Jump to content

Lectiones propriae pro officio S. Nicetae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Lectiones propriae pro officio S. Nicetae
Auctor incertus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 52

Lectiones propriae pro officio S. Nicetae (Ecclesia Romana Catholica), J. P. Migne

Lectiones propriae pro officio S. Nicetae

LECTIO IV.--Niceas, seu Nicetas episcopus civitatis Romatianae, quo nomine Aquileiam, aut non longe dissitum Portum Romatinum significari putant; idem ille perhibetur esse Aquileiensis Nicetas, ad (0847A)quem sancti Leonis Magni exstat epistola. Hic cum episcopatum cepisset, postquam Hunni, Attila duce, eam regionem vastaverant, vix statu rerum ad meliora converso, nonnulli cives a barbaris in captivitatem abducti, liberi ad patriam remearunt, illico deprehendit ex occasione hostilis incursus plura gregi suo illata fuisse vulnera, quae magnam curationis difficultatem videbantur afferre. Aliorum enim, qui interempti putabantur, mulieres novis erant conjugiis irretitae; alii immolatis cibis asserebantur esse polluti; aliis iterato, vel semel quidem, sed ab haereticis fuerat baptisma collatum. Itaque haec omnia, per Adeodatum Romanae Ecclesiae diaconum, ad sanctum Leonem Magnum retulit, ut auctoritate nutuque ejus quid facto opus esset doceretur: qua in re et (0847B)eximiae erga populum suum charitatis, et maturi judicii, et debiti in primam sedem obsequii praeclarum exhibuit argumentum.

LECTIO V.--Ad singulas solliciti praesulis consultationes respondit sanctus pontifex peculiari epistola Nicetae Aquileiensi inscripta, quam et ad omnes fratres et comprovinciales episcopos ejus per ipsum voluit pervenire. Ac de feminis quidem, quae aliis nupserant viris, legitimarum foedera nuptiarum redintegranda constituit, et idolothitis usos poenitentiae satisfactione purgari; quae tamen non tam temporis longitudine, quam cordis esset compunctione pensanda. Eos autem, qui ad iterandum baptisma vel metu coacti, vel errore traducti fuerant, per poenitentiae itidem remedium, habita moderatione, et judicio (0847C)episcopi, communionis voluit recipere unitatem: ac demum vel semel tantum, sed ab haereticis baptizatos, (0848A)sola invocatione sancti Spiritus per impositionem manuum statuit confirmandos. Nicetas itaque hac instructus ex veteri more a Romana sede doctrina, pro suo, quo exarserat, instaurandae disciplinae studio, necnon et pro ea, qua erat affectus erga cathedram Petri reverentia, ad praeteritorum errorum maculas abstergendas, quos bellica clades intulerat, totus incubuisse merito creditur, ut Ecclesiae suae faciem ad pristinae observantiae dignitatem restitueret.

LECTIO VI.--Quae vero magis magisque illius vigilantiam in cura commissi sibi gregis ostendunt, ac simul ipsius cum Evangelicae praedicationis laude doctrinam commendant, ea sunt ingenii monumenta, quae, Gennadio Massiliensi et Honorio Augustodunensi testibus, nitido ac simplici sermone exarata reliquit: (0848B)quorum tamen vix unum aut alterum non interiit. Ediderat autem competentibus ad baptismum instructionis libellos, jam tum plurimi factos, et aliis hujusmodi praestantiorum Patrum lucubrationibus sociatos, in quibus et de competentium ratione, qui ad baptismi gratiam cupiunt pervenire, et de gentilitatis erroribus, et de fide unicae Majestatis, et contra Genethlialogiam, et de Symbolo, et de agni Paschalis victima disserebat. Libellum insuper ad lapsam virginem condidit, qui pene omnibus lapsis emendationis incentivum ab iisdem scriptoribus vocatur. Has inter pastoralis officii sollicitudines, cum triginta circiter annos Aquileiensem episcopatum administrasset, doctrina sanctisque moribus clarus ad pastorum principem evolavit, anno quadringentesimo octogesimo (0848C)quinto.