Iohanni de Certaldo Barbati Sulmontini responsales

E Wikisource

Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Iohanni de Certaldo Barbati Sulmontini responsales
responsio ad Boccacii epistulam
c. 1362

editio: ex Boccaccii Opera latina minora, Bari, Gius. Laterza & Figli, 1928; Aldus Franciscus Massera recensuit
fons: librum vide


  Domino Iohanni de Certaldo Barbatus sulmontinus.
  Cum tuas viderem licteras antequam solverem, credidit animus, qui multa sibi spoponderat, tela votorum suorum nova percipere. Sed, o fallaces hominum spes! lectis licteris illud doloris infandi vulnus pertulit quod premetuere nescivissem. Hoc nempe miserande deerat Italie, ut que imperium virtutesque mavortias in germanos sua culpa transmiserat, eam unico clarissimi sideris eloquentie lumine, quo toto sola gloriabatur orbe, barbari spoliarent, a quibus invadi fines, vastari agros, incendi colonias, obsideri urbes, ipsum olim Capitolium capi et Petrarcam auferri in equo malorum pondere iuste posuerim: et hoc non solum malum, sed portentum est profecto magis quam lapides pluere, insuetos animalia fetus edere et fulmina celo iaci. Inter has sane sauciati spiritus angustias hec queritanti animo succurrere levamina: primum, disposinone divina fieri, que laudando semper in omnibus incognitis nobis malis maioribus obviat; secundum, preceptoris nostri tamdiu desiderata et forte sibi ipsi procurata libertas; et tertium, quod longe citius ex remotissimis oris liber quam de vicinis servus in patriam poterit remeare. Ceterum oblatum tua michi caritate Buccolicum carmen integrum libens et cupidus cum gratiarum actione suscipio, illudque dari sincero illi viro Francisco Iohannis amico communi per eum michi mictendum devotissime postulo. Amplius aut cum magna sed vereconda fidutia importunus ex oro ut libellos illos Invectivarum in medicos concedere michi, si libet, pro munere magno digneris.
Vale.
    Sulmone.