutus advertere debuit, non omnem propositionem esse versatilem. Certe enim omnis Gallus est barbarus, sed non barbarus omnis est gallus. At fortasse non homines aspicit iste, sed studium, ut quisquis Parisius studuerit, gallus sit. Invitus dicam; sed urget veritas. Est illa civitas bona quidem et insignis regia presentia. Quod ad studium attinet, ceu ruralis est calathus, quo poma undique peregrina et nobilia deferantur. Ex quo enim studium illud, ut legitur, ab Alcuino preceptore Caroli regis institutum est, nunquam - quod audierim - parisiensis quisquam ibi vir clarus fuit; si qui fuerunt, externi utique et - nisi odium barbari oculos perstringeret - magna ex parte itali fuere: Petrus Lombardus Novariensis (quem ipsi Petrum Lombardi solent dicere, ut videatur patris nomen esse, non patrie); Thomas de Aquino, Bonaventura de Balneo Regio atque Egidius Romanus multique alii.
At ne semper accusem, excusabiles Gallos non negaverim, si modice literati sunt. Nempe contra naturam niti, sepe labor est irritus. Natura autem Galli sunt indociles. Iratus est barbarus: non michi autem irascatur, sed Hilario suo, qui primus hoc dixit. Testis est Hieronymus libro in epystolam ad Galatas secundo. Fatebitur forsan, quod negare nequit; sed occurret: "et quanquam Galli sint" inquiet "indociles et indocti, habent tamen alias virtutes (neque enim solis in literis est humana felicitas): fortissimi viri sunt atque victoriosissimi". Vellem hercle ita esset. Etsi enim vere barbarus nullus amabilis multum sit, minus tamen odibiles sunt, qui parcius barbarizant. Sed contrarium sepissime, et olim et presertim nuper, apparuit, verumque experimento his temporibus deprehensum est, quod libro tertio Belli Gallici Iulius Celsus ait: "nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates perferendas mens eorum est". Et quid ait princeps historie? "His corporibus animisque omnis in impetu vis est, parva eadem languescit mora". Sed expecta, ne properes. Audiamus Iustinum. Nec obiciam Augustinum, qui quarto libro Civitatis Dei, de Iustino et Trogo, quem Iustinus abbreviavit, mentione oborta, "quedam" inquit "illos fuisse mentitos, alie fideliores litere ostendunt". Sed ut nil mentiti fuerint et omnia vera sint, quibus hic barbarus totam fabulam suam replet, quid inde conficiet? Verset et reverset, ut libet, nichil ibi magne laudis inveniet, nisi quod multitudo gallici populi ingens fuit, ut eos scilicet Gallia ipsa non caperet. Quid hic, queso, laudabile? Nempe et musce multe sunt et culices et formice, pauci leones, paucissimi elephantes. Phenix est unicus, et omnino signum nobilitatis est paucitas. Quis autem, queso, tanto in populo unus aut alter illustris est habitus? Relegat illum historie locum, et quos invenerit nobis, qui hoc nescimus, annuntiet. Est et aliud in ea multitudine gloriosum, quod mercenarii regum orientalium fuere. Atqui stipendiariorum nulla vita miserior, corpus atque animam parva mercede vendentium. Eat nunc, et comparandi studio ponat hos miseros contra
- Romanos rerum dominos gentemque togatam.
At Gallos, ferro omnia prosternentes, multas provincias peragrasse commemorat. Ut sit ita, finem respicere sapientes iubent. Eorum certe, qui in Italiam venerunt, nullus omnino superfuit. Tribus magnis preliis ad unum deleti omnes, ne quis in ea gente - ut ait Florus - exstaret, qui incensam a se romanam urbem gloriaretur. Eorum vero, qui in Greciam perrexerunt, nichilo melior sors fuit. Primum mero, qui peculiaris genti mos, dehinc ferro victi, omnes occubuere. Brennus, dux illorum, qui solus in ea hominum colluvie nomen habet, vulnerum impatientia gladio se transfixit. Reliqui fugientes, et incommodis multis afflicti atque attriti et preventi ab hostibus, periere, "ut nemo ex tanto exercitu, qui paulo ante fidutia virium etiam Deos contemnebat, vel ad memoriam tante cladis superesset". Testem ab adversario citatum in iudicium adduco, Iustinum ipsum, cuius hic est quarti et vicesimi libri finis: "et hec sunt Gallorum expeditiones, hec bellica gloria, pro virtute impetus, postque impetum ruina".
Credo ego iam barbarum suscepti sponte certaminis penitere; sentit enim, nisi cerebrum bovis atque asini habet auriculas, se ratione succumbere. Quid faciat igitur, nisi quod obsessi solent, quibus ad defendendam urbem non satis est animi? In arcem confugiet et, quia Galliam non potest, urbem illam unicam, famosissimam ac fabulosissimam defendet; atque ad id ipsum, Deus bone, quam frivola implorantur auxilia! Multo quidem illaudatus esse maluerim, quam a tali laudatore laudari. Vere equidem hoc michi videor asserturus, licet forsitan inurbane. Ex omnibus, quos legerim, nullus usquam tediosior Architrenio illo est, quem hic ad parisiense preconium velut alterum Ciceronem aut Virgilium implorat. O que monstra sermonis, que verborum inculcatio, non tantum lectori nauseam incutiens ac dolorem capitis, sed risum eliciens ac sudorem! Usque adeo, dum vult omnia dicere, nichil dicit. Unum ex omnibus attingendum est, quo cunta conicias: "Rosa" inquit "mundi, balsamus orbis". O fetidum balsamum, o olentem rosam! Equidem ex omnibus civitatibus, quas multas ab ineunte etate, nunc negotio tractus, nunc videndi discendique desiderio circuivi, olentiorem nullam vidi. Una excipiatur Avinio, que hac in parte miserie principatum tenet.
Pudeat vero iantandem de tam nota veritate contendere, ne non tam rei obscuritas videatur, quam cecitas contendentis. Piget nunc illas ad insanias respondere. Avinionem carpsi, laudat iste Massiliam, urbem, fateor, haud ignobilem, et tranquillo portu et equoreo prospectu, et, quod precipuum habet, romana fide ac devotione laudabilem, sine qua - ut dicit Cicero - nunquam nostri imperatores ex transalpinis bellis triumpharunt. Sed quo, queso, vir hic prudens, quo progreditur? Ut inter barbaros suos scire aliquid videatur, nichil ad rem pertinentem illius urbis originem interserit, que narratio - ut plerunque ignorantibus evenit - contra ipsum vertitur. Nam et feras Gallorum gentes et gallicam continet feritatem, et postremo sic Massilienses adventu suo gallicam mansuefecisse barbariem, ut non Grecia in Galliam emigrasse - ipsius historici verbis utor -, sed Gallia in Greciam translata videretur. De quorum adventu, in libro De consolatione ad Helviam matrem, agens Seneca: "Maxime trucibus" inquit "et inconditis Gallie populis se interposuerunt". Hec disputator callidus non vidit, contentus multa dicere, sed qualia non advertens. Iam illud quale est, duos proferre non italos poetas, quasi quoscunque subtraxerit Italie sui sint, Statium scilicet et Claudianum, quem facere nititur viennensem! Risi legens dixique mecum: "O quam male tegeris inscitia, nisi velo silentii tegaris! Certe nichilo melius quam tussis aut scabies. Emergeris enim, teque ipsum tuo prodis indicio". Viennensis est igitur Claudianus? Errat Gallus in re gallica: imo quidem lugdunensis. Sed excusat errorem urbium vicinitas. Illud inexcusabile, quod de quo loquitur ipse idem non intelligit. Duo enim fuerunt Claudiani, poeta alter et paganus, alter presbyter et cristianus. Hic - fateor - lugdunensis fuit disputator, acer satis, qui magnorum hominum, inter ceteros Hilarii Pictaviensis, deprehendit errores. Ille autem unde fuerit, etsi sciam, non dicam, ne Gallus insultet velle me patriam meam, satis per se ipsam - Deo gratias - florentem, uno Pyerio cive nobilitare. Statium origine gallum non infitior; addo, si libet, et Lucanum ex Hispania. Ceterum, undecunque ipsi fuerint, stilus est italus, nempe aliter nullus esset; verumque deprehenditur, quod ipse ego in pastorio iuvenili carmine olim dixi:
- Tiberina Latinedocti omnes per rura loqui.
Itaque se Lucanus multis in locis romanum vult videri; nec, ut reor, ullam patrui graviorem habet iniuriam, quam quod is in operis sui principio - si vera est fama - verbum illud apposuit:
- Corduba me genuit.
Norat enim quanto nobilius Rome civem esse, quam Cordube. Statius vero, suum poema concludens, iubet ut poetam italum longe sequatur et
- vestigia semper adoret.
Quid sibi igitur vult Gallus? An non videt quid alienigene quoque de se ipsis et de nostris senserint? Sufficiat sibi Anticlaudianus Alani sui, paulo minus tediosus Architrenio. Poete ambo barbarici multum pariter se diffundunt, multum frustra se torquent, mirum nisi multum etiam sudent. His contentus, de Claudiano altero non laboret. Quale illud est enim, quod inter Romanos et Latinos differentiam ut inducat atque ita latinarum literarum gloriam Romanis eripiat, dicit inter eos fuisse discordias! Nec fallitur. Quid tamen ad rem ipsam, cum inter Romanos ipsos et in eisdem menibus et discordie fuerint et bella civilia? An non omnes ideo Romani? Odia atque discordie civilitatem ac patriam non mutant, quamvis imminuant vel eripiant caritatem. Certe de bello inter eas gentes orto agens Livius "Bellum" inquit "utrinque summa ope parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes natosque". Denique quotiens inter eos ferro certatum traditur, non tanquam duarum, sed unius gentis, et belli civilis mentio est. Si testem alium Gallus querit, audiat Augustinum libro XVIII Civitatis Dei haud procul a principio, de grecis historiis agentem: "Per Grecos" inquit "ad Latinos, deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt, qui gentem populi romani in originis eius antiquitate rimati sunt". Et iterum: "ex Grecis" inquit "et Latinis, ubi est ipsa Roma". Equidem literas latinas a Carmenta Evandri regis matre repertas invenio, et quantum opinari est, Palatino in monte, qui est unus e septem, quos hodie romane urbis murus amplectitur. Illic enim filii sedes fuit, ubi nondum Roma erat. Et preterea docti viri, in omni sermone ac scriptura, romanam facundiam latinam vocant, atque e converso, ut duo sint nomina, sed res una. Esto autem. Probet Gallus quod intendit, non romanas esse quibus utimur literas, sed latinas. Quid hinc tamen efficiet? Utraque gens itala est: ut non sint romane, itale tamen sunt. Neque ego in epystola, quam iste sibi delegit oppugnandam, Rome sed in Italia ortas dixi. Contentionis autem studio bene armatum hostem plumbeo etiam pugione diverberat, ne nil agere videatur.
Quid rursus igitur illi faciam, iam non ineptie dicam, sed insanie? Tantus est enim ardor, tantus impetus obtrectandi, ut quid loquitur non attendat. "Ubi, queso" inquit "legitur Tulli Phisica, ubi Varronis Methaphisica?". O stulta percontatio! Barbarus insolens grecis nominibus delectatur, et ita hoc dicit tanquam qui hos libros scripsit, Aristotiles, gallus sit. Legi librum fraterculi cuiusdam, cui nomen est Prosodion. In hoc ille grammaticali opuscolo impertinentissime evagatus, et patrie sue vano ebrius amore, hispanum fuisse ait Aristotilem, quem fortassis nunc iste freneticus gallum facit. Quid enim aliud sonant verba Tullio, italo ac romano, quid nisi ut gallum obiciat illum, qui Galliam nunquam vidit - credo equidem - nec audivit, natione grecus aut macedo, patria stagirites? Fatetur hic quidem Gallus - non, ut reor, ex animo, sed urbanitate quadam gallica - "Italiam magnam partem et bonam orbis esse": ipsius enim verba transcribo. Agamus ergo Gallo gratias, imo quidem veritati, que fateri illum cogit quod ab alio dici fert moleste, et id valde laudare quod vehementer odit. Fatetur insuper et nostrorum quosdam scripsisse libros multos humane vite utiles, "longe tamen Ethice Aristotelis posthabendos". Mirum pugne genus! Cum uno ceperam duellum; is iam fessus, labante vestigio, alium fortiorem michi velut inadvertenti obicit. Quid enim comune habet Aristotilis Ethica cum Gallorum ignorantia? Ut vincat Aristotiles: quid ad Gallos? Nisi quod intensum odium, quicquid hosti detrahitur, sibi ascribit. Ego tamen externo et valido bellatore non moveor, sed in mea opinione persisto, quam, ut reor, experientia veritasque adiuvant. De qua quoniam multa nuper, materia cogente, disserui, brevibus nunc attingam. Scio Aristotilis Ethicam librosque alios viri illius ab alto ingenio profectos. Quantum tamen ad id spectat, ad quod philosophie pars moralis inventa est, hoc est ut fiamus boni, sicut idem ipse diffinit, nego ullos seculares libros nostrorum libris ne dicam preferendos esse, sed equandos; atque illud esse verissimum, quod Tullius ipse confirmat multis in locis, sed in uno maxime: "Meum" inquit "semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Grecos, aut accepta ab illis fecisse meliora, que quidem digna statuissent in quibus elaborarent". Et hoc igitur meum quoque iudicium est, non ideo minus verum quia Gallo forsitan non probetur: plus Aristotilem docere, plus Tullium animos movere; plus in illius moralibus libris acuminis, plus in huius efficacie inesse. Ille docet attentius quid est virtus; urget iste potentius ut colatur virtus. Quid sit utilius vite hominum Gallus ipse diffiniat. Et cum Tullio Senecam pono, de quo Plutarchus, magnus vir et grecus, ultro fatetur nullum in Grecia fuisse, qui sibi posset in moralibus comparari. Sed occurret Gallus et dicet origine hunc hispanum. Respondebo dignitate et conversatione, stilo insuper ac studiis, romanum esse; et michi sufficere, quod gallus utique non est, sicut adversario sufficit Aristotilem italum non fuisse. Non scripsit Tullius Phisicam; addo ego: nec Ethicam; non scripsit Varro Methaphisicam; addo ego: nec Problemata. Sumus enim non greci, non barbari, sed itali et latini. At scripsit Tullius officiorum libros: illa Ethica sua est; scripsit de re familiari, sive de domo sua: illa Yconomica; scripsit de re publica, de re militari: illa Politica sua est. At Galliculus titulos grecos amat, et quamvis scientiam forte nec grecam habeat nec latinam, magnum se aliquid credit, dum Phisicam ructat, Methaphisicam spuit. Non scripsit Phisicam Tullius; scripsit autem de legibus, de Academicis, de laude philosophie librum, quo se ad rectum iter vite et ad studium veritatis adiutum ingenue predicat Augustinus; quod de Aristotile nunquam dixit. An de philosophorum gallicorum aliquo dixerit, ego nescio; adversarius forsitan meus scit, laudum auceps solicitus gallicarum. Non scripsit Tullius Phisicam, sed scripsit de essentia mundi, de natura deorum, de divinatione, de fato, de senectute, de amicitia, de consolatione, de gloria, de tusculanis questionibus, de fine bonorum et malorum, partitionum, topicorum, de oratore, de optimo genere oratorum, de optimo genere dicendi, rethoricorum duo volumina, tria autem epystolarum, orationes innumeras, quibus par eloquium nunquam fuit. Stupet Gallus ad hec nomina peregrina, cum tamen et pauca de multis attigerim, et maior multo rerum, quam nominum fulgor sit. Quid quod nec Methaphisicam Varro scripsit? Ingens accusatio docti viri! At scripsit libros viginti quinque rerum humanarum, sedecim divinarum. "Sed in his ultimis multa vana congessit, et a cultu vere divinitatis abhorrentia". Agat divine providentie divineque misericordie gratias Gallus noster, que erroribus eum priscis eductum ad meliorem etatem verique Dei notitiam reservavit. Nam et maiores suos druides sacerdotes multis deorum nominibus falsorum et vanissima superstitione obrutos habuisse non ignorat, qui omnes Gallos Dite prognatos assererent, et credulitatem publicam inanis assertio merebatur. Nullo enim modo divinarum rerum veritas apparere illis poterat, quibus nondum verus sol iustitie illuxerat. Elucebant tamen inter errores ingenia, neque ideo minus vivaces erant oculi, quamvis tenebris et densa caligine circumsepti, ut eis non errati odium, sed indigne sortis miseratio deberetur; et quod ydolis servierunt, ut Hieronymus ait, non obstinationi mentis, sed ignorantie tribuendum esset. Magni quidem erant illi, sed in imo positi; nos parvi, autem in excelso, Deo gratias, collocati sumus. Intempesta fuit illis nox: nobis est lucidus meridies; nec propterea meliores, quia sine meritis, sed profecto feliciores dici possumus. Idque non de his duobus tantum, quos in manibus habeo, sed de omnibus gentium philosophis ac poetis intelligo, quibus inter oculos mentis et veritatis obiectum nubes impenetrabilis intercessit. Sed redeo ad Varronem. Non scripsit Methaphisicam; scripsit tamen de philosophia, de poetica, de lingua latina, de vitis patrum. Et quo feror? An terrentianum illud oblitus sum, cuius meminit Augustinus? "Vir" inquit "doctissimus undecunque Varro, qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere vacavisse miremur; tam multa scripsit, quam multa vix quenquam legere posse credamus". Libet igitur indignari. O viri maximi, o latini eloquii preclarissima sidera, o ingeniorum rerumque omnium sors immitis! Huc ne igitur vestri labores vestreque vigilie pervenerunt, ut gallicum ad tribunal barbarico iudicio rei essetis, quod Phisicam et Methaphisicam non scripsistis?
Iam vero deliramenta illa non prosequor, ut res adducit innumeras, nil ad propositum pertinentes; atque inops mercator omnes suas merces simul explicat, inter alia Iustini sui partem non exiguam transcribendo. Urbium italicarum narrat auctores, de quo Hyginus quidam integrum librum fecit. Legat autem quem dixi Senece librum ad Helviam: ibi reperiet omnes ferme gentes, alteram ex altera ortas. Sic more celestium et terrena volvuntur. Multi alienigene in Italia urbes condiderunt. Quis hoc nescit? Quid ve ad rem? Que autem mundi pars est, ubi non Itali urbes quoque condiderint? "Romanum imperium" ut ait Seneca "nempe auctorem exulem respicit, quem profugum capta patria, exiguas reliquias trahentem, necessitas et victoris metus longinqua querentem in Italiam deduxit". Dehinc vide quid addidit: "Hic demum" inquit "populus quot colonias in omnem provinciam misit! Ubicunque vicit, Romanus habitat". Hec Seneca. Ubi autem, queso, non vicit, nisi forsan in Gallia? Roma in Italia a Troianis est condita; Troiam vero quis condidit? Nempe Italus fuit et Tuscus. Unde est illud apud Virgilium sub Troianorum ad Italiam adventum:
- Hinc Dardanus ortus;huc repetit.
Coloniam Agrippinam Marcus Agrippa, Augusti gener, ad sinistram Rheni ripam condidit, similiter et alias multas per diversa terrarum, sed hec una nomen nunc etiam servat auctoris. Lugdunum, de quo multa hodie diximus, Plancius, romanus civis, extruxit; Tarraconem in Hispania Scipiones; Parisiorum urbem - et pene Gallis invideo tantum sue sedis auctorem - Iulius Cesar creditur condidisse. Idem de Gandavo, dum adolescens ibi essem, a civibus audiebam: sic a patribus per manus proditum memorie. Totam preterea Rheni vallem colonis ab Augusto missis habitatam invenio. Verum hec sedium mutatio non patriam, ad quam pergitur, sed pergentes immutat. Itaque et Galli in Asiam Asiatici, et Itali in Phrygiam profecti Phryges, et post Troie excidium in Italiam reversi Itali iterum facti sunt. Sic nostri in Galliam aut Germaniam translati naturam illarum partium imbiberunt moresque barbaricos. Et Mediolanenses a Gallis conditi, atque olim Galli, nunc mitissimi hominum, nullum servant vestigium vetustatis. Ita vis celestis humana vincit ac moderatur ingenia. Conditarum sane a Romanis in Italia non est numerus: Bononia, Mutina, Pollentia, Parma, Cremona, Placentia, et decus urbium Florentia. Nolo nunc in alias mundi partes stilum cogere, neque in hac curiositate diutius istum sequi, ne, in quo alium rideo, ipse ab aliis sim ridendus.
Quonam vero progreditur? Dicit Massilienses aurum misisse, quo a Gallis Roma redimeretur. Insulse dictum, ut alia multa. Ita enim loquitur, quasi salutem urbis Rome Massilie tribuat et redemptionem ignominiosam Romanis improperet. Contra ego aurum missum non infitior; idque eam, de qua dixi, urbis illius in Romanos promptissimam fidem probat. Ceterum qui captam Romam et incensam fateor, auro redemptam nego; ferro nempe redempta est et gallico sanguine expiata. Historie patrem legat, ex hac ipsa urbe oriundum, unde hec scribo, illum lacteo eloquentie fonte manantem, ad quem visendum usque Romam de extremis Hispanie Galliarumque finibus nobiles veniebant viri, unius aspectum urbi regie preferentes: illum, inquam, legat et luce clarius suum videbit errorem. Dicit Rome multos esse malos et fuisse. Quis hoc etiam nescit? Tres soli homines in mundo erant: unus fuit malus. Cum illo qui mundum creaverat fuerunt duodecim: unus fuit proditor. An non igitur meminit illud Iulii Cesaris apud Crispum? "In magna civitate multa et varia ingenia sunt". Fuerunt Romani ingrati, non id quidem nego. Non est autem is mos magis populi romani, quam omnium populorum. Quis unquam populus gratus fuit? Gratitudo non omnium, sed paucorum est. Ingrati fuerunt: contra quos? Contra cives optimos. Illi autem cives unde erant? Roma una omnibus patria. Erant ibi et boni et mali: at plures mali. Ubi, queso, unquam contrarium visum est? Ubi unquam pro uno bono non fuerunt, vellem dicere: multi, cogor dicere: mille, mali? Fuit Rome proditor patrie Catilina, aliique, quos odio dictante dinumerat. Sed proditio illa quorum potius, quam Gallorum fulciebatur auxilio? Gens radicitus inimica, contra invisam urbem per se nichil ausura, ab ipsis civibus, ut audere aliquid inciperet, excitanda erat. Fuit Rome Catilina, sed et Cato fuit, qui de proditoribus sententiam tulit; fuit et Cicero, vigil consul, qui sententiam exsecutus est; fuerunt et mille alii, quibus parem unum non habuit orbis terre. At non fuit in Gallia aliquis Catilina. Credo edepol. Fuit enim Catilina, quamvis ingenio malo pravoque, magna tamen vi animi et corporis. Hec profecto vis non habitat inter Gallos. Res illarum partium undique fragiles exsanguesque sunt: nec boni nec mali aliquid merentur. Sunt ibi, ut apud gentes alias, mali, sed obscuri. Quomodo enim mali cognoscerentur, ubi boni etiam sunt ignoti? Voluptatis ex regno ingens fama exulat.
Desinat, oro, iam barbarus conferre summis infima, fusca clarissimis. Et quid illud erroris, quod italicum Satyricum de romanis moribus questum dicit? An de Serum rectius atque Indorum moribus quereretur? De his queritur, quos agnoscit, quibus tangitur. At quis unquam pater non interdum de filii moribus est conquestus? Addit etiam duos Rome lenones illo tempore fuisse, Artorium et Catulum. Credidi primum, et sic scriptum erat, quod leones diceret, et mirabar, quid sibi vellent hi leones. Intellexi illico de lenonibus esse sermonem, et subridens dixi: "Volo subcubuisse huic barbaro - quod invitus facerem -, nisi cum in magna Roma duo fuerint lenones, in parva Avinione sunt undecim". Scit enim ipse (et o utinam nescirent alii!) quantus ibi illi artificio locus sit. Obicit nobis, inter multa, patientiam tyrannorum. Vellem hoc negare, sed nequeo in aliqua scilicet Italie parte; nam in aliis est libertas, quanta nusquam alibi terrarum, quod ego quidem noverim. Vera autem libertas ac perfecta, dum in hoc exilio degimus - fateor - nulla est. Si autem michi locum aliquem sub celo, omnis expertem tyrannidis, hic iactator ostenderit, illuc raptim cum omnibus sarcinulis commigrabo, ibique relique vite mee sedem eligam ac sepulcrum. Qua in re noverit me non facile falli posse, ut qui in his locis, in quibus iste felicitatem statuit, a prima pueritia educatus sim. Sane si species tyrannidum explicare voluero, occurreret stilo longa nimis atque odiosa materia. Sit satis taciturnus intellige. Iam quod usque adeo miratur equestrem statuam marmoream - idolum vocat ipse - super altare Dei vidisse Mediolani, longe rudis est admiratio. Non enim super, sed secus altare et in capella domestica illam vidit. Quanto ego dignius mirer, vidisse Parisius insignium choros ecclesiarum sic confertos bustis et cadaveribus peccatorum, quodque est fedius peccatricum, ut vix quisquam possit ibi se flectere vixque iter pateat ad altare. Si Gallo, censori rigido alienarum rerum, molli - ut auguror - suarum, responsio ista non sufficit, illum interroget, cuius est statua. Ille sibi summarie respondebit, paratus etiam maioribus respondere.
Sed iam satis, superque satis est; cavendumque ne, dum stulti sequor ineptias, ipse sim stultior: contagiosus morbus est amentia. Exclamabit Gallus in fine, ut grex illum audiat ignorantium, et gallice glorie defensorem vocet. Multa igitur me mentitum dicet, intus autem - velit, nolit - clara voce fatebitur, nil verius dici posse, quanquam paratus ad omnia. Nempe Bruti factum non est veritus damnare, qui amore virtutis et libertatis et patrie, sese oblitus, patrios affectus exuerit. Nescio hercle an res ulla unquam hac virilior facta sit, quam iste vituperat, teste fretus Orosio, qui licet non inelegans scriptor, tamen - quod legentibus pronum est advertere - in vituperatione Romanorum totum pene suum expendit ingenium, intentione forsitan non mala (ad nobilitandam scilicet Cristi fidem, quanquam nec ab ipso nec ab ullo hominum sat laudari possit), quia tamen nec suo, nec cuiusquam mendacio veritas indigebat, supervacue. Neque enim, ut in Bernardo, michi obstat reverentia sanctitatis, sancto licet scripserit Augustino. Iam quidem Romulo obiciunt, et violentas illum nuptias celebrasse et in reliquis ardentissimi virum spiritus fuisse. Excusari potest facilius, quam negari. Et nuptias quidem pene excusat ipsa necessitas. Quis est enim tam modestus qui, si fame ultima laborans panem humili prece poposcerit, negatum non, si possit, eripiat? Atqui populus virorum erat, ita enim scriptum est, unius duntaxat etatis: ad perpetuitatem nuptiis opus erat. Hec a finitimis expetite, non duriter modo, sed contumeliose etiam denegate erant, credo presagientibus iam vicinis nova ex urbe venturos, qui eos reliquosque mortales et terrarum orbem iugo premerent. Ea negatio ac repulsa viros fortes ac magnanimos incitavit. Occasione itaque mox arrepta, non ad stuprum, sed ad coniugium et divine atque humane domus sotietatem, negatas virgines rapuerunt. Quod hic, queso, tam nefarium scelus est? An vero vel primus ille, vel insolitus virginum raptus fuit? An non sic tribus Beniamini uxores sibi rapuerant, idque de consilio maiorum natu, dictata et responsione adversus earum patrum seu affinium querelas? "Rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est". Hoc primum in Iudea, postmodum Rome actum est, cogente utrobique necessitate. Et quot aliis in urbibus, quas nominare non est necesse, nuptas quoque ad adulterium raptas, et depulsos insuper maritos audivimus! Quid est quod Romulus solus arguitur, nisi quod nulli gravis est percussus Achilles? Reliquum sane viri illius ardorem Florus excusat. "Quid" inquit "Romulo ardentius? Tali opus fuit, ut invaderet regnum". Et profecto, quandocunque usquam regnum cernimus, aut regis invadentis ardor fecit, aut ignavia populi patientis. Non fecit natura reges primos, sed industria. Ad id denique quod Camillum patria pulsum dicit, quid respondeam nisi ciceronianum illud: "Novum crimen et ante hunc diem inauditum"? Novum, inquam, et mirabile crimen exilium. Ecce quam multa vir doctus accumulat pro defensione mendacii, quod oppugnare pro viribus suum erat. Sed amicum Gallis est mendacium, et amicum suum nullus oppugnat. Ego autem veritatis non me sat amicum rear, nisi eius fidele patrocinium, qua celitus datum erit, contra quoslibet suos hostes proque eius amore prompto animo et multorum et magnorum odia inimicitiasque suscepero. Quod cum facere iuvenis inceperim, non desistam senex. Tu, amice, hec in barbari notitiam ut veniant curabis. Sibi quidem, quoniam nichil michi scripserat, nil rescribo, sed in literis tuis illius procacitatem contudisse suffecerit. Sin fortassis eum videris, quem credo illo adulationum atque mendaciorum in regno esse, unde utinam tu abesses, admone eum non ut barbarum, sed ut hominem, quando aliquid scribit pro certamine glorie, ut nunc fecit, caveat saltem ab aperto mendacio. Nam que contra rationem aut sine ratione dicuntur, utcunque nonnunquam oratione defenduntur, palam falsa nulla defendit oratio. Adducit ergo vir ille, pueriliter satis, Lucani versiculum, non integrum et impertinentem ad rem, probationis non egentem:
- humanum paucis vivit genus.
Vulgatam illam vult probare sententiam: naturam paucis esse contentam. Qui quidem versiculus, etsi seorsum per se ipsum sensum ad quem trahitur non respuat, ubi tamen est positus, longe aliud sonat. Hoc enim vult dicere, quod humanum genus vivit paucis, id est ad obsequium paucorum, regum videlicet et principum, qui numero pauci sunt. Cesar enim ibi loquitur, qui alibi hoc ipsum expressius attigit, non paucos, sed unum mundi dominum se se dicens, ut non paucis, sed uni sibi vivere humanum genus ostenderet, ubi ait:
frustra civilibus armismiscuimus gentes, si qua est hoc orbe potestasaltera quam Cesar, si tellus ulla duorum est.
Romanum enim, non gallicum animum habebat. In eo igitur doctus hic fallitur, quod "paucis" eo loco sextum casum credidit esse, cum sit tertius. In eo quoque quod "Numitorem" a nepotibus interfectum dicit, pace tanti viri dixerim, in historie comunis labitur notitia: Numitoris enim frater Amulius interfectus, Numitor autem restitutus in regnum fuit, unde a fratre pulsus exulabat. Credo ibi plura esse talia, sed hec se legenti statim obtulerunt. Sperabat, ut auguror, barbaris suis loqui, atque ideo sibi licere omnia, non discreturis quid veri in rebus et quid falsi sit. Iamque vale, equisque auribus hinc multiloquium meum, illinc strepitum Galli fer. Patavi, Kalendis Martiis [1373].