Jump to content

Iucunda Semper Expectatione

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Iucunda Semper Expectatione
1894

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXVII (1894-1895), p. 177-184.
EPISTOLA ENCYCLICA SSMI D. N. LEONIS XIII
AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES DE ROSARIO MARIALI*


Iucunda semper expectatione erectaque spe Octobrem mensem conspicimus redeuntem ; qui, hortatione et praescripto Nostro dicatus Virgini Beatissimae, non paucos iam annos concordi per catholicas gentes et vivida ROSARII floret pietate. Quae Nos ad hortandum moverit causa, non semel ediximus. Nam calamitosa Ecclesiae civitatumque tempora quum praesentissimum Dei auxilium omnino deposcerent, hoc nimirum Matre eius deprecatrice implorandum esse censuimus, eoque praecipue supplicandi ritu contendendum, cuius virtutem christianus populus nunquam sibi non saluberrimam sensit. Id enimvero sensit ex ipsa marialis Rosarii origine, tum in fide sancta a nefariis tutanda incursibus hominum haereticorum, tum in consentanea virtutum laude, quae per saeculum corrupti exempli relevanda erat et sustinenda : idque perenni sensit privatim et publice beneficiorum cursu, quorum memoria praeclaris etiam institutis et monumentis ubique est consecrata. Similiter in aetatem nostram, multiplici rerum discrimine laborantem, fructus inde salutares provenisse commemorando laetamur: attamen circumspicientes, Venerabiles Fratres, videtis ipsi causas adhuc insidere parumque ingravescere, quamobrem hoc item anno obsecrandae caelestis Reginae ardor, Nostra exhortatione, vestris in gregibus excitetur. — Recedit quod, intima in Rosarii natura cogitationem defigentibus, quanto Nobis eius praestantia utilitatesque illustrius apparent, tanto acuitur desiderium et spes, posse adeo commendationem nostram, ut eiusdem sacratissimae precis religio, aucta in animis cognitione et amplificata consuetudine, optimis vigeat incrementis. Cuius rei gratia non ea quidem revocaturi sumus quae superioribus annis varia in eodem genere ratione libuit edisserere: illud potius ad considerandum docendumque occurrit, qua divini consilii excellentia fiat, ut, ope Rosarii, et impetrandi fiducia in animos precantium suavissimo influat et materna in homines almae Virginis miseratio summa benignitate ad opitulandum respondeat.

Quod Mariae praesidium orando quaerimus, hoc sane, tamquam in fundamento, in munere nititur conciliandae nobis divinae gratiae, quo ipsa continenter fungitur apud Deum, dignitate et meritis acceptissima, longeque Caelitibus sanctis omnibus potentia antecellens. Hoc vero munus in nullo fortasse orandi modo tam patet expressum quam in Rosario: in quo partes quae fuerunt Virginis ad salutem hominum procurandam sic recurrunt, quasi praesenti effectu explicatae : id quod habet eximium pietatis emolumentum, sive sacris mysteriis ad contemplandum succedentibus, sive precibus ore pio iterandis. — Principio coram sunt GAUDII mysteria. Filius enim Dei aeternus sese inclinat ad homines homo factus; assentiente vero Maria et concipiente de Spiritu sancto. Tum Ioannes materno in utero sanctificatur charismate insigni, lectisque donis ad vias Domini parandas instruitur ; haec tamen contingunt ex salutatione Mariae, cognatam divino afflatu visentis. In lucem tandem editur Christus, expectatio gentium, ex Virgine editur; eiusque ad incunabula pastores et magi, primitiae fidei, pie festinantes, Infantem inveniunt cum Maria Matre eius. Qui deinde, ut semet hostiam Deo Patri ritu publico tradat, vult ipse in templum afferri; ministerio autem Matris ibi sistitur Domino. Eadem, in arcana Pueri amissione, ipsum anxia sollicitudine quaeritat reperitque ingenti gaudio. — Neque aliter loquuntur DOLORIS mysteria. In Gethsemani horto, ubi Iesus pavet maeretque ad mortem, et in praetorio, ubi flagris caeditur, spinea corona compungitur, supplicio multatur, abest ea quidem Maria, talia vero iamdiu habet cognita et perspecta. Quum enim se Deo vel ancillam ad matris officium exhibuit vel totam cum Filio in templo devovit, utroque ex facto iam tum consors cum eo extitit laboriosae pro humano genere expiationis: ex quo etiam, in acerbissimis Filii angoribus et cruciamentis, maxime animo condoluisse dubitandum non est. Ceterum, praesente ipsa et spectante, divinum illud sacrificium erat conficiendum, cui victimam de se generosa aluerat; quod in eisdem mysteriis postremum flebiliusque ob versatur: stabat iuxta Crucem Iesu Maria Mater eius, quae tacta in nos caritate immensa ut susciperet filios, Filium ipsa suum ultro obtulit iustitiae divinae, cum eo commonens corde, doloris gladio transfixa. — In mysteriis denique GLORIAE quae consequuntur, idem magnae Virginis benignissimum munus confirmatur, re ipsa uberius. Gloriam Filii de morte triumphantis in tacita delibat laetitia: sedes autem superas repetentem materno affectu prosequitur; at, caelo digna, detinetur in terris, exorientis Ecclesiae solatrix optima et magistra, quae profundissima divinae sapientiae, ultra quam credi valeat, penetravit abyssum (S. Bernardus, de XII praerogativ. B. M. V. n. 3). Quoniam vero humanae redemptionis sacramentum non ante perfectum erit quam promissus a Christo Spiritus Sanctus advenerit, ipsam idcirco in memori Coenaculo contemplantur, ubi simul cum Apostolis pro eisque postulans inenarrabili gemitu, eiusdem Paracliti amplitudinem maturat Ecclesiae, supremum Christi donum, thesaurum nullo tempore defecturam. Sed cumulato perpetuoque munere causam nostram exoratura est, ad saeculum immortale progressa. Scilicet ex lacrimosa valle in civitatem sanctam Ierusalem evectam suspicimus, choris circumfusis angelicis: colimusque in Sanctorum gloria sublimem, quae stellanti diademate a Filio Deo aucta, apud ipsum sedet regina et domina universorum. — Haec omnia, Venerabiles Fratres, in quibus consilium Dei proditur, consilium sapientiae, consilium pietatis (S. Bernardus, serm. in Nativ. B. M. V. n. 6), simulque permagna in nos merita Virginis Matris elucent, neminem quidem possunt non iucunde afficere, certa spe iniecta divinae clementiae et miserationis administra Maria consequendae.

Eodem spectat, apte concinens cum mysteriis, precatio vocalis. Antecedit, ut aequum est, dominica oratio ad Patrem caelestem : quo eximiis postulationibus invocato, a solio maiestatis eius vox supplex convertitur ad Mariam ; non alia nimirum nisi hac de qua dicimus conciliationis et deprecationis lege, a sancto Bernardino Senensi in hanc sententiam expressa. Omnis gratia quae huic saeculo communicatur, triplicem habet processum. Nam a Deo in Christum, a Christo in Virginem, a Virgine in nos ordinatissime dispensatur (Serm, VI in festis B. M. V. de Annunc, a. I, s. 2). Quibus veluti gradibus, diversae quidem inter se rationis, positis, in hoc extremo libentius quodammodo longiusque ex instituto Rosarii insistimus, salutatione angelica in decades continuata, quasi ut fidentius ad ceteros gradus, id est per Christum ad Deum Patrem, nitamur. Sic vero eamdem salutationem toties effundimus ad Mariam, ut manca et debilis precatio nostra necessaria fiducia sustentetur; eam flagitantes ut Deum pro nobis, nostro velut nomine, exoret. Nostris quippe vocibus magna apud illum et gratia et vis accesserit, si precibus Virginis commendentur: quam blanda ipsemet invitatione compellat: Sonet vox tua inauribus meis; vox enim tua duleis (Cant. II, 14). Hanc ipsam ob rem toties redeunt praedicata a nobis quae sunt ei gloriosa nomina ad impetrandum.. Eam salutamus, quae gratiam apud Deum invenit, singulariter ab illo plenam gratia, cuius copia ad universos proflueret: eam, cui Dominus quanta maxima fieri possit coniunctione inhaeret eam, in mulieribus benedictam, quae sola maledictionem sustulit et benedictionem portavit (S. Thomas, op. VIII, super salut. angel. n. 8), beatum ventris sui fructum, in quo benedicentur omnes gentes: eam demum Matrem Dei invocamus; ex qua dignitate excelsa quid non pro nobis peccatoribus certissime exposcat, quid non speremus in omni vita et in agone spiritus ultimo?

Huiusmodi precibus mysteriisque qui omni diligentia et fide vacaverit, fieri certe nequit ut non in admirationem rapiatur de divinis in magna Virgine consiliis ad communem gentium salutem; atque alacri gestiet fiducia sese in tutelam eius sinumque recipere, ea fere sancti Bernardi obtestatione : Memorare o piissima Virgo Maria, nunquam auditum a saeculo quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia esse derelictum.

Quae autem est Rosarii virtus ad suadendam orantibus impetrationis fiduciam, eadem pollet ad misericordiam nostri in animo Virginis commovendam. Illud est manifestum quam sibi laetabile accidat, videre nos et audire dum honestissimas petitiones pulcherrimasque laudes rite nectimus in coronam. Quod enim, ita comprecando, debitam Deo reddimus et optamus gloriam; quod nutum voluntatemque eius unice exquirimus perficiendam; quod eius extollimus bonitatem et munificentiam, appellantes Patrem ac munera praestantissima indigni rogantes: hisce mirifice delectatur Maria, vereque in pietate nostra magnificat Dominum. Digna siquidem precatione alloquimur Deum, quum oratione Dominica alloquimur. — Ad ea vero quae in hac expetimus, tam per se recta et composita, tamque congruentia cum christiana fide, spe, caritate, addit pondus commendatio quaedam, Virgini quam gratissima. Nam cum voce nostra vox ipsa consociari videtur Iesu Filii ; qui eamdem orandi conceptis verbis tradidit auctor, praecepitque adhibendam: Sic ergo vos orabitis (Matth. VI, 9). Nobis igitur talem praeceptionem, Rosarii ritu, observantibus propensiore illa voluntate, ne dubitemus, officium suum, solliciti amoris plenum, impendet; haec autem mystica precum serta facili ipsa vultu accipiens, bene largo munerum praemio donabit. — In quo, ut liberalissimam bonitatem eius certius nobis polliceantur, non mediocris causa est in propria Rosarii ratione, ad recte orandum perapta. Multa quidem et varia, quae hominis est fragilitas, orantem avocare a Deo solent eiusque fidele propositum intervertere: at vero qui rem probe reputet, continuo perspiciet quantum in illo efficacitatis insit, quum ad intendendam mentem et socordiam animi excutiendam, tum ad salutarem de admissis dolorem excitandum educendumque spiritum in caelestia. Quippe ex duobus, ut percognitum est, constat Rosarium, distinctis inter se coniunctisque, meditatione mysteriorum et acta per vocem precatione. Quocirca hoc genus orandi peculiarem quamdam hominis attentionem desiderat; qua nimirum, non solum mentem ad Deum modo aliquo dirigat, verum in rebus considerandis contemplandisque ita versetur, ut etiam documenta capiat melioris vitae omnisque alimenta pietatis. Neque enim iisdem rebus maius quidquam aut admirabilius est, in quibus fidei christianae vertitur summa; quarum lumine ac virtute, veritas et iustitia et pax, novo in terris rerum ordine laetissimisque cum fructibus, processerunt. — Cum hoc illud cohaeret, quemadmodum eaedem res gravissimae cultoribus Rosarii proponantur; eo videlicet modo qui ingeniis vel inductorum accommodate conveniat. Est enim sic institutum, non quasi proponantur capita fidei doctrinaeque consideranda, sed potius veluti usurpanda oculis facta et recolenda : quae iisdem fere atque acciderunt locis, temporibus, personis, oblata, eo magis tenent animos utiliusque permovent. Quod autem haec a teneris vulgo sunt indita animis et impressa, ideo fit ut, singulis enunciatis mysteriis, quisquis vere est orandi studiosus, nulla prorsus imaginandi contentione, sed obvia cogitatione et affectu per ea discurrat, abundeque sibi imbibat, largiente Maria, rorem gratiae supernae. — Alia est praeterea laus quae acceptiora apud ipsam ea serta faciat et praemio digniora. Quum enim ternum mysteriorum ordinem pia memoria. formulam replicamus, inde testatior a nobis extat gratae erga ipsam affectio voluntatis; ita nimirum profitentibus, nunquam nos expleri beneficiorum recordatione, quibus salutem ipsa nostram inexplebili est caritate complexa. Tantarum autem monumenta rerum frequenter in eius conspectu diligenterque celebrata, vix: adumbrare cogitando possumus quali beatam ipsius animam usque novae laetitiae voluptate perfundant, et quos in ea sensus exsuscitent providentiae beneficentiaeque maternae. Atque adea ex iisdem recordationibus consequitur, ut imploratio nostra vehementiorem quemdam ardorem concipiat et vim induat obsecrandi : sic plane, ut quot singulatim revolvuntur mysteria, totidem subeant obsecrationis argumenta, sane apud Virginem quantopere valitura. Nempe ad te confugimus, sancta Dei Parens: miseros Hevae filios ne despexeris! Te rogamus, Conciliatrix salutis nostrae aeque potens et clemens; Te, per suavitatem gaudiorum ex Iesu Filio perceptam, per dolorum eius inexplicabilium communionem, per claritudinem eius gloriae in te redundantem, enixe obsecramus; eia nos, quamvis indignos, audi benigna et exaudi.

Vobis igitur, Venerabiles Fratres, Rosarii marialis praestantia, duplici quoque ex parte quam laudavimus, considerata, eo fiat apertius cur non desinat cura Nostra idem inculcare, idem provehere. Caelestibus auxiliis, quod initio monuimus, maiorem quotidie in modum indiget saeculum; praesertim quum late sint multa quibus affiictetur Ecclesia, iuri suo liberta tique adversis; multa quae civitatibus christianis prosperitatem et pacem funditus labefactent. Iamvero ad ea demerenda auxilia spem Nos plurimam in Rosario habere sitam, rursus aifirmateque profitemur. Utinam sanctae huic pietati pristinus ubique honor, secundum vota, reddatur: haec in urbibus et villis, in familiis et officinis, apud primores et intimos, adametur et colatur, non secus ac praeclara christianae professionis tessera, optimumque praesidium divinae propitiandae clementiae. — Quod quidem in dies impensius urgeant omnes oportet, quando impiorum vesana perversitas nihil iam non urget machinando et audendo, ut divini Numinis iram lacessat iustaeque animadversionis trahat, pondus in patriam. Inter ceteras enim causas, hoc dolent Nobiscum boni omnes, in sinu ipso gentium catholicarum nimium esse multos, qui contumeliis religioni quocumque modo illatis laetentur, ipsique, incredibili quadam licentia quidlibet evulgandi, in id videantur incumbere ut sanctissimis eius res exploratamque de Virginis patrocinio fiduciam in contemptionem et ludibrium multitudinis vocent. Proximis hisce mensibus, ne Christi quidem IESU Servatoris personae augustissimae temperatum est. Quam rapere in illecebras scenae, iam passim contaminatae flagitiis, minime puduit, eamdemque referre propria deminutam naturae divinae maiestate; qua detracta, redemptionem ipsam humani generis tolli necesse est. Neque puduit velle a sempiterna infamia hominem eripere, sceleris reum perfidiaeque summa post hominum memoriam immanitate detestabilis, proditorem Christi. — Ad haec, per Italiae urbes vel patrata vel patranda, indignatio universe commota est, acriter deplorantium sacerrimum ius religionis violatum, in eaque gente violatum, oppressum, quae de catholico nomine in primis meritoque gloriatur. Tum vigil Episcoporum sollicitudo, perinde ac oportebat, exarsit: qui expostulationes aequissimas ad eos detulerunt, quibus sanctum esse debet patriae religionis tueri dignitatem, et greges suos non modo de gravitate periculi admonuerunt, sed etiam hortati sunt, ut nefarium dedecus Auctori amantissimo salutis nostrae singularibus religionis officiis compensarent. Nobis certe omnino probata est bonorum alacritas, multis modis egregie declarata, valuitque ad leniendam aegritudinem ea de re intime acceptam. Per hanc vero alloquendi opportunitatem, supremi Nostri muneris vocem iam nequimus premere; atque cum eis ipsis Episcoporum et fidelium expostulationibus Nostras coniungimus quam gravissime. Eodemque apostolici pectoris studio quo sacrilegum facinus conquerimur et exsecramur, cohortationem ad christianas gentes, nominatim ad Italos, vehementer intendimus, ut religionem avitam, quae locupletissima hereditas est, inviolate custodiant, strenue vindicent, honeste pieque factis ne intermittant augere. — Itaque, hac etiam de causa, continua Octobri mense certet optamus singulorum et sodalitatum industria in honore habendo magnae Dei Matri, Adiutrici potenti christianae rei, Reginae caelesti gloriosissimae. Nos vero munera indulgentiae sacrae, in hoc ipso antea concessa, maxima voluntate confirmamus.

Deus autem, Venerabiles Fratres, qui nobis talem Mediatricem benignissima miseratione providit (S. Bernardus, de XII praerogativ. B. M. V. n. 2), quique totam nos habere voluit per Mariam (S. Bernardus, serm. in Nativ. B. M. V. n. 7), eiusdem suffragio et gratia, faveat communibus votis, cumulet spes; accedente benedictionis Apostolicae auspicio, quam vobis ipsis et vestro cuiusque Clero populoque peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die VIII Sept. an. MDCCCXCIV, Pontificatus Nostri decimo septimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXVII (1894-1895), p. 177-184.