Jump to content

Latinum Ydeoma/Colloquium Quartum

Unchecked
E Wikisource
 Colloquium Tertium Colloquium Quintum 

Colloquium Quartum

Personae:
Magister, Baccalarius, Paulinus, Lentulus, Ancilla.

Magister
Baccalarie.

Baccalarius
Magister, quid abs me vultis vobis fieri?

Magister
Vbi nam Lentulus lanij filius euagatur? In isto scolastico cetu ipsum nusquam video.

Baccalarius
Nec ipse vbi locorum sit scio, hodie mihi visus non est. Timeo quod nondum experrectus dormiat.

Magister
Hem ipsum tantisper dormire arbitramini, cum sol iamdudum illuxerit? Adeon’ somnolentus est?

Baccalarius
Immo equidem arbitror, nam indies tarde venit ad declinationem.

Magister
Id non possum non vehementer improbare. Genitor suus, vir sane optimus quo etiam multos iam annos familiarissime semper vsus sum, me rogauit vt commonefacerem vos vt tantum cum eius gnato diligentie faceretis ne daretur neglectui. Se quoque vobis plus precij daturum esse spospondit.

Baccalarius
Darem quidem operam lubens sed genitrix sua eum domi detinet nec vllo die ipsum ante solis ortum surgere sinit.

Magister
Vetus hoc vitium est quod non Vratislauie solum, verumetiam alibi terrarum commititur, vtpote quod preclare indolis pueri sepenumero matrum deperiunt blandicijs. Adeo vt non modo nihil opere faciant in litterarum inquisitione sed nec earum sunt cupidi. Eo fit vt raro docti sub patrio lare educantur liberi, dum presertim molli matronarum fouentur amplexu. Ab animo meo nondum excidit illud Platonis in septima epistola ad amicos et propinquos Dionis sic scribentis. Nemo omnium qui sub celo sunt si in huiusmodi corpore ab adolescentia nutriatur, quamuis natura mirabilis sit, vnquam tamen prudens euadet.

Baccalarius
Probe quidem dicitis sed hunc inveteratum errorem nulla vnquam abolebit etas.

Magister
Error iste mulierum venit ingenio, quem tunc posthabituri sunt quando polus in terram decidet. Quapropter missa faciamus hec. Agite, experiamur an e strato surrexit. Heus Paulinum!

Paulinus
Venerabilis magister, quid me vultis facere?

Magister
Lentuli parentes vbi habitant nostin'?

Paulinus
Non noui.

Magister
Scin’ carnarium?

Paulinus
Optime.

Magister
Abi cito per has nobis vicinas lanienas et domum que pistori est proxima ingredere. Cunque tibi eo peruentum fuerit, parentibus suis nomine meo prosperum diem dicito, dein roga vbi eorum sit gnatus, quid agat, quam etiam ob causam hodie scolas non petiuerit.

Paulinus
Faciam vt iubetis.

Magister
Vos vero, baccalarie, si vobis illum adduxerit, me certiorem facite. Templum subeo.

Paulinus
Heus, heus!

Ancilla.
Ecquis illic est?

Paulinus
Aperite mihi absque mora.

Ancilla
Quis nostras fores tumultuanti sonitu pulsat? Sanus ne es? Vis ne cardines cum foribus infringere?

Paulinus
Heus, heus, aperite.

Ancilla
Operire paulum donec deposuero pessulum. Que te insanie agitant, fatue, quod tam importunus pulsas?

Paulinus
Saluete, nolite succensere. Me mei magistri iussa exequi opportet cito. Est ne hospes domi vel hospita?

Ancilla
Quid tibi vnquam fuit aut nunc est cum illis negocij?

Paulinus
Perlubet eos paucis alloqui, magistri mei precepto.

Ancilla
Hospes bouem mactaturus iuit ad macellum, hospitam in templo diue Elizabet offendes reor, nam eo se ituram esse dixit.

Paulinus
Et quorsum iuit Lentulus?

Ancilla
Eho, de Lentulo rogas? Dormit!

Paulinus
Solet ne dormire tamdiu?

Ancilla
Is sibi mos est quottidie ad summum vsque cubare meridiem.

Paulinus
Eius mihi cubiculum indicate vos rogo.

Ancilla
Ascende gradum hunc, a leua videbis armarium, quod penes est hostulum, solue pessulum et intro.**

Paulinus
Eho, Lentule, dormis? Non audis, Lentule? Surge, Lentule, surge! Stertit, certe adhuc stertit!

Lentulus
Quis me vocat? Quis me nominat?

Paulinus
Rectoris iussu ad te venio scolas vt mecum petas.

Lentulus
Serio id ne dicis?

Paulinus
Serio inquam.

Lentulus
O mi Pauline, succenset ne magister plurimum?

Paulinus
Non satis exploratum habeo an tibi succenseat vehementer, sed hoc tibi persuade quod non eque nimis (**) fere istam tuam somnolentiam.

Lentulus
Credo tibi istoc! Nunquid etiam mihi minatus est?

Paulinus
Non, Hercle!

Lentulus
Paueo intus, dormiens enim somniaui id mali. Quid mihi faciendum suades?

Paulinus
Vna mecum vt continuo ambules. Quod si non feceris, magistrum magna afficies ira in tuum maximum malum.

Lentulus
I pre et me euestigio esse venturum dicito.

Paulinus
Sine te nusquam eo, indue camisiam et tunicam.

Lentulus
Accipe palliolum meum et descende.

Paulinus
Tu me sequere.

Lentulus
Aquam interea funde in peluim vt lauer.

Paulinus
Faciam saltem ne demoreris me diu.

Lentulus
Iam sequor te. Est ne tibi pecten?

Paulinus
Est.

Lentulus
Linque hic vt plumas depectem.

Paulinus
Cape tibi eum, hei, tardus es nimis!

Lentulus
Eamus.

Paulinus
Num illotus ibis?

Lentulus
In cubiculo pauculum aque repperi, hac me laui. Palliolum in collum id vt coniciam pergamus hinc. Dico tibi, Pauline, quod mihi in modum mirum timeo.

Paulinus
Ne formida.

Lentulus
Totus intremisco.

Paulinus
Quid adeo extimescis? Dic te non lubenter obdormiuisse et posthac mane ad scolas semper esse venturum. Nil dubito quin tibi pro hac vice ignoscet.

Lentulus
Probe consulis, Pauline, vtinam mihi crederet.

Paulinus
Credet proculdubio.

Baccalarius
Eccum video. Tu, Pauline, abi et magistro Lentuli presentiam narrato, tu vero tantisper dum rector aduenerit hic sede.

Magister
Eho, Lentule, que res te tam mane ad scolas ire compulerit? Non possum non vehementer admirari, aurora nondum in celo rubescit et tu iam tanta auiditate doctrinam hauris! O mirum huius pueri in bonas artes ardorem! O laudabilem tam studiosi scolaris consuetudinem! Hoccine tuum studium est, non priusquam sol medium iam axem attigerit e strato surgere? Rebar te, omnium ignauissime, iamdudum vna cum alijs declinationi interfuisse, verum, cum de te rogarem, solus in tanto conuentu aberas. O iners, omnium pigerrime! Baccalarius etiam ait te raram in actu matutino esse auem. Quid existimas, stolidissime, te aliud ex tam longo somno preter mentis hebetudinem esse deportaturum? A nimio enim somno corpus macrescit, sensus hebetantur, stomachus fluore tentatur et caput et cerebrum grauatur. Temperatus vero membra corporis diurno ministerio grauata a lassitudine subleuat, stomachi calorem auget, animum purgat. Quare nihil mirum quod tam pingui et obdurato sis puer ingenio! Quid fles? Memineris velim te non ad soporem esse progenitum. Proch pudor, florentioris etatis tempus omne pigra dormitatione deducis ipseque somno peris, penitebit te istiusmodi ignauie. Nam quanti sit sapere non accipis modo verum, posteaquam grandior eris natu, admonitionis mee crebro etiam gemitu et longa penitudine recordabere, cum presertim videbis hosce qui te diligentiores extiterunt in clarissimos euasisse viros et ab indocta plebe tanquam patrie lumina coli et obseruari, te quoque rerum ignarum in indocti vulgi contione constitutum flocci pendi. Preterea, quo plus glorie et laudis illos et habere, parentibus quoque suis attulisse perspexeris. Eo plus etiam tristicie et penitudinis concipies te nec amicis nec cognatis solamini et ornamento fuisse. Me saltem miseret patris tui et matris, honestissime femine, cum quibus mihi summa necessitudo intercedit. Dies noctesque tuo student commodo nihilque gratius eis fore scio quam tuam in liberalibus artibus educationem, quatenus abs te vnico eorum gnato nonnihil haberent honoris, magnam senectutis sue nutricem. Sed quid multis moror? Pectus quod magna nimis obstinatione obduruit nullis prorsus mollescit amicis hortaminibus.

Lentulus
Venerabilis domine magister, fateor quidem me superioribus illis diebus paululum ardoris erga egregias artes habuisse, sed iam me diligentiorem fore promitto. Iussa vestra capessam et quam diligentissime exequi curabo, baccalariorum quoque preceptis parebo. Vnum hoc mihi ignoscite, venerabilitatem vestram per vltra mundanum oro deum.

Magister
Iampridem te plus opere esse habiturum spospondisti sed me verbis semper fefellisti hactenus. Fiduciam tuam fortasse omnem, vt plerique omnes faciunt diuitum liberi, in parentum diuicijs collocasti satque tibi pro huius vite statu esse reris dum tu vnicus tante opulentie heres, ab inerudito vulgo, quod opulentum quemque honorat, venerabere. Falleris, edepol, falleris, stultissime puer! Nemo enim ob diuitiarum copiam merito honorandus venit quod, si ignobilis plebs more suo te non scientia sed ere locupletem colit et obseruat, opes tuas ammirari videbitur, quod turpissimum esse scribit ille Atheniensis Acadamie princeps Plato in epistola ad Dionisium Siracusanum. Si vero doctus et sapiens, quod minime arbitror, tibi rerum ignaro aliquid honoris opum gracia exhibuerit, vtrique erit infamia, tibi quidem quoniam nihil dignum reuerentia in te habes, illi vero quia diuicias colere censebitur, quod quam procul sit a sapientum officio preterit neminem. Sola autem scientia et virtus cognitum habent honorem et verum decus, nihil profecto ad cumulum veri honoris ex diuitijs accidit**. Accipis hec?

Lentulus
Accipio, doctissime preceptor, pro summa vestra in parentes meos beneuolentia, vos rogo, parcite mihi. Que deinceps vos velle intellexero, omnia studiose dilengenterque faciam. Cras in primo diluculo huc me recipiam.

Magister
Cras dicis? Dic mihi cras istud, Lentule, quando venit? Cras hoc perspicaci etiam Minerua adolescentes sepenumero indoctos fecit senes; qui si didicissent hodie, venerabilem et iucundam ducerent senectam. Crastinum tibi promittere nolito, cum nihil certi habeas an ad vesperam vsque sis victurus. Si quid hodie didiceris, cras te oblectabit sane plurimum illius meminisse.

Lentulus
Colendissime preceptor, monitis vestris obsequar lubens, hoc saltem ignoscite.

Magister
Tametsi id non sis meritus, ignoscam tamen, his sed legibus vt in diluculo pollicearis scolas petas, nullumque prorsus tempus ocio et ignauia deducas.

Lentulus
Faciam venerabilitati quoque vestre gratias habeo immortales.

Magister
Abi ergo nunc, impune, sed ne mihi posthac arguendus venias, te hortor, caueto.

 Colloquium Tertium Colloquium Quintum