CXII. Al cardinale duca di Richelieu | CXIV. Al gran cancelliere Pietro Séguier |
CXIII
Ad Urbano VIII
Per aver scoperto gli errori de’ pseudo-teologi il Campanella si attira addosso le loro persecuzioni che novera al pontefice, perché questi provveda, facendogli restituire i libri sequestrati e dare gli arretrati della pensione di cui sentiva sempre maggiore bisogno.
Sanctissime Pater,
Libentius equidetn vitae, quanivis Tua Sanctitas mihi dedit inisericorditer et hucusque aluit liberaliter, iacturani paterer, quanti tuae voluntati displicerem. Quin imo quidquid dico, scribo vel facio in obsequium Tuae Sanctitatis non sine admiratione eorum qui mecum conversanti^ vel tantillum ipse converto, nil timens odium et quamcumque bonoruni amissionem, dummodo in Tuae Sanctitatis gloriarli cedat. Palam enim praedico et doctoribus et principibus non posse Galliam ad antiquam aniplitudinem ac splendorem temporum Caroli Magni regredí, nisi pietatem Caroli Magni, testatam ab historicis et a divo Thomas in tertio De regimine principum, ex animo amplectantur. Qui quidem nihil fecit non consulto sancto pontifice, ac nihil se posse profítebatur nisi quod papa vellet, ad quem etiam moriendo testamentum quoque confirmandum misit atque rogavit.
Et hic modus potens et tutus est, non quem aliqui theologi scandalosum induxerunt. Et si librum De monarchia Messiae lesi impressimi hic habereni — non enim habeo nisi unum, — quid promoverem Tuae Sanctitatis, si legisti, iudicium esto; sed pseudotheologi, persecutores mei, potius Ecclesiae mala quam menni honorem videre cupiunt. Nonne etiam ut videantur victores contra iesuitas utque mihi negotium facesserent, defendere voluerunt praedestinationem et reprobationem calvinisticam ante praevisionem meritorum et demeritorum, nullo habito respectu utrum futuri simus boni vel mali — quod nec doceri nec praedicari sine scandalo et sine mahometismi introductione potest, — elegerunt quam sententiam ex arcanis divi Thomae a me erutam, suavissimam conscientiis medicandis ac potentissimam ad satisfaciendum ugunotis quibus adhuc vix respondere potuimus? Etenim nihil differt esse iudaeum aut gentilem aut saracenum aut christianum. In omnibus enini salvatur |)raedestinatus antecedenter; et in nulla non damnatur reprobatus antecedenter ad fidem et ad inerita decreto Dei absoluto, non ex iustitia neque ex misericordia sed a capriccio. Nec verentur introducere odium positivum Alvaretii, haereticum sane contra omnia concilia et patres et scholasticos, in Deo bono erga filios quamplurimos, ad imaginem Dei factos, tanquam non bonos natura non quidem voluntate et operibus. Opera enim et volitiones sunt praedestinata, non tanquam media in ipsorum dogmate ad consequendum praemium vel poenam, nec ad mutandum sortem vel gradum sortis, sed solum ad exequendum decretum a capriccio factum sine ratione, quia sic placuit Deo Mahozin antequam examinet merita.
Et quoniam istas fraudes ego detexi et consolatus sturi animas pias, et conscientias torpentes in decreto ad benefaciendum et obedienduin principibus excitavi, ab his iterum accusor coram Sanctitatem Tuam, cuius providentia nisi valile generosa valdeque sagax fuisset maximeque pia, ego quidem novis persecutionibus confectus fuissem. Vide quantopere dolent, quia non fugi in Genevain ut ipsi volebant, sed confugi ad christianissimum regem serviturus in conversione haereticoruin, quod etiam ausus est pater generaiis scribere ad regem et ad cardinaleui ducem ut me haberent pro diabolo et in politica et in religione atque pessundarent; et rex et cardinalis detectis dolis publicaverunt haec omnia. Scripsit etiam ad patrem priorem conventus in quo vivo ut me non reciperet vel per vexationem cogeret abire. Noluit obedire bonus prior, vocatus frater Dominicus Regius, imo vulgavit epistolam eius iniustam; proptereaque persecutionem passus ab ipso, privatus est loco suae dignitati — quia fuerit provinciali — conveniente.
Scripsit etiam postea ad successorem, patrem Petrum Ranquet, qui me male tractat nomine generalis, cuius epistolam interceptam ego ostendi domino Cardinali Duci qui valde obiurgavit patrem priorem tanquam iniustum et hispanizatum.
Nihilominus coactus fui accipere alterimi servum, praeter illuni quem ab Italia duxi fidelem vitae meae, ut mihi pararet cibimi quoniam culina infirmorum mihi prohibita fuit ab isto priore, et nihil accipio a conventi). Quapropter non mirum est si tne apud Sanctitatem Tuam accusaverunt prodigalitatis in expensis, et sunt iam quindecim menses quod liberalitatis tuae pecuniam solitam non accipio, sicut scit dominus Mazarinus, dominus Bolognettus et dominus comes de Castrovillano; et nescio quis ausus est suggerere Sanctitati Tuae mendaciter, quod ego acceperim centum aureos ultra solitimi numerimi et iterimi sim importunus petendo.
Vide quantum audent, et cimi etiam in conversione haereticoruni incessanter et libris et colloquiis laborem, aiunt me inutileter a Tua Sanctitate nutriri; nec, puto, referunt quos fructus feceritn atque faciam. Item me superabundare dicunt cum uec praeterito anno hucusque quippiam acceperim regiae pensionis a ministris viscosis et duris. Amicorum iam taedio aflfectorum usus suni gratia, et tamen plus mihi displicet Sanctitatis Tuae iracundia quam passiones meae omnes. Rogavi etiam saepe ut concederet Sanctitatis Tuae mihi honorem hunc imprimendi sua poémata cum meis Commentis — quorum volumen unum tenet eminentissimus Barberinus, a meis aemulis rogatus, qui illi dederunt, ne ad hunc honorem pervenirem. Alterimi volumen tenet pater Tontolus, cuius liabui approbationes sicut et primi; nec tamen recuperare possum. Tenet etiam pater Monstrus libruin quatripartitum, ad quatuor inagnas mundi nationes prò conversione generali omnium sectarum, approbatum Rornae nomine religionis et sacri palatii a duobus theologis doctissimis, nec vult dare; sed utitur lucubrationibus meis tanquam suis.
Quaeso, Sanctissime Pater, noli permittere contra me tantam iniustitiam, fac mihi restituantur et libri ab eis, et pecuniae a domino eleemosynario dentar corniti de Castrovillano qui curabit ad me deferri sine periodo; et redime me a caiumniis hominum ut custodiam mandata tua, pro cuius incoluinitate apud Deum et apud homines incessanter sollicitor. Deus scit et prudentia tua meae affectionis immensae erga tuas mirificas virtutes et ingenuitatis et gratitudini perpetuae non ignara. Quam nec occulta latent, nec oblivio capit.
Parisiis, die VI aprilis 1637.
Ad S. T. pedes |