PIUS PP. X
EPISTOLA
- PII PP. X VOTA NUNCUPANTIS PRO CONCORDI ET UTILI
- CONVENTU CATHOLICORUM GERMANIAE ESSENDIAE COGENDO*
- DILECTO FILIO
- FRANCISCO LAAERMAN DOCTORI
- PRAESIDI COETUS CONVENTUI CATHOLICORUM GERMANIAE
- ESSENDIENSI IN URBE APPARANDO - ESSENDIAM
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Legimus laeto cum animo quibus ipse et collegae tui cum voluntatum sensibus instatis congressui catholicorum Germaniae, Essendiensi in urbe, apparando. Et quoniam de rerum exitu coniicere fere licet e primordiis, spem minime levem e tua collegarumque fide et sollertia concipimus, futurum ut memorandis ceteris catholicorum Germaniae congresssionibus, quum gravitate, dignitate numeroque sodalium, tum consiliorum efficacitate ac vi, iste etiam, qui proxime est habendus, Essendiensis conventus par exsistat. Filios e Germania Nostros ad eam scimus constantiam fortitudinemque fidei esse informatos, progrediens bonum debere per eos religioni gigni non ambigimus. Progressionem enim indicant perpetuam celebrati per vos adhuc coetus, annos amplius quinquaginta; quo quidem satis longo tempore docuit Germania nationes, oportere catholicos non tam verbis, quam actione decertare, strenueque pro Ecclesia qui contendant, summa etiam comparare rei publicae bona. Itaque sive vestrorum recordatione patrum, sive ipsa cuiusque vestrum virtute, splendidam de vobis ac de cogendo coetu fovere expectationem iubemur, exemplumque idcirco debere a vobis in universas proficisci gentes confidimus, unde christiana fides, sicuti languescat in orbe aut iaceat, quod quidem dolentissime conspicimus, excitata reviviscat. Placet autem delectan congressui sedem urbem Essendiam fuisse, quae nomen prae se fert duplici clarum incremento, id est vitae quum in religioso, tum in civili genere actuosae. Ea porro civitas, si tantum ad fluxas caducasque res valuit, quas tamen ominamur ei sine intervallo laetabiles, aeque certo multum ad animorum tuenda et amplificanda non caduca bona valebit, quod quidem propositum congressioni est. Quamobrem fervida pro concordi utilique conventus disceptatione vot a nuncupamus, illudque conventuris edicimus, sic iis esse pro ubertate eventus enitendum, quasi novam Essendia gloriam ex eorum studio desideret. Auspicem caelestium gratiarum, Nostraeque benevolentiae pignus, tibi collegisque tuis, iisque universis, qui ad participandus congressus labores confluent, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die II Augusti MCMVI, Pontificatus Nostri anno tertio.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 527-528.