Jump to content

Itinerarium (Ratherius Veronensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Itinerarium
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136

Itinerarium

Itinerarium (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0598B

Itinerarium

136.0579A| 437 Nosse fraternitatem non ignoro, filii, vestram, me pergere cupere praesentialiter Romam, sed cujus rei gratia [ subaudi cupiam pergere], esse prorsus ignaram. Non enim orationis causa illuc vado, cum in Evangelio legam: Mulier, crede mihi, quia venit hora, cum neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem (Joan. IV, 21); subjuncto: Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Ibid., 24): quod utique domi potest quisque peragere. Non imperiali, quia imperatum est minime, jussu [ subaudi illuc vado]: milites solum ut mitterem meos, ab eo cum mihi sit imperatum. Non, bonum quid sit Deoque placitum, ut ibidem addiscam; cum saepius hoc tempore cantatum agnoscam: Indicabo 136.0579B| tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te: facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI, 8), non solum utique cum Romam vadimus, 438 sed et ubicunque consistimus [ al., existimus]. Cum Deo namque semper ambulat, qui a praeceptis ipsius nusquam deviando discordat. Quod sollicitius agere quilibet 136.0580A| monetur, hoc est, ut serviat illi in timore, et exsultet ei cum tremore (Psal. II, 11). In peccatoris namque, ut ait Gregorius, pectore incessanter debet spes et formido manere. Judicium vero quid est facere, nisi quod lex praecipit observare? Quod fuit utique, quod modo ex Evangelio Petro et Andreae audistis ita suasum: Venite post me (Matth. IV, 19). Haec est enim lex et prophetae, ut post Christum omni tempore debeamus cogitando, loquendo, operando venire. Justitia vero quam facere suademur, quae est, nisi juris, hoc est legis status? Sed cujus legis? Christi utique. Factam vero quomodo implemus? Alter alterius, ait qui noverat, onera portate; et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2). Quod est autem onus unicuique gravius, quam cum quis 136.0580B| ignorantia premitur eorum, quae illum scire oportuerat amplius? Eam igitur cum non implere 439 nisi inchoatam, inchoare vero nisi agnitam valeamus, quasi discordare vero in pluribus, dum non intelligitur, videamus; ut et me eodem fasce levare, et vobis inde utcunque concurrere, quod portare dicit Apostolus, valeam, concilium tantorum qui 136.0581A| conductu piissimi Caesaris illuc ad apostolicam sunt sedem venturi, adire dispono; indagare primitus illa studens, quae quasi dissona sunt prolata, ad quam perduci valeant concordiam. Ut cum verbi gratia in Apostolorum legatur canonibus: Ut episcopus aut presbyter uxorem suam, quam debet caste regere, non relinquat; in Nicaeno tam rigide prolatum cernamus concilio (cap. III): Interdicit per omnia magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, aut eas tantum personas, quae suspiciones effugiunt. Et cum canones dicant, quod si quis excommunicatis communicat, sit excommunicatus pariter ipse (conc. Caesaraug. c. 5; 136.0581B| Carth. II, c. 7, etc.); Augustinus vero quiddam quasi contrarium Classiciano cuidam excommunicato mandaverit (AUG., epist. 250, Auxilio, et fragm. Classic.) ; cum neminem nostratium de excommunicatione cujuslibet nostrum videam curare, justa sit an injusta; non ignarus tamen penitus quid inde beatus dicat Gregorius (ep. 26, lib. III), cum illo sancto agere cupio libenter inde concilio.

2.

De subjunctis hic quoque capitulis pene ubique (paucissimis nisi) posthabitis, quid ipse sacer conventus censeat, indagare percupio. Quae utique, dum interdicto dicentis, Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7); et: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo (Luc. VI, 42); quilibet quod in se recognoscit, in 136.0581C| alio timet corrigere; 440 canones vero tanta auctoritate praecipiant, non inemendata relinqui; me, qui 136.0582A| falso a quibusdam praedicor litteratus, ignarum quid de illis valeam saltem cogitare, nedum proferre, efficiunt prorsus. Qua ignorantia quo melius exui, quo aptius possum quam Romae doceri? Quid enim de ecclesiasticis dogmatibus alicubi scitur, quod Romae ignoretur? Illic summi illi totius orbis doctores: illic praestantiores enituerunt universalis Ecclesiae principes. Illic decretalia pontificum, universorum congregatio, examinatio canonum, approbatio recipiendorum, reprobatio spernendorum. Postremo nusquam ratum quod illic irritum, nusquam irritum quod illic ratum fuerit visum. Ubinam ergo melius insipientiae consulitur meae, quam ubi fons sapientiae cernitur esse? Accedit ad cumulum commoditatis, quod misericordia Conditoris imperatorem nobis 136.0582B| concessit aequissimum, piissimum, sapientissimum, dominum scilicet nostrum Caesarem gloriosissimum, qui cum prae omnibus qui sub coelo sunt jam dictis, caeterisque regalium praerogativarum insigniis inaestimabiliter polleat; sanctissimum papam, dominum utique Joannem episcopum, secundum proprietatem sui vocabuli, gratia Dei ad idem opus electum, Romuleae quidem urbi papam instituit dignissimum; orbi vero universo Patrem et provisorem industrium; quos convocaturos synodum autumo universalem, concedat Deus sanctae suae Ecclesiae, ut expedit, utilem.

3.

Adero itaque, si Deo annuente valuero, digitoque compescens labellum, tanto eos qui aderunt audire curabo humilius, quanto mihi necessarium 136.0582C| considero amplius. Sapientissimos 441 enim tam de isto regno, quam et de his qui 136.0583A| cum domino nostro venerunt semper Augusto, illic adfuturos cognosco; quorum doceri magisterio cupio de his saltem, quae hic capitulatim congesta ideo habeo, quod plenitudinem eorum in illorum codicibus contineri confido. Sunt vero haec, quae ab omnibus observari valerent, si obedientes Deo existere vellent, nec contraria utique tempori, nec patriae incongrua, ipsis utique omissis, quae antiquis solummodo, vel transmarinis congruentia sunt visa, non nobis. Cum igitur quasi in quibusdam medicinalibus libris carnalia, haec animarum sint congesta in canonibus sanctis remedia; ut videlicet, qui illa quae in libris medicorum leguntur perceperit, ab aegritudine liberetur, qui neglexerit, suo merito moriatur, sic animarum qui despicit remedia, occasione alia 136.0583B| mortem evadere qualiter possit aeternam, discere cupio. Ignarus adhuc, nempe stultus, existo. Dicente quoque Apostolo: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31): judicari vero sicut saeculariter lege mundana, ita ecclesiastice sanctione debeamus canonica; qui judicari ea despicit temporaliter, utrum judicium illud evadere ullo modo possit, quo damnatus quisque in aeternum peribit, dicat quilibet alius: nam ego hinc sum penitus mutus. Judicium sane quomodo facimus, si jus nobis a Deo per sanctissimos Patres indictum negligimus? Justitiam quam, si legem non servamus canonicam? Cum Deo qualiter ambulamus, si ab his, quae sequenda praecipit, deviamus? Noxia caeterum sollicitudo, quam gerendorum non efficit rectitudo 136.0583C| (II Cor. V, 10); cum recepturum quemque secundum quod gessit, sive bonum, sive malum, evidens esse valeat certitudo. Extra canonicae igitur rectitudinis diversans lineam, quam salutis habere potest, quaeso, fiduciam, cum scriptum sit: Atrium quod est foris non metieris, quia datum est gentibus? (Apoc. XI, 2.) Quibus vero gentibus, nisi de quibus Psalmista 442 dixisse intelligitur Domino: Liberator meus de gentibus iracundis? (Psal. XVII, 48.) Ut enim homo malus alibi vocatur diabolus, sic legio daemonum nomen hic possidet non incongrue gentium. Daemonibus 136.0584A| ergo traditur, qui in forinseco atrio invenitur; quia qui extra normam ecclesiasticae rectitudinis, etiam in ecclesia [ al., ecclesiae] corpore positus, conversatur, intus quidem esse corporaliter conspicitur, sed animaliter in atrio exteriori stare probatur. Vel certe gentibus datur, qui ethnicis sociatur: Christianus enim licet dicatur, nequaquam est, qui Christo contrarius est; canonibus vero sanctis qui non obtemperat, Christo rebellat. Gentibus vero, nisi se infra mensuram lineae recollexerit, dabitur; quoniam quidem [ al., quandoquidem] non poterit eorum contubernio sociari, quorum nec lege teneri, nec disciplina corrigi, nec mores voluit imitari. Vae autem nostrum alicui, extra mensuram canonicam cui contigerit inveniri, cum electorum populus coeperit 136.0584B| recenseri. Electus enim nemo, qui non canonicus, [ subaudi nemo] canonicus, qui non electus.

4.

Dicat sane aliquis vestrum, tua quid refert, talia caeteris, et utique te praestantioribus, hinc minime curantibus, agere? Refert, inquam, refert omnimodis, et in tantum expedit, ut, O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus (Thren. I, 12), edicere possem, nisi insensibilitatis stupore languerem. Omittam quippe ter me contra canones exsulatum, millies injuratum, episcopium mihi illegaliter ademptum, alium super me adultere adductum, receptum; iterum eo misericordia piissimi [Ottonis I] Caesaris, praecepto apostolici, qui [Joannes XII] tunc 136.0584C| Romanae praeerat sedi, judicio episcoporum synodaliter restitutum, ab eodem invasore (vobis non penitus in tantum ignaris, neque eidem contrariis, ut mille non defuerint, qui vos pene omnes, ne dum consensisse, hoc crediderint machinasse) postea comprehensum, 443 pulsum, injuratum, exspoliatum, custodiae mancipatum: omnibus vero his, licet tam indiscussis, relictis, quasi in eis nil inveniri valeret, quod reprehendi legibus vel leviter posset; misericordia iterum Creatoris, clementia piissimi imperatoris, subventu excellentissimae 136.0585A| ducis ereptum, reductum, a vobis vero tam inhumane receptum, ut non difficile fuerit in vultibus vestris conjectari quam non libenter me videritis reverti, cum et exinde tot me non desinatis injuriis lacessere, ut omni me praerogativa ordinis episcopalis adeo, sicuti ante, ita et post, non dimittatis privare, ut nihil ex ea mihi relinquatis praeter chrismatis confectionem, et chrismandi quidlibet cum subscriptionibus potestatem. Adeo quoque de vobis sim inhonorus, ut cum omnes coepiscopi illuc venturi, de clericis suis parere inibi habeant honorati; ego de vobis nec unum sim habiturus; cum de mea paupertatula non sim vobis adeo inhumanus, ut militari beneficio, habeam, et hoc gratis, decem ex vobis ditatos. 136.0585B|

5.

Omittam tamen, ut dixi, illius omnia ista respectu, qui dixit: Nolite resistere malo (Matth. V, 39). De synodo a nobis quid agendum nuperrime acta? (Nicaen. c. 5 can. apost. 38.) Scitis enim, scitis, me semper hoc agere ideo distulisse, cum bis in anno idem praeceptum sit facere, quod dicerem me, unde synodare deberem, omnino nescire. Solet enim in synodis, si quid contra canones actum est, emendari. Sed si hoc agere tentavissem, omnibus quae in canonibus sunt scripta regyratis, de nullo eorum vos curare viderem omnimodo. E quibus si vel aliqua proferam, si legeretur quod superius tetigi, hoc est (concil. Nic. c. 3), Subintroductam habere personam, nisi sororem, 444 et caetera, quae sunt inibi notata; quem vestrum ab hujus neglecto praecepti 136.0585C| potuissem excipere? Rursum si lectum impleretur (conc. Neoc. c. 1). Si quis presbyter uxorem duxerit, deponatur; magis autem pelli debet si adulterium 136.0586A| perpetraverit; quis ex vobis indepositus isset [ al., esset]? Rursum si recitaretur: Praecipimus, ut bigami non admittantur ad clerum (INNOC. I ep. 4 c. 2; GELAS. I ep. 9, sub med.); quem ex vobis confiderem legaliter ad sacerdotium fuisse provectum? Et, ut ad minora, vobisque pernulla veniam, si legeretur contemptores canonum acrius arguendos (conc. Hispal. II, c. 4); de conjurationibus [ al., conspirationibus] etiam, et conspiratoribus, de perjuris, de ebriosis, et qui in tabernis bibunt, et qui usuris inserviunt, si legaliter synodarem; quem ex vobis indemnatum relinquerem? Si perjuris saltem poenitentiam legibus indictam ipse dicerem, quem de vobis missam celebrare permitterem? Si multinubos a clericatu repellerem, quem nisi puerulos in Ecclesia 136.0586B| relinquerem? Si manzeres abjicerem quem, ex eisdem puerulis stare in choro permitterem? Exspectavi, inquit, ut faceres judicium, et ecce iniquitas, et justitiam, et ecce clamor (Isai. V, 7). Quis clamor? Pessima fama, malum exemplum. Clamor, inquit, Sodomorum venit ad me (Gen. XVIII, 28). Breviter [ ms. Frising., Perbreviter] dixerim: causa perditionis totius mihi populi commissi, commanentes illi sunt clerici. Quem enim laicorum de adulterio convenire ausus fuissem in synodo, quem de perjurio, quem de quovis flagitio, clericorum frustratus judicio? Quis enim ille esset, cui non continuo ille, etsi labiis non auderet, corde diceret: Hypocrita, id est pseudoclerice, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc prospicies, ut educas festucam de 136.0586C| oculo meo (Matth. VII, 5).

6.

De talibus igitur cum nulla penes nos 445 omnino sit quaestio; unde synodus agi deberet, 136.0587A| unde, unde rogo, concilium? Recolitis namque, cognosco, me praecepisse, ut duobus diebus archipresbyter et archidiaconus, me absente, adventantes cum ordinariis omnibus pariter residentibus discuterent, die tertia emendanda mihi omnia recitarent. Factum est. Residens interrogavi quid actum fuisset. Respondit cujus intererat, vos inquisisse de psalmis; et hujusmodi, et, Deo gratias, non malum adeo invenisse. Quid haberem ergo de tot sanctis, nisi Deo gratias dicere? Psalmos non male adeo scirent, immunes a caeteris culpis existerent; unde, quaeso, synodus agi deberet? Deceptionem igitur animarum hoc esse intelligens maximam, unum in corde dixi, aliud labiis protuli. Corde enim mihi ipsi sum ita conquestus: Quis tu hic, aut quasi 136.0587B| quis hic? Labiis vero ita dicenti respondi: Si de psalmis, et non de alio in isto concilio debet esse conquaestio, me primum ad examen producite [ al. perducite]; convinci nam possum, me illos non ut competeret scire. Unde igitur synodus ageretur, nil amplius quod emendaretur invento? Sciscitatus itaque de fide illorum, inveni plurimos neque ipsum sapere symbolum, quod fuisse 446 creditur apostolorum. 136.0588A| Hac occasione synodicam scribere omnibus presbyteris sum compulsus, in qua continetur primitus ita suasum. « Moneo igitur paternaliter, et praecipio pastoraliter, ut dicentis Apostoli reminiscentes, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6), hoc est sine credulitate, quae nobis per apostolos, eorumque successores est tradita; et, quia justus ex fide, id est credulitate sua, vivit (Rom. I, 17); et, Quidquid sine fide, hoc est sine credulitate Dei est, peccatum est (Jac. II, 17); fides autem, id est credulitas Dei, si non habet opera bona, mortua est in semetipsa: ipsam fidem, id est credulitatem Dei trifarie parare memoriter festinetis, hoc est [ subaudi illam] secundum symbolum, id est collationem apostolorum, sicut in psalteriis correctis 136.0588B| invenitur, et illam quae ad missam canitur, et illam S. Athanasii, quae ita incipit: Quicunque vult salvus esse. Quicunque vult ergo sacerdos in nostra parochia esse, aut fieri, aut permanere, illas tres memoriter nobis recitet, cum proxime a nobis huc vocatus fuerit. »

7.

Istas cum et mediante Quadragesima illis scribendas atque memoriae mandandas dedissem, 136.0589A| 447 et inobedientes exstitisse vidissem; dum quid inde canonice agere possem inquirerem, metus illorum quosdam tantus invasit, ut promisso mihi ad iter carpendum auxilio, pollicerentur se deinceps descriptionem beati Athanasii cantaturos, et reliqua inibi [ id est . . . in synodica] descripta juxta possibilitatem suam facturos. Ad quod cum titularios omnes, et illos de plebibus paratos, Deo gratias, invenissem; vos cardinales, qui, ut quondam Scribae et Pharisaei populares, ita istos in perditionem mittitis omnes, ita hinc manere adhuc cerno rebelles, ut eligatis cum inimico ejusdem fidei Ario in aeternum damnari, quam hoc publice, ut aliarum ecclesiarum clerici, cantando salubriter vinci. 136.0589B|

8.

Tali namque me infelicissimum necessitate urgente, non haberem illuc pergere, ubi possem ex hoc consilium aliquod invenire? O chronographia Ratherii pessima! o veritas eidem perosa! Quam enim optabilius fuisset, ut solus ipse mendax existerem, quam talia de vobis pene omnibus veraciter dicere possem, nec ipse valeo aestimare, qui talia compellor infelix proferre. Clamandum igitur, clamandum, et sine intermissione dicendum: Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis (Psal. LXXXIV, 5). Angustiat nam neque immerito non immemorem sui propensio nimium talis (conc. Sard. can. 1): Non minus enim mala consuetudo, quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, Osio rigidissimo illo in Sardicensi clamante 136.0589C| concilio; alibi etiam alio: Cedat consuetudo auctoritati; pravum usum lex et ratio vincat; dum contempta penitus auctoritate canonum, consuetudini 136.0590A| praedecessorum 448 vestrorum Deo ipsi similiter, qui eosdem instituisse noscitur canones, rebellium, vos tam obstinate inniti considero, mecum vos [ l. a vobis] indesinentissime tam pro illis, quam pro vobis, Deo clamandum invenio: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, inquitatatem fecimus (Judith. VII, 19). Cum Josia quoque rege sanctissimo nobis alterutrum [ id est clamandum nobis utrinque]: Ite, consulite Deum super me, et super populum meum, et super omnem Judam (quem [idem legitur part. II de Contemptu canonum] intelligere possumus confessione Dei insignem catholicam Ecclesiam) de verbis voluminum istorum, canonum scilicet et decretorum, quae continentur in archivis ecclesiarum: Magna enim, ait ille, ira 136.0590B| Domini succensa est contra nos; quia non audierunt patres nostri verba librorum istorum, ut facerent omne quod scriptum est in eis (IV Reg. XXII, 13). Ut Patres intelligas non solum ecclesiarum pontifices, sed et illarum majores; quatenus ille saltem cuilibet nostrum respondere dignaretur: Haec dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus: quod videlicet fierent in stuporem et maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, dicit Dominus. Idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum (Ibid., 18-20). 136.0590C| Circuite, inquit Dominus alibi, circuite vias Hierusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et 136.0591A| quaerentem fidem; et propitius ero eis. Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. Domine, oculi tui respiciunt fidem; percussisti 449 eos et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam; induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, et judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, et judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos (Jer. I, 1-6). Leo scilicet rugiens quaerendo quem devoret, id est diabolus (I Petr. V, 8); lupus et isdem, qui ob negligentiam mercenariorum pastorum vocabulo, non 136.0591B| jure possidentium, sed illegaliter usurpantium, rapit et dispergit oves (Joan. X, 12); non solum per se, sed et per membra sibi cooperantia, sua vineamque Domini Sabaoth a primore vastantia.

9.

Et heu, quam non disconveniunt miseris talia nobis! Nos enim ipsi sumus aestimatione, quamvis non re, optimates: nos, inquam, quos, relictis pauperibus legisque Dei penitus ignaris, alloquitur sermo Dominicus; nos legendo viam Dei cognoscimus, quam pergere declinamus; nos judicium Dei nostri, sed nos magis contemnendo, jugum ipsius suave, sed volentibus, et onus leve, non dedignantibus attamen ferre, quasi confregimus illud; rupimus vincula legis canonicae nihil de illa curando. Idcirco verendum ne pejora nobis contingant, quam illis, de 136.0591C| quibus haec tunc praesentialiter dicebantur, utpote qui non solum illos, qui tunc loquebantur, sed ipsum contemnimus, qui non tantum per ipsos, eorumque sequaces, sed et per seipsum nunc nobis loquitur, Deum. Pejor autem multum est leo animas devorans, quam leo pecora lanians; lupus interimens spiritaliter homines, quam lupus devorans corporaliter oves. Maxime si hoc nobis contingat ad vesperam, hoc est, quando praesentem terminabimus vitam. Cujus periculi metu iter compellor arripere istud, aliorum quaesiturus consilium, quia in me non invenio ullum.

10.

Cruciant me nam non parum, fateor, ista quaerentem, istis utrumnam contemptis restet salutis alia, quod neque suspicor, via. Si enim quod 136.0591D| canonicum est catholica defendit Ecclesia; catholicum 136.0592A| se usurpative, reor, pronuntiat, qui canonibus sanctis praesumptive repugnat (Conc. Nic. c. 9). Fidem 450 autem, ut cantamus, catholicam nisi quisque integram, inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit (Symbolum S. Athanasii ). O autem confessio firma, quod catholicus non sit qui legem canonicam respuit, quodque vitam aeternam consequi nemo nisi catholicus possit. Quod cum ita innutanter atque certissime constet, quid cogitare, quid possumus aestimare de illo tam publico canonicae legis, qui inter nos versatur, contemptu, quo non solum illa, quae tam severiter sunt prohibita ministris ecclesiae de cohabitatione mulierum in Nicaeno sancita concilio (Conc. Nic. c. 3); et illud quod alibi tam austere feritur, ut 136.0592B| supra habetur; in Neocaesariensi quoque non levius tale quid continetur concilio: Presbyter si confessus fuerit, quod ante ordinationem corporali peccato deliquerit, oblata non consecret, manens in reliquis officiis propter studium bonum (can. 9). Quae utique in se recognita quemlibet in desperationis voraginem poterant mergere, nisi fuisset praedictum: Nescit homo utrum odio an amore dignus sit; sed omnia in futurum servantur incerta (Eccles. IX, 1-2). Si enim qui ante ordinationem corporaliter se peccasse confitetur, tam austere feritur; quid de eo qui post ordinationem moechatus millies fuisse cognoscitur? De quibus utique quidam, licet perrari, dum videantur immunes; de levioribus quasi et usualiter adeo usurpatis, ut neque jam trahantur 136.0592C| in culpam, quid dicendum, quid cogitandum, ut sunt verbi gratia ista: Episcopus, presbyter, aut diaconus, qui in seditione aliqua arma sumpserit, ab omni coetu Christianorum deponatur (Conc. Tolet. IV; can. 45); et: Episcopus, presbyter et diaconus, aleae et ebrietati deserviens, aut desinat, aut deponatur (can. Apost. 42), et alia hujusmodi innumera, quae non levius quam cohabitatio mulierum et fornicatio vel adulterium, incestuositas naturae ipsi quoque adversa, canonica feriuntur machaera.

11.

His igitur superbe neglectis, catholicus qualiter quis nedum appellari, saltem valeat non video aestimari; cum, ut supra protuli, in Nicaeno dictum legatur concilio: Quod canonicum est, catholica defendit Ecclesia. Quamvis enim (dicente Domino: 136.0592D| Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. 136.0593A| VIII, 22), criminosis sibi consimiles vel defendentibus, vel occulentibus) deponendos legaliter nemo deponat, damnandos non aliquis damnet; 451 non ideo damnationem per Spiritum sanctum illis illatam poterunt evadere, et quos ipse Dominus fures vocat et latrones, pastores ovium ipsius existere. Simoniacum enim quis quid perpetrans, damnationem Simonis non poterit evadere, nec Gieziaca lepra carere, qui quod fecit Giezi, fecerit ipse. Ut inquiratur, inquit Dominus (quasi de Judaeis solummodo dicens) sanguis omnium prophetarum, qui effusus est super terram a generatione ista, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare (Matth. XXIII, 35). Cum utique illi, quibus hoc dicebat, neque 136.0593B| Abel, neque Zachariam, nec quemlibet prophetarum interfecerint; sed quia eis, qui hoc fecerant, in malitia similes fuerint; et idcirco vindicta consimili plecti debuerint (Ibid., 30, 31). Colligite, inquit etiam alibi Dominus quandoque dicendum: Colligite primum zizania, et alligate in fasciculos ad comburendum (Matth. XIII, 30): hoc est, pares in scelere in damnatione simili jungite. Si ergo ita est, uti damnatus est Maximus Cynicus, ita damnantur socii in eodem scelere ipsius: uti Photius, ita et imitatores illius; uti Constantinus Romanae sedis invasor, ita ipsius quilibet imitator: et sicuti eorum irrita ordinatio, ita et istorum neque dissimilis condemnatio. Et heu fidei catholicae integritas, antiqua sanctitas, et vera quo evasisti Christianitas! 136.0593C| Rogas? Faciamus nam eam respondere quasi praesentem. Praesens est enim, licet prae paucitate nimia lateat. Neque enim adhuc tempus illud praeterit, quod ipse Dominus eidem ita loquens imposuit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. VIII, 20).

12.

Taceat ergo de se, loquatur de illa falso Christianitate vocata: A sollicitudinibus, ait Dominus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum (Luc. VIII, 14). Quem vero fructum? Quo pascerentur utique in regno coelorum: incurrentes pariter Altissimi odium; ita enim testatur Apostolus: Quicunque, inquiens, voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus 136.0594A| Dei constituitur (Jac. IV, 4). Quod tamen nisi ea figura prolatum intelligatur, qua per id quod continet, hoc quod continetur monstratur; quamdam quasi ingratitudinem eorum, quae nobis contulit Deus, suadere monstratur. Si enim saeculum, quod nostri causa fecit Deus, minime diligimus, quasi ingrati conditori atque largitori illius existimus: Vidit Deus, inquit Scriptura, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I, 31). Quod igitur 452 Deo ipsi valde bonum est, visum nobis quomodo esse debet invisum? Intelligamus ergo non illud saeculum, quod mundus vocatur, hoc est, coelum, terram, mare et omnia quae in eis sunt, vel illas revolutiones temporum, propter quas nostra ista vocatur saeculum vita, odio habere quemvis 136.0594B| debere; sed quod perperam in hoc agitur saeculo, hoc est, superfluitatis primum illorum ambitum, quae usui nostro istud ministrat saeculum, inde voluptatem, post omnimodam vitiositatem. Quidquid ergo bonum Deo ipsi videtur, ut utile diligamus; quod malum, ut noxium odio habeamus, ut inimicitiam Dei evadere, et inter illos qui vere sunt Christiani, computari quoquomodo valeamus. Quod tamen facere nullo modo possumus, nisi quod canones sancti praecipiunt, faciamus.

13.

Sed ut ad me meique revertar consimiles, hoc est, canonibus sanctis usque modo rebelles, qualiter hoc facere valemus, cum omnibus generaliter poenitentiae post lapsum sint indulta remedia, nobis vero miserrimis ipse Dominus dicat; quod si sal, quod 136.0594C| nos esse debuimus, evanuerit, ad nihil utile sit, neque in sterquilinium saltem (Luc. XIV, 34); quo poenitentiam figurari alibi ita habemus: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora (Luc. XIII, 8), id est foetorem criminum illius ad memoriam ipsius reducens, poenitentiam agere illam compellam; quae utique nobis quoque infelicissimis denegatur, cum post poenitentiam quis nec clericus esse lege canonica sinitur (SIRIC. epist. ad Himer. n. 18; INNOC. epist. ad Maced. n. 11, et ep. ad Apulos.). Quid ergo miseri, quid undique facimus conclusi? Nobis incessanter clamatur: Quicunque comederit de carne sacrificii, quod est Domini, et immunditia ipsius super 136.0595A| ipsum est, peribit anima illa de populo suo (Lev. VII, 20). Itemque: Homo sacerdos de semine Aaron qui habuerit maculam, non offeret panes Domino, nec accedet ad ministerium ejus (Lev. XXI, 17-18). Qualiter igitur miserrimi, qualiter ab illa immunditia lavari, qualiter his valemus maculis ablui, qui post levatricem criminum poenitentiam nedum sacerdotio fungi, in clericatu saltem non permittimur linqui? Esto, istud solummodo miseris obstaret immaniter nobis, quid de nobis aestimandum commissis? Quid de his quae lavari, mundari et a nobis debuerant benedici, quae consequenter immunda noster effecit, proh dolor! tactus, Domino dicente: Quod tetigerit immundus, immundum erit? (Num. XIX, 22.) Si vero pauci fuissemus, quod utinam 136.0595B| fuissemus! indignis 453 atque repulsis Dei gratia qui nobis valerent suffici, inveniri forsitan possent, non tale fuerat periculum. Nunc vero, proh nefas! cum conquerens clamet Dominus, dicens: Attamen hi simul omnes confregerunt jugum, ruperunt vincula (Jer. V, 5); quod remedium invenit decepta, quam regere debuimus, Ecclesia; cum omnes nos simul confregisse jugum, vincula rupisse vox conqueratur Dominica? Dicente enim Jacobo: Confitemini alterutrum peccata, ut salvemini, vestra (Jac. V, 16): Neocaesariensi vero continente superius scripto capitulo: Presbyter si confessus fuerit, quod ante ordinationem corporali peccato deliquerit, oblata non consecret, manens in reliquis officiis propter studium bonum (can. 9); 136.0595C| quis missam cantet, cum sententia ista pene omnibus oblata non consecrare prohibeat? Et vide quanta hic continetur adversitas. Oblata enim non permitteris consecrare, si te peccasse confiteris; salutem non consequeris, nisi te peccasse confitearis. Quid igitur de vobis faciam, fratres et compresbyteri mei? Si peccata vestra non confitemini, timeo, timeo ne non salvemini: si confitemini, oblata nisi contra vetitum consecratis; si contra vetitum consecratis, ignem alienum [ f. aeternum] 136.0596A| accenditis. Verendum igitur, ne quorum exemplum tenetis, eorum similitudine pereatis.

14.

Desperare itaque vos mecum compellerer, nisi iterum lectum saepius recordarer: nescit homo utrum odio an amore sit dignus (Eccle. IX, 1). Quis enim novit, si cui nostrum sit concessum antea converti, quam mori? Felices enim hac lege depositi, felices expulsi, felices suis rebus spoliati, et episcopatu viduati; si tamen eis aliquid huic eveniat simile quod Scotigenis duobus audivimus evenisse. Quidam enim potentior super impotentiorem insiliens, sede illum propria pepulit, eique praesedit. Erat illic quidam pauper omnibus membris contractus, abeuntemque ita est allocutus: Cui me deseris pater? Deo, inquit. Esne unquam reversurus? 136.0596B| Non, nisi tu me reduxeris, 454 inquit. Secessit igitur sepulcrum adiens Domini. Interjecto tandem tempore, tanta lues totam, unde sanctus vir ille fuerat pulsus, invasit provinciam, ut vix usque ad decimam hominum pervenerit. Sciscitatus jejuniorum, litaniarum, et eleemosynarum instantia, respondit modo quo ei placuit Dominus, ejusque invasoris confessione monstravit, stragem illam hominum illius scelere contigisse. Reatus igitur sui consideratione permotus, relicto quem invaserat episcopatu, abscessit, insulamque quamdam, poenitentiam fine tenus acturus, introvit. Solitarius quidem manere voluerat, sed vicinorum benevolentia hunc saepius visitabat, cum repente incolis deficientibus, maxima invasit patriam fames, quae compulit 136.0596C| liberalitatem illum sanctum virum alentium aliquantulum repigrari. Trieris magna in littore casu restiterat. Eam ingressi, quos educabat, pueruli fame cogente, post ludum quemcunque obdormierunt. Remigio itaque angelico illis dormientibus ad aliud littus patriae perignotae venitur. Cui rex ejusdem patriae circum equitans, praestolatus cum admiratione maxima navim sine hominibus rectissime adventantem, puerulos solum in ea reperit dormientes. Expergefactos unde essent, interrogat. Ut 136.0597A| scivit ergo illa aetas, cum de fame, quam vir Domini patiebatur, ab eis fuisset edoctus, eis primum cibo refectis, cumbam frumento onerari praecepit: sicque puerulis intus remissis, et statim somno nutu Dei correptis, ad aliam ripam nemine remigante [ subauditur cumba] perducitur, et Dei famulus cum tota insula ab inediae periculo liberatur. Populus praeterea pastore frustratus suum coepit requirere; sed quo abiisset nullum contigerat nosse. Quaerentibus consilium affuit qui diceret, se audisse illum dicentem, quod nunquam reverteretur, nisi eum ille clinicus reduxisset. Inito itaque inter se consilio, clementia sui confisi pontificis, praeceperunt in nomine 455 Domini ut surgeret, et post eum quantocius festinaret. Mirum 136.0597B| dictu! surrexit, perrexit, Hierosolymis eum invenit, reduxit, receptus est, et in sede propria relocatus.

15.

Aestimet qui valet expulsoris et expulsi quae potiora fuerint merita. Ille poenitentia sua angelos ad sibi auxiliandum, imo, loquar ut ita, famulandum coegit. Iste paralyticum medium fecit transcurrere mundum. Sed cum tantum valeat poenitentiae perfectio; mirum quod clericatum, forsitan ut iste effectus fuerat, sancto decretum interdicat canonicum, cum nemo dignius fieri clericus possit videri, quam is cui per poenitentiam sanctum contigerit fieri. Cui tale igitur aliquid, vel quiddam aliud ad vindictam tanti pertinens sceleris evenit, aut sponte sua ipse suorum est ultor facinorum, de eo nil post ejus dubito finem. Cui vero nihil 136.0597C| in hoc saeculo incommodi contigisse considero, sentiat alter de illo quod valet: ego sententiae illi performidolosae innixus, qua de talibus dicitur: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XXI, 13), illud Joannis apostoli convenire formido: Est peccatum ad mortem, subaudi, usque perdurans, non pro eo dico, ut quis roget (I Joan. V, 16). Quare? Quia, ut beatus exponit Gregorius: Jumenta in stercore suo computrescere est, carnales quosque in foetore luxuriae vitam finire (l. XXIV Moral., c. 16): quod et de caeteris nil obstat sentiri sceleribus, quia dicente Domino, quod qui perseveraverit 136.0598A| in bono, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13); ita econtra qui perseverat in malis, absque dubio perditus erit. Et miserum me! quomodo potest esse non perditus, de quo clamat Apostolus: Hoc autem scitote, intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Vae ergo, vae miseris nobis, qui enim alii in ista sunt multitudine, nisi, proh dolor! hujusmodi? Liquet enim quod omnis coitus illegalis aut fornicatio, aut adulterium sit. Lex autem nulla altaris ministris indulget conjugia; fornicatores vero isti immundi, vel avari, nulli sunt alii, nisi quibus evenit in iisdem flagitiis mori. Domino misericorditer promittente: Quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, 136.0598B| salvus erit (Ezech. XVIII, 21): ecce consilium, ecce remedium 456 vestrum. Utinam tam facile existeret nostrum. De nobis enim Ezechielem prophetam quasi requirendo Dominus alloquitur, dicens: Fili hominis, quid fiet de ligno vitis (Ezech. XV, 2)? etc: quibus nil terribilius aestimare valet, qui, quod Gregorius indesinenter sentiat, novit. Quid igitur faciemus?

16.

Oratiunculam quamdam in Psalteriis inveni quibusdam, quam si quotidie Domino funderemus, et cooperando impetrare, ut exaudiri mereremur pro viribus studeremus, profuisse nobis aliquid fideremus. Est autem hujusmodi: Salva nos omnipotens Deus, et per merita et intercessionem sanctae Dei genitricis Mariae, omniumque sanctorum esto nobis propitius 136.0598C| et clemens; concessaque venia praeteritorum, da nobis deinceps velle, posse et perficere quae tibi placent, et nobis expediunt. Da nobis in tribulatione solatium, in persecutione auxilium, in omni tentatione virtutem. Da nobis de praeteritis veniam, de praesentibus quoque malis emendationem, atque de futuris largiri nobis dignare custodiam. Per, etc. Sed quid iterum agimus, fratres? Ecce nam contrarietas maxima rursum. Clamatur enim nobis: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. (Prov. XXVIII, 9). Quanta autem hic sit inter nos hinc paret aversio legis, ut cum exprobrando 136.0599A| quondam Dominus dixerit: Et erit sicut populus, sic sacerdos; nunc pejores multum sint sacerdotes nostri, proh dolor! quam populares.

17.

Tanta ergo interceptus consilii difficultate, consultores coactus requirere, nusquam dum nullum inveniam, pergere, ut dixi, satago Romam. Prosperet Dei pietas intentionem in hoc misericorditer meam. Plurimos vero vestrum compererim dum inde laetari, quasi non debeam isthuc unquam reverti; 136.0600A| monere vos necessarium duco, ut mihi et vobis communem hanc noveritis fore omnimodis sortem, videlicet, ut si isthic praefinitum mihi est mori, non possim illic omnino defungi. Si vos illic vero debetis tempus concessum finire, hic nullo modo terminum vitae possitis habere. Cujuscunque modi erga me vero animi sitis, commendo vos custodiae divinae, discendi amore coactus hinc abiens, pietatis. (no apparatus)