Jump to content

Laudabiliter

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Laudabiliter
1155
editio: incognita
fons: incognitus

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio illustri Anglorum regi salutem, et apostolicam benedictionem.

Laudabiliter satis et fructuose, de glorioso nomine propagando in terris, et æternæ felicitatis præmio cumulando in cœlis, tua magnificentia cogitat; dum ad dilatandos ecclesiæ terminos, ad declarandam indoctis et rudibus populis Christianæ fidei veritatem, et vitiorum plantaria de agro Dominico exstirpanda, sicut catholicus princeps intendis; et ad id convenientius exequendum, consilium apostolicæ sedis exigis et favorem. In quo facto, quanto altiori consilio et majori discretione procedis, tanto in eo feliciorem progressum te, præstante Domino, confidimus habiturum; eo quod ad bonum exitum semper et finem soleant attingere, quæ de ardore fidei, et religionis amore, principium acceperunt. Sane Hiberniam, et omnes insulas, quibus sol justitiæ Christus illuxit, et quæ documenta fidei Christianæ ceperunt, ad jus beati Petri et sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ, quod tua etiam nobilitas recognoscit, non est dubium pertinere. Unde tanto in eis libentius plantationem fidelem et germen gratum Deo inserimus, quanto id a nobis interno examine districtius prospicimus exigendum. Significasti siquidem nobis, fili in Christo carissime, te Hiberniæ insulam, ad subdendum illum populum legibus, et vitiorum plantaria inde exstirpanda, velle intrare; et de singulis domibus annuam unius denarii beato Petro velle solvere pensionem; et jura ecclesiarum illius ierræ illibata et integra conservare. Nos itaque, pium et laudabile desiderium tuum cum favore congruo prosequentes, et petitioni tuæ benignum impendentes assensum, gratum et acceptum habemus, ut pro dilatandis ecclesiæ terminis, pro vitiorum restringendo decursu, pro corrigendis moribus et virtutibus iuserendis, pro Christianæ religionis augmento, insulam illam ingrediaris, et quæ ad honorem Dei et salutem illius terræ spectaverint exequaris; et illius terræ populus honorifice te recipiat, et sicut dominum veneretur. Jure nimirum ecclesiarum illibato et integro permanente, et salva beato Petro, et sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ, de singulis domibus annua unius denarii pensione. Si ergo quod concepisti animo, effectu duxeris prosequente complendum, stude gentem illam bonis moribus informare; et agas tam per te, quam per illos quos ad hoc fide, verbo, et vita, idoneos esse prospexeris, ut decoretur ibi ecclesia, plantetur et crescat fidei Christianæ religio, et quæ ad honorem Dei et salutem pertinent animarum [per te] taliter ordinentur, ut a Deo sempiternæ mercedis cumulum consequi merearis, et in terris gloriosum nomen valeas in seculis obtinere.