Laureolus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

LAUREOLUS

MARIAE IOANNES sorori dulcissimae.

Laureolo tu casta meo mea parce Diana.

Lucus Aricina croceum de fronde videtur
exhalare diem, subeuntque crepuscula caelo.
Iam non purpurea variat lacus aequora luce;
Vesper opacatis tremulus nunc murmur in undis
5 lene ciet; late resonant asionibus alni.
En pia reptat anus, vetulo comitante, domumque
sub noctem redeunt. Domus est in limine silvae
et media in dumis paleae casa tecta maniplis.
«Hora subit» pia dicit anus, «qua Virbius artis
10 ex hederis caput ignoti deus exserit antri
cautus, et ingentes sensim nigrescere truncos
ac similem nebulae fumantem prospicit umbram.
Olli intus thalamus lychno cristallinus ardet
perpetuo: cubat ille dies vitamque priorem
15 somniat et rapitur furiis immotus equorum.
Assidet et lento blanditur carmine nympha
Egeria et madidam frontem solatur anhelo.
Nocte deam sequitur deus, et, cum luna renidet,
per lucum tacitis videas vestigia flammis
20 gliscere et immortale potes deprendere murmur,
quale sonant crebrae percusso marmore guttae.
Sed vagus obscurusque per interlunia lustrat
assidue silvam gemitu loca flebilis implens».
Haec memorans tecto successerat. Ecce sub ipsa
25 forma casa conspecta viri. «Recludite portam
meque» ait «hospitio miserum dapibusque iuvate».
Forma erat humana maior, vox triste sonabat
nescioquid. Stupuere senes atque «Hospes, haveto»,
dixit anus, «concede intro» dextraque prehenso
30 anteit. Apparet nigro domus illita fumo
stellaeque a patula mediae micuere fenestra.
Hanc nactus tacitas hospes circumtulit omnes
per dumos acies perque atra silentia luci
multa agitans: clare quem iam fulgente lucerna
35 haerentem ut pura videre in nocte, subinde
quaesivere oculos oculi digitusque labellis
st ait impressus. Tandem conversus et ora
et latos pavidis umeros oculosque flagrantes,
quos silva tremulisque putes horrescere ramis,
40 mirari dedit ac pharetram venantis et arcum.
«Quisquis es» inquit anus «nostro succedere tecto
et dignate domum praesens invisere castam,
aequus ades, precor, aequus abi, de te male nunquam
si meriti, silvam veriti si laedere, vestram
45 si, bone, ne ipsa quidem violavit pupula sedem».
Sic ait et palmis orabat uterque supinis.
«Iam taceas: quid opus verbis? tibi tessera detur.
Aspicite, at visum nusquam vidisse putate».
Haec hospes: tremuloque senex haec adicit ore:
50 «Quem te, hospes (multis nam gaudes, sancte, vocari
nominibus, quorum hoc laudas, hoc tempore temnis),
da quo nos igitur, nequis forte inscius erret
nomine...» «Scitis enim» rapidus sic hospes, et ictam
insonuit palma et tremefecit pondere mensam.
55 «Vae vos ... sed moniti cautique tacenda tacete.
Cur autem cessas nec donis sedula mensam
instruis oblito, iamdudum, mater, aventi,
quae procul in vita delectavere priore?
Nec mihi liba manus durat per inhospita silvae
60 ulla nec ulla dapes mihi mollit flamma paratas».
     Nec mora: festinant. Dependens perna camino
tollitur: hinc partem resecat vetus ordine coniunx
et minuit cultro sordes ornatque patellam;
dein foliis mensam ficulnis sternit et affert
65 succinctus raphanos et pocula sistit et atram
sustinet et manibus testam vix atque genus vi.
It, redit: at properata gemens anus ignibus infert
liba foci: raucum flabellis urguet ahenum;
imperitatque viro: nunc hoc, nunc admonet illud.
70 Iam fruitur dapibus, iam dulci proluit hospes
corda mero: veniamque epulis anus orat inemptis,
mala memor coniunx apponit et impiger uvam.
     «Non indigna deo» satur ille ait «hospite cena
gaudentem silvis variaque ambage beavit».
75 Cui vetulus: «Macte hoc igitur, quicquid fuit, esto,
non dedignatus mensam deus» inquit «acernam».
«Hospes, ain vero? quippe, inquam: nulla sepulcri
ara manet, nulla terra cohibebor humatus».
Sic ait, at fronti rugas obduxerat. Illi
80 multa diu taciti secum tum volvere, secum
mirari sacro perculsi corda pavore,
quod deus aeternos maereret nectaris haustus
nostraque divina traheretur fronte senectus.
Ecce hospes subito exclamans: «Age vive! quid autem?
85 Nonne mihi luci securis quercubus horrent?
nonne cavum tutis antrum me amplectitur umbris?
Et mea sunt, oculi mihi quae videre, nec ulla
lex humana tenet; non ullo fundit aratro
terra cibum, latices non ulla vinea falce.
90 Conspectus nulli, similis circumvagor Euri,
ceu Sol indeprensus et avius omnia lustro,
et nascor moriorque, alius sum semper et idem.
Si modo cornipedum liceat vitare tumultus!
si modo quis propriam supera illam luce dicaret
95 usque deam, ut noctes uni mihi pulcra niteret
et dum cuncta silent, claro penderet in antro!»
Haec loquitur: vetuli pendent ex ore loquentis
votaque suscipiunt taciti tacitique precantur,
cum cernunt simul expallescere. Semita nempe
100 et properante sonat late pede campus equorum.
Declinant oculos, convertunt. Assidet hospes
nullus: ab obscuro lucebant sidera caelo,
mensa aliqua, mirum, patera ridebat et auro.
Ingruit ac strepitus, propius rapit ungula turmam.
105 Consistunt equites: «Ehodum!» clamatur «adeste
vidistisne ferum vultu pharetraque minacem
forte virum?» Vidisse virum negitavit uterque.
«Quo sacer ille mihi similis dilabitur undae,
avolat ut somnus tenuisque efflatur ut aura,
110 Laureolus? ne illi praesto reor esse Lavernam!
nonne expilatam dicas gaudere Dianam?
Sed mihi pileolum nequiquam publicus optem,
inveniet si aliud corvorum ventre sepulcrum!»
His dictis abeunt. Ignaro corde revertunt
115 instaurantque senes epulas et vina nitenti
de patera fundunt, te votis rite vocantes
cultorem nemorum nymphaeque potentis alumnum,
uno iam functus qui bis vir Virbius aevo
immortalis agis, divae satiatus amore.
120 Et procul inde equitum strepitu cava terra resultat
ac stupet insolitum nox intempesta sonorem.