Jump to content

Leges ecclesiasticae (Edmundus Anglorum)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Leges ecclesiasticae
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138




Leges ecclesiasticae (Edmundus Anglorum), J. P. Migne cc_id: cps_2.EdmAng.LegEcc5, cc_idno: 9710 c

TITULI CAPITULORUM PARTIS I. 138.0479B|


I. De vitae castitate eorum qui sacris initiantur.
II. De decimis et censu ecclesiastico, sive primitiis seminum.
III. De homicidio.
IV. De eo qui monialem stuprarit, et de adulterio.
V. De fani instauratione
VI. De pejerantibus, et iis qui barbara factitarunt sacrificia.
  ( Pars II huc nihil confert. )

TITULI CAPITULORUM PARTIS III.
I. De homicidio.
II. De eo qui alium oppugnarit in aede sacra, aut oppido regio.
III. De pugnae et homicidii mulctis.
138.0479C|
IV. De sanguine effuso.
V. Gratias agit, quod eum in profligandis furibus adjuverint.
PARS PRIMA.
PROOEMIUM.
  Edmundus rex ipso solemni Paschatis festo frequentem Londini, tam ecclesiasticorum quam laicorum, coetum celebravit, cui interfuerunt Oda, et Vulstanus archipraesul, plurimique alii episcopi, ut animorum suorum, et eorum omnium qui eis curae sunt, consuleretur saluti.

CAPITULA.
I.
Inprimis, qui sacris sunt initiati, atque ex quibus populus Dei virtutis exemplum petere debebit 138.0479D| ad imitandum, caste (ut eorum feret ordinis ratio) sive viri, sive mulieres fuerint, vitam traducunto: sin minus id fecerint, prout illorum se habent normae, plectuntor, omni scilicet sua possessione terrena multantor vivi, et (nisi mores in melius emendaverint) mortui sacra prohibentor sepultura. 138.0480B|
II.
Christianus quisque decimas seminum primitias nummumque eleemosynarium illum religiose pendito; qui non solverit, anathema esto.
III.
Si quis hominis Christiani sanguinem effuderit, ad regium conspectum (etsi ei servierit) non admittitor, ni prius id sceleris, juxta ac fuerit ei ab episcopo imperatum, compensarit.
IV.
Si quis monialem stuprarit, aut instar homicidae compensato, aut sacra sepultura prohibetor. Idem juris esto, si quis adulterio commisso conjugium violarit.
V.
Episcopus omnis suis ipsius sumptibus domum Dei instaurato, regemque de reliquis sacris aedibus (id quod valde est necessarium) composite ornandis commoneto. 138.0480C|
VI.
Qui pejerarint, aut barbara factitarint sacrificia, divinis omnibus [ni ocius resipuerint, animumque in melius emendarint] perpetuum arcentor.
  ( Omissa est pars secundae, quia ad res ecclesiasticas non spectat. )

PARS TERTIA.
PROOEMIUM.
  Ego Edmundus rex omnibus qui in ditione ac potestate mea sunt, senibus ac juvenibus, clare significo, me a scientissimis regni mei in celebri, tam ecclesiasticorum quam laicorum frequentia, studiose requisivisse, quo tandem pacto Christiana proveheretur fides. Atque nobis omnibus commodissimum visum est, ut amorem ac mutuam inter 138.0480D| omnes benevolentiam per omnem ditionem nostram foveamus. Etenim nos omnes harum taedet quotidianarum pugnarum, et propterea ad hunc modum statuimus.

CAPITULA
I.
Si quis alium posthac interfecerit, solus cum 138.0481A| interfecti cognatis inimicitias capitales suscipito, ni integram capitis ejus aestimationem (cujuscunque is fuerit conditionis) amicorum ope fretus intra duodecim menses persolverit. Sin eum cognati ejus pro derelicto habuerint, neque vero quidquam pendere voluerint, ipse inimicitias subito solus, ac illi pro inimicis non habentor. Ei tamen interim cognati ejus victum ne suppeditanto, neve cum eo pacem habento; id quod si quis eorum fecerit, fortunis suis omnibus regi multator, et qui prius cognatum suum pro derelicto habuit, is jam cognatis interfecti pro inimico habetor. Atqui si alium quemcunque praeter interfectorem ipsum cognatorum quisquam ultus persecutusque fuerit, is fortunis suis omnibus mulctatus, regi et omnibus amore eum prosequentibus, 138.0481B| pro inimico putandus est.
II.
Si quis ad templum oppidumve regium confugerit, eumque alius oppugnarit, damnove affecerit is, prout antea effati sumus, tenetur.
III.
Nulla pugnae aut homicidii nomine irrogata remittitor multa.
IV.
Clare autem significo non fore ei qui sanguinem humanum effuderit suffugio domum meam, ni prius Deo ac caesi cognatis cumulate satisfecerit, et praeterea impleverit quodcunque ei fuerit ab episcopo, in cujus id dioecesi acciderit, imperatum.
V.
Maximas autem Deo et vobis omnibus ago gratias, qui me auxilio vestro in hac pacis, quam nunc ad profligandos fures sancivimus, lege adjuvistis, ac vehementer confido eo vos propensius nobis 138.0481C| in posterum opitulaturos, quo hujus decreti observatio magis videbitur necessaria.
  Quomodo desponsanda virgo, et quibus ritibus procedendum sit.

I.
Si quis virginem ducere aut feminam voluerit, ipsa et amicis suis consentientibus, debitum est cum ex jure divino, tum ex humana institutione, ut sponsus 138.0482A| primo non solum fidem praebeat de praelocutis perimplendis, sed una etiam cautionem, se eam ita cupere, ut secundum legem Dei eam habeat uxorem, et hoc etiam vadient amici ejus.
II.
Tum habenda victus ratio, et sciendum est quis eos sustinuerit. Stipuletur hoc sponsus ipse idemque pariter amici ejus.
III.
Edicat jam tum sponsus qua bonorum parte uxorem donat, praeter hanc quam ex ejus beneplacito ipsa prius cooptaverit.
IV.
Sin et ipsa eum supervixerit (quod si quidem eveniat) tunc justum est ut ipsa habeat dimidiam partem omnium bonorum, et si prolem inter se susceperint, integritatem ipsam, donec transeat ad secundas nuptias. 138.0482B|
V.
Sponsiones autem vir, quas jam pactus est, cautione interposita illibatas semper custodito, et amici sui eas vadianto.
VI.
Si de omnibus jam inter ipsos convenit, spondeant consanguinei suam consanguineam uxorem ei qui illam petiit, vitae etiam integram fore, satisdationemque accipiant de celebrandis nuptiis.
VII.
Si maritus eam postea de territorio Thani [ seu baronis ] quo jam nutrita est, eduxerit in alterius Thani territorium, cautione satisdatum sit amicis suis, quod exinde nemo ei inferet injuriam; etsi ipsa contra mali quid patraverit, prompti sint amici ejus marito facere emendationem, si ipsa non habuerit unde compensaverit. 138.0482C|
VIII.
Nuptiali huic dationi missalis aderit sacerdos; is de jure eorum conjunctionem Dei benedictione in omnem felicitatis plenitudinem promovebit.
IX.
Caute etiam providendum est, ut intelligatur nullum inter eos esse consanguinitatis vinculum, ne juste postea separentur qui injuste primitus jungebantur.