CII. Al cardinale nipote Francesco Barberini | CIV. Al medesimo |
CIII
Ad Urbano VIII
Avendo avuto sentore di critiche e censure che a Roma, da’frati della Minerva, si movevano contro il Depraedestinatione, non crede inopportuno di manifestare quanta devozione senta per il santo padre e quanto zelo abbia per la fede, invocando ancora una volta non solo la protezione contro i nemici che non lo lasciavano tranquillo nemmeno in Francia, ma anche il permesso di stampare i commenti alle poesie di Urbano e l’invio della consueta pensione.
Beatissime Pater,
Vox tenentis corde sacratissimos pedes. desiderantis bona bonis in bonum. Gloriarum tuarum culmini deest nihil nisi quod maxime tuum est. Aliis cum pontifícibus communia bona multa et ingentia habes; sed Apollinem esse vel Orpheum christianorum, imo Moysem orbis qui divino cantico ex Aegypto gentilismi ad christianitatis lumen populos reducat, tninistrumque habeat qui omnes scientias ad naturae et Scripturae codices divinos instaura ver it, soli convenit mirificentissimo Maffeo Barberino. Ornnis scientia nostra circa media versatur, idest circa notitiam Dei et creaturarum; musica vero in fruitionem finis, apud quem spiritus gloriosi non grammaticari, non rhetoricari, non philosophari, sed incessabili voce musicari, erumpentes in laudem notissimi luminis, dicuntur.
Ideoque Plato per musicam mutari rempublicam Deoque copulari putavit; per musicam, dico, non vulgarem sed quam ex cantu sapientiae tuae cognovimus. Quapropter mirum est quod Sanctitas Tua volenti mundum per ipsam perficere reluctatur. lesuitae enim et scholae piae et summascorum aliorumque sapientiae cultorum non modo in Italia sed etiam in Gallia enixe a me vel editionem vel manuscriptorum concessionem expetunt. Quod sine Sanctitatis Tuae facilitate non possum. Nec putes, oro, absque commentariis servi tui poèmata edita proficere, nisi forte apud sapientissimos qui nec de illis curant, valde posse. Nec enim Moysis lumen ex consortio Dei erat percepibile aut proficuum hebraeis nisi velatum. Tu lumen, ego velamen.
Quomodo ergo prudentia politica tuorum — quam non perpetuo certe ratio sed aliorum invidia, ne mihi detur forte inerenti quod ipsis immerentibus non datur, suggerit — prudentiam tuam altissimam ab editione honorificentissima poématum istoruin potuit continere? Respectus isti, quamvis utiles appareant et non honesti, tandem amaritudine et poenitentia pieni deprehenduntur. Ego quoque si iubet Sanctitas Tua absque meo inviso nomine libenter ederem. Sed bene scit prudentia tua quod ubique terrarum in acadeiniis et hominum bonorum coetibus servus celeberrimus est, licet obscurare illum venatores non cultores voluntatis tuae satagant ea ratione qua nullus propheta acceptus est in patria. Nosti etiam, sapientissime domine, quod saecula futura non praesentia bene iudicant de extraordinariis illuminatoribus mundi. Qui silos benefactores viventes crucifigit, et mortuos adorat.
An non videt Sanctitas Tua quot bona saecula invexerim quando scientias omnes iuxta naturam et Scripturam instauravi, ubique fructificantes, licet alicubi — quod evenit etiam Evangelio nedum magnis philosophis et theologis — in principio fastiditas. Item, quando coelestium exorbitantias in viae planetarum, in apogaeorum et ex centro Tethyos mutatione, aequinoctiorum et solstitiormn migratone, et figurarum coelestium transpositione, unde Copernicus solem stare, alii novas sphaeras et circeilos statuere, et non catisas pro causis, falsa petendo principia coacti sunt. Ego detexi et astronomorum et literatorum conspirationem contra evangelicorum signorum veritatem et contra divini Numinis regimen propalavi, et tandem hoc quod maximi momenti erat, servus tuus in divi Thomae neglectis archiviis adinvenit.
Meminit Sanctitas Tua, credo, quando contra conscientiam principum et theologorum sermo erat me dixisse frustra claudo recte incedere. lubes nisi prius crura sanaveris, sauciata Satanae cornibus sic insussurantis. Si Deus non est, vivamus, regnemus per vim, per sophisma, per hypocrisim. Si est, omniscius quidem est omniaque faciens, ergo ab aeterno alios ad gehennam alios ad gloriali] praescivit, praedestinavit, fecit.
Nascimur iudicati et non iudicandi. Igitur opera nostra fiunt faciente Deo, ut impleatur decretum aeternum quod neque nos neque Deus mutare potest. Igitur vivamus, regnemus per vim, per sophisma, per hypocrisim. Nemo potuit adhuc respondere haereticis et mahometanis usque ad satisfactionem, propterea variae inter nos scholae. Calvinistae clamant nos esse cum eis; iesuitae evitare clamorem hunc voluerunt prudenter sed lumen pur uni non d edere.
Ego non meo ex penu sed divi Thomae thesauris inveni modum concordandi reinpublicam Deo et conscientiam utrisque ita mirum et certuni ut non amplius tamquam scandalosa quaestionis ventilatio tutanda sit, sed sicut in occulto auditur ita palam et in tectis praedicanda sit. Hoc est proprium doctrinae Dei. lubilant omnes audientes me docti et indocti; nihilominus audio fratres quosdam in Minerva romana qui nec patres nec scholasticos, nec concilia nec philosophos legerunt, sed manuscripta tantum suoruni sciolorum pedagogorum insurgere contra me, tamquam non thomistam aut non catholicum, qui tamen nihil ex tue sed ex divo Thoma, eodemque maxime catholico, non in uno loco sed in tribus, quinque et decem easdem propositiones replicante conscripsi. Idemque in ode poenitentis Sanctitati Tuae insinuavi; et nutu tuo prudentissimo tribus regentibus, scilicet Sancti Apostoli, iesuitarum et teatinorum, examinandas dedi, quorum approbationes nedum sorbonicas libello apposui quem vocavi Centonem thomisticum. Misique ad Sanctitatem Tuam per dominum comitem De Nouaille ut salteni legeres epistolam ad regem et proëmium Centonis.
Ego habeo in Gallia omnes doctores pro me. Rogo te provideas Romae ne ministri persecutorum meorum aliquid falsi suggerant, unde libellus iste qui est salus mundi et gloria Sanctitatis Tuae — ecce coram Deo et te Christo eius hoc verum esse affirmo, attestor et videbis, — aliquam iniuriam patiatur prò quo deberent Deo et sancto Thomae gratias agere, mihique esse benevoli nisi essent rebelles Numinis. Videant doctissimi ac piissimi, zelo scientiaque praediti. Quando ipse aderam, contra libros meos censuras falsas dederunt, quas deinde liberatum me rogaverunt ne videre vellem, quas tamen secreto videram. Item Astrologicos libros putantes mihi facessere negotium, ediderunt et cura falsa censura obtulerunt Sanctitati Tuae ne me faceres consultorem Sancti Officii. Praeterea quas censuras dedi contra eos, et nunc remitto ad Sanctitatem Tuam, occultaverunt, et aliter Sanctitati Tuae persuaserunt. Haec considerant; et alia quae fecerunt mendaciter Neapoli contra me, indicabunt quid credendum est de eis.
Rogo etiam atque etiam Sanctitatem Tuam ne obliviscatur servi sui mittat per dominum nuntium eleemosynam solitam, quia pensio regia difficile propter bellum solvitur, et aegestate premor. Item se non habere servum amantiorem, fideliorem, veraciorem et utiliorem apostolicae maiestati. In corde tuo Sanctitas Tua agnoscat; et in hoc quod [iene omnes reduxi ultramontanos ad fidem Caroli Magni qui absque nutu summi pontificis nihil faciendum putabat. Vide Epistolam ad regem et librum De monarchia Messiae qui per falsam politicarci supprimitur Aesi et hic desideratur. Imo doctores sorbonici Aristotelem a me damnatum solum in iis quae patres damnant, ostenderunt sorbonici, publice mihi faventes, damnatum fuisse olim ab academia parisiensi in publica synodo. Et damnationem fuisse a Gregorio IX.
Multa facio, pluraque fecissem nisi pater generalis et nuntii eius nutu meam reputationem obscurare quasi tuo nutu non sategissent. Cito audiet maiora, quamvis suggerant eminentissimo Barberino non ut seiscitetur an vera sint, sed ne credat; et hoc non sine scandalo conversorum ad fidem. Cito audiet longe meliora. Interea Sanctitatis Tuae expecto benedictionem, concessionem imprimendi poèmata et eleemosynam, tibi coram Deo et hominibus honorificam; ac quotidie prò incolumitate Sanctitatis Tuae et gloria in beneficium christiani orbis sacrificium oflfero. Oblitus eram dicere quod defensiunculam paravi centra Monstrum, poèmata vestra suggillantem, eo quod sacram scripturam metrice conficit, quasi Moyses, David et prophetae non idem fecerint. Quae hic geruntur non seribo, quoniam nihil iubes.
Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata sua. Vale.
Parisiis, die X augusti 1636.