Leges selectae (Migne)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Leges selectae
saeculo VI

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72



JuIAu.LegSel 72 Justinianus I Augustusc.482–565 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIB. I, TIT. III. De episcopis et clericis.

LEX XLII.

Imperator Justinianus Augustus Atarbio praefecto praetorio.

Omnem adhibentes providentiam circa sanctissimas ecclesias in honorem et gloriam sanctae et incorruptae et homousiae Trinitatis, per quam et nos, et communem rempublicam salvos fore credidimus, insistentes etiam doctrinae sanctorum apostolorum, de creandis irreprehensibilibus sacerdotibus, qui quidem ob id potissimum ordinantur, ut suis precibus benignitatem humanissimi Dei rebus acquirant communibus, praesenti lege sancimus, ut quoties in qualicunque civitate sacerdotalem sedem vacare contigerit, decretum fiat ab his qui eam civitatem incolunt, super tribus personis rectae fidei, et honestae vitae, aliorumque bonorum, et virtutum testimonium habentibus, ut ex ipsis idoneior ad episcopatum promoveatur; si enim sancti et gloriosi apostoli sacerdotium a Domino Christo et Deo consecuti, et qui bonis omnibus terram repleverunt, et ejus doctrinam omnibus impartiti sunt, neque ipsi vitae suae, quam in hoc mundo degebant, salutis nostrae causa pepercerunt, quomodo aequum non fuerit ut qui subingrediuntur eorum ordinem, et instituuntur sanctissimarum Ecclesiarum sacerdotes, purum habeant propositum, et pecunias contemnant, omnemque vitam suam ad clementissimum applicent Deum?

§ 1. Convenit igitur hujusmodi eligi, et ordinari sacerdotes, quibus nec liberi sint, nec nepotes; etenim fieri vix potest ut vacans hujus quotidianae vitae curis, quas liberi creant parenti maximas, omne studium omnemque cognitionem circa divinam liturgiam, et res ecclesiasticas consumat. Nam cum quidam, summa in Deum spe, et ut animae eorum salvae fiant, ad sanctissimas accurrant ecclesias, et eis omnes suas facultates afferant, et derelinquant, ut in pauperes, et egentes, et alios pios usus consumantur, indecens est episcopos in suum illas auferre lucrum, aut in propriam sobolem et cognatos impendere. Oportet enim episcopum minime impeditum affectionibus carnalium liberorum, omnium fidelium spiritualem esse patrem. Has igitur ob causas prohibemus habentem natos aut nepotes ordinari episcopum.

§ 2. De his vero episcopis qui nunc sunt, vel futuri sunt, sancimus nullo modo habere eos facultatem testandi, vel donandi, vel per aliam quamcunque excogitationem alienandi quid de rebus suis, quas, postquam facti fuerint episcopi, possederint et acquisierint, vel ex testamentis, vel donationibus, vel ex alia quacunque causa: exceptis duntaxat his quas ante episcopatum habuerunt ex quacunque causa, vel quae post episcopatum a parentibus et theiis, hoc est, patruis, vel avunculis, et a fratribus ad ipsos pervenerunt, perventuraeque sunt; quaecunque enim post ordinationem ex quacunque causa extra praefatas personas ad ipsos pervenerunt, ea jubemus ad sanctissimam Ecclesiam, cujus episcopatum tenuerint, pertinere, et ab ea vindicari et evinci, nulla alia persona potestatem habente ex eo proprium quid auferre lucrum. Quis enim dubitaverit eos qui ipsis proprias res relinquunt, aut reliquerint, etsi in aliam personam transferunt, aut transtulerunt, non potius ipsum sacerdotium contemplantes, quam ejus personam, et cogitantes quia non solum ab ipsis relicta pie insument, sed et suas ipsorum res adjicient, id fecisse?

§ 3. Ab hac autem generali nostra lege excipimus ea sola quaecunque et qualiacunque in hunc usque diem fuerint Epiphanii archiepiscopi felicis hujus civitatis, et sanctissimi patriarchae. Nam super his, quae ab hoc tempore ei adquirentur, ea quae a nobis constituta sunt, obtinere, et ipsa ad sanctissimam majorem ecclesiam pertinere jubemus.--§ 4. Post mortem vero Deo amantissimorum episcoporum, jubemus ut pro tempore illarum ecclesiarum oeconomi rationes reddant earum quae ab illis relictae sunt rerum, idque sanctissimis ecclesiis proficere quod ex hac nostra lege eis debetur.

§ 5. Et ipsos quidem oeconomos cum judicio et diligenti discussione creari praecipimus: scientibus ipsis quod singulis annis rationem referent sanctissimo episcopo suae administrationis; et quacunque in re videbuntur res ecclesiasticas minuisse, vel laesisse, vel proprium quaestum quaesisse, hoc ecclesiasticis rebus restituent. Itaque si quidem superstites istiusmodi rationes subierint, fiant quae supra dicta sunt; si vero non redditis rationibus defuncti fuerint, tunc ipsorum haeredes subjiciantur tali discussioni, et conveniantur pro restitutione omnium quae ex ea causa debere illos constiterit.--§ 6. Necessarium quoque esse credidimus, etiam super his aliquid definire qui curam susceperunt, suscepturive sunt venerabilium xenonum, et nosocomiorum, et ptochiorum, et orphanotrophiorum, et brephotrophiorum; nam et ipsis omnem licentiam auferimus de acquisitis rebus post susceptas hujusmodi curationes vel per testamentum, vel per alium quemlibet modum, vel machinationem quidquam in alias transferendi personas: exceptis quae prius habuerant, vel postea a parentibus vel theiis, vel fratribus ad ipsos pervenerunt. Omnia enim, quaecunque ad sancta pertinent loca, vel quae ad ipsorum praepositos post susceptam hujusmodi curam pervenerunt, vel perventura sunt, ad ipsa venerabilia pertinebunt loca; eaque pie in eos distribui et erogari volumus, qui in illis locis sunt, vel curantur. Manifestum enim est quod quisquis derelinquit vel donat, sive in scriptis, sive sine scriptis xenodocho, vel nosocomo, vel ptochotropho, vel orphanotropho, idcirco dat, ut pie per ipsum dispensetur, ut qui multam de eorum pietate praesumptionem et occasionem habeat, qui iis locis praefecti sunt; neque vero justum est ipsum ea quae sub praetextu eorum qui sub ejus cura sunt accipit, non in ipsos vel pro ipsis impendere, sed in propriam personam auferre, et proprio lucro applicare, timore Dei contempto. Quis enim tali curae praepositum non existimet idcirco eam suscepisse, ut non solum quae extrinsecus ad eum pervenient, sed etiam omnia quae habere eum contigerit in eam rem impendat.

§ 7. Amplius id quoque jubemus, ut quaecunque post necessariam erogationem in eos qui eorum curae commissi sunt et debitam curationem rerum et aedificiorum superesse contigerit, ea ad redituum comparationem proficiant; undique enim noster scopus nostraque intentio est, ad amplificationem et augmentum adducere res ad pios usus segregatas; sic enim quisquis pro sua anima quidquam facere volet, promptius erogabit, si crediderit ea quae ab ipso data fuerint pie administranda esse.--§ 8. Si autem contigerit aliquem ab administratione sua cessare, quam acceperat, sancimus eum qui in ejus loco constitutus est cum timore Domini rationum redditioni subjici gestae sub eo administrationis, sicut divina nostra lege continetur: sciente et eo qui post ipsum constitutus est quod Domino Deo pro his rationem reddet.

§ 9. Praeterea sancimus (quemadmodum et divinis canonibus definitum est) ne quis episcopus et chorepiscopus, aut visitator, sive circuitor aut presbyter, aut alius cujuscunque dignitatis clericus per largitionem ordinetur. Sed nec oeconomus, nec ecclesiecdicus, nec xenodochus, nec nosocomus, nec ptochotrophus, nec orphanotrophus, nec brephotrophus, nec quisquis ptochio praeficiendus est, per talem fiat largitionem, sed per judicium et probationem eorum qui in illis locis sunt Deo amantissimorum episcoporum. Si vero quis inventus fuerit occasione praedictarum ordinationum et administrationum aliquid dedisse, vel accepisse, sive episcopus sit, sive clericus, et eum qui praebuit, et eum qui accepit, extra sacerdotium et clerum fieri jubemus, ut post haec Domini Dei subjaceant condemnationi. Si autem quis propter praefecturam dedisse quid compertus fuerit, eum qui ita praefectus factus fuerit, extra clerum esse jubemus; si vero oeconomus vel ecclesiecdicus seu defensor vel chorepiscopus, id est, vel periodeuta, visitator vel xenodochus, vel nosocomus, vel ptochotrophus, vel orphanotrophus, vel ptochio praepositus comperietur praebuisse quid, ut sibi cura illa committeretur, et hunc removeri ab hujusmodi cura, jubemus.--§ 10. Praeterea sancimus ut omnes clerici per singulas Ecclesias constituti, per se ipsos psallant nocturna, et matutina, et vespertina, ne ex sola ecclesiasticarum rerum consumptione clerici appareant, nomen quidem habentes clericorum, rem autem non implentes clerici circa liturgiam Domini Dei. Turpe enim est, pro ipsis scriptos, necessitate ipsis inducta psallere. Si enim multi laicorum, ut suae animae consulant, ad sanctissimas Ecclesias confluentes studiosi circa psalmodiam ostenduntur, quomodo indecens non fuerit clericos ad id ordinatos non implere suum munus? Quapropter omnimodo clericos psallere jubemus, et ipsos inquiri a Deo amantissimis pro tempore episcopis, et duobus presbyteris in singulis ecclesiis, et ab eo qui vocatur archos vel exarchos, et ab ecdico, sive defensore cujusque sanctissimae ecclesiae, et eos qui inventi non fuerint inculpate in liturgiis perseverantes, extra clerum constitui. Nam qui constituerunt, vel fundarunt sanctissimas ecclesias pro sua salute et communis reipublicae, reliquerunt illis substantias, ut per eas debeant sacrae liturgiae fieri, et ut in illis a ministrantibus piis clericis Deus colatur. Licentiam autem concedimus omni personae quae quid horum praetermissum esse cognoverit, ea denuntiare et publicare.--§ 11. Ea vero quae a nobis sancita sunt, fini tradi, et ad effectum perduci cum Dei benignitate jubemus; eos vero qui in suspicionem venerint, aliquid horum ausu temerario praetermisisse, primum quidem ex Domini Dei judicio periculum, ac deinde positas in hac lege poenas sustinere. Dat. Kal. Mart., CP., dn. Just., PP. A. II cos. 528.

LEX XLIII. Idem Augustus Epiphanio archiepiscopo Constantinopolitano et patriarchae.

Omnem semper adhibentes providentiam circa sanctissimas ecclesias, per quas et nostrum imperium sustineri, et communes res clementissimi Dei gratia muniri credidimus, necnon et nostras, et caeterorum omnium animas studentes salvari, et eam ob rem solliciti assidue, ne commoda sanctissimarum ecclesiarum in quacunque civitate sint constitutae, aliqua ratione minuantur; neve quae in ipsis fiunt divinae liturgiae ex Deo amantissimorum sacerdotum absentia impediantur, aut non convenienter curentur: ac ne etiam sanctissimarum ecclesiarum consumantur res, tam propter itinerum quam etiam commeantium huc sacerdotum et comitantium clericorum impensas; unde saepe et sub fenore accipiendi necessitas emergit, et ex ea re onus ad ipsas sanctissimas ecclesias venit: simul etiam ne ecclesiasticarum rerum non convenienter procedat administratio per absentiae Deo amantissimorum episcoporum tempus, his ad tuam beatitudinem divinis apicibus uti oportere existimavimus.--§ 1. Per quos ipsi jubemus fieri omnibus manifestum, per singulas metropoles uniuscujusque provinciae ipsi subjectis sanctissimis sacerdotibus, quoniam non decet aliquem ipsorum, aut eorum qui in aliis provinciarum civitatibus sub metropolitano ordinati sunt episcoporum, secundum propriam voluntatem absque divina nostra speciali jussione, relinquere quidem gubernatam a se sanctissimam ecclesiam, in hanc vero felicem commeare civitatem, qualiscunque emergat res: sed mittere oportere huc unum, aut duos ex sibi subjecto pio clero; et facere manifesta nostrae pietati ea quibus opus habent aut per se ipsos, aut per intermediam tuam beatitudinem, sicque perfrui justa et compendiaria nostra ope; si enim quidpiam eorum quae ad nos relata fuerunt tale nobis visum fuerit, ut indigeat ipsorum Deo amantissimorum sacerdotum praesentia, confestim tum proficisci jubebimus ipsos; absque vero tali divina jussione, neminem proficisci concedimus.--§ 2. Sciente horum transgressore, et recte ac pie introductam a nobis pro sanctissimarum ecclesiarum honore observantiam praetereunte, quod non parvam indignationem experietur, sed et sub excommunicatione fiet, si quidem metropolites sit, a tua beatitudine; si vero civitatis sit episcopus, quae metropolitae subjecta sit, ab ipso metropolita: pecuniariam namque poenam definire contra contemnentes divinam nostram dispositionem, non necessarium esse putavimus, ne inde ad sanctissimas ecclesias quod inde evenerit damni redundet, quarum res ab omni deminutione liberas manere cupimus.--§ 3. Haec igitur ad singulorum notitiam sub ipsa ordinatorum Deo amantissimorum metropolitanorum episcoporum perferre tua sanctitas studeat, et ab unoquoque missas responsiones, tam per metropolitas quam per ipsarum reliquarum provinciae civitatum Deo amantissimos episcopos de his quae hac de re didicerint, ad nostram religionem referre. Dat. X cal. Mart., CP., dn. Justiniano PP. A. II cos. 528.

LEX XLIV. Idem Augustus Mennae P. P.

Sanctissimarum ecclesiarum et piissimorum monasteriorum decori consulentes, interdicimus omnibus habitantibus monasteria conversari cum mulieribus monastriis, aut occasionem aliquam excogitare, qua communicationem aliquam cum ipsis habeant (hoc enim justam suspicionem introducit, assidue, aut cum voluerint, cum ipsis congrediendi); sed ita segregatos esse, ut nullam participationem ad invicem ob quamcunque causam habeant ipsi, neque excogitari aliquam occasionem, vel illis, vel his mutuae inter se commorationis; sed soli per se homines in quolibet monasterio degant, a vicinis sibi per quamcunque causam monastriis segregati: Solae item per se mulieres non commistae viris, ut omnis suspicio indecorae conversationis penitus tollatur. Sed si viri fuerint plures, oportet providentia singularum civitatum episcoporum feminas in alium convenientem locum transferri, et dari monasterium ipsis, in quo oporteat ipsas in posterum apud se ipsas honeste conversari: sin plures inveniantur feminae, aut etiam pari numero, viros quidem transferri, feminas autem in monasterio manere, ita ut res ipius monasterii mobiles et immobiles, et se moventes hi qui exeunt cum his qui manent, pro rata dividant. Necessariis autem responsis apud se degentium separatim mulierum, unum senem a Deo amantissimo episcopo civitatis segregari: ad divinas vero peragendas liturgias et sancta communione participandas unum presbyterum, et unum diaconum honestae vitae dari, qui haec sola supradicta agere debeant, non etiam convesci et conversari, aut cohabitare cum ipsis. His enim servatis, et ipsis felix vita erit, qui solitariam vitam clegerint, et communis nostrae reipublicae res paratiorem consequentur a Deo clementissimo opem. Quae igitur super communibus rebus et nunc recte habere existimavimus, hujusmodi sunt. Sed et credidimus non parvam hinc visum iri additam esse his ex divina nostra constitutione utilitatem.

§ 1. Sed et observatione et cautela diligenti opus est, ne ullo modo praetereantur haec. Quod non aliter continget, quam si Deo amantissimi cujusque civitatis episcopi inspiciant diligenter monachorum degentium in monasteriis sub sua cura ordinatis, conversationes; et si quid senserint hujusmodi lapsus, omnibus modis compescant tale ipsorum inceptum; et poenis subjiciant eos qui post nostram prohibitionem adhuc talia perpetrant; et cogant ut eorum conversationes sint purae, et separatae ab omni commercio muliebri. Nam et ipsis Deo amantissimis episcopis, si hoc recte aestimare voluerint, perspicuum est quod ex observatione honestae hujus devotissimorum monachorum conversationis, et si eis contigerit nihil indecens, aut inhonestum accidere, clemens Deus propitius res communes nostrae Reipublicae secundabit.

§ 2. Sed ne vel ipsi Deo amantissimi episcopi supervacuum ducant hoc nostrum praeceptum, nosse ipsos volumus, quod si quis ipsorum manifestus sit non cum omni diligentia haec investigare, aut manifestum lapsum non secundum praedictos modos emendare, obnoxius quidem erit judicio Domini Dei, et nunc in ipsum veniet imperii nostri indignatio, et circa ipsum periclitabitur sacerdotium, neque alia majore opus erit indignatione.--§ 3. Tua igitur excellentia divinam nostram hanc legis positionem manifestam faciat cujuscunque metropoleos Deo amantissimis episcopis, et clarissimis praesidibus provinciarum: addens et hoc, quod et ipsi, si opus sit, omne ferant auxilium piissimis civitatum episcopis, ad hujusmodi [lapsus] coercenda, quae tolli jussimus; et si qua negligentia eos usos esse invenerint, manifestam eam nobis proprio facient indicio, ut utique omnes cognoscant, et quaenam ab ipsis servari debeant, et ex negligentia definitam poenam. Curent autem et Deo amantissimi metropolitae, etiam aliis reverendissimis civitatum episcopis ejusdem provinciae facere manifestam divinam hanc nostram legem, et denuntiare omnibus, ut vigili studio haec custodiant, verentes definitam poenam.--§ 4. Ac ne protrahatur plena observatio divinae nostrae hujus legis, atque etiam ne ipsi reverendissimi monachi, qui in praesentia conversantur cum monastriis, parvum putent tempus sibi dari ad debitam et injunctam ipsis separationem faciendam, annale ipsis definimus decretum ab eo [die] quo manifesta divina nostra lex haec facta fuerit, ita ut post anni curriculum, si appareant ea quae ad convictum attinent in eodem manere schemate, locus sit omnimodo insertis divinae huic nostrae legi poenis. Datum XV Kal. Feb., CP., Decio v. c. coss. 529.

LEX XLV. Idem Augustus Juliano P. P.

Sacris canonibus neque Deo amantissimis presbyteris neque reverendissimis diaconis, aut subdiaconis nuptias contrahere post hujusmodi ordinationem permittentibus, sed solis reverendissimis psaltis et lectoribus id concedentibus, animadvertimus quosdam despicientes quidem sacros canones, pueros autem generantes ex quibusdam mulieribus, quibus conjungi secundum sacerdotalem censuram non possunt. Quoniam igitur poena facinoris hujus in sola sacerdotii erat amissione, sacros autem canones non minus quam leges, valere, etiam nostrae volunt leges, sancimus obtinere in illis et quae sacris visa sunt canonibus, perinde ac si civilibus inscriptum esset legibus; et omnes istiusmodi homines tam sacerdotio quam divino ministerio, atque etiam dignitate ipsa quam habent nudari. Quemadmodum enim sacris canonibus prohibita sunt talia, sic et secundum nostras leges rem ipsam prohiberi; et praeter supradictam excidendi a ministerio poenam, ne legitimos quidem et proprios esse eos qui ex hujusmodi inordinata constupratione nascuntur, aut nati sunt: sed eam quae ex talibus seminibus oritur participari turpitudinem; tales enim eos esse disponimus, quales quos leges ex incestis aut nefariis natos nuptiis definiunt, ita ut neque naturales aut nothi seu spurii intelligantur, sed prorsus et undique prohibiti et successionis genitorum indigni; ac nec donationem ab illis capere possint, neque hi neque horum matres, nec per interpositas quidem personas, sed omnibus in hos collatis a patribus beneficiis ad sanctam ecclesiam ex qua sunt qui talia deliquerunt revertentibus. Quod enim sacri canones prohibent, id etiam et nos per nostras abolemus leges. Si vero simulata quaedam obligatio sub specie mutui vel alterius contractus instrumenti fiat, quae obligatum faciat eum qui hujusmodi constuprationis particeps factus est, hanc etiam infirmam esse volumus, et talium rerum dationem non ad eam personam in quam concepta sunt scripta, sed ad sanctissimam ecclesiam pervenire. Data XV Kal. Nov., CP., Lamp. et Oreste vv. cc. coss. 530.

LEX XLVI. Idem Augustus Juliano P. P.

Sancimus, si quis moriens piam fecerit dispositionem vel per institutionis modum, vel per legatum, aut fideicommissum, aut mortis causa donationem, vel alium quemcunque modum legitimum; sive injunxerit pro tempore episcopo curam agere, ut impleantur quae ipse voluit, sive et hoc reticuerit, sive etiam in contrarium prohibuerit; necessitatem habere haeredes id quod ordinatum est facere et adimplere omnimodo. Quod si id sponte non fecerint, confestim loci Deo amabiles episcopos, curiosos esse circa haec, et postulare ut illi omnia impleant secundum voluntatem defuncti. Sed si quidem ecclesiae aedificationem injunxerit testator, intra triennium instare eos ut perficiatur; si vero xenonis aedificationem, intra unum annum duntaxat id fieri cogere, tanquam sufficiente tempore hoc constituto ad perficienda quae placuerunt testatoribus: cum sit possibile, et domum conducere, et infirmos illic in lectis sternere, donec opus aedificationis xenonis seu hospitalis compleatur. Si vero quaedam dari simul, et una praestatione in pias causas damnati fuerint, confestim eogere eos facere, hoc est, post testamenti insinuationem, et post adprehensam haereditatem, vel legatum ab his, qui honorati sunt.--§ 1. Sin autem transierit praedictum tempus, ac neque ecclesia, neque hospitale aedificatum fuerit, neque hospitalis aliquis sit qui hoc ordinet, mox ipsos Deo amabiles episcopos exigere ea quae pro eo ordinata sunt, et in id convenienter quaesita, et facere aedificationes sanctissimarum ecclesiarum, et hospitalium, et gerontocomiorum, aut orphanotrophiorum praeparationem, aut ptochotrophiorum, aut nosocomiorum constructionem, aut captivorum redemptionem, aut aliam quamlibet actionem piam, a testatore ordinatam, designare etiam seu praeficere qui haec administrent xenodochos, vel orphanotrophos, vel brephotrophos, gerontocomos, vel simpliciter piarum actionum dioecetas et curatores: non amplius valentibus post dicti temporis lapsum et dictam indevotionem his qui illa non fecerint immiscere se praedictarum rerum administrationi, aut Deo amabiles episcopos impedire ab illarum rerum administratione.--§ 2. Clarissimis praesidibus provinciarum necessitatem imponentibus haeredibus omnimodo ea perficere; namque et veteribus praedicatum est legibus necessitatem imponi implere deficientium voluntates eis qui habere permittuntur quae illi reliquerunt.

§ 3. Sed Deo amabiles episcopi, si quidem aliquos diserte hi qui defecerunt praeposuerint rebus (veluti xenodochos, ptochotrophos, aut nosocomos, aut brephotrophos, aut orphanotrophos, aut gerontocomos, aut paramonarios, aut oeconomos, aut simpliciter [dicendo] piarum actionum administratores), illos quidem permittant habere administrationem; ipsi vero non administrent quidem, sed administrationem illorum inspiciant, aut observent, et recte quidem habentem laudent in quibusdam autem aliquid praetergredientem corrigant; pessima autem administratione facta etiam eos expellant, et alios instituant, qui cogitent et animo concipiant magni Dei timorem, et terribilem magni et nunquam finiendi judicii diem ad quam illos respicientes convenit omnia facere cum ad Deum coordinata mente. Si vero neminem diserte hi qui moriuntur praestituerint administrationi, sed in haeredum potestate totum posuerint, hi autem rem neglexerint, continuo ipsi Deo amabiles episcopi et administrent, et praeficiant suprascriptas personas (ut ptochotrophos, aut nosocomos, et caeteros deinceps, qui etiam magni Dei honorem mente praeferant), ut omnimodo et via et artificio ad effectum perducantur quae ordinata sunt--§ 4. Supra autem omne tempus quo distulerint facere disposita scripti haeredes, eos cogi solvere et fructus, et reditus, et omnem legitimam accessionem a tempore ejus qui disposuit mortis sancimus, non inspecta mora a litis contestatione aut conventione, sed ipso jure intellecta (quod dicitur vulgo) mora praecessisse, et locum habente fructuum et aliarum rerum accessione.--§ 5. Hoc eodem obtinente, et si non ab haerede, sed a fideicommissario aut legatario relictum fuerit hujusmodi pium legatum, et illud acceperit is qui legato honoratus est, et mox quidem licentiam esse Deo amabilibus episcopis poscere tales personas quibusdam rebus honoratas facere disposita.

§ 6. Si vero negligentes fuerint locorum Deo amabiles episcopi id agere, forte gratia corrupti a scriptis haeredibus, vel legatariis, vel fideicommissariis, licentia erit aut metropolitano provinciae, aut archiepiscopo illius dioeceseos, haec cognoscenti, inquirere, et cogere pium opus aut piam liberalitatem omnimodo impleri; et cuicunque civium idem etiam facere licentia erit, cum sit enim communis pietatis ratio, communes et populares decet etiam affectiones constitui harum rerum exsecutionis: habituro unoquoque licentiam ex nostra hac lege movere ex lege condictitia, et postulare relicta adimpleri: sciente qui haec neglexerit, Deo amabili episcopo, quod et ipse, praeter imminentes e coelo poenas, etiam imperialem motum super hujusmodi contemptu expertetur.--§ 7. Ut autem adhuc majore metu terreantur haeredes morientium, vel harum rerum procurandarum et faciendarum onere gravati, quominus harum rerum effectum differant, et hoc sancimus, ut si impetiti a Deo amabilibus episcopis, qui his rebus honorati sunt, postea cessaverint, seu distulerint, ita ut praesidum exactione opus fuerit, confestim non solum ipsi simplum (quod dicitur) exigantur, sed omnino duplum. Si enim apud veteres erant quaedam themata in quibus ex inficiatione dupla condemnationis inducebantur, quomodo utique non etiam hic eos qui non solum ne sponte fecerint, sed tempus praeterea protraxerint, et postremo impetiti a Deo amabilibus episcopis, ac deinde neque ipsis statim parentes, opus habuerint etiam praesidali exactione, dupli exactione non convenit castigari?

§ 8. Si vero morientes suos haeredes voluerint, quando morituri essent ipsi haeredes, actionem aliquam implere piam, non autem in ipsorum vita, et hoc custodiri, et non in medio haeredes cogi facere quid eorum quae testator post ipsorum mortem voluerit fieri: cum vero morientur ipsi, necessitatem habeant omnimodo ista implere; dilatione autem aliqua ab ipsorum haeredibus facta, tunc necesse est illa fieri quae ante disposuimus.--§ 9. Si vero aliqua eorum quae vocantur annalia legata, relicta fuerint aut donata clero forte, aut monasterio, aut ascetriis, aut diaconissis, aut ptochiis, aut xenonibus, aut nosocomiis, aut brephotrophiis, aut sanctissimarum ecclesiarum pauperibus, aut (simpliciter) coetibus quibusdam piis, aut omnino non prohibitis ex plebe collegiis; velint autem secundum aliquod tempus hi qui tunc reperiuntur auro accepto super tali actione transigere; non liceat id agere, neque quod factum fuerit ratum esto, imo et privationem rerum qui haec redemit vel transegit sustineat. Quandoquidem necesse erit, his quidem qui aliqua parte temporis fuerint esse pecuniarum copiam, his autem qui futuri sunt omnimodam relictorum privationem. Sed nec ipsum annaliorum nomen, neque perpetua defuncti memoria, ob quam et annuum hoc reliquit, conservabitur, sed statim exstinguetur una cum ipsa relictorum interiens alienatione. Manere igitur perpetuo ipsos obnoxios hujusmodi dationibus sancimus, adeo ut si qua fiat alienatio, et ipsa irrita sit, et hi qui quandoque praeerunt piis locis licentiam habeant persequi, et exigere ipsa, nulla temporis praescriptione opponenda ipsis, cum per unumquemque annum talis nascatur actio. Quinimo hypothecae subjecta sint ejus qui reliquit bona, hujusmodi legatorum causa: ita ut licentiam habeant ex ipsis rebus satis piis operibus facere, non solum pro relictis, sed et pro fructibus ipsorum, et reditibus, et omni legitima accessione temporali (ut dictum est), nulla retinentibus praescriptione convenire queunte, quantumcunque quis numeraverit tempus. Nisi inter hunc anuali legato oneratum, et eum qui secundum sacros canones et nostras leges praesul constitutus est, istiusmodi exactionis factum fuerit pactum, quo placuerit, ut reditus pro annuo legato daretur a gravata persona, semper vigens ac perpetuus, et non multis publicis oneribus obnoxius; sed et accessionem habens, omnino quidem non minorem quarta parte puri reditus, aut amplius, quantum scilicet inter eos placuerit. Si enim tale quiddam in scriptis fiat pactum, et datus fuerit talis reditus, et receptus in scriptis, pactionibus et transactionibus, et id manifestum per gesta monumentorum constitutum fuerit, cessare exactionem annui legati contra eum qui eo oneratus est sancimus; eum vero reditum pro legato constitui, perpetuo ad id deputatum, et qui alienari a nemine quocunque alienationis modo possit: nullo autem horum subsecuto, subjacere perpetuo (ut antea a nobis dictum est) dationi annuorum legatorum eos qui his gravati sunt sancimus, ut et nomen, et memoria defuncti, et annui reditus in ipsis operibus perpetuo conserventur. Datum XV Kalend. Novemb., Constantinop. Lampad. et Oreste coss. 530.

LEX XLVII. Idem Augustus Juliano P. P.

Sacris nostris legibus existimavimus oportere et hanc addi, quae ex virtute, non autem ex temporibus, religiosas abbatias, seu praefecturas tribuit: ita videlicet, ut in piis monasteriis, aut asceteriis, non omnimodo mortuo abbate, vel abbatissa, is, vel ea, qui, vel quae, tempore antiquior est, aut secundus secundave deinceps eligatur. Consentimus enim naturae, neque omnes similiter bonos, neque omnes in aequo facienti malos, sed quem utique et vita optima, et mores honesti, et circa pium exercitium constantia, et commune reliquorum monachorum complementum, aut maxima eorum pars idoneum ad hoc putaverit, et sacris Evangeliis propositis elegerit, ad praefecturam vocari, ita ut si quidem primus post defunctum utilis sit, et monachis praeesse dignus, ille aliis praeferatur; si vero qui post illum est, similiter in ipsum feratur futuri praefecti calculus; si vero nullus horum dignus videatur, confestim is qui ex omnibus idoneus erit, cujuscunque gradus sit, praeordinetur abbas, qui sit videlicet et vitae honestae, et honestae conversationis, et qui servare creditos sibi possit, cum sit conveniens omnem principatum, et omnem hominum praefecturam, non ex temporibus, neque ex sortibus, neque ex fortuitis circumstantiis, sed ex electione et ex eo quod praestantius est fieri; et bonum apud omnes testimonium et probationem esse, fieri ordinationi ordinem.--§ 1. Manifesta autem haec fieri Deo amabili episcopo, ut cum is didicerit eum qui electus est, et hoc se recte habere approbaverit, consentientem electoribus calculum ferat, et promoveat ipsum ad hujusmodi abbatis ordinem. Approbare vero oportet hanc ipsam electionem, et pro tempore patriarcham, et qui in his locis sunt, Deo amabiles episcopos, habentes et ipsos judicium Dei, et futuram condemnationem metuentes, si non per electionem, sed ad aliquam passionem seu affectionem respicientes humanam, promotionem fecerint: habituris ipsis, et in hac vita, et in futura a Deo immissam poenam, videlicet ipsorum negligentia animabus plurimis peccatorum causas praebente.--§ 2. His omnibus et in reverendissimis feminis aut virginibus quae piis monasteriis praesunt obtinentibus.--§ 3. Reliquo omni sacro ordine, sacro ministerio secundum suos gradus praesidente, et nulla in re per praesentem nostram innovato legem. Dat. XV Kalend. Decembr., CP., Lamp. et Oreste coss. 530.

LEX XLVIII. Idem Augustus Joanni P. P.

Sancimus neminem ad episcopatum ordinari, nisi et in aliis rebus utilis et optimus sit, et neque mulieri cohabitet, neque liberorum existat pater, sed loco uxoris, adhaereat quidem et continens sit circa sanctissimam Ecclesiam; loco vero liberorum, omnem Christianum et orthodoxum habeat populum: cognoscens sic ab initio ea quae de successione Deo amabilium episcoporum sunt nos disposuisse, et cum ejusmodi cogitatione processisse nostram legem; et eos qui praeter haec quid faciunt, aut fecerunt, omni episcopatu indignos esse; qui enim post hanc nostram constitutionem facere aliquos episcopos praeter ejus vim, aut fieri ausi fuerint, neque in episcopis numerabuntur, neque manebunt in sacris, sed ex pulsi ab his, aliis dabunt locum ordinationis, cum in primis diligentissimae, tum etiam Deo per omnia placentis. Datum IV Kalend. Sept., CP., post coss. Lampad. et Orest. 531.

LEX XLIX. Idem imperator Justinianus Augustus Joanni P. P.

Si quis ad declinandam legem Falcidiam, cum desiderat totam suam substantiam pro redemptione captivorum relinquere, eos ipsos captivos scripserit haeredes, ne videatur quasi incertis personis haeredibus institutis judicium suum oppugnandum reliquisse, sancimus ejusmodi et talem institutionem pietatis intuitu valere, et non esse respuendam.--§ 1. Sed et si pauperes quidem scripserit haeredes, et non inveniatur certum ptochotrophium, vel certae ecclesiae pauperes, de quibus testator cogitaverit, sed sub incerto vocabulo pauperes fuerint haeredes instituti, simili modo et hujusmodi institutionem valere decernimus.--§ 2. Et si quidem captivos scripserit haeredes civitatis, in qua testator larem fovere ac degere noscitur, episcopus et oeconomus haereditatem suscipiant, et omnimodo in redemptionem captivorum procedat haereditas, sive per annuos reditus, sive per venditionem mobilium seu se moventium rerum sit: nullo penitus ex hoc lucro, vel oeconomo, vel episcopo, vel sacrosanctae ecclesiae relinquendo. Si enim propter hoc a speciali haerede recessum est, ut non Falcidiae ratio inducatur, quomodo ferendum est, hoc, quod in sacrum venerit, per Falcidiam vel aliam occasionem minui?--§ 3. Ubi autem indistincte pauperes scripti sunt haeredes, ibi xenonem ejus civitatis omnimodo haereditatem nancisci, et per xenodochum in aegrotantes fieri patrimonii distributionem, secundum quod in captivis constituimus, vel per redituum annalium erogationem, vel per venditionem rerum mobilium, vel sese moventium, ut ex his res immobiles comparentur, et annuus victus aegrotantibus accedat. Quis enim pauperior est hominibus qui et inopia tenti sunt, et in xenone repositi, et suis corporibus laborantes, necessarium victum sibi non possunt afferre?--§ 4. Licentia omnino danda et in priore, et in secunda specie, et actionem movere, et debita exigere, ut in captivos vel in aegrotantes consumantur. Si enim haeredum eis et jus et nomen dedimus, sine Falcidiae tamen legis emolumento, necesse est eos debita exigere, et creditoribus respondere.--§ 5. Sin autem ampliores in civitate xenones vel ptochotrophia sint, ne incerta videatur pecuniarum datio, tunc ei xenoni vel ptochotrophio, qui pauperior esse dignoscitur, easdem res vel pecunias assignari censemus, hoc videlicet discutiendo a viro reverendissimo locorum antistite et sub eo constitutis clericis.

§ 6. Sin autem nullus xenon in civitate inveniatur, tunc, secundum de captivis sanctionem, pro tempore oeconomus sacrosanctae ecclesiae vel episcopus haereditatem accipiat; et sine Falcidiae ratione pauperibus qui in civitate sunt, vel penitus mendicantibus, vel alia sustentatione egentibus, eaedem pecuniae distribuantur.--§ 7. Haec tamen omnia locum habere sancimus, quando non certi xenonis vel certi ptochotrophii, vel certae ecclesiae nominatio a testatore subsecuta est, sed incertus est ejus sensus. Sin autem in personam certam, venerabilemve certam domum respexerit, ei tantummodo haereditatem vel legatum competere sancimus, nulla Falcidia nec in hac parte intercedente.--§ 8. In omnibus autem hujusmodi casibus coelestes iracundias sacrosanctarum rerum administratores exspectent si qualecunque lucrum ex hujusmodi gubernationibus sibimet acquisierint, vel si hoc committi ab alio consenserint, et non gravissima poena et interminatione quod perperam factum est studeant corrigere.

LEX L. Idem Augustus Joanni P. P.

Cum lege Leonina viris reverendissimis episcopis, et presbyteris, et diaconis peculium habere quasi castrense concessum est, eo addito ut et in ipso testari possint dubitabatur si hujusmodi testamenta debeant de inofficioso querela expugnari, cum de omnibus personis quae hujusmodi peculium meruerunt eadem fuerat quaestio exorta? Sancimus itaque, viris reverendissimis episcopis, et presbyteris, et diaconis qui tale peculium quasi castrense possident, super his tantummodo rebus quae quasi castrensis peculii sunt, non solum ultima condere secundum leges elogia licere (quod ex Leonina constitutione descendit), sed etiam eorum ultimas voluntates super his tantummodo habitas de inofficioso querelae minime subjacere. Dat. Non. Februar., CP., post coss. Lampadii et Orestis, anno 2, 532.

LEX LI. Idem Augustus Joanni P. P.

Si quis in conscribendo instrumento sese confessus fuerit non usurum fori praescriptione propter sacerdotii praerogativam, sancimus non licere ei adversus sua pacta venire, et contrahentes decipere, cum regula sit juris antiqui: Omnes licentiam habere his quae pro se indulta sunt renuntiare. Quam generalem legem in omnibus casibus obtinere sancimus, qui necdum per judicialem sententiam vel amicabilem conventionem sopiti sunt. Dat. Kal. Septemb., CP., post coss. Lampad. et Orestis vv. cc. 532.

LEX LII. Idem Augustus Joanni P. P.

Generaliter sancimus omnes viros reverendissimos episcopos, nec non presbyteros, diaconos et subdiaconos, et praecipue monachos, licet non sint clerici, immunitatem ipso jure omnes habere tutelae sive testamentariae, sive legitimae, sive dativae; et non solum tutelae eos esse expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum, sed et furiosi, et muti, et surdi, et aliarum personarum, quibus tutores, vel curatores a veteribus legibus dantur.--§ 1. Eos tamen clericos et monachos hujusmodi habere beneficium sancimus, qui apud sacrosanctas ecclesias, vel monasteria permanent, non divagantes, neque circa divina ministeria desides; cum propter hoc ipsum beneficium eis indulgeamus, ut, aliis omnibus derelictis, Dei omnipotentis ministeriis inhaereant.--§ 2. Et hoc non solum in vetere Roma, vel in hac regia civitate, sed et in omni terra, ubicunque Christianorum nomen colitur, obtinere sancimus.

LEX LIII. Idem Augustus Joanni P. P.

Sancimus neminem omnino, neque curialem, neque taxeotam, episcopum aut presbyterum de caetero fieri; nihil attinente aut attingente hac lege eos qui ante eam hujusmodi sacerdotio digni habiti sunt: de caetero vero neminem omnino qui supradictae sit fortunae ad praedictas consecrationes ascendere: et maxime si et jam antea ministraverat, aut taxeoticis servierat jussionibus; eum enim qui enutritus est in exsecutionibus vehementibus (seu asperis) et his quae ex ea re accidunt, peccatis, non utique aequum fuerit, modo quidem, et illico esse taxeotam, et buleutam, et facere omnium acerbissima, mox autem sacerdotem ordinari, de humanitate et innocentia exponentem dogmata. Praeterquam si ab infantia, et nondum quidem ephebiam excedente aetate, ei contigit inter reverendissimos monachos connumerari, et morari in eo ipso schemate; tunc enim permittimus ipsi, et presbyterum fieri, et ad episcopatum venire: cum sit manifestum simul atque tale quid evenerit, et dignus sacerdotio apparuerit, quod confestim licentiam habebit manere in episcopatu, et ministrare, dummodo quartam partem suae substantiae universae praebeat decurionibus, et fisco (secundum nuper de quarta parte positam a nobis legem) aut soli fisco, si quidem taxeoticae fortunae ei esse contigerit. Si vero et in reverendissimis archimandritis censeatur, et manserit inter ipsos, et hoc etiam modo damus fortunae liberationem, quartam et tunc partem suae substantiae (ut praediximus) praebituro: aliter autem neque illi ordinari concedimus, neque ordinato tale quid agere permittimus. Sciente tua excellentia quia haec observari debent ab omnibus Deo amabilibus episcopis, poenam exspectaturis circa ipsum sacerdotium, si quid tale fecerint; praeter id, quod etiam nec ipse ordinatus sacerdotio fruetur, licet fuerit antea in aliquo gradu sacerdotii ordinatus, sed inter privatos redigetur, et ministeria exsequetur quibus subjacebat prius. Quae omnia obtinere in futurum volumus tempus, quoniam nunc primum a nobis inventa sunt, non pertinente ullo modo hac lege (ut diximus) ad eos qui semel hac dignitate sacerdotali decorati sunt, sed licentiam habentibus ipsis per substitutos ministrare, juxta Theodosii, et Valentiniani piae memoriae constitutionem, quae ad Thomam rescripta est.--§ 1. Ad haec et illud justum esse, et obtinere, et in usu esse sancimus, quod positum ab initio, et usu observatum, nescimus quonam modo in desuetudinem abiit. Meminimus enim nos in Arcadii et Honorii piae memoriae Constitutionem incidisse, volentem clericos, si neglexerint suum ordinem, et in qualemcunque armatam militiam transierint, vel depositi a Deo amabilibus episcopis, militare ausi fuerint, mitti quidem ipsos militia adepta, tradi vero civitatum curiis ministraturos in posterum publico, quando et Domini Dei servitio, quandiu militarunt, se abdicaverunt. Quae omnia obtinere ex hac nostra sancimus lege, jubentes ipsos statim et confestim civitatis illius ex qua sunt fieri curiales, nisi vehementer curialibus abundet civitas: quo casu vicinae vel ulterioris etiam usque ad unam provinciam alteram, ubi maxime curialium constituta est penuria. Si vero latitantes (ut probabile est) fiant, licentiam damus curialibus, statim ingredi res eorum, eorum bona detinere, et satis sibi secundum legem inde facere. Haec igitur super reverendissimis clericis cujuscunque gradus obtinere in perpetuum sancimus, et in his quae jam perpetrata sunt obtinere legem eam volentes quae et prius erat. Quoniam autem et quamdam constitutionem invenimus de monachis disserentem, et volentem ipsos non relinquere propria monasteria, neque turbare civitates, quam et ad quoddam sancitam esse tempus quidam suspicantur, oportere existimavimus occasionem inde accipientes, perfectiorem, et in omne tempus etiam hoc reformare, ita ut nemini de caetero reverendissimorum monachorum licentia sit, tale quid agere, et relinquere quidem monachicum habitum, circumcingere autem qualemcunque militiam, aut cingulum, aut dignitatem, aut eorum qui in judiciis versantur sequi vitam, et Dei servitio humanas occupationes praeferre aut cognoscere, illo qui tale quid fecerit dando curiae civitatis illius ex qua est, aut etiam alterius, ut praedictum est, et si quidem locuples sit, etiam pecuniaria subiturus munera, sin minus, corporalia munera; et hic licentia danda curiis (ut praediximus) si invisibiles fiant, occupare bona, et sibi ex his satisfacere secundum legem. In omnibus autem casibus in quibus accipere ex his curias jubemus causis, volumus mediam quidem horum partem curiales suscipere non in auro, sed immobili possessione, vel quae subsit, vel quae sit comparanda secundum prius a nobis emissam legem, aliam vero dimidiam generali mensae tuae excellentiae inferri; ut tuus etiam thronus provideat vigilanter, ne quid tale (commissum) lateat, sed, simul atque quid factum fuerit, conveniens super hoc fiat medela, praeterquam si nunc ipsi ultro et sponte militiam reliquerint, vel simpliciter quod habent schema et ad monachicam rursum serio et vere revertantur vitam, et inter reverendissimos clericos connumerari festinent. Si enim hoc fecerint intra annum unum ab hac lege lata, remittimus eis poenam, sufficere ipsis ex exercitio putantes emendationem. Haec autem obtinere in sequens volumus tempus, neque illos extra dictam relinquentes poenam, quotquot a nostro principatu monachi facti tale quid fecerunt; id enim quod praecessit simul quidem ob humanitatem, simul etiam tempus verentes dimittimus, quando nihil diserte statutum prius erat.--§ 2. Item illud statuimus: sive pater, sive mater, sive alius quis ex defectu liberorum restitutionem aut substitutionem induxerit quibusdam sive masculis, sive feminis, hi autem ad nuptias venire propter conversationis non elegerint modum, rescindi tales restitutiones aut substitutiones; et habere ipsos potestatem in quem voluerint modum pium tamen quae inde proficiscuntur consecrare; et aut consumere superstites, aut relinquere morientes: sicut et si sub conditione liberorum susceptionis ipsis quid relictum fuerit, oportet et hoc ipsum habere eos, liberos suscipere minime coactos. Eamdem quoque legis positionem, et in mulieribus virginitatem professis, et uxores ducere omnimodo prohibitis reverendissimis clericis extendimus et reponimus, et hanc gratiam Deo pro nostris temporibus dignam referimus.--§ 3. Ad haec sancimus sive vir ad solitariam vitam venire voluerit, sive mulier, viro relicto, ad exercitationem monachicam venerit, ne hoc damni causam praebeat; sed ut sua omnimodo recipiat, ita ut liceat uxori [et] dotem recipere suam, et propter nuptias donationem ei qui cum ea cohabitaverat; et quod inde venit lucrum, non secundum eam quae per repudium fit disjunctionem vindicare, aut manere apud eum qui non divertit, sed secundum quod in casum mortis factum est pactum; quasi videatur is qui divertit a communi alterius convictu mortuus esse in alterius contubernio, cum cohabitanti sit omnino inutilis; quidquid autem in dotalibus instrumentis receptum fuerit ex pactis in casum mortis, id debitum intelligatur. Non audente muliere ante anni lapsum in aliud respicere matrimonium, propter generationis (aut seminis) incertitudinem. Sed si quid tale futurum sit, statim mitti divortium, quod idcirco bona gratia vocatur, ab ea quae conversionem non eligit persona, atque ita agat quod voluerit, lucris (ut ante dictum est) ad ipsam pertinentibus. Sane eo quod lucrandum esset ex tali causa, omnimodo, si et in prioribus nuptiis vel vir vel mulier mansissent, communibus liberis ex eo matrimonio natis, si qui fuerint, conservando. Dat. V calend. Decemb., CP., post coss. Lampad. et Orest. an. 2, 532.

LEX LIV. Idem Augustus Hermogeni magistro officiorum.

Raptores virginum, vel viduarum, vel diaconissarum, quae Deo fuerint dedicatae, pessima criminum peccantes, capitis supplicio plectendos esse decernimus, quod non solum ad injuriam hominum, sed et ad ipsius omnipotentis Dei irreverentiam committitur. Qui itaque hujusmodi crimen commiserint, et qui eis auxilium tempore invasionis praebuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina, et adhuc flagrante crimine deprehensi a parentibus sanctimonialium virginum, vel viduarum, vel diaconissarum aut earum consanguineis, vel tutoribus, seu curatoribus, convicti interficiantur. Sin autem post commissum tam detestabile crimen, aut potentatu raptor se defendere, aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi praefecti praetorio, quam gloriosissimus praefectus urbi, in provinciis autem, tam viri eminentissimi praefecti praetorio per Illyricum, et Africam, quam magistri militum per diversas nostri orbis regiones, nec non vir spectabilis praefectus Aegypti, et vicarii, et proconsules, et nihilominus viri spectabiles duces, et viri clarissimi rectores provinciarum, nec non alii cujuslibet ordinis judices, qui in locis illis inventi fuerint, simile studium cum magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere; et comprehensos in tali crimine, post legitimas, et juri cognitas probationes, sine forti praescriptione, durissimis poenis afficiant, et mortis condemnent supplicio. Bona autem eorum, si hoc commissum fuerit in sanctimonialem virginem, quae vel in asceterio, vel monasterio degit, sive eadem virgo diaconissa constituta sit, sive non, eidem monasterio, vel asceterio ubi consecrata est addicantur, ut ex his rebus et ipsa solatium habeat, dum vivit, sufficiens, et res omnes sacrosanctum asceterium seu monasterium pleno habeat dominio; sin autem diaconissa cujuscunque ecclesiae sit, in nullo tamen monasterio, vel asceterio constituta, sed per se degit, raptoris ejus substantia ecclesiae cujus diaconissa est assignetur, ut ex his facultatibus ipsa quidem usumfructum, dum superest, ab eadem ecclesia consequatur; ecclesia vero omnem proprietatem et plenam possessionem earumdem rerum nostro habeat beneficio, nemine vel judice, vel quacunque alia persona haec audente contemnere. Poenas autem, quas praediximus (id est, mortis et bonorum amissionis) constituimus non tantum adversus raptores, sed etiam contra eos qui hos comitati in ipsa invasione et rapina fuerint. Caeteros autem omnes qui conscii et ministri hujusmodi criminis reperti et convicti fuerint, vel eos susceperint, vel quamcunque opem eis tulerint, sive masculi, sive feminae sint, cujuscunque conditionis, vel gradus, vel dignitatis, poenae capitali tantummodo subjicimus. Ut huic poenae omnes subjaceant, sive volentibus, sive nolentibus sanctimonialibus virginibus, sive aliis supradictis mulieribus, tale facinus fuerit perpetratum. Dat. XV Kalend. Decemb., CP., dn. Justiniano P. P. A. III cos. 533.

LEX LV. Idem Augustus.

Ut non liceat parentibus impedire quominus liberi eorum volentes monachi aut clerici fiant, aut eam ob solam causam exhaeredare: sed si ipsi testamentum condant, necesse habento quadrantem illis relinquere; sin autem hoc non fecerint, locus sit ab intestato.

§ 1. Quod si illi monasteria aut ecclesias relinquant; atque mundani fiant, omne ipsorum jus ad monasterium aut ecclesiam pertinet.

LEX LVI. Idem Augustus Joanni PP.

Deo nobis auxilium praebente, omnia quae pro honore sanctae Ecclesiae catholicae ad Dei placitum fieri properamus, legibus constituere et operibus adimplere desideramus. Et jam quidem multa cum ejus auxilio statuimus quae ecclesiasticae doctrinae atque statui conveniunt: in praesenti vero hoc pia deliberatione duximus corrigendum, quod hactenus contra Dei timorem fiebat. Cognitum etenim nobis est, quod si quis sponsus, vel sponsa, post datas et acceptas arrhas, voluisset se divino deputare servitio, et a saeculari conversatione recedere, ac sanctimonialem vitam vivere, atque in Dei timore permanere, compellebatur vir quidem ea quae arrharum nomine dederat amittere, sponsa vero in duplum id quod acceperat reddere. Quod nostrae mansuetudini, religioni contrarium esse, visum est. Unde per praesentem legem in perpetuum valituram jubemus: ut si quis sponsus vel sponsa, [desideraverit saeculi istius vitam contemnere, et in sanctimonialium conversatione vivere] sponsus quidem omnia quae arrharum nomine futuri causa conjugii dedit sine ulla deminutione recipiat; sponsa autem non duplum (sicut hactenus), sed hoc tantummodo sponso restituat quod arrharum nomine acceperat, et nihil amplius reddere compellatur, nisi quod probata fuerit accepisse. Nam et maritis et uxoribus qui saeculo renuntiant jam anteriore lege a nobis provisum est: ut, sive maritus, sive uxor religionis causa a conjugio recesserit, et solitariam vitam elegerit, unusquisque eorum res suas recipiat, quas pro dote vel ante nuptias donatione praestiterat, et hoc tantummodo lucri nomine consequatur ab eo qui solitariam vitam elegerit, quod debuit legitime vel ex pacto per casum mortis exigere.

§ 1. Hoc etiam cognitum nobis correctione nostra dignum esse judicamus, ut si quis in parentum potestate constitutus vel constituta, vel forsan hujusmodi jure absolutus vel absoluta, elegerit se monasterio vel clero sociare, et reliquum vitae suae tempus sanctimonialiter degere voluerit, non liceat parentibus eosdem vel easdem quocumque modo abstrahere, vel propter hanc tantummodo causam quasi ingratum vel ingratam a sua haereditate vel successione repellere, sed necesse sit eis omnimodo, cum ultimam voluntatem suam, sive per scripturam, sive alio legitimo modo perficiunt, quartam quidem portionem secundum leges nostras eis relinquere; sin autem et amplius voluerint eis largiri, hoc eorum voluntati concedimus. Sin vero ultimam voluntatem parentes neque testamento, neque alio ultimo elogio declarasse monstrati fuerint, omnem parentum substantiam haeredes, quibus ab intestato competit, secundum leges nostras sibi defendant, nullo eis impedimento ex sanctimoniali conversatione generando, sive soli, sive cum aliis ad successionem vocantur.--§ 2. Hujus autem perpetuae nostrae legis beneficia eos volumus obtinere, qui in monasterio vel clericatu perseveraverint. Nam si qui eorum de quibus praesentem legem posuimus sanctimonialem vitam elegerint, ad saecularem autem conversationem postea remeaverint, jubemus omnes eorum res ad jura ejusdem ecclesiae vel monasterii a quo recesserint pertinere.--§ 3. His ita dispositis, repetita lege jubemus ut nullus Judaeus, vel paganus, vel haereticus servos Christianos habeat. Quod si inventi in tali reatu fuerint, sancimus servos omnibus modis liberos esse, secundum anteriorem nostrarum legum tenorem. In praesenti autem hoc amplius decernimus, ut si quis ex praedictis Judaeis, vel paganis, aut haereticis habuerit servos nondum catholicae fidei sanctissimis mysteriis imbutos, et praedicti servi desideraverint ad orthodoxam fidem venire, postquam catholicae ecclesiae sociati fuerint, in libertatem modis omnibus ex praesenti lege eripiantur; et eos tam judices provinciarum quam sacrosanctae ecclesiae defensores, nec non beatissimi episcopi, defendant, nihil pro eorum pretiis penitus accipientibus dominis. Quod si forte posthac etiam ipsi domini eorum ad orthodoxam fidem conversi fuerint, non liceat eis ad servitutem reducere illos qui eos ad fidem orthodoxam praecesserunt. Sed si quis talia usurpaverit, poenis gravissimis subjacebit. Haec igitur omnia quae pietatis intuitu nostra sanxit aeternitas, omnes judices, et religiosissimi antistites, sive Africanae dioeceseos (in qua maxime hujusmodi vitia frequentari cognovimus), sive aliarum provinciarum, gnaviter et studiosissime observari procurent. Nam contemptores non solum pecuniaria multa, sed etiam capitis supplicio ferientur.

LEX LVII. Idem Augustus Joanni P. P.

Praesens lex in alterius legis scriptae a nobis refertur mentionem, quam proculdubio et denuo confirmare cum quadam meliore putavimus oportere adjectione, majorem poenam contra delinquentes proferendo; non quia augmentis delectemur poenarum (nihil enim nobis tam gratum est quam humanitas), sed ut metu poenae eos qui ad peccandum proclives sunt a peccando arceamus. Scimus igitur nos scripsisse legem dicentem nullam esse licentiam sanctissimarum ecclesiarum oeconomis, aut antistitibus xenonum, aut nosocomiorum, aut ptochiorum, aut monasteriorum, sive virorum, sive mulierum, aut aliorum talium corporum, quorum praefata constitutio meminit, ea quae in perpetuum illis relicta sunt, quae annalia vocant leges, secundum aliquod pactum aut auro distrahere certo, aut alienare aliter per quemcunque modum, et posteris adimere id quod eis obveniret exinde solatium: et convenientes legi adjecimus rationes, ut quia non amplius propter tale commentum, nec appellatio quidem annui conservetur, nisi per singulos annos contingat praestari, sed semel repraesentatum, postea perfecte pereat. Hanc iterum cum aliqua adjectione renovantes legem sancimus: si quis aut reverendissimorum oeconomorum, aut xenodochorum, aut nosocomorum, aut ptochotrophorum, aut gerontocomorum, aut brephotrophorum, aut orphanotrophorum, aut archimandritarum, aut aliarum contentarum priore nostra divina constitutione personarum, id quod in perpetuum relictum est venerabilibus domibus quibus praesunt, sive in auro, sive in aliis rebus, tentaverit transmutare, ne videatur esse perpetuum, sed transactionibus aut venditionibus, aut quibusdam aliis machinationibus, ut quod perpetuum manere debebat terminetur, tentaverit, praeter vim a nobis nuper profectae in hujus modi rebus divinae legis, nullam habere ullo modo licentiam hoc facere; sed et si fecerit, irritum esse quod factum fuerit; et licentiam esse ei qui post ipsum eamdem suscipiet curam, vel etiam eo negligente (ut fieri potest) caeteros deinceps omnes statim revocare id quod fuerit factum, et ita infirmum declarare, atque si ab initio non processisset, ut et fructus medii temporis, et usuras, et omnem utilitatem ad pium pertinere omnimodo locum, omnibus quae medio tempore attentata sunt quiescentibus. Homini etenim cuique cursus unus est vitae ab opifice datus, cujus finis est omnino mors: venerabilibus vero domibus, et earum coetibus, indesinenter a Deo custoditis, non est neque secundum earum possessiones inducere aliquam metam: sed quousque utique permanserint venerabiles domus (manent autem in perpetuum, et usque ad hujus saeculi consummationem, quousque Christianorum nomen apud homines erit et coletur), aequum itidem est manere, et in perpetuum relictas erogationes aut reditus immortales semper piis actionibus nunquam cessaturis servituros. Eum igitur qui tale quid deliquerit, et transferre rem auro accepto, aut per aliam occasionem praesumpserit, damnum quidem nullum induci (secundum ea quae praedicta sunt) his contra quas talia perpetrarunt domibus, sed illas quidem domos, et aurum, et rem lucrari, quam acceperunt; et nihilominus relictum exigere absque ulla quacunque diminutione, tam ab ipso qui hoc egit, quam ab ejus haeredibus et successoribus, et illius res, et bona obligari ipsi qui cum eo contraxit; et ea ipse vindicet, tam contra illius personam quam bona ipsius, usque ad plenam et competentem ipsi indemnitatem, ne scilicet contra venerabilem domum, quam contra fas fraudavit, ullam speret datorum recuperationem, aut ejus, quod factum est, instaurationem: quod autem ad ipsum quocum contraxit attinet, omnem habeat a legibus licentiam regredi contra ipsum, et haeredes ejus, et res ejus, et quod datum est, si possit, exigere; ut, si minus ob Dei metum, metu saltem propriae ipsorum substantiae, et suorum haeredum tardiores fiant ad hujusmodi pactiones; quas in confesso est eos nullius boni causa celebrare, sed vel pecuniis corruptos, vel affectionibus quibusdam superatos. Quae omnia per hanc divinam legem prohibentes et ipsam sacris nostris inscribi legibus sancimus, et offerimus ipsi Domino universorum Deo et Salvatori nostro Jesu Christo, pulchrum quoddam et conveniens ipsi sacrificium et ipsam adducentes. Datum prid. Id. Septemb., CP., dn. Justinian. P. P., A. IV, et Paulino v. c. coss., 534.

LIB. I, TIT. IV. De episcopali audientia et diversis capitulis quae ad jus curamque et reverentiam pertinent pontificalem. LEX XXI. Imperator Justinianus Augustus Mennae. P. P.

Si praesens quidem sit qui pecuniam numerasse vel alias res dedisse scriptus est, aliquam vero administrationem in provinciis gerat, ut difficile esse videatur, denuntiationem eidem non numeratae pecuniae mittere, licentiam damus ei qui memorata exceptione uti velit, alios judices adire, et per eos ei manifestare quia exceptionem hujusmodi objicit, factam a se super non numerata pecunia querelam esse. Quod si non sit alius administrator civilis, vel militaris, vel per aliquam causam ei sit difficile, qui memoratam querelam opponit, eum adire, et ea quae dicta sunt facere: licentiam damus etiam per virum reverendissimum episcopum eamdem suam exceptionem creditori manifestare, et ita tempus statutum interrumpere.--§ 1. Quod etiam in exceptione non numeratae dotis locum habere receptum est. Datum Kalend. Jul., Constantin., dn. Justiniano A. II cos. 528.

LEX XXII. Imperator Justinianus Augustus Mennae P. P.

Neminem volumus in custodiam conjici absque jussu gloriosissimorum, vel illustrium, vel clarissimorum magistratuum hujus felicissimae urbis, vel provinciarum, aut defensorum civitatum.

§ 1. De his autem quicunque conjecti aut conjiciendi sunt, Deo amabiles locorum episcopos jubemus per unam cujusque hebdomadae diem, id est, feria quarta, aut sexta, quae et Parasceve appellatur, eos qui in custodia habentur visitare, et diligenter inquirere causam ob quam detinentur; et sive servi sint, sive liberi, sive pro pecuniis, sive pro aliis criminationibus, sive pro homicidiis conjecti, illustrissimos, et spectabiles, et clarissimos magistratus admonere, tam eos qui sunt in hac felicissima urbe quam qui sunt in provinciis, ut ea exsequantur circa ipsos quae divalis nostra constitutio ad illustres praefectos ea de re emissa praecipit: licentia data Deo charissimis pro tempore episcopis, si quam negligentiam admissam cognoverint ab illustrissimis et magnificentissimis atque clarissimis pro tempore magistratibus, vel iis quae illis parent officiis, talem ipsorum negligentiam indicandi, ut conveniens adversus negligentes animi nostri motus insurgat. Datum XV Kalend. Februar., CP., Decio cos. 529.

LEX XXIII. Idem Augustus Mennae PP.

Privatos carceres modis omnibus in urbibus atque in vicis constitui vetamus: ipsis qui custodiuntur Dei amicissimorum loci episcoporum providentia a detentione remissis. Dat. XII Kalend. Feb., CP., Decio cos. 529.

LEX XXIV. Idem Augustus Demostheni P. P.

Nemini licere volumus, sive ab ingenuis genitoribus puer parvulus procreatus, sive a libertina progenie, sive servili conditione maculatus expositus sit, eum puerum in suum dominium vindicare, sive nomine dominii, sive ascriptitiae, sive colonariae conditionis. Sed neque his qui eos nutriendos sustulerint, licentiam concedimus penitus cum quadam distinctione eos tollere. Sed nullo discrimine habito, hi qui ab hujusmodi hominibus educati, vel nutriti, vel aucti sunt, liberi et ingenui appareant, et sibi acquirant, et in posteritatem suam vel extraneos haeredes omnia quae habuerint, quo modo voluerint, transmittant. Haec observantibus non solum praesidibus provinciarum, sed etiam viris religiosissimis episcopis. Datum Chalcedone, VIII Kalend. Jul., Lampadio et Oreste vv. cc. coss. 530.

LEX XXV. Idem Augustus Demostheni P. P.

Quae de alea sive (ut vocant) cottis, ac de eorum prohibitione, a nobis sancita sunt, ea liceat Dei amicissimis episcopis et perscrutari, et cohibere, si fiant, et flagitiosos per clarissimos praesides provinciarum, et patres defensoresque civitatum ad modestiam reducere. Datum X Kal. Octobr., CP., Decio cos. 529.

LEX XXVI. Idem Augustus Juliano P. P.

De his quae singulis annis ad civitates pertinent (sive civiles reditus sint, sive fructus, ex publicis, aut privatis pecuniis, quae ab aliquibus eis, aut relinquuntur, aut donantur, aut alio pacto excogitantur, aut instituuntur, sive ad opera, sive ad rem frumentariam, sive ad publicos aquaeductus, sive ad balneorum calefactionem, sive ad portus, sive ad murorum aut turrium aedificationem, sive ad pontium atque viarum refectionem, sive ad publicas denique causas pertineant), tam ex publicis quam ex privatis, ut dictum est, causis, sancimus ut in unum conveniant religiosissimus episcopus, ac tres bonae existimationis, et qui caeteris praestant in ea civitate, ac singulis annis inspiciant opera facta; et curent ut et metiantur, et rationem conficiant qui ea administrant aut qui administraverunt, et in monumentorum gestione ostendant impletionem operum, aut administrationem sitonicarum, et balneariarum pecuniarum, sive quae in viis muniendis, aut aquaeductibus, aut aliis rebus consumuntur. Quae omnia nunquam omnino minui volumus. In monumentorum vero gestione appareat, sitne solutus an obligatus qui ea administravit, et an quod debuit solverit, atque ita erit cautum ei qui eam curam suscepit. Mittemus enim nos, cum placuerit, quem commodum erit, ut inspiciat rationes ab eis factas; et cum recte factas esse repererit, calculum feret quo ipsis haeredibusque et successoribus consuletur, neque aliarum rationum aut controversiarum occasio relinquetur. Omnia vero, propositis sanctis Evangeliis, diligenter fiant, nam inquisitionem nos cum libuerit fieri jubebimus. Oportet itaque studere religiosissimum episcopum, et qui cum eo rationes conficiunt, ut opera in ingentes sumptus praescripta singulis annis diligenter fiant ex publicis fructibus atque reditibus reparanda. Sin autem noluerit rationibus subesse qui ea administrat, neque ferat sanctissimum ejus loci episcopum, et illos possessores qui ad eam rem constituuntur, et qui ad rationes reddendas eum vocant, cogatur id agere per clarissimum provinciae praesidem et cohortem quae ei parere solet: ac sine ullo damno compellatur ut modis omnibus rationes submittat religiosissimo episcopo, et primis illius civitatis; quodque appareat ab eo deberi, civitati reddatur.--§ 1. Omnem vero libertatem tollimus nostris praesidibus mittendi in agros discussores, aut ratiocinatores, aut exaequatores ad publicarum rationum exsecutionem. Sed si quid hujus modi nobis ignorantibus fiet, si quidem sacra forma ad aliquos per subreptionem emanaverit, liceat religiosissimo episcopo ejus civitatis suscipere quidem sacram formam, renuntiare tamen nobis, ut nos cognoscamus an ex nostra ad illum praesidem jussione, an per obreptionem facta sit, ut si per subreptionem facta esse videatur quod factum sit, inutile fiat, et periculum subeat qui eam quaesivit. Si vero ab aliquo e nostris praefectis emissum decretum aut commonitorium sit, aut praeceptum aliquod, aut rationum scriptura, et de aliquo ex praedictis capite permittatur, volumus ut modis omnibus non ejus urbis episcopus, et primi civitatum illis rebus praeficiantur, sed liceat provinciae praesidi, et ipsis possessoribus ac civibus jussiones rejicere, ac ne obolum quidem ea de causa praestare. Si vero in ea re sanctissimus episcopus negligens fuerit, habebit et Dominum Deum nostrum infensum, et imperialem vindictam exspectabit, si ea servili silentio sacerdotalique licentia indigno, praeterierit.--§ 2. Si quis autem in provincia renuntiaverit magistratuum aut consulum processiones, sive generales formas gloriosissimorum praefectorum, aut alicujus alterius e nostris magistratibus, sive constitutionem, sive sacrum commonitorium, sive generales litteras, sive erectionem imperialium statuarum indicaverit, non liceat amplius sex nummis aureis in singulas nuntiationes, aut in singulas formas, aut constitutiones, aut sacra commonitoria, aut generales litteras, aut statuarum erectiones accipere in singulis provinciis, ad quas litteras accepit; ac, licet multae sint in ea provincia urbes, nihil amplius praestetur, quam illi sex nummi. Si quid vero amplius acceperit, ejus quadruplum restituet; liceatque ejus urbis episcopo hoc prohibere. Eadem tamen poena decem librarum auri, et provinciae praesidi, et ei subdito officio, et episcopo imponitur, si illis permittant plus petere, neque id modis omnibus prohibuerint.--§ 3. Nemini enim omnino permittimus nostrorum magistratuum hujusmodi formas circa provincias emittere de rivorum, aut de cloacarum purgatione, aut de amolitione aedificiorum a muris, aut stationum a porticibus, aut eorum quae produlia appellantur, aut de ruderum ac dimidiatarum columnarum eversione, aut de imaginibus, aut si quid alio pacto sit excogitatum, aut etiam de civilibus quibuscunque controversiis. Sed liceat episcopo et iis qui primi sunt ejus urbis, et praesidibus provinciarum, et possessoribus ac civibus insinuata aliqua forma, ei quidem non deferre, sed prohibere ac coercere omnem exactionem omnemque vim quae ex eo eveniat. Eademque poena afficiat sanctissimos episcopos, nisi id prohibuerint.--§ 4. Sed et oportet episcopum, ac patrem civitatis, et caeteros bonae opinionis possessores providere, ne locus aliquis civilis aut publicus juxta muros urbis, aut in publicis porticibus, aut in plateis, aut in quocunque alio loco ab aliquo indebite possideatur, neve publicus locus alicui sine nostra sacra forma tradatur.

§ 3. Iidem inquirant de aquarum distributione, quae sacra aliqua forma cuique pertineat, ut ne hic plus, ille minus habeat, quam ei competit.--§ 6. Neque vero fidejussionis causa, aut supra mandati formam nostros subjectos affici pateremur, sed si quidem immobiles res habeant idoneas, jusjurandum tantum praestent, et conscribantur; sin autem non habeant, usque ad quantitatis aestimationem, fidejussionem sine ullo damno praebeant. Si vero dubitaverint exactores de fidejussorum fide, facultatibus aut cautione, in eumdem locum religiosissimus episcopus, et patres civitatis, ac defensor conveniant, ac decernant, an idoneus esse fidejussor videatur usque ad quantitatem de qua agitur, et necesse habeat exactor suscipere eum in fidejussorem, qui nihil pro fidejussione aut sacramento praestabit, praeterquam si privata nostra, aut cujusquam magistratus majoris jussione personam ducendam esse, fidejussori non esse credendum decernatur. Tunc enim licebit exactori fidejussorem non accipere, id vero agere sine ullo detrimento. Caeterum eadem multa adversus religiosissimum episcopum et clarissimum provinciae praesidem imponitur, si quid eorum transgredi passi fuerint, aut si cum transgressum erit, non id statim renuntiaverint.--§ 7. Neque etiam patiantur ut plus definita parte a nostra constitutione pro sportulis accipiatur; neve descriptio ob aliquam causam in civitatibus fiat nisi ob illas tantum, quas supra enumeravimus, renuntiationes processionum, constitutionum, sacri et generalis commonitorii, aut formae, aut litterarum, et hujus modi omnium rerum, de quibus antea sanximus: item quae propter suam conservationem, atque salutem cives facere voluerint ad opera forte publica, vel ad sitoniam, vel ad aliam quamvis causam, quae omnibus placeat propter urbis honorem fieri, ex quo respublica adjuvetur. Contra eos vero qui haec transgredi tentaverint, et si ad nos religiosissimi episcopi id non retulerint, ea serventur quae antea a nobis commonita sunt.--§ 8. Atque oportet singularum urbium Dei amantissimos episcopos, cum omnia cognoverint quae a nobis de his rebus disposita sunt, et de metatorum exactione, et de rapinarum prohibitione, ac de caeteris rebus quae nostra sacra constitutione continentur, quae de omnibus edita est, finem competentem imponant. Datum VIII Kalend. Jul., Chalced., Lampad. cos. 530.

LEX XXVII. Idem Augustus Juliano P. P.

De creationibus curatorum, qui furiosis utriusque sexus dantur, necessarium nobis visum est constituere quemadmodum eas celebrari oporteat. Et, si quidem pater curatorem furioso vel furiosae in ultimo elogio haeredibus institutis vel exhaeredatis dederit, ubi et fidejussionem cessare necesse est, paterno testimonio pro ejus satisdatione sufficiente, ipse qui datus est ad curationem perveniat: ita tamen, ut in provinciis apud praesides earum, praesente eis tam viro religiosissimo locorum antistite, quam tribus primatibus, actis intervenientibus, tactis sacrosanctis Scripturis, depromat, omnia se recte et cum utilitate furiosi gerere, neque praetermittere quae utilia esse furioso putaverit, neque admittere ea quae non utilia furioso esse existimaverit; et, inventario cum omni subtilitate publice conscripto, res suscipiat, et secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium, ad similitudinem tutorum et curatorum adulti. Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem, utpote agnatum, vocaverit, vel, eo cessante, aut non idoneo forsitan existente, ex judiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc scilicet et in provinciis apud praesides cujuscunque provinciae, et virum religiosissimum episcopum civitatis, necnon tres primates, creatio procedat; ita ut, si quidem curator substantiam idoneam possidet, et sufficientem ad fidem gubernationis, sine aliqua satisdatione creatio procedat. Sin autem non talis census ejus inveniatur, tunc et fidejussio, in quantum possibile est, ab eo exploretur; creatione omnino, sacrosanctis Scripturis propositis, in omni causa celebranda; ipso autem curatore, cujuscunque substantiae vel dignitatis sit, praefatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis praestante, et inventarium publice conscribente; et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda, quatenus res possint furiosi undique utiliter gubernari. Datum Kal. Sept. Constantin., Lamp. et Oreste vv. cc. coss. 530.

LEX XXVIII. Idem Augustus Juliano P. P.

Tam dementis quam furiosi liberi, cujuscunque sexus, possunt legitimas contrahere nuptias, tam dote quam ante nuptias donatione a curatore eorum praestanda: aestimatione tamen in hac quidem regia urbe excellentissimi praefecti urbi, in provinciis autem virorum clarissimorum earum praesidum vel locorum antistitum, tam opinione personae quam dotis moderatione, et ante nuptias donationis, statuenda; praesentibus tam curatoribus dementis quam furiosi, necnon his qui ex genere eorum nobiliores sunt; ita tamen, ut nulla ex hac causa oriatur, vel in hac regia urbe, vel in provinciis jactura substantiae furiosi, vel dementis, vel mente capti, sed gratis omnia procedant, ne tale hominum infortunium etiam expensarum detrimento praegravetur.

LEX XXIX. Idem Augustus Juliano P. P.

Sancimus ut nemo venerabilis clericus ab aliquo sive clerico, sive laico ab initio apud beatissimum provinciae Patriarcham accusetur, sed prius juxta sacra instituta apud episcopum civitatis in qua clericus versatur; tum, si is suspectus est, apud metropolitanum episcopum reum agat; sed si forte ne ei quidem accusatio placuerit, ad sacram ejus regionis synodum accusatum deducat; et cum metropolitano, tribus convenientibus religiosissimis episcopis, qui caeteris propter ordinationem praeferuntur, de causa coram tota synodo cognoscatur; et si quidem ei quae judicata erunt placuerint, ab accusando discedat. Si vero se laedi existimaverit, provocet illius provinciae beatissimum patriarcham, atque iis quae ipse judicaverit omnino pareat, perinde ac si eum ab initio judicem esset consecutus; nam contra horum antistitum sententias non esse locum appellationi, a majoribus nostris constitutum est. Hoc idem servandum est, si episcopus ab aliquo laico, sive ab aliquo clerico, sive ab altero religiosissimo episcopo accusatus sit. Nam ut statim accusatio ad sanctissimos patriarchas deferatur, et ut accusati in aliam provinciam mittantur, omnino prohibemus, praeterquam si accusationem quis ob eam rem intulerit, quod causa illius regionis religiosissimo episcopo commissa fuerit, quo casu licet ad ipsos quoque sanctissimos patriarchas deferre accusationem. Litterae tamen conficiantur ad aliquem ex episcopis eorum locorum, ut is causam audiat, ut antea a nobis dictum est.--§ 1. Non vero ei liceat facere ut descendant in provincias venerabiles clerici, et immodicas sportulas, dum accusantur, inferant, qua in re hucusque peccatum esse cognovimus. Neque enim in singulas reorum personas plus sexta aurei nummi parte pro sportulis dari concedimus iis qui a sanctissimis patriarchis ac metropolitanis mittuntur; aut si episcopus missus est, sex tantum aurei ex quacunque quantitate ac causa, neque amplius praebeatur. Hoc in metropolitanis etiam teneat, cum ad eos accusatio contra episcopum qui sub eo sit aut ejus provinciae clericum defertur. Nam si in civilibus judiciis moderari sportularum et sumptuum modum curavimus, eaque ex lege praestari voluimus, multo magis in ecclesiasticis accusationibus modum servari sancimus.--§ 2. Enimvero, si remissa causa ad sanctissimum patriarcham, aut ad aliquem ex religiosissimis metropolitanis, aut ad alium Dei amantissimum episcopum sententia lata sit, quae alicui parti displiceat ac provocetur, ad archiepiscopalem hanc sedem referatur appellatio, in qua (ut adhuc servatum est) lis cognoscatur.

§ 3. Si vero quis ausus fuerit adversus haec quidquam tentare, is quidem omne quod accepit cum altero tanto ei qui negotium passus est praestabit, fietque ecclesiasticae multae subjectus apud sanctissimum patriarcham, aut religiosissimum metropolitanum, qui tunc erit ecclesiasticorum numero ejiciendus.

§ 4. Has autem actiones, siquidem ad ecclesiastica negotia pertinent, necesse fore jubemus ut a solis religiosissimis episcopis aut metropolitanis, aut a sacris synodis, aut a sanctissimis patriarchis cognoscantur; si vero civilium rerum controversia sit, volentes quaestionem apud antistites instituere, patiemur, invitos tamen non cogemus, cum judicia civilia sint, si ea adire malint, apud quae licet etiam de criminibus cognoscere.

§ 5. Quoniam vero quidam sunt sanctissimi patriarchae, qui in provinciis in quibus existunt metropolitanorum officium gerunt, alii per totam dioecesin, episcoporum, metropolitanorum, atque aliorum qui sub eis sunt ordinationes faciunt, ea de causa illud observari sancimus, quod de metropolitanis antea disposuimus; is enim jure metropolitanus vocatur qui in episcopos minores ex sacris regulis eam potestatem habet. Dat. XV Kal. Nov., CP., Lamp. cos. 530.

LEX XXX. Idem Augustus Joanni P. P.

Sancimus, in curationibus juniorum, sive primae, sive secundae sint aetatis, aut alii quidam, quibus lex dat curatores, siquidem usque ad quingentos aureos et solummodo facultates sint juniorum, non praesidum provinciarum exspectare creationem, neque impensis maximis subjici, praesidibus forte neque morantibus in urbibus illis in quibus prospici curationi contingit, sed apud civitatis illius ecdicum [defensorem] aut strategum [magistratum municipalem,] vel in Alexandrina civitate apud ejus juridicum, una cum religiosissimo ejus episcopo, aut aliis etiam publicis personis, si harum copiam habeat civitas, fieri creationes curatorum seu tutorum; fidejussore secundum mensuram facultatum dato, secundum dictarum personarum judicium; et aliis omnibus procedentibus, quaecunque super tutorum vel curatorum fidejussione et secundum modum facultatum consueta sunt; sola personarum transmutatione, per quas haec fiant propter minorum utilitatem a praesenti sanctione introducta; omnibus videlicet his sub sola duorum numismatum [id est, solidorum] datione conficiendis, praesertim cum hac maxime de causa haec posita sit constitutio, poena imminente, si quis plus accipere ausus fuerit, aut distulerit constituere tutelam seu curationem spe majoris lucri; et eo non solum triplum reddituro omne quidquid acceperit, sed etiam ab ipsa sollicitudine et administratione removendo. Cum autem factae fuerint tutorum aut curatorum creationes, praesente etiam religiosissimo civitatis episcopo, in ipsis sanctissimae ecclesiae archiis deponi gesta sancimus, ut sit perpetua rei memoria, et non intercidat casibus fortuitis curationis exinde quaesita cautela. His quae in magna hac civitate fiunt tutelis aut curationibus apud solum clarissimum praetorem faciendis, uti jam sancitum est. Dat. V Kalend. Aug., CP., post consul. Lamp.

LEX XXXI. Idem Augustus Joanni P. P.

Sancimus ut si quando abfuerit is qui res alienas vel creditori obnoxias detinet, et desideret dominus rei vel creditor suam intentionem proponere, et non ei licentia sit, absente adversario suo qui rem detinet, vel infantia, vel furore laborante, et neminem tutorem vel curatorem habente, vel in summa potestate constituto [eamdem rem auctoritate sua usurpare], licentia ei detur adire praesidem provinciae, libellumque ei porrigere, et haec in querimoniam deducere, et intra constituta tempora interruptionem facere; sin autem nullo poterit modo praesidem adire, saltem ad episcopum locorum eat et suam manifestare voluntatem in scriptis deproperet. Dat. Constantin. Kal. Octob. post consul. Lampadii et Orestis vv. cc. coss. 531.

LEX XXXII. Idem Augustus.

Differente domino recipere emphyteuma, licentiam habet emphyteuta consignare ipsum, et Constantinopoli quidem in fine triennii contestari id ipsum apud hyparchos [seu praefectos praetorio] aut apud praefectum urbis, aut competentem recusantis magistratum, aut patriarcham, si dominus homo sit potens: in provinciis autem apud praesidem, aut, eo non morante ibi, apud defensorem, aut episcopum civitatis, in qua est is qui recusat; et unius ipsorum assumere testationem: ac nisi aut sic acceperit canonem, canon solvitur, et lucratur canonem emphyteuta etiam sequentis temporis, et eousque quo dominus mittat per testationem petitum; exinde etenim, non autem ex praeterito tempore, accipiet, et post triennium post attestationem ejusmodi indevotum emphyteutam expellere poterit.

LEX XXXIII. Idem Augustus ubique terrarum constitutis episcopis.

Sacram fecimus constitutionem, nemini permittentes, neque invitam mulierem, ancillam, aut liberam in scenam, aut orchestram pertrahere; neque converti volentem, prohibere eam ejus fidejussores quasi super hoc ipso certum auri modum promissum repetendo; sed si quid tale factum fuerit, prohiberi haec et a clarissimis provinciarum praesidibus, et a civitatum religiosissimis episcopis, constituimus, dantes licentiam religiosissimis episcopis, una cum clarissimo provinciae praeside, etiam invitos trahere ad se eos qui compulerint, aut qui mutari seu converti ab ea actione prohibuerint; et publicam quidem fieri eorum substantiam, ipsos vero civitate expelli. Si vero qui provinciam regit ipse sit qui eas compulerit, aut a praedicta actione conversionem seu resipiscentiam prohibuerit, damus licentiam, et solos religiosissimos episcopos adire eam, quae talia patitur, aut ejus fidejussorem, hunc vero (episcopum) adversari magistratum habenti, et non permittere injuste agere; aut si minus fuerint ad id exsequendum potentes, indicare id nostro imperio, ut a nobis competens exerceatur poena, fidejussionibus simul liberandis, et fidejussoribus indemnibus conservandis, licentiam dantes conversis hujusmodi mulieribus liberis et ingenius existentibus ad matrimonium transire legitimum, etiamsi contigerint honestissimis dignitatibus qui illas duxerint decorati, non amplius indigentibus imperialibus rescriptis, sed sua potestate nuptias celebrantibus, nuptialibus nimirum instrumentis omnimodo inter ipsos factis. Eademque et de filiabus scenicarum constituentes.--§ 1. Hanc autem dictam constitutionem, et in quinto libro omnium constitutionum hujus scilicet nostrae pietatis cognominis libri, ad civiles magistratus rescriptam, posuimus. Quoniam enim oportebat per praesentem sanctionem et vobis ubique terrarum positis religiosissimis episcopis haec facere manifesta, propterea congregantes quae ad ipsam pertinent, expositione latiore sancita, etiam eamdem divinam constitutionem fecimus ad vos, ut sacerdotalem conservantes reverentiam, et continentiae studiosi, haec custodiatis, tam magni Dei metum quam imperialem indignationem, si quid horum praetermiseritis, considerantes. Dat. Kal. Nov., CP., dn. Justin. IV et Paulino coss. 534.

LEX XXXIV. Idem Augustus Epiphanio sanctissimo archiepiscopo hujus felicissimae urbis, et universali patriarchae.

Certissime credimus quia sacerdotum puritas, et decus, et ad dominum Deum et Salvatorem nostrum Jesum Christum fervor, et ab ipsis missae perpetuae preces, multum favorem nostrae reipublicae et incrementum praebent, per quas datur nobis, et barbaros subjugare, et in dominium redigere illos quae antea non obtinuimus; et quanto plus rebus illorum accedit honestatis et decoris, tanto magis et nostram rempublicam augeri credimus. Si enim hi praetulerint vitam honestam, et undique irreprehensibilem, et reliquum populum instruxerint, ut is ad illorum honestatem respiciens, multis peccatis abstineat, planum est quod inde et animae omnibus meliores erunt, et facile nobis tribuetur a maximo Deo et Salvatore nostro Jesu Christo clementia conveniens.

§ 1. Haec igitur nobis speculantibus nuntiatum est, praeter communem rerum fidem, quosdam ex reverendissimis diaconis, itemque presbyteris (nam eo amplius etiam dicere erubescimus, Deo amantissimos, nempe episcopos), quosdam, inquam, ex his non verentur, alii quidem per seipsos cubos seu tesseras contrectare, et adeo pudendum atque ipsis etiam idiotis a nobis frequenter interdictum spectaculum participare; alii vero talem ludum non accusant, sed vel communicant facientibus, aut sedent spectatores actus indecori; et spectant quidem cum aviditate omnimoda res omnium rerum importunissimas; sermones vero audiunt blasphemos, quos in talibus necesse est fieri; polluunt etiam suas manus, et oculos, et aures sic damnatis et prohibitis ludis; alii vero neque obscure, aut latenter, aut equorum certaminibus se immiscent, aut etiam invitant aliquos super equorum profligatione aut victoria, vel per se ipsos, vel per alios quosdam, ut quia non decenter talia ludant, aut scenicorum, vel thymelitarum spectatores fiunt ludorum, aut earum quae in theatris certantium ferarum pugnae fiunt, neque cogitant quemadmodum ipsi vel his qui modo et recens initiati sunt et adorandis mysteriis dignati, ipsi praedicunt: Ut abrenuntient adversarii daemonis cultui, et omnibus pompis ejus, quarum non minima pars talia spectacula fiunt.

§ 2. Saepe quidem ipsis talia custodire debere praedicavimus: videntes autem de his factam nobis relationem, in necessitatem incidimus ad praesentem veniendi legem, tum propter nostrum super religione studium, tum etiam propter sacerdotii ipsius simul et communis reipublicae utilitatem.--§ 3. Et sancimus neminem, neque diaconum, neque presbyterum, et multo magis, neque episcopum (quod quidem et incredibile forte videri possit, ut quorum in ordinationibus preces ad Dominum mittuntur Christum Deum nostrum, et invocatio sancti et adorandi sit Spiritus, et eorum capitibus, aut manibus imponuntur sanctissima eorum quae apud nos sunt mysteriorum, ut scilicet ipsis sensoria omnia instrumenta pura fiant, et consecrentur Deo), neminem igitur horum audere de caetero, et post divinam nostram legem, aut cubicare [id est tesseris seu aleis ludere] quocunque aleae genere, aut ludo, aut ita ludentibus communicare, aut conversari, aut una recreari, aut una cum eis agere, aut eis testimonium perhibere, aut interesse plebeiis hujusmodi spectaculis, quae prius diximus, aut quid eorum quae in his prohibentur facere, sed omni ad illa participio in posterum abstinere. Quod enim praecessit jam, tametsi etiam inquirere oportuerat, nec participare indecenter oportebat, tamen propter humanitatem indulgemus, praesentis legis observationem omnibus in posterum injungentes tempus. Decet enim ipsos jejuniis et vigiliis et meditationibus, seu exercitationibus in divinis oraculis, et pro omnium salute fundendis vacare precibus: at eos qui talia non reliquerint, nec cessaverint omnino polluta et prohibita contrectare.

Idem enim etiam sancimus, et in reliquos clericos (subdiaconos nempe et lectores), quando et ipsi sacrae mensae et omnis circa sanctissimas ecclesias ornatus constituti sunt ministri et operarii, et sacra contrectantes eloquia: dum sacras nobis ex sacris nostris Bibliis illi quidem legunt scripturas, hi vero hymnos et odas canunt.--§ 4. Si vero quis de caetero tale quid faciens deprehensus fuerit, et delatus fuerit, id vel in hac felici civitate tuae sanctitati, vel provinciis sub ipsa positis, Deo amantissimis metropolitis et caeteris episcopis, quorum ordinationem tuae beatitudinis facit thronus, et talis quaedam supervenerit accusatio, aut diacono, aut presbytero, et multo magis episcoporum Deo amabilium cuidam, tuam hic beatitudinem, et in provinciis positos sub te Deo amantissimos metropolitas, et qui sub ipsis sunt episcopos, haec cum diligentia omni secundum ordinationis ordinem quaerere, et perscrutari, neque defunctoriam facere inquisitionem, sed et testes fide dignos audire, et per omnem viam procedere ad eruendam veritatem. Sicut enim ipsis talia interdicimus, ita et calumniam peti a quibusdam vetamus: et si, undique discussione divinis propositis eloquiis facta, vere se habere accusatio apparuerit, et convictus fuerit diaconus aut presbyter, vel aleator esse, vel aleatorum particeps, aut talibus assidens vanitatibus, vel praedictis interesse spectaculis, aut etiam forte aliquis Deo amabilium episcoporum (quod quidem neque eventurum esse confidimus) prorsus talis cujusdam particeps esse spectaculi, aut cum aleatoribus una sedere et disponere ac pacisci, aut sponsiones facere de caetero ausus fuerit, eum mox a tua beatitudine, aut a metropolita, aut Deo amantissimo episcopo sub quo ordinatus est, si quidem aliquis praedictorum sit clericorum, a sacra separari liturgia, imponi autem ipsi canonicam poenam, et definiri tempus intra quod conveniat ipsum jejuniis et supplicationibus utentem, magnum propitiari Deum super tali transgressione. Et si per definitum tempus, qui talem poenam suscepit, maneat lacrymis et poenitentia, et jejunio, et ad Dominum Deum oratione, remissionem delicti exorans, confestim eum cui subjectus est hoc diligenter cognito, et sollicite requisito, communem quidem pro ipso orationem fieri curabit, et cum omni diligentia injunget ipsi ut postea a tali sacerdotii dedecoratione abstineat: et si putaverit ipsum sufficienter ad poenitentiam venisse, tunc sacerdotali eum restituere dignetur clementiae; si vero et post excommunicationem inventus fuerit, neque vera poenitentia usus, et alias etiam aspernatus eam rem, et manifeste ab adversario [diabolo] mente inescatus, ipsum quidem sacerdos sub quo degit sacris eximat catalogis, omnino eum deponens. Ille autem non amplius ullo modo licentiam habeat ad sacerdotalem venire gradum; sed si quidem habeat facultates, civitatis illius curiam, in qua consecratus est primum; aut si non habeat curiam ea civitas, alia curia provinciae, quae maxime indiget curiali, accipiet illum in posterum curiae cum suis facultatibus serviturum: si vero facultates non habet, officialis in posterum fiat provincialis officii pro eo quod ante fuit sacratus, et eam ob rem quod Dei officium dereliquit, erit officialis provincialis, hanc sibi turpitudinem pro pristino honore imponens.

§ 5. Haec igitur omnia sancimus in hac quidem felici civitate tuam custodire sanctitatem, et singularum ecclesiarum defensores et oeconomos, quibus curae erit haec inquirere, et denuntiare, et convictos privare datae eis a sanctis ecclesiis annonae erogatione: in provinciis autem qui sub tua ordinati sunt beatitudine, Deo amantissimi metropolitae, ad haec etiam qui illis subsunt religiosissimi episcopi, et eorum ecclesiecdici et oeconomi, et ipsi ad eumdem modum qui praedictus est re utentes, et sacram venerationem undique irreprehensibilem et inculpabilem custodientes, conservabunt quidem ista: ut et gloriosissimi sacrorum nostrorum praetoriorum praefecti (dicimus autem Orientis cum subditis gentibus eorum jurisdictioni, item Illyrici, atque etiam Afrorum praeeminentes dioecesi) et parentia eis officia, et clarissimi provinciarum praesides et civitatum defensores, ipsi quidem qui maximos magistratus gerunt, indignationem nostram subverentes; officia autem non obsecundantia ipsis, decem auri librarum expertura poenam: praesides vero provinciales majores pariter et minores, et obtemperantia ipsis officia, et insuper civitatum defensores, quinque auri librarum poenam metuentes, si haec cognoscentes, non annuntiaverint et ipsi sacerdotibus (id est, aut Deo amabilibus episcopis, aut sanctissimis metropolitis, aut uniuscujusque dioeceseos sanctissimis patriarchis, secundum suam cuique regionem, ut ipsi haec intelligentes, secundum quod antea definitum est, omnibus se opponant et resistant); et postquam ab eis is qui harum rerum convictus fuerit depositus fuerit, non curiae civitatis aut officio eum tradi curaverit; et gloriosissimus praefectus hujus felicis civitatis haec custodiet, si quidem in hac peccetur regia nostra civitate, una cum obediente ipsi officio, ipse quidem indignationem nostram subveritus, ipsius autem officium decem librarum auri metuens poenam.--§ 6. Verum ista quidem nos legislationis modo confecimus. Illud vero in confesso est, quia nobis quidem consecrata sunt Deo pro sacerdotum ipsius honestate. Si vero ipsi transgressi fuerint ea quae sunt ordinata, et dissimulent, et non vindicent, sed quadam videlicet humanitate non laudabili capti fuerint, praeter coelestes poenas habebunt et illinc condemnationem, quae illis in ipso Dei repraesentabitur tribunali, quae indecentem dissimulationem arguet et vindicabit. Si vero et aliquis civilium magistratuum majorum, aut minorum, officialium, aut defensorum, aut, cum haec didicerit, non judicaverit, aut, cum vindicare liceret, neglexerit, aut rem mercede prodiderit, sciat quod, praeter interminatas a nobis poenas, habebit et a maximo Deo nostro poenam sequentem, et obnoxius erit exsecrationibus omnibus quae sacris continentur libris.--§ 7. Sicut autem haec nobis ob nihil aliud quam ob Domini sancita sunt cultum, sic et hoc addimus, ut inquisitiones cum summa diligentia fiant, et ne quis calumniator insurgat in aliquos aut falso accusaturus, aut falsum testimonium laturus his de rebus; sicut enim sacerdotibus, si quid tale egerint, tales imposuimus poenas, ita et his qui calumniari ipsos tentarint, ex coelo et legibus nostris poenas imminere volumus, si, accusatione coepta, seu annuntiatione, aut persequi noluerint, aut perseverare in hujusmodi accusationibus non quieverint. D. Pr. Non. Nov., C.P., Justiniano P. P. A. IV et Paulino v. c. coss. 543.

LIB. I, TIT. V. De haereticis et manichaeis et Samaritis. LEX XI. Graeca constitutio Anastasii, aut Justiniani. Ejus epitome. Ubicunque Manichaei inveniantur, capite damnandi sunt.

Alia epitome ex Eclog. βασιλ. lib. I, tit. Περὶ Μανιχαίων, cap. 25.

Manichaeo in loco Romano degere deprehenso, caput amputator.

LEX XII. Graeca constitutio Justiniani. Ejus epitome ex collectione Graeca Constitutionum ecclesiasticarum. Manichaei undique expelluntor, et capite puniuntor. Reliqui autem haeretici (haereticus est omnis non orthodoxus) et Graeci [seu pagani] et Judaei, et Samaritae prohibentur magistratum gerere, et dignitatem habere, aut jus dicere, aut defensores, aut patres civitatum fieri (ne habeant licentiam vexare, aut judicare Christianos, aut episcopos). Item militare quoque prohibentur, praeterquam si ex genere cohortalinorum sunt; hi enim manent, onera quidem sustinentes, non offendentes autem, neque in orthodoxos quid exsequentes in publicis vel privatis causis. Qui autem tentaverit quid horum facere, praeterquam quod factum pro infecto erit, dabit etiam XX libras, et qui publicis ipsos descriptionibus inserere conati fuerint, etiam XX, et Praesides L, et omnes hae privatis rebus inferuntur. Excipiuntur Gothi, qui fiunt foederati, et aliter, prout visum imperatori fuerit, honorantur.

Alia ejusdem pars ex Theodoro Hermopolita.

§ 1. Parentibus diversae fidei existentibus et religionis, illius sententia praevaleat, qui ad orthodoxam illos elegerit perducere fidem, et quamvis pater sit qui contradicit, ne exinde succensendi materiam captans, necessariis eos privet alimentis, aut aliis necessariis expensis.

LEX XIII. 13. Graeca constitutio Justini, vel Justiniani. Ejus epitome. Haeretici patres nihil habentes legitimum quo accusent orthodoxos filios, coguntur praeter facultates suas etiam alimenta erogare illis, et reliqua necessaria, et conjungere (in matrimonium) orthodoxis, et dare dotes et antenuptiales donationes, providentia praesidum et episcoporum.--§ 1. Orthodoxi filii haereticorum, qui nihil deliquerunt in parentes, illibatum accipiunt, et indeminutum, quod eis ab intestato competit, et adversus haec facta ultima voluntas infirmatur: conservatis libertatibus, nisi aliqua lege prohibeantur. Si vero quid deliquerint in parentes, accusantur, et puniuntur. Habent autem, et cum deliquerint, quartam facultatum ipsorum [partem] testamento facto.--§ 2. Eadem et in Judaeis et Samaritis obtinent.

LEX XIV. Graeca constitutio ejusdem imperatoris. Epitome ex Graeca collectione Constitutionum ecclesiasticarum et Nomocan., tit. 12, cap. 2. Haeretici synacteria, seu collectas facere non possunt, aut parasynaxes, aut synodos, aut ordinationes, aut baptismata, aut exarchos habere, aut paternitates seu abbatias, aut defensiones instituere, aut curare seu administrare villas per seipsos, aut per interpositas personas, aut quid prohibitorum facere. Qui transgressus haec fuerit, ultimum supplicium luit.

LEX XV. Graeca constitutio. Epitome ex indice Basilicorum κατὰ στιχείων. Manichaei liberos quidem habentes orthodoxos, in eos et solos ab intestato (transmittant: nulli) autem alii viventes aut morientes alienanto (seu per institutionem, seu per legatum, seu per donationem), omnimodo eorum facultatibus ad fiscalem reddituris rationem.

LEX XVI. Graecae constitutionis epitome, ex collectione Graeca ecclesiasticarum Constitutionum. Ex Manichaeo factus orthodoxus, si inventus fuerit ea quae [pristini] erroris erant facere, aut saltem una degere duntaxat, et conversari cum Manichaeis, nec confestim prodiderit illa competenti judici, ultimo supplicio punitur.--§ 1. Idem qui in dignitatibus et militiis sunt sollicite eos qui in suo consortio sunt ejusmodi inquirant, et prodant: quia si comprehensus Manichaeus dixerit sciri se et nosci talem a quibusdam, congrue illi puniuntur, ut qui eadem deliquerint, tametsi non sint tales; eadem enim delinquere videntur scientes quidem delinquentem, non facientes autem illum manifestum.--§ 2. Qui habet libros Manichaicos, et non manifestat eos, ut comburantur, punitur.

LEX XVII. Graecae constitutionis Justiniani epitome ex eadem collectione. Sanctae, etc. Samaritanorum synagogae destruuntur; et, si alias tentent facere, puniuntur.--§ 1. Non possunt successores habere ex testamento, vel ab intestato, praeter orthodoxos; neque donant, aut aliter alienant hi qui non sunt orthodoxi, sed fiscus ipsa vindicat providentia episcoporum et praesidum.

LEX XVIII. Graecae constitutionis ejusdem Justiniani epitome ex eadem collectione. Quae de Samaritis lege statuta sunt circa synagogas et successiones, obtinent et in Montanistis, et Ascodrogitis, et Ophitis. Soli enim orthodoxi succedunt ipsis ex testamento, et ab intestato, et legata capiunt: caeteri autem haeretici, id est, qui non sunt orthodoxi, et Graeci, seu pagani, et Samaritae, non militant, neque ulla dignitate decorantur, neque publicam adipiscuntur curam, neque docent, neque advocationibus funguntur. Si vero quis ad ea obtinenda simulet se orthodoxum, et appareat uxorem habens, aut liberos haereticos, et non adducat ipsos ad orthodoxiam, ejicitur. Si vero etiam lateat, non potest quid suarum rerum donare, aut aliter alienare haeretico, sed haec et haereticam delatam ipsius successionem vindicat fiscus. In universum enim qui participes sunt militiae, aut dignitatis, aut advocationis, aut publicae liberalitatis, aut applausus, solos orthodoxos habent successores, et res ipsorum quocunque modo ad haereticum delatas, fiscus vindicat.--§ 1. Si alter conjugum orthodoxus sit, et alter haereticus, oportet fieri liberos eorum orthodoxos. Quod si ex his alii orthodoxi fiant, alii haeretici maneant, soli succedunt utrique parenti orthodoxi. Si vero omnes sint haeretici, cognati orthodoxi succedunt, aut iis non existentibus fiscus.--§ 2. Habet (constitutio) diversas poenas contra neglectores, et non persequentes aut indicantes praesides et officia civilia, vel militaria et episcopos, qui quidem et de neglectoribus praesidibus referunt principi, poenae vero fisco applicantur.

LEX XIX. Idem Augustus Juliano P. P.

Cognovimus multos esse orthodoxos liberos quibus nec pater nec mater orthodoxae sunt religionis. Et ideo sancimus ut non tantum in casu ubi alter [non] orthodoxae religionis est, sed etiam in his casibus in quibus uterque parens alienae sectae sit, id est, pater et mater, hi tantummodo liberi ad eorum successionem, sive ex testamento, sive ab intestato vocentur, et donationes, seu aliae libertates his accedere possint, qui orthodoxorum venerabili sunt nomine decorati: caeteris liberis eorum qui non Dei omnipotentis amorem, sed paternam, vel maternam impiam affectionem secuti sunt, ab omni beneficio repellendis. Liberis autem orthodoxis non existentibus, ad agnationem, vel cognationem eorum (orthodoxos tamen) easdem res, vel successiones pervenire.

Quod si [nec agnatio] vel cognatio recta inveniatur, tunc easdem res fisci nostri juribus vindicari.--§ 1. Sed ne videamur morientibus quidem genitoribus liberis providere, viventibus autem nullam inferre providentiam (quod etiam ex facto nobis cognitum est), necessitatem imponimus talibus genitoribus orthodoxos liberos secundum vim patrimonii alere, et omnia eis praestare, quae ad quotidianae vitae conservationem sufficiant: sed et dotes pro filiabus et neptibus dare, et ante nuptias donationes pro filiis, vel nepotibus perscribere, in omni casu secundum vires patrimonii hujusmodi liberalitatibus aestimandis, ne propter divini amoris electionem, paterna, vel materna sint liberi provisione defraudati.

Omnibus videlicet quae nostrae constitutiones de poenis paganorum, et Manichaeorum, et Borboritarum, et Samaritarum, Montanistarum, et Tascodrogitarum, et Ophitarum, caeterorumque haereticorum jam constituerunt, ex hac nostra lege confirmandis, et in perpetuum valituris. Dat. Const. X Kal. Dec., Lampadio et Oreste vv. cc. coss. 530.

LEX XX. Constitutionis Graecae epitome ex eadem collectione. Haeretici communicantes, aut synaxes, aut baptismata facientes puniuntur, ut qui leges transgrediuntur, et qui domos ipsis ad hoc praebent, jam sancitis poenis subjiciuntur.--§ 1. Soli orthodoxi intra sacra septa habentes ergasteria, utuntur privilegiis, non item haeretici, qui nec intra sacra septa negotiantur, ne divina audiant mysteria.--§ 2. Montanistae vero, neque commorantur cum his qui ex his orthodoxi facti sunt; et qui dicuntur ex ipsis episcopi, aut clerici, expelluntur urbe Constantinopolitana.

§ 3. Vetantur mercari mancipia, neque erogationes percipiunt qui ex his egentes sunt eas quae dicuntur honoraria ex judiciis vel ecclesiis; et qui tribuit eis irrationabilem praefecturam, decem libris multatur, et decem quoque libris praesides ex negligentia, et comes privatarum, et officium eorum.

LEX XXI. Idem Augustus Joanni P. P.

Quoniam multi judices in dirimendis litigiis nos interpellaverunt, nostro indigentes oraculo, ut eis reseretur quid de testibus haereticis statuendum sit, utrumne accipiantur eorum testimonia, an respuantur, sancimus, contra orthodoxos quidem litigantes nemini haeretico, vel his etiam qui Judaicam superstitionem colunt, esse in testimonia communionem, sive utraque pars orthodoxa sit, sive altera. Inter se autem haereticis, vel Judaeis, ubi litigandum existimaverint, concedimus foedus permixtum, et dignos litigatoribus etiam testes introducere: exceptis scilicet his quos vel Manichaicus furor (cujus partem et Borboritas esse manifestum est) vel pagana superstitio detinet; Samaritis nihilominus, et qui illis non absimiles sunt, Montanistis, et Tascodrogitis, et Ophitis: quibus pro reatos similitudine omnis legitimus actus interdictus est. Sed his quidem, id est, Manichaeis, Borboritis, et paganis, necnon Samaritis, et Montanistis, et Tascodrogitis, et Ophitis omne testimonium, sicut et alias legitimas conversationes, sancimus esse interdictum. Aliis vero haereticis tantummodo judicialia testimonia contra orthodoxos, secundum quod constitutum est, volumus esse inhibita. Caeterum testamentaria testimonia eorum, et quae in ultimis elogiis vel in contractibus consistunt, propter utilitatem necessarii usus eis sine ulla distinctione permittimus, ne probationum facultas angustetur. Dat. V Kalend. August., Constantinop., post consulatum Lamp. et Orestis vv. cc. 532.

LEX XXII. Idem Augustus Joanni P. P.

Divinam nostram sanctionem, per quam jussimus neminem errore constrictum haereticorum, haereditatem, vel legatum, vel fideicommissum accipere, etiam in ultimis militum voluntatibus locum habere praecipimus, sive communi jure, sive militari testentur. Dat. Kal. Septemb. post consulatum Lampadii et Orestis vv. cc. ann. secundo [imperii Justiniani] 532.

LIB. I, TIT. XVII. De veteri jure enucleando, et de auctoritate jurisprudentium qui in Digestis referuntur. LEX PRIMA. Imperator Justinianus Augustus Triboniano viro eminentissimo quaestori sacri palatii.

Deo auctore nostrum gubernante imperium, quod nobis a coelesti Majestate traditum est, et bella feliciter peragimus, et pacem decoramus, et statum reipublicae sustentamus: et ita nostros animos ad Dei Omnipotentis erigimus adjutorium, ut neque armis confidamus, neque nostris militibus, neque bellorum ducibus, vel nostro ingenio, sed omnem spem ad solam providentiam referamus summae Trinitatis, unde et mundi totius elementa processerunt, et rerum dispositio in orbem terrarum producta est. § 1. Cum itaque nihil tam studiosum in omnibus rebus invenitur, quam legum auctoritas, quae et divinas et humanas res bene disponit, et omnem iniquitatem expellit, reperimus autem omnem legum tramitem, qui ab urbe Roma condita et Romuleis descendit temporibus ita esse confusum, ut [in] infinitum extendatur, et nullius humanae naturae capacitate concludatur, primum nobis fuit studium a sacratissimis retro principibus initium sumere, et eorum constitutiones emendare, et viae dilucidae tradere, quatenus in unum Codicem congregatae et omni supervacua similitudine, et iniquissima discordia absolutae, universis hominibus promptum suae sinceritatis praebeant praesidium.--§ 2. Hocque opere consummato, in uno volumine, nostro nomine praefulgente, coadunato, cum ex paucis et tenuioribus relevati ad summam et plenissimam juris emendationem pervenire properaremus, et omnem Romanam sanctionem et colligere et emendare, et tot auctorum dispersa volumina uni Codici indita ostendere, quod nemo alius neque sperare, neque optare ausus est, res quidem nobis difficillima, imo magis impossibilis videbatur, sed manibus ad coelum erectis, et aeterno auxilio invocato, eam quoque curam nostris reposuimus animis, Deo freti, qui et res penitus desperatas donare, et consummare suae virtutis magnitudine potest.--§ 3. Et ad tuae sinceritatis optimum respeximus ministerium: tibique primo et hoc opus commisimus, ingenii tui documentis, ex nostri Codicis ordinatione acceptis; et jussimus quos probaveris, tam ex facundissimis antecessoribus quam ex viris disertissimis togatis fori amplissimae sedis, ad sociandum laborem eligere. His itaque collectis, et in nostrum palatium introductis, nobisque tuo testimonio placitis, totam rem faciendam permisimus: ita tamen, ut tui vigilantissimi animi gubernatione res omnis celebretur.--§ 4. Jubemus igitur vobis antiquorum Prudentium, quibus auctoritatem conscribendarum interpretandarumque legum sacratissimi principes praebuerunt, libros ad jus Romanum pertinentes et legere, et elimare, ut ex his omnis materia colligatur, nulla (secundum quod possibile est) neque similitudine, neque discordia derelicta; sed ex his hoc colligi, quod unum pro omnibus sufficiat. Quia autem et alii libros ad jus pertinentes scripserunt, quorum scripturae a nullis auctoribus receptae, nec usitatae sunt, neque nos eorum volumina nostram inquietare dignamur sanctionem.--§ 5. Cumque haec materia summa nostri numinis liberalitate collecta fuerit, oportet eam pulcherrimo opere exstruere, et quasi proprium et sanctissimum templum Justitiae consecrare, et in libros quinquaginta, et certos titulos totum [jus] digerere, tam secundum nostri Codicis constitutionem, quam edicti perpetui imitationem, prout hoc vobis commodum esse patuerit, ut nihil extra memoratam consummationem possit esse derelictum: sed his quinquaginta libris totum jus antiquum per mille et quadringentos pene annos confusum, et a nobis purgatum, quasi quodam muro vallatum, nihil extra se habeat: omnibus auctoribus juris aequa dignitate pollentibus, et nemini quadam praerogativa servanda, quia non omnes in omnia, sed certi per certa, vel meliores, vel deteriores inveniuntur.--§ 6. Sed neque ex multitudine auctorum, quod melius et aequius est, judicatote, cum possit unius [forsitan] et deterioris sententia, et multas, et majores in aliqua parte superare. Et ideo ea quae antea in notis Aemilii Papiniani ex Ulpiano, et Paulo, necnon Marciano ascripta sunt, quae antea nullam vim obtinebant propter honorem splendidissimi Papiniani, non statim respuere; sed si quid ex his ad repletionem summi ingenii Papiniani laborum, vel interpretationem necessarium esse perspexeritis, et hoc ponere, legis vicem obtinens, non moremini: ut omnes, qui relati fuerint in hunc Codicem prudentissimi viri, habeant auctoritatem, tanquam si eorum studia ex principalibus constitutionibus profecta, et a nostro divino fuerint ore profusa: omnia enim merito nostra facimus, quia ex nobis omnis eis impertietur auctoritas; nam qui [non] subtiliter factum emendat, laudabilior est eo qui primus invenit.--§ 7. Sed et hoc studiosum vobis esse volumus, ut si quid in veteribus non bene positum libris inveniatis, vel aliquid superfluum, vel minus perfectum [supervacua longitudine semota, et quod imperfectum] est repleatis, et omne opus moderatum, et quam pulcherrimum ostendatis. Hoc etiam nihilominus observando, ut si aliquid in veteribus legibus, vel constitutionibus, quas antiqui in suis libris posuerunt, non recte scriptum inveniatis, et hoc reformetis, et ordini moderato tradatis, ut hoc videatur esse verum, et optimum, et quasi ab initio scriptum, quod a vobis electum, et ibi positum fuerit. Et nemo ex comparatione veteris voluminis, quasi vitiosam scripturam arguere audeat. Cum enim lege antiqua, quae Regia nuncupabatur, omne jus omnisque potestas populi Romani in imperatoriam translata sunt potestatem, nos vero sanctionem omnem non dividimus in alias, et alias conditorum partes, sed totam nostram esse volumus, quid possit antiquitas nostris legibus abrogare? Et in tantum eadem omnia, cum reposita sunt, obtinere, ut et si aliter fuerint apud veteres conscripta, in contrarium autem in positione inveniantur, nullum crimen scripturae imputetur, sed nostrae electioni hoc ascribatur.--§ 8. Nulla itaque in omnibus praedicti Codicis membris antinomia (sic enim a vetustate Graeco vocabulo nuncupatur) aliquem sibi vindicet locum, sed sit una concordia, una consequentia, adversario nemine constituto.--§ 9. Sed et similitudinem (secundum quod dictum est) ab hujusmodi consummatione volumus exsulare, et ea quae sacratissimis constitutionibus quas in Codicem nostrum redegimus cauta sunt, iterum poni ex veteri jure non concedimus, cum divalium constitutionum sanctio sufficiat ad eorum auctoritatem, nisi forte vel propter divisionem, vel propter repletionem, vel propter pleniorem indaginem hoc contigerit; et hoc tamen perraro, ne ex continuatione hujusmodi lapsus oriatur aliquid in tali prato spinosum.--§ 10. Sed et si quae leges in veteribus libris positae, jam in desuetudinem abierunt, nullo modo vobis easdem ponere permittimus, cum haec tantummodo obtinere velimus quae vel judiciorum frequentissimus ordo exercuit, vel longa consuetudo hujus almae urbis comprobavit, secundum Salvii Juliani scripturam, quae indicat debere omnes civitates consuetudinem Romae sequi [et leges], quae caput est orbis terrarum, non ipsam alias civitates. Romam autem intelligimus non solum veterem, sed etiam regiam nostram, quae Deo propitio cum melioribus condita est auguriis.

§ 11. Ideo jubemus duobus istis Codicibus omnia gubernari: uno constitutionum, altero juris enucleati et in futurum Codicem componendi, vel si quid aliud a nobis fuerit promulgatum institutionum vicem obtinens; ut rudis animus studiosi simplicibus enutritus, facilius ad altioris prudentiae redigatur scientiam.--§ 12. Nostram autem consummationem, quae a nobis Deo annuente componetur, Digestorum vel Pandectarum nomen habere sancimus, nullis juris peritis in posterum audentibus commentarios illi applicare, et verbositate sua supradicti Codicis compendium confundere: quemadmodum in antiquioribus [temporibus] factum est, cum per contrarias interpretantium sententias totum jus pene conturbatum est; sed sufficiat per indices tantummodo et titulorum subtilitatem [quae παράτιτλα nuncupantur] quaedam admonitoria ejus facere, nullo ex interpretatione eorum vitio oriundo.--§ 13. Ne autem per scripturam aliqua fiat in posterum dubitatio, jubemus non per simplorum captiones et compendiosa aenigmata, quae multas per se et per suum vitium antinomias induxerunt, ejusdem Codicis textum conscribi, etiamsi numerus librorum significetur, aut aliud quidquam; nec enim per specialia signa numerorum manifestari, sed per litterarum consequentiam explanari concedimus.--§ 14. Haec igitur omnia Deo placido facere tua prudentia una cum aliis facundissimis viris studeat, et tam subtili quam celerrimo fini tradere; ut Codex consummatus, et in quinquaginta libros digestus nobis offeratur in maximam et aeternam rei memoriam, Deique omnipotentis prudentiae argumentum, nostrique imperii, vestrique ministerii gloriam. Dat. XVIII Kalend. Januariis, Lampadio et Oreste viris clarissimis coss. 530. Feliciter.

LEX III. In nomine Domini et Dei nostri Jesu Christi. Imperator Caesar Flavius Justinianus, Alemannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Vandalicus, Africanus, pius, felix, inclytus, victor, triumphator, semper colendus Augustus ad magnum senatum et populum, et omnes orbis nostri civitates.

Dedit nobis Deus post pacem cum Persis initam, post Vandalica trophaea, et totam Libyae acquisitionem, postque nominatissimam Carthaginem nostro iterum imperio sociatam, ut veterum legum renovationis opus ad optatum finem perduceremus, quod nemo principum ante nostrum imperium, aut in mentem induci posse, aut humano ingenio possibile esse existimavit. Erat enim mirabile omnem Romanam sanctionem a condita vetere Roma usque ad nostri imperii tempora, quae pene in mille et trecentos annos concurrunt, non solum secum in variis suis partibus, sed in imperialibus quoque praesertim sanctionibus inter omnem nutare consonantiam pariter ac discordiam; non tamen id solum quod secum pugnabat, tollere, sed etiam quod idem, aut simile reperiebatur, expellere, variamque ipsius pulchritudinis ideam tribuere, ita ut pro singulis rebus singulae leges constitutae viderentur. Quod proculdubio superioris Numinis et fluentis inde benignitatis fuit, non humanae cogitationis, aut incepti, aut potestatis. Nos itaque, more solito manibus ad Deum erectis, eoque, ut nos complecti dignaretur, invocato, et rem aggressi sumus, et omnia tandem confecimus, Triboniano gloriosissimo magistro, et exquaestore sacri nostri palatii, et exconsule, ad omne ministerium usi, necnon aliis quibusdam illustribus et prudentibus viris, inquirentes semper ea quae ab eis componebantur; et id, quod erat dubium perscrutantes, omnibus quoque secundum datam nobis a Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo scientiam et intellectus vigorem imponentes competentem formam.--§ 1. Et piissimas igitur Constitutiones jam ante in duodecim libris comprehensas, Codicem nostrae pietatis cognomine fulgentem composuimus: nunc vero omnium veterum juris conditorum sententias ex multitudine, quae ad duo millia pene librorum et trecentas myriadas versuum pertingebat, in moderatum et perspicuum collegimus compendium. Quinquaginta igitur libris omnia complexi nunc sumus coelesti favore, colligentes omne id quod erat utile, et omnes ambiguitates decidentes, nullo seditioso relicto. Quos libros Digesta seu Pandectas appellavimus, ex eo quod legum habeant divisiones et decisiones; itemque ex eo quod omne in unum congregatum receperint, hanc eis appellationem imponentes: nec ultra quindecim myriadum versuum numerum eis dantes, et in septem eos disponentes tractatus. Idque non perperam, neque sine ratione, sed ad numerorum naturam et harmoniam respicientes.--§ 2. Ea igitur, quae apud omnes πρῶτα, id est primordia, nuncupantur, in quatuor libros seposuimus.--§ 3. Deinceps ea quae de judiciis tractant, in alios septem libros.--§ 4. Item ea quae de rebus, non in plures quam octo libros.--§ 5. Sequentem vero operis partem, quae quarta et media est totius operis (μέσον ἐστὶ τοῦ παντὸς), in aliis octo libris deposuimus, in quibus est quidem hypothecaria, non longe admodum a pignoratitia actione distans; est et Aedilitium edictum, et de evictionibus stipulatio: quae duo accessoria, et consequentia constituta venditionum, longe tamen admodum in veteri juris ordinatione ab his devagantia congregavimus propius propter mutuam inter se cognationem, ne quae de eodem pene loquuntur longe a se distarent. Post haec introduximus post duos illos libros ea quae sunt scripta de usuris tam terrestribus quam trajectitiis seu maritimis, et de probationibus atque praesumptionibus in unum librum; his autem tribus monobiblis, singularibus libris post tractatum de rebus sibi invicem proximis depositis, et rursum ea quae de sponsalibus, et nuptiis, et de dote legibus dicta sunt congregantes, his etiam tria habere in hac ordinatione volumina concessimus. De tutoribus autem minoris aetatis geminos libros, eos, inquam, qui de tutelis apud omnes nominantur, et hic etiam in compendium concidimus memoratam octo librorum ordinationem, et mediam (ut dictum est) hanc partem totius operis confecimus, pulcherrima et utilissima jura in his describentes.--§ 6. De testamentis autem, et legatis, et fideicommissis, omnia congregavimus in novem librorum numerum: quorum principatum obtinent ea quae sunt de testamentis, et codicillis, cum omnium, tum etiam militum, qui ea, ut volunt, faciunt, duobus libris ordinata, et de testamentis inscripta; quinque autem sequentibus continentur ea quae delegatis et fidei commissis, et omni eorum ambiguitate disputata sunt: et quoniam Falcidiae narratio continens, et consentanea erat legatorum et fideicommissorum proprio tractatui, propterea et ipsam continuo legatorum supposuimus tractationi, libro integro rei applicato, cum brevi quadam adjectione; et rursum quia ad Falcidiae imitationem [introductum] erat Trebellianum senatusconsultum in fideicommissis, et huic ultimum hujus ordinationis tribuimus locum, totum jus super his positum, Trebelliano senatusconsulto attribuentes, et supervacuam esse Pegasiani senatusconsulti positionem invenientes, et absurdas horum senatusconsultorum inter se differentias, et communiones, quas sane et veteres perosi captiosas et damnosas appellarunt, simpliciore quadam narratione, omne hoc schema congregantes, et ad unius senatusconsulti Trebelliani ordinationem applicantes, et hanc quintam partem totius ordinationis novem his perfecimus libris: in quibus novem libris nihil de quondam caducis dictum a nobis est, quia propter usum quemdam non prosperum, cum increbuissent in republica, et luctuosum monumentum bellorum civilium essent, non oportebat in his manere temporibus in quibus et Deus dedit pacem agere domi et foris, et, cum oportuit bellum gerere, facile cum ipsius favore hostes superare et capere.--§ 7. Sequitur deinde et exoritur nobis et sexta pars totius compositionis, octo conclusa libris. Pulchre autem incipit ab his quae possessiones nominantur, quas nos similiter, ut caetera diligenter considerantes, tam eas quae ad ingenuos quam quae ad libertinos pertinent, ex multa anteriorum temporum confusione et obscuritate in purum deduximus compendium, geminorum illis librorum numerum sufficere arbitrantes. Applicavimus autem ipsis et omnes ab intestato appellatas successiones, et ipsos generum ordines, eorum gradibus etiam libro inscriptis, et circa omnium finem Tertullianum et Orsicianum composuimus senatus consultum, ex quibus matres et liberi invicem successores fiunt. Procedit autem post haec alius liber, qui de aedificiorum operibus et de ea quae ob ruinosa et diruta aedificia [datur] satisdatione, et his qui in his aliquid insidiarum aut fraudis admiserint, et de his qui ex aquarum impetu vicinos laeserint, et de publicorum vectigalium coactoribus, atque insuper de donationibus tam indefinitis [seu simplicibus], quam in cogitationem mortis relatis leges ac jura ordinant. Rursum autem quidquid de quacunque manumissione exstat, vel de his quae super ipsa agitantur causis, et hoc uni traditum est libro. Amplius autem ea quae de possessione, et per ipsam acquisitione, et de causis eam introducentibus sunt, in unum seposuimus tractatum [seu librum]. Et quidquid etiam de judiciariis exstat sententiis, et his qui in eis aliqua contra seipsos confessi sunt, et de bonorum cessione, et creditorum detentione, et venditione, et de bonorum separatione et curatione, et ne quid patiantur creditores fraudis, et id in unum similiter collatum est librum. Sed et Interdictorum modum non pluribus quam uni dedimus libro. Inde autem et ad praescriptiones [seu exceptiones] et in his ordinata tempora venimus. Et obligationum quidem, et actionum seposuimus modos, et coegimus omnem hanc partem cui praesunt possessiones (ut dictum est) octo librorum numero descriptam, sextam hanc partem totius voluminis seponentes.--§ 8. Totius autem extrema pars, quae et septima est totius tractationis, sex librorum numero demandata est, incipiens quidem a stipulationibus, procedens vero ad ea quae scripta sunt de fidejussione, et debitorum numeratione, solutione et liberatione ipsorum, et de introductis ex praetorum jurisdictione stipulationibus, quae omnia duobus a nobis contracta sunt libris, cum apud veteres nec dici posset quot essent libri [ea de re]. Procedit et deinceps ad delictorum narrationem, et omnia recenset quae ad majora delicta pertinent, quae vocant privata; et item quae ad ea quae necdum ordinaria appellant, sed ipsis extraordinariorum appellationem imponunt: descendit etiam et ad publica crimina, quae atrocissima sunt, et magnam sibi advocant poenam. Duo autem et hic sunt libri, qui illa quidem quae ad delicta et crimina pertinent complectuntur: quibus permixta sunt et ea quae de reis criminum qui se celare tamen conantur scripta sunt, et de eorum bonis, et de ea quae infligitur condemnatis poena vel indulgentia. Initium autem nobis alterius rursum libri fit narratio de appellationibus, quae communis est profecto ad rescindendas tam pecuniarias [seu civiles] sententias, quam criminales. Quaecunque autem de civibus [seu municipibus], et decurionibus, et muneribus, et publicis operibus, et nundinis, et redituum pollicitationibus, et variis cognitionibus [seu interrogationibus], et publica descriptione, veteribus inventa sunt, et quaecunque de verborum exstant significatione, et de his quae pro regulis apud veteres dicta sunt, haec omnia in sese recipit ultimus liber. Hujus igitur compositionis, cujus initium est a stipulationibus, hic liber est sextus quidem si ad proprium principium comparetur; sed est quinquagesimus, si conferatur ad totam consummationis perfectionem [seu harmoniam].--§ 9. Quae omnia composita sunt, et elaborata peroptime, et ut nostra jussione dignum fuit, per Tribonianum illustrissimum, nec non prudentissimum, magistrum, et exquaestorem nostrorum palatiorum, et exconsulem, virum et in ipsis rerum experimentis, et in eloquentia, et in legibus scribendis satis spectatum, et qui nihil unquam nostrarum jussionum contempsit, necnon per alios [viros] qui sub ipso nobis hoc opus elaborarunt, id est Constantinum magnificentissimum comitem sacrarum largitionum, et antigrapharium [seu magistrum] sacri scrinii, et sacrorum libellorum et cognitionum imperialium, qui nobis bonam de se opinionem in omnibus praebuit; necnon Theophilum magnificentissimum magistrum, et leges [seu jura] in regia hac urbe laudabiliter, et cum summis vigiliis, et ut magisteria sedulitate dignum est, docentem; et Dorotheum magnificentissimum quaestorem, et doctorem in legum civitate designatum; dicimus autem verendam et splendidam Berytiensium metropolim, quem de ipso optima opinio et gloria, et ad nos deduxit ipsum, et ut hujus operis participem faceremus, hortata est; sed et Anatolium magnificentissimum magistrum, qui et ipse apud Berytienses ea quae ex legibus [proficiscuntur] pulchre docet, vir ex tertia stirpe laudabili juris apud Phoenices interpretum descendens; refert enim genus ad Leontium, et Eudoxium, homines in legibus optimae memoriae, post Patricium inclytae recordationis, quaestorium et anticensorem, et Leontium gloriosissimum, expraefectum et exconsulem atque Patricium ejus filios, (summae admirationis viros); et Cratinum magnificentissimum atque prudentissimum comitem sacrarum largitionum [et optimus quoque est is legum enarrator in regia hac urbe], et praeter hos etiam Stephanum, Menam, Prosdocium, Eutolmium, Timotheum, Leonidem, Leontium, Platonem, Jacobum, Constantinum, Joannem, viros prudentissimos, qui universi rhetores quidem sunt gloriosissimorum praefectorum sacrorum nostrorum praetoriorum; gloriam autem seu laudem apud omnes prudentiae juste habent, et a nobis merito judicati sunt digni ut eligerentur tanti certaminis participes. Haec igitur nobis circa Digestorum elaborata sunt conscriptionem per jam dictos gloriosissimos viros.--§ 10. Tanta autem nobis reverentia antiquitatis fuit, ut neque mutari nomina veterum jurisconsultorum sustinuerimus, sed uniuscujusque illorum appellationem legibus inscripsimus, mutantes quidem, si quid jam habere visum est non recte, partes vero illas nunc tollentes, has nunc addentes, ex multis denique optimum eligentes, et unam [atque parem] omnibus praebentes potestatis vim [seu robur], ita ut quidquid scriptum est in eo libro, id nostra sit sententia: nemine audente comparare ea quae nunc facta sunt his quae prius erant, quia multa et numeratu non facilia transposuimus in melius, etiamsi quid imperiali aliqua antiquorum imperatorum constitutione in aliam dictum fuerat formam. Nam nomina quidem veteribus servavimus, legum autem veritatem nostram fecimus. Itaque si quid erat in illis seditiosum (multa autem talia erant ibi reposita), hoc decisum est et definitum, et in perspicuum finem deducta est quaeque lex.--§ 11. Sed cum oportebat et aliquam mediocrem isagogem facere in eorum gratiam qui recenter leges attingunt, nec majorem doctrinam portare possunt, neque hoc extra nostram providentiam reliquimus, scilicet Triboniano gloriosissimo, qui et ad totius operis legitimi gubernationem electus est, necnon Theophilo, et Dorotheo magnificentissimis et prudentissimis anticensoribus accersitis mandavimus, ut seligerent ex his quae apud veteres erant isagogarum modo composita, ea quae essent aptissima, et in ipsis rerum argumentis obtinentia; utque colligerent, et nobis offerrent, et ut mentionem etiam facerent nostrarum Constitutionum, quas pro emendatione veteris juris promulgavimus, et ita componerent libros quatuor futuros prima elementa totius isagoges, quos vocari Instituta visum est; quam sane legitimi operis partem compositam nobis obtulerunt, et nos eam totam consideratam a nobis, et perpensam, recteque habere visam, nostris sensibus non indignam esse judicavimus, et pro nostris haberi Constitutionibus, et nostrarum Constitutionum robur habere jussimus: quod et ex his quae in prooemiis ejusdem voluminis disseruimus, omnibus manifestum fecimus.--§ 12. Sic itaque omni Romani juris dispositione ordinata, et in tribus integris et voluminibus et annis tanto opere perfecto (quod nobis ab initio omnem spem excedere, circa finem autem, cum jam penetrabilem esse rem docuimus, ne in decem quidem annis totum absolvi posse videbatur), tanta ergo trium annorum celebritate consummato opere, et hac opera Domino Deo oblata, qui dedit et pacem agere, et bella feliciter dirigere, et leges ponere praeterito, praesenti, et futuro tempori, justum esse putavimus omnibus hominibus facere manifestum nostrum in his rebus studium simul et providentiam, quomodo nempe priore soluti perturbatione, et confusione, et nullum finem habente juris positione, usuri sunt posthac legibus rectis, compendiosis, et omnibus ad manum promptis, et litium compendium afferentibus, et paratis, atque expositis omnibus [hominibus] ad facilem acquisitionem, nec amplius egentibus multis pecuniis, ut illorum inutilium librorum congerant multitudinem, sed vilissima pecunia, tam ditioribus quam ex tenuiore profectis patrimonio, copiam sui comparandi praebentibus.--§ 13. Si quid autem ex multitudine ea quae nunc congesta est, et ex tantis myriadibus collecta, videbitur esse simile [et geminatum] (hoc autem putamus ratum esse), attamen humanae naturae [imbecillitatem] considerantibus, non extra justam apologiam ne hoc quidem videbitur esse; in nullo enim aberrare [seu in omnibus irreprehensibilem seu inemendabilem esse], divinae utique solius, non autem mortalis est constantiae [seu roboris], quemadmodum et a majoribus dictum est: deinde est ubi et similium assumpsimus positionem, vel rebus subjectis id exigentibus, ut oporteret idem pluribus applicari titulis, vel quia cum extraneo loco esset commixtum id quod simile superiori videbatur, impossibile fuit eam similitudinem detrahi; vel etiam quia saepe custodienda fuit integra totius theoriae [seu visionis] continentia, nec separanda [aut divellenda] mens et intellectus [legentium] per eorum quae jam scripta fuerant ademptionem: quin et hoc sicubi assumptum est propter rei necessitatem, tamen id breve est, nec ullum fere sui sensum praebens.--§ 14. Hoc etiam ipsum, et in Constitutionibus jam inter imperiales Constitutiones relatis, et jure quod ex his resultat, observavimus: nam quae in illis jam cauta erant, ea nec in hoc volumine poni concessimus, nisi ob aliquam interdum circumstantiam similitudinis aliqua causa relicta est.--§ 15. Contrariam autem aliis legibus legem ex his quae in hoc volumine positae sunt non facile quis repererit, si modo ad omnes contrarietatis fines animum intendere festinet, sed inest aliquid diversum, quod assumptum alterius generis forte hanc et illam legis positionem apparere faciet.

§ 16. Sed et si quid forte praetermissum est eorum quae poni debebant (forte enim et aliquid tale contigit propter humanae imbecillitatem naturae), multo sane melius est nostris subditis multis inutilibus liberari [legibus], dum privantur forte paucis quibusdam quae videbantur idonea, myriadibus prope infinitis defossa et deposita, et nemini forte mortalium animadversa.--§ 17. Hanc enim ob causam tot libris quos antea scribi oportebat destituti judices, facilius ex paucissimis juris auctoribus et libris ad finem litium perveniebant, et judicia decidebant, vel propter inopiam librorum, vel quia non sufficiebant multis laboribus ad invenienda multa utilia necessariis, et viribus erant impares. In praesenti autem consummatione maximus legum obtinentium congestus est numerus ex libris raris, et qui vix inveniri potuerint, et quorum nec nomina nec eruditissimi quidem in legibus complures homines noverant. Quorum sane copiam [seu materiam] nobis uberrimam dictus gloriosissimus Tribonianus praebuit multorum librorum, et qui vix numerari possunt, suppeditata multitudine, quibus omnibus perfecte lectis, congesta sunt haec volumina; sed ex horum multis et variis hi qui a nobis ad hoc congregati erant, cum nihil invenissent idoneum, aut novum ab his quae jam congregata erant, illationem ex his in hoc opere faciendam optimo animo respuerunt.

§ 18. Si vero postea aliquid novi controverteretur, quod non apparebit legibus his inscriptum (multa enim novare novit natura), sed imperium Deus propter hoc imposuit hominibus, ut emergentia et legis egentia lege definiat, et humanae naturae incertum repleat, et certis concludat legibus ac regulis, neque hoc nostrum nunc dicimus, sed jam omnium juris conditorum qui olim claruerunt, prudentissimus Julianus hoc ipsum videtur dixisse, qui et ab imperiali auctoritate implorat fieri legum repletionem in emergentibus ambiguitatibus et quaestionibus; sed et D. Adrianus piae memoriae, quando ea, quae a praetoribus quotannis edicta fuerant brevi complexus est libello, assumpto ad id optimo Juliano, in oratione quam in commune habuit in seniore Roma, hoc ipsum quoque ait: ut si quid praeter id quod jam ordinatum est emerserit, conveniens est eos qui in magistratu sunt illud conari decidere, et remedium imponere secundum eorum quae jam ordinata sunt consequentiam [imitationem].--§ 19. Haec igitur omnes (dicimus autem vos, magni senatus et omnes nostrae reipublicae homines) cognoscentes, gratiam quidem confitemini Deo, qui nostris temporibus tantum bonum servavit; utimini vero nostris legibus, nulli earum quae veteribus libris inscriptae sunt attendentes, neque ad ea quae nunc posita sunt illas comparantes; quia etsi videantur quaedam invicem non consonare, tamen prius illud et vetustius nobis ut imperfectum displicuit, nunc autem hoc visum est debere obtinere. Nam prohibemus illis in posterum uti: haec autem sola observari in republica et obtinere concedimus et sancimus; ita ut qui conatus fuerit ex prioribus libris, et non ex his duobus solis et Constitutionum [libro] a nobis compositis, vel factis, uti quibusdam legibus, vel eas in judiciis legere, vel si quis judicaverit ex his apud se recitari eas passus, falsi reus erit, et publicorum criminum judicatus, et poenae addictus: quod etsi non diceremus, vel ex hoc ipso manifestum esset.--§ 20. Sed et hoc optimum fore judicavimus, praeponere Digestorum volumini et veteres juris conditores, et illorum volumina, et unde collectio facta sit legum nunc a nobis congestarum: quod et fieri jussimus, et factum est; et simul ea quae de his rebus conscripta sunt, supponi huic divinae nostrae Constitutioni praecipimus, ut omnibus fiat manifestum, et quid prioris inexperientiae simul, et incertitudinis esset, et quid a nobis sit adinventum. Legislatores autem seu legum interpretes illos congessimus, qui apud omnes probati et recepti erant, et prioribus imperatoribus placuerant, et qui ab his nominari meruerunt. Si enim aliquis nondum veteribus legislatoribus cognitus est, nos et huic interdiximus hujus voluminis communicationem. Omnibus sane hic positis unum ordinem et dignitatem parem dedimus, nulli cuipiam majore quam caeteris data praerogativa. Si enim his quae ab illis scripta sunt omnibus imperialium Constitutionum dedimus robur, quid est quod in his amplius quodque minus haberi debeat?

§ 21. Illud autem, quod statim, cum hanc compositionem legum congregari mandaremus, jussimus, iterum et nunc sancimus illud confirmando: omnibus similiter interdicimus ne quis audeat hominum qui sunt nunc, aut in posterum erunt, commentarios scribere harum legum, praeterquam si velit quis in Graecam linguam haec transferre, quem etiam volumus sola secundum pedem seu κατὰ πόδα nuncupata uti legum interpretatione, et si quid secundum nominatorum paratitlorum (ut conveniens est) ascribere voluerint usum; aliud autem nihil omnino ne tantillum quidem circa ea facere, nec rursum dare seditionis, et dubitationis, aut infinitae multitudinis legibus occasionem, id quod antea in antiqui edicti factum est ordinatione, ita ut illud brevissimum constitutum ex differentium commentariorum differentia seu diversitate in infinitam extenderetur multitudinem. Si quid enim forte ambiguum fuerit visum, vel litium certatoribus, vel his qui rebus judicandis praesunt, hoc imperator interpretabitur recte: nam haec facultas illi soli a legibus permissa est. Itaque quisquis ausus fuerit ad hanc nostram legum compositionem commentarium aliquod adjicere, aliter atque nostrae hujus jussionis forma praescribit, is sciat quod et ipsi falsi reo legibus futuro, et quod composuerit, eripietur, et modis omnibus corrumpetur.--§ 22. Eadem poena imposita et adversus eos qui notis (seu signis) quibusdam in scriptura utentur (quae signa siglas vocant) et qui per ea conturbare scripturam tentaverint, nec per totam consequentiam litterarum numeros, et nomina veterum prudentum, et totam legum positionem scripserint. Sciant etiam librorum ita scriptorum comparatores se inutilis fore libri dominos; neque enim damus licentiam talibus libris in judiciis uti, et aliquid agere, etiamsi contingat librum in ea ipsa parte quae recitatur nullum habere tale signum [aut notam], sed in alia quacunque sui parte, quamvis semel tantum id admissum sit. Itaque ipse quidem eum librum pro non scripto prorsus habebit. Is autem qui eum scripserit, et ignoranti emptori dederit, duplum solvet ejus aestimationis ei qui ita in quantitate damnum passus fuerit, nihilominus infligenda criminali poena. Hoc etenim et in aliis constitutionibus ea de re positis scripsimus, tam his quae Latina processerunt voce, quam ea quae Graecorum lingua, quam quidem ad legum professores rescripsimus.

§ 23. Haec igitur volumina (Institutorum et Digestorum dicimus) ex fine tertii nostri felicissimi consulatus suum robur obtinere sancimus, id est, ex ante tertium calendarum Januariarum praesentis duodecimae indictionis, in omne aevum valitura, et una cum imperialibus constitutionibus vigorem et locum habitura tam in his quae postea emerserint quam in his quae in judiciis adhuc pendent, nec dum amicabilibus tradita sunt transactionibus; quodcunque enim hactenus vel judicatum, vel transactum est, retractari non sustinemus. Quem quidem consulatum tertium nobis nominatissimum dedit Deus, quando et sub ipso pax cum Persis confirmata est, et hoc tantum legum volumen repositum est, quod a nemine majorum unquam excogitatum fuit, atque ad haec tertia pars mundi (dicimus autem totam Lybiam) nostris adjuncta est sceptris, omnia haec a summo Deo et Servatore nostro Jesu Christo dona tertio nostro consulatu indulta.--§ 24. Omnes itaque laudatissimi nostrae reipublicae Magistratus divinam hanc nostram suscipientes constitutionem, ut utantur praedictis nostris legibus, unusquisque in suo procurabit judicio. Proponet autem eam in maxima et regia hac urbe, et ejus gloriosissimus praefectus. Curae autem erit excellentissimo et laudatissimo nostro magistro, et gloriosissimis atque beatissimis praefectis sacrorum nostrorum praetoriorum, tam in his quae ad solem orientem quam his quae in Illyride, necnon his etiam quae in Lybia sunt, per sua edicta his qui sub ipsis ordinati sunt et ista facere manifesta, ad omnium nostrorum subditorum inexcusabilem notitiam. Data XVII Calend. Januarias, domino nostro Justiniano perpetuo Augusto III cos. 533.

LIB. I, TIT. XXVII. De officio praefecti praetorio Africae, et de omni ejusdem dioeceseos statu. LEX PRIMA. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Imperator Caesar Flavius Justinianus, Alemanicus, Gothicus, Germanicus, Francicus, Anticus, Alanicus, Vandalicus, Africanus, pius, felix, inclytus, victor ac triumphator, semper Augustus, Archelao Praefecto praetorio Africae.

Quas gratias, aut quas laudes Domino Deo nostro Jesu Christo exhibere debeamus, nec mens nostra potest concipere, nec lingua proferre. Multas quidem et antea a Deo meruimus largitates, et innumerabilia circa nos ejus beneficia confitemur, pro quibus nihil dignum nos egisse cognoscimus. Prae omnibus tamen hoc, quod nunc omnipotens Deus per nos pro sua laude, et pro suo nomine demonstrare dignatus est, excedit omnia mirabilia opera, quae in saeculo contigerunt, ut Africa per nos tam brevi tempore reciperet libertatem, antea nonaginta quinque annos a Vandalis captivata, qui animarum fuerant simul hostes et corporum: nam animas quidem diversa tormenta atque supplicia non ferentes, rebaptizando ad suam perfidiam transferebant; corpora vero liberis natalibus clara, jugo barbarico durissime subjugabant. Ipsas quoque Dei sacrosanctas ecclesias suis perfidiis maculabaut, aliquas vero ex eis stabula fecerunt. Vidimus venerabiles viros qui abscissis radicitus linguis suas poenas miserabiliter loquebantur, alii vero post diversa tormenta per diversas dispersi provincias vitam in exsilio peregerunt. Quo ergo sermone, aut quibus operibus dignas Deo gratias agere valeamus, qui per me ultimum servum suum, Ecclesiae suae injurias vindicare dignatus est, et tantarum provinciarum populos a jugo servitutis eripere? Quod beneficium Dei antecessores nostri non meruerunt, quibus non solum Africam liberare non licuit, sed et ipsam Romam viderunt ab eisdem Vandalis captam, et omnia imperialia ornamenta in Africam exinde translata. Nunc vero Deus per suam misericordiam non solum Africam, et omnes ejus provincias nobis tradidit, sed et ipsa imperialia ornamenta, quae capta Roma fuerant ablata nobis restituit. Ergo post tanta beneficia, quae nobis Divinitas contulit, hoc de Domini Dei nostri misericordia postulamus, ut provincias quas nobis restituere dignatus est firmas et illaesas custodiat, et faciat nos eas secundum voluntatem suam ac placitum gubernare, ut universa Africa sentiat [omnipotentis] Dei misericordiam, et cognoscant ejus habitatores a quam durissima captivitate et jugo barbarico liberati, in quanta libertate sub felicissimo nostro imperio degere meruerunt. Hoc etiam deprecantes exoramus sanctae et gloriosae semper virginis et Dei genitricis Mariae precibus, ut quidquid minus est reipublicae nostrae per nos ultimos servos suos restituat in suo nomine Deus, et dignos nos faciat servitium ejus adimplere.

§ 1. Deo itaque auxiliante, pro felicitate reipublicae nostrae, per hanc divinam legem sancimus, ut omnis Africa, quam nobis Deus praestitit, per ipsius misericordiam optimum suscipiat ordinem, et propriam habeat praefecturam: ut sicut Oriens, atque Illyricum, ita et Africa praetoriana maxima potestate specialiter a nostra clementia decoretur. Cujus sedem jubemus esse Carthaginem, et in praefatione publicarum chartarum praefecturis aliis ejus nomen adjungi, quam nunc tuam excellentiam gubernare decernimus.

§ 2. Et ab ea (auxiliante Deo) septem provinciae cum suis judicibus disponantur: quarum Tingi et quae Proconsularis antea vocabatur, Carthago et Byzacium ac Tripolis rectores habeant consulares; reliquae vero, id est, Numidia et Mauritania, et Sardinia a praesidibus cum Dei auxilio gubernentur.--§ 3. Et in officio quidem tuae magnitudinis, necnon pro tempore viri magnifici praefecti praetorio Africae trecentos nonaginta sex viros per diversa scrinia et officia militare decernimus. In officiis vero consularium ac praesidum quinquaginta homines per singula officia esse sancimus.

§ 4. Quae vero emolumenta, sive magnificentia tua, sive consulares, et praesides, et quod unusquisque ex officio eorum de publico consequi debeat, notitia subter annexa declarat.

§ 5. Optamus ergo ut omnes judices nostri secundum voluntatem et timorem Dei, et nostram electionem atque ordinationem sic suas administrationes gubernare studeant; ut nullus eorum aut cupiditati sit deditus, aut violentias aliquas vel ipse inferat, vel judicibus aut officiis eorum, aut quibuscunque aliis collatoribus inferre permittat. Licet enim per omnes provincias nostras (Deo juvante) festinemus, ut illaesos habeant collatores, maxime tamen tributariis dioeceseos Africanae consulimus, qui post tantorum temporum captivitatem meruerunt (Deo juvante) per nos lumen libertatis aspicere. Ergo jubemus omnes violentias et omnem avaritiam cessare, et justitiam atque veritatem circa omnes nostros tributarios reservari. Sic enim et Deus placabitur, et ipsi possunt celerius, sicut collatores alii nostrae reipublicae, relevari atque florere.--§ 6. Sportulas etiam ab officio tam viri magnifici, praefecti [praetorio] Africani, quam reliquorum judicum sic exigi jubemus, quomodo in nostris legibus est dispositum, et ab omni republica nostra custoditur, ut nullus audeat quocunque tempore, vel quocunque modo, earum excedere quantitatem.--§ 7. Hoc etiam praesenti sanctione credimus ordinandum, ut non multa dispendia pro completione chartarum, vel codicillorum, vel in nostro laterculo, vel in scriniis praefecti praetorio per Africam judices sustinere videantur, quia si ipsi dispendiis laesi non fuerint, nullam habebunt necessitatem ejusdem nostrae Africae tributarios praegravandi. Jubemus ergo ut judices dioeceseos Africanae tam civiles quam militares in nostro laterculo pro codicillorum atque chartularum promotionis suae consuetudinibus nihil ultra sex solidos praebeant, at vero in scrinio praefectorum non ultra duodecim solidos cogantur inferre. Quem modum si quis excesserit, ipse quidem judex triginta librarum auri dispendio subjacebit; officium vero ejus non solum simile dispendium, sed et capitale periculum sustinebit. Nam si aliquis ex quacunque parte ausus fuerit jussiones nostras excedere, et non festinaverit cum Dei timore eas servare, non solum dignitatis aut substantiae periculum sustinebit, sed etiam ultimo supplicio subjacebit.--§ 8. Et est notitia Deo auxiliante. Pro annonis et capitu pro tempore praefecto praetorio per totam Africam, auri libras centum. Pro annonis consularium, auri libras 20. Pro annonis cancellariorum auri libras 7. Item officiis ejus ita. In scrinio primo hominibus decem pro annonis 18; pro capit., sol. 12. Fiunt sol. 148. Item numerario, pro annonis, solid. 5; et pro capit., sol. 4. Fiunt sol. 46. Secundo pro an. 3 annuos sol. 5; et pro capit. 7 cap. sol. 5, et pro capit. 2 cap. solid. 4. Fiunt solid. 16. 3 vero et 4, ad ann. 50, ann. solid. 5; et ad cap. 50, capit. solid. 4. Fiunt 24. Reliquis 3, ad ann. 50, ann. solid. 5; et ad capit. 50, capit. solid. 4. Fiunt solid. 28. In scrinio secundo, ut supra scriptum est. In scrinio tertio, ut supra scriptum est. In scrinio quarto, ut supra scriptum est. In scrinio primi scrinii, quod est subadjuvae hominibus 10, an. 14, cap. 12. Fiunt solid. 116, scilicet. Ita primi scrinio pro ann. 3, ann. solid. 5; et pro cap. 2, capitu solid. 4. Fiunt solidi 23. Secundo pro ann. 2, ann. solidi, ut supra scriptum est; et pro cap. capit solid., ut supra scriptum est, et fiunt solidi 16. Tertio et quarto, pro ann. 1, annona solidorum, ut supra scriptum est; et pro cap. 1, cap. solidorum, ut supra scriptum est. Fiunt sol. 23. Reliquis hominibus 6, ad ann. 1, annona solidi 5; et pro capitu, capit. solid. 4. Fiunt solidi 58. In scrinio commentariensis hominibus 12, ann. 17, cap. 4. Fiunt solidi 153. Primo commentariensi ann. 3, solid. 5; pro capit. 2, capit. sol. 4. Fiunt solidi 23. Sequentes homines 3, ad ann. 2, ann. solid. 5; pro cap. 2, capit. solid. 4. Fiunt solidi 48. Reliqui homines 8, ad ann. 1, ann. solid. 5; et cap. 1, capit. solid. 4. Fiunt solid. 27. In scrinio ab actis hominibus 10, ann. 14, cap. 12, solid. 118. Ita primo, ann. 3; pro ann. 1, solid. 6; cap. 2, capit. solid. 4. Fiunt solid. 23. Secundo et tertio, ad an. secund., ann. solid. 5; et ad capit. 2, cap. solid. 4. Fiunt solid. 32. Reliquis 17, ad ann. 1, solid. 5. ad capit. 1, capit. solid. 8. Fiunt solid. 64. In scrinio libellorum hominibus 7, ann. 6, cap. 6. Fiunt solidi 5. Pro cap. 2, cap. solid. 4. Fiunt solid. 16. Secundo, 2 pro ann., solid. 10; pro capit. 1, solid. 4. Fiunt solid. 12. Reliquis hominibus 4, ad ann. 1, ann. solid. 5; et ad capit. 1, solid. 4. Fiunt solid. 36. In schola exceptorum hominibus 60, ann. 74, capit. 62, solid. 618. Ita primo et secundo, ann. 3, pro ann. solid. 5; et ad cap., capit. solid. 4. Fiunt solid. 46. Aliis hominibus 6, ad ann. 2, ann. solid. 5; ad cap. 1, capit. solid. 4. Fiunt solid. 116. Reliquis hominibus 10, ad ann. 1, ann. solid. 5; et ad capit. 1, capit. solid. 4. Fiunt solid. 115. Reliquis hominibus 44, ad ann. 1, solid. 5; et ad capit., solid. 4. Fiunt solid. 386. In schola singularium hominibus 50, ann. 3, cap. 1, solid. 473. Ita 1, ann. 2, ann. solid. 5; capit. 1, capit. solid. 3. Fiunt solid. 34. Secundo, tertio et quarto, ad ann. 5, ann. solid. 5, et ad cap. 1, capit. solid. 4. Fiunt solid 34. S. Reliquis 46, ad ann. 1, solid. 5; et cap. 1, cap. solid. 4. Fiunt solid. 418. In schola mittendariorum hominibus 50, an. 52, S. capit. 50, solid. 442. Ita primo, ann. 2, ann. solid. 5, et ad capit. 1, cap. solid. 4. Fiunt solid. 14. Secundo, tertio et quarto, ad ann. 1, ann. solid. 5; et ad 8, cap. 1, cap. solid. 4. Fiunt solid. 34. S. Reliquis hominibus 46, ad ann. 1, ann. sol. 5; et ad cap. 1, cap. solid. 4. Fiunt solidi 324. In schola cursorum hominibus 30, ann. 22, S. cap. 30, solid. 232. Ita primo, ann., ann. solid. 5, cap. 1, cap. solid. 4. Fiunt solidi 17. Secundo, tertio et quarto, ad ann. 1, S. ann. solid. 5; et ad cap. 1, capit. solid. 4. Fiunt solid. 34. S. Reliquis hominibus 26, ad ann. 1, ann. solid. 5; et ad cap. 1, capit. solid. 4. Fiunt solidi 234. In schola nomenculatorum hominibus 22, ann. solidi 5, capitu 12, solid. 4. Fiunt solidi 115. Ita primo, ann., ann. solid. 5; capit. 1, S. capit. solidos 4. Fiunt solid. 16. Reliquis hominibus 11, ad ann. 1, ann. solid. 5. et ad capit. 1, capit. solid. 4. Fiunt solid. 99. In schola stratorum hominibus 6, ann. 7, capit. 6, solid. 59. Ita primo, ann., ann. solid. 5; cap. 1, capit. solid. 4. Fiunt solidi 14. Reliquis hominibus 5, ad ann. 1, ann. solid. 5; et ad cap. 1, capit. solid. 4. Fiunt solid. 45. In schola praetorianorum hominibus decem, ann. 12, capit. 11, solid. 97. Ita primo, annonae, pro ann. 2; solid. 5, pro capit. solid. 4. Fiunt solid. 16. Reliquis hominibus 9, ad ann. 1, pro ann., solid. 5; capit. 1, pro capit. solid. 4. Fiunt solid. 71. In schola draconariorum hominibus 10, ann. 11, cap. 10, S. solid. 206. Ita primo, ann., pro ann. solid. 14; capit. 1, pro capit. solid. 4. Fiunt solidi 16. Reliquis hominibus 9, ad ann. 1, pro ann. solid. 5; capit. 1, pro capit. solid. 4. Fiunt sol. 80. In scrinio operum hominibus 20, ann. 24, cap. 21, solid. 224. Ita primo, ann. 3, pro ann. solid. 5; cap. 2, pro capit. solid. 8. Fiunt solid. 24. Reliquis hominibus 3, ad ann. 2, pro ann. solid. 5; et ad capit. 1, pro capit. solid. 4. Fiunt solid. 62. Reliquis aliis hominibus 6, ad ann. 1, pro ann. solid. 5; et ad capit 1, pro capit. solid. 4. Fiunt solid. 90. In scrinio arcae hominibus 20, ann. 28, capit. 21, solid. 224. Ita primo, ann. 3, pro ann. solid. 5; capit. 2, pro capit. solid. 4. Fiunt solid. 23. Reliquis hominibus 4, ad ann. 2, pro ann. sol. 5; et ad cap. 1, pro cap. sol. 4. Fiunt solid. 42. Reliquis aliis hominibus 6, ad ann. 2, solid. 5; et ad cap. 1, pro cap. sol. 4. Fiunt solid. 68. Reliquis aliis hominibus 110, ad ann. 1, pro ann. sol. 5; et ad capit. 1, pro cap. solid. 4. Fiunt solid. 90. In schola chartulariorum hominibus 50, ann. 58, cap. 2, pro capit. solid. 4. Fiunt solid. 24. Ita primo, ann. 3, pro ann. solid. 5; cap. 2, pro cap. solid. 4. Fiunt solid. 23. Reliquis hominibus 3, ad ann. 2, pro ann. solid. 5; et ad capit. 1, pro cap. solid. 4. Fiunt solid. 48. Reliquis aliis hominibus 6; ad ann. 1, pro ann. solid. 5; et ad capit. 1, pro capit. sol. 4. Fiunt solid. 49. Reliquis hominibus 40, ad ann. 1, pro ann. sol. 5; et ad cap. 1, pro capit. solid. 4. Fiunt solid. 360. Fiunt homines 396, ann. 499, solid. 2, 390, capit. 420. Fiunt solid. 4, 73, 3, 682. Item pro ann. et cap. censualium solid. 449. Officiorum ejus solid. 160. potest medi hominibus 5, ann. 48, capit. 18, solid. 418. Ita primo, ann., pro ann. 15; capit. 5, solid. 5. Secundo, pro ann. 10, capit. 5, solid. 70. Reliquis hominibus 3, ad ann. 8, et ad cap. 2, solid. 150. Grammaticis hominibus 2, ad ann. 10, et ad cap. 2, ad solid. 70, sortitas. Oratoribus hominibus 2, ad ann. 10, cap. 5, ad solid. 70.--§ 9. Haec igitur, quae pro dispendiis civilibus judicibus Africae, eorumque officiis, id est, tam scriniariis amplissimae ejus praefecturae quam cohortalibus, per hanc divinam constitutionem statuimus, tua magnitudo cognoscens, ex Kal. Septemb. futurae tertiae decimae indictionis effectui mancipari, observarique procuret, atque edictis publicis omnibus innotescat, his, scilicet, qui ordinati fuerint a tua sublimitate secundum praesentem divinam constitutionem, firmitatem sui status in perpetuo habituris. Nam Deo juvante de militaribus judicibus, et de officiis eorum, et de alio nostro exercitu per aliam sanctionem statuemus. Dat. Constantinop. Domino nostro Justiniano P. P.

LEX II. Idem Augustus Belisario magistro militum per Orientem.

In nomine Domini nostri Jesu Christi ad omnia consilia omnesque actus semper progredimur; per ipsum enim jura imperii suscepimus, per ipsum pacem cum Persis in aeternum confirmavimus, per ipsum acerbissimos hostes et fortissimos tyrannos dejecimus, per ipsum multas difficultates superavimus, per ipsum Africam defendere et sub nostrum imperium redigere nobis concessum est, per ipsum quoque ut nostro moderamine recte gubernetur et firme custodiatur confidimus. Unde per ejus gratiam etiam civilium administrationum judices et officia singulis Africanis provinciis constituimus, attribuentes quidem emolumentum quod unusquisque percipere debeat. Ad ejus igitur providentiam etiamnum animum nostrum referentes et armatas militias, et duces militum ordinare disponimus.--§ 1. Sancimus itaque ut dux militum Tripolitanae provinciae in Leptimagnensi civitate sedes interim habeat. Dux vero Byzacenae provinciae [et] in Capsa, et altera Lepte civitatibus interim sedeat. Dux vero Numidiae provinciae in Constantinensi civitate sedes interim habeat. Dux autem Mauritaniae provinciae in Caesariensi civitate interim sedeat.--§ 2. Jubemus etiam ut in trajectu, qui est contra Hispaniam, qui septa dicitur, quantos providerit tua magnitudo, de militibus una cum tribuno suo homine prudente, et devotionem servante reipublicae nostrae, per omnia constituas, qui possint et ipsum trajectum semper servare, et omnia, quaecunque in partibus Hispaniae, vel Galliae, seu Francorum aguntur, viro spectabili duci denuntiare, ut ipse tuae magnitudini referat. In quo trajectu etiam dromones, quantos provideris, ordinari facias.--§ 3. In Sardinia autem jubemus ducem ordinari, et eum juxta montes, ubi barbaricae gentes videntur sedere, habentem milites pro custodia locorum, quantos et ibi tua magnitudo providerit.

§ 4. Et omnes diligenter pro commissis suae custodiae provinciis invigilent, et ab omni hostium incursione subjectos nostros tueantur illaesos, et festinent die nocteque Dei invocando auxilium, et diligenter laborando, usque ad illos fines provincias Africanas extendere, ubi ante invasionem Vandalorum et Maurorum respublica Romana fines habuerat, et ubi custodes antiqui servabant, sicut ex clausuris et burgis ostenditur; maxime autem civitates quae prope clausuras et fines antea tenebantur, cum essent sub Romano imperio constitutae, auxiliante divina misericordia, cum hostes per partes expelluntur, festinent comprehendere, atque munire; et in illis duces et milites per partes accedant, ubi antea fines et clausurae provinciarum erant, quando integrae Africanae servabantur sub Romano imperio provinciae, quod Deo annuente (cujus auxilio nobis restitutae sunt) speramus cito nostris provenire temporibus; et ut in securitate et pace provinciae cum antiquis finibus integrae serventur, et vigiliis ac laboribus devotissimorum militum, et cura spectabilium pro tempore Ducum custodiantur illaesae, quoniam ita convenit ut semper custodes fines provinciae servent, ne detur hostibus licentia incurrendi aut devastandi loca quae nostri subjecti possident.--§ 5. Quantos autem milites, sive pedites, sive equites, per unumquemque limitem collocari oportet ad custodiendas provincias et civitates, tua magnitudo, prout consideraverit, ordinet et nobis referat, ut si praeviderimus sufficientem esse ordinationem, confirmemus eam; sin autem perspexerimus, et aliquid amplius fieri, ut eam augmentemus.--§ 6. Quid autem dux stipendiorum nomine pro se suisque hominibus, et quid ejus officium consequetur, hoc in subdita declaratur notitia. --§ 7. Sicut ergo praedictum est, interim nunc duces ac milites secundum nostram dispositionem locis, seu civitatibus, in quibus jussimus, sedeant, donec Deo auxiliante nobis ac reipublicae nostrae per labores nostros in illis locis constitui possint, in quibus uniuscujusque provinciae antiquus limes constitutus erat, quando florente Romana republica memoratae provinciae integrae tenebantur.--§ 8. Pro limitaneis vero ordinandis necessarium nobis esse videtur, ut extra comitatenses milites, qui per castra sunt, milites limitanei constituantur, qui possint et castra, et civitatis limites defendere, et terras colere, et ut alii provinciales videntes eos per partes, ad illa loca se conferant. Et exemplum fecimus unius numeri limitaneorum, ut secundum exemplum quod nos misimus per castra et loca quae providerit tua magnitudo, eos ad similitudinem nostri exempli ordinet; sic tamen, ut si inveneris de provinciis idonea corpora, aut de illis quos antea milites habebant, limitaneorum constituas in numero, in unoquoque limite, ut si aliqua forsitan commotio fuerit, possint ipsi limitanei sine comitatensibus militibus, una cum ducibus suis adjuvare loca, ubi dispositi fuerint, non longe limitem exeuntes, nec ipsi limitanei, nec duces eorum, ut nullum etiam dispendium a ducibus, vel ducianis praedicti limitanei sustineant, nec aliquas sibi consuetudines de eorum stipendiis per fraudem ad suum lucrum convertant. Haec autem non solum in limitaneos volumus observari, sed etiam in comitatenses milites.--§ 9. Et unumquemque ducem et tribunos eorumdem militum jubemus, ut semper milites ad exercitationem armorum teneant, et non concedant eos divagari, ut si quando necessitas contigerit, possint inimicis resistere, et nullum audeant duces aut tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne, dum sibi lucrum student conficere, incustoditas nostras relinquant provincias. Nam si usurpaverint memorati duces, vel officia eorum, seu tribuni, commeatalem de militibus relinquere, aut aliquod lucrum de eorum emolumentis sibi acquirere, hoc non solum in quadruplum jubemus publico rependere, sed etiam dignitate eos privari. Magis enim debent et duces et tribuni supra deputata sibi emolumenta secundum labores suos de nostra largitate remunerationem sperare, et non de commeatis militum aut eorum stipendiis lucrum sibi acquirere, quoniam ideo ordinati sunt milites, ut per ipsos provinciae vindicentur, praecipue cum sufficienter et ipsis ducibus, et eorum officiis emolumenta praestitimus, et semper providimus unumquemque secundum labores suos ad meliores gradus, et ad majores dignitates perducere. --§ 10. Postquam vero Deo placuerit, et per tuam magnitudinem limes omnis in antiquum statum pervenerit, et bene ordinatus fuerit, tunc ubicunque necessitas emerserit, viri spectabiles duces invicem sibi, quando usus exegerit, auxilium praebeant, ut provinciae, seu limites eorum vigiliis et laboribus (Deo juvante) illaesi custodiantur.--§ 11. Sicut autem jubemus audaces et feroces contra inimicos judices ac milites nostros esse, sic volumus eos mites et benevolos circa collatores nostros existere, et nullum damnum, nullamque laesionem in eos efficere. Sin autem quisquam de militibus ausus fuerit quamcunque laesionem tributariis nostris inferre, periculo viri spectabilis ducis seu tribuni et principis digna vindicta afficiatur, ut indemnes tributarii nostri custodiantur. --§ 12. Si vero pro quibusdam causis interpellatio apud nostros judices facta fuerit, jubemus non amplius sportularum nomine quam nostris legibus definitum est exsecutores accipere, poenam eisdem legibus insertam ex transgressione formidantes.

§ 13. Cum autem Deo annuente Africanae nostrae provinciae per tuam magnitudinem, secundum nostram dispositionem ordinatae, et limites in antiquum statum reducti, et omnis Africa sic detenta fuerit sicut erat, cum ergo haec omnia (Deo juvante) praesente tua magnitudine disposita et perfecta fuerint, et per labores tuos [antiquos] fines omnes Africa receperit, et docuerit nos de omni ordinatione totius Africanae dioeceseos, id est, quanti et qui milites, in quibus locis, vel civitatibus constituti sunt, et quanti limitanei, et in quibus locis et militiis collocati sunt, tunc jubemus tuam magnitudinem ad nostram clementiam remeare.--§ 14. Interea vero si aliquas civitates seu castella per limites constituta providerit tua magnitudo nimiae esse magnitudinis, et propter hoc non posse bene custodiri, ad talem modum ea construi disponat, ut possint per paucos bene servari. --§ 15. Cum autem magnitudo tua, omnibus dispositis, ad nos remeare jussa fuerit, tunc duces uniuscujusque limitis; quoties pro componendis civitatibus, aut castris, et pro dispendiis suis, aut pro annonis aliquod opus habuerint, celerius ad virum magnificum praefectum per Africam significent, ut ipse quae necessaria fuerint festinet facere, ne aliqua protractio provinciis noceat.

§ 16. Ea vero, quae ipse fecerit, vel quae adhuc necessario procuranda sunt postea, et memoratus vir magnificus praefectus [praetorio] Africae, et viri spectabiles duces, et de aliis omnibus quae ibi aguntur frequenter ad nos referant, ut benefacta confirmemus, et quae opportunius debent fieri, ex nostra dispositione peragantur.--§ 17. Hoc etiam decernimus, ut judices qui ordinandi sunt per Africanos limites, nihil amplius in sacratissimo palatio cuilibet personae aut dignitati, vel in praetorio per Africam praefecturae et magisteriae potestati praebeant, nisi quantum subter annexa declarat notitia; nam si quis amplius quam in subdita notitia taxatum est usurpaverit, seu acceperit, triginta libras auri multae dependat nomine, cum quo et periculo indignationis nostrae [serenitatis] subjacebit, nulla alia qualibet persona, aut dignitate, aut officio accipiente aliquid ab eis, praeter illos quorum nomina in subjecta notitia continentur.--§ 18. Ad hoc jubemus (ut Deo juvante) unusquisque dux seu eorum officia, secundum quod notitia subter annexa continet, emolumenta sua ex tributis Africanae provinciae ex Kalend. Septembris instantis felicissimae tertiae decimae indictionis percipiant.--§ 19. Et haec notitia, Deo volente, debet delegari ducibus, et eorum officiis in Africa constitutis, pro annonis et capitu per singulos annos praebendis. Ita clarissimo viro duci Tripolitanae provinciae, et hominibus ejus singulis sol. 5. cap. 159. singulis cap. sol. 783. Assessori ducis, et officio ac hominibus ejus 40. ann. 96. S. sing. ann. cap. sol. 6. Simul fiunt pro ann. et cap. sol. 674. Dividuntur sic: Assessori in ann. 8. cap. 4. Primicerio in ann. 8. cap. 2. Ducenariis 3. ad ann. 6. sol. fiunt ann. capitis fiunt capitum cap. Centenariis 6. ann. 5. fiunt. Fiunt ann. 4. et ad cap. 1. fiunt ann. 16. et ad cap. 1. S. fiunt ann. 3. fiunt cap. 8. Circitoribus 9. semis. Aliis 11. ad ann. 14. sunt. et ad cap. 3. fiunt cap. 11.

Item viro clarissimo duci Byzacenae provinciae, et hominibus ejus ann. 190. singulis in ann. sol. 5. cap. 158. singulis cap. sol. 10. Simul fiunt pro ann. cap. sol. 670. Omnes dividuntur sic: Assessori in ann. 7. cap. 4. Primicerio in ann. 5. cap. 2. Numerario in ann. 6. cap. 3. Ducenario 4. ad ann. 3. fiunt cap. 3. Centenariis 6. ann. ann. 15. et cap. 1. fiunt cap. 7. Circitoribus 9. ad an. fiunt an. 13. et ad cap. 3. fiunt cap. 7. Circitoribus 9. ad ann. 2. fiunt 18. et ad cap. fiunt an. 13. cap. 9. semis. Alii 11. ad ann. 3. fiunt an. 13. S. et ad cap. 11. Item viro clarissimo duci Numidiae provinciae, et hominibus ejus ann. 190. singul. ann. solid. 8. cap. 158. singulis cap. sol. 9. Simul fiunt pro ann. et cap. sol. 351. 34. Assessori ducis et officio ejus hominibus 40. ann. et cap. sol. 5. cap. 49. singuli cap. sol. 5. cap. 472. singulis cap. sol. 3. Simul fiunt pro ann. et cap. sol. 164. S. Dividuntur sic: Assessori in ann. 13. cap. 6. Primicerio ann. cap. 3. Numerario in annum 4. Fiunt ad ann. 16. et ad cap. centenariis ad ann. 11. S. Fiunt duodecim. et ad cap. capita 6. Biarchis 8. Circitoribus 9. ad ann. 2. fiunt an. 127. et ad cap. 3. fiunt cap. 8. semis. Aliis 11. ad ann. 2. fiunt an. 16. sunt. 15. et ad cap. 3. fiunt cap. 11. Item viro clarissimo duci Mauritianae provinciae et hominibus ejus an. 190. singulis an. solid. 5. cap. solid. 200. 160. 35. Assessori ducis, et officio ejus hominibus 40. an. 96. S. 3. S. fiunt simul pro ann. et cap. sol. 670. 3. S. Dividuntur sic: Assessori in ann. 9. capit. 4. Primicerio in ann. 5. cap. 1. Numerario in ann. cap. 3. Ducenariis 3. ad ann. 3. S. fiunt ann. et capit. 3. fiunt capit. 2. Centenariis 3. ad ann. 3. S. fiunt an. et cap. 3. fiunt cap. 2. Centenariis 9. ad ann. 10. et ad capit. 3. fiunt capit. 3. Biarchis 8. Circitoribus ad an. 8. fiunt ann. 18. et ad cap. 3. fiunt capit. 3. fiunt cap. 11. Item viro clarissimo duci Sardiniae insulae, et hominibus ejus ann. 190. singulis ann. solidi 282. Assessori ducis, et officio ejus hominibus 40. ann. 96. S. singulis ann. solid. capit. 48. singulis capit. sol. 9. Simul fiunt pro ann. et cap. 150. 186. Dividuntur sic: Assessori ann. 9. et cap. 3. Primicerio in an. 2. cap. 3. Numerario in an. cap. 3. Ducenariis 4. ann. 3 sunt ann. 16. et cap. 3. sunt et cap. 9. Circitoribus 9. an. 3. fiunt an. 29. 29. et cap. 3. fiunt cap. 9. Circitoribus 9. ann. 3. fiunt ann. 4. cap. 9. semis. Aliis 11. ad ann. 16. sunt et ad capit. 3. fiunt cap. 20.--§ 20. Notitia consuetudinum, quas in sacro laterculo, et in praetorio amplissimae praefecturae per Africam, et in officio magistri militum, pro tempore dux praebere debet uniuscujusque limitis, sic: In sacro laterculo sol. 6. In officio magisteriae militum potestatis pro insinuandis administrationis suae divinis nostrae serenitatis affatibus solid. 12. In officio amplissimae praefecturae per Africam pro insinuandis ejusdem chartis, solid. 12.

§ 21. Gloria itaque tua, quae per hanc pragmaticam sanctionem nostra statuit aeternitas, effectui ea mancipari observarique praecipiat.

§ 22. Emissa lex Idib. Aprilis, CP., d. n. Justiniano P. P. A. IV, et Paulino v. c. conss.--§ 23. Et haec notitia, Deo volente, debet delegari judicibus, et eorum officiis in Africa constitutis pro annonis, et capitu per singulos annos praebendis. Item viro clarissimo duci Tripolitanae provinciae, et hominibus ejus anno nonagesimo singula annona solidos quinque capit, centum quinquaginta novem singulis cap. solidos ducentos octoginta duos: assessori ducis, et officio ac hominibus ejus quadraginta annis nonaginta et septem. Item viro clarissimo duci Byzacenae, et hominibus ejus similiter. Item viro clarissimo duci Numidiae, et hominibus ejus similiter. Item viro clarissimo duci Mauritaniae provinciae et hominibus ejus similiter. Item duci Sardiniae, et hominibus ejus similiter.

§ 24. Item notitia consuetudinum, quas in sacro laterculo, et in praetorio amplissimae praefecturae per Africam, et in officio magistri militum pro tempore dux praebere solet uniuscujusque limitis, sic: In sacro laterculo sex solidos. In officiis magisteriae militum potestatis pro insinuandis divinis administrationibus, seu divinae Serenitatis affatibus, solidos duodecim; pro officio amplissimae praefecturae per Africam pro insinuandis ejus chartis solidos duodecim. --§ 25. Gloria itaque tua quae per hanc pragmaticam sanctionem nostram statuuntur aeternitatis effectui mancipari observarique praecipiat.