Itinerarium Willelmi de Rubruk
Itinerarium Willelmi de Rubruk
Itinerarium fratris Willelmi de Rubruk de ordine fratrum minorum, anno gratiae .m. cc. liij. ad partes orientales[1].
Excellentissimo domino et christianissimo Lodovyco[2] Dei gratia regi Francorum illustri frater Willelmus de Rubruc[3], in ordine fratrum minorum minimus, salutem, et semper triumphare in Christo. Scriptum est in Ecclesiastico de Sapiente: "In terram alienarum gentium transiet, bona et mala in omnibus temptabit". Hoc opus, Domine mi Rex[4], feci, sed utinam [5] ut sapiens et non ut stultus : multi enim faciunt quod facit sapiens, sed non sapienter, sed magis stulte; de quorum numero timeo me esse. Tamen quocumque modo [PAG.20] que est cuspis provincie, et ad orientem Maritandis[6], ubi est civitas Matrica[7] et orificium maris Tanais. Ultra illud orificium est Ziquia[8], que non obedit Tartaris, et Suevi et Hiberi[9] ad orientem, qui non obediunt Tartaris. Postea versus meridiem est Trapesunda [10], que habet proprium dominum nomine Guido, qui est de genere imperatorum constantinopolitanorum[11], qui obedit Tartaris. Postea Synopolis, que est soldani Turkie, qui similiter obedit. Postea terra Vastacii, cujus filius dicitur Ascar[12] ab avo materno, qui non obedit. Ab orificio Tanais[13] versus occidentem usque ad Danubium totum est eorum[14], etiam ultra Danubium, versus Constantinopolim, Blakia[15], que est terra Assani[16], et minor Bulgaria usque in Sclavoniam[17], omnes solvunt eis[18] tributum: et etiam ultra tributum condictum sumperserunt annis nuper transactis de qualibet domo securim unam et totum ferrum[19] quod invenerunt in massa. Applicuimus ergo Soldaiam in .xij. kalendas Junii, et pervenerant nos quidam mercatores de Constantinopoli, qui dixerant[20] venturos illuc nuncios de Terra Sancta [PAG. 21]
Notae
[recensere]- ↑ Hoc titulo habent MSS A et C. Fratrum minorum Galli legit Hakluyt, suo periculo, ut videtur.
- ↑ Ludowyco, MSS A, B et C. - .1. MS. E.
- ↑ Rubruk, MS A., De Rubruquis Hakluyt.
- ↑ Deest Rex in MS. E.
- ↑ Fecissz utinam (i. e. fecisset) habet MS. E, sine dubio pro feci ssz (i. e. feci, sed).
- ↑ Maritanais, MS.D. Maricandis, Hakl., forte melius
- ↑ Matrita, MS.A. Dubiosum in MS. C. Materta, Hakl.
- ↑ Zikia, MSS.A, B,C et Hakl.
- ↑ Iberi, MS.E.
- ↑ Trapesmida, MS Il. Mendose
- ↑ Constantinopolis,MS. E.
- ↑ AstarHakl.
- ↑ TanaysMSS. A et C.
- ↑ Est subditum, Hakl.
- ↑ Valakia, Hakl.
- ↑ Assari, MS. B.
- ↑ Soloniam, MS. A. Solonomiam, MS.B Solonomam, MS. C et Haki
- ↑ Lectionem hane dedit MS. E, alii habent ei
- ↑ Frumentum, Hakl.
- ↑ Dixerunt, MSS. A, B, C et D, et Hakl