Jump to content

Lettere (Campanella)/XIII. A Rodolfo II d'Austria

E Wikisource
 XII. A Filippo III XIV. Agli arciduchi d'Austria 

XIII

A Rodolfo II d’Austria

Si appella ora, come san Paolo, all’imperatore, perchè il re è ingannato da’ ministri ed il pontefice, come san Pietro, è meno potente. Lo faccia Rodolfo portare da lui in catene e lo ascolti, condannandolo al rogo ove verifichi che il prigioniero mancherá ad una delle tante cose mirabili scritte, o piú mirabili promesse da dire a voce; o quanto meno procuri sia mandato a Roma o a Madrid. Non ha inviato la Metafisica, perchè non la restituiscono amici infidi che non dubitano della prossima fine di lui.

 Serenissime ac invictissime Caesar,

Cum dormirent christiani quibus «lumbos habere praecinctos ac lucernas ardentes in manibus tenere, similesque servis expectantibus domiuum suum donec revertatur a nuptiis», iussum est a domino, ego frater Thomas Campanella ordinis praedicatorum tintinnabulum pulsare meum coepi, et faculam ad fumigantia candelabra accendenda erigere praetendentem. Et ecce viri ignorantiae somno noctis huius tenebricosae sopiti, a suavi dormitione deturbari conquesti sunt; magis autem qui citharas et lyras vocesque molles ad alliciendum somnum stipendio praestabant; maxime vero qui lupina fraude honores, bona corporis et animi, nedum exteriora rapiebant. Omnes igitur in me miserum irruentes inscitiae suae prorsus inscii flagellaverunt, deturpaverunt, sepelierunt tandem sub putenti, madida et obscurissima fovea, ut ipsi queant domino male dormire, sibi vero bene vigilare, et «nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos». Ego saepe clamito, mirabilia et superbissima sed verissima quidem regi catholico polliceor et ecclesiae Dei, tantum ut me audiant secundum iura.

Tantoque magis ostruunt os. Haec Caesarea ut videat Maiestas saepe regi catholico exhibita pro me, sed per magistrati occultata, tanquam ab insano et haeretico promissa, iam mitto. Cumque etiam per miracula de coelo, non quidem meam patefacientia innocentiam, sed Evangelii veritatem a sophistis et hypocritis reiectam, quaecumque praedicaveram, confirmare vellem, ita sane ut persarum, indorum, maurorum et haereticorum, praesertim politicorum et macchiavellistarum mirabilis repentinaque conversio ad fidem Christi primae Sapientiae primaeque Rationis, ad quam omnes homines, cum omnes sint rationales, venturos, ut oportet, propediem expecto, fieret; ipsi contra illudunt. Vellet audire quidem pontifex et praelati multi, sed non audent ne forte displiceat Catholico; Catholicus autem prorsus ignorat uti res se habeat. Nemo ipsius dignitatem fere aut eminentiam, et quam promisit Dominus monarchiam sanctorum, illi optat, sed proprii marsupii gaudium propriumque apud deceptum regem decus. Aman Seianus, Gainus et huiusmodi innumeri ubique regnorum suorum grassantur.

Ego vero qui plures pro eo conscripsi libros, quos et dominus Gaspar Scioppius, qui philosophi et apostoli munus pro Germania subivit, pietate quidem ac doctrina insignis meritoque austriacis charus, reddet Caesari christianorum: ego, inquam, rebellis sum, inimicus sum quia adulator non sum; praeripio illis panem mendacii et mercedem iniquitatis, si forte rex meos semel audiret libellos, aperiret oculos, quidve gerendum, quid cavendum et quid immineat intelligeret. Prophetiae divinae humanaeque operam dedi, arcana naturae perscrutatus sum, operum Dei explorator et temporis huius speculator, uti prophetales et astrologici libelli testantur mei, et naturales et metaphysici et theologici innumeri, quorum indicem Maiestas Caesarea videat.

Video in specula positus, clementissime ac sapientissime ut aiunt Caesar, ex quo dixit Dominus Ratio incarnata nobis, Verbum aeternum nunquam fallax: «virtutes coelorum movebuntur etc.», «et erunt signa in sole et luna et stellis etc.», universam coeli faciem immutatam, polos e suis evulsos sedibus, boreales, australes, et contra, factas esse stellas, aequinoctia, solstitia nimis anticipari, ac spatii immensi situm, in quo mundus locatur, omnino permutasse, apogea posterius etiam deambulasse, excentricitates imminutas, planetas, in primisque solem plusquam centum et decem millia milliariorum telluri appropinquasse, obliquitatem vero diminutam esse: semperque ita factum fuisse futurumque ut fiat; et longe aberrasse Copernicum qui aliquando reversiones pollicetur, magis vero Ptolomaeum qui stabilitatem promisit. Nec arbitror ante Messiae adventum ita isthaec sideribus evenisse, quandoquidem tacent chaldaei; Hipparchus vero primum ante Messiae adventum haec paululum nosse fertur: sed praeludia divinae sapientiae praecessisse absonum non est. Hoc vero prudens scio nequaquam anomalias eumdem semper, quem describit Copernicus, servasse tenorem, nam aliis temporibus aliter concitari tardarique huiusmodi motiones rationabile est, quandoquidem vix unam in mille septingentis septendecim annis annotavit: ex una autem qui omnes dignosci valeat incertum arbitror. Vidi praeterea non undequinquaginta millibus, uti Alphonsus rex putavit, nec triginta sex millibus ut Ptolomaeus, nec viginti quinque millibus octingentis sedecim ut Copernicus, nec viginti tribus millibus circiter ut Albategnius, annis praecurrere universalem machinae rerum periodum. Nam et prisci observatores aliter deprehendisse ex Platonis decem millibus, et ex consimilibus pythagoreorum fragmentis, et ex indorum octo millibus, et rem secus agi certum est: ut Deus, prout expedire videt, accelerare ac retinere motus appareat; et quidem Iosue [in imperio] et in portento Ezechiae exhibito, quod et chaldaei annotarunt, anomaliarum etiam anomalias cernere licet.

Ego autem multis apprime consideratis, nec orbes distinctos nec excentricos nec epicyclos in coelo video, nec raptum, sed sidera amore circumferri, prout Caesarea Maiestas in tertio libro De sensu rerum intueri poterit tantillum; nam quatuor libros exaravi ad defensionem Evangelii contra astronomos et peripateticos, causasque naturales phaenomenorum ostendi simulque symptomata senescentis aegrotantisque mundi per ignem perituri adinveni, sicuti divus Petrus praedixit et Heraclitus philosophus agnovit. Omnes quidem mathematici pro salvandis apparentiis petunt principia, et non causas ut causas adducunt ut Evangelium obnubilent, et motum terrae coacti sunt tribuere in quo quantum veritatem physicam et theologicam aperuerim, et mundi fictam aeternitatem expulerim, Caesar intuebitur. Haec autem divus Gregorius signa in sole et luna et stellis vicina ex aëris immutatione didicit, et docte quidem; nam tunc temporis celeritas anomaliae pestem corporibus et moribus sole descendente terramque urente velociter, ubi et Machometus originem spurcissimam accepit, afferebat, prout ex Albategnii, qui sub seculo est, agnoscimus observantiis. Et pridem viri sancti bis diebus detegenda esse prophetarunt.

Ego quidem non id mihi arrogo ut ad hoc missum a Deo me vindicem; sed quae vidi, nisi fallor, in theatrum alternae lucis contemplando evectus, ac viventes adhuc sanctitate conspicui viri [qui] suadentes me excitarunt ad vigilias magni diei, contra antichristianos monent: et ita antichristianorum plerique cum inter christianos sint, teste divo Vincentio et Bernardo, quam plurimi in me irruunt exstinctumque volunt; et quamvis Ieremias pietate forem — nam calumniis, persecutionibus et lacus inferioris afflictione, et percussus lingua, et despectus non auditus et rebellis fugiens ad chaldaeos, nunc ad turcas, simillimus quidem sum, — tamen non audirent me. «Rebellat Amos, o rex Ieroboam». Quapropter cum rex sit deceptus et pontifex veluti Petrus minus possit, ego sicuti Paulus Caesarem appello non de iure sed de facto: in uno enim Caesare sapientia dolis non obsessa satraparum elucet, in eodemque sermo potestate plenus, neque formidini neque cupiditati obnoxius. «Exierunt quidam ex nobis, sed non erant ex nobis», ut ait Ioannes, «nam permansissent nobiscum»: et abierunt ad turcas desperatione ducti, non perfidia: et quidem unus modo; nam fratres sui ac mei pie apud nos vivunt, mille capti homines liberati sunt; quidam vociferantes falsa, ob tormenta et falsas ob blanditias, dixisse, mortui sunt. Ego unus caput omnium acclamatus, sepultus iaceo, qui omnem vitam in divinarum, naturalium humanarumque rerum investigatione peregi. Quid autem profecerim ex librorum indice et pollicitationum mearum et relatione sapientum non venditorum agnoscet. Misissem multa, sed neque paginam neque locum neque tempus adesse doleo; quanquam, etsi suppeterent isthaec, magnitudo rerum declarandarum effficiendarumque ea est ut nonnisi coram explicari percipique valeat.

Obsecro itaque Caesaream Maiestatem per Deum vivum, cuius imago pulcherrima in terris est Caesar, et per virtutes quas profitetur, et per regis catholici gloriam, et utilia, quae miser spondet, bona — nam et stulta et infirma huius mundi elegit Deus ad preclarissima quandoque facinora; — oro, inquam, ut audiat me vel ad se accersiri vinctum iubeat, et si mendax fuero, me ex nunc igni trado: vel ad sanctum pontificem, aut saltem ad Catholicum ire iubeat, efficiatque antequam traditus in animas inimicorum tribulantium dispeream. Scit Caesar apostolos, prophetas ac sapientes philosophos in articulis magnis temporum, qualis praesens, violentae subiacere neci, postea vero historicorum et piorum opera cum dedecore interficientium resurgere; omnesque reges, ut testatur Assuerus, in arduis huiusmodi causis a satrapis circumventos; itaque rogo etiam atque etiam, iubeat ne forte maximus christianorum rex in posterum quod in philosophum peccaverit suggelletur. Ego per sapientiam et insipientiam, per spem contra spem adhuc superstes sum, quia forte Caesari Deus me servavit. Quid autem promittam audiet et videbit Caesarea Maiestas quae nemo crediderit ita se habere: ideo taceo. Quid prodest regi interitus sacerdotis? Vita autem, et quae dicere ac facere possum, multum profecto. Sed non satrapis; qui, virtute carentes, exuberantes virtute oderunt ac regni zelum ostendere ac vendere regibus insidiose noverunt.

Misissem metaphysicos libros, nisi iniuste detinerentur ab amicis, quoniam mihi mortem imminere putant seseque illis ditare. Sed spero per Maiestatem Caesaream recuperandos fore: nani digni sunt Caesare, nisi fallor, reconditissimarum rerum ob lucem, et religionis christianae primaeque sapientiae et potestatis et amoris ob arcana, et sectarum summarum aperta initia et fines, ex fato, harmonia et necessitate fluentibus ex magnis eminentiis metaphysicis, rerum elementis adhuc ignotis. Logica enim est Aristotilis Metaphysica usque ad secundum librum: ex quo posteriores sapiunt stultitiam coelestibus in doctrinis, et in theologicis crassam impietatem et pugnam inter deos; nec veluti sapiens, sed uti fur dictorum Calippi et ELudoxi sermones excelsos pronunciat. Parmenidem vero quem omnibus sapientibus anteponere debuisset, velut ineptum irridet. Taceo Pythagoram nostrum quem vix intuetur eius luce oculorum acies praestricta.

Nunc autem sidera mutationes scientiarum et monarchiarum culmen ostentant, temporaque nostra primis circulo copulant; sed praedictiones nostras Caesarea Maiestas non dedignabitur intueri: ego furtim pavens et tristis scribo; si enim rescirent, adderent compedibus — heu duris continuisque! — compedes et manicas ferreas et frenum ori. Deus potentissime, sapientissime et optime, serva me; da ut me ad tuam gloriam servet benignissimus Caesar, ipseque per te servetur rogo reipublicae et nobis. Multa dicerem de macomethismo, sed in Prophetalibus nihil fere desideratur; et suave erit quae promittit Deus, qui et in prophetis loquitur et in stellis, contra ipsum ex non inepta scientia cernere. Mitto litterarum exemplar ad Catholicum ut Caesarea Maiestas videat quod nolunt audire: prudentes quidem sunt non credendo, sed dolosi et impii experientias videre, quas absque mora et dispendio possunt, respuendo. Mitto etiam et epistolam quam ad dominum papam et cardinales deferri oportet, nisi timor angelum quoque meum impediat. Non abiciat saltem audire me tanquam pauperem clamantem in amaritudine animae suae: nam de Caesare christiano scriptum est: «liberabit pauperem a potente cui non erat adiutor» et «omnia ossa me a dicent: Domine, quis similis lui, eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum?». Vale.

 [Neapoli,... aprilis (?) 1607].