X. Al medesimo | XII. A Filippo III |
XI
Al papa ed a’ cardinali
Anche in questa si dilunga nel render conto de’ suoi processi, de’ suoi guai e de’ suoi libri, come pure delle condizioni del mondo, e termina col biasimare chi in principio egli ha lusingato ed esaltato, il capo e i principi della chiesa, perché, mentre intervengono in favore de’ potenti, senza spirito di pietá e di giustizia abbandonano alla loro sorte i deboli ed i poveri.
Audiat Christus Domini, audite et obstupescite coapostoli eius, nunquid non a Deo miraculum isthuc? Cinis et vermis loquitur ad deos terrae, ad dominos mundi. Si excelsus Dominus humilia respicit, respicite humillimum, ut vere domini vereque excelsi sitis maxime. Ego vermis sepultus, traditus in animas inimicorum meorum sub impio Ionatha, sicuti Ieremias, in lacu inferiori, in tenebris et umbra mortis, vinctus in mendicitate et ferro, obrutus sordibus, paedore, foetore; cuius os insania obstruit et leopardi armati centum excubantes timorem adiciunt; ecce loquor ad pastores meos ut succurrant centesimae oviculae, si sunt ipsi ad quos dixit princeps pastorum: «sequere me». Quare ergo negligitis, nec illos vos esse re demonstratis? Invenio misericordiam in armatis leonibus qui permittunt eiulanti misero petere auxilium vestrum: vos autem patres orphanorum, iudices viduarum, adiutores pupillorum, continebitis in via vestra misericordiam vestram? Sed forte dicitis me esse sine Deo, et ideo cum dii sitis, non vultis me audire. Sed nunquid obliviscetur misereri Deus? et quare dii vos obliviscimini? Date mihi Deum quo pro nobis omnibus tradidit se ipsum; date mihi sacramenta, instrumenta gratiae suae, per quae sim cum Deo, et vos faciatis mecum misericordiam, o dii. Haec remedia per plures annos expetii instanter a custodibus, a iudicibus utcumque potui: cur autem negantur? Ex quo insanire destiti, dante Deo, ab hac petitione numquam cessavi, et tamen nec iubilæi gratias impetrare potui. Verumtamen, domini mei, scitote me non esse absque Deo.
Octo annos iam detineor in foveis horribilibus, obscuris, madidis, in ferro, nuditate et fame; bis tormentum horribile eculei sustinui, semel torturam brachiorum; et quadraginta horas suspensus fune et funiculis ad ossa penetrantibus, insidens acutissimo ligno quod devoravit carnes meas ad duas libras, et sanguinem ad octo sextertia exhausit plagis decurrentibus; et nutu Dei miraculoso salvus factus sum et nunc tot miseris agitatus modis adhuc vivo: nunquid hoc absque Deo? Nunquid sine Deo inter arma et custodias arctissimas loquor ad principes meos? et quoties me occidere voluerunt scitis. Nunquid dicere nequeo: «nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, forsitas aqua absorbuisset nos?».
Sed adhuc ostendam Deum esse in me; et saepe monui Beatitudinem Vestram et Praestantias Vestras illustrissimas me velle ostendere coram principibus populi mei et tribubus Israel iuxta sacras decretales, ex scripturae auctoritatibus sicut Ioannes Baptista, et miraculis de coelo, quae diabolus nequeat imitari, veluti miracula Moysi coram Pharaone, me nutu Dei ad populorum salutem excitum esse: et noluistis audire. Ergo vel non vultis agnoscere, ne forte cogamini bonum mihi reddere, si vera fero: quod quale redoleat vitium, melius nostis; vel tanquam stultum me reputatis impossibilia loquentem: quod an recte feceritis, vos scitis. Scriptum est enim: «quod spiritus ubi vult spirat», e «de lapidibus potest Deus suscitare semen Abrahae». Quanto magis de insipientibus sapientes et de impiis pios faceret ille qui iustificat impios et non vult mortem peccatoris, et cuius sapientiae non est numerus. «Nonne infirma elegit Deus? nonne stulta elegit Deus?». An magis creditis, inimicis meis acclamantibus, haec mihi diabolico viro esse impossibilia, quam angelo dicenti «non esse impossibile apud Deum omne verbum?».
Si ego stultus sum, liberate me. Achis enim rex gethaeus ethnicus ius gentium venerando liberavit insanientem David inimicum qui suum gigantem occiderat et qui percusserat decem millia suorum philistinorum. Sed Saul Christus Domini, quanvis bonum David et suum servum, parum aestimavit, si tantum ius gentium et non etiam divinum et naturale violaret cum eo. Ego quoque dicam: «quem persequeris, rex Israel? canem mortuum? culicem unum?». Sed persistunt domini mei contra me, quod saepe accusatus de haeresi, et nunc simul et rebellionis crimine, non possim David prae me ferre, sed Macomethum aut Epicurum atheistam, ac sciatis me esse subversum. Ego autem dico vobis, nunquam facto ad iudicium delato me peccasse, sed dicto non meo, sed aliorum. Nunquid fugi ad germanos, ad turcas, ad genevenses toties sive falso sive vero in sacro officio afflictus? Et tamen David fugit ad gethaeos hostes domini sui.
Primo ex dicto unius judaizantis molestatus; secundo ob rythmum impium Aretini, non meum; tertio ex depositione conterranei quaerentis salutem suam in manifestatione haeresum fictarum adversum me et multos alios, ut scivi postea in patria mea, quod etiam se retractaverit pro me et pro illis, et testes examinati sunt ab episcopo scyllacensi. Alias quod haberem daemonium comprehensus sum; alias quod deturpassem reverendissimum patrem generalem in conventu patavino, ubi triduo quasi ante deveneram et non habebam proprium cubiculum, cum alio cubabam, et noctu patratum scelus etiam mihi cum aliis ex sola aemulorum sciolorum ficta suspicione impositum est, ut ait Salomon: «vidi iustos quibus mala pro veniunt tanquam opera egerint impiorum».
At si fuissem ferreus, toties exasperatus, restitissem in Italia habens animum haereticum? O domini, vacate et videte quia tempora sunt tenebrosa, Antichristus est in ianuis, et boni et mali unicolores apparent in tenebris. Sed vobis apostolis primum dixit Christus Deus: «ab operibus eorum cognoscetis eos», et non a verbis aliorum malevolorum. Multa quidem bona opera feci pro ecclesia Dei et pro rege Hispaniarum; nescio propter quod ex illis traditus sum in animas inimicorum. Ego scripsi Monarchiam Messiae ad dominum papam et principes, quae extat apud illustrissimum cardinalem Sancti Georgii. Ego De regimine ecclesiae librum unum secretum, ut quam cito «fiat unum ovile et unus pastor»; item Contra Lutherum et quoscumque insurgentes haereticos, librum mirabilem ad convincendos illos unica disputatone per logicam Christi et non sophistarum — et excitavi bellum spirituale pro grammaticali, — qui liber ad serenissimum Maximilianum etiam delatus est et datus a me illustrissimo Alexandrino olim; item De episcopo librum unum, et Contra Molinam articulos centum quinquaginta, dum essem in patria mea, quando captus sum tanquam haeresiarcha; item Philosophiam et Metaphysicam ex libris sanctorum patrum contra gentiles, qui sunt zizania in christianismo et Antichristi fautores; et alia opuscula multa pro sancta ecclesia. Sed et pro rege catholico scripsi De ultima monarchia hispanorum ex propheticis et politicis doctrinis, et Tragoediam reginae scotorum pro hispanis contra anglos, et Panegyricum ad principes Italiae pro rege catholico: quae opera extant Neapoli.
Et nolunt me defendi et illa praesentare. Propter quod horum me lapidant? cur facta non praeponderant dictis apud apostolos Christi? Nec mea dicta sunt sed aliorum. An non videtis, o lumina mundi posita super candelabrum, quod tenebrae invaserunt saeculum isthuc? «Quomodo dicitis», ait Deus apud Ieremiam: «sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum. Turtur et hirundo custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non cognovit iudicium Domini». An non videtis ex sacris literis quod transit iam quinta aetas ecclesiae, non dico mundi, et iam sumus in sexta plaga, in sexto sigillo, in sexta tuba Apocalypsis sacratissimae? In quinta apparuit ultimus Antichristi praecursor, Lutherus, sicuti pridem praedixerat divus Vincentius noster mox nasciturum ex Germania. Ecce ipsum oppositum Ioanni Baptistae, sacramentorum et poenitentiae et constantiae et virginitatis praeconi: praeconem adversum sacramenta, extirpatorem poenitentiae et virginitatis, arundinem vento agitatam, saepe eadem negantem et affirmantem, imbutum mille diabolis; et quinta plaga Calvinus fecit eius regnum tenebrosum, et ex puteo abyssi omnes haereses surrexerunt et fumus eius orbem obnubilavit. Ergo si post Lutherum triginta annos expectatur Antichristus magnus, ut prophetavit Ioachinus abbas, qui etiam Lutheri adventum praedixit, et astipulantur Ubertinus et Ioannes parisiensis et divus Seraphinus firmanus et alii multi, iam praesens est, vel anno 1630 revelabitur, videlicet triginta annis post hoc centenarium: et hoc tempore ergo luna convertetur in sanguinem et sol in tenebras, et quidem dictum est ad Brigidam illustrissimam sibyllarum, quod cum operietur porta fidei novis gentilibus et christiani diligent haereses et clerus conculcari coeperit, tunc apparebit Antichristus.
Visa sunt prima duo signa, unum in novo orbe, alterum in aquilone in quadraginta regnis, et simul tertium, sed hoc magis nunc elucescit Venetiis et in me. Et quidem dixit Dominus ad divam Catherinam nostram, renovationem ecclesiae mox futuram, de qua divus Vincentius et frater Rusticianus, beatus Ioannes episcopus et beatus Egidius et Savonarola et diva Brigida et beatus Raymundus et magister Catherinus expectant, et alii innumeri; et ille Firmanus, vir prudens et spiritualis, et addidit se facturum flagellum de funiculis creaturarum malarum ad purgandam ecclesiam ab ementibus et vendentibus. Quis autem non videt illud? in Graecia invaluit, in Germania convaluit, in Italia praesto est. Ego vero qui inter tenebras saeculi huius quaesivi lucem, evolvi prophetarum volumina et doctorum scripturas et sapientium universae terrae quos habere potui; et de legibus omnium nationum disputavi, et de prophetiis et martyribus earum, ex omnibus scientiis omnium sectarum antiquarum et novarum examinatis, veritatem fidei [demonstravi]. Quae cum sit in Italia et Hispania modo angustiata et tenebris tot confusa, absque manifestis operationibus Spiritus sancti, quales solebant esse in primitiva ecclesia, unde nunc sectis alienorum vix dissimilis apparet, nam nec bonos videtur homines facere, cum omnes principes et plebes prudentia carnis vivant, et quae carnis sunt sapiant, et quae spiritus sunt spernant, — at «qui spiritum Christi non habent, hi non sunt eius», uti scriptum est; — inveni tandem unde recrearem animam meam et confirmarem nutans saeculum in veritate, sed non sine doloribus, ut nuper de talibus Brigida futurum mox praedixerat.
Comperi enim unam fidem veram quae legem naturae innocentis continet, et secundum illam omnes vivere debere, et tandem visis omnibus hanc legem Christi esse agnovi, superaddita vero lege naturae tantummodo sacramenta quae et ipsa sunt symbola naturae et institutioni renascentium in nova mirabili doctrina conveniunt, et simul gratiam conferunt ut possimus observare quae naturalis ostendit lex: hoc tamen ultimum est de fide vix evidenti propter tenebras saeculi antichristiani in quo dona Dei quasi dormiunt in nobis et aguntur mysteria christianorum non longe dissimiliter a caeterarum gentium.
Sed habui unde me reficerem. Nam cum nulla res intelligat quod operatur, et omnia arte mirabili operentur, — alia enim sursum vadunt, alia deorsum ad distinguendum chaos: plantae fructus efficiunt ut aeternentur in foliis, folia ut a calore et frigore tutentur, spinas vero contra animalia: similiter et animalia comedunt, bibunt, nutriuntur, et nesciunt propter quid et quomodo: et sapiens homo etiam ignorat quo pacto ipse compactus fuerit in utero, et quomodo nutriatur nunc et cibi ad partes corporis trahantur nutriendas: quin nec quomodo intelligit et sapit ipsa anima scit et post multam philosophiam nec invenit nisi coniecturas discordantes ab aliis consimiliter philosophantibus; — ideo certum est omnia haec regi non a se ipsis, sed a prima Arte et prima Sapientia, quae est Verbum Dei, et hanc diligere effectus suos, et curam gerere absque negligentia, et nobilium magis. Cumque nobilissimus sit homo, maxime curat de illo.
Ergo facillimum creditu et congruentissimum est, cum oblitus fuisset homo ob peccata Deum et adorasset lapides et statuas et elementa et sidera, Sapientiam primam, quia erat inaccessibilis nobis, factam accessibilem per incarnationem et redemisse homines a peccatis suis. Et hoc posito omnis doctrina lucida est in fide nostra, et omnes ad ipsam redituros: quia homines sunt rationales et vivunt ratione; prima autem ratio est Verbum Dei. Ergo cum hoc innotuerit, quod post modicum tempus spero, relicta barbarie assumptaque rationalitate, cum corruerit Antichristus, re cognita ab hebraeis et macometanis et gentilibus etc., universus mundus erit christianus.
Haec ego cum meditarer et scriberem, venientibus in Calabria terrae motibus et Tybris annunciatis inundationibus et cometis visis, coepi philosophari de signis universalis iudicii; exque divo Ambrosio et divo Gregorio super Lucam agnovi omnia pertransisse signa Evangelii, praeter illa ultima in sole et luna, et stellis quae tamen proxima esse, ait Gregorius docte, ab aëris immutatione colligimus. Ego vero ratus non falli tantum patrem, inveni praesentia quae ipse Gregorius proxime futura praenunciat, et Ioannes episcopus sub hoc papatu revelanda. Nam solstitia et aequinoctia mutata sunt — ex quo Messias dixit: «virtutes coelorum mavebuntur» — per gradus viginti quinque, vel si semper, ut ex Hipparco et Timochari colligitur, commota sunt, iam sumus in septuaginta septem gradibus prope quatratum, quod interitum mundi affert iuxta minimas supputationes annorum ab orbe condito.
Inveni etiam polos ex sedibus suis recessisse: stellas australes factas boreales et e contra, et obliquitates solis excurrentis ad tropicos abbreviatas, et apogea planetarum translata valde, et omnes planetas ad terram appropinquasse, solem vero ad minus centum et decem millia milliaria. Quod per veras certasque observationes Timocharis, Abrachis, Hipparci, Ptolomaei, Menelai, Albategnii. Alphonsi regis, Arzachelis, Prophatii hebraei et Nicolai Copernici et Reinaldi, et nostrates certissime agnovi, et ex cultu soli et morum septentrionalium, in quibus deerant fructus et inerat rusticitas et barbaries sylvestris, nunc autem et terra fructus et ingenia artes afferunt, et corpora sunt parva magis: quibus consideratis, vidi alios reddere non causas et principia petere ut Evangelium obnubilarent. Ego vero causas eorum pueriles ostendi et scholas dirui; et hoc venturum orbi praenunciavi quod dixit divus Petrus: «elementa calore solventur, coeli impetu transient, terra et opera quae in ea sunt exurentur»: quod Heraclitus quoque agnovit parum. Propter haec me lapidaverunt et fecerunt diabolum, rebellem et haereticum, cum de his sermones habuissem.
O domine Pontifex, nunc de vultu tuo iudicium meum prodeat, oculi tui videant aequitatem, et non de vultu et oculis inimicorum quibus traditus sum. Ego natus sum contra scholas Antichristi, contra Aristotelem qui dixit mundum aeternum et aequinoctia et stellas et motus semper eodem ordine et situ et modo fieri; et hi sunt de quibus apostolus Petrus dixit: «venient viri illusores dicentes: ‘Ubi est promissio aut adventus eius? ex quo dormierunt patres, omnia perseverant sicut ab initio creaturae?'» Et ego ostendam quod non perseverant sicut ab initio, et quod verum est quod dicit divus Seraphinus, quod Aristoteles et Averroës sint unum de septem capitibus Antichristi, et phiala irae Dei super aquas fluviorum et fontium in istos vertenda est: idem obmurmurat beatus Raymundus et divus Bernardus centra Abailardum laudantem philosophos. Et revera aeternitas mundi aristotelica et mortalitas animarum — nam unam solam ponit [im]mortalem — et derisio inferni et paradisi et purgatorii, quae Plato, stoici et Pythagoras affirmaverant, et negatio providentiae singularium fuere zizania huius saeculi; et ex hac doctrina scholares imbuti derident Evangelium, et Macchiavellus dogmatizavit cum eo et Averroë, quod religio sit inventio sacerdotum et illusio populorum; et ubi Macometus et Lutherus non habent potestatem — hoc est in Italia et in Hispania — regnat Macchiavellus et politici.
Ergo totus mundus est antichristianus; ergo mox apparebit cornu illud parvum loquens ingentia et blasphemias; nam ex cornibus quatuor grecae monarchiae et ex decem romanae Daniel illud educit. Macomethus vero ex his est mixtus, et sine dubio Antichristus, ut probavi multis rationibus; sed exorietur ultimum caput cui Aristoteles, Macchiavellus et Lutherus cathedram erexerunt. Nec divus Thomas potuit huic malo obviare, quando bonum sensum dedit aristotelico textui ne videretur contraire Scripturis et esse nobis venenum etc., uti erat ante divum Thomam. Nam omnes scholares, quin et Caietanus, illudunt divo Thomae, dicentes non intellexisse Aristotelem, et sequuntur Averroëm et Alexandrum et alios qui atheismum docent; nam Deo nihil dant nisi motum primi orbis: saltem dedissent solis tabernaculum. Patres autem veteres omnes unanimiter sunt contra Aristotelem etiam in naturalibus; de quo librum composui magnum, scilicet de philosophia patrum.
Ecce, sancte Pater, iste Aristoteles oppressit me in religione mea et semper fecit odiosum, et praelati sanctae ecclesiae oderunt me pro illo, qui vindicavi Scripturas ab ore antichristiano, et ego primus ostendi mundi symptomata per ignem perituri contra ipsum et contra Ptolomaeum, quod non durabit triginta sex millibus annorum, nec undequinquaginta millibus contra regem Alphonsum, nec viginti quinque millibus octingentis sedecim contra Copernicum, nec viginti tribus millibus septingentis decem contra Albategnium; et ex anomaliis ostendi nunc concitari, nunc tardari motus coelorum ad nutum Dei et ad eius nutum consumatum iri; et providentiam Altissimi digito ostendi in arcanis eius.
Et nunc isti macchiavellistae qui putant religionem esse figmentum ad regnandum, ex proprio animo coniecturant de animo meo — et utinam non etiam de vestro, — dicentes me talia loquutum ut excitarem populum ad faciendum mihi principatum. Sed nunquid omnes prophetae et sapientes eodem crimine in talibus articulis temporum non notati sunt? et de quibus illi et ego? Satrapes quidem et pharisaei qui principibus adulantur unde pinguescunt, agnoscentes ex novitate saeculi et probitate morum, quae annunciant et suadent sapientes, suas fraudes aperiri et tenebras illuminari in quibus ipsi confisi malefaciunt, et panem mendacii et doli illis defecturum, statini insurgunt; et quia moribus sanctis obicere non possunt, rebellionis et haeresis crimen obtendunt et supplantant homines in verbis, quia suis non consonant verbis. Ideo contra Ieremiam exsurgunt. «Moriatur Ieremias quare prophetavit contra domum hanc etc.». «Non attendamus ad sermones eius, percutiamus eum lingua». «Et fugit ad chaldaeos» — nunc ad turcas. Item: «odi Micheam, quia non prophetat nobis bona»; item: «rebellat contra te Amos, o rex Ieroboam». Et similia contra Isaiam et alios; et semper legitur haec accusatio: «benedixit Deo et regi»; et contra apostolos, tanquam contra pseudoprophetas falsarios, seductores et regni avidos insurrexerunt. Et Christus dominus omnium esto exemplar: «quia blasphemat etc.»; «daemonium habet etc.»; «contradicit Caesari, se regem facit etc.».
Cur ergo et mihi non potuere peiora imponere crimina, qui peiora illis annuncio, et malus ad illos sum? et quidem Plato et Xenophon in Apologia Socratis veterem dicunt esse hanc contra sapientes calumniam, videlicet impietatis et affectati regni. Et vere Pythagoras, Socrates, Anaxagoras, Senecas, Lucanus et consimiles ob idem interfecti sunt a principibus terrae qui zelum regni habent plus quam amasiae. Zelus autem, ait Chrysostomus, sapere nescit, et ideo omnem muscam aestimat cavallum; et facile principes hoc nomine excitantur ad occidendos prophetas et sapientes: quia, ut ait Assuerus, sunt technarum inexperti et zelo inebriati, et sive verum sive falsum timorem amittendi regni explodere a se volunt, occidendo eos qui solum affectare illud dicuntur, aut natos ad illud, sicut Herodes innocentes ob hoc peremit. «Vos autem, Christi discipuli», attendite ne forte zelus Herodis aut in vobis aut in rege catholico excitatus sit a perversis contra me qui vobis regnum solidare putavi et pseudosapientes confutavi. Auferte deos alienos de medio vestri, quia quamdiu doctrina peripateticorum durabit, non stabit regnum vestrum; praedicate quidquid vultis, corrigite quidquid vultis in doctrinis eius, omnes sequuntur quod peius est in eis: et Cato hoc praedixit, et sanctus Iustinus, Basilius, Ambrosius, Augustinus, Bernardus, Eusebius, Cyrillus omnesque patres agnoverunt.
Ego non sum propheta nec sapiens, sed vermis mortuus, christianus tamen; et cum vacarem et viderem in specula Christi, agnovi diaboli zizania. Sumus in tempore ecclesiae correspondente tempori machabaeorum ex Ioachino et Firmano, cui illustrissimus Bellarminus in quinto sigillo subscribit. Mementote autem quod Antiochus, caput antichristianum, aperuit gymnasia graecorum ut ex Aristotelis doctrina bibentes hebraei mosaicam obliviscerentur: et factum est ita. Quid restat nunc? ut exsurgant machabaei, fratres praedicatores, et obtineant legem de manibus gentium, confutando doctrinas incirconcisorum. Sed machabaei plures habuere adversarios ex propriis hebraeis et sacerdotibus quam ex gentilibus: quid mirum si idem evenit contra me? Cum divus Hieronymus biblia sacra veraciter transferret, sacerdotes christiani insurrexerunt contra eum, vocantes haereticum, falsarium, innovatorem. contrarium patribus, qui secuti erant septuaginta interpretes, et Symmachum, Theodotionem et Aquilam hebraeos, ut ipse in omni prologo testatur; tamen vicit veritas, et sanctus est et verax Hieronymus quem etiam Augustinus in nonnullis reprehendit, et obtinuit Hieronymus de manibus gentium et iudaeorum post quadringentos annos puritatem Scripturarum. Quid mirum si ego, post mille sexcentos annos, in quibus praevaluit Aristoteles — sed non praevaluit nisi octingentos, a Carolo magno ad nos, — reputor diabolus et haeresiarcha et affectator regni et daemoniacus? et opera me laudant, et verbo accusant non mea sed inimicorum.
Scitis qui me pridem accusaverunt; nunc autem etiam scitis: don Aloysius Sciarava, fiscalis provinciae, excommunicatus per duos annos, et perseverans in maledictione, processum contra dominum papam Clementem VIII composuit, contra episcopos qui ipsum et alios officiales et barones anathemate percusserant, et contra cardinales, et contra omnes suos inimicos, et me caput fecit rebellionis tanquam a praelatis missum ad praedicandum novitates exequendas a fratribus meis et exulibus, quos in conventibus alebat reverendissimus episcopus melitanus, zelantissimus iurisdictionum et patronus meus. Testes fuerunt duo qui propter debita in conventu sequestrati erant; et audierant ex ore fratris Dionysii mutationem saeculorum et praecipue provinciae Calabriae, ubi terrae motus et cometae et aliae visiones horribiles apparuerunt, de quibus ego sermones habui ad populum contra excommunicatos. Ipsi omnia sinistre interpretati sunt clam, gubernatore inscio et apposito ut complici, quo possint falsare pro voluntate, processum composuerunt, vocaverunt Carolum Spinellum, percurrerunt per provinciam armata manu, sicut Antiochus eisdem praecedentibus signis et modis. Extorserunt pecunias multas non solum ab urbibus sed a privatis; nam quoslibet carcere mancipabant et morituros sine processu praedicabant: illi pauperes redimebant vitam praeveniendo multa pecunia. Nostri autem fratres mendacio dicentes esse haeresim cum rebellione, ne occiderent nos inconsulto pontifice a quo dicebamur destinati ad rebellandum, ego inveni negotium turcarum, quia Mauritius nominatus adscendit triremes pro redemptione concivium suorum.
Ut vero viderentur provinciam recuperare, sicut scripserant ad regem, et pecunias tegere[nt] extortas, inducebant homines blanditiis et horribilibus tormentis. Obtinuerunt iniquitatem sed non qualem volebant, quia non conveniebant testimonia. Prorex provinciae, inimicus Sciaravae, positus etiam fuit in rebellium numero, accessit fugiendo Neapolim; et nos eodem venire fecit, omnes liberati sunt, praeter exules, quos ob alias causas occiderunt in portu triumphantes sed sub titulo rebellionis; alii vero retractati sunt; centum fere tormentati nihil dixerunt. Mauritius periturus ob alias causas, suasu inimicorum, sub promissione vitae, dixit quae negaverat in mille cruciatibus; omnes liberati sunt. Dionysius fugit et apostatavit, me solo relicto in fovea, cui negatae sunt defensiones et insania ob hoc accessit. Nunc triumphant in Dionysio contra me. Sed nonne scriptum est: «erunt duo in eodem lecto, unus assumetur, alius relinquetur?»; item: «ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis?». Siquidem haeresis et rebellio vera esset, pater et fratres mei, et fratres Dionysii diu iam fugissent ad turcas, et alii innumeri. Sed nemo periit nisi filius perditionis. Nam ipse concitavit rumores, volens interficere eos qui patruum suum interfecerant, sed non ut rebellaret; et abutebatur verbis meis, sicut haeretici verbis scripturae sacrae; non enim regni, sed mundi renovationem ego praedicavi et praecessuram desolationem.
Et nunc, o domini, appellavi ad vos de tenebris et umbra mortis, quia hic non sinunt me praesentare defensiones et scripta pro ecclesia Dei et pro catholico rege, et fame et doloribus inauditum devorant pauperem in abscondito; et cur appellatio mea non exauditur? Extat canon pastoralis De sententia et re indicata in Clementinis, ubi quanto atrocior est causa rebellionis, tanto magis locum defendendi se et extra manus partis concedit dominus papa; extat historia Tiebergae in decreto, quae appellavit in causa matrimonii adversus regem suum maritum et exaudita est sola hac ratione, quia in regno partis iustitia poterat etiam in ecclesiasticis labescere; extat historia Catherinae ab Austria quae appellavit in eadem causa contra Henricum VIII, regem Angliae, et profuit illi; et mihi cur non prodest appellatio eadem et iustior?
Ego quidem non regina sum nec rex, nec Robertus nec princeps, sed miser in fovea obstructo ore, absque advocatis nisi insidiatoribus pro forma datis sine libris, sine qua possent articulos condere aut examinare; et contra me potentissimi regis honor et respectus militat, et fiscus inimicus quaerens nomen magnum, et iudices pro forma nihil pro me, sed omnia contra me potentes: quomodo ergo ostendam iustitiam meam? Neque vultis audire me: si inimici minimum rationis haberent, non suaderent regi et proregi ne tradar foro meo, sed qui male agit odit lucem. Ego infamis et perditissimus sum apud vos, ipsi filii Dei et ecclesiae et potentissimi habentur apud vos; et tamen timent de iustitia apud vos contra me: ergo non habent illam, sed timent ne iniquitas manifestetur eorum, et rex aperiat oculos, et repetat ab eis rapinas et fraudes et sanguinem innocentem, et auferat mercedem iniquitatis quam dedit eis. Si ex iustitia et charitate clamaverunt contra me; cur ipsi principes et pharisaei et duo testes usque in Hispaniam perrexerunt ad petendam mercedem beneficii magni? Heu heu, idem fecit Amasias quando rebellionis crimine Amos insimulavit.
Sed vos, sancti principes, cur observatis canones favorabiles cum reginis et magnatibus, et non cum pauperibus? canones vero duros et amaros cum miseris? Ideo Christus dixit sanctae Brigidae «quod lex ecclesiae iam non est sua»; ideo eriguntur veneti contra canones; ideo reges et principes eludunt bullam In coena Domini et scriptores sacri venundati ad malum scribunt pro eis: quare non agonizatis usque ad mortem pro iustitia mea? immo pro vestra? Utinam ego millies perirem et fieret ecclesiae pax! Aperite oculos regis in hoc et bene erit vobis in caeteris omnibus, et si putatis me impium et sinitis perire, non quidem iusti estis, quia quod iustum est non iuste exequimini. Nec scandalizabitis regem, sed pecuniam et honorem illi et provintiae restituetis. Quidquid loquitur populus iste, coniuratio est contra regem et contra vos. Quidquid lupi contra canes moliuntur, contra pastores et greges redundat: hoc autem apertum erit si me purgare sinatis calumniam secundum iura.
Scriptum est de Messia et consequenter de vicario suo: «adorabunt eum omnes reges terrae et omnes gentes servient ei, quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adiutor». Ergo si non liberabit, non adorabitur. Ecce in ianuis est destructio Romae et cleri, praedicta in sancta Brigida a Christo et in Dionysio carthusiano et aliis sanctis; et nunc dico vobis sicut Ieremias: «obsessa est Ierusalem, saltem nunc facite iudicium pauperis et Dominus liberabit vos». Nolite obdurare corda vestra sicut Sedecias, nec innitamini principibus et militiae qui sunt baculi arundinei, quia Deus non erit vobiscum. Quando praecessit destructio Ierusalem sub Ieremia, et sub apostoli figura romanae cladis fuit, obduratio eorum naturam figuravit. Et nunc Christus patitur in tota ecclesia crudeliter, et morietur in adventu mox revelandi Antichristi et resurget in casu illius, et ecclesia ingemiscit parturiens semen renovationis: draco stat ad de[vo]randum, ipsa tuniet alas, fugiet ad desertum gentium in novum orbem, et draco cum reliquis nostri emispherii regredietur ad pugnam.
O Petre, princeps apostolorum, cur non sinis lavari tibi pedes? ergo non habebis partem secum. Semper in passione Petrus negat lotionem pedibus suis a Christo. Pedes tui, Petre, sumus nos fraterculi miselli, aestimati stercora mundi et purgamenta; sine me lavari, quia pes tuus sum; si manus tuae cardinales et episcopi sunt mundi omnes, cur me mundum esse non pateris pedem tuum? Ego ostendam posse me mundari, si vis ostendere te Petrum cum rete tuo. Nunquid canones sunt telae aranearum perviae leonibus et apris, et tenaces muscarum; an non sunt rete Petri quod, magnos et multos cum cepisset, non est scissum? «Audi, draco magne, extendam in te rete meum», dicitur in Ezechiele: ergo et dracones capit potestas Petri si noscet se ipsam; nam ipse est quoque deus Pharaonis, rex regum et dominus dominantium, si novit. Sine me mundari, sine in tuis retibus, Petre. Quare non miseremini mei saltem vos, amici Dei? quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini? Abstulistis iudicium Dei propter peccata mea occulta, me sicuti diabolum percutientes in finem, sicut et Brigida mihi praedixit; et si lavero me nitro et moltiplicavero herbam borith, adhuc maculatus sum in conspectu vestro; et si vestimento mea fuerint candida ut nix, adhuc sordibus intingitis me sicut Deus beatum Iob. Et quare non superexaltatis misericordiam iudicio? quin nec iustitiam iniquitati?
Sed dormit nunc Petrus, dormiunt coapostoli, quia venit hora passionis Christi et dispersionis eorum: risurgetis in adventu paradisi, cum vineam suam locabit aliis agricolis, ut pridem sancti praedixerunt. Sed non credimus illis, nec prophetis et apostolis fides adhibita est, nisi post horam adventus; ideo in resurrectione mox futura hi patres erunt canonici sicut Ieremia et Isasias. Scitis de quibus loquor et de quatuor sanctis mulieribus, quas ad confundendos theologos superbos misit Deus, quibus non credidimus facto sed vix voce. Ideo misit Deus poëtas mendaces et pseudoprophetas adversus nos, percussit nos et non doluimus: ergo evellet nos de terra sua et reliquiae salvae fient. Vocavit nos ad cilicium et saccum, et ecce gaudium, bibere vinum, iugulare arietes: manducemus et bibamus, et ideo cras moriemur: «expergiscimini qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro»: «polluet Dominus sanctuarium suum, superbiam imperii vestri», «percutiet cardinem, movebuntur superliminaria nam etc.» «et stridebunt cardines templi»; et quidem prophetae priores concordant Brigidae et Catherinae et Carthusiano et Firmano et Ioachino: quid expectatis ultra? Iudicium sine misericordia bis qui non fecerunt misericordiam. Domini mei, irascor pro vobis, non contra vos. Deus testis est, et poëmata et lamentationes quas scripsi de morte et resurrectione ecclesiae imminentibus, et articuli prophetales et astrologici de eventibus praesentis saeculi. Si vultis vacare et videre, forte invenietur pauper in obsidione qui salvabit civitatem obsessam, sicut scriptum est: «faciem coeli nostis iudicare, hoc autem tempus quod non iudicatis?»: «luna vertetur in sanguinem, sol iam dudum est in tenebris».
[Neapoli,] 12 aprilis 1607.