Migne Patrologia Latina Tomus 138
Judicium poenitentis (Auctor incertus), J. P. Migne
cc_id: cps_2.AucInc.JudPoe, cc_idno: 9617
Judicium poenitentis ¶ 138.0959D| Diversarum culparum diversitatem facit penitentiarum; nam et corporum medici diversa medicamenta generibus componunt; aliter enim vulnera, aliter morbum, aliter tumores, aliter putredines 138.0960D| curant. Ita igitur et spirituales medici diversis curationum generibus animarum vulnera, morbum, culpas, dolores, egritudines, infirmitates sanare debent. Sed quia hec paucorum sunt, ad 138.0961A| purum scilicet cuncta cognoscere, et curare, atque ad integrum salutis statum debent revocare; ideoque vel pauca juxta seniorum traditiones, juxta nostram ex parte intelligentiam: ex parte namque prophetamus, et ex parte cognoscimus; aliqua proponamus, quod ab remedium anime pertinet, et de remediis vulnerum secundum priorum Patrum diffinitiones dicturi; sacri tibi eloquii, fidelissime frater, antea medicamina conpendii ratione intimemus.
Prima est itaque remissio, qua baptizamus, in aqua, secundum illud: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei (Joan. III, 5).
Secunda, caritas effectus, ut est illud: Quoniam 138.0961B| dilexit mundum (Luc. VII, 4).
Tertia, elimosinarum fructus, secundum hoc: Sicut aqua extinguit ignem, ita elimosina extinguit peccatum.
Quarta, perfusio lacrimarum, Domino dicente: Quia flevit in conspectu meo et ambulavit tristis coram me, non ducam malum in diebus ejus.
Quinta, criminum confessio, Psalmista testante: Dixi Confitebor adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5).
Sexta, adflictio cordis et corporis, apostolo consolante: Dedi ejusmodi hominem in interitum carnis Satane, ut spiritus salvus fiat in die Domini nostri Jhesu Christi (I Cor. V, 5).
Septima, emendatio morum, hoc est abrenunciatio 138.0961C| vitiorum, Evangelista contestante: Ecce jam sanus es, noli ultra peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14).
Octava, intercessio Sanctorum, uti illud: Si quis infirmatur, inducat presbyteros ecclesiae; et orent pro eo, et multum valet apud Deum deprecatio justi assidua (Jac. V, 14).
Nona, misericordia et fidei meritum, ut est hoc: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7).
Decima, conversio et salus alienorum, Jacobo 138.0962A| adtestante: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae, salvet animam suam a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20); sed melius est tibi infirmus sis et vitam solitariam ducere, quam perire cum plurimis.
Undecima, indulgentia et remissio nostra, Veritate promittente et dicente: Dimitte et dimittetur vobis (Luc. VI, 37).
Duodecima, passio martyrii spe unica salutis indulgente et latroni crucifixo Deo respondente: Amen dico tibi, quia hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXXIII, 43). His ergo de canonis auctoritate prolatis, Patrum diffinitionis etiam statuta Domini ore subrogatorum investigare te convenit, secundum illud: Interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi; 138.0962B| presbyteros tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7).
Item causa deferatur ad eos. Statuunt ergo ut octo principalia vitia humane saluti contraria his octo contrariis remediis sanantur. Qui enim inlicita licenter commisit, a licitis licet cohercere se debet. In alio loco: sed hoc in omni penitentia solerter est inducendum; quantum quis tempore in delictis remaneat, qua eruditione imbutus, quali impugnatus passione, quali existat fortitudine, quali videtur affligi lacrimabilitate, quali conpulsus est gravatione peccare; omnipotens etenim Deus, qui cor omnium novit, diversisque naturis indidit, ne qua lentie penitudinis peccaminum pensavit, ut illud propheticum: Non enim seris (Isa. XXVIII, 27) triturabitur giht, neque rota plaustri super 138.0962C| ciminum circumiit, sed virga excutietur gihit et ciminum; in baculo autem panis comminuetur, ut est illud: potentes potenter tormenta pacientur (Sap. VI, 7). Unde quidam sapiens ait: Cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Discant igitur sacerdotes Domini, qui ecclesiis praesunt, quia pars eis data est cum his, quorum delicta repropiciaverint. Quid est autem repropiciare delictum, nisi cum adsumseris peccatorem, et monendo, hortando, docendo, adduxeris eum ad penitentiam, ab errore correxeris, a vitiis emendaveris, et si feceris cum ei 138.0963A| talem conversum, propicius sit Deus pro delicto repropiciasse diceris. Cum ergo talis sis sacerdos, et talis sit doctrina tua, pars tibi datur corum, quos correxeris, ut illorum meritum tua sit merces, et illorum salus tua gloria sempiterna.
Incipit excarpsus de aliis pluribus poenitentiis et canonibus de vitiis gule et ebrietate vel vomitu. Et discretione ciborum mundis et inmundis inventis, Si quis episcopus et alius ordinatus in consuetudine vitium abuerit ebrietatis, aut desinat, aut deponatur. Si monachus per ebrietatem vomitum facit, XXX dies peniteat. Si presbyter aut diaconus, XL dies peniteat. Si vero pro infirmitate et quo longo tempore se abstinuerit, et in consuetudine 138.0963B| non erat ei multum bibere vel manducare, aut prae gaudio in Natale Domini, aut in Pascha, aut pro alicujus Sanctorum commemoratione faciebat, tunc plus non accepit, quam decretum est a senioribus, nihil nocet. Si episcopus jusserit, non nocet, nisi ille similiter faciat. Si laicus fidelis per ebrietatem vomitum facit XII dies pen. Sacerdos in ebriet. per ignorantiam VII dies pen. Si per contemptum XL dies peniteat. Diaconus et monachus IIII ebdomades: subdiaconus acolitus III, clerici II, laici eblomades peniteant. Qui cogit hominem, ut inebrietur humanitatis injustae gratia, ut ebriosus peniteat; si per odium, ut homicida judicetur. Qui psallere non potest stupens in linguis superponat. Qui anticipat orationem canonicam 138.0963C| et suaviorem caeteris sumit gulae tantum obtentu, a coena careat, vel duos dies in pane et aqua. Qui superflua ventris distentione doloremque saturitate sentit I diem: si autem ad vomitum sine infirmitate VII dies. Si sacrificium evomerit XL peniteat, si infirmitatis causa VII dies. Si in ignem projecit C psalmos cantet: si vero canis lambuerit talem vomitum, qui evomuit, centum dies peniteat. Qui furatur cibum XL dies peniteat: si iterum III XLmas: si tertio, annum peniteat: si vero IIIIto jugi exilio sub alio abbate peniteat. Qui manducat carnem inmundam, aut morticinam, aut dilaceratam 138.0964A| a bestiis, XL dies peniteat, si necessitas cogit, nihil est; et si pro necessitate manducat animal, qui inmundum videtur, vel avem vel bestiam, non nocet; qui casu quis inmunda manu cibum tangit, vel canis vel pilax, aut animal inmundum sanguinem edit, non nocet. Qui sanguinem vel quocunque inmundo polluetur, si nescit, qui manducat, nihil est; si autem scit, peniteat juxta modum pollutionis. Qui sanguinem aut semen biberit, III annos peniteat. Si aves stercorant in quacunque ligore, tollatur ab eo stercus, et sanctificetur aqua, et mundus erit cibus. Si ceciderit sorix in ligore, tollatur foras, et hoc potum aspergatur aqua sanctificata, et sumatur, si vivens sit, si mortua inventa fuerit, projiciatur foras et mundetur vas Animalia, que 138.0964B| a lupis seu canibus lacerantur, non sunt comedenda, nisi forte ab hominibus adhuc viva occidantur prius, sed porcis et canibus dentur; nec cervus nec capra si mortui fuerint; aves vero, et animalia cetera, si in retibus strangulantur, non sunt comedenda ab hominibus; nec si accipter oppresserit, si mortui inveniuntur; quia IIII capitula Actus apostolorum precipiunt abstinere a fornicatione et sanguine et suffocato et idulatria. Pisces licet comedere, quia alterius naturae sunt. Equum non prohibet, tamen consuetudo non est. Leporem licet comedere. Apes si occident hominem, ipsa quoque occi. . . . . . festinanter, mel tamen manducetur. Si casu porci vel gallinae sanguinem hominis comedunt, non habiciendos credimus, 138.0964C| sed manducantur; sed quia cadavera mortuorum lacerantes manducaverint, carnem eorum manducare non licet, usque dum macerentur, et post anni circulum. Animalia coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus proiciantur, sed quod genuerant, sint in usum, et coria adsument; ubi autem est dubium, non occidantur. Infirmis licet omni hora cibum sumere et potum, quando desiderant vel possunt; si oportunum non possunt qui ederit aliquos ligores, in quo fuerit multila vel mortua invenitur, III. superpositi, peniteat. Si in farina aut in aliquo siccato 138.0965A| cibo aut pultato coaculato vel lacte iste inveniantur bestiole quod si circa corpora eorum foris proiciantur; omne reliquum sana sumatur fide. Si sanguinem sine voluntate de dentibus biberit, id est cum saliva, non est peccatum. Si quis venationes aliquas quocunque exerceat, si clericus anno I, si diaconus II. si sacerdos III peniteat. Catecumeni manducare non debent cum baptizatis, neque gentiles. Uxor que sanguinem viri proredium gustaverit, XL peniteat. Sic et illa, que semen viri sui in cibum miscens, ut inde plus amatores accipiat, III annos peniteat. Qui contemto indicto jejunio in Ecclesia, et contra decreta seniorum fecerit, sine XL. ma XL. dies peniteat; si autem in XLma annum peniteat, si frequenter fecerit, et consuetudinem 138.0965B| habuerit, exterminabitur ab Ecclesia, Domino dicente: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, et reliqua, etc. si infra XLmam, annum peniteat. Qui de sui comedens corporis cute, vel scabie sive vermiculo, qui peducle nuncupantur: suam nec non bibens urinam, stercorave comedens, cum impositione manuum Episcopi annum integrum cum pane et aqua peniteat.
De Fornicat. et reliq. ingenita luxoriandi vel immundis puerilibus. Episcopi, presbyteri, diaconi fornicationem facientes degradari debent, et penitere, judicio episcopi tamen communicent. De sodomitis, Episcopi XIII. annos peniteant, prbr. XII. diac. VIII. subdiac. III. 138.0965C| Clerici VI. Laici V. annos peniteant. et nunquam cum alio dormiat. Frater cum fratre naturali fornicatione per commixtionem carnis XV. an. peniteat, ab omni carne se abstineat, si semen in os miserit, septem an. penit. alii dicunt usque ad finem vitae. Viri inter femora fornicantes primo annum peniteat, si iterans vero inter crura fornicantes, si pueri sint anni II. si viri anni III. si autem in consuetudinem vertunt, et modus penitentie addatur judicio sacerdoti. Vir semetipsum coinquinans, primo C. dies, et si iterans, annum; si cum gradu est, addatur penit. per XII. annorum XL. dies. Qui concupiscit in te fornicare sed non potuit, annum 138.0966A| peniteat, maxime in III. XLmis. Qui per turpiloquium, vel aspectu coinquinatus est, tamen non voluit fornicari corporaliter XX. vel XL. dies peniteat. Si autem in cogitationes violenter coinquinatus est, VII. dies peniteat. Qui diu inluditur a cogitatione, tepidus ei repugnans III. vel II. vel plurimos dies; qui tantum exegerit, diuturnitas cogitationis peniteat. Pueri qui fornicantur inter semetipsos, judicavit ut fabulenter; pueri soli sermocinantes et transgredientes statuta seniorum, insuper post emendent osculum simplicum facientes VI. suppos. Inlecebrosum osculum sine coinquinamentum VIII. cum quo inquinamento sine amplexu X. pos. Post annum XX. id est adulti item committentes XL. dies separati a mensa extorresque 138.0966B| ab Ecclesia cum pane et aqua; minimi vero fornicatione imitentes se invicem, sed inquinati non sunt propter aetatis maturitatem XX. dies. Si vero frequenter XL. dies. Pueri ante XX. annos se invicem manibus coinquinantes, et confessi antequam communicent XX. dies; si iteraverint post penitentiam C. dies. Si vero frequentius, separentur et annum peniteant. Puer oppressus a majore infra X. annos, ebdomadem jejunat. Qui consentit, XL. dies. Molles unum annum peniteant. Qui in somnis voluntate pollutus est, surgat, canatque genuflectendo VII. psalm. in crastino in pane et aqua, vel XXX. psalmos flectendo in fine unumquemque canat gloria Patri. Volens quasi in somno peccare, sive pollutus est sine voluntate, XII. psalmos cantet, 138.0966C| et super uniuscujusque psalmi dicat ter Deus in adjutorium meum. Qui semen in ecclesia dormiens fuderit, III. dies jejunet, peccans non pollutus XXIIII. psalm. cantet. Episcopus faciens fornicationem, degradare debent, sive septem aut XII. annos penit. Presbyter, aut diaconus fornicationem naturalem faciens prolato ante monachi votum III. annos peniteat, veniam omni hora roget; superposito faciat in unaquaque hebdomada, exceptis quinquagesimis, post superpositionem panem sine mensura utatur, et ferculo aliquatenus butero inpinquato, hoc est quadrante, et die dominica sic vivat: ceteris vero diebus taxati panis mensura et 138.0967A| misso parvo inpinguato horto oleris, ovis paucis, formatico imina lactis per flagilitatem corporalem tenuicula vel pabtuto lactis sestario pro sitis gratia et aquatili potu, si operarius est, lectumque non multo foeno habeat instrati per III. quadragesimae annos addat aliquid prout virtus ejus admiserit, semper ex intimo cordis deffleat culpam suam, obedientie quae omnibus libentissime excipiat post annum et dimidium eucharistiam sumat et ad pacem veniat; psalmos cum fratribus canat, ne penitus anima tanto tempore coelestis medicina jejuna intereat; si inferiore gradu prius quis monachus, III. quidem annos peniteat, sed mensura non gravetur panis, si operarius est, sextario de lacte romane et alio tenucla et aqua, quantum sufficit pro 138.0967B| sitis ardore sumat. Si vero sine voto monachi presbyt. aut diac. si peccaverit, sicut monachus sine gradu peniteat, et postea recipiat gradus suos, si autem presbyter aut diaconus post tale peccatum voluerit monachus fieri in districto proposito ex illi I. annum et dimidio peniteat. habet tamen abbas hujus rei modorandi facultatem, si obedientia ejus placita sit Deo et Abbati suo.
De adulterio, et raptos et incestos, et uxores dimissas: inlicita tempora nubendi, vel cum pecoribus; et qui, postquam se Deo voverit, ad seculum rediit, vota stulta. Si quis adulterium commiserit, id est, cum uxore aliena, aut sponsam vel virginem corrumperit, aut sanctemonialem aut Deo dicatam, laici III annos peniteant, unum ex his in pane et aqua; si clericus 138.0967C| V, II in pane et aqua. Diaconus et Monachi VII, III ex his in pane et aqua. Presbyter X. Episcopus XII, 138.0968A| V ex iis in pane et aqua. Si clericus superioris gradus, qui uxorem habuit, et post confessionem vel honorem clericatus iterum eam cognoverit, sciat sibi adulterium commisisse, sicut superiore sententia unusquisque juxta ordine suo peniteat. Si quis concupiscit mulierem alienam, et non potens peccare cum ea, aut non vult eum suscipere mulier, si laicus XL dies, si clericus aut monachus annum peniteat: medium in pane et aqua; si diaconus II. Presbyter III. Si quis clericus aut monachus, postquam se devoverit ad saecularem habitum iterum reversus fuerit, aut uxorem duxerit, X annos peniteat; III ex his in pane et aqua, nunquam postea in conjugium copuletur; quod si noluerit, sancta sinodus, vel sedes apostolica separabit eos a communione 138.0968B| et convivio catholicorum; similiter et mulier postquam se Deo voverit, si tales scelos admiserit, pari sententia subjacebit. Si presbyter vel diaconus uxorem extraneam duxerit, in conscientia populi deponatur. Si quis adulterium perpetraverit cum illa, et in conscientiam advenit populis, deponatur, projiciatur extra ecclesiam, et peniteat inter laicos, quamdiu vixerit. Si quis cum matre fornicaverit, XII annos peniteat: et nunquam mutet, nisi in die Dominico. Qui cum sorore, hoc modo XII annos jejunet.
Canones Anchoritani. De incestis.
Si quis more pecorum cum propinquo sanguine incesti commixti sunt ante XX etatis suae annum, 138.0968C| X annis deinde peniteat; exacti oratione tantum incipiant communicare; post XX vero annos communionem cum oblatione suscipiantur; discutiatur 138.0969A| autem et vita eorum, qui fuerit tempore penitentiae, et ita hanc humanitatem consequantur: quodsi abusi sunt hoc crimine, prolixiore tempore XX etate ut uxores habentes hoc crimen inciderint, XXV an. peniteat, penitentia acta ad communionem orationum permittantur. Et ita post alium quinquennium ad plenam communionem cum oblatione suscipiantur. Quodsi aliqui uxores habentes, et post etatis suae annum in hoc prolapsi sunt, ad exitum vitae tantum communionem mereantur. Si quis nupserit cum muliere sua retro, XL dies peniteat primo: aut si in terga nupserit, sic peniteat, quomodo de animal. Si quis menstruo tempore coierit cum muliere, XL dies peniteat. Mulieres menstruo tempore non intrent in ecclesiam, neque communicent, nec sanctemoniales 138.0969B| nec laicate, si praesumant, III ebdomades peniteant. Similiter penit. qui in ecclesia ante mundum sanguinis partum, id est, XL dies. Qui nupserit et his temporibus, XX dies peniteat. Qui nubet die Dom. III dies penit.. Qui in matrimonio est, quadragesimis anni et in sabbatis et dominicis nocte diei et in diebus plurimis maxime III dies peniteat, antequam communicent, et concepto semine usque ad modum sanguinem consumendi, et menstruum tempore continens fieri debet. Bigamus peniteat I annum. III et VI feria et in III XLmis abstineat se a carnibus, non dimittat tamen uxorem; Trigamus ut superius, id est in quarto vel quinto vel plus. VII ann. peniteat in quarta et in VI feria, et in XL mis abstineat se a carnibus, 138.0970A| non separentur tamen, Basinus hoc judicavit, in canones autem IIII ann. In quinta generatione conjunguntur, quarta si inventa fuerit, non separentur. In tertia tamen propinquitate non licet uxorem accipere post obitum ejus. Equaliter vir conjungitur in matrimonio eis, qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris. Duo quoque fratres duas sorores in conjugio possunt habere, et pater filiusque matrem et filiam. Si laicus fornicaverit cum vidua, II an. penit. reddito tamen humiliationis pretio parentibus ejus; si uxorem non habet, si voluntas parentibus eorum est, ipsa sit uxor ejus; ita annum V peniteant ambo. Si quis laicus cum jumento fornicaverit, II annos peniteat, si uxorem habet; si non habet, I annum. Si clericus 138.0970B| II, diaconus III, presbyter V, duos ex his in pane et aqua; si clericus semel fornicans annum I peniteat in pane et aqua; si genuerit filium VII annos peniteat exul, sic et virgo. Qui dimiserit uxorem suam, aliter conjungens se, VII an. peniteat cum tribulatione vel XII levius. Si ab aliquo sua discesserit uxor, et iterum reversa fuerit, suscipiet eam et ipse annum unum cum pane et aqua peniteat, vel si ipse aliam duxerit. Si quis intrat ad ancillam suam, venundet eam, et annum I peniteat. Si genuerit filium ex ea, libera eam dimittet. Mulier adultera IIII annos peniteat. Mulier vero seipsa coitum habens III annos peniteat. Mulieres qui fornicantur, et partus suos negant, sed de his que agant secum ut uterus conceptos discutiant, X annos peniteat. Si mulier 138.0971A| cum muliere III annos penit. Si quis maritus, vel si quae mulier votum habens virginitatis adjungitur uxori, postea non dimittat uxorem, sed peniteat tres annos; vota stulta frangenda sunt, et inportabilia. Mulieri non liceat votum vovere sine licentia viri: sed si voluerit dimitti potest, et peniteat judicio sacerdotis. Sacerdos, si osculatus est per foeminam per desiderium, XX. dies peniteat; si per osculum vel tangendo coinquinatus fuerit XL dies peniteat. Si per cogitationem semen fuderit, VII. dies peniteat. Mulier si duobus fratribus nupserit, abici eam debere usque in diem mortis reconciliari oportet: ita tamen, ut si forte sanitatem recuperaverit, matrimonio soluto ad penitentiam admittatur; Quodsi defuncta 138.0971B| fuerit mulier hujusmodi consortio constituta dificilis erit penitentia remanenti: quam sententiam tam viri quam mulieres tenere debent. Puellae quae non parentum coactae imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias diligunt, praevaricantur etiamsi consecratio non accessit, cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.
De furto et incendio, et sepulcrorum violatores, qui patrem expul. et de preda in hoste et captivitate et fortia, vel qui martirio dispoliat. Pecunia ecclesiastica furata sive rapta reddatur quadruplum, popularia dupliciter. Si quis aliquid de ministerio sanctae ecclesiae furaverit, aut neglexerit VII. annos peniteat: III. ex his in pane et 138.0971C| aqua, et reddat integrum quod abstulit. Si quis furtum fecerit, si puer, XL. diebus, ut etas, et qualitas eruditionis: Laici annum I. Clericus II. subdiaconus III. diaconus IV. presbiter V. episcopus VI. annos peniteat. Si laicus semel furtum fecerit, reddat quod furavit, et in XLmis cum pane et aqua peniteat: si saepius fecerit, et non habet, unde reddat, annos II. in pane et aqua peniteat, et aliis quadragesimis, et sic postea in pasca reconcilietur. 138.0972A| Qui sepe furtum faciebat, VII. annos peniteat, vel ut sacerdos judicat, juxta quod conponi potest, quibus nocuit: et semper debet reconciliare, quem offendebat, et restituere juxta quod ei nocuit, et multum post juvabit penitentia ejus: si vero noluerit, aut non potest constitutam temporis per omnia, puer annorum X. aliquid furti comedens VII. dies peniteat. Qui furatur cybum XL. dies peniteat. si iterum III. quadragesimas: si tertio, annum peniteat: si quarto, jugi exilio sub alio abbate peniteat. Si laicus monachum furtum duxerit aut intret in monasterio Deo servire, vel humanum subeat servitium. Si quis servum aut quemcunque hominem quolibet ingenio in captivitate duxerit, aut transmiserit, III. annos in pane et 138.0972B| aqua. Si quis patri vel matri expulserit, impius vel sacrilegus judicandus est, et peniteat equali tempore, quamdiu impietate exteteret. Qui praebent ducatum barbaris, si basilicas incenderent, et si clericum sive sanctemonialem bonos occiderint et innocentes ab ecclesia traxerint, ductor XIIII. annos peniteat, pecuniaque in aliena provincia ab hoste rapta fuerit, id est rege alio superato, tertia pars ad ecclesiam tribuatur vel pauperibus, quod jussio regis erat dies XL. peniteat. Si quis domum vel aream cujuscumque igne concremaverit, III. annos penit. unum ex his in pane et aqua.
De periurio et falso testimonio et mendacio. Si quis periurium fecerit, laici III. annos, clerici 138.0972C| V. subdiac VI. diaconi VII. presbit. X. episcopi XII. Qui periurium fecerit in ecclesia XI. annos peniteat. Si in manu episcopi aut presbiteri vel diaconi, seu in altari vel in cruce consecrata mentitus est III. annos peniteat. Si in cruce non consecrata, unum annum peniteat. Si quis laicus per cupititate periurat, totas res suas vendat, et donet pauperibus, et conversus in munisterio usque ad mortem serviat Deo. Si autem non per cupiditatem 138.0973A| mortis periculum incurrit, III. annos inermis exul in pane et aqua penit. et duos abstineat se a vino et carnibus, et dimittat pro se servum aut ancillam ingenuam et per II. annos elemosinam faciat, et post IIII. annos ad judicium sacerdotis communicet; qui vero necessitate coactus sit, III. quadragesimis. Qui ductus est in periurio ignorans, et postea recognoscit, annum peniteat; qui vero suspicatur, quod periurio ducitur, tamen iurat per consensum, II. annos peniteat. Pro falso testimonio laici unum annum, clericus II. subdiaconus III. diaconus IIII. presbiter V. episcopus VI. annos penit. Falsum testimonium dicens placeat proximo suo primo, quale fratri imposuit, tali judicio damnetur judicio sacerdotis. Mendax vero per ignorantiam 138.0973B| et non nocuit, confiteatur ei, cui mentitus est, et sacerdoti, hora tacendi damnetur, vel XII. psalm. cantet. Si vero de industria, III. dies tacendi vel XXX. si potest. Mendax per cupiditatem, placeat largitate ei, cui fraustravit.
De homicidio et sanguinis effusione sine morte, et qui parvulos oppressos hic qui sine baptismo moriuntur, et abortus, et qui membra sua abscindunt, et qui praebent ducatum Barbaris. Canones Anchonitani.
Qui voluntarie homicidium fecerint, ad penitentiam se jugiter submittant, circa exitum autem vitae communione digni habeantur. Qui non voluntate sed casu homicidium perpetratur, V. annos peniteat. Mulieres qui fornicantur, et partus suos 138.0973C| negant, et eas que agunt ut uteros conceptos excutiant, antiqui Patres instituerunt usque ad exitum vitae, nunc humanius adfinitum est, X. annos peniteant. Si quis occiderit monachum vel clericum, arma relinquat et Deo serviat, vel VII. annos peniteat. Qui autem episcopum vel presbiterum occiderit, regis judicium est de eo. Si laicus alium occiderit odii meditatione si non vult arma relinquere, VII. annos peniteat sine carne et vino. Qui hocciderit hominem XL. dies absteneat se ab ecclesia, et postea superscriptam penitentiam agat. Qui jussione Domini sui hominem hocciderit, XL. dies peniteat; et qui hocciderit hominem in publico bello, cum rege XL. dies penit. si per poculum vel per artem aliquam malam, VII. annos 138.0973D| peniteat, aut plus. Si mater filium suum hocciderit, 138.0974A| XII. annos peniteat, et nunquam mutet, nisi die Dominico. Mulier pauperrima IIII. annos peniteat. Mulier si occiderit filium suum in utero ante XL. dies, annum I. peniteat; si vero XL. dies a conceptione, ut homicida peniteat III. annos. Si quis clericus homicidium fecerit, X. annos penit. exul, III. ex his in pane et aqua. Si quis homicidium casu fecerit non volens, V. annos penit. III. ex his in pane et aqua. Si ad homicidium consenserit, et factum fuerit, VII. annos peniteat. Si voluerit et non potuerit, III. annos penit. Si quis homocidium fecerit, laici III. Clericus V. Subdiaconus VI. Diaconus VII. Presbiterus X. Episcopus XII. annos peniteat. Si laicus proximum suum occiderit V. annos 138.0974B| exul penit. Si quis alium percusserit et sanguinem effuderit, X. dies in pane et aqua; si dicam septem menses, presbiter I. annum peniteat. Cujus parvulus in negligentia sine baptismo mortuus fuerit, III. annos. I. ex his in pane et aqua. Si laici infantes suum obpresserint, annum I. in pane et aqua penit. et II. a vino et carne, et abstineat se ab uxore tempore penitentiae. Si mulier abortum fecerit voluntarie III. annos in pane et aqua penit. Qui per rixam ictum debilem vel deformem hominem fecerit, reddat inpensis medicae et egritudine restituat, et medio anno in pane et aqua peniteat; si non habuerit, unde reddat, unum annum peniteat. Si laicus per scandalum sanguinem effuderit, reddat ill. tantum quantum nocuit, et si 138.0974C| non habeat, unde reddat, solvet opera proximi sui, quamdiu ille infirmus est: et peniteat XL dies in pane et aqua. Qui ictum proximo dederit et non nocuit, I. vel II. vel III. quadragesim. in pane et aqua peniteat. Si clericus, annum vel dimidium. Si quis quodlibet menbrum voluntate truncaverit III. annos. I. ex his in pane et aqua. Parvoli invicem percutientes VII. dies. Si vero adolescentes XL. dies peniteant. Si per vindictam fratribus hominem occiderit, III. annum penit. si cpont propinquis dimidio spatium. Qui praebent ducatum barbaris, III. annos peniteat. qui hospites non recepit in domo sua, sicut Dominus praecepit, et regna celorum promisit, ubi dicit: venite benedicti 138.0974D| et reliqua; quanto tempore hospites non recepit, et 138.0975A| mandata evangelica non implevit, nec pedes lavavit, nec elemosinam fecit, tanto tempore peniteat in pane et aqua, si non emendaverit. Qui permanet in avaritia, alienetur. thesaurizans superflua in crastinum tempus, per ignorantiam, tribuat illa pauperibus, si autem per contemptum arguentium, elemosina et jejunio, judicio sacerdotis. Permanens autem in avaritia alienetur. Qui repetit auferenti quae sua sunt contra interdictum, tribuat indigentibus, quae repetivit. Clericus habens superflua, donet ea pauperibus, sin autem excommunicetur ; si autem post penitentiae tempus quo vivit in contradictionem in penitentiam remotus vivat. Si quis cupidus aut avarus, aut superbus, aut ebriosus, aut fratrem suum hodio habuit, 138.0975B| vel alia his similia quae dinumerare longum est, III. annos peniteat, et juxta vires suas elemosinas faciat.
De ira, tristitia, odio, maledicto, detractione, invidia, dilaturas, cogitationes malas, heresim. Qui verba acerviora in furore, non tamen injuriosa protulerit, satisfaciens fratri superponatur. Si autem cum pallore et rubore vel tremore maledicens, cui maledixit placeat, et VII. dies peniteat, remotus cum pane et aqua. Qui odit fratrem suum quamdiu non repellit odium, cum pane et aqua sit, et ei quem hoderit caritate non ficta conpelletur. Qui causa invidiae detrahit, vel libenter audit detrahentem, IIII. dies in pane et aqua separetur: si vero de eo, qui praeest, IIII. dies peniteat et serviat 138.0975C| ei libenter reliquo. Detrahentes laici VI. diebus. Clerici hebdomad. II. Subdiaconus III. Diac. IIII. presbiteri V. episcopi VI. Si quis cum alio iram tenet in corde, homicida judicetur: si non vult reconciliari fratri suo, quem hodio habet, tamdiu in pane et aqua peniteat, usque dum reconcilietur ei: reticens peccatum fratri quod est ad mortem, arguet eum cum fiducia, et quanto tempore reticuit, tanto cum pane et aqua vivat. Si peccatum parvum reticuit, arguit quidem eum, sed psalmis sive judicio sacerdotis peniteat. Qui peccatum putendum fratri imputat, priusquam seorsum arguat eum, satisfaciens ei III. dies in pane et aqua peniteat. Si quis monachus solus cum sola foemina locutus fuerit, vel sub eodem tecto maneat, cena careat: si vero 138.0975D| post interdictum XL. dies cum pane et aqua peniteat. Si quis Dilaturas fecerit, quod et stabile est, 138.0976A| annos III. peniteat in pane et aqua. Si quis laicus per ignorantiam cum hereticis communicaverit, stet inter Catecumenos, id est, separatos ab ecclesia XL. diebus et aliis XL. in extremis peniteat, et sic culpam suam diluat; si vero postquam sacerdos predicavit, ut cum heretico non communicaret, et iterum fecerit, annum I. peniteat, et III. quadragesimis, et III. annos abstineat se a vino et a carnibus. Si quis ab heretico ordinatus fuerit, iterum debet ordinari; si prehensibilis fuerit, sin minus, deponi oportet. Si quis a catholica ecclesia ad heresim transierit, et postea reversus non potest ordinari, nisi post longam abstinentiam aut magna necessitate; hunc Innocentius Papa nec post penitentiam clericum fieri canonum auctoritate adserit 138.0976B| permitti. Si quis a fide Dei discesserit sine ulla necessitate, et postea ex toto animo penitentiam accepit, III. annos extra ecclesiam, id est inter audientes juxta Nicenum concilium annos VII. in ecclesia inter penitentes, et annos II. adhuc extra communionem.
De Baptismo Reiterato. Qui bis baptizati sunt ignorantes, indigent pro eo penitentiam, nisi quod secundum canones non possint ordinari, nisi pro magna necessitate. Qui autem non ignari iterum baptizati sunt, quasi iterum Christum crucifixerunt, annos VII. peniteant, IIII. et VI. feria, et in tres quadragesimis si pro vitio aliquo fuerit, si 138.0976C| autem pro munditia licitum putaverunt, annos III. peniteant.
De ministerio ecclesiae, et reaedificatione vel Missas, et diversas negligentias, de sancto sacrificio. Ecclesiam licet ponere in alio loco, si necesse sit, et non debet iterum sanctificari, tantum presbiter aqua aspergere debet, et in loco altaris crux debet componi. Ligna ecclesiae non debent ad aliud opus jungi, nisi ad aliam ecclesiam, vel igne comburenda, vel ad profectum in monasterio fratribus coquere cum eis panes licet, nam talia in laicata opera non debent procedere. Sacrificium non est accipiendum de manu sacerdotis, qui orationes vel dilectiones secundum ritum implere non potest, pro bonis rebus offerre debemus, pro malis 138.0976D| nequaquam, presbit. vero pro suis, si episcopus non est, prohibentur offerre. Qui communicaverit 138.0977A| nec ignorans excommunicato ab ecclesia XL. dies peniteat. Ante consumationem penitentiae penitentes secundum canones non debent communicare, nos autem pro misericordia post annum aut VI. menses licentiam damus. Qui multa mala fecerit, id est homicidium, adulterium vel cum quadrupedia fornicaverit, aut furta multa fecerit, eat in monasterium et peniteat usque ad mortem. Si quis presbiter penitentiam morientibus abnegaverit, reus erit animarum, quia Dominus dicit: quacunque die conversus fuerit peccator, vita vivet et non morietur; vera enim conversio in ultimo tempore potest esse, quia Dominus non solum temporis, sed cordis inspector est, sicut latro unius momenti meruit esse in paradiso in unius momenti confessor. Pro 138.0977B| defuncto monacho missa agantur die sepulture ejus, et tertia diae et postea quantum voluerit Abbas. Pro laico bono tercio die vel septimo potest jejunium pro penitentia XXX. dies vel VII. et propinquis ejus oportet jejunare VIImo die et oblationem offerre ad altare, sicut in Ihesu filio Sirach legitur, et pro Saul filii Israel jejunaverunt, postea quantum voluerit presbiter; Missa secularium mortuorum III. in anno, tercio die et nono die, et trigesimo diae, quia tertia diae surrexit Dominus, et hora nona emisit spiritum, et XXXmo diae Moysen planxerunt filii Israel: Mulieres possunt sub nigro velamine accipere sacrificium; sanctus Basilius hoc judicavit.
De sancto sacrificio. 138.0977C| Qui non communicat, non accedat non ad pacem, neque ad hosculum, et qui prius manducat, ad hosculum non permittitur; qui acceperit sacrificium post cybum VII dies peniteat; si vero monachus neglexerit accipere sacrificium, et non interrogat, nec aliquid causae excusabilis extiterit, superponatur; et qui acceperit sacrificium pollutus nocturno, similiter peniteat; si sacrificium terratenus negligendo ceciderit, superpositio sit; qui sacrificium aliquo perdit, relinquens illud feris devorandum, si excusabiliter III quadragesimas, sin vero annum I. Qui non bene custodierit 138.0978A| sacrificium, et mus comedit illud, XL dies peniteat. Qui autem perdiderit in ecclesia, aut pars ceciderit, et non inventa fuerit, XX dies peniteat. Qui perdiderit suum Crisma, aut solum sacrificium in regione qualibet, et non inveniatur, III quadrag. vel annum I peniteat. Perfundens aliquid de calice super altare, quando aufert linteamen, VII dies penit. aut si habundantius superpositionibus VII penit. si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam et ternis diebus peniteat. Et si per lintea ad alia transierit VII dies peniteat; si usque tertio VIIII dies, si usque quarto XII dies, et linteamina quae tetigerit stilla III perabluat feces calice subter posito, et aqua ablutionis sumatur; si vero per negligentiam de calice aliquid stillaverit in terra, lingua bibatur, tabula radatur, 138.0978B| si non fuerit tabula, mittat, ut non conculcetur, igni sumatur ut supra sacerdos L dies penit. si quando interluetur calix stillaverit; prima vice XII psalmos cantet. Qui in flumen mergit, sacrificium continuo bibat aquam quae in Crisma fuerit, sacrificium sumat et emendet per X dies culpam solus. Qui negligentiam erga sacrificium fecerit, aut siccans, vermibusque consumtum ad nihilum devenit III. Quadrag. cum pane et aqua penit. si integrum inventum fuerit, igne comburatur, et cinis sub altare abscondatur, et qui neglexerit XL dies suam negligentiam salvat. Si cum amissione saporis decoloratur sacrificium, XX diebus expleatur jejunium, conclutinatum vero VII diebus; si ceciderit sacrificium de manibus offerentis terratenus, et non inveniatur 138.0978C| omne quodcumque inventum fuerit, in loco, in quo ceciderit, conburatur, et cinis ut supra abscondatur: sacerdos deinde medio anno damnetur. Si vero inventum fuerit sacrificium de manibus offerentis, locus scopis mundetur est stramine, vel, quid ibi inventum fuerit, ut supra ignitur, et sacerdos XX dies peniteat; si usque altare lapsum fuerit, superponatur. Quicumque alicui capitale crimen admittenti per ignorantiam communicaverit, VII dies peniteat. Qui evomit sacrificium, et canis sumit, annum I penit., sin autem, XL dies. Si in die, 138.0979A| quando communicaverit, sacrificium evomuerit, si ante mediam noctem, III superpositiones faciat; si post mediam noctem, II superpositiones; si post matutinos, I. superpositionem faciat; si infirmitatis causa sacrificium evomuerit, VII dies peniteat. Si in ignem ipsum proicit, C psalmos cantet. Si vero canes lambuerint talem vomitum, C dies, qui evomit, peniteat.
De Reconciliatione, et diversis et multis malis. Qui multa mala fecerit, id est homicidium, adulterium cum muliere et cum pecore, et furtum, eat in monasterium, et peniteat usque ad mortem.
Greci omni Dominica communicant, Clerici et laici: et qui in tribus Dominicis non communicaverint, excommunicantur, sicut et Canones habent. 138.0979B| Romani similiter communicant, qui volunt, qui autem noluerint, non excommunicantur, Greci et Romani tribus diebus abstinent se a mulieribus, sicut in lege scriptum est ante panis propositionem; ante consumationem penitentiae penitentes secundum Canones non debent communicare; nos autem pro misericordia post annum et VI menses licentiam damus; qui autem implere quod in penitentiale scriptum, bonum est; et qui non potest facere, consilium damus; pro I die in pane et aqua, psalmos L flectendo genua, aut sine flexu LXX infra ecclesia, ant in loco uno per ordinem psallat; et pro uno mense, quod in pane et aqua debet penitere psalmos mille CC triginta, et postea omnibus diebus reficiat ad sextam, nisi quarta et sexta feria jejunet ad 138.0979C| nonam. A carne et vino abstineat, alium cibum, postquam psallit, sumat, et qui psalmos non novit pro unoquemque die denarium valente eroget in helemosina, pro uno autem anno in 138.0980A| pane et aqua elemosina solid. XXVI in unaquaque hebdomate unum diem jejunet ad nonam, et alio ad vesperum, et in III quadragesimis de quantum sumat penset et tribuat medietatem in elemosina. Secundo autem remissior penitentia est de Natali Domini usque Epiphaniam, et Pasca usque in Pentecosten; et qui sic non potest pro uno anno elemosinam donet solid. XXVI, pro duobus XX, pro III XVIII. Potentes autem pro criminalibus culpis faciant, ut Zacheus dixit: Domine omnium bonorum meorum dimidium do pauperibus, et si aliquid injustum abstuli, in quadruplum restituam; et si hic non sunt, cui abstulit, aut non possunt, animus ejus quantum ipse pensat in argentum medietatem donet, et in Elemosina.
ORDO AD DANDAM POENITENTIAM. (Ex cod. ms. Bibl. Caes. Vindob. Theol. n. 685, saec. X.) 138.0980B| Interrogat sacerdos dicens: Credis in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. R\ Credo. Credis quod istae tres personae quae modo diximus, Pater Filius et Spiritus sanctus tres personae sunt et unus Deus. R\. Credo. Credis, quod in carne, in quo nunc es, in ipsa habes resurgere in die judicii, et recipcre sive bonum sive malum quod gessisti. R\. Credo. Vis dimittere illis peccata, quaecunque in te peccaverunt Domino dicente. SI NON REMISERITIS HOMINIBUS PECCATA EORUM, NEC PATER VESTER COELESTIS DIMITTET VOBIS PECCATA VESTRA. Et require eum diligenter, si est incestuosus, et si non vult ipsa incesta dimittere, non potes ei dare poenitentiam. Nam si vult ipsa incesta dimittere, 138.0980C| dic psalmum Domine ne in furore tuo. Et dic orationem hanc. Cujus indulgentia cuncti indigent. Oremus. Memento famuli tui ill. et qui lubrica terreni corporis fragilitate nudatus est, quaesumus, ut 138.0981A| des veniam confitenti. Parce supplici, ut qui nostris meritis accusamur, tua miseratione salvemur. Per. Deinde dicis psalmum Benedic anima mea Domino usque renovabitur. Et dic. orat. hanc. Oremus. Deus sub cujus oculis omne cor trepidat, omnesque conscientiae contremiscunt, propitiare omnium gemitibus et cunctorum medere vulneribus, et sicut nemo nostrum est liber a culpa, ita nemo sit alienus a venia. Per. Et dicis psalmum quinquagesimum Miserere mei Deus. usque omnes iniquitates meas dele. Et dicis hanc orat. Oremus. Precor Domine clementiae et misericordiae tuae majestatem, ut famulo tuo ill. peccata et facinora sua confitenti, veniam relaxare digneris et praeteritorum criminum culpas indulgeas, qui humeris tuis ovem perditam reduxisti, 138.0981B| qui publicani preces confessione placatus exaudisti, tu etiam huic famulo tuo placare Domine; tu hujus precibus benignus aspira, ut in confessione placabilis permaneat fletus ejus, et petitio perpetuam clementiam celeriter exoret, sanctisque altaribus et sacrariis restitutus spei rursus aeternae ac coelestis gloriae mancipetur. Per. Interroga eum si iam confessus fuisset, et propter hoc interroges si ipse aliquid de malo ingenio habet aut de furtu, aut de aliqua causa iniustificata contra directum. Si confessus fuerit quod habet, instrue illum quod non est licentia de aliis peccatis judicium recipere, antequam ipsum malum reddiderit, aut eiecerit. Postea si fecerit, interroges eum, si iracundiam, contra qualemcunque hominem habeat. Si confessus est admone eum, quod 138.0981C| scriptum est, quod non proficit abstinentia ejus. Et si talis est interroges eum, si fugitivus sit, quia non licet poenitentiam agere antequam se reconciliet. Tunc fac eum confiteri omnia peccata sua ita dicendo Fecisti omicidium, aut casu, aut nolens aut pro vindicta parentum, aut per jussionem domini tui, aut in publico bello, vel facere voluisti et non potuisti? quinque aut tres vel quadraginta dies. Similiter si servum occiderit duos annos. M. Fecisti periurium per cupiditatem saeculi, aut coactus vel pro necessitate vel pro vita parentum aut nesciens aut si alios in periurium induxisti scienter. Septem annos vel tres et quadraginta dies. M. Fecisti furtum, id est, effracturam, quadrupedia vel fortiorem causam valentem. Solidos quadraginta vel centum, annos septem 138.0981D| vel quinque. M. Et de minoribus furtis annum unum vel tres quadragesimas, seu et quadraginta dies. M. Fecisti adulterium cum uxore aliena aut cum sponsata. Vel virginem corrupisti, aut cum sanctae monialae vel Deo dicata. quinque vel tres annos. Int. Nupsisti cum uxore tua retro, vel cum ancilla. XI dies. Int. Fecisti fornicationem sicut sodomitae fecerunt, vel cum fratre aut cum matre, vel cum pecoribus vel ullo ingenio. quindecim, aut duodecim vel septem annos, vel unum. Int. Dixisti falsum testimonium per cupiditatem. sciens aut nesciens. tres vel duos aut unum annum. Int. Percussisti hominem, ut sanguis exiret ab homine, vel ossa fregisti. annum unum vel quadraginta dies. 138.0982A| M. Truncasti ei ullum membrum propter iram. annos tres. Int. Odisti fratrem tuum. quamdiu in ipso odio fuisti, tamdiu poeniteas in pane et aqua. Int. De ministerio ecclesiae abstraxisti aliquid. detraxisti ullum hominem aut seniorem vel ad parentes propter invidiam. annum unum vel quadraginta dies. Int. Nubsisti cum uxore tua aut cum alia foemina quadraginta dies ante partum aut post partum, quadraginta dies poeniteas. Int. Nubsisti die dominico, unum diem vel tres. Int. Violasti sepulcra propter furtum, annos tres, aut duos. Int. Contigit tibi ulla negligentia de sacrificio. Centum dies vel quadraginta. M. Fecisti usuras. quinque annos vel tres. M. Tulisti res alienas malo ordine per malum ingenium. tres annos. M. Fecisti sacrilegium, id est 138.0982B| quod aruspices vocant, et auguros faciunt et sortilogos, vel vota quae ad arbores vel ad fontes seu et cancellos, aut per ullum ingenium vovisti, aut sortitus fuisti, aut avorsum fecisti. quinque annos vel quatuor. M. Fecisti raptum de virgine vel vidua. tres annos poeniteas. M. Tulisti aliquid pecuniae in ecclesia contra directum. tres annos, aut quadruplum restituas. M. Prodidisti aliquam rem per injustam dilaturam, tres annos poeniteas. M. Deduxisti aut transmisisti per ullum ingenium servum tuum aut alium hominem in captivitate christianum. quinque annos poeniteas aut tres. M Cremasti domum aut area. tres annos. M. Fecisti vomitum propter ebrietatem. quindecim dies si per contentionem quadraginta dies. Si nesciens septem dies. 138.0982C| M. Cogisti ullum hominem bibere, ut inebriaretur, aut per odium hoc fecisti, centum dies. M. Bibisti sanguinem aut manducasti de ullo pecude vel homine tres annos poeniteas. Aliorum thesaurum sumpsi pro quo debitas orationes non implevi. M. Manducasti morticina, aut dilacerata a bestiis. quadraginta dies. M. Bibisti de liquore in quo mus vel mustela mortuae inventae fuerunt. M. Contempsisti indictum ieiunium in ecclesia; vel contra decreta seniorum. quadraginta dies. M. Et si quatuor tempora anni vel quadragesima. annum unum. M. Oppressisti infantem tuum vel alium ut moreretur. septem annos, aut quinque vel tres. Int. Bibisti ullum maleficium, id est erbas, vel alias causas, ut non potuisses infantes habere; aut alio donasti, aut hominem 138.0982D| per potionem occidere voluisti, aut de sanguine, vel de semine mariti tui, ut majorem de te haberet amorem, aut gustasti, aut urinam bibisti. septem annos poeniteas vel quinque aut tres. Necasti partus tuos. decem annos poeniteas. M. Et si filium vel filiam occidisti. duodecim annos poeniteas. M. Et si in utero ante conceptum. annum unum. M. Si post conceptum annos tres. M. Si infans per negligentiam mortuus fuerit sine baptismo. annum unum. et nunquam sine aliqua poenitentia. M. Fecisti aliud paganias, quae in Kal. Jan. faciunt in cervulo aut in vagula. tres annos poeniteas. Int. Misisti filium tuum super tectum aut in fornacem pro aliqua sanitate, quinque annos poeniteas. Et ad ultimum dicendum 138.0983A| est poenitenti: Multa sunt peccata mea in factis, in verbis, in cogitationibus. M. Habes fidem confessam Deo et sacerdoti, ut remittantur tibi peccata tua. M. Credis hoc. R\ Credo. M. Habes voluntatem, quod egisti contra mandata Dei in hoc emendes, R\ Sic habeo. M. Unde confessus fuisti, vis judicium recipere et illud bene custodire, et omnibus adinventionibus diaboli renuntiare, et Trinitatem credere? R\ Volo. Dices ei: Dominus sit tibi adiutor et protector, et praestet indulgentiam de peccatis praeteritis, praesentibus et futuris. Tunc da illi poenitentiam, et iudica secundum modulum criminum ejus. Data vero poenitentia dic psalmum Deus in nomine tuo. Et dices orationes has super eum. Collecta. Exaudi Domine preces nostras, et confitentium tibi 138.0983B| parce peccatis, ut quos conscientiae reatus accusat, indulgentia tuae miserationis absolvat. Per. Alia. Praesta Domine huic famulo tuo ill. dignum poenitentiae fructum, ut ecclesiae tuae sanctae a cuius integritate deviaverat peccando, admissorum veniam consequendo reddatur innocuus. Per. Alia. Praeveniat hunc famulum tuum N. ablutio criminum dare et veniam praestare peccatoribus, qui dixisti poenitentiam te malle peccatorum, quam mortem. Concede ergo Domine hoc ut tibi poenitentiae excubias celebret, et correctis actibus suis conferri sibi ante sempiterna gaudia gratuletur. Per. Alia. Adesto Domine supplicationibus nostris, et me, qui etiam misericordia tua primus indigeo, clementer exaudi, ut quem non electione meriti, sed dono gratiae tuae 138.0983C| constituisti operis hujus ministerum, da fiduciam tui muneris exequendi et ipse in nostro ministerio, quod tuae pietatis est, operare. Per
ORDO AD RECONCILIANDOS POENITENTES. Ex codice ms. biblioth. Caesar. Vindob. saec. X vel XI theol. n. 359. Sedente pontifice pro foribus ecclesiae poenitentibus in atrio ecclesiae eminus cum archidiacono jussum illius praestolantibus. Antequam eos offerat postulat archidiaconus his verbis: Adest venerabilis pontifex, etc. Tunc dicit pontifex: Venite. Et diaconus ex parte poenitentium. Flectamus genua. Tunc omnes genua astantes flectunt poenitentes. Quo facto dicit diaconus ex parte pontificis. Levate. Similiter agatur 138.0983D| secundo repetente episcopo: Venite venite. Subsequente diacono. Flectamus genua. ut antea. et sic ad medium usque atrii pavimentum solotenus veniant. Quando autem tertio domnus episcopus annuntiaverit antiphonam. Venite venite venite. prosequatur diaconus flectamus genua. Mox cum diacono poenitentes 138.0984A| corruant ad pedes episcopi. sicque prostrati maneant usque domnus episcopus surgens innuat alteri diacono levate prosequente clero antiphonam: venite filii audite me timorem Domini docebo vos. Benedicam Domino in omni. Et ad finem usque dicente. Quamdiu vero psalmus canitur a clero cum antiphonis venite filii semper manuatim poenitentes plebesanis ab archidiacono, et ab archidiacono redduntur Episcopo, Et ab episcopo restituuntur ecclesiae gremio prostrati omni tempore in terram. Deinde imponat episcopus antiphonam. Cor mundum crea in me Deus, spiritum rectum innova in visceribus meis. Psalm. Miserere mei Deus. Quo finito prosternat se Episcopus unacum poenitentibus in oratorio. Clero faciente laetaniam. Qua expleta, postquam dicatur Kyrie eleison. Erectus a 138.0984B| terra dicat. Pater noster. Et preces:
Salvos fac servos tuos Domine. Deus meus sperantes in te. Convertere Domino usquequo. et deprecabilis esto super servos tuos Mitte eis, Domine, auxilium de sancto et de Sion tuere eos. Illustra faciem tuam super servos tuos. salvos fac eos, Domine, nec confundas. Domine vide humilitatem meam et laborem meum. et dimitte universa delicta. Exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miseric. Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Cito anticipient nos. 138.0984C| Adjuva nos Deus salutaris noster. et propter gloriam nominis tui Domine libera. Domine exaudi orationem meam. et clamor meus. Oratio. Adesto Domine supplicationibus nostris, etc.
Alia. Exaudi, Domine, preces nostras, etc.
Alia. Praeveniat hos famulos, etc.
Alia. Deus infinitae misericordiae, veritatisque immensae propitiare iniquitatibus nostris et omnibus animarum nostrarum medere languoribus ut miserationum tuarum remissione percepta in tua semper benedictione laetemur. Per.
Alia. Deus sub cujus oculis omne cor trepidat. omnes conscientiae pavescunt. propitiare omnium gentibus et cunctorum medere vulneribus. ut sicut 138.0984D| nemo nostrum est liber a culpa. ita nemo sit alienus a venia. Per
Alia. Praesta quaesumus Domine his famulis tuis dignum poenitentiae fructum, etc.
Omnipotens sempiterne Deus confitentibus tibi, etc
138.0985A| Omnipotens et misericors Deus qui peccatorum indulgentiam.
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. respice propitius, etc.
Deus misericors Deus clemens qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata poenitentium deles, etc.
Alia. Majestatem tuam quaesumus Dne, etc.
Alia. Famulos tuos quaesumus Domine ab ira tua, etc.
Alia. Deus qui confitentium tibi corda purificas et accusantes suas conscientias ab omni vinculo iniquitatis absolutis. Da indulgentiam reis. et medicinam tribue vulneratis. ut percepta remissione omnium peccatorum in sacramentis tuis sincera deinceps 138.0985B| devotione permaneant. et nullum redemptionis aeternae sustineant detrimentum. Per.
Alia. Deus humani generis benignissime conditor et misericordissime reformator. qui in reconciliatione lapsorum etiam me qui misericordia primus indigeo servire effectibus gratiae tuae per sacerdotale misterium voluisti. ut cessante merito supplicis mirabilior fieret indulgentia remittentis. Deus qui justitiae legis misericordiae semper multiplicatione moderaris. dum delinquentibus poenitentiam adhibes. dum etiam malis providentiae tuae dona non subtrahis. et vindictam moderando suspendis. Deus qui hominem invidia diaboli ab aeternitate dejectum unici filii tui sanguine redemisti. vivifica hos famulos tuos. quos tibi nullatenus mori desideras. et quos non dereliquisti 138.0985C| devios. assume correctos. Moveat pietatem tuam fletus iste merorum tuorum medere vulneribus. tu benignam jacentibus manum porrige. Ne ecclesia tua aliqua sui corporis portione privata temeretur. Ne grex tuus detrimentum sustineat. Ne de familiae tuae damno inimicus exultet. Ne renatas lacrymis salutaribus animas secunda mors possideat. Tibi ergo humiliamur omnes. Tibi Domine supplices fundimus preces. tibi fletum nostri cordis offerimus. tu parce confitentibus. ut imminentes poenas futurique judicii sententiam te miserante non incidant. Nesciant quod terret in tenebris. Quod stridet in flammis. et ab errorum via ad iter justitiae jam reversi nequaquam ultra novis vulneribus saucientur. Propitiare ergo Domine trementibus atque supplicibus 138.0985D| sub sententiae tuae exspectatione. ad humilitatem jacentium sublevandam dexteram salutis extende. Nobis quoque servis tuis. quos apostolicae clavis sacerdotalisque officii ministros. non electione meriti. sed dono gratiae tuae constituisti. da fiduciam tanti muneris exequendi. Et ipse in nostro ministerio quod tuae potestatis est operare. Agnosce piissime pastor oves tuae redemtionis et constrictas vinculis peccatorum. ecclesiae tuae precibus exoratus absolve. Redeant ad unitatem ecclesiae tuae. et post illam diram inopis exilii famem redeuntes veste splendida ornatae. gaudeant se paterno receptas esse convivio. Nihil de honore adoptionis, nihil de haereditatis sorte perdant. sed integrum sit eis atque perpetuum quod 138.0986A| gratia tua contulit, et quod misericordia reformavit.
Absolutio presbyteri. Dominus Jesus Christus qui dignatus est discipulis suis dicere: quaecunque ligaveritis super terram erunt soluta et in coelo. de quorum numero quamvis indignum et peccatorum vinculis astrictum me esse sua dignatione voluit. Ipse vos largifluo pietatis suae dono. ac meae simul pravitatis ministerio absolvere dignetur ab omnibus fragilitatis vestrae excessibus interius exteriusque humanitus contractis. Amen. Et sicut peccata totius mundi sua traditione atque immaculati sanguinis effusione dignatus est expurgare, ita quoque vestrorum peccaminum maculas misericorditer non dedignetur emundare. Ejusdem sancti sanguinis interventione. qui fusus est in peccatorum 138.0986B| remissionem. Amen. Adjuvante Duo nro Jesu Ch. Devotionem quoque vestram ita deinceps adjutorio gratiae suae non dedignetur corroborare. quatenus et in hoc saeculo subrepentium laqueos delictorum valeatis evadere. et in futuro vitam aeternam Christi sanguine comparatam sine fine possidere. Amen. Adjuvante Domino nostro Jesu Ch. qui fecit nos cum non essemus. et redemit cum perditi essemus. ad laudem et gloriam nominis sui per omnia saecula saeculorum. Amen.
Absolutio Sign. Sicut principali sententia constat QUIA IN MUNDO OFFENDIMUS OMNES. Unde ingemiscimus. ita principali sententia consolamur: QUIA SI CONFITEAMUR PECCATA NOSTRA. FIDELIS ET IUSTUS EST JESUS CHRISTUS CONDITOR 138.0986C| ET REDEMPTOR AC SALVATOR NOSTER. QUEM HABEMUS ADVOTATUM IUSTUM APUD PATREM. ET EST PROPITIATIO PRO PECCATIS NOSTRIS. ET INTERPELLAT PRO NOBIS FIDELITER CONFITENTIBUS. ET DIMITTIT NOBIS PECCATA NOSTRA. ET MUNDAT NOS AB OMNI INIQUITATE. Quapropter frater noster confitenti tibi peccata tua. per ecclesiasticae auctoritatis potestatem. quam Dominus noster Jesus Christus tradidit discipulis et apostolis suis dicens. ACCIPITE SPIRITUM SANCTUM. QUORUM REMISERITIS PECCATA REMITTUNTUR EIS. et per eosdem apostolos suos successoribus. quorum vices licet indigni tenemus. Etsi non merito tamen nomine. atque officii susceptione eamdem potestatem donavit. et in se credenti fideliter dixit: FIAT TIBI SECUNDUM FIDEM TUAM. gratia et potentia 138.0986D| sua. virtute Spiritus sancti qui est remissio peccatorum omnium dimittat tibi omnia peccata tua. et liberet te ab omni malo. conservet in omni opere bono. et ducat te in vitam aeternam. et ad sanctorum consortium supernorum civium amen.
Oratio. Praesta quaesumus Domine his famulis tuis secundum piissimam misericordiam tuam. iuxta libitum eorum absolutionis peccaminum suorum fructum. ut sint tibi dignum habitationis tuae templum. et mereantur deinceps cum iustis atque Sanctis in conspectu tuo astantibus absoluti manere ab omnium criminum labe. Per Jesum Christum.
Alia. Nos etiam secundum auctoritatem nobis indignis a Deo commissam absolvimus vos vinculo 138.0987A| delictorum vestrorum. ut mereamini habere vitam aeternam. Per cum qui vivit.
Alia absol. sign. Frater N. Dominus J. Ch. qui discipulis suis dixit. QUAECUNQUE LIGAVERITIS SUPER TERRAM ERUNT LIGATA ET IN COELO. ET QUAECUNQUE SOLVERITIS ERUNT SOLUTA ET IN COELO. de quorum numero quamvis nos indignos esse voluit. Ipse te absolvat per ministerium nostrum ab omnibus peccatis tuis. quaecunque cogitatione lusione atque operatione negligenter egisti. et a nexibus peccatorum absolutum perducere dignetur ad regnum coelorum amen.
Alia sing. Frater N. absolutionem et remissionem peccatorum tuorum per invocationem nominis Dei. et per 138.0987B| ministerium nostrum percipere merearis hic et in aeternum amen. Hic aspergat eos aqua benedicta et postea dicat: EXURGE QUI DORMIS. EXURGE A MORTUIS. ET ILLUMINABIT TE CHRISTUS. Post haec surgant poenitentes. et moneantur ab episcopo ut quod poenitendo diluerunt. iterando non revocent. Item ordo unde supra.
ORATIONES AD VISITANDUM INFIRMUM. (Cod. Th. V, 683, saec. X.) Deus qui famulo tuo Ezechiae ter quinos annos ad vitam donasti, ita et famulum tuum a lecto aegritudinis tua potentia erigas ad salutem. Per.
Alia. Respice Dne famulum tuum infirmitate sui corporis laborantem, et animam refove quam creasti, ut castigationibus emendata continuo se sentiat tua medicina esse salvatam. Per.
138.0987C| Alia. Omnipotens et misericors Deus, qui immensam pietatem tuam, ut ad introitum in tuo nomine humilitatis nostrae hunc famulum tuum in habitaculo iacentem fessum salutifere visitare digneris, sicut visitasti Dne Tobiam et Saram, socrum Petri, puerumque centurionis, ita et istum pristina sanitate visitare digneris. Per.
ITEM ALIAE ORATIONES. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui fragilitatem conditionis nostrae infusa virtutis tuae dignatione confirmas, ut salutaribus remediis pietatis tuae corpora nostra et membra vegetentur, super hunc famulum tuum propitiatus intende, ut omni necessitate corporeae infirmitatis exclusa, gratia in eo pristinae sanitatis perfecta reparetur. Per.
138.0987D| Alia. Deus qui facturae tuae pio semper dominaris affectu, inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulum tuum N. ex adversa valetudine corporis laborantem placatus respice, et visita in salutari tuo ac coelestis gratiae praesta medicinam. Per.
Alia. Deus qui humano generi et salutis remedium et vitae aeternae munera contulisti, conserva famulum tuum tuarum dona virtutum, et concede, ut medelam tuam non solum in corpore, sed etiam in anima sentiat. Item alia. Virtutum coelestium Deus, qui ab humanis corporibus omnem languorem, et omnem infirmitatem praecepti tui potestate depellis, adesto propitius huic famulo tuo N. ut fugatis infirmitatibus, 138.0988A| et iuribus receptis nomen sanctum tuum instaurata protinus sanitate benedicat. Per.
Alia. Deus qui beatum Petrum apostolum tuum misisti ad Thabitam famulam tuam, ut eius precibus resuscitaretur ad vitam, exaudi nos pro famulo tuo N. quem in tuo nomine visitat nostra fragilitas ut exorata medicina tuae medicinae ei subveniat. Per.
Alia. Dne sancte Pater omps aeterne Deus, qui es via veritas et vita, exaudi et conserva famulum tuum, quem precio magno redimendo vivificasti sacro sanguine Filii tui dni nri Ihu Xpi. Qui.
Benedictio super infirmum. Sanet te Deus Pater omps qui te creavit, nec erit tibi dolor in capite tuo nec in capillis tuis, nec oculis tuis, neque in pectoribus tuis, nec in mente tua, 138.0988B| nec in auribus tuis, nec in omni corpore tuo. Surge, surge Domine, diabolum fugere facias, et proiice illum de capite, de capillis, de fronte, de oculis, de lingua, de sub lingua, de ore, de gutture, de corde, de humeris, de ventre, de omnibus membris istius. Per. Benedictio Dei Patris.
Omnipotens aeterne Deus, qui aegritudines animarum depellis et corporum auxilii tui super infirmum hunc ostende virtutem, ut omni sanitate recepta gratiarum tibi in ecclesia tua referat actionem. Per.
Alia. Omps et misericors Deus, qui subvenis in periculis laborantibus, et qui temperas flagella, te supplices exoramus, ut visitatione tua sancta erigas famulum tuum N. de hac aegrotatione, qua tenetur, 138.0988C| et praesentes eum ecclesiae tuae sanctae incolomem ad laudem et gloriam nominis tui. Per.
Benedictio super unum hominem. Benedicat te Deus coeli, adiuvet te Christus Filius Dei corpus tuum in servitio tuo custodire et conservare dignetur. Per
Alia. Mentem tuam illuminet et sensum tuum custodiat, gratiam suam ad profectum animae tuae tibi porrigat, ab omni malo te liberet, dextera sua te defendat, et qui sanctos suos semper adiuvat, ipse te adiuvet et ad coelestia regna perducat. Qui vivit et regnat Deus.
Alia. Dne Ds aeterne qui utrumque sexum de interitu perpetuae mortis per Jesum Christum filium tuum de Maria virgine natum misericorditer 138.0988D| redemisti, hunc famulum tuum devota mente tibi servientem omni benedictione spiritali benedicere digneris, ut inter gratiam fidem habeat, et in praeceptis legis tuae semper perseveret, terrena et transitoria despiciat, aeterna et invisibilia intenta meditatione diligat, ut in numero Sanctorum tuorum permanens coelesti sponso cum lampadibus bonorum fiducialiter occurrat. Amen
Alia. Benedicat te Deus, qui in principio cuncta creavit. benedicat te Deus Filius, qui de supernis sedibus pro nobis salvator descendit. benedicat te Spiritus sanctus, qui in similitudine columbae in Iordane flumine requievit in Christo, ipseque te in Trinitate sanctificet, quem omnes gentes futurum 138.0989A| exspectant ad judicium, qui cum Patre vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Alia. Benedicat te Deus Pater, custodiat te Jesus Christus, illuminet te Spiritus sanctus omnibus diebus vitae tuae. Confirmet te virtus Christi. Indulgeat tibi Dns universa delicta tua, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Alia. Ille Deus omnipotens benedicat te Pater de coelis, qui per gloriosam nativitatem suam et admirabilem resurrectionem, venerandamque crucem et sacratissimam genitricem et preciosi sanguinis effusione nos venit redimere de terris. Amen.
Benedicat te Deus Pater, sanet te Deus Filius, 138.0989B| illuminet te Deus Spiritus sanctus, corpus tuum salvet, animam tuam custodiat, cor tuum irradiet, sensum tuum dirigat, et ad supernam vitam te perducat. Amen.
Alia. Dns Ihs Xps apud te sit, ut te reficiat, circum te sit, ut te ducat, super omnia sit, ut te benedicat, pro te sit, ut pro te incercedat. Praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.
Alia. Ille te benedicat, protegat, atque defendat cunctis diebus vitae tuae, et perducat te ad regnum gloriae suae, quem omnes gentes exspectant venturum iudicem. Amen.
Alia. Deus qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; huic famulo tuo, ad te toto 138.0989C| corde converso peccata dimitte, et perennis gratiam vitae concede. Per.
Hic detur secretior locus languidis confitendi. Confiteor Domino et omnibus sanctis eius et tibi sacerdos Christi, quia peccavi nimis in vita mea in cogitatione, in locutione, in actu, in commessatione, in crapula, in ebrietate, in curis huius mundi, in concupiscentia carnis, in avaritia, in luxuria, in immunditia, in pollucione, in superbia, in vana gloria, in arrogantia, in iactantia, in velatione, in inobedientia, in contumacia, in duritia mentis, in contradictione, in murmuratione, in indignatione, in despectione, in detractione, in via, in odio, invidia, in maledictione, in pertinacia, in fornicatione, 138.0989D| in susurratione, in musitatione, in periurio, in mendacio, in furtu, in neglegentia, in tristitia huius saeculi, in laetitia vana, in loquendo, in reticendo, in increpando immoderate, in remittendo incaute, in dilectione vana, in inclementia, in simulatione, in risu, in ioco, in scurrilitate, in discordia 138.0990A| seminando discordiam, in pace falsa, in ficta amicitia, in ignavia, in segnitia, in auditu, in gustu, in tactu, in visu, in odoratu, in dando, in accipiendo, in contentione, accipiendo usuram.
Item Confessio peccatorum. Ih. gihun. gode. almahdigen. unde. allen. godes. engilon. unde. allen. godes. heilegon. unde. dir. godes. boden. allero. minero. sundino. unde. uuili. dero. bigihdig. uuerdan. suo. sochsegi. uremidi. so. uuaz. soih. unrehdes. gisahrode. unrehdes. gihanedi. unrehtero. uuordo. unrehtero. uuerco. unrehtero. gidanco. ubilero. lusto. ubiles. uuillen. fluochonnes. liogannes. bisprachidu. unrehtes. stadales. unrehdes. sedales. In. uncidin. sclaphun. uncidin. uuachun. In. uncidigimo. mazze. uncidigimo. 138.0990B| dranche. Thaz. unmezzon. uehonti. Minero. spiungu. huores. Thiubu. manslahdu. meinero. eido. minero. fastu. ferbrocheneru. mina chirichun. so. nisuohda. so. ih. solda. sunnon. daga. unde. andere. beilega. daga. so. ne ereda. noh. ne. begienc. so. ih. solta. heilegan. uuizzuht. so. ne. gihielt. so ih. solta. minan. curs. ne. iruulta. so ih. solda. ghorsam. ni. uuas. so ih solta. Thurphtigun. nint. phiec. so. ih. solta. alamuosa. nigab. so ih. solta. Ana. urlaub. gab. unde. na. dazih. nisolta. Zuene. nibesuonda. so ih solta. sunda. ni uerliez, thien. ih. solta. mine. nahiston. so ni. minnota. so ih. solta. thes. alles. unde. anderes. manages. thes. ih. uuidar. got. sculdic. si. thes. ih. in minero. cristanheidi gehiezi. unde. ih. daz. beminen. 138.0990C| menisgin. ferliezzi. unde. bemineru. chindesgi. geburidi. so. mir. iz. slafanti. geburiti. so uuachandi. so. ih. iz. selbo. gefremidi. oder. anderemo. gehancti. oder. anderen. gespuoni. so. ih. es. gehuge. so. ni. gehuge. so ih. es. ge. dahti. oder. ge. sahi. oder. ih. iz. ge. dadi. order. gesprachi. so uuirdon. ih. es. alles. bigihdig. gode. almahdigen. unde. allen. godes. heiligon. unde. thir. godesmanne.
Cum venerit aliquis ad sacerdotem confiteri peccata sua, ita imprimis interrogetur. Int. Credis in Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. R\. Credo. Int. Credis quod istae tres personae sicut diximus Pater et Filius et Spiritus sanctus tres sunt personae, et unus Deus. R\. Credo. Int. Credis quod in 138.0990D| ipsa carne in qua nunc est recipere debes sive bonum, sive malum, quod gessisti. R\. Credo. Int. Vis dimittere his qui in te peccaverunt, ut Deus dimittat tibi peccata tua, dicente Domino in Evangelio: DIMITTITE ET DIMITTETUR VOBIS. SI AUTEM 138.0991A| VOS NON DIMISERITIS HOMINIBUS PECCATA EORUM NEC PATER VESTER COELESTIS DIMITTET VOBIS PECCATA VESTRA
Et sacerdos benedicat, et oret, et dicat illi. Omps Ds, qui dixit: QUI ME CONFESSUS FUERIT CORAM HOMINIBUS, CONFITEBOR ET EGO EUM CORAM PATRE MEO, ille te benedicat, et custodiat, et det tibi remissionem omnium peccatorum, et scelerum tuorum. Amen. Misereatur tui omnipotens Deus et dimittat tibi omnia peccata tua. Amen. Liberet te ab omni malo, et conservet te in omni bono. Amen. donetque tibi veram humilitatem, et veram poenitentiam, sobrietatem, et tolerantiam, bonam perseverantiam, et bonum finem, et perducat te in vitam aeternam. 138.0991B| Amen. Indulgeat tibi Dominus omnia peccata tua, praeterita praesentia et futura. Amen. Illuminet te Spiritus sanctus a Patre et Filio procedens. Amen. Salvum te faciat Dns servum suum. Amen. Dominus custodiat te ab omni malo. Amen. Benedicat te Dominus ex Sion. Amen. Mittat tibi Dominus auxilium de sancto. Amen. Dominus conservet te, et vivificet te Christus Filius Dei salvator mundi. Amen. Propitius sit tibi omnipotens Deus, hic et in perpetuum. Amen. Inde post acceptam poenitentiam et fidem explicitam, redeant visitatores, et tunc incipiunt psalmum cantare cum Ant. In virtute tua exaudi me Domine. Ps. Domine exaudi orationem. Sequitur oratio dominica cum capitulis his.
Salvum fac servum tuum. R\. Deus meus sperantem. 138.0991C| Mitte ei Dne auxilium de sancto. R\. Et de Sion tueatur. Nihil proficiet inimicus in eo. R\. Et filius iniquitatis. Dominus conservet eum et vivif. R\. Et beatum faciet eum. Dns opem ferat illi super lectum. R\. Universum stratum. Exurge Dne Deus meus, et exalt. R\. Ne obliviscaris pau. Tibi Dne derelictus est pauper. R\. Pupillo tu eris adiu Desiderium pauperum exaud. . R\. Praeparation. 138.0991D| Mirifica misericordias tuas. R\. Qui salvos fac. Tu autem in sancto habitas. R\. Laus Israel. In te speraverunt patres n. R\. Speraverunt et l. Ad te clamaverunt et salvi f. R\. In te speraverunt et n. Multae tribulationes justorum. R\. Et de his omnibus. Redimet Dns animas servorum suorum. R\. Et non derel. Ne tradas bestiis animas confit. R\. Animas paup. Exurge Dne adjuva nos. R\. Et libera nos propter. Orationes. 138.0992A| Praesta quaesumus Dne huic famulo tuo dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae, a cujus integritate deviarat peccando, admissorum veniam consequendo reddatur innoxius. Per. Alia. Praeveniat hunc famulum tuum quaesumus Dne misericordia tua et omnes iniquitates ejus celeri indulgentia tua deleantur. Per. Alia. Exaudi Dne supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis, ut quos conscientiae reatus accusat, indulgentia tuae miserationis absolvat. Per.
Item alia. Omnipotens sempiterne Deus, confitenti huic famulo tuo pro tua pietate peccata dimitte, ut non 138.0992B| plus ei noceat conscientiae reatus ad poenam, quam indulgentia tuae pietatis ad veniam. Per.
Postea unguatur aegrotus de oleo sanctificato cruces faciendo in quinque corporis locis, et dicatur ad eum. N. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti accipe sanitatem. Unguo frontem tuum de oleo sancto in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti in remissionem omnium peccatorum, ut sit tibi haec unctio olei sanctificationis ad purificationem mentis et corporis, et ut non lateat in te spiritus immundus, neque in membris, neque in medullis, nullaque membrorum compagine tuorum, sed in te habitet virtus Christi altissimi, et Spiritus sancti amen. Sequitur antiph. cum psalmis canendis. Sana Dne infirmum istum cujus ossa turbata sunt, et cujus spiritus 138.0992C| turbatus est Domine convertere, et sana eum. Ps. Dne ne in furore tuo. I. Ps. Ad te Dne levavi. Ps. Beati quorum. Ps. Domine ne in furore tuo. II. Ps. Beatus qui intelligit. Ps. Miserere mei Deus. I. Ps. Miserere mei Deus. III. Ps. Deus misereatur nostri. Ps. Deus in adjutorium meum intende. Ps. Inclina Domine. Ps. Domine exaudi. I. Ps. De profundis. Ps. Dne exaudi. II. cum letania, donec unctio finiatur. Postea faciat crucem ad aures ejus dicendo. N. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti accipe sanitatem. Unguo et has aures sacrati olei liquore in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut quidquid peccati delectatione nocivi auditus admissum est, medicina spiritualis evacuet. Amen. Deinde super oculos faciens 138.0992D| crucem dicat. N. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti accipe sanitatem. Unguo oculos tuos de oleo sanctificato in nomine sanctae Trinitatis, ut quidquid inlicito visu deliquisti, hujus olei unctione expietur. Deinde unguantur nares. N. In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti accipe sanitatem. Unguo has nares de oleo sancto in nomine sanctae Trinitatis, ut quidquid noxiae superfluo contractum est odore ista emundet inunctio. Tunc labia ungantur. N. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti accipe sanitatem. Unguo labia ista consecrati olei medicamento in nomine sanctae Trinitatis, ut quidquid ociosa vel etiam criminosa locutione peccasti divina clementia miserante expurgetur hac unctione. Postea 138.0993A| pectus unguatur. N. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti accipe sanitatem. Unguo pectus tuum de oleo sancto in nomine sanctae Trinitatis ut hoc unctionis prospectu certare fortiter valeas adversus aerias catervas. Praestante Dno nro Ihu X. qui cum Patre. Deinde fac crucem inter scapulas, et medium scapularum. N. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti accipe sanitatem. Unguo scapulas has sive medium scapularum de oleo sacro, ut ex omni parte spirituali protectione munitus jacula diabolici impetus viriliter contempnere ac procul possis cum robore juvaminis repellere. In nomine Dni nri Ihu Xpi qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Postea fac crucem in palmis. N. In nomine Patris et Filii et 138.0993B| Spiritus sancti accipe sanitatem. Unguo et has manus in nomine sanctae Trinitatis de oleo consecrato, ut quidquid inlicito vel noxio opere peregerunt, per hanc unctionem evacuetur. Deinde pedes unguantur dicendo. N. In nomine Ihu Xpi Nazareni surge et ambula. Unguo hos pedes de oleo benedicto in nomine Dni nri Ihu Xpi, ut quidquid superfluo vel nocivo incessu commiserunt ista aboleat perunctio, ut hac unctione corroboratus aerias valeas superare catervas.
Sequitur Oratio. Omnipotens Deus, qui per os beati Iacobi apostoli tui hoc ministerium infirmis omnibus facere praecepisti, conserva famulo tuo N. tuarum dona virtutum, et concede, ut medelam tuam non solum 138.0993C| in corpore, sed etiam in mente percipiat. Per.
Alia. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui es via et veritas et vita, exaudi et conserva hunc famulum tuum, quem pretio magno redemendo vivificasti sacro sanguine filii tui Domini nri Ihu Xpi qui tecum vivit et regnat. Hic communicetur. Pax et communicatio corporis et sanguinis Dni nri Ihu Xpi conservet animam tuam in vitam aeternam. Amen.
Aliae Orationes. Oremus fratres Dnm nrm pro fratre nostro, quem dure ad praesens malum languoris affligit, ut eum Domini pietas coelestibus dignetur curare medicinis, ut qui dedit vitam det salutem. Per.
Domine Iesu Christe, qui corripiendo parcis et 138.0993D| parcendo remittis, qui flagellando corripis et miserando convertis, argue famulum tuum N. in misericordia tua, et non in furore, qui cum correctione tua corrigatur, indulgentia consoletur, disciplina erudiatur, medicina curetur, verbere castigetur, pietate sanetur. Placeat ergo tibi Domine eum liberare, corripere, eripere et non disperdere. Per.
Alia. Da nobis Dne ut sicut publicani precibus 138.0994A| et confessione placatus es, ita et huic famulo tuo placare, et precibus eius benignus aspira, ut in confessione flebili permanens et petitione perpetua clementiam tuam celeriter exoret, sanctisque altaribus et sacramentis restitutus rursus coelestis gloriae mancipetur. Per.
Alia. Deus misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata poenitentium deles, et praeteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas, respice super hunc famulum tuum, et remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscentem deprecatus exaudi, renova in eo piissime Pater, quidquid terrena fragilitate corruptum, vel quidquid diabolica fraude violatum est vel in unum 138.0994B| membrum corporis Christi et in unitatem Ecclesiae tuae membrorum perfecta remissicae restitue. Miserere Dne gemituum, miserere lacrimarum; et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad sacramentum quaesumus reconciliationis admitte. Per.
Alia. Maiestatem tuam Dne supplices deprecamur, ut huic famulo tuo longo squalore poenitentiae macerato miserationis tuae veniam largiri digneris, ut nuptiali veste recepta ad regalem mensam unde eiectus fuerat mereatur introire. Per.
Alia. Benedicat te Deus Pater, sanet te Deus Filius, illuminet te Spiritus sanctus. Corpus tuum custodiat, animam tuam salvet, cor tuum irradiet, et ad superna te perducat, perseverare te Christus in suo sancto servitio faciat, et perducat te in vitam 138.0994C| aeternam. Partem merearis habere cum sanctis et electis Dei. Indulgeat tibi Deus omnia peccata tua, misereatur tibi Christus filius Dei, semper te sanum et incolomem et protectum ab omnibus insidiis inimicorum omnium custodiat Pater omnipotens qui te creavit per unicum filium suum Dnm nrm qui cum eodem Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Alia. Adesto Dne supplicationibus nostris, nec sit ab hoc famulo tuo clementiae benigna miseratio, sana vulnera, eiusque remitte peccata, ut nullis a te iniquitatibus suis separatus tibi semper Dne adhaerere valeat. Per.
Alia. Parce Domine parce famulo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo, ne in aeternum irascaris 138.0994D| ei. Hic decantentur poenitentiales psalmi VII cum laetania infra inserta.
Kyrie el. Xpe el. Xpe audi nos. Salvator mundi adiuva nos. Sancta Maria ora pro nobis. Sancta Maria Dei genitrix ora pro famulo tuo. Sancta et perpetua virgo succurre in angustiis constituto. 138.0995A| Omnes sancti ab inicio mundi usque ad praesens. Omnes sancti Angeli orate pro hoc infirmo. Omnes sancti Archangeli orate p. h. inf. Omnes sancti Patriarchae orate p. h. inf. Omnes sancti Prophetae orate p. h. inf. Sancte Iohannes Baptista ora p. h. inf. S. Petre ora pro hoc infirmo. S. Paule ora pro hoc infirmo. S. Andrea ora pro hoc infirmo. S. Iohannes et caeteri qui sequuntur. orate p. h. inf. Omnes sancti Apostoli et Evangelistae. orate pro hoc infirmo. Omnes sancti Martyres. orate p. h. inf. Omnes sancti Confessores. orate p. h. inf. Omnes sanctae Virgines. orate p. h. inf. 138.0995B| Ut gratiam sancti Spritus cordi illius infundere orate pro hoc infirmo. Propitius esto et libera eum Dne. Propitius esto et parce ei Dne. Ab omni malo libera eum Dne. Ab ira tua libera eum Dne. Ab iniqua morte libera eum Dne. Ab omni immunditia cordis et corporis lib. e. D. A vinculis diaboli libera eum Dne. Per crucem tuam libera eum Dne. Per passionem tuam libera eum Dne. Per adventum tuum libera eum Dne. Peccatores. Te rogamus audi. Ut pacem perpetuam ei dones. Te rog Ut fontem lacrymarum ei dones. Te rog. 138.0995C| digneris. Te rogamus. Ut spacium poenitentiae, si fieri potest, ei dones. Te rogamus. Ut intercessionem et solatium sanctorum ei dones. Te rogamus. Ut in praesenti periculo ei succurrere digneris. Te rogamus. Ut repellas ab eo omnes principes tenebrarum. Te rogamus. Ut ad gaudia aeterna eum perducere digneris. Te rogamus. Ut Ecclesiam tuam in eo exaltare digneris. T. r. Ut nos exaudire digneris. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus audi nos. III. Agne Dei qui tollis peccata mundi. Parce isti Dne. 138.0995D| Agne Dei qui tollis peccata mundi. Miserere isti D. Xpe audi nos. III. Kyrie el. Xpe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos ind. Salvum fac servum tuum. Mitte ei Domine. Exurge Domine. Sequitur Oratio. Omnipotens mitissime Deus respice propitius preces nostras, et libera cor famuli tui de malarum temptatione cogitationum, ut sancti Spiritus dignum fieri habitaculum inveniatur. Per.
Alia. Deus qui illuminas omnem hominem venientem 138.0996A| in hunc mundum, illumina quaesumus cor famuli tui gratiae tuae splendore, ut digna maiestati tuae cogitare, et diligere valeat. Per.
Alia. Dimitte Dne peccata nostra et tribue nobis misericordiam tuam qua oris nostri alloquio deprecatus, famuli tui humilitatem et angustiam adtendas, vincula solvas, delicta deleas, tribulationem inspicias, effectumque peticioni nostrae largiens clementer exaudias. Per. His ita explicitis roget sacerdos confessor infirmi alios sacerdotes, ut dicant super eum orationes has, quae sunt de reconciliatione poenitentis ad mortem.
Oratio. Deus misericors, Deus clemens. Alia. Maiestatem tuam. Alia. Maiestatem tuam quaesumus Dne sancte 138.0996B| Pater omnipotens aeterne Deus qui non mortem, sed peccatorum vitam semper inquiris; respice flentem famulum tuum, adtende prostratum, eiusque planctum in gaudium tua miseratione converte. Scinde delictorum saccum, et indue eum laetitia salutari, ut post longam peregrinationis famem de sanctis altaribus tuis satietur, ingressusque cubiculum regis, in ipsius aula benedicat nomen gloriae tuae semper. Per. Deinde faciant aquam benedictam sale aspersam et aspergant eam, cum antiph. et orationibus super ipsum infirmum, et in domo, qua iacet. Post haec a sacerdote dicatur oratio.
Domine Deus, qui per apostolum tuum locutus es, infirmatur quis in vobis inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo 138.0996C| sancto in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittuntur ei. Cura quaesumus redemtor noster gratia Spiritus sancti languores istius infirmi, eiusque sana vulnera, ac dimitte peccata, atque dolores cunctos cordis ac corporis ab eo expelle, et plenam ei interius exteriusque sanitatem misericorditer redde, ut ope misericordiae tuae restitutus, et sanatus ad pristina pietatis tuae reparetur officia. Qui cum Patre vivit et regnat Deus. Et sic flectat genua, qui est languidus ad dextram sacerdotis sic et decantetur Ant. Sana Dne infirmum istum cuius ossa conturbata sunt, et cuius anima turbata est valde, sed tu Domine convertere et sana eum, et eripe animam eius a morte. Ps. Domine ne in furore. 138.0996D| Cum Gloria.
Oratio. Oremus Dnm nrm Jesum Xpm, et cum omni supplicatione rogemus, ut hunc famulum suum per angelum suum sanctum visitare, et confortare dignetur. Qui vivit.
Sequitur Antiph. Dnus locutus est discipulis suis, in nomine meo daemonia eiicientur, super infirmos manus imponite, et bene habebunt. Ps. Deus deorum. Cum Gloria. Sequitur Orat. Deus qui famulo tuo Ezechiae. Iterum Ant. Cor contritum et humiliatum Deus non despicias. Psal. Miserere mei Deus. Cum Gloria. Orat. Respice Dne famulum tuum in infirm. Ant. Succurre Dne infirmo isti in praesenti aegritudine et medicamine, 138.0997A| ut in pristina sanitate a te restitutus gratiarum tibi in ecclesia tua sanus referat actiones. Ps. Ad Dnm. cum Gloria. Orat. Adesto Dne supplicationibus nostris, nec sit ab hoc. Alia. Dne Ihu Xpe, qui es salvatio et redemtio nostra, et qui es vera salus et medicina, et a quo omnis sanitas et medicamentum venit: qui apostoli tui voce nos instruis, ut languidos olei liquore tangentes tuae postulemus misericordiam pietatis; respice propitius super hunc famulum tuum ab illa mirabili sumitate coelorum, ut quem languor curvat ad exitum, et virium contractio jam pertrahit ad occasum, medela tuae gratiae saluti restituat castigatum. Extingue in eodem libidinum et febrium actus, dolorum stimulos, ac vitiorum 138.0997B| opprime cruciatus, aegritudinum, et cupiditatum tormenta dissolve, superbiae inflationem, timoremque compesce, ulcera et putredines vitiorum evacua, viscerum interna, cordiumque ac medullarum et cogitationum sana discrimina, conscientiarum atque plagarum obducito cicatrices, physicis, typicisque adesto periculis, veteres immensasque remove passiones, opera carnis sanguinisque materiam compone, ac delictorum illi veniam propitiatus attribue, sicque illum jugiter custodiat pietas tua, ut nec ad corruptionem aliquando sanitas, nec ad perditionem te auxiliante nunc perducat infirmitas: fiatque illi haec olei sacra perunctio contra morbi praesentis expulsio, et peccatorum omnium optata remissio, 138.0997C| te concedente, Salvator mundi, qui vivis et regnas.
Alia. Propitietur Dnus cunctis iniquitatibus hujus infirmi, et sanet omnes languores illius, redimatque de interitu perpetuae mortis vitam ejus, et corroboret ac faciet in bonis omnibus desiderium ipsius, qui solus in Trinitate unus Deus vivit et regnat per immortalia saecula saeculorum. Amen. His ita peractis, septem continuos dies si necessitas contigerit, tam de communione, quam de alio officio faciant illi, et suscitabit eum Dominus ad salutem, et si in peccatis fuerit, dimittuntur ei, ut apostolus dicit. Debent etiam ex 138.0997D| ministris sanctae Ecclesiae cum summa reverentia infirmis decantare per singulos dies vespertinales et matutinales laudes cum antiph. et responsor. sive lectionibus et orationibus ad hoc pertinentibus. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui subvenis in periculis et in necessitate laborantibus majestatem tuam suppliciter exoramus, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, qui famulum tuum in augustiis et necessitatibus laborantem 138.0998A| consolationibus suis adtollat, quibus et de praesenti consequatur auxilium et aeterna remedia comprehendat. Per.
Missa quando anima in agone exitus laborat. Ant. Circumdederunt me gemitus mortis. Ps. Diligam te Dne. Omnipotens sempiterne Deus, conservator animarum, qui quos diligis corripis, et quos recipis pia emendatione coerces, te invocamus Dne, ut medelam tuam conferre digneris famulo tuo, qui in corpore patitur membrorum debilitatem, vim laboris, stimulos infirmitatum; da ei Domine gratiam tuam in hora exitus illius de corpore, ut absque peccati macula tibi datori proprio per manus sanctorum angelorum repraesentari mereatur ejus anima. Per.
Alia. 138.0998B| Afflictionem famuli tui quaesumus Dne intende placatus, ut indulta venia peccatorum de tuis semper beneficiis glorietur. Per. Alia. Praesta Domine famulo tuo quaesumus consolationis auxilium, et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede. Per.
Lect. Hieremiae Prophetae. In diebus illis dixit Hieremias. Domne, omnes, qui te derelinquunt confundentur. Recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. Sana me Domine et sanabor, salvum me fac et salvus ero, quoniam laus mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me, ubi est verbum Domini? veniat. 138.0998C| Et ego non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideravi. Tu scis quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. Non sis mihi tu formidinis spes mea tu in die afflictionis. Confundantur qui me persecuntur et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego. Induc super eos diem afflictionis, et duplici contricione contere eos Domine Deus noster.
Grad. Adiutor meus et liberator meus esto, Domine, ne tardaveris. V\. Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam. Secundum Johannem. In illo tempore dixit Ihs discipulis suis. Amen amen dico vobis, quia plorabitis, 138.0998D| et flebitis vos. Mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini. Sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit tristitiam habet, quia venit hora ejus. Cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
138.0999A| Offert. Benedictus es Domine doce me justificationes tuas. Benedictus es Dne doce me justificationes tuas in labiis meis pronunciavi omnia judicia oris tui.
Secreta. Adesto Dne pro tua pietate supplicationibus nostris, et suscipe hostiam, quam tibi offerimus pro famulo tuo N jacente in grabatto praestans salutem non corporis, sed animae suae petente prs omps Dns indulgentiam ei omnium iniquitatum suarum propter immensam misericordiam tuam, et per intercessionem omnium Sanctorum tuorum, ut per hoc quod sustinet flagellum, a sanctis angelis tuis suscepta ejus anima pervenire mereatur ad 138.1000A| tuae gloriae regnum. Per. Infra act. Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro famulo tuo N. quaesumus Dne ut placatus accipias, et des ei coeleste desiderium in exitu de corpore suo, et spiritum refrigerii. Per.
Com. Redime me Deus Israel. Ad complendum. Gratias agimus Dne multiplicibus largitatibus tuis, ex quibus animas in te sperantium sanare consuevisti. Nam confisi de tua pietate precamur, ut miserere digneris famulo tuo, ne praevaleat adversus eum adversarius in hora mortis illius de corpore, sed transitum mereatur ad vitam. Per.