Jump to content

Iucundas scito

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Iucundas scito
1901

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 643-644.
LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII
AD HERBERTUM STORY PRAEFECTUM ET VICE-CANCELLARIUM,
ITEM RECTOREM, DOCTORES ATQUE AUDITORES
UNIVERSITATIS STUDIORUM GLASGAENSIS (GLASCOW),
RECOLENTES HIS DIEBUS ANNUM 450
AB INSTITUTIONE ISTIUS UNIVERSITATIS*


Iucundas scito Nobis communes litteras vestras fuisse. Memoriam beneficiorum colere, multoque magis ferre prae se palam ac libere, virtus est non humilia nec angusta sentientis animi: atque istiusmodi virtutem libet quidem in vobis agnoscere, studiorum optimorum ingeniique decora praeclare cumulantem. Quod enim Lyceum magnum, ubi vestra omnium desudat industria, debet Apostolicae Sedi origines suas, idcirco sub solemnia eius saecularia ad romanum Pontificem vestra provolavit cogitatio memor, atque ultro arcessivistis Nosmetipsos in laetitiae societatem, tamquam desideraturi aliquid, si voluntatis Nostrae significatione in hoc tempore caruissetis. Equidem gratum habemus facimusque plurimi tale officium humanitatis cum iudicii aequitate coniunctum. Memoria autem vetera repetentes utique diversamur apud vos animo per hos dies, reique tam utiliter a Nicolao V. Pontifice maximo institutae cogitatione delectamur. Quo quidem instituto certe magnus ille decessor Noster de Scotorum genere immortaliter meruit; praetereaque et ipse in aperto posuit, romani pontificatus virtutem in elegantiam doctrinae, in studia irtgenuarum artium, quibus maxime rebus alitur humanitas gentium, ad incrementum suapte natura influere. Cetera istud maiorum disciplinarum nobile domicilium constanter florere cupimus salutarium ubertate fructuum et gloria nominis: Deumque omnipotentem comprecamur, ut doctos labores vestros omni in genere ad veritatem dirigere, vosque universos perfecta Nobiscum caritate coniungere benigne velit.

Datum Romae apud S. Petrum die IX Iunii Anno MDCCCCI Pontificatus Nostri vicesimo quarto (1).


LEO PP. XIII


  • ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 643-644.