Jump to content

Lettere (Campanella)/XCIX. A Luigi XIII

E Wikisource
 XCVIII. Ad Urbano VIII C. Al cardinale nipote Francesco Barberini 

XCIX

A Luigi XIII

Supplica sia gradito come primo piccolo dono V Athrismus triumphatus fino a quando giungeranno dall’ Italia doni maggiori che spuntati nelle carceri napolitane avranno tutto il loro sviluppo sul libero suolo di Francia.

In vietissimo et clementissimo Ludovico iusto XIII, Galliarum et Navarrae regi christianissimo, primogenito ecclesiae Dei, dextro Messiae brachio, auxilium de sancto.

Christianae fidei ecclesiaeque fideliuni tutelam perennem christianissimo regi divinitus deinandatam esse sacri tituli seu cognominis ratio et antiquitas seu primogenitura inter reges ecclesiae filios et gratiae curationum charisma et pontificum decreta et rerum eventus contestantur. ludaei enim, saraceni, gothi, vandali, hunni, longobardi et quicunque ecclesiam Dei vexare tentaverunt, armis christianissimi regis aut confracti aut deleti aut fugati sunt, quemadmodum historici sub Clodoveo et Carolo Magno eiusque successoribus factitatum memoriae mandaverunt. Quorum te veruni haeredem, expugnata Rupella rebellium arce caeterisque nidis impiorum — quod nemo politice ausus fuisset nisi zelo Dei armatus, — in Italiani transiens victor liberatorque, nuper ostendisti.

Diabolus autem propterea nihil non molitus olim ut christianissimum regnum scissuris et haeresibus debilitaretur, quo res sua alicubi intra christianos persecutorem validum non haberet, coegit tandem, nescio quibus dolis, Carolum V austriacum imperatorem, quamvis religiosissimum, ut protestantibus principibus sectariis Germaniae, Galliarum conterminae, sive catholice sive haeretice vivere velint sub Luthero haeresiarcha, in comitiis augustanis. interim licentiam daret.

Etenim quia Lutherus praedicabat ecclesiam non habere caput visibile nisi principes laicos — hac ambitione eos allicienda, — et principatus apostolici unitatem, quae edam platonici Dei character est, esse figmentum, nec debere temporalibus fulciri opibus — hac esca eosdem captando, — quorum utrumque olim utilissimum Galliarum reges esse divinitus et humanitus cognoscentes, curaverunt ut sub imitate sacri principatus unitas fidei staret, ne circumferamur exitialiter ontni vento doctrinae; et principes haberent arbitrum discordiarunt inter se, ac populi quasi fideiussorem contra tyrannidem, et omnes simul patrem collectorem anintorum ac virium christianae reipublicae contra infideles, diaboli satellites. ldque ut facere valeret communium divitiarum ope communem patrem vallatum esse oportere, ne sicut olim in Graecia, teste Cicerone, sic nunc apud nos cogeretur inermis Pythia philippizare. Ex hoc accidit et in fide iactura quadraginta fere provinciarum et in politica scissura, et bonorum ecclesiasticorum communium privata usurpatio. Nec Roma tuta fuisset, nisi gallica virtus, quae Christi nutu bona ecclesiae applicavit pro tuenda fide ac dignitate, invasores sanctae civitatis absterruisset.

Gallia tamen, contra quam diabolus per eos, qui ab ipsa liberationem et fidei firmitatem acceperant, istaec machinabatur, latenter ac dolose daenionem haereseon accepit qui fidem catholicam regni animam ipsumque corpus affligeret; et facta est pestis animorum, perenniter contra unitatis autorem murmurantium. Et prope erat ut, disiectis Galliae viribus spoliatoque summo pontifice, laici de fide decernerent; ac populi, amissa unitate ac pastore, luporum sophistarum impiorum inultiplex praeda fierent; ac principes mutuis discordiis perirent vel omnes sub tyrannidem unius ruerent, nisi Deus, regni piissimi nunquam immemor, de Henrico Borbonio Saulo — extinctis Valesiis regibus, quorum tempore daemon irrepserat, — Paulunt fecisset.

Cui etiam te Ludovicum iustum dedit filium, sicuti Davidi Salomonem, qui templum unicum Deo coeli reaedificares. Id quod tua virtute et magni ministri tui prudentia magna ex parte factum est; at et ex toto esset confectum, nisi ab aquilone et austro, et ab occasu et ortu usque in cor regni impediinenta Abaddon, egressus de puteo abyssi sub sigillo quinto, excitasset, quominus res christiana tota in pristinum statum restitueretur. Ego autem, explorator negotiorum Dei, ad Tuam divino impulsu accedo sacram Maiestatem, indicans quod frustraclaudo recte incedere iubes nisi prius crura sanaveris. Crura sunt scientiae quibus animus ad veritatis divinae et humanae fertur obiecta: claudicant hoc tempore argumento cornuto cornibus Satanae sauciata.

Aiunt enim: aut Deus est aut non est. Si non est, ut dicunt Democritus, Leucippus, Diagoras, Epicurus et pseudopolitici recentiores, vivamus, regnemus per vini, per sophismata, per hypocrisim, quia ludus est vita nostra. Si est, ut Pythagoras, Anaxagoras, Plato, stoici, politici et legislatores asserunt, causa est profecto rerum omniscia, ergo ab aeternitate praedestinavit nos ad gloriam vel reprobavit ad gehennam vel ad quoscunque alios fines per decretum invincibile sibi et nobis; ergo nascimur indicati non iudicandi, ergo etiam vivamus ut lubet — neque enim bona opera nostra nec mala possunt permutare sortem, nec aligere bonam nec minuere malam; at nec ipse rogatus Deus, curri sit immutabilis; — ergo pariter vivamus per vini, per sophismata, per hypocrisim. Et ex hoc principes fiunt tiranni, populi seditiosi: conscientiae theologorum, in quorum manu est regimen animorum a quibus dependent corpora et fortunae, incrassantur ut decipiant, tanquam si non esset Deus ultra iubens. Semel enim iussit et semper paret, irti nos.

Propterea contra primum cornu scripsi librimi Adversus atheos, commendatum principi apostolorum Petro. Et quoniam fundatur atheismus in gentilismo et saepe in astrologismo, adiunxi libellum De gentilismo non retinendo ad doctorcm gentium, et disputationem Adversus astrologismum istorum.

Contra secundum cornu confeci libellum De praedestinatione ac reprobatione ad divum Thomam scholarum magistrum, in quo fundari se putant qui Maozin adorant, idest Deum fortem, non autem et sapientem et bonum, cum mahometismo ac luthero-calvinismo; atque divi Thomae verba et rationes sufficere nunc puto ad delendum ex cordibus atrocissimuni dogma. Nani ex natura, ex Scriptura et ex patribus et ex legislatoribus et gentium consensu, in libro sexto Theologicorum , quos iudicio regiae acadetniae parisiensium theologorum subieci, sicuti vitani et incolumitatem ereptam de synagoga potentium gratisque persequentium, quem prò bene factis colere oportebat, ut codices mei prò illis testantur. Tandem christianissimae Maiestatis protectioni, nulli nullibique frustra imploratae, subieci ; a qua nientissime etiam totus orbis christianus libertatem olim acceptam iterum sperat. Nec etiim reperitur natio aut principatus aut respublica quae a Gallis beneficia non acceperit; et inimici vestri sunt iudices. Sanatis ergo per hosce libellos, ut puto, cruribus, ad ulteriora commode procedemus, potentissime rex, sicut italici poètae gratissimi beneficiis Gallorum et piorum mentes hominum augurantur, et gallici gladii pudendae reliquiae, diro casu exaltatae, formidant; siquidem et turcae in fatis hoc habent. Et ego de Abaddonis manu virtutum exterminatoris, per immensa, diuturna, atrocissima pericula divinitus servatus, ut universitatis rerum explorator omnesque viros bonos in pectore meo gestans, vice omnium postulo, deprecor persentioque. Maxime autem postquam eadem in ode sancti Ludovici, cuius regnuin et nomen et gesta habes, recinentem, precantem et augurantem christianorum Apollinem MafTaeum Barberinum, nostrum Melchisedechem, pronis auribus accepimus.

Suscipiat, obsecro, christianissima Maiestas, prima servi tui munuscula — utinam quam necessaria reipublicae cognita tam utiliter itidem confecta — donec maiora, ex Italia tandem advecta, quaeradices habuere in ergastulis parthenopaeis hispanorum, fructificatura in campo libertatis Gallorum, quibus me divina servavit providentia, paravero. Certior redditus tuam benignitatem, magnanime rex, infortunatuin et pusillum non spernere donatorem, cum probe norit sacra Maiestas Tua quomodo solet suos Sapientia probare asseclas ex Ecclesiastici quarto — «timorem et metum et probationem inducet super illum, et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec dent eutn in cogitationibus suis etc.», «et thesaurizabit super illuni scientiam et intellectum iustitiae», «et denudabit absconsa sua», — haec ut examinentur (neque enim propriae innitor prudentiae) utque libertatem et salutem fugientem apprehenderem, ad christianissimum regnum intrare oportuit more maiorum. Nec enim aliunde sacri pontifices, itali principes et christiana respublica multiplicationem sapientiae et fidei et probitatis et veracitatis et libertatis, quantum humanis datur saeculis, nisi frustra sperare unquam potuere. Quanta autein alacritate ac honorificentia et charitate sua sub protectione me suscepit pietas christianissinta et in summa maiestate mirifice splendescens humilitas, non erit in oblivione apud Deunt nec apud homines, liostes condeinnatura tuos quorum superbia ascendit semper. Interea gratias agendo apostolorum principi quod de probatica piscina conturbatis aquis iuxta preces meas ereptum patrocinio tanto me commendavit; ita ut dicere possit: «O felix persecutio quae talem ac tantum meruit habere liberatorem»; cuni David ipse cantabo: «Domine, salvum fac regem», et iterum: «Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exultabit vehementer»; et audiam simul concinentes fratres meos: «Quoniam rex sperat in Domino, in misericordia Altissimi non commovebitur».

 [Parisiis, ineunte anno 1636].

Tuorum sonitus elogiorum,
Frater Thomas Campanella.