Lech Primus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

IANICIUS, VITAE POLONORUM PRINCIPIUM CLEMENTIS IANICII POETAE LAUREATI
LECHUS PRIMUS

Quae modo Sarmatia est, quondam deserta fuerunt
Invia post magnas Dencalionis aquas.
Primus in haec Lechus populum deduxit agrestem
De patria pulsus seditione domo,
Dalmata vir, Phariis claro patre natus in agris,
Quos rapidus curvis Crupa pererrat aquis.
Colle super pulchro properatae moenia Gnesnae
Struxit et a nidis nomen habere dedit
Omne permotus, multas ibi namque videbat
Per vicinum aquilas nidificasse nemus.
Exsule patre sumus, sed plurima regna per obendi
Principia exsulibus dant sua, Roma notho

WikiLettreMini.svg Haec imago aut publicata est per dominium publicum ab auctore, aut ius auctorum seu copyright exspiratum est.