Lamentatio de morte Christi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Lamentatio de morte Christi
saeculo XVI

editio: Jacobi sive Actii Synceri Sannazarii poemata, Venetiis, 1761
fons: incognitus

JACOPO SANNAZARO (1458 - 1530)

Lamentatio de morte Christi

De morte Christi domini
ad mortales lamentatio.
 

Si quando magnum mirati surgere Solem
Oceano, et toto flammas diffundere caelo:
Certatimque suo terras ambire meatu
Noctivagam Phoeben praecinctam cornibus aureis;
5
Aeternosque astrorum ignes, caelique micantes
Scintillare oculos: aliquem dare jura putastis,
Atque polo regnare, hominum rerumque Parentem,
Cui mare, cui tellus, cui pareat arduus aether,
Cuncta supercilio qui temperet: hunc simul aegri
10
Mortales (si vestra dolor praecordia tangit)
Adspicite immiti trajectum pectora ferro,
Pectora, foedatasque manus, perfusaque tabo
Ora, cruentatumque caput, crinesque revulsos,
Adspicite, et plenos lacrymarum fundite rivos.
15
Heu scelus, heu crudele nefas: jacet altus Olympi
Rector: et amisso torpent elementa magistro.
Quin etiam vacuum, adsueto sine pondere, caelum
Nutat, et ipsa suum quaerunt solia aurea Regem.
Quem diversa procul saevo cum crimine tellus
20
Ignotum populis caput, et miserabile corpus
Sustinet, exsanguesque sinu complectitur artus,
Et tremefacta graves testatur murmure questus.
Testatur sol ipse suum sub nube dolorem
Jam latitans, atraque notans ferrugine frontem.
25
Tu quoque deformesque genas, pallentiaque ora
Contegis, inferiasque tuo das, Luna, Tonanti,
Auratum flavo tondens de vertice crinem,
Et lacrymas uda fundens in nocte tepenteis.
Nec minus abruptis fama est exisse sepulcris,
30
Perque vias errasse novis simulacra figuris,
Excitasque umbras medias ululasse per urbes
Sub noctem, et notos questu implevisse penates.
Quid? non et pelagi rabies adtollere fluctus
Immanes visa est? monteisque evolvere aquarum,
35
Dejectura urbes, terrasque haustura profundo?
Cum simul et caput undisonis emersus ab antris
Caeruleus Triton rauco super aequora cornu
Constreperet, nautasque horrenda voce moneret,
Naturae cecidisse Patrem, Regemque, Deumque.
40
Haene manus vasti junxerunt foedera mundi?
Harum opus est, quodcumque jacet, quodcumque movetur?
Quidquid ubique parens rerum Natura gubernat,
Frugiferens tellus, foetumque animantibus aequor,
Vitalisque aer, atque ignibus aethra coruscis?
45
Et nunc (proh facinus, quantum potuere nocentum
Flagitia!) immissis dant pervia vulnera clavis
Liventeisque atro foedant squalore lacertos.
Heu caput indignum spinis, venerandaque caelo,
Et toties clara stellarum implexa corona
50
Caesaries! heu pectus hians, convulsaque dira
Barba manu, tunsique artus et frigida membra.
Vosne, pedes, caelum premere, et vaga sidera sueti,
Fulgentesque domos superum, sublimia tecta,
Tam saevae immanes perpessi cuspidis ictus,
55
Et terram, et duras sparsistis sanguine cauteis?
Nec trepidat mens caeca hominum? quae tanta tenaci
Durities in corde riget? num nigra videtis
Tartara tot claris hominum viduata trophaeis,
Desertasque in nocte domos, et tristia regna?
60
Felicesque animas laetum Paeana canentes
Pone sequi Regem, et caelo insedisse sereno?
Quid si non tantos subiisset sponte labores,
Humanamque sua pensasset morte salutem
Ille sator rerum, et summi mens certa Parentis,
65
Qui nutu ingentes mundi moderatur habenas?
Ut tandem intactos picea Phlegethontis ab unda
Post obitum aeternae donaret munere lucis,
In partemque suorum operum, regnique vocaret.
Tantus amor generis servandi, et gloria nostri.
70
Quare agite, ex animis, mortales, pellite vestris
Si quid adhuc manet antiqua de sorde relictum:
Mendacesque deos, et detestanda priorum
Sacra profanatis tandem detrudite ab aris.
Imbuat effuso terram nec sanguine taurus:
75
Nec miser ille suae divulsus ab ubere matris
Ignotos agnus balet super hostia cultros.
Vivat ovis, vivat quidquid sub Sole creatum est.
Mentem, animumque Deo, non tura, aut exta parate
Has illi pecudum fibras, haec reddite dona.
80
Cernitis, ut pronum flectat caput? ut pia pandat
Brachia? et ingratas vocet ad sua vulnera gentes?
Oblitasque viae moneat meminisse relictae,
Scilicet amplexus non rejecturus amicos?
At vos obtusas ignari avertitis aures,
85
Infelix genus, et saevae ludibria mortis:
Nec quanta a tergo jam instent tormenta, videtis.
Tempus erit, cum vestra illum commissa notantem,
Multantemque reos, altaque in nube sedentem
Adspicietis: et horrentes tremor opprimet artus.
90
Nec jam ferre oculos flammarum ardore coruscos,
Aut tumidos acie vultus contendere contra
Audebit quisquam sibi conscius. Ibit in ignes
Turba nocens, sontesque exsolvet corpore poenas.
Pallentesque aeternum amnes, vastasque lacunas
95
Cocyti colet: et Furias horrescet hiantes:
Atque animum monitis non intendisse pigebit
Tunc vos exactae capient mala taedia vitae,
Expertes caeli, atque aurae sub nocte profunda:
Inque caput trifidos nequicquam optabitis ignes:
100
Et frustra erectas tolletis ad aethera palmas.
Quos superum coetus, et fortunata piorum
Agmina vix lacrymis poterunt spectare retentis,
Invidiae stimulis, Dirisque ultricibus actos.
Ergo vitales, miseri, dum carpitis auras,
105
Dum compos mens ipsa sui est, dum certa facultas,
Dum ratio, tempusque sinunt: simul ite frequentes,
Ite pii, veniam factis exposcite vestris:
Ite, animos purgate, Orcique inhibete rapinas
Et tandem patrio mentem convertite caelo.
110
Sic Rex ille hominum, vacui spoliator Averni,
Oblitus scelerum, cognatae stirpis amore,
Promissique memor, menteis intrabit amicas,
Vestraque posthabitis recolet praecordia templis.
Postque tot exhaustos vitaeque, obitusque labores,
115
Illo quo pluvias, quo pellit nubila vultu
Ablutos labe excipiet. laetusque reponet
Sidereos inter proceres, sanctumque senatum,
Sub pedibusque dabit stellantia cernere claustra.