Jump to content

Leges (Wido Francorum)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Leges
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Leges (Wido Francorum), J. P. Migne cc_id: cps_2.WidFra.Leges, cc_idno: 9740

1.

Placuit nobis eciam summopere statuere, ut episcopi et comites uniti sint in suis paroechiis et comitatibus pro pace et salvatione in omnibus hominibus honoribus suis habitantibus, ita ut nullum praedonem, raptorem vel incestum permittant morari in suis sedibus vel concessis honoribus. Et si intellexerint, ex aliqua parte per eorum terminos velle aut debere transire exteros ad istius regni vastationem, obviam eis missos communitorios dirigant, ut pacifice sine praeda per eorum transeant terram. Vendere autem eis quae necessaria sunt faciant, non plus carum, sed secundum usum et consuetudinem terrae. Si vero noluerint adquiescere, 138.0801B| sed praedas et rapinas exercuerint. quicquid alteri rapuerint, legaliter cum banno nostro ab episcopo et comite ejusdem loci emendare cogantur. Quod si exequi noluerint, statim ab episcopo excommunicentur. Postea vero si contigerit, ut comes loci populusque terrae super ipsos praedones venerint, et eos impedierint, et mortui fuerint, neque faida inde praecipimus crescat, neque compositio aliquando requiratur pro his qui ibidem occubuerint. Et si comes ejusdem loci hoc adimplere neglexerit, proprio honore privetur. Et si oportuerit et necesse fuerit ut in suo auxilio vicinum suum advocet comes, et ille se subtraxerit, similiter proprio privetur honore, et insuper 30 libras argenti comiti persolvat.

138.0801C|

2.

Quicumque igitur ex laicali ordine tam liberi quam servi homines in comitatu commanentes, a proprio comite vel a publica parte, id est ab his qui rem publicam agunt, ammoniti fuerint, si se subtraxerint ab adjutorio sui proprii comitis, et eum non adjuvaverint infra ipsum comitatum contra supervenientes praedones in suo comitatu, tertiam partem liberi ex suis mobilibus componant, servi autem 60 ictos vapulentur; si tamen probatum fuerit quod ipsis denuntiatum fuisset.

3.

Nemo comes neque loco positus ejus neque 138.0802A| sculdasius ab arimannis suis aliquid per vim exigat, praeter quod legibus constitutum est. Sed neque per suam forciam in mansione arimanni sui applicet, aut placitum teneat, aut aliquam violentiam faciat. Si vero de praedictis personis publicis hoc irritum fecerit, honore proprio sive ministerio privetur, et secundum legem emendet.

4.

Si igitur ex praecepto imperiali comes loci ad defensionem patriae suae suos arimannos hostiliter properare monuerit aut per se aut per suum missum, et aliquis eorum remanserit, exceptis his quos episcopus in sua elegerit necessitate aut comes dimittere voluerit, nisi aliquis sunnis et ceteris impedimentis quae legibus continentur detentus fuerit, widrigild suum componat. 138.0802B| Et hoc nullus comitum aut actor publicus potestatem habeat exigendum, nisi cum misso de palatio imperatoris.

5.

De cartis vero interdicimus, nemini liceat alienas res praesumtive invadere occasione cartulae ab eo factae, qui vestituram legitimam non habens dignoscitur invasisse. Sed si quis adquisitor extiterit, non antea invadere alienas res, ecclesiae vel cujuspiam liberi hominis, praesumat, antequam auctor cartulae legali et judiciali diffinitione eas vendicet, et tunc demum cui vult liberam tradendi habeat facultatem. Et si quis ipsas sine lege invaserit, non solum ipsas res amittat, sed insuper bannum nostrum componat.

138.0802C|

6.

De cartis etiam vel quibuscumque scriptionibus quae a quibusdam personis falsae appellantur, statuimus, si notarius supervixerit et testes, ut idem notarius cum legitimis sacramentalibus 12, simul et cum ipsis testibus qui in eadem carta scripti sunt, ipsam cartam veram faciat. Similiter et cartae ostensor cum 12 sacramentalibus sicut legitime jurare valeat, ipsam cartam veram et idoneam faciat. Interpellator autem primum juret, quod se sciente nihil aliud nisi verissimam et justam in omnibus rationem exquirat. Si autem notarius se subtraxerit, et cartam suo scriptam 138.0803A| nomine idoneam minime potuerit confirmare, nulla redemtio ei concedatur, sed manum propriam amittat; et ostensor ipsius cartulae post rerum amissionem widrigild suum componat. Et si notarius defuerit, et testes supervixerint, ipse ostensor cartae cum ipsis testibus et cum 12 sacramentatibus, sex suis propinquis, et ipse sit septimus, et quinque aliis idoneis, ostensis primum duabus aliis cartis manus collatione ab eodem notario descriptis, ipsam tertiam cartam per sacramentum veram et idoneam faciat.

7.

Volumus praeterea atque sancimus, ut si quis liber homo legitimae uxori suae dum vixerit res suas per scriptum ad usumfructum dederit, et filios duos vel plures habuerit, et unus ex ipsis vel 138.0803B| duo mortui fuerint, et filios vel filias reliquerit, aequaliter ipsas res, quas usufructuario praedicta uxor habuerit filii defuncti cum patruis suis, sicut ceteram hereditatem, ita usumfructum dividant.

8.

Concedimus etiam, ut sicut mulieres cum 138.0804A| viris suis venumdare et donare res suas possunt, ita et commutare valeant, ac familiam suam liberam facere.

9.

Si quis judicibus nostris in judicio residentibus minas aut etiam convicia intulerit, eosque verbis aut factis turpiter dehonestaverit, widrigild illi componat quem laeserit. Si vero aliquis ex ipsis judicibus nostris pro ipso judicio falsidicos dixerit, vel pro ipsa intentione et causa quemlibet hominem interfecerit, quinquaginta libras auri optimi componat, medietatem primam heredibus interfecti judicis et alteram medietatem camerae nostrae.

Codex Ambrosianus in margine haec addit: Ut mulier Langobarda, si vero. abuerit non potest facere nullum scriptum qui pertinet ad hereditandam 138.0804B| sine interrogaciones parentes, et [si] viro non abuerit, potest facere cum consensu mundoaldo, sine interrogacione parentes; et si fuerit Romana et viro non abuerit, potest facere sola.

  • NOTA. Incipiunt kapitula quae domnus Wido imperator addidit in Kalendas Madii civitate Ticinensi, anno imperii ejus primo, indictione VII.

p. 0804B