Jump to content

Karta de Alodiis Sancti Bercharii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Karta de Alodiis Sancti Bercharii
663
editio: incognita
fons: incognitus

Ego Bercharius in Christi nomine abbas. Illud in Dei nomine potest ad anime nostre remedium pertinere cum ad loca Sanctorum aliquid voluntate bon fuerit condonatum: et idcirco per hanc epistolam donationis, ad monasterium cujus vocabulum est Puteolus supra fluvium Vigere quod proprio labore, donatione adjutorio regum edificavimus, dono ibidrem a die presenti heridatem nostram in villa Diseio ultra Ligerim supra fluvium Crete cum appendiciis suis hoc est quicquid visus sum habere in Cavannas, in Saviniaco, in Balgiaco, in Britello, in Musciaco, in Bisciaco, in Crisceio, in Cassiniaco, in Abloniaco, ibi habetur capella in honore sancti-Aniani, in Gravisio, in Lamina eo, in Nuhileio, in Lusceio, in Sacros, in Nuisigolo, in Sorgenio, in Virgenio, in Aliaco, in Montiniaco, in Cartal, et Serziaco.

Que omnia superius nominata nobis ex succesione paterna atque materna legiubs obvenit, tam terris quam domibus, edificiis, manicipiis ibidem commanentibus, que in presenti tempore tenere videmur, totum ad integrum, it ut hec omnia superius intimatam ad jam dicutm monasterium volo esse in domincatum, ut ibidem imperpetuo proficiat in augmentum ; et monachi qui ibidem deserviunt die noctuque pro peccatis meis at regum et totius populi deprecari debeant, et si quis (quod fleri non credimus) de heredibus vel proherendibus nostris contra hanc epistolam donationis insurgere conatus fuerit, in primis vita propria careat, atque cum stirpe sua captivus deserviat et sicut Sodoma et Gomorrha in presenti seculo percussa est, similiter percutiatur potestas et habitatio ipsius. Et ut ista omni tempore donatio forma et inviolata permaneat constipulatione subnixa.

Actum Remis civitate, sub die III Kal. Septembris, presente Domno et glorioso Childerico rege, anno IIII regni ejus.

Signum Nivardi, Archiepiscopi.
S. Leodegarii, episcopi Augustidinensis.
S. Atelani, episcopi laudunensis.
S. Mummoleni, episcopi Noviomensis.
S. Hermari, abbatis.
S. Hilduini, abbatis.
S. Bercharii, abbatis, qui hanc cartam donationis fieri jussit.

Ego Leocardius, canellarius, scripsi.


Vide etiam
[recensere]
Fons
[recensere]
  • Archiv de la Haute Marne, Cartul. de Montierender, tomb 1, folio recto.
  • Editio: L'Abbe Charles Lalore, Le Polyptique de L'Abbaye de Montierender, Lutetia, pp.xii-xiv.
  • data