I · II · III · IV · V · VI · VII · VIII · IX · X |
I.
[recensere]Promisisse me memini, venerabilis imperator, in causa fidei, de qua clementiam tuam novi pie esse solicitam, pleniorem humilitatis meæ dirigendum esse sermonem: quem nunc, auxiliante Domino, fideli occasione persolvo, ut sancto pietatis tuae studio utilis, quantum arbitror, deesse non possit instructio. Quamvis enim sciam clementiam tuam humanis institutionibus non egere, et sincerissimam de abundantia Spiritus sancti hausisse doctrinam, officii tamen mei est et patefacere quod intelligis, et prædicare quod credis: ut ignis ille, quem Dominus veniens misit in terram (Luc. xii, 49), motu crebræ meditationis agitatus, sic concalescat ut ferveat, et sic inflammetur ut luceat. Magnas enim caligines Eutychiana hæresis Orientis partibus inferre molita est, et ab illa luce quæ, sicut Evangelium loquitur, lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. i, 5), imperitorum oculos tentavit avertere. Cumque ipsa in suam reciderit cæcitatem, nunc in discipulis recrudescit, quod in auctore defecit.
II.
[recensere]Non longo namque temporis intervallo catholica fides, quæ est singularis et vera, cuique nihil addi, nihil minui potest, a duobus est hostibus appetita: quorum prior Nestorius, Eutyches secundus emersit, qui Ecclesiæ Dei duas hæreses sibimet contrarias inferre voluerunt: ut uterque a prædicatoribus veritatis merito damnaretur, quia insanum nimis et sacrilegum fuit quod varia falsitate ambo senserunt.
Anathematizetur ergo Nestorius, qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo credidit genitricem, ut aliam personam carnis faceret, aliam Deitatis; nec unum Christum in Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque sejunctim alterum Filium Dei, alterum hominis prædicaret; cum manente illa incommutabili Verbi essentia, quæ ei cum Patre et cum Spiritu sancto intemporalis atque coæterna est, ita intra virginea viscera Verbum caro sit factum, ut per ineffabile sacramentum uno conceptu, unoque partu, secundum veritatem utriusque naturæ eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. Quod etiam Elizabeth, sicut Lucas evangelista declarat, intellexit et dixit; Unde hoc mihi, ut veniat ad me Mater Domini mei (Luc. i, 43)? Eutyches quoque eodem percellatur anathemate, qui per impios veterum hæreticorum volutatus errores, tertium Apollinaris dogma delegit: ut negata humanæ carnis atque animæ veritate totum Dominum nostrum Jesum Christum unius assereret esse naturæ, tamquam Verbi Deitas ipsa se in carnem animamque converterit; et concipi ac nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere, et ascendere in cœlum, et in Patris dextera, unde ad judicandos vivos et mortuos veniet, consedere, divinæ tantum essentiæ fuerit, quæ nihil horum in se sine carnis recipit veritate: quoniam natura Unigeniti natura est Patris, natura est Spiritus sancti, simulque impassibilis, simul est incommutabilis, sempiternæ Trinitatis indivisa unitas, et consubstantialis æqualitas. Unde si ab Apollinaris perversitate Eutychianus quisque desciscit, ne convincatur Deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen Verbi incarnati, id est Verbi et carnis unam audet pronuntiare naturam, manifeste in Valentini et Manichæi transit insaniam, et mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum simulatorie omnia credit egisse, nec humanum in ipso corpus, sed phantasticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium.
III.
[recensere]Quæ impietatis mendacia quoniam olim fides catholica detestatur, et talium assertionum sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum Patrum dudum sunt damnata sententiis, non dubium est eam nos fidem prædicare atque defendere, quam sancta synodus Nicæna confirmavit, dicens:
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiæ cum Patre (quod Græci dicunt ὁμοούσιον) per quem omnia facta sunt, sive quæ in cœlo, sive quæ in terra. Qui propter nos et nostram salutem descendit, incarnatus est, et homo factus, passus est, et resurrexit tertia die. Ascendit in cœlos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum.
In qua professione hoc evidentissime continetur quod etiam nos de Domini incarnatione confitemur et credimus, qui ad salutem humani generis reformandam, veram carnem nostræ fragilitatis non de cœlo secum detulit, sed in utero Virginis matris assumpsit.
IV.
[recensere]Quicumque ergo illi sunt ita obcæcati, et a lumine veritatis alieni, ut Verbo Dei a tempore incarnationis, humanæ carnis denegent veritatem, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si beatæ Virginis partu aut caro sine Deitate, aut Deitas est orta sine carne. Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. i, 14); ita negari non potest, beato Paulo apostolo prædicante, quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19). Quæ autem reconciliatio esse posset, qua humano generi repropitiaretur Deus, nisi omnium causam mediator Dei hominumque susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei æqualis est Patri, in forma servi particeps esset et nostri: ut mortis vinculum, unius prævaricatione contractum, unius morte, qui solus morti nihil debuit, solveretur. Effusio enim pro injustis sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent: quoniam, sicut Apostolus ait, Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. v, 20). Et cum sub peccati præjudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validus factum est donum libertatis, quam debitum servitutis.
V.
[recensere]Quam itaque sibi in hujus sacramenti præsidio spem relinquunt qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati; dicant quo sanguine sint redempti? Quis est, ut ait Apostolus, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. v, 2)? Aut quod umquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et æternus Pontifex altari crucis per immolationem suæ carnis imposuit? Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit (Ps. cxv, 14), nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas, et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiæ, non dona justitiæ. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit: cum inter filios hominum unus solus Dominus noster Jesus Christus, qui vere erat Agnus immaculatus, exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati. De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. xii, 32). Fides etenim vera justificans impios, et creans justos, ad humanitatis suæ tracta participem, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem: liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostræ humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.
VI.
[recensere]Licet ergo in uno Domino Jesu Christo, vero Dei atque hominis filio, Verbi et carnis una persona sit, quæ inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligendæ tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sinceræ fidei contemplatione cernendum est, ad quæ provehatur humilitas carnis, et ad quæ inclinetur altitudo Deitatis: quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret. Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum, stella indice declaratum; et sine veritate carnis non juberetur in Ægyptum transferri puer, et ab Herodis persecutione subduci. Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de cœlo: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. iii, 17), et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. i, 29). Sine Verbi potentia non fleret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur æqualem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem (Joan. xiv, 28): cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quæ secundum confessionem beati apostoli Petri, unum Christum Dei vivi Filium (Matth. xvi, 16), et hominem credit, et Verbum. Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est (Joan. i, 14), nihil umquam inter utramque formam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personæ fuerint totius temporis actiones; ea ipsa tamen quæ inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cujus formæ sit ex operem qualitate sentimus.
VII.
[recensere]Dicant ergo isti hypocritæ, qui cæcis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quid jacuerit in sepulcro, et revoluto monumenti lapide, quæ tertio die caro resurrexit, et in quo post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et hæsitationem cunctantium confutabat, cum diceret: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. c. ult., 39): at apostolo Thomæ: Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. xx, 27)? Qua utique manifestatione corporis sui jam hæreticorum mendacia destruebat: et universa Ecclesia, Christi imbuenda doctrinis, hoc sibi non dubitaret credendum, quod apostoli susceperant prædicandum. At si in tanta luce veritatis tenebras suas hæretica obduratio non relinquit, ostendant, unde sibi spem vitæ polliceantur æternæ, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus, Non est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. iv, 12); nec est redempito captivitatis humanæ, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. ii, 6), et qui, sicut prædicat beatus apostolus Paulus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens, usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. ii, 6–11).
VIII.
[recensere]Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et veræ Deitatis veræque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltationem tamen, qua illum, sicut doctor gentium dicit, exaltavit Deus, et donavit illi nomen quod super omne nomen excellit, ad eam intelligimus pertinere formam, quæ ditanda erat tantæ glorificationis augmento. In forma quippe Dei æqualis erat Filius Patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla in essentia erat discretio, nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo, quod ei Patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis Deitas sacramentum magnæ pietatis implevit, humana humilitas est, quæ in gloriam divinæ potestatis evecta, est in tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis Deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate æqualis est Deo, dicitur exaltatus: quia inseparabiliter, manente unitate personæ, unus atque idem est et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei Filius propter unam cum Patre Deitatem. Quidquid ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit, cui quæ non habuit conferrentur. Nam secundum potentiam Deitatis indifferenter omnia quæ habet Pater, etiam Filius habet, et quæ in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Dei etiam ipse donavit. Secundum formam enim Dei, ipse et Pater unum sunt (Joan. x, 30); secundum formam autem servi, Non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum (Joan. v, 30). Secundum formam Dei, Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Ibid., 26); secundum formam servi, Tristis est anima ejus usque ad mortem (Matth. xxvi, 38). Et idem ipse est, sicut Apostolus prædicat, et dives, et pauper. Dives, quia evangelista dicente: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. i, 1–3). Pauper vero, quia propter nos Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Quæ autem est ejus exinanitio, quæve paupertas, nisi formæ servilis acceptio? per quam Verbi majestate velata, dispensatio humanæ redemptionis impleta est.
IX.
[recensere]Nam quia captivitatis nostræ resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis nostræque naturæ, quem peccati præjudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut ab initio erat divinitus præordinatum, ita est in plenitudine præfiniti temporis factum: ut multis modis significata promissio in diu exspectatum veniret effectum, nec posset esse ambiguum quod continuis testificationibus semper fuerat nuntiatum. In magno autem sacrilegio se versari hæreticorum manifestat inpietas, cum sub specie Deitatis honorandæ, humanæ carnis in Christo denegant veritatem; et religiose existimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse quod salvat, cum ita secundum promissionem omnia sæcula percurrentem, mundus sit Deo reconciliatus in Christo, ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla posset caro salvari. Omne enim sacramentum fidei Christianæ magno (ut hæretici volunt) decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis. Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christo corporis veritate: quia omnes apostoli apostolorumque discipuli, et præclari Ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in hujus fidei lumine splenduerunt, consonis ubique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo Deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione, hæretica impietas se existimat adjuvari, quæ veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non prophetia præcinere, non Evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere? Quærant per omnem seriem Scripturarum, quo tenebras suas fugiant, non quo verum lumen obscurent, et per omnia sæcula ita veritatem invenient coruscantem, ut magnum hoc et mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum. De quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quædam consona veritatis signa posuisse, quibus diligentia fidei in splendidissimam latitudinem dirigatur, et sincera intelligentiæ luce perspiciat, quod in Filio Dei, qui se incessabiliter filium hominis et hominem profitetur, non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum.
X.
[recensere]Ut autem pietas tua cum venerabilium Patrum prædicationibus nos concordare cognoscat, aliquantas eorum sententias huic credidi subjiciendas esse sermoni. Quibus si dignaveris recensitis, non aliud nos prædicare reperies, quam quod sancti Patres nostri toto orbe docuerunt; nec quemquam ab illis, nisi solos impios hæreticos, discrepare. His igitur, gloriosissime et venerabilis imperator, quanta potui brevitate perstrictis, cum inspirata tibi divinitus fide etiam nostram prædicationem unitam esse cognosces, nec in aliquo nos ab evangelica apostolicaque doctrina, vel a catholicæ professionis symbolo discrepare, quoniam, sicut docet beatus apostolus Paulus, Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. iii, 16). Quid igitur tuæ utilius est saluti? quid tuæ congruentius potestati? quam ut paci Ecclesiarum Domini tua constitutione prospicias, et in omnibus tibi subditis Dei dona defendas, neque ulla ratione patiaris per invidiam diaboli ministros ipsius in cujusquam sævire perniciem: ut qui in hoc sæculo temporali emines regno, in æternum merearis regnare cum Christo. Data decimo sexto kalendas Septembris, Leone et Majoriano Augustis coss.