Jump to content

Lettere (Campanella)/I. A Mario del Tufo

E Wikisource
II. A messer Lorenzo Usimbardi 

I

A Mario del Tufo

Coglie l’occasione della dedica della Philosophia sensibus demonstrata per esaltare le virtú di Mario del Tufo e della nobilissima sua stirpe.

Illustrissimo domino D. Mario de Tufo, inclyto equiti neapolitano frater Thomas Campanella stylensis ordinis Praedicatorum salutem plurimam dicit.

Nunquam, illustrissime domine, naturae sapientiam non aemulabor, ne, sicut illa omnium effectrix et hominum reformatrix prolem digniorem germinaque praeclariora extollit omnibusque aliis superesse iubet, nec patitur bona quae fecit entia extingui unquam, et ego, inquam, vel saltem veneratione et desiderio idem exequar; Dei enim ipsa providentia gubernatur, quin est gubernans Deus, si quis recte intueatur, non mixtus his quae regit; itaque iura naturae, Dei existimanda censeo, cum enim imbecillis redditur ordo impositus et exequentes causae degenerant, ipse legibus defectus vel excessus moderatur. Haec agit circa amorem, exaltationem et alia quae superant vel deficiunt. Cum igitur orbi tam defecissent cultores sapientiae, propugnatores divini ordinis et benefactores pii bonorum hominum ac omnes pene ad luxunt utrunque ruerent et gnathones, provisum est ut familia tua amplissima nulli nobilitate secunda deficeret nusquam a talibus procreandis hominibus nec sceptris possidendis et dominiis; quos enim propter finem quempiam natura producit, eos ad finem capessendum donat mediis, nisi se ipsos ipsi sponte adulterarent. Et haec est maxima hominum laus, si in bonis a Deo optimo maximo collatis se conservent nec reformatione indigeant, veluti sol qui reformatur nunquam nec coelum et entia prima, at bene animalia, plantae, ignobilia, unde tua secluditur progenies et prioribus annumeratur. Nec quidem falsa praedico nec adulor, sed nec his scriptis nomen tuum opus habet, sed ut agnoscant homines non frustra te tuamque familiam nos colere, atqui iustissima devotione prosequi: igitur mea in te observantia hoc exigit.

Quam ex eo confirmandam censui, quod per quadringentos annos illustrissimi antecessores tui ubique floruere, et in Gallia et in Italia; nec ibi minus nobiles sunt, et domini urbium, civitatum marchiones, duces et principes, quam hic. Quorum sanguis nonnisi illustrissimis Italiae familiis est copulatus ne usquam degeneret; et quidem dubitant Galli utrum sint ab italis Tufis a quibus huc venientes cognominari volunt, et itali num a Monoboibus Gallis ob antiquitatem, qui et ipsi insignia habent tua: quare antiquitas longa probatur et, quam diximus, conservatio bonorum naturae. Sed hercle Monoboes prius dicti; nam ob remunerationem fortissime dimicantium adversus samnites parthenopaeorum equitum familiae tuae, urbs largita est tuis quae dicitur Tufum: hinc familiae de Tufo nominari volunt, sicut alii domini ab his quibus imperant. Taceam cardinales, fortissimos equites et doctissimos viros ex tuis ortos. Non quidem parthenopaeum regnum catholicus regeret Hispaniarum rex, nisi consilium affuisset illustrissimi domini quondam Ioannis de Tufo inter doctissimos iurisperitos quam doctissimi, prius Calabriarum proregis, dehinc Parthenopes. et tandem marchionis titulo Lavelli decorati a Federico rege, apud quem inter grandes dictos Hispaniae numeratus est: solus quippe in regis aspectu sedens caput tectus et consulens in omnibus. A quo successive illustrissimus dominus Hieronymus pater tuus originem et titulum eiusdem domimii habet; qui nec in poëticis nec philosophicis artibus sui ingenii ubertate, nec in armis inclytis cuipiam cedit, et ipse maiorum insecutus vestigia; nec minus in administranda utraque Calabria prorex extit et consiliis praebendis in regimine statuum iam occupatur.

Ex quo tu, gloriose heros, nulli antiquiorum invidens, nec in scientiis amandis nec colendis litteris vel armis secundus haberis. Et si occasio se offerret, forsan priscorum tibi vindice Marte fama moreretur cum eius exaltatione. Tales enim sunt tui corporis et animi virtutes. Nam divinorum cultor utraque pietate pius pauperes ditas, labentes adiuvas, gnathones reicis, doctos advocas, nec cuiusquam magis quam illorum affatus te delectat. Nec id ego expertus sum modo, sed alii omnes idem proclamant qui tecum vel plusculum vel maximum conversati sunt. Age igitur aequo sequere animo, virtutum tuarum lineas producas, angulos dilates basesque magnifices. In te enim quiddam divinum refulget ab insita natura ut efferendus multis appareas. Nec falsa auguror, nam haec ipsa videbo; at aliis promovebere titulis supra maiorum fortunas: non enim fortuna te regit sed sapientia et solertia maxima.

Hinc nos decrevimus, qualescunque sint disputationes nostrae de rebus naturalibus pro manifestanda veritate, antiquorum erectione et defensione Bernardini Telesii philosophi maximi, tui ac inclyti patris tui devotissimi — cum bonis enim viris et peritis vobis convenit modo, — tuo nomini dedicare et sub tutela tua edi: hominum enim latratus non horrescent; nec quidem si viveret Maecenas et Alexander maneret, te in re quapiam, vel iudicio in eis cognoscendis vel solertia in ruminandis vel muneribus in edendis, superarent; nec et itaque ego illorum cuipiam consecrarem, eminentiam tuam super illos agnoscens. Age igitur festina ut imprimantur, et grato suscipias animo eisque valeas, faveas. Maiora namque sic tibi a me debebuntur. Et si dira non praeripiet me mors, tibi cantabunt Deum naturamque aemulantia, qui supra homines te tuamque familiam elevandos procurant. Vale etc.

 Neapoli, 1591.