Leçons latines modernes vol 1/Narrations

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
NARRATIONES
e libro nuncupato"Leçons latines de littérature et de morale" excerptae


PRAECEPTA HUIUS GENERIS[recensere]

Tenui admodum limite discluduntur simplex et abjectum dicendi genus ; aut altiùs nonnullorum effertur oratio, aut se plus aequo demittit, magnâque solertiâ opus est, ut ilia tantoperè præcepta narrandi ingenuitas nullo humilitatis confinio lædatur. Neque enim, si ambitiosa ornamenta rejicit narratio, ideo viles pannos ferat turpemque vestitum; neque, si fucus dedecet, continué squalorem situmque patiatur. Media inter utramque via est, quam natura diligenter inspecta docet, ad quam et brevitas ipsa conducit ; quam virtutem satis de se narratio commendat ac præcipit. Quis enim patienter sustineat importunos illos narratores, qui orationem suam inutili sententiarum verborumque copiâ onerant magis quàm ornant ; qui alia ex aliis diverticula aucupantes, neque quô intendant satis pervident, neque viam dispiciunt quâ finem suum narratio consequatur; qui, dum legentem per abrupta secum trahunt, iisdem impediunt erroribus, iisdem ambagibus implicant, eodem cursu rapiunt, eodem lapsu demùm praecipitant? Iis profectô non magis esse similis velim, quàm cum duce locorum ignaro per saltus devios, ignotasque vagari solitudines, ubi nec viæ discrimina, neque ulla cultûs humani vestigia cernerentur. Respuit animus odiosam loquacitatem, et istos usque eadem aut aliéna aut inutilia inculcantes cum tædio narratores. Nescio enim quomodo naturâ omnes discere cupidi, et amantes praecipuè novitatis, rem narrandam uno, si fieri posset, cupere- mus intuitu consequi ; neque quidquam veremur tantum, quàm ingenii celeritatem sermonis prolixitate retardari. Undè necesse est narrandi ténor omninô elanguescat, nisi vel novitatis quædam quasi perpetuitas animum legentis blandiùs moretur, delectet, pascat; vel, si novitati non est locus, nisi quodammodo narratio prætervolet, atque instar fulguris oculos perstringat.

Ludov. Marin, de Genere fabulari, orat. part ult.

DE CAMMA[recensere]

Camma.

Erant in Gallograeciâ duo potentissimi tetrarchae, Sinatus et Synorix, et propinquitate sanguinis inter se conjuncti ; quorum Sinatus Cammam virginem in uxorem duxerat, quam formæ dignitas spectabilem, virtus omnibus admirabilem reddebat. Non enim de pudicitiâ solum bene audiebat aut conjugali erga conjugem charitate, sed animi magnitudine prudentiâque celebris erat. Huc accedebat humanitas eximia et bonitas erga subditos, undè miré inter populares grata fuit. Hæc ornamenta ideo clariora fuêre, quod sacerdos Dianæ erat, quâm gens illa imprimis colit, et in pompis et sacrificiis magnifico cultu ornatâm exhibet.

Hâc de causâ captus ejus amore Synorix, cum nec preces , nec vim, vivente marito , quicquam effecturum se sperat, ad dirum facinus convertitur. Per dolum enim Sinato interfecto, impatiens moræ, non ità diù post cædem factam, nuptias Cammæ ambit, assiduè per id tempus in Dianæ templo versantis, nec flebiliter aut ignavè calamitatem ferentis, sed irâ consiliis instructâ opportunitatem ulciscendi exspectantis. Ille autem in preces effusus, allegatis quoque speciosis rationibus, jactabat sese Sinato cæteris in rebus præstantiorem esse; nec cædem animi immanitate, sed necessitate amoris fecisse.

Femina ibi haud inclementer récusât, videbaturque paulatim progressu temporis emolliri. Instabant enim amici, tum vi, tum precibus, ut nuptiis Synorigis assentiretur ; quâ in re gratiam benevolentiamque potentissimi hominis aucupabantur. Expressum est tandem a femina ut matrimonium non detrectaret. Accersitur igitur Synorix in templum Dianæ , ut ibi quasi coram numine sponsalia confirmarentur. Quem ubi eà venientem matrona comiter excepisset, libat e phialâ, partemque ejus poculi ipsa ebibit ; partem bibendam Synorigi porrexit. Erat autem venenatum mulsum. Quod ubi epotum vidit, venerabunda numinis clarâ voce exclamat :

« Te testor, charissima Diana, me solummodô hujus diei gratiâ post cædem mariti superstitem esse voluisse neque intereà temporis quicquam mihi dulce fuisse præter cogitationem ultionis, cujus cùm compos sim ad virum descendo. Tibi autem, scelestissime nium, pro nuptiis et thalamo sepulcram amici tui parabunt. »

His auditis, Synorix vim veneni jam persentiscens, in currum ascendit, vehiculi jactatione ad vomitum usurus. Quem motum haud tolerare potuit affectum corpus. Quamobrem ad lecticam transgressus, sub vespertinum crepusculum exspiravit. Gamma vero, cùm vim veneni per eam noctem sustinuisset, auditâ Synorigis morte, laeta et alacris vitam finivit.

Ex Plutarcho, Petrus Nannius.

DE INITIIS DEMOSTHENIS[recensere]

Demosthenes, cùm ob neglectam ab avaris atque improbis tutoribus sedulae institutionis curam laboraret quibusdam loquelæ vitiis, atque adeo principi suae artis litteræ pronunciandæ impar esset, nihilo tamen seciùs ea, ut plerique assolent, parvi pendens, cùm satis ipse sentiret nullam sibi deesse ex iis partibus quæ solidum et præclarum oratorem constituunt, et, Minervâ ipsâ impellente, in eloquentiæ arenam incredibili impetu raperetur, ubi primùm per œtatem licuit, nihil ei longius visum est quàm in Atheniensium conspectum prodire, et gloriœ , auctoritati, potentiæ, auris denique popularibus, obsequente oratorio spiritu, velificari.

Jam is ergo nihil mediocre volutare animo : selectum ab eo argumentum omnium quæ ad rem pertinerent publicam nobilissimum, et quo Athenienses præ cæteris afficerentur : exquisita oratio, perfecta ingenio, elaborata industriâ, quæque, si unquàm alias, lucernam oleret, quippe in quâ Demostheni omnes civilis vitæ et futuræ existimationis spes essent positæ. Noctis quæ stato diei proxima vix minimam partem somnùs abstulit:semisopito plausus, laudationes, coronæ, paratum suggestûs imperium obversari animo, et juvenili ingenio proxumæ gloriæ dulcedine lactato quasique ebrîo miré adblandiri. Nulla ei unquàm nox visa longior.

Consurgit, accingitur, dicenda in memoriam revocat, immoratur eminentioribus, sibi plaùdit, nec vanâ (quid secum dissimulet?) tenetur spe fore ut ipso exaudito fervida Callistrati ac Laodamantis fama refrigeat. Procedit aliquando in medium, suggestum ascendit; exspectatio præconis loco silentium indixerat : adolescentem antiquis moribus, publicœ rei studiosissimum, chartis impallescentem, rhetorum præceptis sedulô imbutum, Socraticîs Platonis operâ imbutum sermonibus, magnum aliquid, nec sanè vulgare allaturum. Paululùm oratione processerat ; mussitare clanculùm Attici, tum admurmurare ac supplodere. Gratulari Demosthenes ea secundissimi favoris indicia ratus, ac propè prae gaudio liquescere ; pergit ; murmur increbrescere : tum is mirari, subsistere; cachinni hinc indè erumpentes, molestissimi interprètes, rem paulô aliter quàm exspectaverat explicant. Postremo cùm sese incitans persequeretur, tanta exorta sibilorum vis, clamor tantus, ut orator jam malè certus, jam impos animi, qui esset, utrùm esset, annon esset, id ipsum nesciret, et vix tantùm sufficeret viribus dum sese daret e suggestu præcipitem, et obseratis auribus, togâque obvoluto capite, per confertam exsibilantium, explodentium, indigitantium, turbam sese ocyssimè in fugam proriperet.

Ubi primùm ex eo æstu ad se rediit, Plutarcho teste, inambulabat is secus littora, Bellerophonti Homerico similis,

   Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitans:

atque hic complorare fortunas suas, eoque acriore stimulo confodi, quod ambiguus hœreret animi, deosne an homines, an seipsum, de tantâ calamitate accusaret, nec satis secum statuere posset, quo tandem oratorio peccato tantam ac tam insperatam ignominiæ molem in se arcessîsset. Properabat ergo domum Minervæ iratus, immerentes rhetorum libros, suasque lucubrationes cedro dignissimas, paternæ fornaci injecturus, et vacaturus deinceps, domesticas secutus artes, ferreis operibus procudentis, vir quem eloquentia suis ipsa confabricandis coruscandisque fulminibus designaverat.

Affuit opportunè Satyrus, clari eâ tempestate nominis histrio, qui, veram ejus infortunii causam edisserens, abjectum et jacentem consilio excitaret suo, moneretque ut primùm emendandæ pronunciationi vacaret sedulô, tum rursùs in populi conspectum prodiens fidenter, ex Pericleâ quâ pollebat dicendi ratione, omnia sibi secunda et prospéra polliceretur.

Ex eo Demosthenes in id unicè, enixè incumbere, et Cum pravâ institutione quæ jam in naturam abierat, strenuè luctari : modo calculis in os injectis contendere ut linguæ repagula disrumperentur, modô continentem stridentium ac frendentium dictionum seriem pronuncians efficere ut asperiores litteræ exercitatione tractatæ retractatæque mollescerent. Ubi pravae consuetudinis vitia pertinaci labore expugnata , tum rursùs in concionem prodire ausus, hianti ac miranti populo videri alius, et ejus loquela non jam hirta, propè dixerim salebrosa, scabra, sed levigata, expedita, flexibilis, per aures molliter illapsa, tum demùm pro imperio in audientium animis dominari. Est sanè cur magnas histrioni optimo habeamus gratias , per quem foro et gloriæ Demosthenes redditus est, verùm etiam cur aversemur inconditæ pronunciationis vilium, per quod parùm abfuit, quin ipsa Atticæ suadelæ vox conticesceret.

Cesarotti, de incommodis e pravâ pronunciatione ortis - 1810

DE COMITE UGOLINO[recensere]

Ugolinus Girardescus, civis pisanus, Guelfarum partium princeps , initio contrariâ factione partim pulsâ , partim perculsâ, eô potentiæ domi pervenerat, ut nutu omnia administraret, patriæque dominus et esset et haberetur. Divitiis, nobilitate, ingenii famâ, auctoritate ingens, uxore, filiis, nepotibus, et omnibus in vitâ appetendis circumfluens, beatus , felix , et cæteris et sibi visus; eorumque cogitatione perfruens, lætus, fidens, etiam illorum commemoratione gaudebat. In festo frequentique natalis sui celebrandi convivio, ad quod suos omnes invitârat adhîbueratque, dum fortunam suam fando effert, admiratur, cæloque æquat, ausus est quemdam ex intimîs amicis Marcum, quid tandem abesse videretur, interrogare. Ille, vel reputatione rerum humanarum, quàm fluxæ fallacique specie, quàm volucri orbe circumagantur, vel mente divinitùs admonitâ, « Sola, ait, ira Numinis procul diùque abesse a tam secundis rebus non potest. » Et necesse erat congesta in unum hominem nondùm alteram fortunam expertum bona excipi calamitate ingenti. Guelforum viribus consenescentibus, Gibellini, armis correptis, ædes ejus circumsistunt, oppugnant, unum e filiis, unumque nepotum, vim arcere conatos, occidunt; ipsum et duos prætereà filios, très nepotes, comprehensos in turrim inclusêre, obseratis foribus, clavibusque in Arnum propinquum flumen dejectis. Ibi famé in oculis, în gremio suo charissima pignora parens moriens vidit morientia. Vociferanti exposcentique ut suppliciis humanis exigendis inimici contenti essent, sacræ confessionis sacrosanctique viatici potestas facta non est. Hæc inhumanitas partes Gibellinorum magis invisas effecit[1]

P. AEmilii, de Rebus gestis Francorum, lib. VIII

FILII INHUMANI[recensere]

Sanctius major, Hîspanîæ Rex, cùm proficisceretur in bellum, generosum equum, et quo nullus erat nobilior, Reginœ sollicite commendavit : nihil enim eâ tempestate equorum armorumque possessione charius erat Hispanis. Garsias, Regis filius natu maximus , a matre Reginae quum sibi dari petiit : neque illa abnuebat, nî molestum id Sanctio fore Petrus Sessius, nobili loco vir, regio stabulo prœfectus, denuntiâsset. Garsias ex repulsæ dolore in furorem actus, sive vero interpretatus haud levi de causâ plus Pétri preces, quàm ipsius postulatum valuisse; sive simulato, ut dôlorem ulcisceretur, adulterii crimen matri imponere constituit. Nec juvenili impetu rem exsecutus est : nam, quo major fides esset, solerter Ferdinandum fratrem ad sceleris societatem invitât. Impium illi et nefarium facinus visum est primùm. Deinde commente ità connivere, ut tragœdiæ spectator neutrî se parti adhæsurum jurejurando polliceretur. Garsiæ criminatio Regis animum vehementer perculit. Hinc Reginœ celebrata pudicitia, et integra semper fama movebat; illinc filius, quem nisi magnâ de causâ in eam causam ingressura esse existimare non poterat. Ferdinandus, sententiam rogatus, ancipiti responso patris animum vehementiùs conturbavit, atque ità ut Reginam custodiæ manciparet. In nobilium et procerum conventu de re tantâ disceptari placuit : omnium communi sententiâ statum, ut nisi esset qui jure, armisve Reginœ pudicitiam tueretur, ignis pœnam subiret.

Erat Régi filius ex impari matre, nomine Ramirus. Is innocentis novercœ vicem miseratus, atque Garsiæ fratris fraudem subodoratus, singulari certamine profitetur se depulsurum calumniam quæ innocentiœ obtendebatur. Magnum Régi ex eâ provocatione parabatur malum, utrâvis parte vincente, victâve. Verùm eam omnem procellam viri sancti diligentia discussit, qui, multa monendo hortandoque, cùm diceret dedecus Reginœ non adipsam tantum pertinere, sed ad Regem etiam, ipsosque, atque adeô Hispaniam universam : vidèrent ne criminando matrem, quam etiam sontem tueri debuissent, divinam vindictam in suum caput provocarent, gravissimaque supplicia, quibus impios ausus Deus mulctare consuevisset, eô perduxit Regios fratres, ut calumniam confessi primùm, deinde ad patris pedes provoluti veniam precarentur. Rex negat, nisi Reginâ placatâ , se eis tantum scelus condonaturum. «Siccine, inquit, tantum facinus in nos regiamque nostram suscipere animis atque designare ausi estis, nefarii sceleratique filii, si eo digni estis nomine, gravissimâ inustâ maculâ nostro generi atque sanguini? Tueri matrem, quamvis sontem, erat consentaneum, manifestœque fœditati vitam et sanguinem vélum prætendere : nunc innocentem de turpissimo crimine postulâsse quantum nefas ! Parcite, Superi, in hoc scelere omnia insunt scelera : impietas, crudelitas, furor ; tolerabilem aliquam vindictam sumite. Parcite, mortales, in uno crimine summi, medii, infimi, violati estis. Externæ nationes parcant ad quas tantae nequitiæ fâma pervenerit, neque ex eâ de nostris moribus conjecturam faciant. Parce, ô sanctissima conjux, non magis filiis quàm patri. Ego quidem vix lacrymas teneo, vix me contineo, quin parentum reverentiam vestris capitibus sanciam. In irâ tamen quid nobis potiùs sit dignum, quàm quid ipsi sitis promeriti considerabo; neque ut in luctu veteri novus exoriatur luctus committam. Detur id œtati, detur temeritati vestræ. Nimia te, Garsia filî, indulgentia corrupit ut princeps impietatis auctor fratrem in fraudem impelleres. Neque pœnas in præsenti expeto, neque in posterum veniam do. Matri vestræ sanctissimæ innocentissimæque de vobis arbitrium permitto; quod ilia sanxerit, id jus fasque esto ; et ipse meœ facilitatis credulitatisque pœnam per omnia numina deprecabor.

Sic filii a pâtre repulsi sunt, Regina procerum precibus fatigata et filiorum lacrymis victa, veniam hâc lege dedisse traditur ; ut Ramiro pretium operæ atque defensœ innocentiæ merces esset Arragoniœ regnum : in quo natalium vitium eximia virtus fidesque compensarent. Garsias penes quem potissimum ejus tragœdiæ culpa fuerat, materna ditionis atque imperii ad quod legibus vocabatur, haereditate careret. Utrumque pâtre Sanctio concedente factum.

Mariana Historiae de rebus Hispaniae, Lib. VIII, cap. 13

TRIUM VALENTINORUM HISTORIA[recensere]

Quam nihil sit parentibus in filiorum, si pravi sint, caritate repositum, fabellâ quâdam haud illepidâ declaratur.

Quoddam est hominum genus qui, dum in dissolvendis metallis toti sunt occupati, mirabilia quaedam ad propagandam vitam arcana, aurique conficiendi rationem investigant, neque sibi quidquam arte multâ, multisque laboribus conferre possunt, nisi pretiosam inopiam: alchymistae vocantur.

Degebat in Germaniâ quidam Rasilius nomine, huic arti deditus, vir alioquin sanctus et innocens. Is extremâ confectus senectute, quum vitœ finem instare sentiret, vocato ad lectum Valentino filio, perditae indolis adolescente : «En, inquit, ut scias, fili, quonam tam longinquae vitae labor evaserit, id ego sum multis tandem assecutus vigiliis, ne mihi meorum quisquam superstes esse possit » Cum perhorruisset filius, « noli pavere, inquit, non tibi mortem reperit pater amantissimus, sed a se depulit. Cernis testulam hanc hoc liquore coccineo plenam ? Hanc mihi paravi ad versus fati necessitatem praesentissimi remedii vim. Si intra post obitum decem horas, priusquàm ex hoc limo recentis animae tepor abierit, hoc liquore corpus unxeris, et paucula aliquot guttas hisce labris instillaveris, redibit patri tuo spiritus ac juventæ vigor; redditoque quam præstiti vitæ beneficio, jam aequo jure inter nos et fratrum loco erimus. Ars intérim nostra alterum tibi seculum certâ ratione elaborabit. »

Post hæc mandata quum expirâsset, filius dolore amens, simul inter lacrymarum intervalla reputans patri tam pio alterâ vitâ non opus esse, sibi verô tam perdito peccatori omninô utile fore superstitem esse sibi, ut contractas contrahendasque priori vitæ maculas posteriore elueret, noluit iteratæ confectionis subire aleam. Testulam ne attigit quidem. Patrem inter avos reliquit; îpse dictatis in alteram vivendi vicem officiis, quod libidinis erat, præripuit. Obrepsit homini senectus, testulæ morbus admonuit. Erat ipsi quoque filius patri quàm avo similior. Cujus quidem, quum sciret suâ nihilô certiorem esse, avaritiam tentavit, exhibitâque testulâ, et prædictâ admovendi arcani ratione affirmavit, se, môdô id ritè fieret, totum fore aureum. Flebat intérim filius, multoque se singultu discrucians, solabatur patrem miser, et perditè testabatur, se aureum cadaver omni reverentiâ habiturum, neque id unquàm permissurum sibi, ut vel digitulum unum e tàm dilecto parente resecaret, nisi si fortè fragmenta aliquot collocandis sororibus opus esset. Hâc astutiâ fretus pater ad moriendum ultrô se componit, et hilariter, quippe mox ad vitam postliminio rediturus. Qui postquàm extremum tamen spiritum emisit, pretiosi corporis hæres, gestientis intùs charitatis impetum non sustinens, imperare sibi non potest, quin optimi parentis molem, quàm longa lataque sit, cupidissimè dimetiatur. Quam ubi in aurum conversam haud pœni- tendam tanti laboris mercedem fore, subductis calculis, cognovit, accingit se ad opus. Sed, heu! peruncto egregie corpore, quum liquor labris admoveretur jam vîtae redeuntis quasi admonitum subsiluit cadaver, et ex novi artificis manu testulam excussit[2].

Car. Lebeau.

INGRATI CASTIGATI[recensere]

Mercator locuples , non auro minus quàm aetate gravis, filiam habebat nubilem et unicam. Eam cùm nuptui tradidisset adolescenti nobili, pro dote bona sua donat omnia. Peractis nuptiis, gratulantur sibi novi conjuges insperatam felicitatem, illa quôd viro nupserit illustri genere; hic quôd duxerit uxorem benè nummatam. At non item gratulatur sibi senex , angitur contrà intimis sensibus, dementiamque deflet suam ; haberi se ludibrio secum ipse queritur, se contemni indignum in modum a filiâ generoque, sic ut ne aspectu quidem dignentur obvium. Neque tamen abjicit spem omnem levandæ ægritudinis. Consilium hoc init callidum : amicum adit; quem posteaquàm salutavit, quo in loco suæ sint res docet ; et, quid excogitârit, simul aperit; ac « Nummos, inquit, in hanc rem non paucos commoda, in paucos dies. — Libenter, inquit ille. En deprome ex hâc capsulâ, quantum voles. » Summam iste capit non levem, domumque redit plenus spei maximæ.

Vix ingressus cubiculum, generum audit suum scalas domûs ascendentem. Abdit se in suum conclave senex, utque tinnitu pretioso inescet hominem, effundit aureos in mensam, et numerare nummos altâ voce claroque sono incipit. Ad sonum monetalem advolat ille, auscultât prae foribus, miratur, inhiat. Denique egreditur senex, cui iste: « Unde, inquit, mî pater, tàm densus tibi defluxit imber aureus? — Quota, respondet noster, hæc summa ex iis quæ debentur mihi? Hanc a debitore recepi hodiè, mutuô daturus ex amicis meis cuipiam.» E vestigio uxorem ille adit, et, « O nos amentes, inquit , nimiùmque credulos ! Vetulus noster etiamnùm affluit auro. » At ilia : « Quid ais ? auro affluit ! faxo ad nos brevi totum defluat, quantumcunque est ; non, si in arcem ejus area vertatur, impressionem sustineat.»

Nec plura :ad patrem devolat, vultum ad blanditias componit, nectarea tota fit; melleis verbis et osculis parentem salutat. «Ut vales, inquit, mi pater optime, mea faustitas aurea, et felicitatis aurora; ô meae vitae gaudium? » Ille dolum dolo excipiens : « Valeo, inquit; te advenisse gaudeo id temporis ; volo enim testamentum condere, teque scribere hæredem summæ cujusdam. — Beas me, inquit illa; et cur me id celâras, pater, filiam tuam tuî observantissimam, quae te his oculis plus amo ? — Nimirùm , ait senex, non omnia sunt quovis evulganda tempore; tabellionem accerse....... » Protinùs accersitur ; facit ille testamentum; summo deinceps honore colitur; moritur demùm, sumptuoso effertur funere ; aperto testamento, patet fraus, seseque delusos dolent dolosi conjuges[3].

P. Fr. Pomey, Soc. J., 1748.

CIDUS FILIARUM INJURIAS ULCISCITUR[recensere]

Carrionis reguli Dieghus et Ferdinandus ( Infantes vulgô dicimus) viri eâ ætate in Hispaniâ genere et copiis nobilissimi, animo ignavi, e Cidi opibus aviditatem explere posse cogitantes, quoniam masculâ prole orbus erat, Regem adeunt, petuntque ejus operâ et auctoritate Cidi filias Elviram et Solem sibi uxores dari. Annitente Rege, Reguenam oppidum, quod non procul Va lentiâ situm est, ad colloquium ventum: et, re deliberatâ, Carrionis reguli Valentiam Cidum prosecuti, voti compotes facti sunt. Nuptiae regio apparatu; festâque laetitiâ celebratæ sunt. Adolescentes culti magis munditiis, quàm virilis ac militaris animi, mores suos socero et aulicis in armis educatis haud satis probabant. Semelque leone e caveâ, fortè an consilio incertum, sed egresso tamen, cum præ metu in turpes latebras se condidissent, et iterùm in tumultuario prælio adversùs Mauros qui ex Africâ venerant, certamen exhorrere visi essent, ignaviae atque timoris significationem dederant. Dedecus quod virtute procurare debuissent, turpiter ulcisci cogitant : et est fermé crudelis ignavia. Suerus, adolescentum patruus, in quo propter ætatem prœsidii atque prudentiae aliquid esse debuisset, in ægris animis, facis instar , majus incendium excitabat.

Re constitutâ, patriae se desiderio teneri simulant: petuntque volente socero, discedendi sibi facultatem esse. Annuit Cidus eorum postulatis, filiasque et generos aliquanto spatio prosecutus, mœstus flentes et quasi tacitâ divinatione perfusas lacrymis abs se dimittit: honestissimô stipante comitatu, ad Castellæ fines perventum: Durioque amne superato, in Valeranicæ finibus Corpesia Toborata facinori perpetrando locus idoneus fore videbatur. Comites alii alio confictis de causis amandati; ipsi uxores a militari viâ in interiorem silvam seductas, et nequicquàm Divorum hominumque fidem implorantes, nudas flagris caedunt. Feriendi finem fatigatio satietasque fecit. Examines atque in suo sanguine volutantes pro mortuis dimittunt. Ab Ordonio, quem Cidus, cùm fraudem suspicaretur, præcedentium iter, dissimulato habitu, prosequi jusserat, repertas sunt, atque in proximo vico medicamentis ciboque recreatae.

Injuria atrox erat, neque ferenda inhumanitas; et, re cognità, Carrionis reguli invidiâ maximâ flagrare cœperunt ; indignum passim judicabatur tanta beneficia tam insigni contumeliâ compensata esse. Juvenes e slultis amentes plane factos esse dictitabant. Cidus, vindictae studio, honesti curâ, Regem adiit. Toleti tunc generales regni conventus agebantur : aderantque Carrionis reguli tanto facinore fœdi turpesque. Judices abs Rege, Cido expetente, in causâ dati. Disceptatâ causâ, primùm, quæ a Cido data erant omnia, gemmae, vasa aurea et argentea, vestisque pretiosa, ut redderentur integrâ fide, mandatum est; deindè de illatâ injuriâ ut singulari certamine dimicarent duo juvenes et consilii auctor præcipuus Suerus patruus, pronunciatum. Cùm Carrionis reguli imparatos venisse se excusarent, Cidus Valentiam, illi in patriam discesserunt. Rege agente, quoniam redituros Tolelum designato tempore non putabant, Carrione depugnatum esse memorant. Victi omnes in certamine sunt, atque, Marte arbitro, declaratum inique eos fecisse. Cidi milites victores ad ducem profecti, cujus filiae Ramiro Sanctii Vasconum Regis filio, et Petro Petri Régis Arragonii filio, ultro per legatos expetentibus, conjuges a patre datae sunt : Ramiro Elvira nupsit, Sol Petro. Iis nuptiis accepti dedecoris et infamiæ memoria obliterata est, auctaque vehementer lætitia, quam ex prioribus generis vindicatis ceperat maximam. Praetereà a Rege Persarum missi ad Cidum legati, cùm rerum gestarum fama toto orbe diffusa esset, publicae laetitiæ multùm addiderunt : a Rege potentissimo, tantâ terrarum longinquitate ultrô de fœdere sanciendo, jungendâque amicitiâ âppellatum esse.

Mariana Historiae de rebus Hispaniae, Lib. X, cap. 24

DEMENTIUM MEDICUS[recensere]

Fuit olim civis Mediolani, dementium mèdicus, qui insanos ad se delatos intra certum tempus sanandos suscipiebat. Erat autem curatio hujusmodi: Habebat nempè dormi aream, et in eâ lacunam aquae fœtidæ atque obscenae, in quâ nudos ad palum alligabat eos qui insaniâ laborantes adducebantur. Hos usque ad genua, illos umbilico tenus, nonnullos profundiùs, pro dementiæ modo, eosque tamdiù aquâ atque inediâ macerabat, quoad sani viderentur. Allatus est inter cæteros quidam, quem usque ad fémur in aquam demersit, qui post quindecim dies cœpit resipiscere, ac medicum rogare ut ex aquâ reduceretur. Ille hominem exemit a cruciatu, eâ tamen conditionene aream egrederetur. Cui, cùm diebus aliquot paruisset, ut universam domum perambularet, permisit, item eâ lege ne januam exteriorem egrederetur; reliquis sociis, qui plures erant, in aquâ relictis. Et ille quidem diligenter obsecutus est medici mandatis. Stans verô aliquando super ostium, neque enim pedem efferre audebat timoré lacunæ, advenientem equo juvenem cum accipitre et duobus canibus, ex his qui sagaces dicuntur, ad se vocavit. Rei motus novitate, neque enim, quem antè insanum viderat, tenebat memoriâ, cùm accessisset eques : « Heus! tu, inquit ille, ausculta, oro, me paucis, ac, si lubet, responde: hoc quo veheris, quid est, et quamobrem illud tenes ? — Equus est, inquit, et aucupii gratiâ utor. — Tum deinceps, hoc verô quod manu gestas, quid vocatur, et quam in operam adhibes ? — Accipiter, respondit, et is aucupio aptus ficedularum perdicumve. — Tum ultra : Hi qui te comitantur, quid sunt, âge, et quid prosunt tibi? — Canes, ait, et aucupio accommodati ad investigandas aves. — Hæ autem aves, quarum capiendarum causâ tôt res paratæ, cujus sunt pretii, si in unum conféras totius anni prædam ? Parùm quid nescio cùm respondisset, et quod sex aureos non excederent, subjungit homo : « Quænam verô equi, canumque et accipitris impensa? —Quinquaginta aureorum alter affirmavit. » Tum admiratus stultitiam equitis : « Tu verô, inquit, abi hinc ocyùs, oro, atque adeô avola, antequàm medicus domum redeat. Nam si hic te compererit, velut insanissimum omnium qui vivant, in lacunam suam conjiciet curandum cum cæteris mente captis, atque ultra omnes ad mentum usque in aquâ collocabit. » Ostendit aucupii porrô studium summam esse amentiam, nisi et ab opulentis, et exercitii gratiâ fiat.

Poggius Bracciolinus

REX ET PHILOSOPHUS[recensere]

Fuit ante multa secula Rex, qui, quod benè imperare populo suo cuperet, veritatis summo desiderio teneretur. Cui aliquandô philosophus quidam (tales enim homines fovebat in aulâ suâ, cum quo de studio veritatis disserebat ) , ingenuè professus est, ad Reges ferè nunquàm veritatem perrepere posse, quôd ipsis a fraudibus amicorum, metu scelestorum hominum, blanditiis adulatorum, scurrarum parasitorumque ineptiis, omnis ad Reges aditus præclusus et obvallatus esse videretur. Rex contrà, non in cæteris hominibus, sed in ipsis Regibus plerumque culpam quærendam esse qui nollent verum videre, quôd ipsorum oculis veritas incommoda sit. Plerosque eorum magis régi, quàm regnare, ac cupiditatibus indulgere, quàm providere populorum saluti malle. Philosophus verô a sententiâ noluit discedere (est enim naturâ pertinax hominum genus gens philosophorum), regesque culpâ censuit eximendos. « Regibus scilicet neminem facilè repugnare; quodcumque regibus excidat, id cæteros statim bibulis auribus exceptum pronâ mente recipere : Quem Rex laudet, eumdem admirari et extollere omnes. »

Hâc oratione Rex inductus est, ut hominem quemdam, cui, quôd vulgô, nec perperàm, mente captus haberetur, magistratuum providentia curâtorem adjunxerat, die quodam , quo magnus procerum ad aulam concursus fieret, ad se perducendum curru regali curaret. Statim ut vidit Rex Suram (id nominis erat homini), aliquantisper ejus excipiendi gratiâ processit allocutusque est quàm familiariter. Id vero cùm quotidiè deinceps usurparetur, nemo eorum, qui in aulâ versarentur dubitare ausus est quin Regi Sura esset omnium qui viverent, gratissimus. Et quis aliter credat, si videat Suram quotidiè ad aulam venire, a Rege blandiùs excipi, honoribus augeri et divitiis, mensæ regali accumbere, et cum principe occlusis foribus per continuas horas solum versari? aut quid majus et optabilius contingere in aulâ possit? Igitur Sura, ineptus anteà Sura, insulsus Sura, Sura ille stupidus et inficetus, subito totius aulæ stupentis, invidentis, metuentis consensu, sapientissimus Sura, idemque excellentissimus, vindex justitiae, stator litterarum fugientium, Musarum præses, Mæcenas eruditorum hominum, regiâ benevolentiâ intra mensem unum evasit, cùm tamen ne signa quidem litterarum internoscere , aut nomen suum exarare posset.

Postquàm ad eum modum Suræ existimationem crevisse Rex intellexerat cœpit e potentissimis aulicorum iis imprimis exquirere quibuscum olim se de Suræ stultitiâ non semel collocutum esse recordabatur, quomodo Sura ipsis probaretur : quem isti sine morâ uno ore omnes immodicis laudibus extollunt, laudant elegans Regis judicium, et inter ipsos convenit Suram unum totius aulæ sapientiam in se repræsentare. Tandem verô, cùm Rex omnes expiscatus esset, omniumque animis parent perfidiam et mentiendi præ metu facilitatem insidere deprehendisset, tandem reversus ad philosophum eumdem, acriter conquestus est de tam durâ Regum conditione, quæ tôt fraudum laqueis eos irretitos circumveniret.

« Ità est, inquit philosophus; cæteris hominibus non raro invitis obtruditur veritas, quæ Regibus cupientibus negatur, sed hi tantô vehementiùs illam appetere debent, quanto eosdem videatur acriùs fugere. »

Friderici Platneri, Lanx Satura, 1758.

DE AMISSA PECUNIA[recensere]

Fuit apud Italos nobilis et egregius vir quidam, possessionum avitarum dives satis, ditior virtutum, sed pecuniæ non ità, cujus non custos, sed dispensator ac dominus esse didicisset. Erat illi filius primogenitus, fori negotiis apprimè industrius, qui vigili curâ et parcimoniâ ingenti in magnas opes creverat, multùmque auri quaesierat ; ut esset mirum visu, juvenilis in patre sene largitas, senilis in juvene filio tenacitas. Saepè illum pater hortari ne suum ingenium fraudaret, ne pietatis ac famae oblivisceretur, neve in auri comparationem et decus et debitum et naturae sibi jura vilescerent: denique ut sibimet et annosæ matri, et fratribus parvis et consanguineis, et amicis, et egentibus prodesse aliquandô divitias suas vellet. In hos enim usus, non in custodiam tantùm, multo minùs ad supplicium, partas esse. Sed nequicquàm vel surdo canitur vel avaro.

Contigit tandem pro republicâ filium abesse, et cum electis viris ad Romanam aulam proficisci. Quo digresso, statim pater, occasione arreptâ, novis thalamum arculamque clavibus introgressus, thesaurum nulli utilem e latebris eruit, seque et conjugem et filios familiamque omnem exquisitissimis vestibus induit. Emit equos ornatissimos, vasa argentea, supellectilem speciosam ; ultimo domum àmplam, sed minimè cultam, novis auget aedificiis, et picturis insignibus adornat, munitque rebus omnibus ad liberalem et lautam, abundantemque vitam pertinentibus; multa prætereà pauperibus erogat. Sacculos vero, qui priùs auro tumuerant, arenâ lapillisque flumineis plenos obstructosque, et obserata omnia, quoque priùs in statu fuerant, restituit. Quæ cuncta brevissimo tempore gesta sunt, quod et voluntas senis et pecunia in promptu essent. Redeunti dehinc filio fratres obvii fuêre : quorum ille occursu hæsit, indumenta atque habitum miratus qualem anteà non vidisset, quæsivit cujus essent equi, undè ilia vestium lautitia. Hi verô læti atque omnium ignari, simplicitate puerili, equos patris esse, multosque alios domi in stabulo substitisse respondent ; utrumque etiam parentem multiplici ac regio esse vestitu. Magis ille singula magisque mirari. Inde ubi paternæ domus limen attigit, vix parentes vixque parietes ipsos agnoscens, neque admiratione jam simplici, sed stupore attonitus thalamum arculamque festinus adiit, ubi, cùm exterius nihil mutatum cerneret, parumper animo conquievit. Et quoniam collegarum præsentia et festinatio amplius non sinebant, raptim arculam aperuit, sacculisque conspectis solito more turgentibus atque obtrusis, jam securus exiit. Mox negotio publico expeditus, iterùm ad domum, indè ad thalamum, quo inclusus , arculam aperit, sacculos introspicit, aurumque in arenam versum nactus exclamat. Adest pater: « Et quid, inquit, rei est, filî? Quid quereris, aut quid fles? — Amisi, inquit ille, pecuniam quam, multis quæsitam vigiliis multisque laboribus, his sacculis credideram ; et, quod vix credibile est, spoliatus tuâ sum in domo, pater. » Ad haec genitor : « Quomodo, ait, spoliatum te doles? Nonne sacculos omnes plenos video ? » Ille autem gemens : « Arena, inquit, pater, non pecunia est; » simul haec effatus, apertos patri sacculos ostentabat. Tum senex, fronte nihil motâ : « Quid , inquit, refert, nate, apud te arenâne an pecuniâ pleni sint? » Memorabile prorsùs dictum, praeclaraeque sententiae ! Siquidem apud multos otiosa pecunia est, nihilque agit aliud, nisi quôd locum occupât atque animum, apud plures malè et improbè operosa, apud paucos demùm fructuosa.

Petrarcae, de Remediis utriusque Fortunae; Lib. II, Dial. 13.

OCULUS MAGISTRI[recensere]

Duo germani fratres, cùm ex æquo satis amplum lautumque patrimonium a parentibus accepissent, alter rei familiari naviter inserviens, opes paternas hæreditate acceptas mirum in modum auxit, ut ab omnibus dives haberetur; alter verô suarum rerum omnino negligens, ad extremam ferè paupertatem redactus est. Quid vero istuc mirum? Necesse est enim vel aureos (quod aiunt) montes imminui et liquefieri, si profusis sumptibus nunquàm non indulgeas, neque rebus jam partis quidquam adjicias. Itaque alter hic frater magno suo dispendio tandem animadvertens bona sua pessùm ire, magnâque se rerum inopiâ premi; contrà verô fratrem omnium rerum copiâ affluere, et apud omnes esse gratiosum, adit eum ; rogat quî fiat, cùm ex æquo bona a parentibus utrique obtigerint, ipsius in dies magis magisque crescere, amplificari, augeri, sua verô imminui, atteri, consumi. Necesse esse eum singulari quâdam arte fortunas suas procurare ; alioqui fieri non posse, ut tantà rerum omnium copiâ circumfluat. Etenim quoquo versùs oculos vertat ipse domum ingressus, omnia esse conferta, omnia redundare, neque esse quod quisquam optare queat, quin continuo suppetat optanti. Itaque, si quam artem amplificandæ rei familiaris noverit, rogare etiam atque etiam eam ut secum communicet, quove pacto opes parandæ sint edoceat. Enimverô frater locuples et opulentus, quâ erat industriâ, cùm animadvertisset illum alterum nihil quicquam curare, quemadmodum domus resve familiaris administraretur, quemadmodum uxor, famuli, ancillæ, suum quisque munus obiret, respondet : Se quidem artis nonnullius esse gnarum, quâ si utatur, fore ut res ad arbitrium ipsius plané fluant. Itaque acceptum muscum illigat linteolo, dat istum ei fasciculum, jubetque e collo suspendat, atque ità instructus singulos in dies primâ luce domum perlustret, cônclavia, granaria, bovile perambulet, et agros, prædia, hortos, prata, lucos, quàm diligentissimè obeat.

Ille tanto ductus munere pollicetur se dicto ipsî fore audientem. Quocircà ingressus manè granarium, illico animadvertit, cùm vim ingentem frumentorum eo recondidisset, a servis, ab ancillis, a villico, ista furtim distracta esse, vixque superesse, quo familiam commode sustentet. Cogitat igitur (quis enim naturâ tam dissolutus, qui, incommodo suo ante oculos posito, non commoveatur?) id nequaquam e re suâ fore, et idcirco majori posthàc curâ frumenta esse asservanda. Simili modo cùm se contulisset in bovile, in equile, in porcorum stabulum, videt ille miser pecudes perquàm male et intempestivè pasci, fœnum et stramina inutiliter disperdi, neque in usum suum converti. Igitur cùm ad tantam tamque detestabilem familiæ totius ignaviam aliquandiù obstupuisset, tandem redit ad se, animoque statuit, istam arte quâdam ità corrigere ac regere, ut posthac officium quisque suum et fideli et diligenti studio adimpleat. Sic, cùm rus iret, contemplaturus agros et prædia, perspicit partim inculta, partim spinis ac dumetis obsita, partim etiam vastata a porcis, tum justo tempore neque arata, neque occata; ad summam, reipsâ experitur Vestigia domini, quod aiunt, agris defuisse. Gemens igitur tantam intuetur vastitatem, Atqui nunquàm in hanc curam incubuisset, ut perlustraret, quonam pacto domestica sese haberent, nisi hâc opinione fascinatus, si istum fasciculum de collo suspensum circumferret, fore putavisset, ut bona ipsius accrescerent, ipseque dives ac locuples fratris instar evaderet. Redit paulô post ad fratrem, signifjcans ejus se consilio acquievisse. Tum frater : Benè, inquit; ostendam tibi, quid sit, quod tibi circumferendum dederim. Apertoque fasciculo, ostendit esse muscum, qui quidem nihil quicquam ad opes cumulandas valeat, sed dedisse tamen ei, ut hâc ratioqe, perspectâ familiae negligentiâ, ad curam de rebus domesticis suscipiendam perduceretur, Quamobrem sic persuasum habeat, siquidem rebus suis consultum velit, non aliam esse artem, quæ plus ad rem familiarem parandam, augendam, conservandamque valeat, quàm curam atque diligentiam. Det igitur posthac operam, quantam maximè possit, ut domum ipse suam ratione et prudentiâ regat atque gubernet, nec futilibus servis neque garrulis ancillis ejus gubernacula committat. Sic, fore ut ex bonis suis uberes capiat fructus, ipse locum suum tueri, familiamque suam quam honestissimè alere possit.

Melander.

DE REDDENDA RATIONE[recensere]

Maximilianus imperator, ut nequaquam solitus est defodere pecuniam, ità clementissimus erat in eos qui decoxerant, modo nobilitatis titulo commendarentur. Ex hoc hominum genere, cùm cuidam jùveni vellet opitulari, mandavit illi legationem, ut a civitate quâdam, titulo nescio quo, peteret centum millia florenorum. Is autem erat titulus, ut, si quid impetratum esset dexteritate legati, pro lucro duci posset. Legatus extorsit millia quinquaginta ; Cæsari triginta reddidit. Cæsar laetus insperatâ prædâ, dimisit hominem, prætereà nihil inquirens. Intereà quæstores olfecerant plus acceptant fuisse quàm exhibitum. Interpellant Cæsarem, ut accerseret hominem. Accitus est : venit illico. Tum Maximilianus: Audio, inquit, te accepisse millia quinquaginta. Fassus est. Non exhibuisti nisi triginta millia. Non negavit. Reddenda est, inquit, ratio. Promisit se facturum, ac discessit. Rursùm cum nihil actum esset, instantibus quaestoribus, revocatus est. Tum Caesar : nuper, inquit, jussus es reddére rationem. Memini, respondit ille, et in hoc sum. Cæsar suspicatus illi rationem nondum satis esse subductam, passus est ilium sic abire. Cùm sic eluderet, instare ministri vehementer, clamitantes non esse ferendum, ut ille tam palàm illuderet Cæsari. Persuaserunt ut accersitus juberetur inibi præsentibus ipsis exhibere rationem. Annuit Cæsar. Accitus venii illico, non tergiversatus. Tum Cæsar: Nonne, inquit, pollicitus es rationem? Pollicitus, retulit ille. Jam, subjunxit Imperator, opus est : En adsunt qui excipient ; neque est diutiùs tergiversandi locus. Assidebant quæstores, paratis ad id codicillis. Ibi juvenis sat dextrè : « Non detrecto, inquit, rationem, invictissime Cæsar. Verùm hujusmodi rationum non sum admodùm peritus, ut qui nunquàm rèddiderim ; isti qui assident, talium sunt peritissimi ; si vel semel videro, quemadmodum illi tractent hujusmôdi rationes, ego facilè imitabor. Rogo jubeas illos vel exemplum edere ; videbunt me docilem. » Cæsar sensit dictum hominis, quod non intelligebant hi, in quos dicebatur ; ac subridens :verum, inquit, narras, et æquum postulas. Ità juvenem dimisit. Subindicabat enim, sic illos Cæsari solitos esse reddere rationem, quemadmodum ipse reddiderat.

Erasmi Colloquia , Convivium fabulosum.

DE URNA FORTUNAE[recensere]

Ratisponæ cùm augustissimus Cæsar Mathias comite Impératrice versaretur, atque eôdem plurimi undique proceres, ad res imperii componendas, magnâ frequentiâ pompâque confluxissent, confluxerunt etiam , ut mos est, post magna corpora magnæ umbræ, magni parasiti, magni moriones. Ibi, dum quisque suas artes; suos ludos, suum ingenium promit, et, ut fert proverbium, ipse semet canit, et suî tubicen est, ecce prodit unus, nec in Bavariâ, nec in imperatoriâ aulâ incelèbris ludis, cui alias in ejuscemodi ingeniorum amœnitatibus, praesertim verô in modestia jocandi, cæteri facilè cedebant. Nomen illi prophetæ erat, quippe Jonas vocabatur, quamvis ipse propheta non esset; oportuisset tamen illos prophetas esse, qui præstigiis aut sutelis illius nimis credulâ deceptione inhiabant. Nam hujuscemodi rem commentus est.

In atrio aulæ Cæsareæ theatrum erexit. Circùm abacos posuit, funes tetendit, perticas fixit. In perticis arma proposuit; de funibus vestes varias, pannosque suspendit; in abacis vasa aurea, argentea, torques, annulos, gemmasque, et quidquid apud Palatinos in pretio est, longâ serie collocavit. Dixisses eum mundo mundum ostendere voluisse. His ità apparatis, magnam hominum vim, omnis ordinis, omnisque dignitatis, suomet alioqui videndi studio trahendam, insuper etiam tubis tympanisque convocavit.

Non pauci etiam erant, quos lucri cupiditas evocavit. Eam enim res faciem habebat, ut haud difficili conjecturâ intelligi posset urnam Fortunæ esse quatiendam, quæ multis saepe vilissimo nummo magna solet præmiat elargiri. Impleta jam erat capax area multitudine spectantium , fenestræ omnes, tecta ipsa obsidebantur, cùm tandem et ipse Cæsar, solus totius astutiæ conscius, unàque Imperatrix, spectatum prodierunt. Magna erat exspectatio omnium, ingens cupido videndæ experiendaeque Fortunæ.

At, ô spes inanes ! ô stulta mortalium vota ! prodit ad extremum tanquàm rex tragicus et ipse morio grandem in manu gestans urnam, levique pretio ad ingentia lucra spectatores allicit. Hic ergô quisque primus in theatrum emergere, manumque in urnam immergere cupientissimè gestiebat, ut indè aut vestem Attalicam educeret, aut poculum gemmis distinctum, aut quid simile. Nocet Aliquando vel officio vel dignitate cæteros anteire ; etenim qui etiam hic in honore primi habebantur, primi ibant ad suum ruborem, quantoque manum injiciebant cupidiùs, tantô majores apud imperatorem cachinnos excitabant. Nam audite sycophantiam incredibilem ! morio iste non schedulas, præmiorum indices, in urnâ deposuerat, sed vivam feram, echinum mille aculeis rigentem atque ferientem. Itaque quisquis in urnâ chartas venabatur , plagas capiebat, nec manu duntaxat redibat, verùm etiam fronte rubicundâ ; tantôque plures istâ sutelâ ludificabantur, quantô quisque dolorem magis dissimulabat, ne solus rideretur, si fraudem impatientiae signo prodidisset. Sunt qui dicant ipsam Imperatricem primam manus in echinum latentem impegisse.

Labyrinthi Ægyptiis fraudes cum mundi periculis collatae. Auct. Georg. Stengelio, S. J. theolog., c. part. I, cap. 8. 1630.

PICTOR VINDICATUS[recensere]

Fertur Antverpiæ quidam nimius pecuniarum amator, et mercator opulentus, haud ignobilem ad se accersivisse pictorem, a quo volebat effigiem suam ad vivum depingi. In laboris pretium duodecim pepigit philippæos, sed eâ conditione, ut bellè pingeret atque accuratè. Sin autem secus, nihil ei se daturum edixit. Data acceptaque est conditio. Statuto die sedit mercator, stetit ad tabulam pictor, omnemque operam et artem adhibuit, ut hominis lineamenta ad amussim exprimeret, neque unum vel in barbâ vel in capitis comâ pilum imprudens praeteriret. Capite satis delineato, caetera corporis domi absolvit.

Intereà, ut vitia plerumque vitiis répugnant, in pectore mercatoris magnum inter superbiam et avaritiam certamen exortum est. Gaudebat animi tumor, quod se ipsum mercator identidem in effigie suâ posset intueri, et egregium ilium ac propè divinum Eucratem admirari, si imago coloribus suis absoluta afferretur. Miré dolebat avarities, quod duodecim philippæi, absque ullâ necessitate, essent profundendi, cùm prœsertim mercator, utique longé accuratiùs, et naturâ non errântè, simulacrum suum in speculo expressum , quoties vellet, posset contemplari. Victa est ab avaritiâ superbià. Pœnituit eum pepigisse, et tantô magis, quod, postquam pictor attulit imaginem, quamvis omnibus numeris absolutam, ipsi tamen superbiae ea non satis accurata videretur, siquidem reipsâ mercator longé se censuit esse quam in illâ effigie pulchriorem. Quoniam igitur maluit pécupiam quàro signum suum domi servare, irato similis , pactum rescidit f causatus tabulam haud esse ex conditione de- pictam, neque ad suam voluntatem, atque ideô a vultu suo diversam, ut Œdipo opus sit, qui divinet cujus ea sit imago.

Pictor, qui non minus ingenium habebat in promptu quàm penicillum, quasi nihil istâ re offensus, placatissimè respondit, haud se idcirco dolere, facile se id operis alibi majore pretio venditurum. Mercator, monitum de pictura ad arbitrium consuleret, jussit cum tabulâ suâ bonis avibus lares repetere. Reversus domum pictor illico penicillum arripuit, ut imaginem emendaret, mercatorique redderet similiorem. Versicolorem ergo mitram capiti ejus imposuit. Cappadocemque fecit, quali fere ornatu stulti solent incedere in aulis principum. E mitrâ surgebant gemini longæque aures, quales Midæ appinguntur, aut quales solent esse asinorum. Neque carebant appendicibus summae aures, quià erant cacuminatæ, ut tintinnabulis sonoræ viderentur.

{lis insignibus condecoratam imaginem in pinacothecâ venalem exposuit. Quicumque igitur tabernæ propiores transierunt, subsistebant, et cuiusnam stulti ea esset effigies scire cupiebant. Neque diù ambigui fueront.Ita enim facies imaginis respondebat vultui mercatoris, ut ovum ovo similius non esset. Movit ea res spectantibus risum, manavit fama in universam civitatem; pervenit rumor etiam ad ipsum mercatorem, nimirùm summo cum illius ludibrio ridiculam ejus imaginem prostitui, cachinnos aspergi, uno verbo ilium tanquàm stultum repræsentari. Surgit e vestigio mercator, accurrit ad tabernam, ac, ne diutiùs in argumentum ridiculi prostet, imaginem pariter atque ignominiam suam jam quatuordecim philippæis lubens volensque redimit. Ità quam superbiam avaritiamque in imagine exercuit, luit in imagine, pictorque læsus injuriam ex æquo pensavit.

Stengelii , ex Opere cui titulus : Judiciorum quae
Deus hoc in mundo exercet, t. III, c. 44 1651.

RAPA ET EQUUS[recensere]

Ludovicus, Galliarum rex, ejus nominis undecimus cùm rebus domi turbatis peregrinaretur apud Burgundiones occasione venationis, nactus est familiaritatem cum Conone quodam, homine rustico, sed animi simplicis ac sinceri ; nam hoc genus hominibus delectantur monarchæ. Ad hujus ædes fréquenter diverterat Rex e venatu; et, ut plebeiis rebus nonnunquàm delectantur magni principes, apud eum magnâ cum voluptate vescebatur rapis. Mox ubi Ludovicus restitutus jam rerum potiretur apud Gallos, submonuit Cononem uxor, ut Regem veteris hospitii commonefaceret, adiret ilium, et rapas aliquot insignes illi dono adferret ; tergiversatus est Conon, se lusurum operam : principes enim non meminisse talium officiorum. Sed vicit uxor. Deligit Conon rapas aliquot insignes : accingitur itineri. Verùm ipse per viam captus illecebrâ cibî, paulatim devoravit omnes, unâ duntaxat exceptâ, insigniter magnâ. Ubi Conon prorepsisset in aulam quà Rex erat iturus, statim agnitus est a Rege, et accersitus ille magnâ cum alacritate detulit munus, Rex majore cum alacritate accepit, mandans cuidam e proximis, ut diligenter reponeretur inter ea quæ haberet carissima. Cononem jubet secum prandere : a prandio egit Cononi gratias ; et cupienti repetere rus suum jussit pro rapâ numerari mille coronatos aureos.

Hujus rei famacùm, ut fit, per omne Regis famulitium esset pervagata, quidam ex aulicis dono dédit Régi equum non inelegantem. Rex intelligens illum, provocatum benignitate quam praestiterat Cononi, captare prædam: vultu majorem in modum alacri accepit munus; et, convocatis primoribus, consultare cœpit quo munere pensaret equum tam bellum, tamque pretiosum. Intérim qui donârat equum spes opimas animo concipiebat, sic cogitans : si sic pensavit rapam donatam a rustico , quantô munificentiùs pensaturus est equum talem oblatum ab aulico? Cum régi veluti de re magnâ consultanti, alius aliud responderet, diùque vanâ spe lactatus esset captator, tandem Rex : Venit, inquit, in mentem, quod illi donem ; et accersito ex proceribus quopiam , dixit in aurem, adferat id quod reperiret in cubiculo (simulque locum désignât) serico diligenter obvolutum. Adfertur rapa : eam, ut erat obvoluta, Rex suâ manu donat aulico, addens, sibi videri benè pensatum equum cimelio, quod sibi constitisset mille coronatis. Digressus aulicus dum tollit linteum, pro thesauro reperit, non carbones, quod aiunt, sed rapam jam subaridam. Ità captator ille captus, risui fuit omnibus.

DE ELEPHANTE MINIME CREDULO[recensere]

Elephanti cuidam ad horam cibus non oblatus. Queritur et barrit. Herus excusât, et vas æneum ejus cibarium ostendit pertusum ac perfluens, causam hanc morae esse, quôd cibi non ultrà tenax. Jubet igitur, si esse velit, ad fabrum ferrarium ferat reconcinnandum. Paret ille, vasque proboscide sublatum ad fabrum defert. Opifex negligentiùs reparat. Refert elephas. Herus vitium comperit, et stomachatur; inclamat illum absentem, hunc præsentem, denique redire jubet, cum illo ipso vase. Facit, et fabro querulus impingit. Homo facetus iterùm os sublinere conatur, et admoto malleo rimam claudere simulat. Nec tamen imponit. Quippe cautum ac suspicax animal resumptum lebetem ad flumen defert ; et immersum aquâ implet, periculi faciendi causâ. Videt effluere. Igitur plenus irarum ad fabrum recurrit, et minitanti similis, magnâ voce intonat. Confluit vicinia rei novitate excita. Faber blandis verbis iratam demulcet belluam: acceptum denique vas probè refingit, atque ex fide. Sed ille ne tunc quidem fidit, iterùm ad flumen, et ad haustum, dum contineri aquam videt; hic ad circumstantes conversus, veluti testes in factum advocans, et ità demùm abiit domo.

Camerarii, Memorabilium Medicinae et mirabilium Naturae arcanorum Sylloge, Centuria X , c. 97.

"CYMBAM VEL PRO VIGINTI LIBRIS"[recensere]

Alebat Henricus VIII, Anglorum rex, Psittacum, in palatio Londinensi Thamesis ripis imminenti. Dicebatur is humanas voces imitari, profectu tam secundo, ut etiam, quas nemo dictâsset, et quasi per transennam jactas perceptasque, exprimeret. Erat, ut in fluvio navigiis semper frequenti, assiduus in terrâ stantium clamor, seu necessitate suscitatus, seu quandoque et joco, ac, nominatim, Britannico perstrepentes idiomate voces iterabantur istæ : Cymbam! cymbam , vel pro viginti libris (seu, argenti pondo) : quibus illi Charontem sibi aliquem de ripâ ulteriore in oram citimam, ad transvectionem advocabant. Hoc nauticum toties inculcatum adagium ille Psittacus, ignaris omnibus, altissima sibi meditatione impressit. At scientiam dies ipsa demum et calamitas in lucem protraxere. Post aliquantùm enim temporis, dum, nescio quâ pedum temeritate, seu tecti imbricibus, seu fenestrarum margini illudit, fallente malè fixarum unguium retinaculo, in pràeterfluentem Thamesim Avis delabitur, diùque, madefactis invalida pennis, natat ac fluctuat. Cum ecce, in tempore, toties auditæ nauticae implorationes periclitanti succurrunt lamentarique Psittacus, et de medio flumine, vocibus Anglicis inclamare Cœpit: Cymbam ! cymbam , vel pro viginti libris. Et fuit mox, qui trans amnem, intellecto discrimine, scapham expediret, Psittacum fluitantem exciperet, agnitumque ex ipsâ speciei praestantiâ reportaret, adjectis quæ ille suo in periculo proclamâsset, promisissetque. Régi non indelectato alumni sui jocoso balneo tamen paulô gravior visa est argenti tam ponderosi, inscio se, stipulatio; cujus tamen debiti exsolutiô à fiscô suo speraretur. Igitur ad navicularium conversus: «Hæc quidem tu sic, inquit, enarras. Cæterùm quantùm pro vecturâ tibi debeatur, ex ipso potiùs Psittâco percunctemur. Quid ais, naufrage? Tu quantum pro naulo spopondisti ? » Cui Psittacus : « Da, inquit, nebuloni solidum. » Risus est omnium coortus, et remex cum pretio, quantum Avis edixerat, trans fluvium remissus.

E. J. Bisselii, Soc. J. Æstivorum, lib. III.

DE AQUILIS PROMIS[recensere]

Cum Caspar Schombergius, Nantoliæ comes , et Jacobus Augustus Thuanus, ab Henrico II rege ad foederatos principes conscribendi exercitûs causâ mitterentur, in itinere Mimatensem præsulem in Cœnomanis Adamum Urtalupium convenerant. Ibi observatum inter mensas, quæ apponebantur, volatilia, aliaque silvestria, capite, crure, alâ, aut clunibus ferè truncata esse, mirantibusque facete a domino responsum, promi sui gulae condonandum, qui cibos praegustare sit solitus. Cùm quærerent convivæ, quis ille promus quem désignaret sic comperiebant : Frequentes illis locis, ut montanis, aquilas nidulari, quippe re omni abundantibus et toto regno ob id præcipuè pecuniosis. Nidulari autem illas cavis rupibus inaccessis, et ad quas, cùm pedibus , quantum fieri potest, ascenderis, per scalas comportatas aut uncos ferreos vix pervenitur. Id observare pastores, protinùsque juxta tugurium exstruere, quo tecti ab infesti illis, cùm ad pullos prædâ onuslæ advolant, tam mas quàm femina, se tueantur. Nam mas trimestre totum, 1 femina quamdiù pullus in nido jacet nec evolat, aut quousque novis amoribus pertentetur, ad prædam per subjectam regionem discurrunt, et e domibus rusticorum capones , gallinas, anseres et ejusmodi aves cortales, aliquandô agnos, hœdos, interdùm et porcellos lactentes rapiunt, et certatim pullis ingerunt. Major et copiosior præda ex agro, phasiani, perdices, gallinæ silvestres , anates feræ, nec non lepores et capreoli. Pastores vero, ubi parentes avolârunt, subitù ad cava erepunt, et allata auferunt, pro iisque pullo intestina animalium domo allata supponunt : quod tam citô fieri nequit, quin aut pullus partem aliquam, aut ipsi parentes, urgente famé, jam voraverint. Eo fieri, ut truncata ilia mensæ inferantur, cæterùm optimi succi, et cui nihil eorum, quæ prostant in macellis, comparari possit. Cùm vero tandem in eo pullus est, quod tardiùs accidit, pastu nimirùm defraudato, ut evolare queat, tum catenâ nomas eum alligat, ut, quo diutiùs incavo hæret, eô diutiùs parentes prædas alendo pullo comportent, quousque mas primùm, dein femina, novo subeunte amore , ejus jam grandioris obliviscatur? Tum nomas elanguidum pullum aut solvit, aut misericordiâ tactus ad domum affert. Id coràm inspicere voluit Thuanus, et difficili admodùm adscensu ad locum adivit, in quo pullus catenâ vinctus erat; ubi dum esset, mater advolavit tam latè sparsis alis, ut quasi obrutam tenebris cœli lucem eriperet, et phasianum ad pullum hiantem attulit, subitèque ad novam prædam avolavit. Quod dum fieret , Thuanus, et qui cum eo erant, se tuguriolo infrà structo abdiderunt, ut impetum ejus devitarent. Nam a rusticis vulgô jactabatur, pueros quosdam nidis notandis servandisque destinatos, qui se incautiùs advolantibus obtulissent, infesto rostro et unguibus discerptos fuisse. Hoc subsidio ad rem familiarem utebatur episcopus, eoque tantùm ejusmodi eduliorum tribus aut quatuor nidulationibus se paratum habere asserebat, quantùm mensæ opiparè onerandæ per annum ferè sufficeret.

[recensere]

Ita vitæ suæ timebat Ludovicus XI Galliæ Rex, ut omne hominum genus, undè nonnullum ejus vel tuendae vel proferendæ subsidium peti posse videretur, circa se haberet, eôque medicum menstruo decem mille nummorum stipendio conductum aleret. Inter alios aderat et astrologus sat celebris, aut potiùs famosior, quem Rex, postridiè venatum exire cum in animo esset, de crastinæ diei tempestate consuluit. Is, inspectis tabulis ac cœli positione, sudum pollicetur. Progresso Regi, non procul a silvâ in quâ instituta erat venatio, occurrit carbonarius, asinum carbonibus onustum agens, qui, viso principe, exclamavit : Bene feceris, ô Rex, si quàm citissimè ad urbem redieris, siquidem intra paucas horas atrox te tempestas excipiet. Rex, contempto hominis rustici oraculo, ut cui serenæ diei fidem fecerat astrologus, pergit nihilominùs. Vixdùm venandi factum erat initium, quum ecce aer nubibus obduci, tonare cœlum omni tumultu, crebris aether micare ignibus, tanta denique vis pluviæ ruere, ut fossæ aquis undique stagnarent. Dilapsis bine indè venatoribus et aulicis, et tuta ab imbris injuriâ loca variâ fugâ quaerentibus, Rex, equi pernicitate confisus, ad proximum pagum, indè mox ad ipsam urbem avolat. Paucis post diebus, carbonarium accersitum interrogat, ubi et a quo magistro didicisset astrologiam, et quâ arte prævisam imbris procellam prædixisset. Cui carbonarius: Ego ne a limine quidem scholam unquàm salutavi, adeoque omnium litterarum expers sum : domi tamen astrologum alo qui vera semper, falsa numquàm, me præmonere solet. Quis ille? tandem sciscitanti Ludovico : Asinus meus, retulit, quem hesternâ die præ me agebam. hic, si quando pluvia aut tempestas immineat, demittit auriculas, lento procedit gradu, et applicitum muro arborive latus enixè fricat. Quibus signis heri animadversis, te monui ut regiam repeteres. Rex in risum solutus, astrologum aulâ ejici, stipendium verô carbonario dari, et asinum quovis astrologo peritiorem lautè haberi jussit, hæc præfatus : « Itè vivam valeamque ut ego posthàc nullo alio astrologo quàm carbonarii asino usurus sum [4]! »

Gasparis Ens, Pausilypi, lib. IV. 1631.

SPECTRUM[recensere]

Erat ingens militum copia, quæ Gallicam urbem præsidii causâ intraverat. Angustior domorum quàm militum numerus detraxerat civibus capaciorem aedium partem; neque id efiici potuit, quin milites aliquot incommodissimè habitarent. Erat inter milites vir majoribus animis quàm opibus, cuî sors vilissimam delegaverat domum, quae et sordibus , et odore paupertatis indice, generosum hominem totos dies in foro tenebat. Is cùm perambularet urbem, et passim domorum tectorumque minas intentis oculis perlustraret, incidit in elegantem domum binis turribus, et variis statuarum elegantiis exornatam. Sed omnia velut in pestilentiâ conticescebant; fores pluribus adstrictœ vinculis, fenestræ aliquot apertœ negligenter, et omnia desertarum ædium signa. Cùm miles indignaretur vacare pulcherrimam domum, et eos qui pro salute civium vilæ curam projicerent, in pessimas sedes conjici, admonuit commilito , infestam spectris domum, cùm assiduis tumultibus familiam vexâsset, tandem dominum coegisse , ut aliô commigraret. Nullum aditu prohiberi, si cui per audaciam, nisi veriùs temeritatem dixeris, inquit, in înfami sede pernoctare libuerit : sed neminem in illum diem repertum, qui periculo nihil utilitatis afferenti vitam tradere voluisset. Hæc postrema oratio virum acrem stimulavit. Exarsit animo cupiditas, ut princeps scrutaretur quidquid subesset mali. Itaque ad magistratum primo, ad dominum ædium deindè contendit, polliceturque, si quid fuci in istis timoribus, si quid vicinia, si quid servitium doli moliatur, impigrè se rimaturum ; lychnis modo et lignorum copiâ instrueretur domus. Quôd si hæc humanâ fraude contingerent, ferro se improbos ulturum : si majore vi tragœdia excitaretur, non invitum pro laude publicisque commodis moriturum.

Nemo erat quem non caperet adeô generosus impetus, cùm famulus prætereà militis promitteret ad omnia manus, firmaretque non fore aliquod discrimen domino , quod ipse nôn adiret. Conveniebat ad militem vicinia, tanquàm Hercules stetisset ad Tænarum, pugnaturus, in Mortis imperium et Inferorum pacem. Sed ille, cùm omnes arceri jussisset, ensem sedulo detergit, ac sub vesperam, animis modicâ cœnâ refectis, désertas subit ædes, unico comité famulo, quem etiam communicatæ gloriæ invidus arcuisset, nisi notæ fidelitatis homo jurâsset, aut eâ sibi nocte moriendum, aut cum domino esse vivendum. Igitur, appelente jam nocte, cùm nescio quis tremor invitos occuparet, ignem in amplissimo triclinio excitant, passim lychnos suspendant, et, obfirmatis longâ cogitatione animis, a se tandem impétrant, ut minimùm in illâ luce præsidii esse putent: magnos viros a seipsis auxilium petere oportere, seipsos obfirmare, nihil suâ virtute præstantius ducere, undè aut disciplinæ sanctitatem, aut pugnandi magnanimitatem hauriant.

In solutiores deindè sermones lapsi, jocis etiam et risu, fortè non vero, primam vigiliam consumpserunt, cùm in superiore triclinii parte visus est lacertus hominis seipsum immodicè quatiens, sic ut in pavimentum decideret. Dubitantibus illis , ex aliâ sese parte crus humanum exseruit, ac deinde omnes passim corporis partes, ità sanguine diffluentes, ac si recenti cæde cadaver supplicium immane lacerâsset. Mox in mediâ sede visum est truncum caput sese ex tabulato expediens, quod etiam ex alto deinceps ruptas humeris cervices aptavit. Inde artus inter se coire, colligari membra, visa omnia convenire, atque ingentis staturæ homo velut ex Cadmi semine procreari; qui, ferociter ensem quatiens : « Tu verè , inquit, quisquis in meam domum temerarius irrumpis, eia, mecum de imperio ædium certa, nisi fortè inultus cadere malis. » Nec militi consilium in tantis monstris, neque audacia defuit. Ultrô ad provocantem provolat. Non impetus, ut præcipitaret témerè corpus,non timor, ut fœdè ageret, evincebat. Tanquàm mediâ luce dimicaret in hostem, modo promovere gradum, modô cum artificio succedere in latus. Tandem videbatur respexisse fortuna : ensem capulo tenus intra corpus hostile condidit. Exspectabat ut rueret homo truculentæ molis. Sed nec cruor ex vulnere sequi, neque titubare vestigia, neque vulnus quicquam e purpurâ remittere. Hæc militem incautiùs admirantem ferro hostis excepit, neque tamen segniùs depugnabat miles, aut aliquod ferri frigus intra viscera sentiebat. Cùm deinde adversum uterque pluries confodisset, horis plus minùs duabus exactis, velut signo dato, in capulum recumbunt, sudorem exfricant, et arctè meantem spiritum tanquàm per inducias extendunt.

Excitabat lychnos militis servus, pugnæque paratus, si herus cecidisset, succedere locum, et mortem ulcisci destinabat, cùm athletæ, collecto satis spiritu, sæviori odio invicem incurrunt. Miles nunc succidere poplitem hostis, nunc visus ferro transegisse latera, et ipse modô lacertum sibi eripi credebat, modô cervicem decidere, modô transfixo corpore sanguinem emicare : cùm nulla intérim vulnerum vestigia libarent integerrimum corpus. Sed major animo labor deficientem paulatîm militem jam ad ultima deduxerat. Cassi ictus, tarda vestigia, motus languidi, anhelitus crebrior, et incensi penè vultus quicquid erat in corpore humoris exhauserant. Cùm ab hoste aversus, ac veluti datis manibus, se in lectulum, quem dominus ædium sterni curaverat, penè ultimis viribus, dedit præcipitem, et famulo pugnæ cupidine flagranti, quôd herum ex vulneribus exstinctum crederet, locum amoris ostendendi concessit.

Ibi brevior pugna minori utriusque discrimine finita est. Etenim collectus e frustulis homo servi os tam immaniter percussit, ut ille confuso spiritu in pavimentum corrueret, ac deinde ad lectulum venit, urget decumbentem, ut surgat ad pugnam : utrumque offenso corpore, utrumque parem esse; nec duobus posse concedi victoriam. Cùm miles debilibus verbis juberet a se discedere, non posse post tanti temporis certamen aut sicam aut ensem tollere : «Te verô patior, inquit, eâ conditione quiescere, si vanissimam superstitionem ejuras, et quod nomen anicularum commenta tibi colendum a cunis insinuârunt, saniori consilio detestaris. » Cùm se miles ante ultima passurum supra vires vociferaretur, cùm ad ensem excitatus respiceret, spectri inanis imago in aerem soluta discessit. Lapsus deinde in somnum miles, cùm non ante altissimam lucem evigilâsset, stertentem eodem quo deciderat loco famulum excitât : quem perturbatâ diù mente jacentem antè sopor oppresserat, quâm aut de se, aut de domino cogitaret. Sed ecce postremum nocturnæ tragœdiæ actum : Non agnoscebat herus servum, eâ vultûs parte quâ ictum acceperat, supra omnes Æthiopas atrum. Donec, errore cognito, fores taxant, exspectanti populo suî copiam faciunt, omnium quæ evenerant fidem decolori servi vultu faciente. Exitus lætior, quôd et exemptæ istâ infestatione ædes, nèque miles modicâ mercede donatus, cùm totâ regione diffusus prætereà rumor amplissimum homini præmium daret, quod illius laudibus ac fortitudine omnia personarent[5].

Barclaii Euphormionis, pars I, c. 8.

DE CAUPONE ET FALSO MAGO[recensere]

virorum principum solitus est palàm exponére. Prætereà magnam vim pecuniæ in arcis armariisque semper habet inclusam, solutam ab iis, quos exceptes hospitio, lepidè nitidèque, suis sumptibus, alit.

Hujus bonis sycophanta quidam callidus ac doctus inhiabat, atque id unum præter cætera studebat, quemadmodùm cauponi manum adiret, ejusque ad se habentiam averteret. Verùm, die quodam, cum, in regionem suarum astutiarum ingressus, omnes perlustraret, ea illi maximè placuit, quae monebat, ut, si vellet ea quæ cogitaverat sibi féliciter cedere, ad cauponis amicitiam aditum aliquem viamque muniret. Itaque venit ad eum, ac simulât se summum quemdam virum esse, ex remotissimâ nescio quâ insulâ, illucque navigio advectum, ut, regionis amoenitate, a curis animum relaxaret; proptereà velle apud ipsum divertere, ubi sciret hospitibus benè esse solere ac lautè ; sibi autem sese in animo pecuniæ non parcere, quô molliùs nitidiùsque curetur. Caupo gratias agit, neque alium esse locum affirmat, ubi sibi lepidiùs esse possit, quàm ibi.

Admissus igitur cauponis in domum, nihil sibi esse faciendum priùs existimavit, quàm ut sese penitùs in ejus familiaritatem immergeret. Neque res fuit magni laboris ac temporis. Nam brevi totum hominem possedit. At ubi videt salis sese ad ilium insinuâsse, segregat eum solum, ac : « Tuis, inquit, in me benefactis facilè superas, ut sis mihi superior quàm quisquam alius, atque aliquid propter me tibi veniat boni ; verùm id, cujus nunc occasio datur, non illud est, quod pueri clamitant in fabâ sic reperisse, sed Crœsi divitiæ , sed montes auri. Quamobrem si fidem das te taciturum, veram tibi causam quæ me huc adegit exponam. » Caupo, pecuniæ studiosus in primis, hic oratione excitus, affirmat, jurât, quod apud ipsius aures deposuisset salvum indidem eum esse sumpturum ; immo non tutius Fidei quicquam, quam sibi committi. Ille igitur, non solùm se inquit esse cumprimis domi suæ nobilem, verùm etiam astrologum summum, ariolum, divinum, ac magicæ artis longé peritum, ejusque artis beneficio perspectum habere in quâdam parte publici agri, cujus loci signa ac notas probè teneret, ingentem latere thesaurum, hunc se velle defodere; cum eoque partiri, sed opus esse silentio : nam si id cuipiam suboleret, utrumque pœnas legibus esse daturum, quæ vêtant glebam unam in publico agro commoveri, nisi priùs factâ a magistratibus potestate; sed nondum tempus idoneum ad eam rem esse, quôd essent exspectandi siderum quorumdam ortus compositionesque, sine quibus quidquid ipsi tentassent, teterrimè caderet; verum, ut ex cœli conversione perspectum haberet, tempus illud propiùs abesse. Idque malus eâ causâ faciebat, ut posset hominem diutiùs exedere. Nam postquàm piscis hamum voraverat, perindè, tum in prandiis cœnisque, tum in cæteris rebus honorificè eum habebat, ac si rex aliquis esset, vel imperator eximius ; ac ne verbum quidem de mercede faciebat, quôd crederet omnia sibi largiùs, quâm vellet, ex thesauri massâ proventura.

Interea novus ille magus, quô ejus spes aleret, quotidiè obortis tenebris, ducebat eum in apertam atque patentem agri planitiem; ibique sumpto in manus aslrolabio, siderum motus se notare assimulabat. Sed cùm quatuor jam menses abiissent, neque ampliùs prolatando, ac diem ex die ducendo, sine fraudis suspicione posset hominem ludere, die quodam fit illi obviàm, ac lætus venit, exclamat : « Venit nox ilia tam exspectata, tam àmoena, tam hilaris, quæ te cauponibus, hominum mendicabulis, eximat, atque, ob divitias, regibus ipsis exæquet. Quamobrem, concubiâ nocte, illuc quô duceris, cum ligonibus istis quos asservandos curabis, mecum ea oportet, defossoque terræ gremio, illum ex eâ foetum extrahamus, qui jam diu luci deripitur. Sed quià magicis cantionibus sunt priùs mânes evocandi ac vinculis constringendi, atque ii praesertim lemures, quibus thesauri custodia commissa est ( nam secùs omnis noster labor esset inanis ac vacuus), ideô quotquot tibi domi sunt claves, in medium afferas ; nam iis , cum mortuorum ossibus, ac certis herbis, ad minorem lunam resectis, brevem illos in gyrum, quem radio descripsero, compellam, in eoque concludam et tanquàm obserabo, ne commovere se audeant.»

Ille, qui nihil etiam tum mali suspicaretur, quidquid habebat clavium, in medium attulit. Quarum simul ac ille potitus est, ad tres viros rectà contendit , ac, si mihi, inquit, fides publica datur, thesaurarium vobis furem manifestarium dabo. » Jussus fide publicâ dicere, indicat, cauponem illum divitem convenisse secum, ut, proximâ concubiâ nocte, cum ferramentis ad agrum publicum accédant, ac thesaurum ibidem abstrusum effodiant ; ac, si sibi minùs credant, conquisitores illius in domum immittant, nam « invenient, inquit, in culinâ, in angulo, ad lævam manum, ferramenta ad fodiendum necessaria.» Illi, lictoribus missis, hominem statim cum totâ familiâ comprehendunt, et in carcerem condunt. At sycophanta, occasionem tam lepidam nactus, clavibus, quibus inferna monstra decreverant in gyrum concludenda, angulos omnes ædium et conclavium miseri illius cauponis sibi pervios facit; capsas et armaria omnia aperit, atque indè thesaurum eruit, magnam videlicet vim argenti ac pretiosa alia multa ; quæ omnia convasata, in navigium, quod pridiè conduxerat, attulit, ac, nemine persequente, in alias regiones, longe ab iis disjunctas remotasque, se contulit. Sed, paucis diebus post, caupone e vinculis exempto y ac pecuniâ multato, hujus doli detecti sunt.

E. J. N. ERYTHRÆI (Vittorio Rossi), Eudemiae, lib. X

DE LATRONE SCOTICO[recensere]

Regnante Jacobo I, furentibus per totam latè Scotiam latrociniis, erat insignis latro, in Rossiâ natus, qui, impunitate superiorum temporum pravum ingenium incitante, diù in vicinos grassatus fuerat. Unum, præter alia, insigniter crudele facinus ejus narratur. Cùm vidua mulier, ab eo spoliata, vehementer quiritaretur, atque identidem clamaret, se ad regem querimoniam delaturam : « Et tu, inquit, quô minore molestiâ illuc pervenias, ego quoque te iuvabo : » advocatoque fabro, plantis ejus soleas equinas clavis ferreis affigendas curât. Neque istâ injuriâ contentus, etiam verborum contumelias adjecit, eam adversùs aspera et confragosa viarum sic munitiorem fore; ac per ludibrium prætereuntibus ità confixam ostentabat. Mulier ferox, contumeliis magis accensa, quàm deterrita, ubi primùm iter tolerare poterat, ad Regem profecta, rem ordine denarrat. Rex, qui et ex aliis idem audierat, et auctorem facinoris in vinculis habebat, miseram solatus, brevi sceleris inauditi pœnam in inventorem redundaturam promisit: prolatoque e vinculis latronum duce cum duodecim sociis, clavis ferreis confixos triduô per urbem circumduci jubet, novi supplicii causâ populo per præconem indicatâ : deinde ipsius corpus capite truncum, duodecimque socios, laqueo strangulatos, in cruces prope vias attolli.

Georgii Buchanani Rerum Scoticarum Historia, lib. X, 24

DE GERYONE MODERNO[recensere]

Fuit in Panormi finibus latro, non spernendae calliditatis arte diù inultus. Quippe vultus illi triplex, ut de Geryone quaedam anus fabulis memorant. AEtas homini media erat, rava barba, et tenuis : sed in sinu capillitia duo, ex quibus totidem barbæ pendebant, hæc horridior, et in senilem effigiem cana : fusca alia, in primæ virilitatis specimen colebatur. Has larvas tanta ars concinnabat, ut nemo adscititiam formam deprehendere, nemo arguere furtivos vultus posset. Igitur modò senex, nunc junior, interdùm demptâ personâ, cernebatur. Sic impunè latrocinantem mutabilis forma non suppliciis tantum, sed et suspicioni diù eripuit. Nam juvenili grassatus specie, mox senex occurrebat quærentibus; rursùsque fallebat juventutis imagine, si sub canis peccaverat. Pater tunc meus provinciam regebat, qui fatigatus pessimi chamæleontis ingenio, tandem captum meritissimâ cruce fregit. Sed miratus fraudis ingenium ad naturam accedentis, pilos jussit apud se asservari.

Barclaii, Argenidis lib. I.

DE LATRONE SENENSI[recensere]

Fuit Gynus Sennensis, staturâ grandi compactisque membris, impiger, audax, laborum patiens, ingenio liberali, sed quod perversa.educatio et domestica improbitas in pravum detorserat. Itaque insita homini fortitudo ad scelus et latrocinia prorupit. Et elucebant tamen in ipso latrocinandi genere aliquot nondum oppressa innatae liberali tatis indicia ; nam et quod aliis eripuerat, id effundebat in alios praedator munificus; neque excutiebat ipse viatores, sed in quem fortè inciderat, eum jubebat id quod sibi superesset, ultrô proferre, pro suis quemque copiis, quo facto, bonam ejus partem reddere solebat; quin etiam, Musarum amans, viros litteratos nactus, quorum plerùmque tenue peculium est, ipsis de suo largiebatur, et ad studia stimulos addebat. Is quanquam assiduè insidiabatur, nummos, non caput petebat, neque sibi obnoxios unquàm occidi patiebatur: dignus profecto vir qui latronibus jura legesque conscriberet , si quod in injuriâ jus posset definiri. Hunc, quamvis a cæde alienum, ira tamen et dolor ad cædem impulit, quam audaciâ nobilitare voluit. Cùm enim Sennensis quidam magistratus Taccum ipsius avunculum, æquè latrocinio infamem, supplicio affecisset, hunc Romam, ut ibi judicia exerceret , a summo pontifice advocatum , Gynus interficere constituit. Neque in itinere homini incauto insidiari sustinuit, id ignaviæ esse ratus. Sed ubi Romam pervenisse audivit, advolat in urbem, atque in eum locum, ubi judex ille pro tribunali sedebat, audacter ingressus, in medio consessu, in ipsis subselliis, impetu facto , obtruncat ; caputque abscissum secum ferens, cruento gladio sibi viam facit, atque omnibus attonitis ac propè constrictis, tutus evadit : longo facinorum successu felix, donec, ut plerùmque fit, toties victricem gladiatoris audaciam suæ tandem pœnæ deprehenderunt.

Car. Lebeau.

DE COLAPHO VINDICATO[recensere]

Megolus Lercarius , civis Genuensis, nobili et pervetusto genere ortus, novo atque haud scio an unico incredibilis audaciæ et fortitudinis edito facinore, virtutem privatorum hominum ipsis etiam regibus et summis principibus verendam et formidolosam fecit. Quippe quos docuerit apertâ quoque vi, armisque ultro inferendis, injuriarum et contemptûs sui interdum vindices esse posse.

Is enim inter aulicos Cæsaris Trapezuntii cùm esset, lusuque, ut fit, pomeridianas horas traduceret, in altercatione et jurgio, ab homine qui magnum gratiæ locum apud Cæsarem obtinebat, colapho caesus, cùm ipsius injuria a Cæsare neglecta esset, omnem iracundiæ et generosæ indignationis impetum, humilitate auctoris spretâ, in ipsum Cæsarem contulit.

Genuam igitur in patriam cùm venisset, animi moestitiam squalore atque habitu corporis prôeferens, injuriâ amicis et propinquis expositâ, illorum opibus adjutus, duas triremes comparavit et instruxit. Cura quibus egregiâ florentis ætatis bellatorum, omnisque navalis instrumenti et bellici apparatûs copiâ refertis, tanta maris emensus spatia, Euxinum ingressus, non populationibus modô, incendiis , vastationibus, omnem Cæsarianæ ditionis oram brevi infestam fecit, sed vim, et iram implacabilis animi memoriamque altè insidentis injuriæ volventis, in miseros a se captos, fœdo supplicii genere expromebat, quos, naribus et auribus desectis, dimittebat, ut videlicet contumeliam in ore acceptam illâ oris deformitate reddendâ ulcisci videretur.

Quibus acerbitatibus impulsus tandem Cæsar, quatuor triremes in illum armavit, quas Megolus, cùm apertâ vi imparem se intelligeret, astu solertique consilio elusas vicit. Simulatâ enim fugâ, cùm Cæsarianœ omnibus remigii viribus connixæ fugientes insequerentur t disparique celeritate aliæ alias anteirent, Megolus respiciens eum astum sibi processisse, pugnâque illarum segregatâ, imbecilliores fore illas cerneret, in duas proximas conversus, reliquis longo intervallo sequentibus, easque adortus, ipso impetu et incursu oppressas cepit. Quo exemplo reliquæ perterrefactœ, fugâ salutem expediverunt.

At Megolus, triremibus suppressis, usitata deformandi oris exempla in captos edidit; quos dimittens nunciare Cœsari jussit, unam illi tantummodo esse , sese ac populos suos e tantis cladibus eximendi rationem, si eum, qui ipsum injuriâ affecisset, sibi in manus daret ; aliter sibi satisfieri non posse. Quod cùm Cæsar malis urgentibus et populorum fremitu victus fecisset, Megolus hominem ad se adductum, calce priùs in conscensu triremis in ore percussum , ad genua in humiles fletus projectum, ac mortem quidem tam audacis superbiae et arrogantiæ facinori debitam fatentem,sed tormenta et cruciatus deprecantem, benignè allocutus, bono animo essè jussit; cùmque sibî affatim satisfactum esse diceret, unam reliquam esse addidit erga nomen Genuense satisfactionem, cui non minôr quàm ipsi facta esset injuria : si Trapezunte Cæsar ædes publicas negotiatoribus Genuensibus ædificâsset, egregii sérié facinoris in parietibus pingendo expressâ, ad documentum sanciendum, ne quis in posterum illius nationis homines injuriis cujusquam obnoxios duceret. Quas ædes Cæsar ex pacto ædificatas, homine recepto, Genuensium nationi domicilium assignavit.

Ex J. L. Balzac, Epistolis selectis.

MATERNUS AFFECTUS[recensere]

Erat vidua quaedam, stirpis et dignitatis splendore facilè præcipua ; sed huic filius curvæ plané mentis, cujus ad tresviros non semel ob nobile latrocinium nomen pervenerat; ad summam, præstigiæ lavernalis unicum exemplar. Hunc catenato cœtui adscriptum parens aegerrimè sustinebat ; quem ut e custodiâ et pedicarum crepitu sibi vindicaret, tale comminiscitur facinus.

Esurienti cùm ad meridiem ex more diaria ferret, venenum mero dilutum porrexit. Ille siccis cupidisque faucibus commodùm obsecutus, cœpit incertum obtutum volverè, dentes rictu nudare, dubia balbutire, nubilæ potionis gravedine confici. Quid multis? exanimis humi procumbere. Porro captivi omnes murmure et ululabili plangore, plané infando huic schemati congruente carcerem totum impleverunt, donec e primatibus nescio quis clamore saucius adcurreret; ut aures suas conviciis ulcisceretur, et, « quos nobis, inquit, tumultus, ô Daunia pecora? an quià ad viginti pedes sub humum non depressi, aut secretiore caveæ incultu minus circumventi, pulmones vobis pruriunt ? faxo magistratus pronuntiet, et, rerum capitalium vindex, fauces istas obturet, quo minùs transeuntium auribus illatretis.»

Tum unus e vinctis acerbo gemitu concussus, «meliora verba, pater. Universi ætatis tuæ veneranda genua adoramus, ut bilem supprimas. Ecce incestae veneficae, non dicam genitricis, momentario toxico péremptum pignus.» Hic omnes, ut dicta pondus haberent, tetigere oculos, et per genium illius sanctissimè juraverunt, temperato aconito (quis innoxios latines crederet ? ) juvenem concidisse. Ille truces palpebras et iratum caput commovens, cùm timorem victis incussisset, ne tristiora præteritis adjungeret, et eos sceleris auctores postularet, tanquàm adolescenti spiritum exclusissent, lævorsùm abiit.

Nec multis interpositis horis, lictorum ministrorumque publicorum videre est dénsam frequentiam, quæ retortis mulierem brachiis trahunt. Ad hœc pusionum plerique quos annorum tenellus impetus ad lasciviam ferre solet, acerrimè atque æstuosè perstrepere, prætextæ gremia saxis onerare, ut rigidâ illâ tempestate infandum crimen expiarent. Inter caetera notandum est, feminam non lugubriter ejulare, non tritâ et horridà pallâ obsitam, non turbæ venari misericordiam, aut culpâ se exonerare : sed modestâ gravitate per æstuantem populum rubore magis quàm lacrymis suffusam incedere ; ut facilè appareret ex hâc notâ nullis conscientiæ noxiæ furiis eam exagitari.

Mox patres ad carcerem conveniunt, ut, causae momentis rectè trutinatis, veritatem eruant. Jam cunctis residentibùs, instar victimæ in proscenium viduâ adducitur, et, ut altercationibus compendium faceret, priusquàm liquor clepsydris infunderetur, priusquàm prœco juberet, non dubitat fateri nefas, constantissimè roborare suspicionem, se maternas nati sanguine manus imbuisse; et, quod erat apprimè mirabile , obtestari sumerent supplicium rotâ, pice, vel liquidâ plumbi grandine. Generis gloriam facinori causam praebuisse, ne scilicet maculâ crucis affinium candida integritas obliteraretur, nec proavorum manes et ceræ pudendo opprobrio violarentur.

Hactenùs mascula indole, prorsùs ut Thebana Timocleia videretur. Sed subindè allacrymans, et fletu ad scenam composito, per publicam misericordiam, per inculpatam justitiæ dexteram, potestatem sibi dari postulat, ut funus, quod ipsa fecerat, prosequeretur, et supremo officio mandaret, quem unicum in necem produxerat. Ipsum jacentis corpus in conditorio se extremi sceleris admoniturum. Hanc pœnam quibusdam credi gravissimam, imô legibus sancitum, homicidam circa cadaver debere perpetem diem excubare. Et, « ut sciatis, inquit, judices sanctissimi, me benignitatem vestram eludere minimè velle, neque ab ullo captare gratiam, hoc unum flagito, ut implacabili consensu in perniciem meam perduretis. »

Dii boni ! quanta vis lamentabilium questuum et impeditarum singultibus precum ! etiam a comportas severitatis hominibus extorquent quod flagitant.

Ecce patrum conscriptorum et concionis calor inexspectato sermone ictus sensim intepuit, et ad misericordiam impellitur, liberumque sepulturæ tempus facit ; hâc tamen conditione, ut, manibus ritè conditis, matrona revertatur. Ergô ex arbitrio opportunam dolis occasionem nactâ, non tepido rore corpus lavat, non spirantibus amomis ungit; sed charissimo filio (nihil enim præter soporiferum mandragoræ succum hauserat ) sospitatoris somni nebulam detersit.

Ephebus, mimico ab orco redux, et adhuc poplités, ferro graves, animo volutans, fidelissimam matrem agnoscit, intelligitque se vitam et libertatem morte invenisse. Nec moratus, in tutum per sacros muros, relicto longè capulo et feralibus pannis desperatissimus ille devolat. Matrona vero ut fidem exsolveret, ad vadimonium optimatibus datum se sistit. Omnibus tandem ubi factum liquidé innotuit, nemo de consularibus, de equestribus nemo, ac ne de ipsâ quidem plebe quisquam qui non liberandam clamaret, quam priùs diris devoverat. Sic impolluta virtus parricidali velamento spoliata, et suæ sobolis egregia præfica ! condignam factis mercedem tulit.

Ex Erycii Puteani suadâ Atticâ
.

FACETA NARRATIO[recensere]

Almansori Granatæ Regi inter familiares praecipuè gratus fuit quidem nomine Ruserizius , vir prudens admodum, justus et verax, multisque aliis ornatus virtutibus , quibus regem unicè sibi devinctum tenebat, ut nihil ab eo peteret quin impetraret. Hanc quamvis débitam tôt virtutibus felicitalem ipsi invidentes aulici quidam Régi, amorem, quo virum illum complecteretur, prædicanti, insusurrârunt hominem istum qualemcumque tantâ Regis benevolentiâ minus esse dignum. « Quin tu ergo, aiunt, ut scias quantum ille te diligat, et quanti te ac jussa tua faciat, rem aliquam paulô difliciliorem ei mandas? » Placavit Régi consilium. « Nec tantum, inquit, rem difficilem, sed etiam quæ fieri nequeat, ei faciendam imperabo» ; vocatumque ad se sic alloquitur : « Est quiddam quod omninô à te fieri volo : quod tu nisi effectum dederis, scito omni meâ te gratiâ excidisse. Vervecem habeo præpinguem et benè curatâ cute nitidum. Eum volo ut tu domi in præsepi tuo iis ipsis abundanter pascas cibis, quibus apud me pasci solet, adeoque etiam lautiùs tractes, si plus appetierit; ità tamen ut eumdem vertente uno mense macientem mihi, debilem et flaccidum restituas. » Conditionem hanc recusare non ausus Ruserizius (ut cui id unicè propositum erat Regis ad nutum obtemperare), quam vis quod jussus erat fieri non posse videretur vultu ad lætitiam composito, nullam ait rem unquàm tam gravem, tamque arduam fore, quam Regis amore non esset perfecturus. Sic domum reversus, reique difficultatem etiam atque etiam animo perpendens, tandem sagacissimo suggerente ingenio, aliquid naturæ valde consentaneum comminiscitur. Caveas duas è firmissimo ligno compingendas curât, et inter se propiùs admovet : earum alterâ Vervecem, alterâ lupum includit. Verveci intérim pabulum, uti jussus fuerat, abundanter præbet ; Lupo verô tam tenue , ut semper urgente famé dentibus frenderet et, unguibus clathra effringere conatus, verveci inhiaret qui, tam vicini hostis metu, licèt pabulum totum absumeret, non modo non pinguior, sed in dies etiam macilentior evasit, vix quicquam ut praeter ossa et pellem haberet. Hâc arte vir ingeniosus non modô integram Regis benevolentiam servavit, sed mirum in modum quoque adauxit.

E. Casparis Ens, Proscenii vitae humanae (Gusman d’Alfarache), lib. III, cap. 4. 1652.

DE VEZANIO QUI HOSTEM A CAEDE LUTETIANA SERVAVIT[recensere]


Vezinio, Honorati Sabaudi, Villarii Marchionis, in Cadurcis legato, homini ex provinciali nobilitate forti, sed quem ferina propè natura plerisque invisum effecerat, cum Renerio, ejusdem nobilitatis adolescente pariter strenuo, sed cultioris ingenii, inimicitiae capitales, quæ neque amicorum, neque vicinorum interventu componi hactenùs potuerant, intercedebant. Igitur cùm Renerius in lanienâ parisiensi, nono die septembris, observante ubique ante oculos morte, ad extrema se componeret, ecce, effractis subitô foribùs, Vezinius, cui in Cadurcos proficiscendi sub id a Carolo ix rege negotium datum fuerat, stricto gladio cum duobus armatis supervenit. Cumquè eo magis ille, jam mori certus, prostrâto humi corpore, divinam opem imploraret, Vezinius horrendâ voce intonans supplicem surgere, et asturconem ad id in viâ paratum inscendere jubet. Ita Renerium, quô traheretur initio incertum, urbe postremo educit, ac fide acceptâ sequi imperat, amboque, numquàm intermisso itinere, in Aquitaniam tendunt. Et cum toto illo tempore Vezinius Renerium allôquio minimè dignatus esset, tantùmque ut illî in diversoriis ad victum necessaria parata essent, per suos curâsset, tandem in Cadurcos, atque adeo in Renerii arcem unà pervenerunt. Ibi Vezinius ad Renerium conversus : « Avidum jam pridem ultionis animum, inquit, scis quàm mihi facile fuerit explere, si occasione uti voluissem; sed nec pudor id meus sivit, et virtus tua semper digna mihi visa est, cum quâ, æquato periculo, experirer. Habe igitur vitam beneficio meo servatam ; tibique sic persuade, tam me ad contentiones nostras, more inter nobiles recepto, dirimendas , paraturti deinceps fore quàm me nunc ad ineluctabile tibi fatum avertendum haud segnem expertus es. » Ad quæ Renerius : « Neque animus, neque vires, aut voluntas adversus te, Vezinî, ampliùs constant. Omnia hæc, quæ contra te parata habebam, recenti beneficio tuo mihi eripuistî. Ipsas simultales tam generoso facinore exstinxisti, cujus exemplum nulla delebit ætas, et ipse memoriam æternam servabo. Quem imperiosè sequi jussum hùc incolumem duxisti, nunc, quôcunque voles, sponte secuturum ducito, tibique habeto persuasissimum, me vitam, quam tibi debeo, et virtutem, quam in me laudas, si qua est, arbitrio tuo expendere paratissimum semper fore. Calamitatis publicæ, quas tam multos involvit, hic fructus apud me erit, ut, quem inexpiabili antè odio prosecutus fueram, tam insigni gratiâ devinctus, omni deinceps veneratione et officio mihi colendum existimem. » Quibus dictis, Renerius cùm in amplexus rueret, Vezinius, pristinam in vultu torvitatem servans : « Amico inimicove, ait, me, ut lubet, utere. Nam utriusque tibi optio meo beneficio data est. » Statimque, non exspectato responso , calcaria equo subdit, relicto asturcone, quo Renerius vectus venerat, quem a Renerio officiosè remissum nunquam recipere voluit[6].

De Thou , liv. LII.

GALLUS AB ALGERIENSI LIBERATUS[recensere]

Nulla gens obtusa adeo gestat corda, ut non in eâ insignia interdùm exempla virtutis eluceant, imô a mediâ saepe Barbarie existere videas mansueti, excelsi animi specimina, quibus nostra tôt praeceptis expolita humanitas nihil conferri possit, ut plus in iliis impetus naturæ quàm in nobis doctrina valere videatur.

Nemo ignorât quæ sit Algeriensium feritas, quàm inculti mores, et belluis quàm hominibus digniores. Naturâ immites et truculentos insuper efferant maritima latrocinia, quibus unicè dedita gens est. Illius decus ex quocunque navigante convectare prædas. Neque enim, ut aliis gentibus, certi hostes, cæteris pacati. Hostis est illis quemcunque spoliare impunè licet ; nec spoliis miserorum contenti, in ipsos sæviunt, captivosque illuvie, squalore, vinclis, famé macérant, donec, persoluto ingenti pretio, suas crudelitati victimas avaritia extorqueat. Ac ne mansuescere ullo modo queant ferocia ingénia, omnem politiorem litteraturam arcet ab iis absurda superstitio. Tali morum inhumanitate, cùm ab illis insolentiæ pœnas tonans Ludovici Magni classis repeteret, viribus impares, ad ignavam eamdemque atrocem ultionem animum adjecerunt. Captivos, si qui aut patriâ , aut communione religionis cum Gallô cunjuncti essent, ad ora tormentorum alligatos, incensi pulveris vi jaculabantur in auras, ut discerpta et disjecta hinc et indè membra artusque lacerati et truncata corpora, postquàm per aéra rotata fuerant, in gallicas naves recidentia, horrore ac fœditate eorum animos confunderent, quos justo arcere bello non poterant.

Ducebatur inter cæteros ad miserrimam necem Gallus, quem immanium belluarum potestati fors inimica dediderat, cùm ecce agnoscitur ab Algeriensi quodam virô primario, quem olim ille captum navali certamine, ut est mansuetum Gallicæ gentis ingenium, atque etiam in hostes fœderis humani memor, clementer et benignè habuerat. Tetigit hominem, Gallis similiorem quàm suis, accepti beneficii recordatio , et : « Si vos , inquit, juvenis egregii nobilitas, si virtus infausta nihil movet, at civi vestro, ac meis in rempublicam meritis amicum, hospitem, liberatorem condonate. » Simul memorat quemadmodum sibi apud eum justa et clemens servitus fuisset, et summâ liberalitale tractatus, et summâ facilitate dimissus, vitam et libertatem debere, videre se lucem, patriam, civium ora, ejus operâ, omnia parentum bénéficia ab illo se habere.

Ridere Barbari talia dicentem, eô infestiùs urgere captivum, et jam tormento alligare. Illic verô exarsit generoso animo furor, amensque, nec jam potens suî : « Viles, inquit, animæ, imbelles in hostem armatum, in inermem indefensumque truces, explete, sævissimæ belluæ, explete feritatem. Mihi quoniam amicum crudeli exitio eripere non datur, cum illo interire certum est ; idem ambos supplicii genus, idem horæ momentum auferet. » Nec dicto defuit fides. Accurrit ad Gallum sub ictu jam stantem, exspectantemque, dum admoto igné feralis machina fulminaret, et medium amplectitur, stringitque arctis ulnarum nodis, cum eo mox abripiendus et spargendus per auras. Movit etiam Barbaros virtutis inauditae miraculum, expugnatâque tandem sævitiâ, ne civem perderent, hosti pepercerunt[7].

Car.Le Beau.

  1. Voyez tom. II, Narrations
  2. Voyez les Leçons Anglaises, tom. I, Narrations.
  3. Voyez tom. II, Narrations, Conaxa.
  4. (0 Voyez tom. II, Narrations
  5. Voyez tome II, et les Leçons Latines anciennes, tome I, Narrations.
  6. Voyez les Leçons latines anciennes , tom. I, Narrations Pulfion et Varenus.
  7. Fait arrivé en 1683. François-Joseph, comte de Choiseul, baron de Beaupré, capitaine de vaisseau en 1705, fut depuis gouverneur de Saint-Domingue. L'Algérien qui le sauva se nommait Hali.