Item praefatio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Item praefatio
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Item praefatio (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Item praefatio

Arbiter ut mundi tenebras depelleret omnes,
Sidus ab Eoo jussit consurgere; cujus
Luce peropacae fugiunt ex orbe tenebrae,
Multigenaeque simul micuere per aethera stellae.
Quas lustrare suo jussit ex lumine noctes
Ne frustra pateant oculi sine lumine nostri.
Fulsit et extemplo pandens sua cornua luna,
Nec mora lucifugae fugiunt per concava terrae,
Expavere quidem rutilantia sidera coeli.(0715D)
Caecus erat mundus, paradisi gaudia postquam
Perdiderat gestans tetras in corde tenebras,
Nec oculis lucem poterat intendere clausis
Luce quidem vacuus, male sanus, daemone plenus.
Has tamen ut tenebras superus discinderet omnes,
Fulgidus in carne patuit sol verus Eoi.
Ecclesiae splendere jubar jubet, alta polorum
Ut petat, edocuit, typice quae luna vocatur.
Surgit et exinde nimium sat turba beata,
Coetus apostolicus reboans per compita mundi(0716D)
Verba Tonantis. Et exsurgit post denique fulgens(0717A)
Astrigerus ordo roseo vestitus amictu:
Sanguine quippe suo rutilans, quem fundere Christi
Fecit amor sacrus. Patuit post, millia mille
Exsuperans numerum niveo qui micat amictu
Ordo beatus iter gradiens quod tendit ad astra,
Ibicibus similis temnens morientia cuncta,
Et deserta petens, recubans in montibus altis,
Aut profunda nimis retinens confinia vallis
Mortificare semet cupiens; ut scandere coelum
Posset, et angelicis junctus per saecula Christum
Conlaudare choris dulci modulamine cantans.
Hic opere verbisque suis documenta salutis
Demonstravit ovans cunctis, qui regna polorum
Scandere quantocius satagunt. Nam multa libellis
Conscripsere quidam, potius quos ordo beatus(0717B)
Eximios tenuit, docuit quos maxime Christus
Qui pandunt iter astrigerum, qui gaudia vitae
Vocibus excelsis reboant, ut terrea linquant
Mortales homines: valeant ut vivere semper.
Vir Benedictus et Isidorus, Basilius exstant
Eximii, quorum renitent sat dicta per orbem.(0718A)
Ex quorum documentis hos decerpere flores
Multigenos placuit, unoque scribere libro,
Florigerum veluti monachis depingere sertum,
In quo valde rosae rutilant, et lilia candent,
Ac violae fulgent, redolent vernantia quaeque.
Jam quidquid docuere Patres concorditer, atque
Verius ut fatear, eadem simul unus et ipsa
Verba, licet sensus dispar, non scinditur unus,
Una tenet patria, trames qua duxit et unus,
Dicimus ergo libri nomen Concordia rite.
Sumite, coelicoli Patres, haec munia Patrum.
Sumite haec, monachi, monita, quae Regula sancta
Vos monet assidue; pavido ne corde fugaces
Avia sectetis barathri, quod tendit ad ima:
Haec est vera via; porgit haec pocula vitae(0718B)
Pabula dulciflua melle, quae dulcius exstant,
Haec tribuit codex, tribuit sine fine beate
Vivere cum Christo, dignasque promere grates.
Te, Trinitas, rogito, nobis iter esto salutis,
Ut te dante tuo valeamus vivere regno.