Jump to content

Lettere (Campanella)/XXIX. Al medesimo

E Wikisource
 XXVIII. A Gaspare Scioppio XXX. A Paolo V, a Rodolfo II e a Filippo II 

XXIX

Al medesimo

Il Campanella non solo discorre in questa ampiamente dell’Anticristo per fornire materia da rispondere alle obiezioni di Giacomo I, ma anche prega lo Schopp di ottenergli il trasferimento a Roma, dove presto si recheranno un amico e un cugino suo per presentare le opere in difesa della chiesa al papa che potrebbe ben comandare gli sieno mandati i Profetali e con essi l’autore; e sulla soprascritta aggiunge che ha bisogno del libro del re d’Inghilterra per poter rispondere.

Thomas Campanella Gaspari Scioppio angelo suo salutem plurimam dicit.

Accepi quod cupis a Seraphino, atque intellexi quod et ille admonet, a me te responsum desiderare; non autem imperare mihi quid potes, vel quia non putas te posse mihi libertate,m parare, proindeque non vis a me audire ne qua species obligationis procurandi pro me suboriatur, vel forte non dignaris me te quid iubere, quum suspiciosissimum esse ita dicis ut nihil minus sentiat quam te in librorum suorum splendore auxilia nancisci velie. Quaecumque sint in causa, satis superius pro me fecisti; si ultra renuis, nemo te coget. Equidem non patiar quodcunque potero par reddere tibi. Si me ad urbem transferri procuraveris, gratissimum erit, quum et facillimum et sponte oblatum a patrono affirmas: caetera mihi curae erunt. Desinant peiora ominari mihi Romae. Terra solem unum patitur facilius quam duos. Si allocutus fuero principes, me diabolum fuisse audient, sed posse et angelum fieri; et labores mei non erunt in derisum et devorationem alienorum, veluti hic iacent. Melius est in matris ecclesiae gremio mori quam in manibus hostium belle nutriri. Hoc facias velim, nec dicas te non posse. Quidquid enim adhuc professus es pro me patrasse, nugas reputabo. Redeamus ad regem, credo haereticum: quod taces.

Ais regem deridere catholicos scriptores in eo quod dicant post Antichristi ruinam usque ad extremum iudicium dies quadraginta quinque intercessuros; quum passim sacrae literae post eius caedem statim iudicium intimant, cum pax et securitas ubique fuerit in maximo peccatorum cumulo et fidei deliquio. Quod non foret, si post necem Antichristi quadraginta quinque dies sequerentur, quum admonitae gentes ex illius caede mox cunctae ad religionem catholicam convolarent, et Christus inveniret fidem in terra et sanctitatem, non autem peccata et infidelitatem. Hoc autem argumentum magis contra squillam militarem sentis, nimirum asserentem post Antichristi cladem effuturam monarchiam sanctorum. quod si tibi non satisfiet, irrisui Prophetales meos habebis.

Respondeo: regis argumentum esse ex ignorantia Scripturarum. Nec enim scriptores recentiores deridendi sunt, nec ego. Non enim meam ita sententiam deglutio, ut meliores cibos si adessent intellectus mei stomachus respuat. Nec de futuris absque revelatione comprobatissima licet quid indubitatum asserere, dum fluctuant patres et Scripturae multiplices habent sensus. Hoc unum dico, quod iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fíant. Quapropter etsi tres evangelistae dicant post tribulationem Antichristi appariturum signum hominis in coelo, non tamen ex eis habetur contrarium eius quod Daniel scripsit in duodecimo: «beatus qui pervenii usque ad dies mille trecentos triginta quinque», et paulo ante dixerat quod mille ducentos nonaginta durabit antichristiana desolatio. Quin immo Matthaeus, Lucas et Marcus expresse dicunt post tribulationem antichristianam affore solis et lunae et stellarum prodigi», et post prodigia appariturum Filium hominis: ergo illa prodigia durabunt quadraginta quinque dies, et nil errant catholici.

Quod vero dicit rex, tunc necessario futuram fidem in terra in gentibusab illa strage admonitis, nihil probat; etenim tres prenominati evangelistae manifeste ponunt defectum fidei et charitatis ante adventum Antichristi, et in eodem tempore quo praedicatur Evangelium in toto mundo, ut patet [in] Matthaeo, 24. Ergo defectus fidei et charitatis quae nunc est dum praedicatur in novo orbe, est praeparatio ad suscipiendum Antichristum. Filius autem hominis non inveniet fidem in terra, quum et paucos inveniet homines, et non erit fides publica, sed fideles in sylvis latitabunt et in montanis, ut prophetae docent et patres, et regna et provinciae et respublicae cum Antichristo iam conspiraverant vel ipsi subiectae erant: in quadraginta quinque autem diebus non poterit cultus divinus renovari et tempia aedificari et fidei professio in regnis restitui, praesertim cum attoniti populi hac illac incerti vagaturi sint, et monstruosa prodigia non sinant eos ad novam formam christianismi concurrere. Multi quoque ad quos fama de caede Antichristi non pervenit, in quadraginta quinque enim diebus totus orbis non implebitur rumore eius, sed aliis haesitantibus, aliis credentibus Antichristo, aliis paucissimis Christo, qui videlicet sunt adhuc in latibulis, aliis putantibus illa prodigia significare Antichristum in coelum sublimatum ea demittere, manebunt in infidelitate sua etc. Quapropter animus haereticus et non veritatis amator rationes regis hasce admittet. Haec dixerim pro scriptoribus catholicis recentioribus.

Ego autem penetralia prophetarum perscrutatus et sanctorum dieta, arbitror non modo regnum Christi futurum post Antichristi necem, sed et multa secula duraturum, et tunc lux solis erit septemgemina, et lunae ut solis: et erit generatio et aetas qualis in statu innocentiae, ut puer sit centum annorum homo etc., quae Isaias canit; post hoc regnum exurget cauda Antichristi, quae exprimitur per Gog et Magog, et corruet etc., capita enim septem cum Antichristo magno et pseudopropheta ante hoc regnum cadunt, si recte legimus Apocalypsim et Ezechielem. Sed nostrates non distinguunt caudam a capitibus: post haec erit in terra aliud praeparatorium descendente Ierusalem coelesti ad nos: et post hoc transferetur etiam terrestris iam facta coelestis in coelum, quam secundo videt Iohannes super montem, et in hac coelesti non erit lux solis et lunae et stellarum, ut in prima, sed ipse agnus Dei erit lucerna. Distingue tempora et concordabis Scripturas: et puta nec iota praeteriturum quin fiat; et multa tacere tres evangelistas quae Iohanni reservata sunt, teste Augustino; praeterea evangelistae loquuntur de excidio Ierosolymorum sub Tito, tanquam de excidio sub Antichristo, quum illud istius est typus.

Et in nativitate ecclesiae latebant progressus et fines eius, ut in semine pianta et rami et fructus etc. «videbunt in quem transfixerunt», dixit Zacharias (?). Hoc Iohannes in Evangelio de primo adventu interpretatur, et in Apocalypsi de secundo, quare si typos et postypos et trigonum in tetragono non intelligis, et in exordiis latere fines, nihil percipies certi. Extorsit Bellarminus dieta Danielis et Iohannis valde loquendo de Gog etc.; Prophetales mei nunc usui esse possent, dic, quaeso, Melchisedechi, ut eos sibi afferri iubeat, forsan et ego simul transferar. Item propediem mittam amicum et patruelem qui illum alloquantur de rebus meis et praesentet scripta pro ecclesia sancta. Nam si vidisses de symptomatis mortis mundi per ignem quid scripserim et Prophetales, forte adhuc me non neglexisses: putas nolle nos omnia ad te pervenire. Tace tace, revertere ad cor, ibi me videbis: expecto te propediem et habebis quidquid cupis a me. Cogita etiam isthaec non posse calamo comprehendi; insunt enim innumerae quaestiones, quibus si cunctis non satisfacio, tu dubiis semper agitaris; at si praesens aderis, cuncta simul componemus. Sententiam meam nolo melius explicare, satis sit mihi quod intelligas quomodo quos suspicis, scriptores ipse defendere queam. Hodie 7 novembris accepi tuas ad Seraphinum datas sub 23 octobris, et simul respondi; sed non video te meis quidquam rescribere, et quidem multis. Deus testis esto quod in simplicitate et veritate ad amicos ambulo. Amen.

Animadvertere iterum te oportet septem dies creationis respondentes septem millenariis mundi, ex rabinis et David et Petro apostolo, et septem aetatibus synagogae et septem aetatibus ecclesiae expressis in septem ecclesiis Asiae, et septem sigillis et tubis et phialis, non totam comprehendere prophetiam mysticam realem, distinctam a morali, sed adhuc remanere octavam aetatem pro ecclesia. Synagoga habet requiem in septima, ut exponit Apostolus Ad hebraeos, nam Christus in septima aetate illam deificavit, dum incarnatus est. Sed ecclesia in octava, et ideo pro octava multi psalmi inscribuntur: et Ambrosius dicit spei nostrae octavam esse, nam septem panes manducamus in terris cum turbis a Christo passis: et nuptiae agni erunt in terra post Antichristi caedem, sed coena in coelo si recte typum Laodiceae intelligis, et Gregorii distinctionem de nuptiis et cena, et postrema capita Apocalypsis. Haec dixerim ne te fallant sigilla et tubae etc. Pro defensione dictorum meorum fere nihil tetigi ad argumenta regis, quum non opus sit, quum tu non es defensurus Prophetales meos nunc, sed alios scriptores: in Prophetalibus autem responsa non desunt et machinae et muri et antemuralia et bombardae contra hostes.

 [Neapoli, 7 noverabris 1609].

Mitte mihi librum regis Angliae et ipse respondebo, forte ita poteris mihi prodesse magis.

A Gaspar Scioppio
 Roma
 S. Brigita
subito subito
 raccomandata
 al Serafino
 in Convento.